December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 54, image: s0054a

RHATENI vide Arabia superior.

RHATOMAGUS forsan oppid. Velocassium fuit in Gallia Celtica, ubi hodie Fleury, oppidul. Normanniae, ad Andolam amnem. 5. leuc. a Rothomago.

RHATOSTATHYBIUS fluv. Albionis in Wallia, Ptolem. vulgo Tass. in Comitatu Glamorganensi, Fanum ad Taffum urbeculam praeterflueos, Camdenus.

RHAUCUS urbs Cretae mediterran. Gentile Rhautius, stephanus. Quid nunc sit, non constat.

RHAUDUM vulgo RHO, pagus Ducatus Mediolanensis ad Olonam amnem, 12. milliar. a Mediolano in Circium. Castrum Seprium versus 14. circit. 20. a Novaria in Ortum.

RHAVIUS Ptolem. fluv. Hiberniae, inter Boreum promontor. et Naguatam urbem, Banny Camdeno. Moletin Abran, Ferrar. Camdeni verba sunt, Comitatus Sligoensis ad Boream, Trobis fluv. est, Ptolemaeo Ravius, ex Erno lacu emissus. Eidem vero Banna, vel Bann, est fluvius Comitatus Colraniensis longissime hinc distans. Vide Buvihda.

RHAURARIS Araurius, Ptolem. Arauvis Pompon. l. 2. c. 5. fluv. Galliae Narbonens. in Occitania in feriore ex monte Cemenno in Meridiem fluens, inter Obrim fluv. et Agatham urbem, mari Mediterraneo [orig: Mediterrane˘] exceptus, l'Eraud Clusio. Melius Arauraris Latin. Piscenas et Agatham rigat, et paulo infra in mare abit, Baudrand.

RHAUZIUM vide RAGUSA

RHAX insula Lyciae, Stephanus.

RHAZUNDA Mediae oppid. Ptolem. Rhemen, Nigro.

RHE locus circa Armeniam, Cedreno.

RHEA [1] Caeli et Terrae filia, Hesiod. in Theogon. v. 133. ubi de Terrae filiis:

*ou)ranw=| eu)nhqei=sa, te/k' *)wkeano\n baqudi/nhn,
*koi=o/n te *krei=on q' *(uperi/ona/ t' *)iapeto/n te,
*qei=a/n te *(rei=a/n te, *qe/min te *mnhmosu/nhnte.

At Orpheus in Hymnis Rheam primam omnium a Deo factam fuisse, inquit, quem Protogonum appellant:

*po/tna *(re/a qu/gater polumo/rfou *prwtogo/noio.

Quae cum fuisset postea Saturni uxor credita, de illa scripsit idem dem Orpheus:

*pa/ntim' a)glao/morfe, *kro/nou su/llektra ma/kaira.

Hanc ipsam Iovis fuisse matrem testatur Callimachus:

*)en de/ se *pa)r)r' asi/h| *p(=|xi ma/lista
*)/esken o)/ros2 qa/mnoi/si peri/skepes2.

Huius sacrificia fiebant die nono [orig: non˘] Lunae, ut innuit Nicander in Alexipharmacis, magna cum vociferatione:

*)\h a(/ te k ernofo/ros2 za/koros2 *bwmi/stria *(rei/hs2
*ei)na/di leiofo/r)r(oisin enixri/mptousa keleu/qois2,
*makro\n e)pemboa/a glw/ssh| qro/on oi( de\ tre/ousin
*)i dw/hs2 r(ighlo\n o(t( ei)sai/+ousin u(lagmo/n.

Quod autem Rhea Terra sit, vel vis Terrae, quae ad generationem rerum pertransit, testatur Apollonius, Argon. l. 1.

---- ---- *)/enqen e)s2 ai)ei\
*(ro/mbw| kai\ tupa/nw| *(rei/hn *fru/ges2 i(la/skontai,
*(h de\ tou= eu)age/essin e)pi\ fre/na qh=ke quhlai=s2
*)antai/h dai/mwn ta\ d' e)oiko/ta sh/mat' e)/gento,
*au)toma/th fu/e gai=a terei/nhs2 a)/nqea poi/hs2,
*qh=res2 d' ei)luou/s2 te kata\ culo/xous2 te lipo/ntes2
*ou)rh=|sin sai/nontes2 e)ph/luqon.

Alio [orig: Ali˘] nomine Ops, Mater Deum [orig: Deűm], et Magna Mater, et Cybele dicta. Item Dea Phrygia, Idaea, Berecynthia, Dindymene, et Pessinuntia. Dictam volunt Rheam a)po\ tou= r(ei=n, quod affluat rebus omnibus terra. Vel potius Rhea est a verbo Ebraeo [gap: Hebrew word(s)] Raba, pavit, et in 2. Coniugatione Reha, id est, associavit sibi commensalem. Vide Natal. Com. l. 9. c. 5. et Fungerum in Rhea. Nic. Lloydius. Etiam vero *brimw\ (quod alias Proserpinae cognomen) appellatam fuisse, docet Theodoretus Therapent. Sermon. 1. *(/oti de\ kai\ ta\ th=s2 *(re/as2, h)\ kai\ ths2 *kube/lhs2, h)\ th=s2 *brimou=s2, h)\ o(/pous2 a)\n e)qe/lhte o)noma/zein. Apud Orpheum in Argonaut. idem nomen reperitur, ubi tamen Proserpinam intelligi vult Meursius. Adi Canteri Notas. Templum aedemque habuisse nullam, observat Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. Plura vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 54. Nec omittendum, quod Rheam Semiramidis cognomen Assyrium fuisse, notat Auctor Chronici Alexandrini, p. 85. De eius purgwtw=| stefa/nw|, turrita [orig: turritÔ] corona [orig: coronÔ] vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 3. et 11. ut et l. 9. c. 10.

RHEA [2] Numitoris Albanorum regis filia, alio [orig: ali˘] nomine Ilia appellata: quam cum Amulius patruus eius Vestae virginem legisset, a Marte compressa Romulum et Remum peperit. Rheam Silviam vocat L. Florus Hist. Rom. l. 1. c. 1. Serviam appellat Aelian. Var. Histor. l. 7. c. 16. Iliam nuncupat Scholiastes Iuvenal. ad Sat. 9. Calendis Martii, quibus Iunonis sacra celebrantur a Romanis, quia tunc Ilia compressa est a Marte. nam tunc Matronalia fiunt. Salmasius non uspiam alias, apud bonos Auctores, Rhea Silviae nomen occurrere, annotavit; suspicatur tamen. ad c. 1. Solini, eandem fuisse *serbhli/an in sthlopinaki/ois2 Cyrinirempli, quod Attali et Eumenis Matri dedicatum fuit. Hanc Amulius, frater Numitoris minor, Numitore pulso [orig: puls˘] filioque [orig: fili˘que] eius occiso [orig: occis˘], ad Vestale Sacerdotium cepit, sicque perpetuae Virginitati damnavit, ne qua forte legitimus Regni haeres ex ipsa nasceretur. Sed postquam surtivo [orig: surtiv˘] concubitu gravidam deprehendit, sepsit eam


image: s0054b

custodia [orig: custodiÔ], ut partus enecaretur: Quae cum gemellos peperisset, illi Amulii imperio [orig: imperi˘], in profluentem proiecti, beneficio [orig: benefici˘] Faustuli, Regii Pastoris, servati sunt ac educati; Mater autem, a partu liberata, Patrui iussu, viva defossa est, vide Salmas. Not. ad Florum loco [orig: loc˘] cit. Et ab huius filio Romulo Romam conditam tradunt, Solinus, c. 2. Aelianus, loc. cit. Iustinus, l. 43. c. 3. Livius, l. 1. c. 6. Veileius, l. 1. c. 8. Virgilius: Alii: a Romulo et Remo, Pomponius Mela, l. 2. c. 4. Plin. l. 8. c. 17. etc. Manilius, Astronom. l. 5.

Qua [orig: QuÔ] genitus cum Fratre Remus hanc condidit urbem.

Callias tamen, apud Dionys. Halicarn. l. 1. Romen, feminam quandam Troianam, Lationo Aboriginum Regi nuptam, Remum Romulumque peperisse, Urbemque ab illa *(rw/mhn appellatam esse, tradit. Etymologici Auctor, ipsius Aeneae, cum quo memorata Rome in Italiam delata, Romulum et Remum filios facit. Sallustius, primordia Urbis Aeneae Regi tribuit, Romuli nulla [orig: nullÔ] mmentione facta [orig: factÔ]. Interim, quod Romulum ex Silvia a Marte prognatum esse crederent Romani, praecipua [orig: praecipuÔ] hunc veneratione, tamquam Gentis suae conditorem, coluerunt: unde etiam in nummis quibusdam expressus videtur, Mars accedens ad Rheam Sylviam; quorum unum operi suo inseruit Ioh. Rosinus, Antiq. Rom. l. 2. c. 10. Lupae quoque imago, sub ficu Ruminali, duos puellos Romulum et Remum hactenus expositos, lactantis, est in nummis Pompeiae gentis, Commodi, Alagabali seu Heliogabali, Macrini, apud Fulv. Ursinum: in Volum. numism. p. 222. Vide quoque Biaeum in nummis Croicis Tab. 5. num. 2. Abrah. Gorlaeum. Tab. 44. num. 7. etc.

