December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 59, image: s0059b

RHIUM [1] vel RHION quod et Drepanum Strab. ac Ptol. et Molycrium Straboni, promontor. et oppid. apud Steph. Peloponnesi in Achaia ad fauces sinus [orig: sinűs] Corinthiaci contra Antirrhium promontor. Aetoliae. Trapani Nigro, aliis Capo Patras; ubi Pelponnesii ab Atheniensibus navali praelio [orig: praeli˘] victi, teste Xenophonte. Est et Rhium promuntorium Corsicae apud Urcinium urbem, Ptol. vulgo Gapo d'Aiazzo.

RHIUM [2] fretum est le bocche del Golfo di Lepanto: in cuius viciniis praelio [orig: praeli˘] Naupactino [orig: Naupactin˘], Turcae a Christianis, ingenti clade sunt affecti, A. C. 1571. Fretum Caledonium Heliodoro. Inter Rhium et Antirrhium.

RHIUSIAVA German. urbs Ptol. Gengen Villanovano in Suevia, inter Ulmam et Nerolingam. Aliis Rosenfeld, oppidul. Ducatus Wirtemberg. vix 4. milliar. German. a Tubinga in Meridiem.

RHIZANA oppid. Dalmatiae mediterran. inter Naronam et Scodram. Rudine Moletio. Forsan idem cum Rhizinio, Baudrand,

RHIZENIA urbs Cretzae. Steph.

RHIZES barbarum animalis nomen, quod Graeci taurelephantem dixere [orig: dixŕre]. Strabo, l. 17. in descript. Aethiopiae, quae supra Mauritaniam est, *)entau=qa de kai\ kameloparda/leis2 fhsi\n *)ifikra/ths2 genna=sqai kai\ e)le/fantas2 kai\ tou\s2 kaloumenous2 *(ri/zeis2, oi(\ tauroeidei=s2 me/n ei)si th\n morfh\n kata\ de\ th\n di/aitan kai\ th=s2 me/geqos2 kai\ th\n a)lkh\n th\n pro\s2 ma/xhn, e)le/fasin eni/kasin. Auctor est Iphicnates hoc in loco, camelopardales gigni et elephantes et Rhizes quos vocant, forma [orig: formÔ] quidem tauris similes; victu vero et magnitudine et viribus ad pugnam elephantis pares. Anhi sunt Aethiopici tauri vulgaribus duplo [orig: dupl˘] maiores, quos describit Aelian. l. 17. c. 45. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 23. et infra in voce Taurelephantes.

RHIZINIUM urbs Dalmatiae, nunc Risano, fere vicus nunc, sub Turcis. Ibialias Rhizunitae populi. Aliis fuit in ora Sinus Adriatici, ubi nunc castrum Melanto piccolo. Vide Rhizon.

RHIZIS promontor. ingens Troglodytarum, Steph. Incolae Rhizitae.

RHIZIUS seu RHIZUS Ptolemaeo portus circa mare Euxinum. Vide Stuckium ad Arriani Periplum.

RHIZON Polybio, l. 2. c. 11. Rhizinium Plinio, l. 3. c. 22. Rhisinum Ptolemaeo, urbs Dalmatiae ad sinum Rhizonicum, Golfo di Cataro, qui pars maris Adriatici ab Epidauro 20. mill. pass. ad ortum, ab Ascrivio 10.

RHIZOPHAGI populi Aethiopiae inter Astapum et Astaboram fluv. in Moroe insula, Elii Straboni. Apud Aelianum in India ad Astaboram ponuntur. Sed ibi Meroe legendum. Nic. Lloydius. Eos e paludibus suis alio migrare coegisse kwnw/pia tina e)kplhktika\, culices quosdam terribiles, totamque regionem mansisse desertam, docet Aelian. l. 10. c. 40. Quod Myusiis quoque accidisse, legas apud Pausaniam in Achaicis.

RHIZOTOMI dicti qui simplicia tantum medicamina vendebant herbarum ac radicum, quas ipsi conquirebant ac colligebant Eorum cum Pharmacopolis iunctim meminit Theophrastus. l. 9. *(ws2 oi( farmakopw=lai kai\ r(izoto/moi. Firmicus Herbarios vocat, ut et Plinius, l. 22. c. ult. quod herbas legerent venderentque. Hinc qui simplicium herbarum potestates tantum olim descripserunt, libros suos tw=n r(izotomoume/nwn inscripserunt, ut Micion apud eundem Plinium. Vide Salmas. ad Solin p. 1051.

RHIZUS seu RHIZEUS portus et urbs parva Cappadociae in ora maris Euxini ad ostia Rhizaei fluvii. Quibusdam in Colchidis parte, ubi Macrones populi olim, 130. mill. pass. a Neo-Caesarea in Caeciam. Alia in Magnesia apud Meliboeam oppid. teste Plinio [orig: Plini˘], l. 4. c. 9. seu thessalia [orig: thessaliÔ], ut est apud Stephan.

RHOAS [1] Graece *)roia\s2 vel *(roa\s2, dicta est Laodicea ad Lycum, cum prius Diospolis nomen haberet, tandem Diocaesarea dicta. Nempe Laodicea dicta est, ab uxore Antiochi Stratonice gentili, qui illam condidit; *dio/spolis2, Oraculi iussu; Rhoas vero, dia\ to\ eu)/seiston, quod terrae motibus frequenter quaterctur, quasi fluidam dicas et in lubrico sitam. Uti mh/kwn r(oa\s2 vel r(oia\s2 Graece genus papaveris est, fluidum habentis florem et protinus deciduum; et genus vitis r(oa\s2, quod cito folia amitteret. Folia quippe r(e/ein et a)por)r(e/ein dicuntur, quae decidunt, ut et capilli. Vide Salmas. ad Solin. p. 828. et 829. ut et in voce Laodicea.

RHOAS [2] fluv. Colchidis ex Caucaso monte in Euxinum mare labens. Plin. l. 6. c. 4.

RHOBOGDII populi Hiberniae Ptol ad Rhobogdium promuntor. (quod Capo Versoda Moletio, Fair Foreland Cam deno dicitur) in ora Boreali: ubi pagus Rebogh hodie nomen retinens. Baudrando, ubi hodie Comitatus Antrimensis, Colranensis, et Tironensis, in Ultonia, in ora litorali contra Scotiam.

