December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0895a

PRIMIVIRGIUS nomen officii in Aula Constantinopolitana, i. e. Lictorum, seu potius Praetorianorum, qui Bardariotae dicti, Praefectus, quorum erat Imperatore equitante virga [orig: virgÔ], quam manibus ferebant, obviam turbam summovere. Vide Codin. de Officiis Aulae Constantinopolitanae. Graece *prwtorabdou=xos2 .

PRIMODAEUS Petrus, vide ibi.

PRIMOGENITURAE magna semper veneratio; a qua Fortuna Natalis Primigenia, cuius memoriam Marmora servant non pauca: Gruterus Inscript. p. 76. Fortunae. Ivis. Pueri. Primigeniae. Et p. 1006. Iovi. O. M. et Fortunae. Primigen. V. S. A. L. L. Primigenius. cum. filio. Torquato. d. d. etc. Proin e solis foemellis numquam expositae primitivae: Hinc de gemellorom Primogenitura litigarunt [orig: litigÔrunt] iam olim Iurisconsulti, masculis fere faventes, ut fortioribus, quod in Hispaniam veteres Gothi invexere [orig: invexŕre] primi. Proprium vero hoc Hebraeis ius, quibus ex officio incumbebat et Deo tam perfectos fetus primos, quam imperfectos, ad sacrum Ministerium offerre et oblatos deinde iumentis siclisque quinis redimere: quorum illud desiit, quum ad Levitas sacrorum ius devolveretur, istud in Aegyptiacae servitutis memoriam servatum est: Verba sunt Thomae Bartholini tract. de Puerperio Veterum. Et quidem de oblatione primogenitorum divino [orig: divin˘] iussu fieri solita [orig: solitÔ] diximus supra, ubi de Primitiis: Privilegia illorum tria praecipue fuere [orig: fuŕre], 1. Dominium in fratres, quo respicitur. Genes. c. 4. v. 7. Erga te est appetitus illius, et tu praees illi. 2. Portio dupla bonorum paternorum. Deuter. c. 21. v. 17. 3. Ius sacrorum, post patris obitum; quod obtinebat, antequam Aaronidae ad Sacerdotium eveherentur, Numer. c. 18. v. 16. et seqq. Quae omnia cum unico edulio vendidisset Esau, Primogenitus Isaaci, merito profanus dicitur, Hebraeor. c. 12. v. 16. De iure Primogeniturae apud alias Gentes, maxime vero in successionibus Regnorum ac Principatuum, consule rerum Civil. Scriptores. Addo saltem, etiam apud Romanos, maiores natu silios domesticis sacris praeponi consuevisse, ex Val. Maximo, l. 2. c. 7. ex 6. Tu namque Posthumi dictator, A. Posthumium, quem ad generis penetraliumque sacroroum successionem propagandum genueras ---- securi percuti iussisti etc. De usu vocis progenesi/a, apud Scriptores Eccles. vide supra voce Pittacium.

PRIMOPILUS vel PRIMIPILUS seu PRIMIPILI CENTURIO, vocabatur apud Romanos primus Triariorum Centurio. Hic Triariorum manipulo in prima cohorte praeerat atque reliquos omnes Centuriones dignitate superans, consilii particeps fiebat; dictus a Pilo, teli genere Romanis usitato, quod Triariis nonnulli proprium fuisse aiunt: unde horum prima centuria Primum pilum, eique qui praeerat, Primo pilus illis vocitatus, quemadmodum secunda centuria Secundum pilum, eiusque Centurio Secundipilus etc. dictus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 7. Aquilam eius curae fuisse concreditam, unde Aquila non raro pro Primopilatu, docet Lipsius de Milit. Rom. l. 2. dial. 1. Vide quoque Sigonium de antiquo iure provinciar. l. 2. c. 2. et Ald. Manutium de Quaesitis per Epist. l. 3. Ep. 3. Commoda illorum varia fuere [orig: fuŕre], inter quae non minima, quae ex militum testamentis consequebantur. Fere enim milites, qui in castris testamenta condebant, amicis commilitonibus, praesertim autem Primipilaribus, sua relinquebant, Quintilian. l. 6. c. de Risu. Unde horum inprimis hereditates expetitae, uti docet Casaubonus ad Sueton. in Caligula, c. 31. Testamenta primipilarium, qui ---- se heredem non reliquissent, ut ingrata rescidit etc. De titulo eorum honorario, vide supra voce Egregiatus.

PRIMUS [1] apud Suidam, *pri/mos2 kai\ *kerea/lios2 ei)s2 th\n *(rwmai/an ei)se/balon, prw=ton me\n ei)s2 la/rnakas2 meta tou= nekrw=n di' a)gge/lwn tinw=n kai\ ei)s2 a)r(r(i/xous2 o)pw/ras2 e)xou/sas2 h)\ kala/mas2 o)rniqeutw=n ta\ gra/mmata e)mbalo/ntes2, Primus et Cerealius in Romanorum ditionem irruperunt. Et primum quidem, arcis, quibus mortui efferebantur, inferendo, aut cum fiscinis fructuum missitando, aut inter calamos aucupatorios occultando, epistolas invicem communicarunt [orig: communicÔrunt] . E quo Suidae loco, quidam astruentes, Primum quendam Cerealium instituisse apud Romanos, ut cadavera arcis conderentur, cum antea comburi moris esset, merito ridentur a Salmasio ad Solin. p. 1205.

PRIMUS [2] in Fragmentis LL. superstitibus, apud Frontin. de Aquaeduct. l. 2. Tribus Sergia principium fuit: Pro tribu Sext..... L. F. Varro primus scivit. Item, C. Antonius, M. F. Cn. Cornelius.... F. C. Fundanius, C. F. TRR. pl. dess. plebem. iure. rogarunt. plebesque. iure. scivit. Pro. tribu .... primus scivit etc. is est, qui in praerogativa centuria primus suffragium tulit. Quae enim praerogativa inter coeteras auctoritas erat, eadem pene apud ipsas praerogativas fuit eorum, qui in illis scivissent primi. Itaque honori quoque id illis ducebatur, atque, ut Senatus consultis qui scribendo affuissent, ita Legibus et Plebiscitis qui primi scivissent. eorum tamquam auctorum nomina prae coeteris praescribebantur. Unde Cic. Orat. pro Domo, a Clodio in aes nomen Sedulii incisum, ut qui primus scivisset, testatur; cui tales proin principes ordinis dicti sunt, pro Plancio etc. Quam in rem vide plura apud I. Frid. Gronov. Observat l. 4. c. 1. et hic passim.

PRIMUS [3] vide supra [orig: suprÔ] Primas, et infra Princeps.

PRIMUS [4] Episcopus, Alexandrinus A. C. 10.

PRIMUS [5] Antonius, vide Antonius.

PRIMUS [6] Blachernarum *prw=tos2 *blaxernw=n, apud Constantinopolitanos, officium olim Ecclesiasticum fuit, de quo vide Iul. Caes. Bulenger. de Imp. Rom. l. 8. c. 100. Fuit autem templum Blachernarum, extra urbem, versus mare, ut supra diximus. vide Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. ž 342. ubi, de Balsamone agens, voce hac [orig: hÔc] Praepositum indigitari notat.

PRIMUS [7] Navium apud Luithprandum l. 3. c. 6. Romanus Lecapenus fuisse dicitur, qui Drungarius Graecis, vide ibi.

PRIMUS [8] Palatii dignitas, qua [orig: quÔ] Hermenigildum donatum fuisse, circa A. C. 979. in Aula Ranimiri Regis Legionensis, docet


page 895, image: s0895b

Anton. Yepezius in Chron. Ord. S. Benedicti Tom. V. p. 428. et 438. apud Car. du Fresne.

PRIMUS [9] Patriciorum, vide supra Patricius.

PRINASSUS urbs Cariae, Steph.

PRINCEPS [1] non solum apud veteres Latinos Patres, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, sed et apud priores illis Latinitatis Auctores, idem quod Primus; aut, sicut est in Codice, Primicerius. Sic apud M. Tullium Princeps Senatus aut Princeps Civitatis; et Princeps actor, o( prwtagwnisth\s2: Augustinus quoque, quando Petrum Principem vocat, explicans se, fuisse eum, ait, in ordine Apostolorum primum, Serm. 13. de verbis Dom. et in Ioh. tract. 124. A quo vero Augustus, arte singulari usus, Remp. occupavit, Principis nomine, ut ait Tacitus, l. 1. Annal. c. 1. coepit haec vox duplici notione usurpari, et modo to\n prw=ton, modo to\n a)/rxonta designare. Fuit autem in eo Augusti Sophisma, quod sub veteri nomine (erat enim in Republica, qui dicebatur Princeps Senatus, ut monitum) Imperium novum sibi asseruit, unde homonymia orta. Nam etiam apud Tacitum et posterioris Latinitatis Scriptores, ut de Augustino vidimus, Princeps pro primo in crebro usu est; ut cum ait Tacitus, Annal. l. 1. c. 9. Idem dies accepti quondam Imperii princeps et vitae supremus. Sic in Ecclesiis Africanis, qui Graecis dicebatur *)arxiereu\s2 (est autem Episcopus) vocabatur Princeps Sacerdotum: et Optato Scriptori Africano quidam Episcopi dicuntur *korufai=oi kai\ e)/carxoi tou= a)/llwn, Apices et Principes aliorum: quod quia propter usum ancipitem vocis intelligi poterat, vel peri\ a)/rxontos2 Sacerdotum, vel de primo inter illos dignitate aut merito, imo quia iam aetate Augustini ad fovendam ambitionem vel suam, vel alienam, appellationem eam quidam trahebant et superbius aliquid ac tufwde/steron ea vox significabat; in Concilio Carthaginensi illo, quo [orig: qu˘] typhus titulorum est coercitus, etiam iste Princeps Sacerdotum damnatus est. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 15. in Baronium sect. 14. et Suicerum voce *)/ecarxos2. Facit ad genuinum significatum vocis, quod Romani Principem Equestris ordinis illum, quem Censores primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] scripsere [orig: scripsŕre] in Equitum tabulis, sive Catalogo: Principem Senatus eum, qui in lectione Senatus ab iisdem, peracto [orig: peract˘] censu, primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] recitabatur, nominavere [orig: nominavŕre], qui honor fere nemini nisi Consulari et Censorio tribuebatur: retinebatque talis locum illum apud alios quoque Censores, nec nisi eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘] alius hoc [orig: h˘c] titulo [orig: titul˘] veniebat. Iidem Principem Iuventutis dicebant eum, qui ex numero filiorum primi nominis Senatorum, praesidebat Ludis Troianis, qui in Circo a pueris maioribus minoribusque turmatim congredientibus, celebrabantur. Qua de re vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 25. et alibi. Postea tamen Princeps Iuventutis, idem fuit, qui Caesar vel Nobilissimus, indubitatus nempe Imperii haeres et successor designatus, eodem [orig: e˘dem] Augusto [orig: August˘]; de quo supra, Auctore, vide Tacit. Annal. l. 1. c. 3. ubi eum, genitos Agrippa [orig: AgrippÔ] Caium ac Lucium in familiam Caesarum induxisse; nec dum posita [orig: positÔ] puerili praetexta [orig: praetextÔ], Principes Iuventutis appellari cupivisse, memorat. Quod institutum reliqui dein Imperatores retinuerunt, qui, Augustum imitati, quem vellent Successorem habere, adoptarunt [orig: adoptÔrunt], Principemque Iuventutis nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt], ac variis honoribus, Consulatibus, Pontificatu, Tribunitia [orig: TribunitiÔ] etiam potestate ac aliis ornarunt [orig: ornÔrunt]. Sic Nero Princeps Iuventutis a Claudio dictus: et exstant in Hub. Goltzii Augusto numismata aliquot cum his Inscript. C. L. Caesares Augusti. f. Coss. design. Princ. Iuvent. Item, C. Caesar. Augusti. f. Pont. Coss. des. Princ. Iuvent. Item, C. Caesar. Augusti. f. Augur. Coss. des. Princ. Iuvent. etc. ut taceam lapides, quos idem Goltzius et Onuphr. Panvinius, huius rei testes vocant. Postquam vero a Caesarum familia ad alios Imperium esset translatum, destinati Successores, non Principes amplius Iuventutis, sed Caesares appellabantur, novo [orig: nov˘] prorsus more, quo [orig: qu˘] factum est, ut posterioribus temporibus haec appellatio non familiae amplius, sed dignitatis esset. Vide Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 2. et Orosium, l. 7. c. 25. Retinueruntque hoc nomen etiam tum, cum ad Imperatoriae Maiestatis fastigium pervenerunt. Donec tandem Caesares Nobilissimi vocitari coeperunt, ut ex Fastis Onuphrii Panvinii et imaginibus Imperatorum quas ex antiquis numismatibus Iac. de Strada illis Fastis adiecit, videre est. Ita ergo Principes tum Iuventutis, dein Caesarei, tandem Caesares Nobilissimi, olim iidem fuere [orig: fuŕre], qui hodie in Imperio Romano-Germanico Reges Romanorum: in Gallia Delphini: in M. Britannia Principes Walliae: in Hispania Infantes etc. dici solent. Rosin. l. 7. c. 13. Addam, inter species Iuris civilis scripti, quas Iustinianus recenset, l. 1. tit. 2. Principum placita, numerari, quae nihil aliud sunt, quam id, quod Imperator per Epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto [orig: edict˘] praecepit; quae etiam Leges sunt Legisque vigorem habent: Cum Populus Lege Regia [orig: RegiÔ], quae de eius Imperio fertur, ei et in eum omne Imperium suum et potestatem concesserit. Idem Rosin. l. 8. c. 1.

PRINCEPS [2] nomen Tibicinis, apud Phaedrum, l. 5. Fab. 8. v. 5. laudatum Salmasio ad Solin. p. 1264.

Princeps tibicen notior paulo fuit.

PRINCEPS Archus seu Arechis, primus Beneventi Principem se dixit: cum eatenus Duces vocarentur. Leo Mars p. 466. et inungi se fecit, ibid. Vladislaus quoque Hermannus, regio [orig: regi˘] nomine abstinuit, et Princeps Poloniae dicivoluit, quod obtinuit usque ad Primislaum, qui A. C. 1295. regium titulum iterum sumpsit. Uti vero e Principatu hoc Beneventano duo alii, Principatus Salernitanus et Capuanus, emerserint, ad Tancredi tandem Normanni familiam, et Reges Siculos, devoluti: quomodo porro Rogerius Rex Tancredum filium Principatu Barensi donaverit, et Simonem filium nothum Principem Tarentinum testamento [orig: testament˘] renuntiaverit, sed rescindente paterna iussa filio [orig: fili˘] Guilielmo [orig: Guilielm˘] Rege diximus supra, voce inprimis Capua. Repeto saltem de Guilielmo, quod Ducatus Apuliae, Tarentique et Capuae


