December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0063a

RHOE fluv. apud Arrianum, in Periplo, ubi Bosphori fauces ponit ad sacrum Iovis Urii; dein Melaenam promontor. mox Artanen, deinde Psilin. postea Calpes portum et inde Rhoen et Chelas et Sa ngarium fluv. Vide Salmas. ad Solin. p. 879.

RHOEBUS equus Mezentii. Virgil. Aen. l. 10. v. 861.

Rhoebe diu (res si qua diu mortalibus ulla)
Viximus. ---- ----

RHOEKIAS fluv. Macedoniae in Axium fluens, Plin. l. 4. c. 10.

RHOEMETALCES Bosphoranorum Rex, Graece *(roimouta/lkas2 sive *(rumeta/lkas2; utroque [orig: utr˘que] enim modo [orig: mod˘] scriptumque hoc nomen occurrit, utrumque e veteri consuetudine. Sic enim et Roecus Hesych. qui Rycus Suidae, Rex ille, qui dedit proverbio originem, *(roi/kou kriqopompi/a. Meminit huius Rhoemetalcis Iul. Capitolin. in Pio, c. 9. ubi Rhimetalcem vocat, Rhimetalcem in Regnum Bosphoranum, audito [orig: audit˘] inter ipsum et curatorem negotio [orig: negoti˘], remisit. Vide Casaubon. ad l.

RHOETARUM littus seu Rhoeticum littus, in quo tumulus vel fanum Aiacis, *ai)a/nteion, a Rhoeteo promontor. veloppido nomen habet; de quo vide Salmas. ad Solin. p. 870. ut et voce Rhoeteum.

RHOESUS vide RHESUS, et RHEBAS.

RHOETACES fluv. Armeniae, Strabo.

RHOETEUM [1] sive RHOETUS Leuncl. Pefkiam Turcis, Troiae promontor. in quo sepultus fuit Aiax Telamonius. Quod a Sigaeo non loge abfuerit, Ovid. testatur, l. 11. Met. v. 197.

Dextera Sigaei, Rhoetei laeva profundi.

Idem, l. 4. Fastor. v. 279.

Rhoeteumque capax, Sigaeaque litora transit.

Nic. Lloydius.

RHOETEUM [2] r(oi/tion, Diod. l. 17. Urbs Troadis ad Hellespont.

RHOETI vide RHAETI.

RHOETIA urbs Bactrorum. Gentile Rhoetianus, vel Rhoetienus, Stephan.

RHOETIUS Mons Monte di Mezzo, in Corsica, circa umbilicum, in oram Occidentalem desinens. Ptol. Iustinian.

RHOETUS [1] Marrubiorum Rex in Italia, qui Anchemolo filio Casperiam superduxit noverdam; hanc privignus stupravit. Quo [orig: Qu˘] cognito [orig: cognit˘], cum eum pater persequeretur, et ad poenam vocaret, fugiens ille se ad Turnum contulit. Servius in illud Virg. l. 10. Aen. v. 388.

Hinc Helenum petit, et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.

RHOETUS [2] gigas, qui cum Iovem de Caelo deicere conaretur, a Dionysio, in Leonem converso, interemptus est. lege Rhoecus. Horat. l. 2. Od. 19. in Bacchum, v. 21.

Tu, quum parentis regna per ardua
Cohors gigantum scanderet impia:
Rhoecum retorsisti leonis
Unguibus, horribilique mala [orig: malÔ].

RHOEXUS navale Ciliciae, ad ostia Sari fluv. Gentile Rhoexius, aut Rhoexites, Stephan.

RHOGANE urbs Indiae, Idem.

RHOGE insula iuxta Lyciam, Idem.

RHOGMI navale Ciliciae, Idem.