RHODA [1] oppid. geminum: unum Hispaniae citerioris in ora Catalauniae in finibus Indigetum, inter Gerundam et Ruscinonem. Reses hodie, Rhodope olim. Strab. Rhodipolis vero Ptol. a Rhodiensibus conditum: Baudrando etiam Rhode et Rhodopolis, Hispanis Rosas, urbs alias Indigetum, in Hispania Tarraconensi nunc Cataloniae, in tractu Ampurdanensi. Permunita, cum portu capaci; in ora maris Mediterranei. Capta a Gallis A. C. 1645. sed reddita pace ad pyren. 10. leuc. Hispan. a Ruscinone seu Perpiniano in Meridiem, 7. a Gerunda in Boream, vix 40. a Confinio Galliae Narbonensis. Alterum Galliae Narbonensis apud ostium Rhodani, Foce di Rhore hodie Dalechampio. Brietio est Becais, oppidul cum arce, ubi salinae celebres, prope Aquas mortuas, in Occitania, ad ostium Occidental. Rhodani, in ipso limite Provinciae, vix 2. leuc. ab ora maris Mediterranei, 5. a Nemauso in Meridiem.

RHODA [2] nomen puellae. Actor. c. 12. v. 13.

RHODANUS Gallis, le Rosne accolis vero nascentis fluminis lo Ros, fluv. maximus Europae, post Danubium primo, dein Rhenum; in


page 60, image: s0060a

Gallia Narbonensi, ex Adula monte e regione Rheni oriens, ac per Sedunos in Occasum fluens, in Lemannum lacum ingrediens, et ad Genevam urbem egrediens, donec ad Lugdunum, Arari accepto [orig: accept˘], in Meridiem conversus, Viennam, Valentiam, Avenionem et Arelatum urbes attingit. Hunc M. Varro, teste Agellio [orig: Agelli˘], l. 10. c. 7. tertium Europae fluvium haud Istro [orig: Istr˘] minorem icribit. Ortelius illum non longe a Danubio oriri ait, cum fontes illius a fontibus Danubii supra 120. mill. pass. distent, Graeci pro Eridano, Rhodanum dixere [orig: dixŕre], imo et antiquioribus Graecis is amnis, qui in Vistulam apud Gedaniam oppid. defluens vulgo dicitur Reddaune vel Reddune; sic dictus est, maxima enim apud illos Rhodani, Eridani et Vistulae confusio, de quo vide Cluver. Germ. Ant. l. 3. c. 34. et 49. Vide et Isidor. Origin. l. 14. c. 6. Ostia eius quod attinet, Diod. Sic. com Timaeo affirmare ausus est Rhodanum esse penta/stomon. *)artemi/dwros2 de\ tri/stomon le/gei, teste Strab. l. 4. Etiam Plinius, l. 3. lc. 4. Rhodani 3. ostia ahnoscit. Ptolemaeus cum Polybio, 3. tantum, Livius, l. 21. c. 31. autem scribens Rhodanum pluribus ostiis divisum in mare decurrere, sibi, ne mendacii argui posset, cavit. Scribit de eo Marcellin. l. 15. c. 11. hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: A Poeninis Alpibus effusiore copia [orig: copiÔ] fontium Rhodanus fluens, et procilivi impetu ad planiora digrediens, proprio [orig: propri˘] agmine ripas occultat, et paludi se ingurgitat nomine Lemano [orig: Leman˘], eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segniores, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur. Unde sine iactura rerum per densa paludium fertur, et Sequanos, longeque progressus Viennensem latere sinistro [orig: sinistr˘] perstringit, dextro [orig: dextr˘] Lugdunensem: et emensus spatia fluctuosa, Ararim, quem Sauconam appellant, inter Germaniam primam fluentem, suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. Exinde non millenis passibus, sed Leucis itinera metiuntur, ubi auctus Rhodanus aquis advenis locupletior vehit grandissimas naves, ventorum flatu iactari saepius assuetas. finitusque inter valles, quas ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo [orig: octav˘] -decimo [orig: decim˘] ferme lapide disparatum. Vide infra. Eius meminit Horatius, l. 2. Carm. Od. ult. v. 18. cum ait.

---- -- Me peritus
Discet Iber, Rhodanique potor.

I. e. Rhodani accola: ut alibi; l. 4. Carm. Od. ult v. 21.

Non qui profundum Danubium bibunt.

Quo [orig: Qu˘] sensu etiam Martialis voce istac [orig: istÔc] usus est, l. de Spectac. Epigr. 3. v. 5.

Et qui prima bibunt deprensi flumina Nili.

Silius, l. 3. v. 445.

---- ---- Tumidique minaces
Accedit Rhodani festino [orig: festin˘] milite ripas.
Aggeribus caput Alpinis, et rupe nivali
Prosilit in Celtas, ingentemque extrahit amnem
Spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos,
Ac propere in pontum luto [orig: lut˘] ruit incitus alveo.