RHEBAS qui et RHEBUS ValerFlacco, l. 4. v. 698. Rhebanus Orpheo, Rhebaeus Apollonio, fluv. Bithyniae ex Olympo monte oriens et in Euxinum mare apud Psillidem labens. De hoc Dionysius: Bithynia laeta quidem regio atque omni referta ubertate, quam Rhebas fluvius amoenissimus, gratissimis perfundit aquis, donec in Pontum ceciderit, quibus nec est ullus in ceteris terris amnis iucundior, neque qui magis ad voluptatem faciat. Ribas hodie Petro Gyllio. Dionysius, v. 794.

*)rh/bas2 enq' e)ra/teinon e)piproi/+hsi r)ee/qron,
*(rh/bas2, o(/s2 *po/ntoio para\ stoma/tessin o(deu/ei,
*(rh/bas2, ou(= ka/lliston e(pi\ xqoni\ su/retai u(/dwr.

Ubi Montanus: Cur exigui fluvii Rhebae, seu Rhebantis, (nam utroque [orig: utr˘que] modo [orig: mod˘] inflecti Eustathius testatur, *(rhbanti/as2 gh=s2 ab eo denominatae Arrianum meminisse affirmans) tam sollennis mentio a Dionysio facta est, adeo ut eius nomen, veluti Thymbridis, v. 352. per Anaphoram ter repetitum sit, (cum eum Ptolemaeus et Strabo, ne nominare quidem dignentur) nisi cum Suida leve hoc argumentum arripiamus, ad confirmandam opinionem, quod ipse Byzantius fuerit? Plinius quidem huius fluv. meminit l. 6. c. 1. et aliter Rhesum dictum refert: A faucibus Bospori est Rhebas fluvius, quem aliqui Rhesum dixerunt, deinde Psillis. Valer. Flaccus, loc. cit.

Litora longinqui qua exirent flumina Rhebi.

Si quis (inquit Bochartus, l. 3. Phaleg c. 10.) [gap: Hebrew word(s)] Riphat malit, eo alludet Rhebus, vel Rhebanus, Bithyniae amnis in Pontum exiens, non procul a Paphlagonia. Apollonius, l. 2. Argonaut.

*)est' e)pi\ *(rhbaiou proxoa\s2, sko/polo/n te *kolw/nhs2
*paflago/nes2 te. ---------- ------

Orpheus, Argonaut. v. 711.

*(rhbanou= proxoai=si me/lain' e)ciko/meq' a)kth/n.

Arrianus in Periplo, a)po\ de\ tou= i(erou= ple/onti e)n deci/a| *(rh=bas2 potamo/s2. Sed et Apollonius, l. 5. v. 349.

*(rh/ban w)kuro/hn potamo\n, a)kth/n te me/lainan.

Vide Rhesus, Rhebas etiam regionis nomen, cuius populi Rhebaei, Stephanus. *(rh/bas2, potamo\s2 para\ tw=| *po/ntw|, e)/sti de\ kai\ xw=ra, to\ e)qniko\n *(rhbai=oi. Nic. Lloydius.

RHECAS unus ex iis ducibus qui Laconas Heniochiam deduxerunt. Strabo, l. 11.

RHECHIUS vide RECHIUS.

RHECIUS vel CERCIUS et Amphitusaurigae Castoris et Pollucis, Dioscuriadis Auctores, urbis Colchorum, Solinus, c. 15. Eorum meminit Appianus quoque, l. 22. Et Dioscurias nunc usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani ---- a quibus Heniochorum natio est instituta etc.

RHEDA vocabulum Gallicum, Quintil. l. 1. c. 9. significabat genus leviculi currus, quo [orig: qu˘] gestabantur olim nobiliores Romani in villas suas, uti de Milone legimus apud Cicer. Orat. pro eo. Gallis hodie Coche. Hinc Rhedariae mulae, apud Varronem, de R. R. l. 3. c. ult. Fere enim mularis hic currus Romae fuit, sicut a)ph/nh Graecis, vide Sulpicium, Dial. 2. c. 4. Proinde Apocalypseos c. 18. v. 13. pro Graecis i(/ppwn kai\ r(edw=n, equorum et rhedarum, Arabs habet equorum et mulorum. Erant autem mulares hae Rhedae vel bigae, vel quadrigae, ut supra videre est, voce Muli. At M. Donato, rheda unius equi currus ut plurimum: Casaubono vero quadrirotum o)/xhma, Aeolibus quoque peto/riton, unde tetra/kuklon Graecis, ut cisium birotum, ad Iulium Suetonii, c. 57. Sed et servorum Rhedariorum mentio est apud Cicer. d. l. Vide quoque Pignorium de Servis. Rhedarii item Vehicularii Fabricatoris, apud Capitolin. in Maximo, c. 5. ubi eius patrem nonnullis talem fuisse ait. Eam porro Fortunatus sic describit, l. 3. Poem. 20.



image: s0055a

Curriculi genus est, memorat quod Gallia Rhedam,
Molliter incedens orbita sulcat humum.
Exiliens duplici biiugo [orig: biiug˘] volat axe citato [orig: citat˘],
Atque movet rapidas iuncta quadriga rotas.

Vide Casaubon. quoque ad Sueton. loc. cit. Bochart. in Hierozoico, Part. prior ubi de Mulis, Alios. In specie, Rheda Fiscalis, apud Sulpicium Severum, l. 3. de Vita Martini, Per aggerem publicum plena militantibus viris fiscalis reda veniebat; est cuius usus erat in Cursu publico, quem Fiscalem quoque vocat Spartian. in Hadriano, c. 7. Quae ambo sic dicta, non quod praestatio eorum Fisco incumberet, sed quod res Fiscales eo transveherentur, ut aurum et argentum sacrarum Largitionum, cum ad comitatum Principis destinabantur, vestes aliaeque species, quae Fiscales dicebantur. Instituit autem cursum publicum, etiam vehicularium, primus Augustus, ut, quid in provinciis gereretur, cognosceret celerius, quem postea Hadrianus Imperator Magistratibus quoque, cum in suas ibant provincias, indulsisse legitur apud Spartianum, cum prius suis sumptibus irent redirentque, sed hac de re supra. Eaedem Rhedae cursuales dicuntur, l. 9. Cod. Theod. de Legatis, de quibus vide plura apud Iac. Gothofredum, Paratit. ad tit. Cod. Theod. de cursu pub. nec non supra, ubi de eadem.

RHEDAESTUM vide REDAESTUM et Bisanthe.

RHEDONES Galliae Celticae populi, Caesar, l. 3. Bell. Gall. c. 34. Rennes in Bretagne. Seu Redones Baudrando, populi Britanniae minoris versus Cenomanos, quorum urbs Condate Rhedonum seu Redones, hodie Rennes Episcopalis, ampla et culta, ad Vidanam fluv. Parlamenti ab henrico II. instituti, sedes, 22. leuc. a Nannetibus in Boream, Maclovium versus 16. et 22. ab Andegavo in Circium, 26. a Venetis in Caeciam. Urbs antiquissima est, sedesque olim Ducum fuit. Hic [orig: Hţc] eam pana inter totius Galliae maximas, etc. Vide Argentraeum et Augustin. du Pas, Histor. Brit. Duchesn. antiq. Urb. De Conciliis ibidem habitis, Moret. in Diction. Histor.

RHEE Mons circa hellespontum, Strabo, Rheae sedes, collis sic dictus in Thebaide Boeotiae, Polyaen. l. 2. c. 1. in Agesil. com. 12. Rheae Sinus, circa Ionium mare videtur apud Aeschylum.

RHEGIANUM Mysiae in ferioris oppid. Ptolem. Rosi Nigro.

RHEGINO Abbas Benedictinus in Dioecesi Trevirensi Condidit Chronicon a nato Christo, usque ad An. 908. quod dein continuatum est, usque ad An. 967. vel 972. Agit praecipue de Francorum gestis. Idem scripsit de Disciplinis Ecclesiasticis, et Religione Christiana. Voss. l. 2. de Histor. Lat. c. 39. Sigebert. in Catal. c. 112. Trithem. in Chronicis. Sub finem saecul. 9.

RHEGINUS [1] Guilielmus vide Guilielmus.

RHEGINUS [2] saltus, Plin Solin. c. 8. Petrona Barrio, silva Brutiorum, ad Apenninum, in Calabria ulteriore in agro Sinopolis oppid.

RHEGIUM [1] oppid. in Via Aemilia, Tanneto proximum, Scribendum Regium. Dicebatur enim primo Forum Lepidi, postea vero Regium Lepidum, a M. Lepido C. Flaminii collega. Straboni *(rh/gion le/pidon, rectius dicitur, quam lepi/dion Ptol. Plinio. l. 3. c. 15. sunt Rhegienses de Lepido. A Gothis, aliisque Barbaris aliquoties vastatum, Caroli M. beneficio [orig: benefici˘] pristinum splendotem recuperavit. Leander Alb. et Cluver. descr. Ital. Ughel. Ital sacra. Festus, Rhegium, inquit, significare oportere, ait Verrius, id municipium, quod in freto Siciliae est: quoniam id dictum est a rumpendo, quod est Graec r(agh=nai, eo quidem magis, quia in Gallia Cisalpina, ubi Forum Lepidi fuerat, Regium vocatur. Discrimen voluit esse debere Verrius in Orthographia. Illud oppidum ad fretum Siculum, Graeco [orig: Graec˘] modo [orig: mod˘], scribendum esse cum aspiratione Rhegium; quia Graecum eius est vocabulum: hoc vero in Gallia [orig: GalliÔ] Cisalpina [orig: CisalpinÔ] sine spiritu Regium, quasi a regiae cuiusdam dignitatis argumento. Hinc apud Phlegontem Trallianum in Macrob. ubi bis nominatur po/lis2 *basi/leia, putat Cluverius idem esse oppidum, quod ibidem sexies vocatur po/lis2 *(rh/gion, quem sis vide de Ital. Ant. l. 1. p. 176. Nic. Lloyd. Vide et Reggiensis Duc.