page 896, image: s0896a

Principatum legitimis tantum filiis debere concedi: ad Comitatus autem aliasque Regni dignitates non indignum esse liberos naturales etiam admitti, dixisse legitur, apud Scriptorem harum rerum eximium, Falcandum, p. 659. E quibus sane colligitur Principis titulum (de quo Moschopulus; prigkiy, a)ciw/matos2 o)/noma ) Comitivam longe dignitate antecessisse. Unde apposite hanc in rem Georg. Hornius, Orb. Polit. l. 1. c. 1. Princeps, ait, proprie dicitur, qui sub se plures habet Comites. Ita ergo ex Italia, in coetera Regna, Principis titulus profluxit. Et quidem in Regno Hierosolymitano, hinc orti Antiochiae; Galilaeae seu Tiberiadis; et Philippensium Principes. Inde transiit Principis dignitas in Imperium Constantinopolitanum, sub Imperatorib. Francis, ubi Princeps Achaiae et Moreae occurrit, auctore Principatus Guil. de Champlita. Unde fortean fluxit, ut complures dignitate licet et natalibus longe inferiores proceres eundem titulum sibi arrogarent, vel certe ipsis ab Auctoribus ascriberetur, quemadmodum et Comites castri solum alicuius vel oppidi non raro Principes dicuntur. Vide Chartam Caroli Calvi apud Car. du Fresne Gloss. Anselmum, l. 3. Ep. 8. alibi. In Gallia, Belgio et Germania, primos Principatus ad tempora Carolingorum Franciae Regum, Hornius refert Orb. Imp. 9. 222. cum Notis L. Ioach. Felleri. Sed voce hac [orig: hÔc] latius utitur: Idem vero Car. du Fresne primum Principatum in Francia Chalesium agnoscit in agro Inculismensi, erectum aut saltem memoratum demum, circa A. C. 1478. Aquo complures instituti atque in iis Iovis villae A. C. 1552. Porceani A. C. 1561. Guemenaii A. C. 1570. Luci in Pictonibus; Soyonis, in Vivariensi agro; Rupis ad Yonem; Listenesii, Fucardi montis, Chalusii, Amblisiae, Chabanesii, Carencii etc. In Belgio autem Principatus Chimacensis erectus est, A. C. 1486. Spinetensis A. C. 1541. Gaverensis A. C. 1533. Lignensis A. C. 1602. Barbanconensis A. C. 1614. etc. De Germaniae Principibus dicetur infra. Idem porro nomen dignitatis in Anglia, iam ab antiquo in usu fuit. In Charta enim Offae Regis subscribunt, Brordanus Patricius, Binnanus Princeps; deinde Duces, in Additam, ad Matth. Paris p. 155. Sic in Charta Knutonis Regis ante Ducem, subscribunt Aldennus Princeps Regis, in Conciliis Anglic. etc. Vide Sim. Dunelmensem A. C. 778. Similiter apud Hispanos dignitatis hoc nomen, sed Comitiva [orig: ComitivÔ] minoris, fuisse, patet ex Divisione Exoniensis et Auxensis Episcopatuum A. C. 1058. sub Aldefonso Imperatore et Hispaniarum Rege quae post Concilium Bracarense I. ubi subscripsere [orig: subscripsŕre] primum Episcopi et Abbates, deinde Comites, demum Principes. In Anglia, hodie Principis titulum nemo habet, nisi primogenitus Regis, qui Principes Walliae dicuntur, a quo ditio haec, cui olim Principes praefuerunt, in provinciam est redacta. Apud Scotos, primogenitum Regem Principem Scotiae, reliquos vero eius filios, Principes absolute dici consuevisse, refert Camdenus. In Lusitania, titulum Principis primus assumpsit Alphonsus, postmodum eius nominis Rex V. Regis Eduardi primogenitus, cum antea Regum primogeniti Infantes appellarentur. Capellanorum Regum primogeniti Asturiarum Principes dicti sunt, ut colligere est ex Scriptoribus Hispanis, quemadmodum Aragonensium, Gironae etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. ubi etiam de Principe Ecclesiae, dignitate Ecclesiastica, apud eos qui Latinos Ritus sequuntur, ex Ord. Rom. Cum autem omnia usque ad Euangelia impleta fuerint, accedat Princeps Ecclesiae ad Episcopum, pyxidem in qua tus habetur manu ferens, sequente acolytho [orig: acolyth˘], qui thuribulum portat et quae sequuntur.

PRINCEPS Castrorum in veter. Inscr. 1101. 5. Id.

PRINCEPS Civitatis vide infra Principales.

PRINCEPS Coquorum apud Herimannum de Restaur. Monasterii S. Martini Tornac. c. 94. ubi de Fulchero Episcopo Noviomensi. Alias Magnus Coquus, dignitas fuit in Palatiis Principum, cui coquina curae. Ei qui suberant Officiales in Aula Gallica, sic recensentur in veteri Computo, Queus, Aideurs, Asteurs, Paiges, Souffleurs, Enfans, Saussiers devers le Roy, Sommiers, Coullier, Huissiers. In alio, Escuiers, un Maignen, Clerc saussieur, Clerc de cuisine, apud Car. du Fresne, qui etiam seriem exhibet illorum in Aula praefata, et suppressam postmodum hanc dignitatem, ex Tillio observat, voce Coquus, quam etiam, si placet, supra vide, et infra Sufflator. Addam saltem, etiam Campaniae Comites Magnos Coquos hereditarios habuisse, ex eodem. Imo non solum Principem Coquorum, sed et Principem Coquum Orthagoram habes, qui Sicyoniae Dominatus est, apud Freinshemium ad Curtium l. 9. c. 2.

PRINCEPS Ecclesiae vide supra Acerna, Ecclesiarcha, Praefectus.

PRINCEPS [3] et Dux Francorum titulus quo [orig: qu˘] postremi ex Maioribus Domus [orig: Doműs] Regum Franciae usi leguntur; Karlomannus, in Praefat. Concilii Leptin. Pipinus in Praefat. Concilii Suession. Carolus Martellus in lib. Epistolar. Bonifacii Archiepisc. Moguntin. Hodie vero Principes, in Francia, triplicis generis sunt; Ac primo quidem ita appellantur, qui ex Domo sunt Regia, et vulgo Principes Sanguinis, Gall. Princes du Sang dicuntur. Dein, qui orti ex Principum extrancorum familia, in Aula Regum illorum militant et in Francia sedes fixere [orig: fixŕre], quorum etiam posteri eandem dignitatem retinent. Denique, qui Feuda possident, cum titulo Principatus, de quibus supra actum, uti habet Saniulianus de Orig. Burgundionum, c. 53. extremo. Quibus quartum addit Bodinus de Rep. l. 1. c. 6. p. 69. et Marca Histor. Beneharn. l. 1. c. 8. num. 6. qui feuda maiora vel etiam oppida possident, in Regni confiniis, de quorum supremo dominio ac superioritate Principes ac Reges non convenere [orig: convenŕre] invicem in pactis ac foederibus atque adeo supersessum est, donec de rei veritate constaret. At cum publicae istae vix dirimantur lites, factum est, ut flagrantibus potissimum bellis eorum possessores oppida sua munierint, et cum neutri Principum parerent, horum se supremos


image: s0896b

Principes indigitaverint: quod de Byzantio, inter Lacedaemoniorum Atheniensiumque varias vices fluctuante, annotat Iustin. l. 9. c. 1. Interim Principes Sanguinis, titulum Principis aliis in Franciaquam sibi solis deferri, aegre ferunt. Unde nota vox Francisci Borbonii San. Paulani Comitis, qui cum Guisium Ducem se ipsum Principem appellantem indignabundus cerneret, ad adstantes subridens dixit, Guisium Gallica [orig: GallicÔ] lingua [orig: linguÔ] Germanice loqui, uti Thuanus narrat Histor. l. 25. apud Eund. In Germania enim, uti docet Albericus in Chron. MS. ann. 1234. omnes Archiepiscopi et Episcopi, quidam excellentiores nigri Abbates et omnes Duces et quidam Marchiones et Landgravius Thuringiae, et Palatinus Comes de Rheno, omnes isti vocantur Principes. Imo, ut habetur in Iure Feudali Saxenum, quicumque habet Feudi vexillum, Princeps dicitur et habetur. Vide Gerl. Buxtorfium in Auream Bullam, c. 68.

PRINCEPS Furum apud Aegyptios olim, vide supra Furtum.

PRINCEPS Imperii qui ad alteram Statuum Imperii Classem pertinet, dicitur. Cum enim Status Imperii in tres Classes dividantur, prima Electorum, tertia Civitatum Liberarum, media Principum est: quorum singuli habent superioritatem in suo territorio, unde vulgo, Princeps in suo territorie idem potest, quod Imperator in Imperio, Carpzovius, de Leg. Reg. Germ. c. 1. Sect. 13. et Maximilianus hinc I. Regem Regum se esse dixit. Iidem possunt mittere Legatos; habent Confraternitates, i. e. pacta de futura successione: quale fuit in ter Brandeburgicos et Pomeranos; Palatinos et Bavaros; Saxones, Lunaeburgios et Hassos. Porro foedera inter se inire possunt; defensiva etiam contra ipsum Imperatorem inita. Cuiusmodi fuerunt, 1. Foedus Suevicum, dictum Societas Clypei S. Georgii. 2. Foedus Civitatum et Episcoporum, contra Marchionem Brandenburgicum Albertum. 3. Foedus Smalcaldicum, contra Carolum V. 4. Foedus Saxonis, Brandeburgici et Hassi A. C. 1587. 5. Electorum omnium. 6. Electorum Rhenensium etc. Pecuniam quoque cudunt, eamque sua [orig: suÔ] imagine, non Caesaris, signant; quod cum abolitum iret Carolus V. Imperator obtinere id neutiquam potuit. Nec proscribi possunt ab Imperatore solo, sed a Paribus suis iudicandi sunt: quod vocant das Furstenrecht, plane diversum a Iudicio Aulico et Camerali. Requiritur autem ad hoc Iudicium Principum, 1. Ut ii, qui conveniunt, sint Germani Principes, Imperio subiecti. 2. Ut causa concernat eorum vitam, famam et feuda. 3. Ut ipse imperator praesit, vel Princeps aliquis, eius nomine. 4. Ut in Germania habeatur, et 5. lingua [orig: linguÔ] Germanica [orig: GermanicÔ] peragatur, etc. Sunt autem Principes Germaniae vel Catholici Romani vel Protestantes; idque secundum pacem Passaviensem A. C. 1555. confirmatam Monasterii A. C. 1648. Quod enim divisionem illorum, in Ligistas et Unionem seu Correspondentes, circa A. C. 1610. factam attinet, accidentalis illa fuit, et pace facta [orig: factÔ], abolita. Iidem vel Ecclesiastici vel Saeculares sunt: Ad Ecclesiasticos pertinent I. Archiepiscopi. II. Episcopi, quorum utrorumque centum numerat Matricula Friderici III. in specie tamen Episcopi Imperii appellati sunt hi IV. Babebergensis, Misnensis, Ratisbonensis et Herbipolensis. III. Abbates et Praelati, qui tamen universi in Comitiis non nisi unum suffragium habent, adeo que unius tantum Principis vicem sustinent, etsi plures Principum titulo [orig: titul˘] sint condecorati. In specie, Abbates Imperii quatuor hi appellantur, Fuldensis, Campodunensis, Weissenburgensis et Murbacensis. Ex his autem Episcoporum nonnulli titulos quoque saeculares usurpant. Hinc Archiepiscopus Coloniensis vocatur Dux Westphaliae et Angriae: Herbipolensis, Dux Franconiae, Argentinensis, Landgravius Alsatiae: et Verodunensis, Comes Verodunensis. Saeculares Principes, sunt iterum vel Archiduces, qui titulus in sola Austriaca familia haeret; vel Duces, e quorum numero quaturor hi Imperii Duces appellantur, Brunsvicensis, Bavariae, Sueviae et Lotharingiae; vel Marchiones, e quibus itidem hi quatuor Imperii Marchiones vocitantur, Brandeburgensis, Misnensis, Badensis et Moraviae; vel Landgravii, quorum hi quatuor similiter Imperii Landgravii nominantur, Thuringiae, Hassiae, Alsatiae et Leuchtenbergensis; vel Comites, inter quos 29. qui Principes sunt, quibus annumerandi 4. Burggravii, eodem [orig: e˘dem] titulo [orig: titul˘] insignes, Norimbergensis videl. Magdeburgensis, Zorbellensis et Misnensis. Post quos Barones etc. Vide de his omnibus Limnaeum de Iure Publ. et Georgium Hornium Orb. Polit. Part. 2. qnibus adde Carpzovium ubi supra, et quae dicta retro

PRINCEPS Iuventutis vide supra, Caesar, Princeps, item ubi de Caesareis insignibus.

PRINCEPS Monasterii in Reg. S. Pachomii, idem cum Advocato Advocatus seu Defensore Defensor, vide ibi. At apud Theosterictum et Io. Cantacuzenum *)/arxwn tou= *monasthri/wn Princeps Monasteriorum, nomen est dignitatis Eccles. in Ecclesia Constantinopolitana, de qua supra aliquid lemmate Abbas Abbatum.

PRINCEPS Officii apud Romanos, tam in Palatinis Officiis, quam in Officiis Praesidum et Rectorum provinciarum, dicebatur, qui primum in eo officio locum obtinebat. Singula enim Officia Principes suos habebant, qui et Primates Officii vocabantur et Priores: recentioribus quoque Primicerii. Sic Principes Agentium in rebus, occurrunt tit. 28. in Cod. Theodos. l. 27. qui et Primates dicti, in LL. 22. de Agentibus in reb. eod. Cod. Principes scriniorum, apud Lamprid. in Alexandro, c. 31. etc. Praeter hos vero Principes singulorum officiorum, erat Magister officiorum, qui omnibus officiis praeerat, et omnium Officiorum Palationorum et Principum officiorum Princeps erat ac Magister, hinc quoque Princeps Officii Palatini et Princeps Officiorum dictus, in antiquo saxo, MERITO. DIVI. CLAUDII. PRINCIPIS. OFFICI. IMPER. qui prion a Principe Officii


image: s0897a

probe [orig: probŕ] distinguendus. Ille enim Magister dicebatur et omnia officia sub se habebat: iste unius officii Princeps ac primus eraat, nec Magister audiebat. Habebat autem hic Magister officiorum et officium suum, quod Principatus vacabatur et omnes, qui in eius officio apparerent, Principes, alias Magisteriani quoque, seu Magistri Principes dicebantur. In Pass. Processi et Martiniani, Erant autem custodientes eosdem beatissimos Apostolos milites multi, inter quos erant duo Magistri Principes Processus et Martinianus, Quos paulo post Magistrianos Principes appellat: Graeci Agentes in rebus exponunt. Nam ex Schola Agentium in Rebus Principes mittebantur, ad gubernanda officia civilium administrationum. Unde *pri/gkey, in Glossis legal. redditur *)/ecarxos2 tw=n politikw=n tacewtw=n etc. A Principibus in Militia, Principibus scil. Legionum et Cohortium, de quibus Vegetius, l. 2. c. 8. nomen ad Principes officii, in omnibus officiis Magistratuum tum civilium, tum militarium, transiisse, notat Car. du Fresne. Vide et Salmas. Not. ad Iul. Capitol. in Marco, Ael. Lamprid. in Alexandro Sev. loc. cit. et Treb. Pollionem in Gallienis, c. 17. Sirmondum ad Epigr. 137. Ennodii, pancirollum ad Notit. Imper. l. 1. c. 9. Henr. Valesium ad Ammianum, l. 16. Iac. Gothofredum, ad l. 10. Cod. Theod. de Cohortal. Alios. Nonnumquam tamen, per Magistros Officii, singulorum Officiorum Palationorum Principes, qui omnes suberant uni illi Magistro, quem h(gemo/na tw=n e)n au)lh=| ta/cewn et h(gou/menon tou= au)likw=n katalo/gwn Graeci vocarunt [orig: vocÔrunt], intelligi deprehendimus. Vide eundem Salmas. ad Pollionem d. l. Quisque enim illius officii, cui praesidebat, revera Magister erat, sed, qui omnes eos sub se habebat, absolute magister, et Magister, item Princeps Officiorum, dicebatur etc. Vide supra. Primates, Primi etc.

PRINCEPS Palmyrenorum apud Pollionem, vide infra Principales.

PRINCEPS Sacerdotum Graece *)arxiereu\s2, titulus Episcopis in Ecclesia Africana tributus aliquandiu, damnatus in Concilio Carthagin. quo [orig: qu˘] titulorum coercita ambitio. Vide supra Princeps: it. in sra ubi de Principibus provinciae.

PRINCEPS Senatus vide infra Senatus Princeps.

PRINCEPS Synedrii apud Hebraeos, vide supra in voce Nasi.

PRINCIPALES in veter. Inscr. praecipui civitatum, oi( e)n te/lei. Principes civitatis vocat Vopiscus in Aureliano, c. 33. inter hos etiam Palmyreni, qui superfuerant Principes civitatis: Graece protopoli/tai. Quorum unus Odenatus erat, antequam Imperium arriperet: Princeps Palmyrenorum hinc dictus, Trebellio Pollioni; in XXX. Tyrannis, n. XIV. c. 15. quem Decurionem Palmyrenum, Sextus Rusfus vocat. Decuriones namque vel Curiales in unaquaque urbe erant civitatis Principes, et quasi Senatores: quorum primi Principales dicebantur. Salmas. ad d. l. Sed et in re militari, Principales occurrunt passim, apud Ammianum, quo [orig: qu˘] nomine illos intelligit, qui alias Principia dicti. Vegetius, l. 2. c. 7. Principalium militum et ut proprio [orig: propri˘] utar vocabulo [orig: vocabul˘], principiorm nomina et dignitates, secundum praesentes matriculas indicabo. Paulo post sub fin. c. Hi sunt milites principales, qui privilegiis muniuntur. Vide infra.

PRINCIPALIS Porta vide supra Porta. In hac qui tendebant, proprie dicebantur praetendere, quod vide.

PRINCIPATUS Graece *)arxh\, inter nomina Angelorum, Coloss. c. 1. v. 16.