Vide Arar. Rhodanim, (inquit vir magnus, l. 3. Phableg. c. 6.) sive Rhodanitas, nam id populi nomen est, non in insulam Rhodum, sed in Galliam appulisse putamus, circa ostia Rhodani, quem de suo nomine nuncupaverint. Certe si de voce certetur, Rhodanim ad Rhodani nomen accedit propius quam Rhodi, vel Rhodiorum. Praeterea videtur Rhodus cum vicinis insulis in Elisae sortem cecidisse. sed obiectio in promptu est, Rhodanum non a Rhodanim, sed a Rhodo oppido dici, quod a Rhodiis conditum postea Massiliensium fuit. Ita Plinius, l. 3. c. 4. Agatha quodam Massiliensium, et regio Volcarum Tectosagum, atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum fortissimus amnis Rhodanus. Et Hieronymus, in Ep. ad Galatas, Oppidum Rhoda coloni Rhodiorum locaverunt, unde amnis Rhodanus nomen accepit. Haec illi. At illorum sententiae cur non accedam, has habeo rationes. Primo amnis a Rhoda [orig: RhodÔ], non Rhodanus, vel Rhodius dictus fuerit, cuius nominis fluvium in Troade Homerus et alii recensent. Praeterea Rhodani nomen qui novitatis arguunt, debuerant priscum indicare: Neque enim ante Rhodiorum coloniam eo [orig: ] translatam, sine nomine fuit fluv. ingens, quem inter tres Europae maximos computant Scylax, c. *li/gues2, et Solinus, c. 8. Rhodanum certe constanter vocant hunc fluv. non solum Apollonius, Argonaut. l. 4. apud Strabon. l. 4. timaeus, Polybius, Artemido rus, aliique sine numero, sed et his longe vetustiores Aeschylus et Euripides apud Plinium, l. 37. c. 3. Hoc potissimum, quod, ut a Rhoda nomen fortiretur Rhodanus, debuit esse Rhodae vicinus. At a Rhodano Rhoda distat immensum quan tum; ut quae in Hispania sit, non in Gallia, procul a Rhodani ostiis terrestri itinere mill. pass. fere 150. Strabo, l. 14. ubi de Rhodiis: me/xri *)iberi/as2 e)/pleusan kakei= me\n th\n *(ro/don *(r(o/dhn legit Casaubon) e)/ktisan, h(\n u(/steron *massaliw=tai kate/xon. Mela, l. 2. cl. 6. Proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit, dein Thicis flumen ad Rhodam. Ptol. in descript. Hispaniae Tarraconens. *)endigetw=n *(rwdi/polis2, vel, ut est in emendatis exemplaribus, *(rwdh\ po/lis2. Stephan. *(rw/dh, po/lis2 *)iberi/as2. Livius, l. 34. c. 8. Inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum, etc. Ex his abunde liquet, illam ipsam Rhodam, quam condidere [orig: condidŕre] Rhodii, et Massilienses tenuerunt, in Hispania fuisse, non in Gallia. iam vero, quis in media Gallia fluv. credat traxisse nomen ab Hispanica urbe trans Pyrenaeos. Sed quid viris magnis imposuerit, puto mihi esse compertum. Ad Rhodanum fuit Rhodanusia Massiliensium urbs, quam acceperunt illi pro Rhoda. Marcianus Heracleota.



image: s0060b

*(oi *massali/an kti/santes2 e)/xon *fwkiei=s2
*)aga/qhn, *(rodanousi/an te *)rodano\s2 h(/n me/gas2
*potamo\s2 parar)r(ei=. ----

Steph. *(rodanou/sia, po/lis2 e)n *massali/a|. Huius ita meminit. Sidonius Apollinaris, l. 5. ep. 5. Egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus: ubi Lugdunum videtur significare. Hinc et ipsa regio Rhodanusia vocatur, et incolae Rhodanenses. Irenaeus Lugdunensis Episcopus, l. 1. c. 9. *d)n toi=s2 kaq' h(ma=s2 kli/masi th=s2 *(rodanousi/as2 polla\s2 e)chpath/kasi gunai=kas2. Vide Epiphan. Haeres. 34. Itaque firmum hoc manet, nihil obstare, quo [orig: qu˘] minus a Rhodanim nomen Rhodani deducatur. Bochart. Nic. Lloyd. etc. Henr. Valesius credit, Massilienses, Graecos ex Asiana Phocaea advenas, qui plerisque orae provinciae Narbonensis loca ac plerasque insulas Graecis appellavere [orig: appellavŕre] nominibus, fluvium hunc, quod maxime rapidus esset et torrens, lingua [orig: linguÔ] patria [orig: patriÔ] Rhodanum seu r(odano\n vocasse [orig: vocÔsse]. Sic iidem Libyca appellarunt [orig: appellÔrunt] duo Rhodani ora modica, et tertium idemque amplissimum, Massilioticum, urbis suae nomine; Sie promontor. Citharistam, tres Stoechadas, Proten, Mesen, Hypaeam, nec non Phoenicen, Philam, Leronem et Lerinam insulas Gallicis veteribusque nominibus abolitis, Graecis nominibus nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt]. Non desunt tamen, qui Rhodani nomen Gallicum potius seu Celticum esse putent, cum et alii quidam Galliae fluvii eadem [orig: eÔdem] appellatione censeantur. Certe Fortunatus, ante annos 1070. Mediolanum castellum Nicetii Trevirici Episcopi ad Mosellam et parvi Rhodani confluentes positum in monte fuisse tradit, l. 3. carm. 12. Vulgo die Droan. aut Dron. Imo et alterius fluvii, in pago Parisiaco, nomine Rodoni, mentio sit in literis Odonis Regis ante ann. 790. vulgo R˘ne aut le Rone. Sunt etiam qui absque aspiratione Rodanum scribant, et hi a rodendo, quod ripas suas rodat, illum sic vocitatum volunt. Baudrando Rhodanus oritur ex duplici fonte in limite Helvetiorum ex Adula monte, Mont S. Gothard. fere 2. milliar. Germanicis a fontibus Rheni fluvii, et dimidio [orig: dimidi˘] tantum a fontibus Ticini et Ursae fluviorum, Munsterus, Stumpsius et Vigenereus, illius fontes in monte Furcae collocant. Ioh. Bapt. Plantinus varios eius fontes esse notat, inter quos maxime eonspicui tres in extremis Vallesianorum finibus, in conventu Gomesiano. Vallesiani limpidissimum in Meridionali loco e terra scaturientem fontem, pro vera Rhodani origine, demonstrant. Siml. desc. Valesiae, l. 1. A sua origine procedens, Occidentem versus fertur; deinde per Sedunos seu Vallesiam fluens, Natertium, Sedunum, Agavum, et Octodurum rigat. Hinc in Lemanum lacum ingrediens, Bibiscum ac Noiodunum alluit, et ad Genevam urbem post 18. leucas egrediens, Galliam a Sabaudia separat. 5. leuc. infra Genevam terrae visceribus se condit, et paulo infra iterum erumpit. vix dimidia [orig: dimidiÔ] leuca [orig: leucÔ] ab oppidulo Cast illioneo cognomento [orig: cognoment˘] de Michaille, ut ego vidi cum illas partes lustrarem anno [orig: ann˘] proxime elapso [orig: elaps˘]. Hinc per Sabaudiam et Bressiam, seu verius Beugesiam, fluens, iuxta Sesselium et Bellicum, postea Sabaudiam relinquens, Delphinatum a Bressia dirimit; donec ad Lugdunum auctus Arari fluvio [orig: fluvi˘], et Lugdunensem provinciam a Delphinatu separans, rigat Viennam, ubi ponte iungitur; Condriacum oppidum vino [orig: vin˘] suo [orig: su˘] celebre, Andaiam in Occitania, Fanum S. Valerii, et Turnonium e regione Tini. Hinc auctus Isara [orig: IsarÔ] fluvio [orig: fluvi˘], iuxta Valentiam labitur, uti prope Vivarium seu Albam Helviorum, et ad Pontem S. Spiritus; ubi nobili ponte iungitur. Deinde inter Occitaniam et Provinciam fluens, ad Avenione, ubi etiam ponte iungitur, paulo post ausctus Druentia [orig: DruentiÔ] fluvio [orig: fluvi˘], intra Belloquadrum in duo brachia scinditur iuxta Arelatem, quorum occidentale iterum in duas partes divisum, duplici etiam ostio [orig: osti˘], Gras neuf et Gras d'Orgen dicto, in mare Mediterraneum cadit: Brachium autem orientale paulo infra Arelatem in duo etiam scissum, postea in Mediterraneum mare etiam labitur quinque ostiis, Gras du Midy, Gras de Paulet', Gras d'Enfer, Grand Gras, et Gras de Passon, dictis, et sic ab Occasu in Ortum. Fluvius est autem totius Galliae rapidissimus. Hinc Silius,