RHEGIUM [2] extremum agri Brutii versus Occidentem oppid. cognomento [orig: cognoment˘] Iulium. Ptolem. *sku/llaion a)/kron, *(rh/gion *)iou/lion, *leuko/petra akra. Vulgo nunc incolis, et elegantius loquentibus, Reggio dicitur. Mela adverso [orig: advers˘] itinere incedens, l. 2. c. 4. Columna Rhegina, Rhegium, Scylla. Ubimale Rhegium ponitur inter Columnam et Scyllam, cum Columna fuerit inter Scyllam et Rhegium. Baudrando nunc est caput Calabriae ulterioris Regio. In ora freti Siculi, ex adverso Siciliae et messanae urbis, a qua distat 9. milliar. in Ortum, Zephyrium promontor versus 28. et 90. a Consentia in Meridiem, celebre traiectu in Siciliam ex Italia. Conditum est a Chalcidensibus, quibus se Messenii, qui virgines Spartanas in Limnis stupraverant, adiunxere [orig: adiunxŕre], Strabo, l. 6. Direptum a Solimanno A. C. 1552. Vide Thuan. Histor. Oppidani inde fuere [orig: fuŕre] Rhegini in quorum proin nummis PHFINON legitur: unde Rheginis timidior, Proverb. apud Zenodot. (Rhegienses enim vel Rheginenses sunt incolae Rhegii, vel Regii Lepidi in Gall. Cispadana) Stephan. *(rh/gion, po/lis2 *(ellhni\s2, o( poli/ths2 *(rhgi=nos2, Plin. l. 3. c. 8. Colutunam Rheginam. Ab hoc desciscendi argumento Rhegium, Graeci nomen dedere [orig: dedŕre] oppido, in margine Italiae opposito. Eius meminit Ovid. Met. l. 14. v. 47.

Oppositumque petens contra Zancleia saxa
Rhegion ingreditur. -------- --------

Dictam sic volunt a)po\ tou= r(hgu=nai, quod ibi Sicilia ab Italia credatur esse rupta vel avulsa. Cui sententiae mordicus adhaerent Poetae: 1. Virg. l. 3. Aen. v. 414.

Haec loca, vi quondam, et vasta [orig: vastÔ] convulsa ruina [orig: ruinÔ]
(Tantum avi longinqua valet mutare vetustas)


page 55, image: s0055b

Dissiluisse serunt, quum protinus utraque tellu:
Una foret: venit medio vi pontus, et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
Litore diductas angusto [orig: angust˘] interluit aestu.

2. Ovidius, Met. l. 15. v. 290.

-------- Zancle quoque iancta fuisse
Dicitur Italiae, donec confinia pontus
Abstulit, et media [orig: mediÔ] tellurem reppulit unda [orig: undÔ].

3. Lucanus, Pharsal. l. 3. v. 59.

Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
Qua mare tellurem subitis aut obruit undes.
Aut seidit, et medias fecit sibi litora terras. Vis illic ingens pelagi, semperque laborant
Aequora, ne rupti repetant confinia montes.

4. Valerius Flaccus, Argonaut. l. 1. v. 587.

------ Neque enim tunc Aeolus illis
Rector erat, Libyca [orig: LibycÔ] cum reperet advena Calpen
Oceanus, cum flens Siculos Oenotria fines
Perder et, et mediis intrarent montibus undae.

Idem, l. 2. v. 617.

Has etiam terras, consertaque gentibus arva,
Sic pelago [orig: pelag˘] pulsante, reor, Neptunia quondam
Cuspis, et aedversi longus labor abscidit aevi;
Ut Siculum Libycumque latus: stupuitque fragorem
Ianus, et occiduis regnator montibus Atlas.

5. Silius Italicus, de bello Punico 2. l. 14. v. 11.

Ausoniae pars magna iacet Trinacria tellus,
Ut semel expugnante Noto [orig: Not˘], Et vastantibus undis
Accepit freta caeruleo [orig: caerule˘] propulsa tridente.
Namque per occultum caeca [orig: caecÔ] vi turbinis olim.
Impactum pelagus laceratae viscera terrae
Disicit, et medio [orig: medi˘] perrumpens arva profundo [orig: profund˘]
Cum populis pariter convulsas transtulit urbes.

6. Claudianus, de Raptu Pros. l. 1. v. 140.

-------- -------- Trinacria quondam
Italiae pars una fuit: sed pontus, et aestus
Mutavere [orig: Mutavŕre] situm: rupit confinia Nereus
Victor, et abscissos interluit aequore montes,
Parvaque cognatas prohibent discrimina terras.

7. Statius, Theb. l. 3. v. 593.

-------- -------- It clamor ad auras,
Quantus Tyrrheni geraitus salis; aut ubi tentat
Enceladus mutare latus; procul igneus antris
Mons tonat, exundant apices, fluctusque Pelorus
Contrahit, et sperat tellus abrupta reverti.

Idem, l. 1. Sylv. 3. v. 32.

-------- ----Sic diffociata profundo
Brutia Sicanium circumspicti ora Pelorum.

8. Dionysius in perihgh/see, v. 467.

*trinakri/h| d' e)pi\ th=|sin u(pe\r pe/don *au)sonih/wn
*)ekte/tatai, pleurh=|sin e)pi\ trisi\n e)sthkui=a, etc.
*th=s2 me\n pro\s2 bore/hn o)loh\ nauth=|si ke/leuqos2,
*steinh/ te, skolih/ te kai\ a)/xetos, h)=xe qa/lassa
*surome/nh makrh=|si peribre/metai spila/dessin,
*)aoni/w| tmhqei=sa poluglw/xini sidh/rw|.

Vide sis illic Eustathium. Hactenus poetae; reliquos auctores sententiam hancce confirmantes videat, si velit, lector apud magnum Cluver. de Sic. Ant. l. 1. c. 6. de quo etiam nos plura in Sicilia. Nic. Lloydius.

RHEGIUM [3] locus Thraciae, circa Byzantium, iuxta quem lacus Myrmex, iuxta quoque est Urbs Abyras.

RHEGIUS Nicolaus vide Nicolaus.

RHEGMA civitas quaedam Ciliciae. Item siaus iuxta sinum Persicum: Gentile Rhegmatites, Steph. Item lacus post Anchialam urbem, ubi navalia multa, qua parte Rhodios spectat, Strab.

RHEGUSCI Plinio, l. 3. c. 20. Rugusci, Straboni Rugantii, vel Rucantii, gens Alpina, seu Rhetica, Ptolemaeo Australia Rhaetiae cum Suanetis: recentioribus supra lacum Acronium, utrinque ad Rhenum habitant; regio Vallis Rheni, Germanice Rhinthal dicitur. Eorum mentio, in tropaeo Augusti, apud Plin. loc. cit. Horum illi, qui dextram ripam tenent, sub Austriis; ab altera parte, ubi Rhineggum et Altestettum oppidula, ut et vallis versus Werdenbergios porrigitur, sub Helvetiis sunt. Agnovit diu totus hic tractus Austriorum imperium, a quibus nobilibus Iuniis oppignoratus est. Friderico [orig: Frideric˘] dein Austrio [orig: Austri˘], tempore Concilii Constantiensis a Sigismundo Imperatore proscripto [orig: proscript˘], Fridericus Toggius Comes Rheguscos, inter alia, Imperatore consentiente, occupavit, satisfaciens illis, quibus loca haec oppignorata fuerant. Postmodum a Toggio Rheguscorum regio nobilibus Ulrico et Conrado Beyereris fratrib. rursus pignoriest data: quorum haeres Iacobus Beyererus, cum vereretur, ne adversus Abbatiscellanorum vim, cum quibus ipsi res erat, tueri haec loca non posset, ultro suaiura illis vendidit A. C. 1490. iisque pignus hoc resignavit. Ita sub Abbatiscellanis mansere [orig: mansŕre] Rhegusci per annos 30. Bello [orig: Bell˘] dein inter Abbatem Sangallensem et Abbatiscellanos, qui Coenobium Rosacense destruxerant, exorto [orig: exort˘], Helvetii, qui subsidio


page 56, image: s0056a

Abbati venerant, Abbatiscellanos tum pecunia [orig: pecuniÔ], tum Rheguscorum imperio [orig: imperi˘] mulctavere [orig: mulctavŕre]: possessio autem horum in sumptus et stipendia belli cessit Pagis, Tiguro, Lucernae, Suitiae, Glaronae: qui postea Urios, Underwaldios et Tuginos, ut et veteres dominos Abbatiscellanos in communionem huius imperii admisere [orig: admisŕre]: Itaque nostra [orig: nostrÔ] aetate octo hi pagi Rheguscis ex ordine dant Praefectos, quorum sedes Rhyneggi est, vetusto [orig: vetust˘] oppidulo [orig: oppidul˘], sito [orig: sit˘] in finibus Rheguscorum, supra eum locum, qua Rhenus lacum Acronium ingreditur. Tota autem praefectura dividitur in partes certas, quas Hoof, villas, nominant, quarum nomina: Altestetium oppid. Marpachium, Bernangum, Taal, ad quam villa Rhyneccum pertinet, et Oberrieda. Harum villarum quaelibet propriam iurisdictionem habet, et duos Ammanos, quorum unum Praefectus Helvetiorum, alterum Abbas S. Galli constituit. Culturae vinearum et nendo lino incolae dediti sunt, etc. Vide Simler. de Rep. Helvet. Stumpf. Plantin. etc.