PRINCIPATUS territorium et ditio Principis, de qua voce pluribus dictum. Adicio hoc unicum de Tartariae Turciaeque Principatibus. In illa, inter Russos et Persas, siti sunt duo Principatus, Tzerkassia scilicet et Dagestana, quorum prior subest Russorum Imperatori; alter liber adhuc et sui iuris est: de quo utroque vide Olearium in Itinerario. Turcici Principatus in Europa, sunt Transsylvania, Walachia et Moldavia: in Asia, Sidon Druscorum et Phylarchae arabum. Postquam enim Selimus I. Imperium Mamalucorum Cercassorum in Aegypto et Syria evertit, circa A. C. 1517. plures Arabum tribus, hereditariis subiectae Principum familiis, quae tributum modicum solvebant hactenus, idem ab Ottomannica domo impetrarunt [orig: impetrÔrunt] privilegium, ut, exempti titulo [orig: titul˘] a Bassarum praefecturis, reipsa [orig: reipsÔ] servirent. Inter omnes vero sub Ottomannico hoc iugo Principes Fachreddinus, quem alii communi nomine Emirum Saide, h. e. Principem Sidonis vocant, potentia [orig: potentiÔ] et auctoritate praecellit. Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 2. p. 271.

PRINCIPATUS Citerior vulgo Principato citra, provincia regni NeapolitaniŞin Italia, eo in tractu, ubi alias Picentini et pars occidentalis Lucaniae. Terminatur a septentrione Principatu ulteriori et partim Campania [orig: CampaniÔ] felici, ab occasu mari Tyrrheno [orig: Tyrrhen˘], uti a meridie, et ab ortu Basilicata [orig: BasilicatÔ] provincia [orig: provinciÔ]. Est ampla, et extenditur ad 70. milliaria a Circio in Eurum. Totius provinciae caput est Salernum, Salerno; suntque praeterea Amalphis, Amalfi, Nuceria, Nocera, Caput aqueum, Capacio, Marsicum novum, Marsico novo, et Sarnum, Sarno, cum aliis minoribus; subestque dominio Hispanorum, uti et Principatus Ulterior.

PRINCIPATUS Vallis Tari vulgo il Prencipato di Val di Taro, ditio est Italiae, in Longobardia, ad radices Apennini montis, atque inter Ducatum Parmensem ad Boream et ditionem Genensem ad meridiem. Alias Principes habuit proprios e familia Landorum; nunc autem subest dominio Ducis Parmensis, frustra reclamante Principe Auria [orig: AuriÔ]. Extenditur ad 18. milliaria versus Tarum fluvium; et eius praecipua oppida sunt Burgus Vallis Tari, Borgo di Val di Taro, et Campianum, Campiano, ubi arx permunita.

PRINCIPATUS Ulterior vulgo Principato oltra, provincia regni Neapolitani, in Italia, ubi alias Hirpini populi. Est versus [orig: versűs]


page 897, image: s0897b

Apenninum montem, inter Capitanatam ad ortum, Campaniam felicem ad occasum, et Principatum citeriorem ad meridiem. In ea sunt Beneventum, Benevento, provinciae caput, quae tamen subest Summo Pontifici, Compsa, Conza, Avellinum, Avellino, Arianum, Ariano, et Alcedonia, la Cedogna. Antiquitus maior pars Principatus ulterioris erat in territorio Beneventano et in ditione Pontificia; cum enim Summi Pontifices urbem Beneventanam sibi semper reservassent [orig: reservÔssent] cum territorio adiacente, quod terminari deberet ad ipsorum beneplacitum, Clemens Papa VI. Legatum misit Bertrandum Cardinalem Deucium, a quo habita [orig: habitÔ] omnium diligenti informatione et antiquorum limitum, terminos territorii Beneventani sic definivit diplomate Pontificio [orig: Pontifici˘], quod servatur in Archivo civitatis; estque huius tenoris: Urget nos Apostolicae servitutis etc. ex certa scientia limitamus per modum et terminos infrascriptes, Inprimis Castrum Pontis inhabitatum, et inde ascendere Castrum Casaldoni, Castrum Campi lattari, Castrum montis Leonis, Castrum Sancti Severi, Castrum Fragneti Monfortis, Castrum Fragneti Abbatis, Castrum Sancti Georgii Molendinaria, Castrum Sancti Andreae de Molinaria, Castrum petrae maioris, Castrum Paduli cum suo suburbio, sive Casali Sancti Archangeli, Castrum montis mali, Casale Templani, Castrum Apiciicum casalibus, Castrum Moroni, Castrum Venticani, Castrum montis Militum, Castrum montis aperti, Castrum montis Fuscoli cum casalibus, Castrum Tufii, Castrum Altavillae, Casstrum Cepalloni, Castrum Petrae Stramierae, Castrum S. Martini, Castrum Cervinariae, Castrum montis Sarveli, Castrum Tocci cum casalibus, Castrum Torregusii, cum casali Popisii et aliis casalibus. Volumus itaque etc. Datum Avenione septimo [orig: septim˘] Kalendes Iunii. anno [orig: ann˘] nono [orig: non˘], salutis autem 1350. Sicque territorium Beneventanum erat amplum; nunc autem ab Hispanis valde fuit imminutum: complectiturque tantum in praesentia Castra S. Angli de Cupola, Mottam, Panellam, Montem Orsi, Maccolum, Sciarram, Pastenam, Balnearam, S. Marci a montibus, S. Lucii, S. Angeli, et Francavillam; quae omnia vix 3. aut 4. milliaribus distat a Benevento.

PRINCIPES [1] in Exercitu Romano dicti sunt, qui secundum in acie locum tenebant, aetate ac robore praestantiores Hastatis, qui primo [orig: prim˘] statim loco [orig: loc˘] constituebantur. Arma eorum describit Polybius, l. 6. Locus, quem tuebantur, Principia dictus est; quo respiciens Terentianus Thraso, Eunucho [orig: Eunuch˘], Actu 4. Sc. 7. v. 11. Ego, inquit, ero post principia, i. e. loco [orig: loc˘] optimo [orig: optim˘] et maxime securo [orig: secur˘]. Imo et ipsi Principes non raro Principiorum nomine veniunt, apud Auctores, Livium, Tacitum, Salustium, alios. Iidem, quemadmodum Principes. ob aetatis viriumque vigorem, ita Antepilani, quod ante Triarios erant collocati, vocabantur. Pilanos enim Triarios dictos, hisque proprium armorum genus Pilum fuisse, multis rationibus contendit Godwynus Anthol. Rom. l. 4. c. 2. et haec ipsa Principum appellatio multum favet. Sed et Subsignani, quod sub Signis militarent, nuncupati sunt: quemadmodum Hastati Antesignani, et Triarii Postsignani dici consuevere [orig: consuevŕre]. Licet enim quivis Manipulus, adeo que multo magis quaevis harum Legionis partium praecipuarum, suum haberet signum, Aquilam tamen coeteraque praecipua signa Principes, in quibus totius Exercitusrobur, tuebantur. Vide Iust. Lipsium Milit. Rom. l. 2. Dial. 3. Atque ita quidem libera [orig: liberÔ] adhuc Rep. verum, mutata [orig: mutatÔ] postea ferme in totum militiae ratione, Principes dicti sunt, qui in prima acie pugnam capesserent; quo [orig: qu˘] nomine primi ordines, vel primorum ordinum ductores, h. e. Ordinarii, intelligebantur. Veteres nempe et exercitati milites, qui e milit ia iam exierant, sed ad eam sponte revocabantur, ordinum et praemiorum spe, Evocati hic quoque, Graecis *tacia/rxoi, appellati. Hi in prima acie, et circa signa, pugnabant, et reliqua principia, ut vocabant, legionis. Inter principia enim erant Tribuni, erant Principes Centurionum, et Evocati: qui etiam Principales milites audiebant et vertices castrorum et capita. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad vopisc. in bonoso, c. 14. ut et infra, voce Principia.

PRINCIPES Asiae vide supra, Asiarchae, et hic [orig: hţc] infra, Principes Provinc.

PRINCIPES Centurionum iidem cum Primis Ordinibus et primorum Ordinum Ductoribus, apud Romanos. Prima enim legionis cohors, decem centurias habebat totidemque Centuriones, quos Centenarios posterior dixit aetas. Ab hac prima cohorte, cum pugnandum erat, prima acies incipiebat ordinari; in qua Primipilus quatuor gubernat centurias et aquilae praeerat; Primus Hastatus duas et Princeps unam ac semis; secundum Vegetium. Licet enim vetus ordo instruendae aciei, per hastatos, Principes et Triarios, Imperatorum aevo [orig: aev˘] penitus abusu recesserit, retenta tamen nomina sunt dignitatum Primi Hastati, Primi Principis et Primipili: qui inter primos ordines erant et principia legionis, et cum Tribunis aliisque capitibus in prima acie et circa signa pugnare soliti erant sub Imperatoribus. Unde altos ordines primam aciem habere scripsit Seneca, Quo quisque genere honestior, fama [orig: famÔ], patrimonio [orig: patrimoni˘] est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. Quos primos ordines a Centurionibus distinguit Frontinus, l. 1. c. 10. Imperavit Tribunis et primis ordinibus et Centurionibus. Nempe Praefecti castrorum et Tribuni et Centuriarum primi, quos altos hic [orig: hţc] vocat or dines Seneca, ante aquilam in praelio steterunt et in prima acie pugnarunt: coeteri vero Centuriones iuxta suam quisque centuriam etc. Vide Salmas. ad Vopisc. d. l.

PRINCIPES [2] Provinciae Graece prwteu/ontes2 kata\ th\n e)parxi/an, apud Strabonem, dicebantur, qui in Ludis publicis praesidebant, cuiusmodi erant *)asia/rxai in Actis, c. 19. v. 31. quos non male Actorum Interpres, Asiae Principes reddit, Item Lyciarchae, Syriarchae, Phoeniarchae, etc. alibi. Erantautem hi non Sacerdotum solum Principes aut unius civitatis, sed consessus et consilii totius


page 898, image: s0898a

provinciae Primates habebantur, et Magistratum gerebant, non Sacerdotium solum. Strabo de Lyciarchis. *)en de tw=| sunedri/w| trw=ton me\n *lukia/rxhs2 ai(rei=tai, ei)=ta a)/llai a)rxai\ ai( tou= susth/matos2. *dikasth/ria de\ a)podei/knuntai koinh=|, In Synedrio autem primum quidem Lyciarcha eligitur, dein coeteri Magistratus systematis. Iudicia vero publice exercentur. Quod synedrion seu concilium Lyciae, ex omnibus Lyciacis Urbibus erat compositum, quae ius suffragii in illo consessu communi habebant. Maximae scil. urbis trium suffragiorum potestatem obtinebant, mediocres duorum, reliquae unius. Idem obtinuisse videtur in urbibus Asiae et Syriae; quarum plures simul iunctae corpus unum et su/sthma faciebant, cuius consessus et sunedri/ou Princeps ac primas erat, qui *)asia/rxhs2 et *suria/rxhs2 dicebatur. Solebant praecipue Magistratus hi creari, ad munera ac ludos edendos, in honorem Deorum, quorum et Sacerdotium simul capessebant: annuique creabantur. Uti vero in Provincia, qui ad hoc munus eligebantur, dicebantur habebanturque Principes Provinciae; Sic in singulis oppidis et municipiis, huiusmodi etiam munerarii Sacerdotes capi solebant, ad ludos edendos, qui et Primores et Principes Urbis audiebant: Flamines vulgo vocabantur. Graece *(iera/rxai et *pruta/neis2 et *(ieromnh/mones2. Firmicus Principes Sacerdotum appellat, l. 3. Faciet Sacerdotum Principes, et qui in ipsis Sacerdotiis, purpureis aut auratis vestibus induantur etc. Salmas. ad Solin. p. 805.

PRINCIPES adorandi ritus praesertim recens consecratos, in Historia Romana [orig: RomanÔ] saepe obvius est, ut alibi vidimus. Eum morem in Christianis quoque retentum, docet Leo Pontifex, adorans Carolum M. apud Monachum Com. Nvenarii, A. C. 801. Leo Papa coronam capiti eius imposuit, cuncto [orig: cunct˘] Romanorum populo [orig: popul˘] acclamantc ---- Post quas laudes, a Pontifice, more antiquorum Prin cipum adoratus est, ac deinde Imperator Augustus appellatus. Sed et vicissim Christianis hunc cultum praestitisse paganos, etiam Magistratus, discas ex Palladio, Hist. Lausiac. in fine Melaniae, qui ipais Christianis fratres quoque adoratos, qui peregre ad ipsos veniebant, habet, c. 52. Vita [orig: VitÔ] Abb. Apollo etc. De more pro Principibus precandi, etiam Gentilibus usitato, eorum imaginem in annulo gestandi; nummis insculpendi; aliisque ad eos pertinentibus, hic [orig: hţc] passim. De annulis saltem addo, Principis imaginem in annulo aureo gestare Claudii Principatu, fas non fuisse, nisi quibus admissionum Liberti ius illud dedissent: magna [orig: magnÔ] criminum occasione, ut Plin. ait: l. 33. c. 3. quae omnia salutaris exortus Vespasiani Principis abolevit, aequaliter publicando Principem. Ingens itaque cautio iis adhibenda erat, qui Principis imaginem gestabant, ne delatoribus calumniandi praeberetur occasio: qua de re diximus supra aliquid, ubi de civili Imaginum usu: et exstat memorabile exemplum apud Senecam, de Benef. l. 3. c. 26. Cui non multum absimile, quod Philostratus narrat, Vita [orig: VitÔ] Apollonii, de quodam impietatis damnato, quod servum suum verberasset [orig: verberÔsset], qui drachmam argenteam, Tiberii imagine signatam, gestabat etc. Plura apud Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 13. uti de more Principum, initio [orig: initi˘] principatus totum elargiendi patrimenium suum profectitium, vehendi in sella curuli, albas vestes gerendi, de more senatorum stando illos alloquendi in Senatu, obviam procedendi; prro de illorum custodibus, imaginibus in pompa Circensi, literis, papilionibus magnificis; quod tandem toro sellaeve eorum insidere, etiam corpus tangere, licet bono [orig: bon˘] animo [orig: anim˘], haberetur nefas, apud Theod. Marcilium et Casaubonum ad Suetonium passim. quorum hic Imperatorem Roman. proprse Principem et Imperium Principatum dictum esse, ex instituto Augusti, notat ad Caligulam, c. 22. Vide et supra.

PRINCIPIA Graece *)arxai=a, Plut. in Galba, c. 17. locus in castris, ubi Tribuni olim ius dicere solebant: quam ob causam, ut ait Polybius, l. 6. magna [orig: magnÔ] semper hominum frequentia [orig: frequentiÔ] celebrabatur. Livius, l. 2. Ibi in Principiis sermo inter Tribunos militum secretus oritus; inde ad aures ipsius Aemilii pervenit. Et l. 38. Milites Tribunos iura reddere in Principiis sinebant. Aquilae it. et signa, h. e. Dii militares; unde locus hic primus ac sacer. Statius, Theb. l. 10. v. 176.