---- ---- Rhodanumque furentem.

Et, l. 3. v. 446.

---- ---- Tumidique minaces
Acceedit Rhodani festino milite ripas.

Fertilissimum quoque Galliae fluviorum ex Plinio Simlerus vocat, descr. Valles. l. 1. Maximae in illo truttae: et mirabile est, quod Lemano [orig: Leman˘] lacu acceptus tenet impetum, seque per medium integer agens, quantus venit egreditur, ut ait Mela, l. 3. c. 5. Duae in ostio fluminis insulae Anguillaria, l'Anguillare, et hac [orig: hÔc] longe minor Odor, quarum prior forte Metina Plinii est. Vide in primis de celobri hoc fluvine Hadr. Vales. Notit. Gall.

RHODIA [1] Nympha, Oceani et Tethyos filia. Hesiod. in Theog. v. 351. Item urbs Lyciae. Stephan.

RHODIA [2] seu RHODEOPOLIS urbs Lyciae, prope Limyrum fluv. 30. mill. pass. ab ora maris Pamphylii in Boream, uti et 20. a Myra.

RHODIA [3] Ducis oppid. munitum Ducatus Limburgici sub Hispanis 1. milliar. German. ab Aquisgrano in Boream, 6. a Traiecto ad Mosam in Ortum ad Voranum amnem, in limite Ducatus Iuliacensis Rolduc Gall. Hertogen Raide Belg.

RHODIA [4] Lex quae memoratur in celeberrima, l. 9. D. ad L. Rhod. ex Volusio Moeciano, ubi porrectis Antonino Augusto libellis supplicibus, a quvibusdam, qui in Aegeo Mari naufragium erant passi et a Cycladum Publicanis expilati fuerant, Imperator haec verba subintulit: Ego quidem Dominus, Lex vero Maris; rerum maritimarum eo [orig: ] tempore regula fuit ac norma, qua omnes istiusmodi controversias dirimi voluere [orig: voluŕre] Imperatores, ubi Imperii Legibus contrariae non essent. Nomen ei ab Insul. Rhodo urbeque


image: s0061a

cognomine, quae olim et opportunitate situs et operum nobilitate et navigandi sollertia [orig: sollertiÔ], navalibusque victoriis cesebrata, atque adeo omnibus ornamentis tantopere coeteras civitates superabat, ut nulla legum praestantia [orig: praestantiÔ] aequalis putaretur et navalis rei peritia [orig: peritiÔ] adeo valuit, ut multis annis imperio [orig: imperi˘] maris potiretur, et piratarum latrocinia longe lateque sustulerit, quod latissime Strabo docet l. 12. Vide quoque A. Gellium, Noct. Atticar. l. 7. c. 3. Cum igitur Mercatorum mari se exercentium in ea Insula frequentissimus numerus esset, ac de re navali indies lites iurgiaque exorirentur; Rhodiae Leges latae sunt, quibus altercationibus, de re nautica exsortis, ac praecipue, si exonerandae naves essent, providerctur, l. fin. dist. 1. Ioann. Calvinus, Lexic. Iurid. Ita Imperator praefatus controversiam de naufragorum bonis Lege Rhodia [orig: RhodiÔ] dirimi iussit. Nempe quum introductus passim in naufragiis abusus, quo [orig: qu˘], quidquid navis naufraga contineret, Publicani ad se rapiebant, tamquam ad Fiscum pertinens, aboleri non posset, ut quod apud omnes fere gentes obtineret, factum inde, ut pro Lege in mari recepta haberetur. Atque hoc unum ex praecipuis Legis Rhodiae capitibus fuit, de qua vide Alciatum, Disput. l. 2. c. 5. Sam. petitum, Miscellan. l. 3. c. 11. Io. Seldenum, de Maris domino, l. 1. c. 25. Isaac. Pontanum, Discussion. Histor. l. 2. c. 15. Io. Bapt. Burgum, de Dominio Maris Ligustici, l. 1. c. 14. Claud. Salmas. de Modo usurar. c. 5. Alios. Certe Lagan seu Laganum apud recentiores passim appellatur ius illud, quo [orig: qu˘] naufragorum res ac bona in dominorum potestatem cedebant; quae quidem vox idem notat, quod Laga, h. e. Lex, et aliquando simpliciter, aliquando cum maris adiuncto, scripta occurrat, ut videre est supra in hac voce. Porro Rhodus Cycladum caput fuit, quae Rhodi proin appellatione significantur Nov. 41. Vide ubi de Quaestore Exercitus, et plura de hac Insula ac civitate suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

RHODIACAE Rhodiorum calcei, quibus a gente et regione nomen. Sic Argiae, apud Argivos; Thessalides, apud Thessalos, celebres fuere [orig: fuŕre], Lysippus, in Bacchad. laudatus B. Balduino, de Calceo Antiquo c. 20.