RHEINGRAVII seu Comites Rheni, illustris in Germania Familia, quae a pluribus saeculis in tractu Rhenano viret. Adelhelmi certe iam circa A. C. 670. mentio fit, qui Auctor esse creditur. Accessit deinceps Comitum Silvestrium, seu Wildgraviorum successio ac titulus. In filiis Ioannis, Ioannae Sarwerdensis mariti, qui exeunte saeculo [orig: saecul˘] XV. vivis excessit, rami diversi coepere [orig: coepŕre]. Nam Ioannes quidem Merchingensem seu Kirchburgium procreavit, qui nunc in Ioanne (ad quem Merchinga spectat) atque Georgio Friderico (qui Kirnae seu Kirchburgi habitat) subsistit. Sed Philippus, alter Ioannis ex Ioanna filive, Daunium emisit, qui iterum tres praecipuos plamites habet. Primus est Principum Salmensium seu de Neuville; alter eos complectitur, qui Grumbachii habitant; tertius Daunensium est. De quibus omnibus vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobil. Europ. Part. I. et hic [orig: hţc] passim.

RHEMI vulgo REIMS, populi et urbs Galliae Belgicae Archiepiscopalis, et Campaniae metropolis, a Rhemo Galliae rege, ut quidam volunt, dicta, ubi Galliae reges inaugurantur; Populi Rhemenses, et Rhemi. Baudrando vero melius Remi dicuntur. Vide ibi, quorum urbs etiam Durocortorum dicitur, ad Vidulam fluv. ampla, elegans, culta, et Academia [orig: AcademiÔ], ab Henrico II. instituta [orig: institutÔ], insignis, cum titulo Ducatus. Huius Archiepiscopus est primus Dux et Par Franciae, a quo Reges consecrari solent, 32. leuc. a Lutetia, versus Ortum aestiv. 12. a Suessione in Ortum, 9. a Catalauno in Circium, 5. a Matrona fluv. in Boream, uti fere 14. a Viroduno in Occasum. Tractus adiacens le Remois, inter Treviros et Virodunos ad Ortum, Catalaunos ad Meridiem, Suessiones ad Occasum, et Arduennam silvam ad Boream. Hic a Carolo M. Concilium, habitum, A. C. 806. Aliud A. C. 1131. in quo Bernardus vitia Cleri et Pontificum summa [orig: summÔ] oris libertate reprehendit. Lucanus, l. 1. v. 424.

Optimus excusso [orig: excuss˘] Leucus, Rhemusque lacerto [orig: lacert˘].

RHEMNIUS Palaemon Grammaticus, quigloriabatur fecum natas esse literas, ac secum demum morituras. Idem M. Varronem porcum appellare non est veritus.

RHEMUS XXII., Gallorum Rex, Namnetis filius. Ultimus Herculiae stripis, Remorum conditor: si auctoribus fides constat, Dupleix Commentar. Gall. l. 2. c. 23.

RHENANUS Beatus fil. Anton. Bildii, quicum Selestadium concessisset, a loco natali Rhenaco nomen nactus est; eruditione inclitus, sed paulo in rem suam intentior, unde vulgatum de illo, Beatus est, beatus attamen sibi. In religionis negotio Erasmi consilium probavit, quos ambos saepius in ore habuisse, Lutheranos bonam causam male agere, traditur. Obiit Argentorati, cum e thermis reverteretur, A. C. 1547. aetat. 62. Edidit primus Velleium Paterculum, scripsitque varia, quae enarrat Anton. Teissier, Elog. Part. I. Vide quoque Ioh. Sturmium, Vita [orig: VitÔ] Rhenani, Thuanum, Histor. Bezam Iconibus, Eius Rerum Germanicarum libros 3. erudito [orig: erudit˘] Commentario [orig: Commentari˘] nuperrime illustratos edidit Ulmae, Vir illustris, Iac. Otho S. Caes. Lateranensis Palatii Comes, et Reip. Ulmensis Consiliarius, Societatis Historico-Caesareae membrum celebre.

RHENE [1] ex qua Mercurius Saum genuit.

RHENE [2] seu RHENEIA Straboni, Rhenis Stephano, quae et Artemitis et Celadussa prius, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 4. c. 12. dicta est, Fermene hodie Sophiano, insula parva maris Aegaei, una Cycladum, inter Ceam et Delum, ad Occasum; Baudrando melius Rhenia. Cum Delo vulgo Sdille dicitur, ei enim fere adiacet. Nunc paucis constat incolis.

RHENI [1] populi iuxta Rhenum incolentes, inter Helvetios ac Rhaetos. Rhyngower, Thscudo. Regio Rhingovin, Rhynthal vulgo. Persius, Sat. 6. v. 47.

Essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.

Ubi, Rhenorum appellatione, intelligit Hadr. Valesius Germanos Trans-rhenanos, statuens, Caesoniam certa [orig: certÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] undique conquiri iussisse viros proceritatis eximiae, cum Gallos tum alios, qui Caii Caligulae, mariti sui, Germanicum instruerent triumphum, et pro captivis Germanis haberentur ac ducerentur, quod et Sueton. de Caio affirmat: et ita Gallienus mimicum olim trium phum egit. In panegyrico de laudibus Berengarii Aug. pro Gallis Lothariensibus et pro Germanis Trans-rhenanis, utpotee accolis Rheni, Rhenos sumi, idem statuit, in Notit. Gall. in vorba haec:

Nec decet ulterius socios deducere Rhenos.

RHENI [2] Nodi apud Martialem, l. 3. Epigr. 39. v. 7. de Erotio puella,



image: s0056b

Quae crine vincit Baetici gregis vellus,
Nodosque Rheni, aureamque nitelam:

cirri sunt Germanorum, in nodos substricti. Nempe illi non quidem crines calamistro [orig: calamistr˘] torquebant ac rotabant, quod quidam volunt, cum Phrygum hoc tuerit proprium et effeminatarum gentium, quibus hoc probrum passim obiectum, quod haberent comas

Vibratas calido [orig: calid˘] ferro [orig: ferr˘] murr Ôque madentes:

Sed, qui simpliciter fuit crines torquendi modus, eos in nodum cogebant vel nodo [orig: nod˘] substringebant. Tacitus, de Moribus Germanor. c. 38. Insigne gentis obliquare crinem, nodoque substringere. Vide Salmas. ad Solin. p. 761. et supra in voce Nodus.

RHENO seu RENO Savaroni a Rheni accolis, Loccenio, Antiqq. Suecic. l. 2. c. 20. a voce Gothica Reen, adhuc Suecis usitata [orig: usitatÔ], qua [orig: quÔ] animal illud appellant, quod alias Rangiferum dicitur; Salmasio ad Tertullian. de Pallio, voc mere Graeca, ex r(h\n, i. e. agnus, vestis fuit ex pellibus confecta, quae humeros et latera tegebat. Certe r(h/nikas2 seu a)rnaki/das2, i. e. agninas pelles, una cum lana, in vestium usum maxime commendant Medicorum filii, ut quae non solum plus caloris, quam ovillae, conferant, sed et dorso et renibus plurimum prosint, Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 43. Meminit Rhenonis Gallici Caesar de Bello Gall. l. 6. c. 34. ut et Sallustius. Ex medii aevi Scriptoribus vocem usurpavit Sidonius Apollinar. l. 4. Ep. 20. Viridantia saga limbis marginata puniceis, penduli ex humero gladii baltheis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera Rhenonibus. In specie Rhenonis agnini, mentio est in vet. Charta apud Car. du Fresne, quae propria vocis notio est, ut dictum; sed latius, quod et in aliis usu venit, ea postmodum extensa. Namque Rhenonem de pretiosis pellibus peregrinorum murium, (Moscicorum sine dubio, vide supra ) habes apud Ordericum Vitalem, l. 4. et Renonem ex arietints pellibus, l. 12. etc.

RHENOBERGA urbs probe munita German. ad Rhenum, in ditione Electoris Coloniensis, et limite Ducatus Clivensis; a Batavis ultimo capta, A. C. 1633. Sed A. C. 1672. proditione Gallis dedita, 2. leuc. a Vesalia inferiore in Meridiem, 3. a Geldria in Ortum. Nunc electori reddita est.

RHENOFELDA urbs munita Sueviae, ad Rhenum, una ex 4. Urbibus Silvestrib. sub Austriacis, vix. 2. milliar. Germanic. supra Basileam in Ortum, Sanctionem versus totidem. Pluries capta bello [orig: bell˘] German. In ipso limite Helvetiorum, et Brisigaviae provinc. Rheinfelden. Vide quoque Rinfeldia.

RHENOGAVIA tractus parvus German. sub Electore Moguntino, iuxta Rhenum, e regione Moguntiae et Bingii, Rheingaw. Vide infra.