Ventum ad Concilii penetrale, domumque verendam
Signorum ------ ------

Vide quoque Florum. l. 3. c. 10. C. Nepotem, Eumene c. 7. leg. 4. offic. D. dere mil. etc. Alias etiam vox ipsos Principes, seu Principales milites significat, uti visum. Gronovio voce hac [orig: hÔc] tria significantur, primo Locus, de quo dictum; dein Capita et Apices castrorum apud Vegetium. l. 3. c. 2. et 8. l. 1. Cod. de Veter anis etc. Tandem, Frons aciei seu prima signa. Ut enim in castris, ubi praetorim et signa fixa erant, atque interdiu magna [orig: magnÔ] parte praecipui Duces imperia exspectabant, Principia. Sic in acie, ubi signa in hostem pro movebantur, et duces principesque lacessendi ac committendi praelii consistebant, Principia dicebantur. Liv. l. 2. Quamquam cessere [orig: cessŕre] magis, quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post integris ordinibus tutus receptus fuit. Ubi frontem aciei indigitat turbatam, et qui ibi pugnabant; qui secundum eam locati erant, eos salvis ordinibus pedem retulisse. Sisenna, Histor. l. 3. Post principia paulatim recedunt, atque inde, cum paucis fugae se mandant, h. e ex illo loco, ubi complexus armorum et discrimen erat, sensim referunt pedem; cumque constitissent, unde turo terga liceeet dare, aliis etiam tum propugnantibus, necdeum omnibus principiis turbatis stratisque, matura [orig: maturÔ] fuga [orig: fugÔ] sibi consuluere [orig: consuluŕre]. Liv. l. 3. Trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Romanis: equites suae cuique parti post principia collocat, ita trifariam adortus castra circumvenit. Quod nihil est aliud, quam ab tergo aciei, quae oppugnabat: castra enim aggrediebantur munita, ubi nullus equitis usus. At postea, ut refert idem, effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat ---- libero caempo adeptus, parte victoriae fruitur, territos caedendo, Quid


image: s0898b

proprie enim hic Equites facerent, inter Principes et Triarios medii? nisi simul Hasatati Principesque oppugnabant. Constitere [orig: Constitŕre] igitur post aciem, quae prima oppugnabat, partim ut victoriam persequerentur, se ea evenisset; partim ut repulsos, si contra evenisset, reciperent, hostesque erumpere prohiberent. Apud eundem, l. 8. in principiis Latinorum ipsi iam illorum triarii erant; unde perperam Valtrinus hic [orig: hţc] quoque Principia in terpretatur locum medium in acie, ubi Principes essent, vide quoque Senecam, de Vita B. c. 14. et Tacitum, Histor. l. 2. E quibus omnibus terentii illud, post Principia esse, intelligit Gronovius de iis, qui post illam partem aciei stant, quae omnes discrimen excipit: Hi namque tuti sunt, propugnatores habant, loco [orig: loc˘] sibi caverunt: unde paulatim factum nomen loci post partem, quae manum conserit, Postprincipia; quod denique generatim ad omnia, quae secundum quarumcumque rerum principia subsequuntur, tranclatum. Ita Plautus, Persa [orig: PersÔ], Act. 4. sc. 1. v. 4. Ut quisque rem accurat suam, sic ei procedunt postprincipia. Varro, l. 3. R. R. c. 4. a postprincipiis incipere. Vetus Poeta apud Cicer. pro Sextio, Postprincipia atque exitus vitiosae vitae etc. Vide praefatum Gronov. Observat. l. 4. c. 10. ubi Veteres quotiescumque de acie loquentes Principia nuncupant, non eos qui Principes antiquitus dicti, sed prima signa, primos ordines, frontem aciei, intelligere, addit: Seriore vero Imperatorum aevo [orig: aev˘], sci Praefectos et Duces quoque appellatos esse. At Principia Legionum, apud Vegetium, iidem cum Principibus Centurionum, quos vide. Eosdem Initia vocare videtur Sidonius Apollin. l. 1. Ep. 11. Quem inter Initia cognosci, claritas vitrici magis, quam patris, fecit etc.

PRINCIPIS Insula vulgo Ilha do Prencipe, insula Africa in sinu Aethiopico, detecta a Lusitanis, quibus etiamnum subest; et 120. mill. pass. distat ab insula S. homae versus Boream et oram Guineae, a quo 90. mill. pass. distat.

PRINCIPIUM in LL. Fragmentis apud Frontinum, de Aquaed. l. 2. et apud Livium, l. 9. c. 38. Papinius C. Iunium Bubulcum cum magistrum equitum dixit: atque ei legem curiatam de Imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus: idem quod praerogativa est. Nempe Centuria, Curia, Tribus Principium erat, quae primo rogabatur. Cuius cum tantus esset suspectus et reverentia, apud Iure vocatas in Comitiis, (quandoquidem principiis inesse omina putabant) factum, ut vox ipsa praerogativae acciperetur pro secundo omine, certo signo iudicioque et pignore ac quasi arrabone futurae rei optatae vel secundae: Gronov. ubi supra. Vide quoque retro in voce Praerogativa. De Principio vero Haereticorum duplici, ex antiquissimorum Gentilium sententia, vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 5. et tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. purior. c. de Deo, ut et supra voce Dii: sicut de medio inter utrumque numine Persis culto, voce Mithra.

PRINAESSA Insul. parva Epiri, ante Leucadiam, Isola di S. Maura veluti scopulus. Plin. l. 4. c. 12. Ferrar.

PRIOLA urbs prope Heracleam.

PRIOLAS Lyci Mariandynorum Regis frater, Dascyli fil. Tantali nepos, ab Amyco occisus. Secundum aliquos non frater Lyci, sed filius fuit.

PRION [1] Getarum Princeps, auxilio Persae contra Aeeten veniens, ab Iasone occisus in praelio. Val. Flac. l. 6. Argon. v. 19.

PRION [2] Graece *priw\n, locus Carthagine, apud Polybium. Item Ephesi, apud Strabonem, qui priw=na dicit esse collis iugum urbi imminens, prius leprh\n *)akth\n, h. e. asperam Actam, vocatum, a)kth) autem eminens littus et prominentia. Sardibus quoque, montosus et acclivis locus, qui arcem cum oppido iungebat, apud eundem Polyb. Civusmodi loca secundum nonnullos, priw=nas2 vocarunt [orig: vocÔrunt], quod veluti serrata essent et ob asperitatem et inaequalitatem serrae dentibus similia. Nisi forte omnibus his locis priw\n sit, qui alias prhw\n et prew\n et contracte prw\n; qua [orig: quÔ] voce iugum collis eminens Graeci notant. Dionys.

*to\n baqu\n ende/ndrou prw=na patei=s2 *folo/hs2.

Et in alio Epigr.

------ kata\ prho/nas2 a)krobateu/eis2.

In alio legitur preo/nas2 prima [orig: primÔ] brevi: dicebant et prw/onas2 etc. Sic prhw\n, prew\n et priw\n idem erit, nec a serrae similitudine ea vox facta, de loco clivoso et iugis asperis assurgente. Hispani quidem montem hodie Sierra appellant, a Latino Serra, fortasse quod male reddiderint ex Graeco *priw\n, quae montem significat et serram. Verum nec serras Latini clausuras dixerunt, a serrae, h. e. pri/onos2 figura, sed a sera [orig: serÔ], qua [orig: quÔ] ianuae occludebantur, Serram enim scripsere [orig: scripsŕre], etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 808. et 809.

PRION [3] vulgo PRIM, fluv. Arabiae Felicis ad montem Prionotum, in mare Rubrum et Sinum Sachalitem influens, Ptolem. Item mons Coi Insul. Plin. l. 5. c. 31.

PRIONOTUS Moletio, Sachalat, mons Arabiae Felicis in ora Orientali apud Syagrum promontor.

PRIOR in Chartis Dalmaticis, nomen Magistratus, a quo pleraeque civitates Croatiae et Dalmatiae regebantur, qui postmodum Comitis appellatione donatus est, Lucius de Regno Dalmatiae, l. 2. c. 8. 16. et l. 3. c. 12. Ab Italis autem Dalmatae id hauserunt; quibus Priori praecipuos esse Magistratus, discimus ex Ioanne Villaneo l. 1. c. 38. et l. 9. c. 77. Certe Priorem Civitatis, habent Liberatus Diaconus, c. 23. Senator. l. 1. Ep. 26. Alii. Et Prioratum, hanc dignitatem vocat Inscr. in Aede S. Nicolai Barensis, Tempore Regis W. et Prioratus Domini Nicolai Corbelli Primicerii an. D. N. I. C. 1188. apud Antonium Beatillum Histor. Bar. l. 2. laudatum Car. du Fresne in Glossar. Sic Prior loci, Dominus est eius seu senior, in L. Wisigoth. l. 9. tit. 1. ž. 8. In Ecclesia Romana, idem nomen pro Abbate


image: s0899a

occurrit crebro, in Regula benedictinorum. Item pro eo, qui primus est post Abbatem, et alias Praepositus dicitur, de cuius officio sic Lantrancus, in Decretis pro ordine S. Bened. c. 3. Servata [orig: ServatÔ] Abbati in omnibus reverentia [orig: reverentiÔ], Prior, qui et Praepositus, in Regula nominatur, honorabilior est reliquis Ministris domus Dei. Ipse solus coeterorum ministroram primum suae partis locum habet in Chero, in Capitulo, in Refectorio etc. Sed hanc vocis notionem posterioris aevi esse, et demum Caelestini V. tempore innotuisse, annotant Viri Docti. Vide supra, in voce Desanus. In eadem, Prior maior dicitur, qui Abbatis absentis vices gerit, ita tamen ut Oboedientiarios in stituere non possit, aut deponere, nec quemquam de Monasterio eicere, aut eiectum recipere etc. Ad eius quoque sfficium pertinet, tam praesente, quam absente Abbate, cymbalum pulsare, et tabulam ad laborem, et monitum in Dormitorio, et corrigere mendas legentium in Ecclesia et in Capitulo etc. Vide Udalricum Consuet. Cluniac. l. 3. c. 4. Uti autem hic Abbatis, sic Prior Claustri vel Claustralis eius Vicarius est, qui in Claustro iugiter manet, absente Abbate et magno [orig: magn˘] Priore, et pondus totius Ordinis portat, ut habet Bernardus in Consuetud. Cluniac. c. 4. et udalricus, l. 3. c. 6. ubi plura de eius officio. Casinenses, ad c. 65. Regulae, Praepositus Monasterii, secundum morem nostrum Prior Claustralis vocatur. Cui Priorissa respondet, in Claustris Sanctimonialium etc. Ipsum vero officium Prioratus dicitur, dignitas praecipua in Monasterio, apud Gregorium M. l. 4. Ep. 4. Quamvis hoc [orig: h˘c] nomine etiam aliquando veniat. Oboedientia, seu minus Beneficium, a maiori Monasterio dependens, de cudusmodi Prioratuum origine supra aliquid dictum est, in voce Oboedientia. Porro in eadem Communione Prior Scholae, dicitur primus in Schola Cantorum, qui primus, dum sacra facit Pontifex, Antiphonam ad Introitum in cipit, ut est in Ordine Roman, Vide supra in Caput Scholae. Qui omnes appellationem inde traxere [orig: traxŕre], quod apud Romanos, seriore aevo [orig: aev˘], Prioes Officii dicti sunt, qui primi erant in suo quisque officio, alias Primates quoque, et Principes Officii, de quibus diximus. Sic Priores Scrinit, Cod. theod. de prox. Com. dispos. qui alias Proximi, item in Capite Scrinii constituti dicuntur, l. 11. eod. tit. etc. Salmas. ad Trebellium Pollion. in Gallienis, c. 17.

PRIPETUS fluv. Poloniae, Przipiecz. Oritur in Russia N. et in Palatinau Belziensi, paulo supra Holunam arcem, dein per Polesiam fluens Prinam et Iasioldam fluv. recipit infra Pinscum, ubi postea Steram, Horinum, Stuckam, Olewskam, aliosque; quibus auctus per Ucraniam, ac Palatinatum Kyoviensem fluvens, ibi in Borysthenem cadit. 2. milliar. Germanic. infra Czernobolum, uti 7. super Kioviam. Pripetius etiam.

PRISCA [1] adiutrix Pauli. Roman. c. 16. v. 3.

PRISCA [2] et Maximimilla, 2. mulieres Pseudoprophetissae, et Montani haeretici meretrices. Euseb. l. 5. c. 16.

PRISCI Canones in subscriptione Concilii Toletani II. Salva [orig: SalvÔ] auctoritate priscorum Canonum: Sic appellatus est Codex Canonum Hispanicus Ecclesiae Universae, quem a Romanis accepisse Hispanos probabile est. Eum enim primo habere potuerunt ex antiqua Latina, postea etiam ex nova Dionysii Exigui versione, usque ad Martini Bracharensis Episcopi interpretationem. Quamquam non admodum verisimile sit, eos Dion ysii Exigui versionem habuisse aut recepisse, quia ea satis accurata erat, ut nova [orig: novÔ] versione Martini praefati facile supersedere potuissent. Unraque enim eodem [orig: e˘dem] saeculo [orig: saecul˘] adornata est, nempe sexta; et Dionysii quidem Exigui paulo ante, vel sub Iustiniano Imperatore altera vero Martini, septimo [orig: septim˘] anno [orig: ann˘] post mortem Iustiniani, nempe A. C. 572. Etiam Antiquorum Canonum nomine venit, Concilii Bracharensis I. can. 40. Placuit, ut praecepta antiquorum Canonum, quae modo in Concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire. Item Codicis Canonum, cuius sit mentio eiusdem Concilii can. 18. et in Concilio Toletano IV. quod habitum est A. C. 733. Vide Iustellum, Praefat. Cod. Can. et Gerh. von Mastricht, Histor. Iuris. Eccl. n. 87.

PRISCIANUS [1] reus affectatae tyrannidis periit, sed voluntaria [orig: voluntariÔ] morte, sub Antonino Pio, de qua coniuratione quaeri vetuit Imperator. Vide Iul. Capitolin. in vita Antonini Pii, c. 7.

PRISCIANUS [2] Caesariensis, claruit athenis tempore Iusitniani Imperatoris. Scripsit de arte Grammatica, ad Iulianum consulem; ad Chosroen vero Persarum regem lib. de naturalibus quaestionibus. Convertit in Latinum sermonem Dionysii, de situ Orbis. carmina. Sunt qui scribunt, hunc ab initio Christianum, deinde fidei desertorem fuisse. Volaterr. Pars operum eius ab Elia Vineto aliisque edita. Floruit Constantinopoli, A. C, 525. Cassiondor. Vide Gesner. in Biblioth. etc. Nomen eius, in codice antiquissimo et emendatissimo Praescianum esse, notat alicubi Hadr. Vales.

PRISCILLA [1] uxor Aquilae Pontici, Actor. c. 18. v. 2.

PRISCILLA [2] uxor Abascantii, cuius in eam defunctam pietatem peculiari carmine prosequutus est Papinius, l. 5. Sylv. 1.

PRISCILLA [3] Matrona Romana, suasu Marcelli I. Episcopi Romani Coemeterium, ad humandos Martyres et fideles, exstruxit, A. C. 306. Item, femina illustris, Montani discipula: unde Priscilliani, Montani sectatores; minime cum Priscillianistis confundendi. De quibus in Priscillianus.

PRISCILLIANUS Haeresiarcha, caput Priscillianistarum. Hispanus, stirpe nobili, opulentus, ingenio [orig: ingeni˘], eruditione et eloquio [orig: eloqui˘] valens: laboris praeterea, in somniae, aliarumque molestiarum patiens, ab avaritia alienus, sed superbus. Adventu in Hispaniam Marci cuiusdam, qui Gnosticorum abominationes in Gallia sparserat, et in Hispaniam delatus, inprimis carnis voluptates auditoribus in stillabat, huic mox adhaesit, subhumilitatis profundae velovitia tegens, et a feminis velut vir Dei cultus, secta [orig: sectÔ] hac [orig: hÔc] detestanda [orig: detestandÔ] brevi longe lateque serpente. Ultra deliria Gnosticorum,


page 899, image: s0899b

deliravit, insuper, Animam de substantia divina decisam, dum per 7. caelos delabitur, in manus incidere Principii mali, a quo corpori immittatur. Hoc autem e duodecim partibus constare dixit, quarum cuivis signum quoddam caeleste praesit. Esum animalium, coniugiumque damnavit, matrimoniis impune rescissis. Voluntatem hominis Astris subesse, et fatali necessitati, Dominumque nostrum simul Patrem esse et Spiritum S. docuit, personas cum Sabellio confundens. Singulis Dominicis et festo [orig: fest˘] Nativitatis ieiunium suis indixit, quia CHRISTUM veram carnem assumpsisse non credidit. Sectatores eius, quoties apud Orthodoxos S. Cenam sumebant, panem sacrum intra os retinuerunt; mendacium licitum esse rati, plurimis haeresibus consarcinatis, solo [orig: sol˘] nomine a manichaeis differebant. Volumen habuerunt Libram dictum, in quo 12. quaestiones, velut totidem unciae, horrenda eorum dogmata continebant. Caesaraugustae, ab Episcopis Catholicis condemnati. A. C. 381. in peius ierunt, et Priscillianum Episcopum crearunt [orig: creÔrunt]. Hinc ope Gratiani Imperatoris implorata [orig: imploratÔ] ab Orthodoxis, illi templis, pagisque pulsi sunt: quod edictum vulgo ingentem incussit metum: At Salvianus, Instantius, et Priscillianus in Italiam transgresii, obtinuerunt per amicos, ut Rescripto [orig: Rescript˘] Imperatorio [orig: Imperatori˘] restituerentur, Redierunt [orig: Rediŕrunt] ergo triumphabundi, licet aegerrime ferrent, quod a Damaso Romae, ab Ambrosio Mediolani, et Delphino burdigalae tanta [orig: tantÔ] vi ipsis esset restitum, Post Gratiani mortem, Concilio [orig: Concili˘] Burdigalensi denuo damnati, A. C. 385. provocarunt [orig: provocÔrunt] ad Maximum, qui Imperio [orig: Imperi˘] arrepto [orig: arrept˘], Treviri sedebat: ubi Priscillianus, atrocium criminum convictus, capite luit. Nondum tamen secta in Hispania exstingui potuit, imo velut Martyr Priscillianus a suis habitus, et per nomen eius iuratum est. Sub Honorio tandem eius rescripto [orig: rescript˘], A. C. 407. duobusque aliis Conciliis in Hispania habitis A. C. 447. rursus condemnati sunt. Vide Leon. ep. 93. August. Haer. 70. sulpic. Seu. Hist. Sacr. l. 2. Baron. A. C. 381. Turibius, Episcopus Asturiae, 16. praecipuos horum errores, S. Leoni Episcopo Romano detexit, vide supra.