RHODIGINA [1] Iacoba mulier quaedam malo [orig: mal˘] genio [orig: geni˘] correpta, a Caelio compatriota suo deprehensa est mendax, in futurorum admonitionibus. Daemoni nomen erat Cincinnatulus. Cael. Rhodig. l. 8. c. 10. Antiq. Lection.

RHODIGINA [2] peninsul Il Polesino di Rovigo, provinc. Longobardiae insul. alias pars Ducatus Ferrariensis, nunc sub Venetis; Ab Ortu ad Occasum extensa inter Padum et Athesim, seu inter patavinum agrum ad Boream et Ferrariensem Ducatum ad Meridiem. Ibi Rhodigium, provinciae caput, et Hadria, urbs fere diruta.

RHODIGIUM oppid. Venetiae amplum, patria Caelii Rhodigini viri doctissimi, a Ferraria in Boream, 25. mill. pass. Patavium versus totidem, ad Hadria 20. in Occasum.

RHODINUS Color Graecis *(ro/dinos2, apud Anastasium Bibliothecar. in Benedicto III. Vestem rubeam de rhodina: roseus color est, quem in serico tingendo olim ex tuberculis adnatis radici pimpinellae confici consuevisse, tradit Salmasius; hodie fit e quibusdam seminibus ex India Occidentali allatis, quae similia sunt cimicibus quibus demptum caput. Democritus certe in Physicis, inter colores to\ r(o/dion recenset, et apud Aeginetam pigmenti genus memorat to\ r(odoeide/s2. Hinc Diarhodinus, apud Leonem Ostiens. Chron. Casin. l. 2. c. 44. et l. 3. c. 19. h. e. rhodinus color intensior; Leucorhodinus, alibi, roseus dilutior; Rhodomelinus, color partim luteus, partim rosaceus, apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Dominic. Macrum, in Hierolex. et supra Cuchenilla.

RHODIOPOLIS oppid. Lyciae, quod alias Rhodia quoque *(rodi/a. Vide Salmas. ad Solin. p. 785. ut et in voce Rhodia.

RHODIORUM Colonia Lyciae regionis oppid. quod nunc Machri, sic Niger eam vocat, quam Ptol. Phodiam, Plin. l. 5. c. 27. Rhodiopolim, et Appianus, l. 4. Civil. Rhodiorum castellum vocat.

RHODIUM Numismaduplex alterum Romae in Aede S. Crucis in Hierusalem, alterum Parisiis in aede S. Ioannis Lateranensis, ostentatur, velut ex argenteis illis triginta, quibus, ut moneta [orig: monetÔ] ibi tum in usu promiscua [orig: promiscuÔ], divenditus est a Iuda proditore Dominus noster. Sed veterum Rhodiorum haec numismata esse, non Iudaeorum, Inscr. docet, r(o/da (iuxta veter. morem o. pro w. scribendi) unde et Rhodium et Rhodiense Scriptoribus dici solet: Flos item additus, qui aut rosa habetur aut heliotropium. Facies in parte altera pro Solis Phoebive seu colossi Rhodiensis facie sumitur, vel capite, quod non minus radiatum, quam capillatum est. Et nota Insulae ac Solis, in scriptis Veter. coniunctio, tum Rhodi nomen a rosis deductum, quae r(o/da Graecis. Accedit, quod nummi figura [orig: figurÔ] simili utrinque insigniti habeantur inter Rhodiorum nummos, apud Hub, Goltzium, in Numm. Insul. c. 23. ut et alii, apud Antoninum Pisonem, Discours sur les Medailles, c. 8. Alios. Vide de duobus his numismatis plura, apud Caes. Baronium, ad A. C. 24. Octav. Pancirollum, Tesori nascosti dell'alma citta di Roma, Romae 1625. Antonium Augustin. Episcopum Tarracon. Dialog. de Numism. 2. Andr. Schottum, in Tab. Numism. 68. Guil. Budaeum, de Asse. l. 5. Marquardum Freherum, Dissertat. de Numismate Census [orig: Censűs] a Pharisaeis in quaestionem vocato, Casparum Waserum, de Antiquis Hebraeorum Nummis. l. 2. et qui hos laudat, Ioann. Seldenum, de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebr. l. 2. c. 8.

RHODODAPHNE Hebr [gap: Hebrew word(s)] Chirdophnin, alias rhododendron, inter herbas est, quas Paschalibus herbis cum agno comedi solitis, Exod c. 12. v. 8. de suo inferciunt Gemaristae. Crescit secusamnes et habet to\ a)/nqos2 r(odoeide\s2, florem roseo similem, uti ait


page 61, image: s0061b

Dioscorides. Qui prion flos, si credimus, Appuleio prope imposuit, qui, in alinum mutatus, cum rosas quaerens, quarum esu pristinam formam recuperaret, in rhododendri flores incidisset, illud venenum rosarium sumere gestiebat, quod fuisset illi letale. Hinc Lucianus in Lucio, de hoc eodem arbusto, *kako\n a)/riston, inquit, o)/nw| tou=to kai\ i(/ppw| fasi\ ga\r to\n fago/nta a)poqnh/skein au)ti/ka. Malum hoc est prandium omni asino et equo, aiunt enim eo vescentem ilico mori. Quam ob causam Herba Asinaria dicitur, in Gloss. uti rescribit Bochartus, pro Herba sinaria. Strabo certe, l. 15. in Ariana, multa Alexandri iumenta huius plantae esu periisse scribit, Quamquam non solis iumentis, sed et pecori mortiseram esse, referat Dioscorides. Unde Plin. l. 16. c. 20. Iumentis caprisque et ovibus venenum est. Quod ut a primi hominis labe derivet Prudentius in Hamartigenia, cicutam ante peccatum et rhododaphnen innoxias fuisse, his verbis docet, v. 234.

Cum prius innocuas tulerit Natura cicutas,
Roscidus et viridem qui vesiit flos rhododaphnem,
Pabula lascivis dederit sincera capellis.