RHENUS [1] German. der Rhein, vel Rhyn, Gall. le Rhin, Batavis de Rhyn, notissimus, et maximus Germaniae post Danubi um fluvius, illam a Gallia disterminans, a lacu Constantiensi Basileam usque, postquam prius Rhetos ab Helvetia, a fontibus nempe usque ad lacum Constantiensem, dispescuit. Inter hunc et Mosam Corbulo Rom. Dux, ne miles otio [orig: oti˘] torpesceret, fossam perduxit, A. C. 47. Tacit. l. 11. Annal. c. 20. Hispanos vero Mosam ei infundere molitos, disturbavit Henricus Fridericus Arausionensis, A. C. 1625. Primus auctorum, quorum monumenta nobis supersunt (nam qui Aristotelis operibus nomen eius immiscent, oppido quam imperite faciunt) Rhenum, retulit Iulius Caesar, in Comment. de bello Gallico, Descripsit autem eum sic, l. 4. Bell. Gall. c. 10. Rhenus oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt: et longo [orig: long˘] spatio [orig: spati˘] per fines Nemetum, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Trevirorum, citatus fertus; et ubi Oceano appropinquat, in plures diffluit partes, multis ingentibus insulis effectis (quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur; ex quibus sunt, qui piscibus, atque ovis avium vivere existimantur) multisque capitibus in Oceanum influit. Post Caesarem omnes fere auctores, Graeci iuxta atque Latini, scriptis suis eum celebrarunt [orig: celebrÔrunt]. Tacitus, Annal. l. 2. c. 6. Rhenus non alveo [orig: alve˘] continuus, aut modicas insulas circumveniens, apud principium agri Batavi, velut in duos amnes dividitur; servatque nomen ac violentiam cursus [orig: cursűs], qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens. Verso [orig: Vers˘] cognomento [orig: cognoment˘], Vahalem accolae dicunt: mox id quoque vocabulum mutat mosa [orig: mosÔ] flumine; eiusque immenso [orig: immens˘] ore eundemin Oceanum effunditur. Idem libro de Germania, c. 1. Rhenus Rhaeticarum Alpium inaccesso [orig: inaccess˘] ac praecipiti vertice ortus. modico [orig: modic˘] flexu in occidentem versus, septentrionali Oceano miscetur. Mela, l. 3. c. 2. Rhenus ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum, et Acronium; mox diu solidus, et certo [orig: cert˘] alveo [orig: alve˘] lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur. Dio, l. 39. *(o de\ *(rh=nos2 a)nadi/dwsin me\n e)k tw=n *)/alpewn tw=n *keltikw=n, o)li/gon e)/cw th=s2 *(raiti/as2. *proxwrw=n de\ e)pi\ dusmw=n, e)n a)ristera=| me\n th\n te *galatian, kai\ tou\s2 e)poikou=ntas2 au)th\n, e)n decia=| de\ tou\s2 *keltou\s2 a)pote/mnetai kai\ teleutw=n e)s2 to\n *)wkeano\n e)kba/llei. Herodian. l. 6. c. 7. *me/gistoi ga\r de\ ou(=toi potamw=n u(p' a)/rktw r(e/ousi *(rhno/s2 te kai\ *)/istros2 o( me\n *germanou\s2, o( de\ *pai/onas2 paramei/bwn oi( qe/rous2 me\n nausi/poron e)/xousi to\ r(ei=qron, di\a ba/qos2 te kai\ pla/tos2. *tou= de\ xeimw=nos2, page/ntes2 u(po\ tou= kru/ous2, e)n pedi/ou xh/mati paqippeu/ontai a)ntitupe\s2 de\ ou(/tw kai\ ster)r(o\n gi/netai to\ pote\ r(ei=qron, w(s2 mh\ mo/non i(/ppwn o(plai=s2 kai\ posi\n a)nqrw/pwn a)nte/xein, a)lla\ kai\ tou\s2 a(ru/sasqai qe/lontas2, mh\ ka/lpeis2 e)p' au)tw=| mhde/ koi=la skeu/h fe/rein, pele/keis2 de\ kai\ dike/llas2, i(/n' e)kko/yantes2, gumno/n te skeu/ous2 a)ra/menoi to\ u(/dwr, fe/rwsin w(/sper li/qon fu/sis2 me\n de\ tw=n potamw=n au(/th. Eius meminit Ovid. Met. l. 2. v 258.

Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque Padumque.

Itemque Virg. l. 8. Aen. v. 727.

Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis.



image: s0057a

Ubi due tantum Rheno ostia tribuit, uti et Claudianus, de Bello Getic. ubi de Alarici victoria, v. 336.

------ ------Te Cimbrica Tethys
Divisum bifido [orig: bifid˘] consumit Rhene meatu.

Hodie vero tria celebrantur. Vide Cluver. de tribus Rheni alveis, et l. 2. de Germ. Ant. c. 40. ut et infra Horatius, de Arte Poetic. v. 18.

Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.

Non a)po\ tou= r)ei=n (inquit Fungerus ) quod est fluere Latinis, etsi aliquibus verisimile id queat videri, nec a Rhodani societate, secundum Isidorum, sed eius etymon quibusdam, ab illo decursu petendum videtur, quasi huc versum fluens, quod Germani dicunt Reyn. Sicut contra dici potuit Danubius sursum fluens Danuf, vel potius a voce Germanica [orig: GermanicÔ] Rein, quae nitorem, puritatemque significat, quod claritatis quadam [orig: quÔdam] praerogativa [orig: praerogativÔ] polleat, dum clarissimas perlabitur gentes: sive quod arbiter olim et velut vindex fuerit puritatis coniugii. Quippe solebant Germani liberos recens natos, clypeo impositos, committere flum inis alveo, qui si fluitasset [orig: fluitÔsset], legitimi partus [orig: partűs] indicium dabat; sicut adulterini, cum subsidebat; fundum petens, teste quoque Galeno. Unde Claudianus:

Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus.

Hinc in Anthologia legimus, l. 1.

*qarsale/oi *keltoi\ potamw=| zhlh/moni *(rh/nw|.

Et ibidem:

*kekreme/non lou/troisin e)legxiga/mou patamoi=o.

Divus quoque Nazianzenus:

*)es2 no/qon eu)gene/os2 *(rh/nou kriqi/nta r)ee/qrois2.

Nonnus in Bassaricis:

*(rh=nos2 a)shma/ntoio qemistolo/pos2 toketoi=o.

Idem testantur Theophylactus et Eustath. in Dionys. Alexandr. Cluverius tamen id figmentum credit: interim certum, Helvetios aliosque suos liberos in Rhenum immersisse, ad eos in durandos. Vide Cluver. l. 1. c. 21. Vadianum in Melam, l. 3. Gallicum Rhenum dixit Catullus, Epigr. 11. v. 11: ad differentiam Bononiensis. Lucanus, l. 1. v. 371.

Fregit et Arctoo [orig: Arcto˘] spumantem vortice Rhenum.

Spumat enim quibusdam in locis, ubi aqua per rupes et cataractas praecipitatur. De cataractis eius infra Scaphusiam vide Munster. lib. 3. Frey. c. 4. adm. Gall. Statius, l. 1. Sylv. 4. v. 89.

Non vocat Arctoas acies, Rhenumque rebellem.

Claudianus:

------ ------ Rhenumque minacem
Cornibus infractis adeo mitescere cogis.

Seneca in Hercule insano: Actu 5. v. 1324.

Violentus unda [orig: undÔ] Tigris, aut Rhenus ferox.

Conradus Celtes:

------ Rapidus gelato flumine Rhenus.

Quamvis enim magnus rapidusque, tamen saeviente frigore congelatur, Herodian. loc. cit. Ob quam causam Ausonio gelidus, in Mosell. v. 344. et Prisciano glacialis dicitur. Aurifer etiam quibusdam, quod metalli huius ramenta non raro sabulo [orig: sabul˘] internitentia reperiantur. De Salmonibus Rheni vide Freyum praefatum, l. 7. Est autem celeberrimus hic Europae fluvius, antiquus Galliae et Germanicae terminus, a fontibus ad ostia. Nic. Lloyd. Secundum Baudrandum, Iohan. Baptistam Plantinum, alios, non procul a Danubii et Padi fontibus et quidem in monte Adula, qui pars Orientalis est summarum Alpium sive S. Gotthardi, oritur ex Alpibus in parte occidentali Rhaetiae ex duplici tonte, quorum maior et magis ad Boream Vorder Rhyn dicitur, seu primus Rhenus, et e monte Crispalto: minor vero Hinder Rhyn, seu secundus, magis ad meridiem ex S. Bernardimonte, ubi in loco scaturiginis sacellum quondam Nymphis dicatum, cuius adhuc vestigia cernuntur, referente Sprechero [orig: Sprecher˘], oritur. Tertium fontem Vigenerius in Caes. post Simlerum Comment. de Alpibus, tradit. Rheni nempe medii, ex monte Lucumonio, ubi e rupis cacumine, Cadelin dicto, nascitur amnis Erode, qui progediens montem 8. Barnabae versus, exinde Rhenus medius, Mittel Rhyn dicitur, e quibus medius cum anteriori infra Ilantium miscetur, anterior vero et posterior infra Rhaetium concurrunt. Deinde simul unitis, Rhenus prope Curiam fluit, et Magiam rigat; inde limites Helvetiorum tangit, et per lacum Constantiensem seu Brigantinum transiens, ac Sueviam ab Helvetia separans, Constantiam rigat, uti Scaphusiam. Hinc Arola [orig: ArolÔ] auctus, iuxta quatuor Silvestres, Valdhusiam, Laufenburgum, Sanctionem, et Rheno feldam labitur, uti et postea ad Basileam, a qua [orig: quÔ] in Septentrionem, quandoque in Occidentem parum profluit, cum a fontibus suis ad anterioris et posterioris confluxum magis Ortum versus respiciat, postmodum ad Septentrionem incurvetur, donec lacum Cellensem egressus, ad Occidentem cursum dirigat Basileam versus, auctus prius ut dictum Arola [orig: ArolÔ], ad Confluentes Coblentz. Deindeper Alsatiam tendens, in Boream fluit iuxta Novoburgum et Brisiacum, uti et prope Argentoratum. Postea hellelo [orig: hellel˘] fluvio [orig: fluvi˘] auctus, Stolhoffam rigat, Philippoburgum, et Spiram ab amniculo Spira, qui ibi Rheno confunditur, dictam, in Palatinatu Rheni dicto seu inferiori ubi etiam ex altera parte, qua