RHOGOMANES *(rwgo/manes2, Marciano et Ammiano *(rw/ganis2, fluvius Persidis est, iuxta quem Persaepolis; forte idem cum Araxe; quem ad ipsam Persaepolim transiisse Alexander legitur, apud Strabonem, quique alius omnino erat e nominatissimo Armeniae Araxe. Certe w/ganin hunc quidam videntur *)ara/chn vocasse [orig: vocÔsse] Graecatiore, ut ille loquitur, appellatione. Si enim sonum spectes vocabuli, idem *(rw/ganis2 significat; quod *)ara/chs2; cum Graecis r(wgh) idem sit, quod r(h=cis2, ruptura; unde r(wga/des2, et r(wgale/on. A perrumpendis autem obicibus, Rhoganis nomen forte habuit; quem Alexandri comites alio [orig: ali˘] nomine sed idem significante, *)ara/chn appellasse [orig: appellÔsse] videntur. Nam *)ara/chs2, a)po\ tou= a)r(r(a/cai, quod itidem perrumpere notat. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1202. ut et in voce Rhogomanis.

RHOGOMANIS Arriano Rhogonis, ex Tabulis recentior. Sirt, fluvius Persidis, in sinum Persicum iuxta Susianae confinia influens. Ptolemaeo, Ammiano, vide supra.

RHOILUS Scytha, Constantinopolim, sub Theodosio Minore oppugnans, fulmine ictus est, circa A. C. 424.

RHOLDUCUM vide RHODIA Ducis.

RHOMBITES magnus seu Rombites, Sarmatiae Asiaticae fluv. Ptol. Copa Georgio Interianio. Hodie Kuban, Sansoni in Circassia regione.

RHOMBUS piscis, inter immundos erat in veter. Lege, quod pinnas quidem habet, sed squamis caret, vide Levit. c. 11. v. 9. et 10. et Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. inprimis vero Vossium, de Idolol. l. 4. c. 16. 17. et 26. ubi inter alia Proverb. nihil ad rhombum, de iunioribus inprimis capiendum docet. De eo sic Martialis, l. 13. Epigramm. 81. cui titul. Rhombus.

Quamvis lata gerat patella rhombum,
Rhombus latior est tamen patella.

Unde Rhombi spatium, de amplissimo rhombo, apud Iuvenalem, Sat. 4. v. 39.

---- spatium admirabile rhombi etc.

Apud eundem Martialem, l. 9. Epigr. 30. v. 9.



page 63, image: s0063b

Quae nunc Thessalico [orig: Thessalic˘] Lunam deducere rhombo [orig: rhomb˘],
Quae sciet hos illos vendere lena toros?

Et l. 12. Epigr. 57. v. 16.

Dicet quot aera verberent manus urbis,
Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo [orig: rhomb˘] etc.

vox haec vertiginem seu girgillum notat, cui involvebant filum, quo [orig: qu˘] Lunam torqueri et e caelo deduci posse sagae iactitabant, qua dere vide quae Farnabius habet ad Senecam, Hippolyto, v. 420. turbinem vocat Horatius, in Epodis; Od. 17. v. 7. ubi totam ferream seu aeream intelligunt, cui fila et stamina, quibus se viros illigare credebant, Sagae intorquere solebant. Alias Rhombus figura est quadrata, quae in vestibus idem quod r(abdos2, virga, et plinqi/on, laterculum. Unde de Ephesiis Democritus Ephesius, apud Athenaeum, l. 12. *ta\ de\ tw=n *)iw/nwn i)obafh=, kai\ porfura= kai\ kro/kina r(o/mbois2 u(fknta\; ubi r(o/mbois2 u(fanta\ vestimenta dicuntur, quae r(o/mbois2 seu figuris r)omboeide/si dist incta erant ac virgata; qualia fuisse Gallorum sagula Veteres scribunt. Vide hic [orig: hţc] passim, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20.

RHON urbs Scythiae Gandaricae. Gentile Rhonius, vel Rhenites, Stephan.

RHONDAEI populi Thraciae, Idem.

RHOOB mansio Israelitarum, in Palaestina, apud Scythopolim, inde 4. mill. pass. Hieron.

RHOOBOTH oppid. Galileae, in regione Gabalena, apud Iordanem.