Sed in hac planta inprimis Veteres mirantur (quam vere, iam non quaeritur,) quod, quae bestiis venenum est, non modo homini non nocet, sed et plurimum [orig: pluriműm] prodest, uti apud Dioscoridem et Plinium, l. 24. lc. 11. legimus: quibus similia habet Isidorus, qui rodandarnm corrupte vocat. Id vero Hebraeis peculiare, quod huius arbusti ramo [orig: ram˘] in aquas Mara iniecto [orig: iniect˘], volunt eas edulcuisse: miraculum scil. ut esset illustrius, Deum contrariis mediis usum esse sibi fingunt et amariligni iniectione amaras aquas edulcavisse. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Eadem porro in coronas adhibita, legitur apud Poetam,

---- hic rhododaphne
Liliaque et roris non avia cura marinis.

Coeterum mirum illius ingenium, ut rami terrae impacti ab omni peste legumina protegant, refert Constantinus Caes. l. 2. c. 42. Sed et hac [orig: hÔc] voce ima quaedam foeditas significata a Syris est, qui nescio quem probri causa [orig: causÔ] *(rododa/fnhn vocavere [orig: vocavŕre], teste Luciano [orig: Lucian˘] in Pseudol. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. cl. 17.

RHODIUS Hieronymus vide Hieronymus.

RHODOE urbs Indiae. Gentile Rhodoetes. Steph.

RHODOGANA filia Darii, quae post mortem viri, nutricem quae illi secundas nuptias suadebat, occidit.

RHODOGYNE filia Phraatis, Parthorum Regis quae nupsit Demetrio Nicanori, Syriae Regi apud Patrem captivo. Unde immanes trurbae, cum Cleopatram uxorem captivus Rex iam ante haberet. Vide Cleopatra, Demetrius, etc. Addo, quod et meminit Rhodogynes Polyaenus, l. 8. c. 27. ubi eius, disiectis capillis ad hostes properantis, imaginem in sigillo Persiae Regum sculptam fuisse, narrat; quale quid de Semiramide alias legitur. Vide Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 13.

RHODOPA provinc. Thraciae, apud Amm. Marcellin. l. 27. Rhodopa huic annexa maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, alibique. ubi observatione dignum, cum de monte loquitur, unde huic provinc. nomen, Rhodopen vocare; cum de provincia, Rhodopam. Eiusdem, ut et Haemimonti provinc. meminit Notitia Imperii, Sic Festus Rusus Ita ditioni Resp. sex Thraciarum provinciae sunt acquisitae, Thracia, Aemimontus, Moesia inferior, Scythia, Rhodopa, Europa, in qua nunc secundae arces Romani Imperii sunt constitutae. Vide Salmas. ad Flav. Vopisc. c. 31. in Aureliano.

RHODOPE [1] sive RHODOPIS meretrix nobilissima ex Thracia, Aesopi fabulatoris aliquando conserva, et postea a Charaxo Sapphus [orig: Sapphűs] poetriae fratre, qui eius amore tenebatur, ingenti pecunia [orig: pecuniÔ] redempta est, teste Herodot. l. 2. Sappho ad Phaonem apud Ovidium, Ep. 15. Heroid. v. 73.

Arsit inops frater victus meretricis amore,
Mistaque cum turpi damna pudere tulit.

Tantas opes meretricio [orig: meretrici˘] quaestu corrasit, ut Pyramidem insignem suis sumptibus exstructam reliquerit. Plin. l. 36. c. 12. Alia fuit eiusdem nominis tempore Iuvenal. Sic enim ille Sat. 9. v. 4.

Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes, etc.

RHODOPE [2] Ioniae civitas. Gentile Rhodopeus. Steph.

RHODOPE [3] mons Thraciae, ex quo Hebrus et Arzus, aliaque flumina prodeunt, usque ad Euxinum extensus, ad Apolloniam urbem desinens, a Rhodope Thracum Regina [orig: ReginÔ] in hunc montem, ut Ovidius fabulatur, conversa [orig: conversÔ]; vel, ut placet, ibi sepulta [orig: sepultÔ]. Vel a Rhodope Strymonis amnis filia [orig: filiÔ], ex qua Neptunus Athon Gigantem genuit, qui et ipse monti nomen dedit. Thraciam fere bifariam secat. Hodie monte Argentano Ital. et Basilissa Graecis, quasi montium regina. A fodinis nomen accepit, hodie adhuc incultus Brietius. Virgil. Ecl. 8. v. 44.

---- Duris in cotibus illum
Ismarus, aut Rhodope, aut extremi Garamantes.

Idem, l. 1. v. 332.

---- ---- Ille fragranti
Aut Atho, aut Rhodope, aut alta Ceraunia tele
Deicit. ---- ----

Ubi alli Athon, sed exprimere voluit illud Theocriti,

*)/h *)/aqw, h)\ *(rodo/phn, h)\ *kau/kason e)xato/enta.



page 62, image: s0062a

Idem, l. 3. Georg. v. 351.

Quaque redit medium Rhodope porrectasub axem.

Mons hic eo [orig: ] est situ, ut veluti avulsus ab Aemo videatur, redeatque sub Septentrionem, quod Ovidius, in Epist. 2. Heroid. v. 113. ita videtur explicuisse,

Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum.

Patet, inquam, ea [orig: ] parte, qua [orig: quÔ] avulsus ab haemo. Idem, l. 6. Met. v. 87. rem anhuli nomine explicat,

Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum.

Hinc Rhodopeius. Virg. l. 4. Georg. v. 461. Flerunt Rhodopeiae arces, sic Rhodopeia regna, Rhodopeius Orpheus; et Rhodopeia Rhyllis. Marti sacer fuit hic mons cum fluv. illius quod ibi natus putatur. Claudian. de 4. Cons. Honor. v. 526.

Flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.

Nic. Lloydius.

RHODOPHONE Syriae pars qua transit Taurum montem.

RHODOPOLIS [1] urbs German. maritima in ora maris Baltici, vulgo Rostock. In Ducatu Megalopolitano, Hanzeatica, sui pene iuris, cum Academia, et portu ad ostia Warnae fluv. quamquam 1. cum dimid. leuc. ab ora maris Baltici, 7. milliar. Germ. a Wismaria in Ortum, Sundim versus 9. et 4. a Gustrovia in Boream. Baudrandus. Vide Rostochium.

RHODOPOLIS [2] Urbs Colchidis, in Lazica regione Guil. Sanson.