page 57, image: s0057b

dextra vel Germanica ripa est, Nicro [orig: Nicr˘] fluvio [orig: fluvi˘] recepto [orig: recept˘] ad Manheimum iuxta Wormatiam et Oppenheimum fluit. Hinc ad Moguntiam, ubi olim Carolus M. per annos decem labore ingenti et opere mirabili pontem in Rheno lignenm fecit, 500. passus longum, qui uno [orig: un˘] ante obitum eius anno [orig: ann˘], intra horas tres fortuito [orig: fortuit˘] in cendio [orig: cendi˘] conflagravit, recipit Moenum fluvium; quo [orig: qu˘] auctus iuxta Ingelheimum, Bingium, apud quod Nava, Nah, et Nach, fluv. celer ac nebulosus in eum decurrit, Baccharacum, ac Vesaliam superiorem fluens, per Trevirensem ditionem labitur; ubi auctus Lano [orig: Lan˘] fluvio [orig: fluvi˘]; mox etiam et Mosella [orig: MosellÔ], ad Confluentes ad Antenacum tendit, deinde Montensem Ducatum a Coloniensi ditione separans, Bonnam rigat, hinc Coloniam Agrippinam, ubi Constantinus M. pontem in rheno inchoavit, ut Francis terrorem incuteret, Novesium, Duseldorpium, et Ordingam. Postea per Clivensem Ducatum fluens iuxta Duisburgum, ubi recipit Ruram, et prope Orsovium, Rhenobergam, Vesaliam, ubi recipit Luppiam, Reesium, et Emmericum, tandem in limite Gueldriae et ad Schenchiam arcem in duo brachia scinditur, quorum alterum ad sinistram tendens, Vahalis dictum, le Vahal, Noviomagum rigat, et paulo post Mosae miscetur: alterum ad dextram prope Arenacum fluit, ubi per Drusum fossa Rhenum inter et Salam egesta partem Rheni per Isalam et Flevum lacum in Oceanum effundit Sed altera pars ad occasum tendens per Batavos, Traiectum inferius seu ad Rhenum dictum rigat, ut et Lugdumum Batavorum, ubi et sensim deficit, quamquam eo olim evolvebatur unico [orig: unic˘] ostio [orig: osti˘] inter vicos Catwick, et Nortwick. Sed Oceanus aliquando violenter irrumpens cum eius fluxum impedivisset aqua retroacta, sinistram ripam icindens Anno [orig: Ann˘] 860. alveum sibi novum paravit, qui Licus dicitur, le Leck; ut medium illum et antiquum Rheni alveum arenarum tumulis obductum nullo [orig: null˘] labore potuerint Lugdunenses aperire. Ab antiquis autem numerantur duo Rheni fluminis ostia: medium illud quod et verum et antiquum Rheni ostium prope Lugdunum Batavorum, et occidentale Rheni ostium, quod et Helium et Mosae ostium, die Maes incolis; prope Brilam: quibus addunt aliqui dextrum Rheni ostium, quod et Flevo nunc Vecht incolis a fluvio cognomine, qui a Traiecto inferiori deductus, in mare Austrinum cadit prope Amsterodamum. Ita per fines Rheatorum, Helvetiorum, Sequanorum, Rauricorum, Nemetum, Vangionum, Tribocorum, Trevirorum, Ubiorum, ac Batavorum fertur: quinque urbes Episcopatuum, vel olim vel hodieque sedes Constantiam, Basileam, Argentoratum, Spiram, atque Wormatiam: Metropoles tres Mogontiacum, Coloniam Agrippinam ac Traiectum praeterlapsus. Nomen dedit pago Rhenensi, in quo Laureshamum ad fluv. Wisgoz fuit, locus insignis monasterio [orig: monasteri˘] Laureshamensi, quod et Monasterium S. Nazarii dicitur: conditum a Williswinda et eius filio Cancrone, Rhenensis pagi Comite, Hadr. Valesio [orig: Valesi˘] referente, in Notit. Gall. De Rheno vide pluribus Petrum Bertium in eius Germania Antiqua. Addam solum, quod eius simulacrum memoratur Statio, l. 1. Sylv. 1. v. 51. ubi de Equo Max. Domitiani,

------ vacuae pro cespite terrae
Aenea captivi crinem tegit ungula Rheni:

quod sua [orig: suÔ] aetate, ante annos hos centum et quod excurrit, Romae superfuisse, scribit Barthol. Marlianus, Topogr. Urbis, l. 3. c. 3. Fingebantur autem hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] domitarum provinciarum simulacra pedibus subiecta Victorum Romanorum. Sic apud Claudian. fine VI. Consul. Honorii, v. 648.

Colla triumfati proculcat Honorius Istri etc.

Vide Casp. Barthium, Adversar. l. 44. c. 18. et Animadversion. ad Statium ac Claudianum d. l.

RHENUS [2] Alter Plin. l. 3. c. 16. fluvius Italiae, ex Apennino monte oriens, ac per Galliam Togatam in Romandiola, per agrum Bononiae, ab ea non longe fluens, in Padum supra Ferrariam labens: qui il Rhen etiam vulgo et Reno nominatur. De quo Silius, l. 8. v. 600.

------ Parvique Bononia Rheni.

RHEOMITRES a defectoribus reliquis, ad Tachum Aegypti Regem, missus, acceptis quingentis argenti talentis et quinquaginta triremibus, navigavit in Asiae urbem, Leucas. Quo praecipuos e deficientibus evocavit, multosque eorum comprehendit ac vinctos ad Artaxerxem misit: atque hac [orig: hÔc] proditione veniam suae perfidiae impetravit. Diodor. Sic. l. 15. fol. 505.

RHEOMITHRES Persici Praetoris, in praelio ad Isson caesi, nomen, Curt. l. 2. c. 5. in Supplem.

RHESALA urbs Umbrorum, Stephan.

RHESUS [1] Strymonis et Euterpes Musae fil. Rex Thraciae, qui albis equis in auxilium Troianorum venit. Sed prodente Dolone speculatore Troiano [orig: Troian˘], a Diomede et Ulysse, prima [orig: primÔ] nocte occisus est. Virg. l. 1. Aen. v. 473.

Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Agnoscit lacrimans; primo quae prodita somno
Tydides multa [orig: multÔ] vastabat caede cruentus,
Ardentesque avertit equos in castra, priusquam
Pabula gustassent [orig: gustÔssent] Troiae, Xanthumque bibissent.

Gatullus, Epigr. 56. v. 16.

Nec Rhesi niveae citaeque bigae.

Claudianus de Rhesi equis:

Grataque retulerat raptos ad castra iugales:
Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis.
Impetus excessit Zephyros, candorque pruinas.



page 58, image: s0058a

Apud Virgilium, l. 4. Georg. v. 462. Rhesi Mavortia tellus ponitur pro Thracia [orig: ThraciÔ]. Mela l. 2. c. 2. Tum Rheso regnata quondam pars Thraciae. Nic. Lloyd.

RHESUS [2] fluv. RHEBAS hic heptaporos et polyporos Strab. quia 7. vadis in eadem via transvadari potest.

RHETI vide RHAETI et plura de iis apud B. Rhenanum, Rerum Germ. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis.

RHETICO mons in Rhaetiis. Pompon. l. 2. c. 3. Vide Rhaetia et Rhattico.

RHETIGONIUM Ptol. Girgony Camdeno, vide in Retigonium.

RHETOR per excellentiam Demosthenes dictus est. Harpocration in *oi)ne/h kai\ *oi)nai=os2, *mnhmoneu/ei d' a)\n nu=n o( *(rh/twr tou= pro\s2 *)eleuqe/rais2, ou( kai\ *ooukudidhs2 e)n th=| deute/ra|. Et in Sirrina, *)/esti de\ kai\ *sei=ris2 po/lis2 *)italikh/ kai\ ta/xa ta\ e)/nqen u(fa/smata, h)/ tina a)lla\ *sei/rina ei)=pen o( *(rh/twr. Vide Barthium ad Statium Theb. l. 4. v. 464 Alias vox appellativa, ut notum. Et quidem Rhetores, et Grammatici, a quo primus e Sophistis (de quorum a Rhetoribus Philosophisque differentia, vide infra ubi deiis) Protagoras mercede docuit, ut docet Philostratus, ampla, modo disciplina [orig: disciplinÔ] et assiduitate Scholas tuerentur, emolumenta habuere [orig: habuŕre]. M. Antonius Gnipho de mercedibus non paciscebatur, eoque plura ex liberalitate discentium consequebatur. Remmius Palaemon ex Schola quadragena annua capiebat. Tantidem docendum conduxit Calvinum Esicium Equit. Roman. L. Appuleius. Verrius Flaccus habitationem in Palatio, et centena sestertia in annum ab Augusto meruit. Iul. Caesar honorem addidit, omnes civitate donando: quos tamen extra classem proiecisse, et non nisi capite censos fecisse, videtur Ovid. Fastor. l. 3. v. 829.