RHOPALICI Versus dicti a Graeca voce r(opalo\n, clava, quam massucam Galli vocant, a monosyllabo incipiunt, quod est veluti caput massucae. Ut in hoc versu,

Spes Deus aeternae est stationis conciliator.

Et apud Homer. Il. g. v. 182.

*)w ma/kar *)atrei/dh moirhgene\s2 o)lbiodai/mwn etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 1317. Huiusmodi metro [orig: metr˘] scripta oratio adicitur Ausonianis operibus: quam licet illi non vindicet, indignam tamen vel illius ingenio [orig: ingeni˘], serio [orig: seri˘] tandem Christiano [orig: Christian˘], non putat Barthius, quod curiosum fuit Grammaticas res versibus commendare et immiscere. itaque vel animi gratia [orig: gratiÔ], vel ad exemplum ludentium aliorum potuit et tale quid otiosus scripsisse, cum licentiae etiam Poeticae generosum Christi praeconem agnoscant. Hactenus ille, Animadv. ad Statium, Thebaid l. 2. v. 242.

RHOPENSES populi quidam Steph.

RHOPOGRAPHI Graece *(rwpogra/foi, dicebantur olim, qui belluas, arbores, homines; insuper, antra, portus et alia id genus, variaque et minuta opere topiario [orig: topiari˘] exprimebant, *(rw=pos2 enim varia et minuta merces est, ut infra videbimus. Inde *(rwpografi/a ripulae, apud Ciceronem, ad Attic. l. 15. ep. 16. Et tamen haec r(wpografi/a ripulae videtur habitura celerem satietatem: et *(rwpogra/fos2, pictor ille dictus est apud Plinium, l. 35. c. 10. quod humilia tantum pingeret, ut asellos, obsonia et similia r(wpika\, ubi alii perperam legunt, r(uparogra/fos2: Proposito nescio an destruxerit se, quoniam humiliaquidem sequutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam, tonstrinas, sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob hoc cognominatus Rhopographos. Ei megalographiam Vitruvius opponit, l. 6. c. 4. quae in rebus magnis et argumentis nobilibus exsequendis versatur, ut sunt Deorum simulacra, aedes, herles bellorum hisoriae veteres et alia id genus. Vide Salmaskum ad Spartianum in Hadriano Caesare, c. 10.

RHOPOPOLA Graece *(rwpopw/lhs2, Gallice Espicier, qui merces omnes mixtas ac minutas vendit, quae Medicis, Pictoribus, Tinctoribus et Myrepsis conducunt. Latinis Seplasiarius, pantopw/lhs2. Marcellus,

Quodque ab Idumaeis vectum seplasia vendunt,
Et quidquid confert Medicis Lagaea Cataplus.

r(wpo\s2, qua [orig: quÔ] voce merces eiusmodi minutas ac mixta, Graeci appellabant, Hesychius. *(rwpo\s2, o( lepto\s2 fo/rtos2, o(/sa zwgra/fois2, baffeu=si, mureyoi=s2, xrhsimeu/ei; pleraque enim horum et fere omnia, quae Pictoribus, Tinctoribus et Myrepsis usui sunt, Medicis quoque utilitatem praestant, ac Medicinae in serviunt. Plures eiusmodi merces enumerat Vopiscus in Aureliano, c. 45. Vectigal Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stupae, atque anabolicas species aeternas constituit. Quae omnia *ai)gupti/an e)mpolh\n vocabant Veteres. Hesychius, *ai)gupti/a e)mpolh\ o( r(w=pos2; ex Aegypto enim istiusmodi merces advehebantur, quas ge/lghn quoque Graeci, item gru/thn, appellavere [orig: appellavŕre]. Lucilius mictirem vel mictilem mercem vocat.

Pulmentaria, ut intybus, aut aliqua id genus herba,
Et ius maenarum, bene habet se, mictiris haec est
Merx, etc.

Vide Salmas. act Solin. p. 1050. et Not. ad Vopisc. d. l. ut supra ubi de Anobilicis Speciebus.