PRISCINIACUM pagus territorii Lugdunensis, ad Caloronem fluv. Desiderii Vien nensis Episcopi martyrio [orig: martyri˘] nobilis. A Priscino seu Priscinio, possessore suo aut conditore. Vulgo Brignais, alias Brigniez. Caloro autem inter Lugdunum et viennam, in Rhodanum decurrit, contra castrum S. Symphoriani, vulgo Garon. Hadr. Vales. Notit. Gall.

PRISCINIANUS Vicus Persieu, locus est Galliae, in Brixia, memoratus in Vita S. Triverii Monachi, apud Hadr. Vales. in voce Brexia, in Notit. Gall.

PRISCINUS Consul. an. Urb. Cond. 845.

PRISCUS [1] frater Philippi Imperatoris Syriae, vicinarumque provinciarum Praeses. Fratre mortuo [orig: mortu˘], A. C. 249. Imperator proclamatus est a militibus, sed a Senatu hostis iudicatus, paulo post occisus est. Aurelius Victor de Caes.

PRISCUS [2] venator, martiali memoratus, l. 11.

PRISCUS [3] Helvidius sub Nerone Quaestor Achaiam administravit, quaestoriusque adhuc a Paeto Thrasea gener adscitus, ab eius moribus nihil aeque ac libertatem hausit, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus; de quo Iuvenal. Sat. 5. v. 36.

Quale coronati Thrasea, Helvidiusque biberunt,
Brutorum et Cassi natalibus. ----

Erant, quibus appetentior famaevideretur: quinetiam sapientibus, cupido gloriae novissima exuitur. Tacit. l. 4. Hist. c. 6. probus quoque Grammaticus: Priscus, inquit, post damnationem Thraseae soceri sui, interdicta [orig: interdictÔ] sibi Italia [orig: ItaliÔ], Apolloniam concessit. Sed post interfectum Neronem restitutus a Galba, non aliter, quam liberae civitatis statu egit. Idem postea Vespasianum, in studio libertatis offendit, ut putaret (id optante Clodio [orig: Clodi˘] ) pristinum libertatis statum posse revocare; quo [orig: qu˘] nomine reus, ac praeter spem absolutus est.

PRISCUS [4] alio nomine Iulius, a Vitellio, cum Alfeno Varo, Apenninum cum 14. praetoriis cohortibus et omnibus Equitum alis obsidere iussus. Tacit. Hist. l. 3. c. 55. Praefuit, subeodem, praetoriis cohortibus ac victis partibus, se ipsum interfecit, pudore magis quam necessitate. Ibid. l. 4. c. 11. Vide et Iulius.

PRISCUS [5] Marius vide ibi.

PRISCUS [6] Panites sophista, floruit sub Theodosio iuniore. a quo variis Legationibus adhibitus est, teste Suida [orig: SuidÔ], qui et auctor est, eum praeter epistolas ac declamationes, etiam condidisse historiam Byzantinam, et Attalicam libris 8. Priscum Rhetorem appellat Eugarius, l. 5. c. ult. atque ait prodidisse res post Honorium et Arcadium consecutas. Fortasse est idem Priscus, quem Stephanus adducit, in *salw/na. Vide Volaterran. l. 3. Anthrop. Iornand. de reb. Goth. c. 24. 35. 42. Voss. de Hist. Graec. l. 4. c. 18. Item Philo sophu s Iuliano Apostatae carus, Magiae suspectus. Item Priscus Iabolenus, vetus ICtus. Item Sophista, Eunap. etc. Gesner. Biblioth.

PRISCUS [7] Statius, vide ibi.

PRISCUS [8] Tarquitius, vide Tarquitius.

PRISMATA Crystallina adeo unita, ut in duobus lateribus se contingant, complura adservantur in Musaeo Kircheriano: quae si valvarum foramini imponantur atque reliqua luminis ostia occludantur; in obscuro cubiculo solis radius vitra mediante speculo lenticulari pertranciens, undique muros candidos diversicoloribus peripetasmatis vestitos exhibet. Georg. de Se pibus in Collegii Rom. Soc. Iesu Musaeo, p. 40.

PRISTALDI seu PRESTALDI exsecutores iudicum nobilium, in Decretis Chartisque variis Hungariae, Dalmatiaeque Regum.

PRISTIS genus belluae marinae, in Gloss. corrupte pro Frestis, Graeci *prh=stis2, vide supra, in voce Physetero. Item ploi=on khtofo/ron, navis ceti figuram habens, cuiusmodi navigio raptam Andromedam, scribit Conon. atque inde fabulae de monstro marino occasionem datam. Meminit navis eiusmodi Virg. l. 5. Aen. v. 116.



page 900, image: s0900a

Velocem Mnestheus agit acri remige pristin.

Ubi Servius, vel a tutela depicta, vel a)po\ tou= pri/zein ta\ ku/mata. Perperam, aliud enim tutela, aliud para/shmon in nave, uti supra diximus in voce Parasemon. Pristis, protome erat marinae belluae sic vocatae, quae in prora navis inter proemboli/da et e)/mbolon statuebatur, unde toti navi nomen. Quemadmodum eandem ob rationem, Arietis, Tauri, Chimaerae, Centauri, etc. nominibus insignitas naves legimus. Vide Salmas. ad Solin. p. 570. Inter myronis ex aere opera Pristas quoque memorat Plin. l. 34. c. 8. Ubi vel serras lignum secantes (namque hoc pri/ein Graece) vel cetorum genus, intelligi, ait Dalechampius.

PRIVATA Ratio Graece *)/idios2 lo/gos2, eleganter dicitur pro Rationali rei privatae. Quemadmodum Ratio patrimonii in vetere saxo, pro patrimonii Rationali: SUPERPOSITO. MEDICORUM. ET. RATONE. PATRIMONII. i. e. qui ratio fuit patrimonii, ut ex Consule, qui Consul tuit. Sic Curam Praetorii dicebant, et Curam Palatii, pro Curatore Praetorii Palatiique. Ita ergo Privata Ratio, Graece dios2 lo/gos2 Straboni, pro *logisth\s2, qui Dispensator rationis privatae appellatur, in vet. Inscr. Privatarum rerum Procurator, apud Spartian. in Seu. c. 12. Quod officium iam ab Aagusti temporibus cum fuerit cognitum, fallitur Spartianus, eius auctorem Severum asserens. Sed eodem [orig: e˘dem] is errore Rerum privatarum procurationem, sub hoc Imperatore primum constitutam fuisse scribit, quae longe ante eum exstitit, quo [orig: qu˘] Cursus publici institutionem Hadriano tribuit, quam certum est ad Augustum ipsum referri debere. Certe Imperatoris Procurater, iam Augusti aevo [orig: aev˘] occurrit, Graecis *)/idios2 lo/gos2 tou= *)/arxontos2: et Procuratoris patrimonii, meminit Lamprid. in commodo, c. 4. et antiqui lapides saepius, quod tamen posterius diversum quid sonare videtur. Vide infra. Officium eius quod attinet, Strabo l. 15. munus *)idi/ou lo/gou hoc fuisse narrat, e)ceta/zein ta\ a)de/spota kai\ ta\ eis2 *kai/sara pi/ptein o)fei/lonta, curare, ut bona caduca et vacantia Fisco Caesaris adnecterentur. Nec aliud officium eius, qui Procurator rei private dictus est, etiam posteriorum Imperatorum aevo [orig: aev˘]. Cassiodorus in Formula Comitis Rerum priv. (sic enim tum dictus is Procurator) Canonicarios dirigis possessores, admones, et cum aliis Iudicibus non modica iura partiris. Caduca bona non sinis esse vacantia: ita quod usurpatio patuit invadere, tu fiscum nostrum facis iustis compendiis obtinere. Vide tit. Cod. Theod. de bonis vacantibus et de incorporatione. Habuit autem Procurator hic sub se Rationales et Magistros rei privatae, qui in singulis provinciis rem Principis privatam curabant. Unde Rationalis Aegypti, Rationalis Africae, et reliqui Provinciarum Rationales, suberant Comiti et Magistro rerum privatarum: isque etiam privati Principis Aerarii administrationem gerebat. Vide Iac. Cuiacium in Paratitlis et Casaubon. atque Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit. ut et supra; ubi de Largitionibus privatis, seu privato Aerario: quod non tantum in auro argentoque, gemmis et vestibus, ac reliquis mobilibus consistebat: sed etiam in domibus palatiisque, praediis ac possessionibus, rebusque soli, uti docet idem ad Lamprid. in Diadumeno, c. 4. Idem Privatae Procurator: subintellige Rei, in vetere Inscr. *)epi/tropos2 *preiba/ths2 etc.

PRIVATAE Feriae dicebantur Romanis, quae non publico [orig: public˘] nomine celebrari solebant Erantque vel propriae familiarum, ut Claudiae familiae, aut Iuliae aut Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebrationis observabat; de quibus XII. Tabb. Sacra privata perpetua manento: Vel erant singulorum, ut Natalium fulgurumque susceptiones, aut funerum aut expiationum. Festus, Privatae feriae vocantur sacrorum prepriorum, velut dies natales, operationis, denecales: Apud Veteres quoque quicumque nominasset [orig: nominÔsset], ut ait Macrob. l. 1. Saturnal. c. 16. Semonam, Seiam, Segetiam, Tutelinam ferias observabat, Item, Flaminica, quoties tonitrua audisset, feriata erat, donec Deos placasset [orig: placÔsset]. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Coeterum Privatis contionandi potestas non erat, nisi venia [orig: veniÔ] a [orig: Ô] magistratur impetrata [orig: impetratÔ]: Tum enim cum e. g. de rogatione Legum ageretur, postquam is qui eam promulgarat [orig: promulgÔrat], Populo, ut rogationem acciperet, suasisset, tum Privati, tum Magistratus pro suo quisque censu, ex Rostris si in Foro, ex suggestu aut alio editiore loco si in Campo Martio Comitia haberentur, vel suadebant, vel dissuadebant, Idem l. 8. c. 2. Vide quaediximus supra in voce Plebeii. Etiam ex Privatis, nullo [orig: null˘] ante gesto [orig: gest˘] Magistratu Urbano [orig: Urban˘], aliquando ad bellum mittebantur, illud administratur, velut Proconsules: Sic Scipio apud Livium, l. 26. Ante quem cum in Romana Historia non reperiatur, ulli Privato Proconsulatum hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] fuisse concessum, proin negat Carolus Sigonius, hoc vere Magistratus fuisse aut dici potuisse. Idem l. eod. c. 42. ubi de Proconsulibus. Plura de Privatorum iure vide apud Hug. Grotium de Iure pacis et Belli passim, et hic [orig: hţc] paulo infra.

PRIVATATIUS apud Scylitzem p. 705. ubi mentio est, tou= prw/tou tou= pribatari/wn aedis S. Demetrii Thessalonicensis: Gazophylacii Praeses est Goaro, quod Comites rerum privatarum dicerentur, qui privati Principis patrimonii curam haberent. Certe Privatum, aerarium proprium Augusti appellatum constat, *)idiko\n Graecis. Sed Privatarii in Ecclesia alibi non occurrunt: unde de hac vocis notione dubitare se, ait Car. du Fresne Glossar. Vide supra.

PRIVATI opponuntur militantibus, ceu pagani, apud Lamprid. in Alexandro Sev. c. 58. Sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum ita essent, si heredes illorum militarent, nec unquam ad privatos pertinerent dicens, etc. Sic Ambrosius in Agnetis passione, Coronatur, inquit, civitas tota: sit laetitia militantibus atque privatis, et universis audientibus haec etc. Certe in titulis militia, ceu nomen digniatis, adscribi solita est, ut in Neapolitano Lapide; *g. *i*o*g*n*i*o*s. *a*k*g*l*l*a*s.


image: s0900b

*n*e*w*t*e*r*o*s. *s*t*r*a*t*e*g*s*a*m*e*n*o*s. *e*p*i*t*r*o*p*e*g*s*a*s. Casaubon. ad Lamprid. in Alex. Sev. loc. cit. Aliter vox sumitur, apud Vopisc. in Aureliano, c. 46. Dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carrucas haberent, quum antea aerata et eborata vehicula suissent. Ubi Privatorum vocabulo [orig: vocabul˘] Vopiscus tam Senatores, quam Magistratus, h. e. omnes honoratos, comprehendit: Respectu Principis namque omnes sunt privati etiam summis Magistratibus praediti. Salmas. ad loc. Vide quoque supra, ubi de Privatis Feriis.

S. PRIVATI Monaster. Galliae, in pago Gabalitano, vulgo S. Brivas, dictum a Privato Gabalitae urbis Episcopo, qui ab Alemannis Gallias Croco [orig: Croc˘] Duce pervagantibus sustibus caesus est, Valeriani et Gallieni principatu.

PRIVATIUM ; vulgo PRIVAS oppid. Occitaniae, in tractu Vivariensi. vix 3. leuc. a Rhodano. Alias munitum, sed A. C. 1629. munitionibus nudatum; ad flum. Arderescam, Arderesche, quod apud Pontem S. Spiritus Rhodano [orig: Rhodan˘] excipitur. Vide Vales. Notit. Gall.

PRIVATUS Haereticus, Episcopus, Africae, in Synodo 24. Episcoporum condemnatus est. Quare cum 5. aliis Praesulibus apostatis conspirans, S. Cypriano Fortunatum, post Schisma Felicissimi, surrogavit. Cyprian. Ep. 30. et 55. edit. Rigalt. Baron. in Annal. De eo Cyprian. Ep. 55. ad Cornelium Episcopum Roman. Significavi tibi frater, venisse Carthaginem Privatum, veterem haereticum, in Lambesitana Colonia, ante multos fere annos, ob multa et gravia delicta, nonaginta Episcoporum sententia [orig: sententiÔ], condemnatum, Plura vide apud Io. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic l. XII. c. 11. ubi tertiam Classem Haereticorum, illorum scil, qui lapsos, sine paenitentia, ad communionem admittendos recipiendosque dictitabant, enarrat, ut et supra, in voce Impaenitentes.

PRIVERNUM urbs Volscorum in Latio, circa ufentem fluv. et Forum Appii. Stephano *priou/ernos2, Ptolemaeo vero *priou/ernon. Straboni *pri/bernon. Eius meminit Virgil. l. 11. Aen. v. 540.

Priverno antiqua [orig: antiquÔ] metabus cum excederet urbe.

Silius, l. 6. v. 42.

------ Levinus ab alto
Priverno. ------

Populi Privernates. Idem Sil. l. 8. v. 394.

Sylla Ferentinos, Privernatumque maniplos
Ducebat simul excitos. ----

Nic. Lloyd. Nunc Piperno oppid. in monte, prope Aufentem fluv. et Pomptinas paludes, vix 5. mill. pass. a Setia in Eurum, adhuc satis amplum et cultum in Campania Romana, Baudrand. Quod Setiam et norbam oppida finitima infestasset [orig: infestÔsset], a Plautio Consule dirutum fuit, teste Livio [orig: Livi˘], l. 8. c. 1.

PRIVERNUS nomen viri. Virg. Aen. l. 9. v. 576.