Nec vos turba feri censu fraudata Magistri
Spernite: Discipulos attrabit illa novos.

Vespasianus Rhetoribus, quum ingenia et artes maxime foveret, primus ex fisco annua centena constituit: et M. Fabium Quintilianum ex Hispania Romae inquilinum, stipendium e Fisco accepisse, testis est Eusebius. Ab Traiano honor et dignatio tanta dicendi Magistris et Sapientiae Professoribus, ut per eum spiritum et sanguinem, et Patriam recepisse dicerentur. Hadrianus eosdem honoravit, et divites fecit: in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum Philosophos, tum Grammaticos et Rhetoras habuit. Antoninus Pius iisdem per omnes etiam provincias et honores et salaria detulit: finivitque numerum, quot quibus in Civitatibus exhiberi publice deberent: Metropoles gentium quinque ut tuerentur Rhetores, Grammaticos totidem: Iuridici conventus quatuor. qui docerent utramque doctrinam: reliquae minores Civitates tres Sophistas et Grammaticos totidem, etc. Salaria quae ex Fisco iis decreta, muri)/as2 draxma\s2, statuunt Lucianus in Eun. Philostratus in Theodoto et Chresto, ut alios omittam, quae, sive Pius, ut Capitolinus: sive Marcus, ut Philostratus videntur velle, primus ipsis contulerit, efficiunt Romanae monetae sestertia quadraginta, aureos quadringentos, at nostrae coronatos mille, verba sunt Gronovii. Sic recte Salmasius ad Histor. Aug. Tatianus Rhetor e(thsi/ous2 xrusou=s2 e(cakosi/ous2 eos in stipendium accepisse dicit, quae sexcentorum aureorum summa, non muri/as2 draxma\s2, sed muri/as2 dixili/as2 continet: ad quae verba quid annotaverit modo laudatus Ioh. Frid. Gronov. vide in de Pecun. Vet. l. 4. c. 11. Agones, in quibus decertarent Rhetores, instituti a Caligula, et Domitiano, celebres admodum: de quorum illis fic Valesius, in voce Atanacum: In eo ante Urbem (Lugdunum) loco, an. Urb. Cond. 744. ara Augusto Caesari cum Templo, ad confluentem Araris et Rhodani dedicata est, a 60. Galliae civitatibus: Ibidem et ludos miscellos et certamen Graecae Latinaeque facundiae edidit C. Caesar Caligula, vide quoque in voce Lugdunum. Ibidem enim et Professores Graecos Latinosque Grammaticae et Rhetoricae Scholas publicas, et e Fisco salaria annua, Romanis imperantibus, habuisse, docet ex Ausonio grat. act. ad Gratianum, et literis Friderici Aug. datis A. C. 1157. Lege item Imperatorum, Valentis, Gratiani et Valentiniani A. A. A. ad Anton. Praef. Praet. Galliarum, quae est in Cod. theod. lib. 13. tit. 3, Nec vero annua solum ex Fisco salaria, sed et strenas Kal. Ianuariis ab Imperatorib. accepere [orig: accepŕre], fuereque [orig: fuŕreque] tales Scholae, ut de sola Gallia loquar, Treviris, Narbone, Lugduni, Burdigalae, Vesontione, aliisque in urbibus, quae Metropoles erant, de quibus prae coeteris vide Ausonium. Sed et Augustoduni, ubi nobilissimam Galiarum iuventutem liberalibus studiis et ingenuis Artibus erudiri, Diocletianus et Maximinianus Augg. scripsere [orig: scripsŕre], et Auditorio loci Eumenium, Latinum Rhetorem, praefecere [orig: praefecŕre]. Iam Arborius, Exsuperius et Sedatius Rhetores Tolosae fuere [orig: fuŕre], Eusebius in Chron. Statii Ursuli tolosensis meminit, qui celeberrime in Gallia Rhetoricam docuit, sub Nerone: Rufi Rhetoris Pictavici, mentionem inicit Ausonius, eumque, ceu in fantem ac elinguem, non uno [orig: un˘] Epigrammate deridet. Omitto quod Hieron. in Chron. tradidit, Arnobium, Rhetorem in Africa clarum, Siccae iuvenes ad declamandum erudiisse. Habitus Rhetorum colligitur, ex statua iconica, in illustri Clivensium oppido, ad portam mediastinam Eumenio praefato posita, cuius haec Inscr. Eumenius. Rhetor. Temporibus. C. Iul. Caes. Dict. arcis. Clivensis. fundatoris. Octav. Augusti. success. qui. praesidio. munivit. Ulp. Traiani. qui in. Colon. redegit. Ael. Hadriani. qui. in. formam. Urbis. ampliavit. Hic [orig: Hţc]. Eumenius. Rhetor. qui. in. hoc. august. Cliviensium. oppido. ad. Praesidem. Galliarum. post. eorum. in. Bataviam. ingressum. oratione. Panegyrica [orig: PanegyricÔ] habita [orig: habitÔ]. scholis. praefect. annuo. sexent. sestert. stipendio. Gallicam. Iuventutem. instituit. hac. statua. iconica. tripedanea. id est. vestitu. sui. temports. tunica [orig: tunicÔ]. talari. coma [orig: comÔ]. decurt. vitta. constrict. baltheo. bullato. calceis. fenestratis. massa [orig: massÔ]. aurea [orig: aureÔ]. ad. liberalit. praesentat. et. ferula. Magisterii. insigni. ad.


image: s0058b

antiquit. monument. Urbis. et. huius. portae. renovatio, posteritat. pos. apud Teschemacherum in Annal. Cliviae. Olim vero purpuratos fuisse, diximus supra, ubi de Purpura. Addatur Proverb. Logicam victam esse a Rhetorica, quod in Germania percrebuit, postquam Magnus Brunsvicensium Dux et Albertus Halberstadiensis, subtilis Logicus, a Gerhardo Barone a Berg, qui dicendi Arte pollebat, praelio [orig: praeli˘] superatus esset, circa A. C. 1364. ut refert Georg. Hornius, Histor. Philosoph. l. 6. c. 5. etc.

RHETORII Haeretici, in Aegypto et Alexandria, a Rhetorio auctore sectae, nomen habuere [orig: habuŕre], qui omnes laudabat haereses. dicens omnes bene sentire et neminem ex eis erraree, uti narrat Philastrius, Catal. Haeres. c. 44. Quod Augustinus dicit ita absurdum esse et nimium mirabilis vanitatis, ut ipsi incredibile videatur, Hare. 72. Vide Io. Forbes. Instructionum Historico-Theologic. l. 3. c. 20. ž. 38.

RHETRA Lycurgi leges. Vide supra Axones.

RHEUBARBARUM sinis Taihoang, in Xensia provinc. copiose provenit, diligenti culturae arte. Radix est sat solida, tuberibus hinc inde prominentibus, foliorum forma [orig: formÔ] haud ita procul a caulibus nostratibus, quos tamen magnitudine superant. Has radices pertusas incolae in umbra suipendunt ac siccant: nam in Sole suspensae vim amittunt. Inde postmodum, uti et ex provinc. eiusdem Imperii Suchvena, magna ex parte est Rheubarbarum omne, quod ad nos in Europam defertur, nimirum per mare Indicum; vel Casan, Astracaniam et Russiam; vel per Tibethum, Mugor et Persidem etc. Auctor Anonymus Sinae et Europ. c. 31. Vide quoque supra in voce Rha. Io. vero Bapt. Tavernier omne Rheubarbarum, ex magna Tartaria ad nos deferri, optimum autem in Regno Boutam, ultra Gangem, Septentrionem versus, provenire, sed ob itineris diuturnitatem et pluviarum madorem, radici inimicum, inde in Europam non advehi, docet in libro, cui titulum fecit Observations sur le Commerce des Indes Orientales.

RHEUCUS mons Arcadiae, ubi et vicus Rheunus. Pausan. l. 8.

RHEXENOR Nausichoi fil. frater Alcinoi, pater autem Aretes, quam Alcinous, fratre ab Apolline interfecto [orig: interfect˘], uxorem duxit. Homer. Od. 7.

RHEZAN provinc. Moscoviae fertilissima: in ea quippe singula grana frumenti binas quandoque, pluresque spicas proferunt, ut nec equi facile transire, nec coturnices inde evolarepossint. Metel. Merc. Vide Reyana.

RHIANUS Poeta Epicus, inter Auctores rarae acreconditae lectionis, nec omnibus protritae, qui profanum vulgus arcebant obscuritate sua [orig: suÔ], numeratur Salmasio ad Solin. p. 856.

RHIDAGO fluv. Hyrcaniae, in quem Zioberis effunditur. Curt. l. 6. c. 4.

RHIEVALIUS Guilielmus vide Guilielmus.

RHIGIA oppid. geminum Hibern. Ptol. unum circa umbilicum Insul. Lymburg Nigro, Tros Moletio; locus aliuvis non procul a Lough Regith Camd. alterum Reglis Camd. seu Purgatorium S. Patricii.

RHIGINA vel RHIGINIA fluv. Macedoniae, Strab.

RHIGODUNUM vulgo RIPPON teste Lhuydo [orig: Lhuyd˘]: sed aliis Warrington, oppid. Albionis in ora Angliae occidental. medium inter Cestriam et Lancastriam. Eius meminit Ptol. Baudrando oppid. Brigantum. Nunc Riblecester, oppidul. tenue Lancastriensis Comitatus ad amnem Ribbil, in limite provinc. Eboracens. 14. milliar. Angl. a Lancastria in Eurum 10. milliar. ab ora maris Hibernici in Ortum.