RHODUMNA oppid. Galliae amplum, sed sine moenibus, ad Ligerim, ubi primum lintrium est eapax, in provinc. Forensi; Rovane seu Roane, 12. leuc. a Lugduno in Circium, 18. a Molino in Eurum, Regiuncula adiacens le Roanez dicitur, et Ducatus titulo [orig: titul˘] gaudet.

RHODUNTIA regio prope Oetam. Steph.

RHODUS [1] insul. nobilissima in mari Carpathio, Cariae adiacens, inter Asiaticas insulas tertia numeratur, nam Lesbus et Cyprus maiores habentur. Baudrando est Insul. Asiae minoris in ora Cariae, 280. mill. pass. a Cypro in Occasum, ut et ab Alexandria Aegypti in Boream, Constantinopolim versus 500. circiter; Circuitus tantum 100. mill. pass. A Muhavia Sultano Aegypti A. C. 655. colosso [orig: coloss˘] de quo vide in voce Rhodus urbs, disiecto [orig: disiect˘], occupata, rediit postea ad Christianos; illam post amissam Hierosolymam et Acram, Saracenico iugo eripientibus Equitibus S. Ioannis: duce Fulcone Villareio [orig: Villarei˘] Gallo [orig: Gall˘], Magni Ordinis Magistro [orig: Magistr˘], A. C. 1300. vel 10. donec a Trueis denuo capta est, sub Solimanno, A. C. 1522. postquam Mahometes II. Insulam magna [orig: magnÔ] quidem vi, sed frustra, oppugnasset [orig: oppugnÔsset], A. C. 1480. virtute Petri Aubussoni Magni Magistri inde repulsus. Sed neque in Solimanni pervenisset manus, ni ab Andrea Amarato, Ordinis Cancellario, qui Philippum Villerium de Insul. Adami in Magisterio Magno sibi praelatum aegre ferebat, per Iudaeum quendam Medicum, hostibus fuisset prodita: proditore tamen adhuc ante expugnatam Insulam capite plexo [orig: plex˘]. Ab eo tempore Turcae ibi Bassam habent, Iac. Bossius, Petr. Boissatus et Ioh. Balduinus, Hist. Melit. Iac. Burbonius de obsid. Rhod. etc. Equitibus vero, postquam illi duce Villerio [orig: Villeri˘] in Cretam primo, dein in Italiam se recepissent, melita Insul. a. Carolo V. concessa est, A. C. 1530. Vide ibi. Solinus, c. 17. auctor est, nullum toto [orig: tot˘] anno [orig: ann˘] diem tam vubilum esse, quo [orig: qu˘] in hac insula Solnon cernatur. Inde forsan clara Horatio, l. 1. Carm. Od. 7. v. 4. dicitur: Laudabunt alii claram Rhodon. Lucan. l. 8. v. 247.

---- Gnidon inde fugit, claramque relinquit
Sole Rhodon. ---- ----

Idem, l. 5. v. 50.

---- ---- Phoebeia donis
Exornata Rhodos.

Ovid. l. 7. Met. v. 365.

Phoebeamque Rhodon et Ialysias Telchinas.

Statius, l. 1. Sylv. 1. v. 104.

Lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo.

Eius meminit Catullus, cum ait, Epigr. 4. v. 8.

Rhodonve nobilem, horridamve Thraciam.

Nomen eius quod attinet, ita Grammatici: para\ to\ polu\n r(ou=n au)to/qi donei=sqai, pri\n fanh=nai th=n nh=son. Alii a)po\ tw=n r(o/dwn, a rosis potius, quae ibi magna [orig: magnÔ] copia [orig: copiÔ] succreverint: ut ab hortensi rosa Rhodus nominata sit, quomodo a silvestri vicina insul. Cynorrhodusa. Ita nonnulli veterum in Pindari Scholiaste, Olymp. 7. *tine\s2 de/ fasi klhqh=nai ou(/tw dia\ to\ spoudai=a e)/xein r(o/da, i. e. quidam Rhodum vocari aiunt, quia eximias habet rosas. Vide et Isidor. Origin. l. 14. c. 6. Bochartus vero nomen huius insulae putat esse Phoenicium: [gap: Hebrew word(s)] Jarod, inquit, l. 1. Chanaan, c. 7. Syris et Chaldaeis est draco. Phoenices per aphaeresin [gap: Hebrew word(s)] Rod vocarunt [orig: vocÔrunt]. Rhodi nimirum priscum nomen erat Ophiusa. Strabo: *)ekalei=to de\ h( *(ro/dospro/teron *)ofiou=sa. Causam addit Hesych. *dia\ to\ plh=qos2 tw=n e)no/ntwn o)/fewn. Rem pluribus narrat Diodor. Sic l. 5. fol. 528. *meta\ de\ tau=ta th=s2 *(rodi/as2 gh=s2 a)nei/shs2 o)/feis2 u(permege/qeis2, sune/bh pollou\s2 tw=n e)gxwri/wn u(po\ tw=n o)fi/wn diafqarh=nai. Dionys. v. 504.

---- *)/anta de\ pe/zhs2
*ai)gupti/hs2 *(ro/dos2 e)sti\n *)ihlusi/wn pe/don a)ndrw=n.



image: s0062b

Etiam Asteria, Aethraea, Trinachia, Corymbia, Peressa, Athabyria, dein Macaria, atque etiam Colossa dicta. Notandum hic [orig: hţc], Rhodum fere solitos Romanorum proceres, qui praesenti rerum statu non laetarentur, secedere. Sueton. de tiberio, c. 11. Rhodum enavigavit, amoenitate et salubrit aete insulae iam inde captus. Manilius, l. 4.

Virgine sub casta [orig: castÔ] felix terraque marique
Est Rhodus, hospitium recturi principis orbem.
Tuque domus vere Solis, cui tota sacrata es,
Cum caperes lumen magni sub Caesare mundi.