PRIVILEGIUM ius est singulare, et in certae personae vel causae gratiam, favoremve: Isidoro Lex de uno homine lata. De his Lex XII. Tabb. memorata Ciceroni, de LL. l. 3. Privilegia ne irroganto, i. e. de privis seu singulis hominibus leges ne ferantur; varie a variis explicatur. Quidam enim omnia hic tolli Privilegia, autumant, et aequitatis ratio favet, quae vult, ut omnes homines, summi cum infimis, pari iure teneantur, iuraque, non in singulas personas, sed generaliter constituantur, ut ait Ulpianus, l. 8. de legg. *ou)dei\s2 ga\r *no/mos2 a)f' e(no\s2, a)lla\ kri/sis2. Iac. Cuiacius Privilegia duplicia esse docens; Alia quae de una tantum persona concipiantur, in omne tempus; Alia, quae ad plures personas eiusdem conditionis vel ad universos cives pertineant: de hiscenon sonare Legem, sed de illis tantum docet. Imo neuque etiam de illis, nisi in omnia tempora concipiantur: Nam alioqui in praesens tempus de singulis ferri Leges possunt, Quintilian. Declam. 154. ut de menandro, l. 5. ff de Cant. de Hostilio Mancino, l. ult. ff. de Legat. etc. Iosephus Scaliger, Castigat. in Festum, Legi addi vult, nisi magno [orig: magn˘] Comitiatu: quae Cuiacius ad sequentia, Decapite civis ne ferunto, referenda esse contendit. Scaligero assentitur petitus, probatque eius sententiam ratione hac [orig: hÔc] firmissima [orig: firmissimÔ]: Cum enim a Solone, inter alias Leges, et hanc acceperint Decemviri, si verba ista, nisi magno [orig: magn˘] Comitiatu, adiciantur, respondent exacte his Solonis, *)ea\n mh\ e(cakisxili/ois2 do/ch| kru/bdhn yhfizome\nois2. Integra hac de re Solonis Lex haec est: *mhde\ e)p' a)ndri\ no/mon e)cei=nai qei=nai, e)a\n mh\ to\n au)to\n e)pi\ pa=san *)aqhnai/ois2, e)a\n mh\ e(cakisxili/ois2 do/ch| kru/bdhn yhfizome/nois2, Legem de privo homine nerogato, sed de omnibus Atheniensibus: nisi id videatur sex mille civibus, suffragia clam ferentibus. Unde patet, Privilegia irropata fuisse, si id scisceret Populus. Quod ut facilius intelligatur, sciendum est Atheniensium civium fuisse viginti milia, Hesych. *)/andres2 *)aqhnai=oi dismu/rioi o(mo/frones2. Vide quoque Demosth. Or. contra Aristogit. idque iam ab ipso Cecrope, ut Auctor est Philochorus apud Graecum Pindari Interpretem ad Olympior. Od. 9. In ferendis autem suffragiis maior pars obtinebat: Itaque necesse erat Athenis, ut plures decem mille, siquidem duas in partes tantum scinderetur Populus, in eandem irent sententiam; At vero Solon voluit, ubi de irrogando Privilegio ageretur, ut in his eiusdem sententiae, qui plures fuere [orig: fuŕre] decem mille, essent sex mille minimum, qui suffragium clam ferrent, ne quis gratiae locus esset, Aeschin. contra Ctesiph. Et hoc est, quod Decemviri expresserunt verbis illis: Nisi magno [orig: magn˘] Comitiatu. Neque hic abit Tullius, l. exir. 3. de LL. cuius verba sic refert Petitus. Tum Leges praeclarissimae de XII. Tabb. tralatae duae; quarum altera Privilegia tollit. altera de capite civis rogari, nisi maximo [orig: maxim˘] Comitiatu, vetat, nondum initis seditiosis Trib. Pl. negat aliis: siquidem admirandum, tantum maiores in posterum providisse: in privatos homines Leges ferri noluerunt: id est enim Privilegium: quo [orig: qu˘] quid est


image: s0901a

iniustistius? cum Legis haec vis sit, scitum est, iussum in omnes? ferri de singulis, nisi Centuriatis Comitiis noluerunt. Descriptus enim Populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibat ad suffragium con. filii, quam fuse in Tribus convocatus. Quo [orig: Qu˘] verius in nostra causa, Vir magni ingenii summaeque prudentiae L. Cotta dicebat, nihil omnino actum esse de nobis, Praeter enim quam quod Comitia illa essent armis gesta servilihus, praeterea neque Tributa capitis Comitia rata esse possent, neque ulla: Privilegii quocirca nihil nobis opus esse Lege, de ivibus nihil omnino actum esset Legibus. Ubi verba, nondum initis seditiosis Trib. Pl. negat aliis: dicuntur propter P. Clodium, qui tum nondum inierat Tribunatum Pleb. illud vero, ferri de singulis, referendum ad id quod Praecedit, quo quid iniustius? Verba dein, praeterea neque Tributa capitis Comitia, rata esse possent, neque ulla: Privilegii quocirca nihil nobis opus esse Lege etc. sic omnino interpungenda: Quando enim Cicero in exilium pulsus est, a P. Clodio factum id est, non irrogato [orig: irrogat˘] Privilegio [orig: Privilegi˘], sed Lege rogata [orig: rogatÔ], quam P. Clodius tulit, verba sunt Velleii Paterculi, l. 2. c. 45. ut qui civem Rom. indemnatum interemisset, ei aqua [orig: aquÔ] et igni interdiceretur. Cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebantur. Vide Sam. Petitum praefatum Comm. in LL. Ait. l. 2. tit. 1. De Privilegii vero notione, in Eccl. Rom. supra in voce Benevalete.

PRIUM Ortelio ex Ptol. et Plin. l. 5. c. 31. fluv. Arabiae Felicis et mons Cei insulae: cum tamen Prion apud illos legatur, sitque mons Coi, non Ceae.

PRIVVEN apud Galfridum Monumethensem, l. 7. c. 2. nomen clypei Arturi Britonum Regis, in quo Deiparae imago efficta. Vide Car. du Fresne Glossar.

PROAERESIUS [1] adolescens e Caesarea Cappadociae, Antiochiam venit, permotus fama [orig: famÔ] Ulpiani dicendi magistri, apudque eum primas tulit. Cum quo parvo [orig: parv˘] post tempore Athenas profectus, sub Iuliano sophista, adeo profecit, ut primus in ter auditores esset. Hephaestionem condiscipulum et amicum comitem sibi adiunxit. Accersitus inde in Galliam, a Constantino Imperatore apud eum in honore fuit. Romam postea petiit, ubi aliquot annos magna [orig: magnÔ] nominis fama [orig: famÔ] moratus, tandem opibus ac honoribus auctus, Athenas rediit, ubi magno [orig: magn˘] exceptus applausu, extemporalem orationem habuit in Theatro. Suidas.

PROAERESIUS [2] Philosophus et Orator, saeculo [orig: saecul˘] 5. Docuerat Rhetoricam Christianam, tum, cum Iulianus Apostata Christianis scholas clauderet. Deseruit itaque scholam potius, cum Musonio et Victorino, quam ut quidquam contra conscientiam ageret. Baron. A. C. 362.

PROANA urbs Thessaliae. Steph.

PROARNA urbs Miliensium. Steph.

PROAULA apud Ordericum Vitalem, l. 2. p. 412. dicitur aedificium seu cubiculum, quod ante aulam est, quae et Salutatorium dicitur, quod in eo excipiantur salutaturi. Aliud fuit Graecis, proau/lion, de qua voce vide quae habet idem Glossarii Auctor, in Descript. Aedis Sophianae. At *proau/lion Aristoteli, Rhetoric. l. 3. est quod barbaris praeludium, in tibiis. Sed et *proau/lia Graecis dicebatur primus trium legitimorum dierum, quos in nuptiis habebant, Latine Desponsalia; quod in eo desponderetur Virgo: sicut alter *)apau/lia, Latine Decubation, tertius *)epau/lia, Latine Repotia dictus est. Scaliger, Poet. l. 3. c. 101. Vide et supra, ubi de Nuptiis.

PROBA [1] apud Amm. Marcellin. l. 21. Ioviniano vehiculo insidenti quod portabat reliquias Constantii, ut Principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, et (ut ipsi nominant) probae, et animalia publica monstrabantur: posteriori aevo [orig: aev˘] dictum est dei=gma seu specimen annonae, Nempe, quoties per provincias iter faciebat Imperator, totius annonae militaris ratio coram illi exponebatur atque etiam dei/gmata oculis subiciebantur. Quam in rem vide quae Casaubonus habet ad Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 11.

PROBA [2] Falconia Romana puella, A. C. 410. Graecis Latinisque literis eruditissima: quae truncatos Virgilii versus ad fidem et mysteria Catholicae fidei convertit, fecitque de rebus a Christo gestis, et eius morte, opus noblilissimum, quod Centones appellavit. Avia dein fuit Demetriadis, virginis pietate inclitae. Romae Alarico proditae accusata, defenditur, a Baronio, in Annal. A. C. 410.

PROBACTORES vide infra Provocatores.

PROBALINTHUS vicus in Pandionide tribu. Steph.

PROBASCANION in Hierosol. Templi fastigio, ad aves arcendas, occurrit apud Hebr. qui id vocabant [gap: Hebrew word(s)] chole oreb, arcens corvos . Kimchius in Psalm 84. Aliquid fecerunt in Templi tecto, ne aves ibi quiescerent, quod vocabatur Chole oreb. Quod sic describitur in Talmud. in Tract. Middoth, c. 4. fol. 71. Et Chole oreb perdebat corvos, quia Templum cingebat super lericam a quatuor ventis ferreo [orig: ferre˘] cingulo [orig: cingul˘] cubitum alto [orig: alt˘], gladii instar acuto [orig: acut˘], ne ullaavis Templo insideret, quia per gladium illum pedes eius abscindebantur etc. Et quidem in secundo, istiusmodi probaskani/w| opus fuisse, scribit Aruch, non vero in primo Sanctuario, quod in illo habitaverit divina Maiestas. Tamen etiam in Templo primo, Salomonis scil. tale aliquid describitur, ab Eupolemo apud Eusebium, l. 9. cum eum fecisse dicit, *daktuli/ous2 du/o xalkou\s2a(lusidwtou\s2 (l. diktu/as2 du/o xalka=s2 a(lusidwta\s2 ) kai\ sth=sai au)ta\s2 etc. Retia duo aerea hamulis conserta et machinis imposuisse, quae viginti cubitis supra Templum eminebant et totum illud obumbrabant, et ex singulis retibus appendisse tintinnabula quadringenta magni ponderis et tota illa retia sic adaptasse [orig: adaptÔsse], ut sonarent tintinnabula et aves sonitu suo [orig: su˘] abigerent, ne Templo insiderent, et in portarum aut porticuum laquearibus nidisicarent et stercoribus suis Templum polluerent. Sed l. 1. Regum, ubi Salomonis Templum accurate describitur, nihil tale reperies: ut neque in Iosepho, quamvis idem


page 901, image: s0901b

scribat, de Templo ab Herode exstructo, de Bello Iud. l. 6. c. 6. *kata\ korufh\n de\ xrusi/ous2 o)belou\s2 a)nei=xe teqhgme/nous2, w(s2 mh/ tini proskaqezome/nw| molu/noito tou= o)rne/wn, In summo autem aureis verubus horrebat acutissimts, ne ab insidentibus avibus pollueretur. Quae descriptioni Talm udicae satis consona. Vide Bochart. Hieroz. Part. posier. l. 1. c. 8. et supra Gloria.

PROBATIA fluv. Boeotiae apud Lebadeam urbem fluens, ad quem optimus calamus provenit. Theophrastus.

PROBATICA Graece *probatikh, Piscina fuit dicta, Iohann. c. 5. v. 2. *)/esti de\ e)n toi=s2 *(ierosolu/mois2 e)pi\ th=| probatikh=| kolumbhqra, h) e)pilegome/nh *ebrai+sti\ *bhqesda\, pe/nte stoa\s2 e)/xousa. Quod Vulgatus reddit, Erat autem Hierosolymis probatica piscina, quae cognominabatur Hebraice Bethesda etc. a voce Graeca pro/baton, i. e. ovis, quod in ea mundarentur oves, quae pro sacrificio offerebantur in Templo. Ita quidem Dominic. Macer in Hierolex. Alii e)pi\ th=| probatikh=|, ad Forum pecuarium, exponunt subintellecto [orig: subintellect˘] a)gora=. Beza tamen magis probat, ut legamus cum Theophylacto, h)n de\ e)n toi=s2 *(ierosolu/mois2 probatikh\ kolumbh/qra, quam lectionem apparet habuisse Cyrilli et Chrysostomi exemplaria. Sed is hanc piscinam probatikh\n, h. e. pecuariam, dictam vult; quod ex ea potari, et in eam mersari pecora solerent, vide eum Annotat. ad loc. Fuit haec piscina, quam a Salomone Rege exstructam et Stagnum Salomonis appellatam, ait Ioseph. de Bello Iud. l. 6. c. 6. miraculosa [orig: miraculosÔ] aegrorum qualiumcumque sanatione, postquam Angelus statis temporibus descendisset in eam et aquam turbasset [orig: turbÔsset], inclita, qua de re vide Iohannem c. cit. in seqq. Quod miraculum paulo ante christi adventum, in defectu Prophetiarum innotuisse, et in die Pentecostes, post largam illam Spiritus S. effusionem, cessasse, narrant Cyrillus in Ioann. l. 2. c. 125. et Tertullian. contra Iudaeos c. 13. Iosephus certe et Philo, qui postea demum scripsere [orig: scripsŕre], nullam eius faciunt mentionem. Vide praefatum Macrum, ubi supra.

PROBATIO apud Caesarium, l. 1. c. 10. Uno [orig: Un˘] discedente, altet cui nomen erat gosuinus, importunitate sua [orig: suÔ] ut reciperetur obtinuit, qui vix per sex hebdomadas, in probatione stetit: et c. 2. l. 2. Anno [orig: Ann˘] probationis expleto [orig: explet˘] factus est Monachus; dicitur in Ecclesia Romana Religiosorum, uti vocant, Novitiatus, vide in hac voce.

PROBATOPOLIS vide Scaphusia.

PROBATORES Operum publicorum in veterib. Inscriptionibus et scriptis Romanorum occurrunt saepissime, de quibus vide Ian. Guilielmum, Verisimil. l. 2. c. 8. Franc. Modium, Novantiquis, Ep. 39. Carrionem, Emendationum l. 2. c. 5. et G. Stewechium, Electis ad Arnob. l. 2. verba Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat, imperfectum, improbabilem se esse.

PROBATUS Aegyptiorum Dux, Timogenis insidiis interemptus est, principaru Claudii II. apud Treb. Pollionem in huius Vita. c. 11. Zosimus et Zonaras Probum nominant, et Timagenem. Casaubon. et Salmas. Not. ad l.

PROBIANA Purpura clarissimae purpure genus dictum est, Lampridii aetate, ab Aurelio quodam Probo, qui illud invenerit. Fuit autem is Baphiorum Praepositus. Lamprid. Alexandr. Seu. c. 40.

PROBITAS apud vet. Scholiastem Statii, Thebaid. l. 6. v. 826. ubi Poeta habet, ------ conscia virtus, virtutem bellicam notat. Hanc enim notionem sequiori Latii aevo [orig: aev˘] vox adepta est. Sic idem probum virum pro forti, magnanimoque dixit, ad l. 9. v. 787. et Probitatem, fortitudinem, l. 11. v. 787. Cui rei exempla plurima de nota recentiore, congessit Casp. Barthius, Animadversion. ad Guil. Brittonem Philippidos l. 6. v. 364.

in PROBO et aspero solvere apud Senecam, Ep. 19. est in proba et bonae notae moneta solvere. Latini enim nummum probum et asperum vocant, pecuniam probe et exprese signatam, quam Graeci a)rgo/rion do/kimon et e)pi/shmon dicunt. Quemadmodum contra nummos, qui asperi non essent, sed aut usu detriti, aut male a principio signati, a)sh/mous2 appellant. Pollux de pecuniae vitio, a)rgo/rion paratetupwme/non, parakexaragme/non, a)/shmon, u)po/xalkon. Vide Salmas. Not ad Lamprid. in Alexandro Sev. c. 33 et supra, ubi de Asperis nummis.

PROBULEUMA vide infra Suffragium.

PROBUS [1] M. Aur. Valerius, Imperator Roman. qui bello [orig: bell˘] Sarmatico [orig: Sarmatic˘]; transmisso [orig: transmiss˘] Danubio [orig: Danubi˘], multa fortiter egit. Filius rustici Dalmatae; tantum virtute effecit, ut post Tacitum, Imperator eligeretur A. C. 276. ab exercitu Orientali. Victoriis inclitus, vicit in Gallia 400000. Germanorum, dein, ut dictum, contra Sarmatas in Illyrio, et contra Gothos in Thracia rem egregie gessit. Bonosum et Proculum, cum Saturnio, rebelles coercuit. Ob prudentiam et dexteritatem cunctis acceptus, ab uno militum suorum, qui nimium rigorem disciplinae exosus, se inutilem fore credidit, si Imperator omnes hostes domuisset, occisus est, A. C. 282. Vita eius ex Flavio Vopisco, Euseb. in Chron. Victore, Orosio, Eutropio etc. petenda est. Vide Corn. Nepot. Titium Probum et Valerium Probum.

PROBUS [2] Consul cum Arcadio Aug. an. Urb. cond. 1159. Alius Consul. cum Aniano Iuniori, an Urb. Cond. 1236. Tertius consul. cum Clementino, an Urb. Cond. 1267.