RHOS vide infra Rosica Classis.

RHOSACES frater Spithrobatis, Satrapes Persicus, cui, Alexandro, apud Granicum amnem nudo [orig: nud˘] capite dimicanti, imminenti, dextra amputatur a Clyto, Curt. l. 8. c. 1. A septem Persis, qui Magos interemerunt, oriundus exstitit; sub Artaxerxe Ocho, Ioniae et Lydiae Satrapes, in expeditione, contra Aegyptios, Equitatus [orig: Equitatűs] praefectus. Diodor. Sic l. 16. Vide eundem, l. 17. fol. 572. f.

RHOSOITA Monialis, Latine Graecaeque docta, claruitsub Othone I. et II. Augg. de quorum rebus gestis Panegyricum


page 64, image: s0064a

scripsit. Eiusdem prodiere [orig: prodiŕre] Comoediae sex, Laudes B. Virginis, versu Elegiaco [orig: Elegiac˘], ut et B. Dionysii Vita, aliaque. Vide Gerh. I. Vossium, de Philolog. c. 2. ž. 3. et l. 2. de Hist. Lat. c. 41. nec non l. de Poetis Lat.

RHOSPHODUSA insula in Carcinite finu, Plin. l. 4. c. 13. Saline Pineto, Steph. eam Rhodussam nominat, auctore Pintiano [orig: Pintian˘].

RHOSUS nominatur a Stephano, nec explicatur. Gentile Rhosius, vel Rhoseus, possessivum Rhosicus, ut scopulus Rhosicus, Strabo, l. 14. Rhosum scribit civitatem esse in Issico sinu. Ceterum Rhosicus, vel Rhossicus scopulus, Issico sinui imminet, et Corypheus a Polybio, l. 5. dici videtur, ubi Seleuciam huic scipulo adiacentem describit. Capo Gangir Nigro. Baudrando Rhosus, seu Rhossos, urbs est Syriae, in ora mris Syriaci et Sinus Issici in Pieria; 50. mill. pass. sere a limite Ciliciae, Antiochiam versus.

RHOTALA vicus Iordani finitimus, ubi longitudo Galilaeae superioris habet initium. Hegesippus, l. 3.

RHOTANA Indica urbs, Stephan.

RHOTANUS Corsicae insulae fluv. Ptolem. Tavignani Leandro. Aleria Moletio. Baudrando Tavignano. Oritur in medio Insulae, dein prope et infra Aleriae rudera, in mare Tuscum se exonerat, prope stagnum Dianae, in ora Orientali Insulae.

RHOTOMAGUS urbs Archiepiscopalis Galliae Celticae Normanniae caput, Roven Gallis, Roan Italis dicitur, a Lutetia Parisiorum 28. leuc. in Circium. Ampla, elegans et populosa valde. Emporium celeberrimum, et Parlamenti sedes, ad Sequanam fluv. qui ibi ponte iungitur, alias lapideo [orig: lapide˘], nunclingeo [orig: nunclinge˘], sed mirae structurae, 26. leuc. ab Ambiano in Occasum, 16. a Bellovaco et 9. ab Ebroico in Boream, Velocassium olim caput. Vide Rotomagus.

RHOTOMANUS Christophorus, vide Christophorus.

RHOXALANI populi Scythiae, Plin. l. 4. c. 12.

RHOXANE amasia Alexandri, Satrapis barbari filia, quam Alexander totius pene Orientis victor et Imperator, ob solam eius pulchritudinem, matrimonio sibi iunxit. Dicitur et Roxana. Vide Qu. Curtium, l. 5.

RHOXIA regio Septentrionalis, quam Poloni et Sarmatae suam esse dicunt.