D. Brutus, in ep. 1. ad M. Brutum et C. Cassium, l. 11. Famil. Cicer. Quid ergo est inquis; Dandus est locus fortunae; cedendum ex Italia, migrandum Rhodum. C. Marius Ciceroni; Mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae, in otio Rhodi degam. Olim Deo Soli seu Apollini sacra fuit atque divitiis novalisque rei gloria [orig: gloriÔ], inter Ceteras maris insulas, principatum quondam obtinuisse legitur. Felicitatem eius indicavit Pindarus, quum aureum imbrem in ea pluisse dicit, Olymp. Od. 7. Epod. *kw/l. ig. e)nqa/ pote bre/xe qew=n basileu\s2 xrusai=s2 nifa/dessipo/lin. In ea [orig: ] fuerunt urbes Rhodus, vide infra, Lindus, Camirus et Ialysus. Gymnasium habuit Rhodus Asiatica [orig: AsiaticÔ] eloquentia [orig: eloquentiÔ] et mathematicis studiis clarissimu. Ideo Aristippus Philosophus Socraticus, cum, naufragio [orig: naufragi˘] eiectus in Rhodiensium litus, animadvertisset Geometrica schemata descripta, exclamasse [orig: exclamÔsse] ad comites ita dicitur: Bene speremus, hominum vestigia video. Vitruv. l. 7. In ea fuit admirandae magnitudinis Colossus 70. cubit. aluts. Vide Colossus. Incolae Rhodii, qui ut Diogenianus refert, cum Minervae Lindiae sacrificarent, et ibi plures dies agerent, Oraculum consuluerunt; an matulam liceret inferre: quo [orig: qu˘], licere respondente, rursus quaesierunt [orig: quaesiŕrunt], an aeream, vel testaceam; quibus Deus indignatus, neutram, respondit: hinc proverbium Rhodiorum oraculum, in scrpulosos, nimisque de re minuta sciscitantes. Hic [orig: Hţc] Rhodus, hic [orig: hţc] saltus: proverbium in vanitatem eorum, qui facto [orig: fact˘] ostendere potius, quam verbis iactare sua debebant, petitum ex fabulis Aesopi. Quidam enim cum domum rediisset peregre inter alia, quae gloriabatur, iactabat et Rhodi se saltum saltasse [orig: saltÔsse], quem nemo alius ibi potuisset saltare, testesque se habere affirmabt. Tum ex astantibus unus: *)idou\ *(ro/dos2, i)dou\ ph/dhma. Hic [orig: Hţc] Diagoras, cum tres filios athletas eodem [orig: e˘dem] die in certamine omnes vicisse et coronari vidisset, prae gaudio exspiravit. Gell. l. 3. c. 15. Rhodi 3000. signorum esse. habet Plin. l. 34. c. 7. Et apud Rhodios Timocreon gulae notatur; Xenarchus quoque Metretes ob bibacitatem est dictus. Nic. Lloydius.

RHODUS [2] vel RHODOS urbs Archiepiscopalis permunita in Carpathio mari, in Insul. ad ortum solis cognomin. sita est, partim in acclivi coll, partim iuxata maris littus, inque gremio portum recipit nobilissimum ac tutissimum, Emporium insigne. Olim admodum celebris fuit, dicta a Rhodia puelia, ab Apolline adamata, ut fabulatur Diodorus, l. 5. sive ab eo, quod capulo [orig: capul˘] rosae illic invento [orig: invent˘] sit aedificata. Duplicibus muris, altissimis turribus 13. arcibusque quinque ac aliis propugnaculis munita exorantaque admodum est. Ipsa olim opportunitate situs et operum nobilitate clara erat, eiusque incolae navigandi sollertia [orig: sollertiÔ] ac navalibus victoriis incliti fuere [orig: fuŕre], longe magis, sub militibus D. Iohannis Baptistae, a quibus capta est A. C. 1300. sub Fulcone Villaretio Gallo, Magno Magistro Ordinis Hierosol. quam hodie, sub turcarum tyrannide. Superiori saeculo [orig: saecul˘] et postquam Christiani dominium Terrae sanctae amiserunt, fuit haec urbs, una cum universa insula, militibus D. Ioannis ab Imperatore Constantinopolitano, A. C. 1308. concessa adeo que potentia [orig: potentiÔ] crevit, ut Turcis et piratis saepius terrori fuerit. Veruntamen A. C. 1522. urbem ipsam toties et quidem antea, a Mahomete II. post triduanam obfidionem frustra a Turcis, petitam et obsessam, tandem Solymannus per vim, aut potius, proditionem, vide Philippus Villerius, cepit, ac proinde totam obtinuit insulam, migrantibus tamen absque ulla omnino noxa Rhodiensibus militibus, qui bello illi cruento superstites fuerunt, in Melitam insulam in quam translati fuerunt. Asserit praeterea Bellonius, omnia equitum Rhodiorum aedificia integra adhuc a Turcis conservari, illaesis insignibus, picturis, sculputuis, ac inscriptionibus omnibus, similiterque moenia in eodem adhuc statu permanere, quo [orig: qu˘] fuerunt, cum a Turcis capta fuit Rhodus. Gymnasium habuit clarissimum. Ideo Aristippus, Philosophus Socraticus clarissimus, ut supra annotatum, cum naufragio [orig: naufragi˘] eiectus animadvertisset, Geometrica in littore schemata descripta, comites bene sperare iussit, quod hominum vestigia cerneret. Fuit olim hic [orig: hţc] famosissimus ac magnitudine admirandus Solis Coloslus, a Charete Lyndio ex aere fabrefactus, qui inter septem mundi mirabilia recensetur, a quo postea Rhodii appellati sunt Colossenses. Pollex colossi adeo magnus erat, ut nemo brachiis eum amplecti potuerit, Colossique altitudo traditur a scriptoribus 70. cubitorum, qui post 56. annum Ptolemaeo [orig: Ptolemae˘] III. apud Aegyptios regnante, terrae motu fractis genubus collapsus quoque miraculo fuit; eum postea sub Constante II. Imperatore Aegyptii seu Saraceni demoliti sunt, ex cuius Iudaeo cuidam venditi aere nongentos camelos oneratos fuisse dicitur. Hic Colossus duodecim annis effectus est, trecentis talentis: magnae molis saxa intus disposita fuere [orig: fuŕre], quorum pondere opus stabiliretur, ne ventorum impetu concussus humi corrueret, Metel. Merc. Bert. Borbonius, de obsidione Rhodi, Petrus Boissat. et Ioh. Balduin. Hist. Melit.

RHODUSSA urbs Argivae terrae, unde Rhodussius, et Rhedussaeus, Steplean. Item Insul. Rhodiorum ante Caunum urbem Cariae proximam. Item duae Insulae in Bosporo Thracio, Plin. l. 5. c. 32. extr.