PROBUS [3] Severi Imperatoris gener. Ael. Spartian, in Severo, c. 8. Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. Et quum Probo ---- praefecturam Urbis obtulisset, ille recusavit dixitque, minus sibi videre Praefectum esse, quam Principis generum. Utrumque autem ---- statim Consulem fecit, utrumque ditavit.

PROBUS [4] Berytius, Grammaticus, Romae docuit; non tamen, ut magistri personam sustineret, unum aut alterum, vel cum


page 902, image: s0902a

plurimum tres aut quatuor promeridianis horis admittere sulebat, cubansque inter longos et vulgares sermones, legere quaedam, idque perraro: Nimis parva et exigua, de minutis quibusdam quaestiunculis edidit: Reliquit autem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui. Ab initio enim ad studia se contulit, postquam in militia diu centuriatum petiisset. Tranquillus, de Illustr. Gramm. c. 24.

PROBUS [5] Martyr sub Genserico Gotthorum rege, an. Urb. Cond. 1439.

PROBUS [6] Tullensis Episcopus, in Synodo Herbipolitana, ubi Legatus Pontificis de vita periclitatus est, contra Papas aculeatissimam habuit orationem, A. C. 1287. Aventinus, l. 7. Annal. Boi. Bulling. de Concil. l. 2.

PROBUS [7] Valerius vide Valerius.

PROCAS Rex Albanorum, post patrem Aventinum, A. M. 3235. per ann. 32. pater Amulii, et Numitoris, avus Romuli et Remi. Liv. l. 1. c. 3. Dionys. Halic. Euseb. Virg. Aen. l. 6. v. 767.

Proximus ille Procas Troianae gloria gentis.

Ovid. Met. l. 14. v. 622.

Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.

PROCASTRIA seu PROCESTRIA in Glossis oi)kh/mata th=s2 parembolh=s2, loca extra castra, seu extra civitatem. Idem nempe Procastrium videtur, quod e)cw/kastron, Laonico, l. 9. et e)cw/polon, Annae Comnenae, l. 6. i. e. o( e)/cwqen tou= ka/strou seu po/lews2 ku/klos2, extra urbem munitio seu murus, qui etiam antemurale aliis et Promurale dicitur. Cuiusmodi propugnacula seu muri exteriores graphice describuntur, abeadem Anna, l. 4. p. 426. et a Petro Mon. Vallis Sarnei, c. 63. laudati Car. du Fresne in Glossar.

PROCAVUS mons Liguriae, apud Genuam, ubi nunc arx, vulgo Cassello: qui mons desinit ad Pharum. Vet. Tab.

PROCELLA Servio in Aen. l. 1. est vis ventorum cum pluvia, dicta quod omnia percellat. Ex iis Papinius ingeniose monstra quaedam viventia facit, Thebaid. l. 10. v. 537 et seqq.

Qualiter aut Malean, aut alta Ceraunia suprae
Cessantes in nube sedent, nigrisque leguntur
Collibus, et subitae Saliunt in vela procelle.

Ad quem locum, vide Animadversiones Casp. Barthii. Sic capiti ventorum eos insidere facit Val. Flaccus, l. 1. v. 612.

---- ---- crinemque procellis
Hispidus, et multa [orig: multÔ] flavus caput Eurus arena [orig: arenÔ].

Et a tali saltu abruptas indigitat Virg. Georgic. l. 3. v. 259. de Leandro,

---- ---- abruptis turbata procellis
Nocte natat Caeca [orig: CaecÔ] serus freta ----

Inprimis vero formidabiles sunt, quas Travados Portugalli vocant, frequentes in Oceano Atlantico inter Brasiliam et Africam, ad Guineam sub Aequatore, ad Loango, ad Caput Bonae Spei ad Terram de Natal ad Promontor Guardafuy. Quibus non absimiles, turbines sunt concitatissimi, quos subinde in Arabiae desetis itinerantes, cumprimis qui Mecham abeunt, experiuntur. Vide in voce Travados.

PROCER apud Capitolin. in Maximinis, c. 2. Et in prima quidem pueritia fuit pastor, nonnumquam Procer, qui latronibus insidiaretur: dicitur, qui pastorum, ad pugnandum contra latrones adunatorum, dux erat. Scribit enim de Maximino Herodian. l. 7. c. 1. Pastorem initio [orig: initi˘] fuisse, apud suos Thraces montanos: postea vero corporis robore eo provectum, ut ducatum levem inter populares sustineret. *)epididou\s2, inquit, au)to\n dia\ me/geqos2 kai\ i)sxu\n sw/matos2 ei)s2 eu)telh=, kai\ e)pixw/rion stratei/an. Nempe qui in Rep. eminent supra coeteros, Proceres dicuntur, oi( *)/ecarxoi kai\ *prwtopoli/tai, ut vertitur in Glossis et apud Sosipatrum. Ita autem dixit Capitolinus, quia neque Ducem neque Tribunum poterat: ea namque propria fuerunt militiae Romanae verba et cum honorificentia [orig: honorificentiÔ] coniuncta. Ideo et Herodianus non stratei/an simpliciter, sed cum adiectione eu)telh= kai\ e)pixw/rion, ait. Eadem [orig: EÔdem] voce Iuvenalis utitur, Sat. 8. v. 26.

Agnosco Procerem, Salve Getulice ----

Vide Casaubon. ad Capitolin. loc. cit. Vocis origo a Graeco proexh\s2, qui in re aliqua eminet, Aeolice proexh\r, prouxh\r, prwxh\r, unde procerus: proexh\r, pro proexe\s2, procer. Quo [orig: Qu˘] utroque [orig: utr˘que] indigitatur eminens, excelsus et in erecto longus. Inde Proceres, pro Optimatibus et Summatibus. Et in aedificiis, mutuli et capita trabium eminentium Proceres dicti, secundum Varronem; qui ab illis trabium capitibus, Principes civitatis, Proceres appellatos vult. Perperam; Proceres enim in civitate sunt, oi( praexei=s2 cives, et proceres in aedificiis, proexei=s2 et eminentes trabes. Salmas. ad Solin. p. 81. Apud Reges Francorum primae stirpis, Proceres appellati sunt Aulae Magnates Comitesque, qui cum Regibus in Iudiciis Palatinis considebant. Monachus Sangall. de Carolo M. l. 1. c. 34. In conspectu serenissimi Regis et Procerum eius. Hinc apud Agobardum, Marfredus Procer Palatii dicitur, Ep. ad eund. ubi et Minister Imperatoris et Imperii appellatur. Sed et apud Wisigothos, Proceris nomen dignitatis fuisse, discimus ex Concilio Toletano VIII. in quo subscribunt. Dabila Comes et Procer, et Frolla Comes et Procer, apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Salmas. ad Capitolin. in Marco, c. 22. ubi Optimates, et Proceres et Summates, iis temporibus, non alios fuisse et dici consuevisse, quam Senatores, notat.

PROCERASTIS oppid. Bithyniae ad Bosphorum Thracium, e regione Byzantii, quod notiori nomine Chalcedon appellatur. Plin. l. 5. c. ult.

PROCESSIO [1] Graece *)ekpo/reusis2, dicitur in Sacris modus, quo [orig: qu˘] Spiritus S. a Patre et a Filio est, adorandus potius, quam scrutandus, de quo vide Athanasium in Symb. Epiphanium, Haer. 62.


image: s0902b

centra Sabell. ž. 4. et seqq. Basilium contra Eunomium, l. 5. Ambrosium, in Symb. Apostol. c. 1. 3. 4. Augustin. de Trin. l. 4. c. 20. A Filio vero Spiritum S. procedere, negat Ecclesia Orientalis, et queritur, laciniam istam, to\ (scil. *pneo=ma ) e)k tou= *patro\s2 kai\ tou= *u(iou= e)kporeue/menon, a Latinis Symbolo Niceno assutam fuisse: Hi contra a Constantinopolitanae Synodi Patribus id factum satagere. Qua de re acriter disceptatum inter utrosque Saeculo [orig: Saecul˘] VII. regnante Pipino [orig: Pipin˘], in Gentiliacensi Consilio. Eadem quaestio agitata in Synodo Aquisgran. Saeculo [orig: Saecul˘] VIII. Nec tam actum ibi de dogmate, quam de interpretatione Concilii Constantinopolitani. Recruduit lis Saeculo [orig: Saecul˘] XII. Anselmo [orig: Anselm˘] Cantuariensi Archiepiscopo [orig: Archiepiscop˘] causam contra Graecos acriter urgente. Et quam vis hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] ferme exeunte Occidentalibus accessisse viderentur Graeci, in Concilio Lugdunensi, omnia tamen a Graecis paulo post fuere [orig: fuŕre] rescissa. Certum, in Concilio Florentino A. C. 1439. Imperatore et Patriarcha [orig: PatriarchÔ] Constantinopolitano [orig: Constantinopolitan˘] consentientibus, litis istius temperamentum quaesitum fuisse, ut statueretur, Spiritum S. a Patre per Filium procedere, negari tamen non potest, ab ista transactione resiliisse Orientales, et in sua sententia ad nostra usque tempora acriter perstare: nisi quod Cyrillus Patriarcha Constantinopolitanus, qui ante 40. annos circiter floruit, in Confessione sua in Anglia edita, eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] mentem suam, circa adorandum hoc dogma, explicuit. Vide Frid. Spanhemium Syntagm. Part. I. Disput. de Trinitate ž. 14. et Suicerum, voce *)ekpo/reusis2. Ab hac vero sententia Melchianorum nomen Graecis haesisse, diximus supra.

PROCESSIO [2] vox in Imperio olim, hodieque in Ecclesia Romana nota. Procedere enim et processiones facere dicebantur Imperatores quoties vel in palatia suburbana secederent vel etiam ad Sacra procederent, quod cum apparatu et Comitatu magnificio fiebat. Vulcatius Gallicanus in Avidio Cassio, c. 7. Imperatorio mimo cum processisset, eum, qui sibi aptaverat ornamenta Regia, praefectum praetorii fecit etc. Unde postmodum ipsae Imperatorum in issdem Palatiis morae, Processus non semel dictae; Byzantinis vero Scriptoribus *pro/kessa et *pro/keusa, item *pro/khnsos2; qua de re pluribus agit Car. du Fresne in Constantinopoli Chr. l. 3. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 740. Maxime vero Processio et Processus, de Consulib. dictus est, qui cum pompa et apparatu magnifico procedere ad Circum solebant: quod septies fieri consuevisse, durante Magistratu, docet Iulianus Antecessor Constitut. 98. Processiones autem ipsius volumus esse septem, omnes in Circo et in harena, et in theatro etc. Vide infra Theatroquinegium. Inde vox in Ecclesiam transiit. Cum enim Arriani Theodosio [orig: Theodosi˘] imperante cantilenarum (ad oppinionem suam apte responentium) per plateas recitatarum primi inventores fuissent: Chrysostomus veritus, ne aliquis e simplicioribus, eiusmodi cantibus ab Ecclesia abduceretur, quosdam ex suo populo illis contra comparavit, qui nocturnia hymnis decantandis similiter operam darent: Arrianorum que ea in re studium eo [orig: ] pacto [orig: pact˘] reprimerent, denique suos in ipsorum fide admodum confirmarent, uti legimus apud Socratem, l. 6. c. 8. et Sozom. l. 8. c. 8. quod institutum tamen tumultu et periculo [orig: pericul˘] non caruisse, addunt iidem. Postea in Ecclesia Romana hoc nomine inprimis venire coepit agmen supplicantium, ad instar exercitus, ordinatorum, et cum vexillis ac cruce, ad loca sacra, procedentium. Romae Basilicarum Canonici etiam tentoria secum ferunt, ante quae loco [orig: loc˘] classicorum, ait Macer, campanulas habent; ad imitationem. ut habet Gemin. l. 1. c. 68. Israelitici Populi, ante Arcam, proficiscentis. Et quidem olim, in memoriam Christi Resurrectionis, in omnibus per annum Dominicis, Processio celebrata est, ac Praelatus seu alius quidam Superior, reliquos Ecclesiasticos, praecessit, ad denotandos Apostolos aliosque Discipulos Christum sequutos, in eius Resurrectione, quum in Galilaeam processit: Unde semper in huiusmodi Processionibus Praelatos nostros, quasi Dominum in Galilaeam, sequimur, ait rupertus de Div. Offic. etc. Quam in rem vide plura, apud Dominic. Macrum in Hierolex. ubi de variis Procedendi ritibus, de Processione Nigra, seu Litania maiori, de Processione Septiformi aliisque huc pertinentibus, varia congessit. De Processione in die Ascensionis, vide praefatum Rupertum, l. 9. c. 9. etc. Sed et Graecis suae Processiones sunt, in quibus semper defertur Codex Euangeliorum; quem qui deferre consuevit, in Ecclesia Constantinopolitana, Praefectus Euangelio appellatus est, Idem Macer. De Processionibus Gentilium veterum vide supra in voce Litania; hodiernorum, Petrum de la Valle Itinerarii Tom. IV. ubi de variis Indiae Populis eorumque cultu ac Religione. Hinc Processores, in eadem Ecclesia Romana dicuntur, qui processionaliter incedunt. Ordo Rom. associantes Episcopum, quando processionaliter ex Sacrario procedebat, Processores appellat, fi comitantes Diaconum, quando ad ambonem pero canendo Euangelio diriguntur, Processores nuncupantur, etc. apud eundem Macrum in Hierolex. Aliam notionem Vocis Processio, habes supra in Harmiscara.

PROCHONE insul. quae aliis Alone. Steph.

PROCHORUS nomen Diaconi. Actor. c. 6. v. 5. Cui quidam, sed falso, attribuerant vitam Iohannis Euangel. quam idem opus cum circuitus Iohannis esse, credit Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 9.

PROCHYTA [1] insul. Campaniae in sinu Puteolano, Aenariae proxima, augusto [orig: august˘] freto [orig: fret˘] discreta, cui olim iuncta fuisse putatur, a Neapoli 12. mill. pass. distans. Stephanus falso Siciliae insulam facit. virg. Aen. l. 9. v. 715.

Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile
Inarime. Iovis imperiis imposta Typhoeo.

Hanc Dionysius describit, l. 1. Sic dicta a profusione; nam quae de Aeneae aut nutrice, aut cognata dicuntur, falsa sunt. Tu lege Servium, Pontanum, aliosque ad Virgilii adductum. Adi et


image: s0903a

Plin. l. 3. c. 6. Baudrando Prochita, Insul. est regni Neapolitani in mari Tyrrheno, et ora Campaniae, prope et extra Sinum Puteolanum, inter Aenariam Insulam ad Occasum, a qua vix mill. pass. abest, et Misenum promontor ad Ortum, a quo similiter distat. Circuitus est 3. mill. pass. teste Cl. Nepote; eique adiacet ad Occasum parva Insula, Isola di Vivera.

PROCHYTA [2] Urbs Insulae cognomine Patria Iohannis Prochytae.

PROCI vide supra Pacta doctalia.

PROCIDUS sub principium regni Atheniensis, primus quadrigam iunxit, Ado Vienn. Chron. aet. tertia [orig: tertiÔ], p. 24. Nisi forte mendum subest. Trochilus enim dicitur primus iunxisse quadrigam, Freculpho Episcopo Lexoviensi Chron. Tom. I. l. 2. c. 6. Quod et Eusebius habet in Chron. et Tertullian. de Spectac. ubi Trochilum apud Argivos, in honorem Iunonis, Romulum, in honorem Martis seu Quirini, quadrigam excogitasse [orig: excogitÔsse], ait.

PROCILIUS [1] Grammaticus, vir suistem poribus doctissimus. Cum de peregrinis regionibus loquitur, commemorat apud Memphim, in aurea columna Aegyptiis literis scriptum, tunc demum Aegyptum liberam fore, cum in eam venissent Romani faces. Lampridius.

PROCILIUS [2] Historicus Latinus tempore Pompeii M. Scripsit varia, quorum memoria superest, apud Varron. l. 4. de L. L. Plin. l. 8. c. 2.

PROCILLA Iulia Iulii Graecini uxor, Cn. Iulii Agricolae mater, rarae castitatis femina. Tacit. Agricol. c. 4. a. Classe Othoniana, dum in Templo (Liguriae pars est) hostiliter populatur; interfecta est. c. 7.

PROCILLUS (integro [orig: integr˘] nomine C. Valerius Prosillus ) vitiose alii libri habent Troasillum et Troancillum, Princeps Galliae provinciae, Caesaris familiaris, l. 1. Comment. c. 19. Vide Valerius Procillus.