RHOXOLANI populi Scythici ultra Danubium, quos quidam Ruthenos esse putant. Eorum tumultum, sub Hadriano, memorat Spartianus, c. 6. Audito [orig: Audit˘] dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum, praemissis exercitibus, Moesiam petit. Martium Turbonem, post Mauritaniae praefecturam, infulis ornatum Panneniae Daciaeque ad tempus praefecit. Cum Rege Roxolanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito [orig: cognit˘] negotio [orig: negoti˘], pacem fecit. Vetus enim in Rimano Imperio malum, annuis muneribus barbararum gentium pacem redimere: quod a Domitiano primum factum, et dein retentum a successoribus, qui consultrui utcumque existimationi suae pensionem hancannuam, quae vere tributrum erat, honestiore vocabulo [orig: vocabul˘] stipendium nominarunt [orig: nominÔrunt], aut munus, Herodianus, l. 1. c. 6. sunta/ceis2; ipsi vero Barbari misqo\n eir)h/nhs2, pretium pacis, apud Synesium, Orat. ad Arcadium. Sed cum querelam Regis Roxolanorum facili negotio [orig: negoti˘] compostiam dicat Spartianus; ob tumultum vero Roxolanorum exercitus mitti fuisse necesse; haec disiungenda esse iudicans, lectionem in omnibus libris repertam, Cum Rege mox Alanorum etc. reponi vult Salmas. ad loc.

RHOXONOCAEA civitas quaedam, Stephan.

RHUADA vide RHAEDA.

RHUBRA oppid. Corsicae, in ora Orientali versus Meridiem, quibusdam nunc Porto nuovo. Scribitur et Rubra.

RHUBRICATA vide RUBRICATUS.

RHUCANTHII Straboni Rhaetica gens, in Helvetiis, ubi hodie Aspermont Scudo. Aliis illorum oppid. est Ragatz.

RHUNCUS Naevio dicitur, qui aliis Rhoecus ex Graeco *roi=kos2. Vide supra.

RHUS Atticae vicus, sic dictus, quod ex imminentibus loco montibus aqua in eum defluebat, Pausan. Hodie Palaeo chorio incolis dici, quasi veterem vicum et in ruinis esse, docet Iac. Sponius, qui ibi Inscriptiones aliquot superstites notavit, unam inprimis Niciae hermia [orig: hermiÔ] geniti, cui fulloniae artis in ventionem tribuit Plin. l. 7. c. 56. Vide eum Itiner. Graeciae, l. 2. p. 291.

RHUSPINA Africae propriae urbs in litore maris, in Byzacena regione Ptolem. Nunc Souse, urbs munitaregni Tunetani, in Ora Syrtis maioris. Vide Ruspina.

RHUSUCCORAE Mauritaniae, Caesariensis urbs, Ptol. quae Ruscurium fortasse plinii, l. 5. c. 2. Hodie Alger. Vide Rusucurium.

RHUTENI [1] seu RUTENI populi Germano-Sarmatiae, ubi nunc Russianigra. Vide ibi.

RHUTENI [2] etiam populi Sarmatiae qui alias Roxolani, hodie les Roux, in parte Meridionalis moscoviae, cuius populi saepe etiam Ruteni dicuntur.

RHUTENI [3] et RUTHENI Caesaril. 1. Bell. Gall. c. 45. et l. 7. c. 5. Ruteni Plinio, l. 4. c. 19. Rhutani Ptolemaeo, populi et urbs Episcopalis Galliae Aquitanicae ad montem Cemmenum, inter Velaunos et Helvios. Regio Rovergue, urbs autem Rodez appellatur. Lucan. l. 1. v. 402.

Solvuntur flavi longa [orig: longÔ] statione Rhuteni.

Sunt hi populi in parte Orientali Aquitaniae, inter Gabalos ad Ortum, Arvernos ad Boream, Cadurcos ad Occidentem, et Heleuteros ad Austrum. Eorum caput est Segodunum seu Ruteni, Rodez, urbs culta ad Veronium fluv. 12. circiter leuc. a Commeno monte in Circium, 15. a Mimate in Occasum, Cadurcum versus 16. ab Albigia in Caeciam 10. leuc. Floriopolim versus 12, Baudrand.