RHIGUSCAE populi Rheatorum, ad Rhenum, quorum regio Reynthal, vide in Rheni, et oppid. Ragaty, e regione Lupini oppidi, quod aliter Campus Maii, Sarunetibus finitimi, a Curia 7. leuc. in Boream. Ptolemaeus inter Rhaetos Australiores illos locat. Vide et Rhegusci.

RHIMOTACLES Thracum Rex, qui ab Antonio ad Augustum Octavium transierat. Hic cum Caesari petulantius, crebriusque inter pocula societatem et convictum exprobraret, illud ab indignato Augusto reportavit: Amo proditionem, proditores vero odi Plut. Vide et Rhoemetalces.

RHINGUS ab Hunnis Regia dicta est, quae Longobardis Campus, Sic Aimoinus, Franc. l. 4. c. 86. Pippinus Hunnis trans Tizam fluv. fugatis, eorumque regio, quae ab eis dicta est Rhingus, tota destructa. Vide in voce Campus.

RHINOCEROS quasi naricornis, quod in nare cornu, idque praevalidum habeat; speculum divinae Providentiae: apud Hiob. est c. 39. v. 12. ubi tamen alii malunt Monoceros reddere. Cum elephanto. viribus licet impar. congressus si ventrem eius attingat, cornu illum suo aperit. Plin. l. 8. c. 20. Cornu ad saxa limato [orig: limat˘] praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem, longitudo ei par, crura multa breviora, color buxeus. Vide quoque Diodor. Sic l. 14. et Strabonem, l. 10. Georg. de Sepibus, Descript. Kircheriani Musaei, p. 30. sic de eo: Animalestgrande, durissimo [orig: durissim˘] et solidissimo [orig: solidissim˘] corio [orig: cori˘] seu thorace ferreo [orig: ferre˘] loricatum. Corporis mole elephanto non impar. nisi quod breviores habet pedes. Caput ad modum suum in rostro acutius, et usque ad frontem productius, grossissimi et robustissimi colli, os repandum, inter nares excrescit cornu rotundum et robustissimum, parumque versus frontem incurvatum, ferrugineo [orig: ferrugine˘] nigrore; cauda more boum. Nonnullis duo cornua, maius inter nares. minus supra: feritate, dolo [orig: dol˘], robore animalium nulli cedit. ---- Habet Musaeum tria cornua, duo minora bipalmaria in longitudine et 7. unciarum, in calcis radice diametrum. Tertium subtilius, cum in calce semipalmarem solum expleat diametrum indeque ultra 3. palmos in a cumen decrescat, prioribus acutius. Sed quod de magnitudine ait refellitur ex Strabone, l. 16. ubi bove vel tauro [orig: taur˘] rhinocerotem maiorem non esse, docet. Nec geminum cornu, quod ex Martiali, l.


image: s0059a

Spectac. Epigr. 22. Pausania et Scaligero adfert, dubio [orig: dubi˘] caret. Anno [orig: Ann˘] certe Christi 1515. ex India in Lusitaniam advectum rhinocerotem, accurate depinxit Alb. Durerus, sui temporis Apelles: e cuius prototypo expressa e)/ktupa per totam Europam sparsa sunt, quae cornu nullum exhibent in fronte, ubi pusillum eminere ait Scaliger. Sed supra cornu, quod est in nare infima, quatuor tubercula, quorum summum frontem, coetera glabram in ima parte attingutn, Sam Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 26. ubi de gemino cornu rhinocerotis, apud Martialem, d.l. varia affert, ut etc. seq. Coeterum animal hoc Aristoteli notum non fuit; primus illud descripsit Agatharchides, sub Ptolemaeo VI. post quem Artemidorus, Diodorus, Strabo qui viderat, Plinius, Solinus, Aelianus, Oppianus, Philostratus, Dio, P)ausanias, Alii. In spectaculo primus exhibuit Cn. Pompeius M. teste Plinio [orig: Plini˘] et Solino [orig: Solin˘], c. 33. Dein Domitianus non semel, ubi elephantos, leopardos, leones, tauros, ursos aliasque feras in arena devicit, ut ex parteapud Martialem ubi supra legimus. Inter Sueciae Reges, Suercherus III. in gentilitio scuto, leone usus est, utrinque tamen Rhinocerote erecto [orig: erect˘], et hastam vexillatam cum insignibus Suecorum Gothorumque praeferente, ac una clypeum apprehendente, colloque [orig: coll˘que] diademate redimito [orig: redimit˘], Spenerus Oper. Heraldic. Parte 2. ubi de Sueciae Reg. Aliud ab eo Monoceros, de quo vide infra, ubi de Unicornu. Sed et Rhinoceros, avis nomen est, quae eadem cum Pica Brasiliae, vide supra.

RHINOCORURA urbs Pialaestinae maritima, in confinio Aegypti, sic ab antiquis incolis dicta, quorum nasi erant mutilati Steph. Distat a Gaza 38. mill. pass. Antonin. in tribu Simeonis, apud quam fluv. in mare delabitur; qui terminus est regni Israel. Rhinocolura Straboni ac Plinio, l. 5. c. 13. Faramida vero hodie Nigro, oppid. Aegypti, in ipsolimite, in ora Maris Mediterranei Baudrando.

RHINOTMETUS cognomen Iustiniani II. Imperatoris ex Graeco *rino/tmhtos2, h. e. naribus truncatus, vide Iustinianus II.

RHINTON Tarentinus *fluakogra/fos2 ta\ tragika\ metar)r(uqmi/zwn ei)s2 to\ geloi=on Hesych. sicque Auctor fuit eius mimilogiae, quae *ilarotragw|di/a appellata est, item *fluakografi/a, vide supra.

RIOCHARUS fluv. Colchidis, haud procul a Dioscoriade Urbe, et in Euxinum labens, Strab.

RHION Aetoliae promontorium. Plin. l. 4. c. 2. e cuius regionealiud promontor. est quod Antirrhion vocant. Mela, l. 2. c. 3. ex emendatione Vossii: Rhion deinde, id maris nomen est, anguste et velut freto [orig: fret˘], litus oraesequentis incidens. Ubi quod Rhion maris sive freti nomen esse in quit, id ex usu vulgari fecit, cum Livius, l. 7. item l. 8. decadis tertiae, fauces sinus [orig: sinűs] Corinthiaci ab accolis Rhion vocari scribat.

RHIPE urbs Arcadiae. Stephan. *)arkadikh\ po/lis2 baruto/nws2. to\ e)qniko\n *(ripai=os2. Vide Casp. Barthium, ad Statium, Theb. l. 4. v. 286.

RHIPHA vel RIPHE urbs Arcadiae, Stephan. Eius meminit Papinius, l. 4. Theb. v. 286.

Ripheque et Stratie, ventosaque donat Enispe.

RHIPHAEI montes Septentrionales in Scythia, ut vulgo creditur, quos a)po\ th=s2 r(ifh=s2, h. e. a flatuum vi sic dictos quidam putant. Ubi nunc Petzora provinc. Moscoviae Borealis. Dicunturque monts Stolp, versus Obdoram et Obium fluv. in limite Asiae ac Tartariae desertae, P. du Val. Brietius. Vide Riphaei.

RHIPHAEORMA Arabiae oppid. Plin. l. 6. c. 28.

RHIPHEUS unus ex Centauris. Ovid. l. 12. Met. Fab. 5. Alius Troianus ob iustitiam a Virgilio laudatus, Aen. l. 2. v. 426.

------ Cadit et Ripheus iustissimus unus.
Qui fuit in Tencris, et servantissimus aequi.

RHIPIDIUM Graece r(ipi/dion tabella, cuius motu ventulum sibi faciebant in aestu mulieres. Tabellam appellat Ovidius, l. 1. Artis, v. 161.

Nec pudeat ventum mota [orig: motÔ] fecisse tabella [orig: tabellÔ].

Et, l. 3. Amor. El. 2. v. 38.

Ut faciat ventos mota tabella manu.

Alias flabellum vocabatur, quod tabella erat vel ple/gma aliquod; unde r(ipi\s2, instrumentum quo ignis ventilatur, Salmas. ad Solin. p. 253. Vide supra ubi de Flabello. Sed et in sacro usu r(ipi/dia, ut videbimus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], ubi de Vimine.

RHISPIA oppid. Panoniae superioris in Stiriae et Hungariae confinio. Ptol. Rekaspurg Lazio, oppid. Stiriae inferioris seu Fering oppidul. vix 2. mill. pass. ab eo, ad Arrabonem fluv. 2. leuc. a limite Hungariae in Occasum, et totidem a Rachelspurgo in Boream Sansoni fuit, ubi hodie Pons ad Muram, oppidul. Stiriae superioris.

RHITTIUM oppid. Pannoniae inferioris ad Danubium. Ptol. inter Bononiam, et Taurunum. Ratza Lazio. Salankemen Simlero, a Tauro 6. leuc. in Occasum Petrovaradino proximum.

RHITUM locus ad Isthmum Corinthiacum, a Corintho 2. mill. pass. distans.

RHITYMNA vel RHITHYMNA urbs Cretae. Ptol. et Steph. Retimo Sophiano. Episcopalis sub Archiepiscop. Candiae, cum portu capaci, in ora Boreali. Nunc sub Turcis. 40. mill. pass. a Cydonia in Ortum, Matiam seu Candiam versus 53. circiter. Agrum habet peramplum, a quo quarta pars Insulae denominatur, inter territoria Candiae ad Ortum, et Cydoniae ad Occasum.