PROCLAIS urbs Indiae intra Gangem. Ptol. Gangarium [orig: Gangariűm] regia Plin. l. 6. c. 19. in cuius regione, quam Gandaraum vult esse Ptolemaeus, sitam inter Suastum et Indum, Bucephalos Alexandria recensetur ab Arriano, vel quisquis alius est Peripli Maris Erythraei Auctor. *)/eqnh to/te tw=n *)aratriw=n kai\ *)raxou/swn kai\ *tanqara/gwn (an *gandaridw=n;) kai\ th=s2 *proklai/+dos2, e)n oi(=s2 h( *bouki/falos2 *)aleca/ndreia. Sed ea Bucephalia seu Bucephalos Alexandria, condita ad Hydaspen amnem, proditur Straboni; satis longe a Gandaris Ptolemaei etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 992. et 993.

PROCLAMANDI Victores in Ludis Olympicis, ritus vide supra ubi de Praeconibus Ludorum sacrorum.

PROCLE urbs Lydiae, Steph.

PROCLES [1] sextus ab Hercule, frater Eurysthenis, qui per totum vitae tempus inter se dissenserunt, et mutuum inter se odium foverunt: qui ambo, mortuo [orig: mortu˘] patre Aristodemo [orig: Aristodem˘], cui e)n merismw=| th=s2 xw/ras2, in partitione regionis (Peloponnesi videl. ab Heraclidis post reditum facta [orig: factÔ] ) Lacedaemon sortito obtigerat, sub tutela primum avunculi Therae fuerunt: dein Reges Spartae simul facti, duplicis successionis Regiae, de qua diximu svoce Eurysthenes, capita exstitere [orig: exstitŕre]. Et quidem Procli, in serie Proclidarum successit Sous, proavus Lycurgi, Soo Euryphon, a quo Eurypontidarum nomen, ut mox videbimus. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 16.

PROCLES [2] Carthaginensis, celebratur Pausaniae in Messeniacis, ubi iudicium eius refert de Alexandro M. et de Pyrrho; itemque in Corinthiacis, ubi ex eo historiam assert de Medusa [orig: MedusÔ].

PROCLES [3] Naxiorum dux, ingentibus promissis a Dionysio oneratus, patriam suam tyranno prodidit, mercedemque perfidiae magnam pecuniae vim et cognatos insuper suos incolumes tulit.

PROCLIDAE Laconum familia, quae postea Eurytionidae, ut Plut. in Lycurgo: vel Eurypontidae, ut Pausanias refert, in Laconic. fuere [orig: fuŕre]. Vide etiam Lacedaemon, et supra Procles.

PROCLUS [1] Patriarcha Constantinopolit. post Nestorium, A. C. 434. discipulus Ioh. Chrysostomi, Attico a secretis. Volusianum ad fidem perduxit, haereticis acriter restitit, non damnavit solum, sed et refutavit librum Theodori Mopsvestii. Obiit A. C. 446. Scripsit Homilias aliquot, etc. Opera eius edita Romae, A. C. 1630. postquam iam quaedam eius scripta prodiissent, A. C. 1617. opera [orig: operÔ] Everhardi Elmenhorstii. Vide Acta 4. Conc. Chalced. et 5. Constantinop. Cyrillum, in expos. Symb. Nic. et ep. 31. ad Ioh. Antiochenum. Socr. l. 7. Hist. c. 26. 28. et seqq. Theodoret. l. 5. c. 36. Niceph. l. 14. c. 38. Phot. cod. 53. Ioh. Damasc. etc.

PROCLUS [2] Haereticus, discipulus Montani, a Gaio, homine erudito, coram Zephirino Episcopo Romano convictus. Laudatur impense a Tertulliano, qui ab eo Montani deliria hausisse creditur. Euseb. Hist. l. 6. Hieron. de Scr. Eccl. in Gaio. Baronius, in Annal.

PROCLUS [3] Lycius fuit, et si audimus Volaterranum, l. 18. antiquior fuit Porphyrio [orig: Porphyri˘] et Iamblicho [orig: Iamblich˘]. Nam a Spartiano proditum ait, fuisse praeceptorem M. Antonini, eumque ab eo ad Proconsulatum esse evectm. Proclus vero non Lycius, sed Siccensis fuit: esque inter hos 300. annorum intervallum. Sic Iohannes Stoefflerus Iustingensis, qui ait, vixisse temporibus Traiani, quod ex eo colligit, quia discipulum habuerit Marinum Neapolitanum, quem sub Adriano ait vitam Procli scripsisse. Sed de Marini aetate fallitur. Quod liquebit, si dixerim de Procli aetate. Is autem claruit, A. C. 500. Ut qui Syriani fuit discipulus, eique successit in Schola, uti Proclo postea successit Marinus, quem vitam magistri scripsisse diximus. *platwniko\n filo/sofon vocat Suidas. Exstant eius libri 6. de Theologia Platonica, qui Hamburgi primum prodiere [orig: prodiŕre], A. C. 1616. Item supersunt,


page 903, image: s0903b

commentarii in Timaeum et libros de Rep. Scripsit quoque de Orphei, Pythagorae, et Platonis consensu in oraculis libros 10. aliaque, quae Suidas commemorat. Ex quo etiam cognoscimus, quam Christianis fuerit infestus. In eo autem ratio fugit Stoefflerum, quod putaret, Proclum vocatum Diadochum a gemma eius nominis, quae beryllo similis, teste Plin. l. 37. c. 10. *dia/doxos2 enim appellatus est kat' e)coxh\n ob successionem in Schola Platonica. Anastasio Imperatori gratus, obsessa [orig: obsessÔ] a VItaliano Constantinopoli dicitur classem eius speculorum aeneorum ope, instar Archimedis, combussisse. Tractatus eius contra Christianos, a Philopono, refutatus est. Vide Suid. Zonar. Annal. part. 3. Gesner. in Biblioth. Voss. de Sectis Phil. c. 16. et de scient. Methem. c. 1. ž. 2. c. 33. ž. 26. c. 50. ž. 6. Vide Ionsium, de script. Hist. Phil. l. 3. c. 10.

PROCLUS [4] Malleotes patria [orig: patriÔ], scripsit in sophismata Diogenis, et contra Epicurum.

PROCLUS [5] Naucratita, Philostrati praeceptor, de quo vide Volaterranum.

PROCLUS [6] Lucianus, vide ibi.

PROCNESUS apud Val. Flaccum, l. 3. v. 34.

Aura vehit: religant tonsas: veloque Procneson
Et te iam medio [orig: medi˘] flaventem, Ryndace, Ponto,
Spumosumque legunt fracta [orig: fractÔ] Scytaceon ab unda.

Pro *proko/nnhsos2 vel *proxo/nhsos2 ita enim recte dicuntur a Graecis ista, non ad duplicanda modo, sed etiam ad corripienda verba mire artificibus. Ut Lucumo, qui Dionysio Halicanassens: *lako/mwn, Propertio, l. 4. El. 1. v. 29. est Lucmo: *xe/rnhsos2, apud Apollonium, l. 1. pro *xor)r(o/nhsos2 etc. Male ergo alii Proneson legunt et ex Strabone interpretantur exile oppidum, iuxta Cephalleniam, praeterquam enim quod versum vitiant (est enim *prw/nhsos2 ) non viderunt, se bonos Argonautas, in Propontide navigantes, subito transtulisse in Ionium mare. Io. Fridericus Gronov. Observat, l. 4. c. 21. In veterib. libris, Proconense, pro Proconesense, saepe occurrit: Gentile, a Proconnesus. Sic Proconnensis ancilla, apud Solinum, c. 1. Plin. l. 36. c. 6. Proconnesium marmor melius vocat, ut et idem Solinus, c. 37. Gemma ad imaginem marmoris Proconnesii, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupa, internitet. Ubi de lapide Zmilanthi. Nempe Proconnesium marmor album erat, venis intercurrentibus nigris, modo recto [orig: rect˘] discursu, modo obliquo [orig: obliqu˘] et intorto [orig: intort˘]: Zmilanthis vero lapis, qui illi similis est, pro venis nigris in medio glaucaspraefert. Vide Salmas. ad Solin. p. 703.

PROCOLITIA Camadeno est Prudhon, castrum Northumbriae, a Novo castro 8. milliar in Occident. Colecester propinquum.

PROCONNESIA ancilla apud Plin. l. 7. c. 11. quae eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum eius procuratori peperit infantem.

PROCONNESUS quae et Neuris, et Elaphonnesus, Plin. l. 5. c. ult. insul. Proponitidis ante Cyzicum urbem, Marmora hodie. Cum urbe Archiepiscopali sub Patriarcha Constantinopol. quae saxea est, et in Boream Proponitidis vergit. Baudrando milius Praeconnesus; Insula parva Mysiae minoris in Propontide, inter Cyzicum ad Ortum, et hellespontum ad Occident. ex Samsone. Patria Aristeae Poetae, qui scripsit Arimaspea et Theogoniam, sub Croeso et Cyro, quem fabulabantur defunctum, quoties vellet, animam resumpsisse, vide et Proenelus.

PROCONSUL dictus est apud Romanos, vel cui ultra legitimum, i. e. annuum tempus Magistratus prorogatus est; qualis primus fuit Q. Publilius Philo, bello Palaepolitano implicitus, ut in Tabb. Capitolinis exstat et in Liv. l. 8. Vel, qui e privato in provincias vel ad gerendum bellum, missus est; qualis primus fuit P. Cornelius Scipio, apud eundem Liv. l. 26. Vel, qui ex Magistratu in provincias est profectus: Vel tandem, qui constituta [orig: constitutÔ] Monarchia [orig: MonarchiÔ] a Senatu in provincias eas, quae Populi fuerunt, mitti solitus est. Et quidem, quod tertii significaus [orig: significaűs] Proconsules attinet, qui nemper proximo [orig: proxim˘] post Consulatum anno [orig: ann˘] in Provincias Consulares profecti sunt, easque pro Consulibus gubernabant: fuit constitutum lege Gracchi, atque postea usque ad Augusti Imperium conservatum, ut, antequam novi Consules atque Praetores designarentur, Provinciae duae Con sulares et sex vel octo vel plures Praetoriae, prout numerus Praetorum postulabat, a Senatu futuris Consulibus praetoribusque decernerentur, quas illi designati sotirentur, vel inter se compararent, ita ut finito [orig: finit˘] annuo [orig: annu˘] Magistratu urbano [orig: urban˘] in eas proficiscerentur: Consules quidem in Consulares, unde Proconsules, Praetores autem in Praetorias, unde Propraetores dicti. Eligebantur hi, non a Populo, vel Plebe, Centuriatis aut tributis Comitiis, uti de Q. Publilio Philone et P. Scipione praedictis, legimus: Sed quando Consules, Comitiis Centuriatis, in annum sequentem designati erant, tum alter Consulum, qui Magistratum gerebat, ad Senatum referebat de Provinciis: quae futurae Consulares, quae Praetoriae essent. Quod ubi constitutum Consulares Consulibus designatis decernebantur, ut egas vel sortirentur, vel inter se compararent, utram quisque ex Consulatu obtineret, Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘], Consulatus sui tempore, quem Romae gerebant, Legem ad Populum per Curias congregatum ferebant, de imperio militari, sine qua lege bellum gerere non poterant: tum Provinciae Seu atus consulto [orig: consult˘] ornabantur. Ad quae ornamenta pertinebant, latitudo Provinciae, magnitudo Exercius [orig: Exerciűs], stipendium in milites, viaticum in Legatos et cohortem, comitatus et coetera eiusdem generis: quae quidem, quoniam non omnibus eadem [orig: eÔdem] amplitudine numeroque [orig: numer˘que] concedebantur, propterea, cum ea decernebat Senatus, tum Provincias aut Praesides ipso ornare dicebatur. Ad viaticum pertinebat annulus aureus; item vestes, vasa, vehicula, munus, tabernacula etc. quae instrumenta locata fuisse,


page 904, image: s0904a

indicio est P. Venitidius, quem A. Gellius, l, 15 c. 4. Scribit, vi ctum quaesivisse comparandis mulis, et vehicula Magistratibus, qui sortiti Provincias forent, praebenda publice conduxisse. Sed de hoc vide infra in voce Viaticum. Comitatus quosnam fuerit complexus, diximus supra in voce Praetoria cohors. Ubi ergo Provinciam atque in ea Imperium Proconsules obtinuere [orig: obtinuŕre], tum extremo [orig: extrem˘] Consulatus anno [orig: ann˘], aut sua [orig: suÔ] sponte, aut Senatus consulto [orig: consult˘], paludati exibant. Prius autem in Capitolium ascendentes, sollemnia ibi pro Rep. vota nuncupabant, atque inde Paludamento, lictoribus 12. cum totidem securibus ac fascibus, insignibusque coeteris Imperii assumptis, recta ad portam Urbis ibant, indeque aut continuo, amicis officii causa [orig: causÔ] aliquousque prosequentibus ac bene ominantibus, in Provinciam iter ingrediebantur: aut si quid negotii in Urbe haberent, ad Urbem aliquandiu manebant, cum in Urbe cum Imperio esse non possent. Ut autem Senatus consulto [orig: consult˘] iubebantur exire: Sic ne irent, Tribunorum Pelb. edicto [orig: edict˘], aut Dirarum obnuntiatione, prohiberi potuere [orig: potuŕre]. Unde M. Crassus, cum P. Atteio, primum edicenti, dein obnuntianti, non paruisset, contra Parthos paulo post infeliciter pugnans poenas dedisse existimatus est. Ubi vero iter erant ingressi, faciebant eos, quibus succedebant, de adventu suo certiores, ut nempe cum iis congressi, de statu Provinciae cognoscerent: et quo [orig: qu˘] die in Provinciam accedebant, eodem [orig: e˘dem] Provin cialis muneris capiebant initium. Quod cum in duas partes esset distributum, Potestatem et Imperium. Illa fuit facultas cognoscendi; Istud exercitus imperandi, bellumque gerendi; quorum alterum pacis, alterum belli temporibus conveniens erat; istud aestate, illud hieme potissimum fieri solitum. sed et praeterea, Curationem habebant, quae consistebat in coeteris rebus curandis atque provinciae imperandis, ut in re Frumentaria, Tributaria, Vectigali, et Viaria, quae omnia per Edicta sua administrabant. In qua muneris parte uti multi avare admodum et crudeliter versati sunt, ita contra nonn ulli tanta [orig: tantÔ] abstinentia [orig: abstinentiÔ] fuerunt, ut non solum publica vectigalia sustulerint, sed etiam Praetorium ipsum vectigal, in quo praecipue gloriatur Cicero, remiserint, nulli alii rei, quam commodis ornamentisque Sociorum, intenti. Unde honores summos ab ipsa provin cia retulerunt, legationes Romam honoris causa [orig: causÔ] missas, statuas, fana, dies festos, alia, quibus se affici in Cilicia Cicero modeste recusavit. Annuo [orig: Annu˘] postmodum tempore exacto [orig: exact˘], Proconsul successorem, si mature venturus erat, in provincia exspectabat atque ei adventanti prodibat obviam, ac praesenti praesens Provinciam cum Exercitu tradebat, intra 30. dein dies (tot enim lex Cornelia Sullae concessit) inde decedebat: quod si ante Successoris adventum decessisset, aliquem qui praeesset provinciae, ut Quaestorem, vel Legatum, cum imperio, relinquere tenebatur. Constituto [orig: Constitut˘] sic Successore aut imperii Vicario [orig: Vicari˘], Romam tendebat, si ante, quod C. Iul. Caesar in primo Consulatu sanxit, rationes pecuniae confectas apud duas provinciae civitates reliquisset, sicque Romam reversus, lictoribus dimissis ac paludamento [orig: paludament˘] deposito [orig: deposit˘], Urbem intravit, nisi forte Triumphum postularet. Ingressus, rationes referebat ad Aerarium, nec multo post Centuriones, coeterosque provincialis Curiae socios ad Aerarium in beneficiis, si liberet, deferebat; quod lege Iulia [orig: IuliÔ] ad 30. dierum spatium restrictum. Verum quemadmodum Proconsulibus, qui se praeclare gessissent, magni et in Provincia et in Urbe nonores habebantur: sic contra, si quid deliquissent atque a legibus recessissent, multis iudiciorum, Peculaus [orig: Peculaűs] inprimis, Repetundarum et Maiestatis, laqueis irretiri sunt soliti. E quibus Repetundarum quaestio maxime Socialis fuit et Provinciarum salutem continuit, quo [orig: qu˘] iudicio [orig: iudici˘] postulati plurimi, damnati multi, nonn ulli etiam absoluti sunt, ut ex Hist. Rom. patet. Postquam vero Augustus, Populi consensu, solus Rem publicam regere coepit, Provinciarum administratione, alia [orig: aliÔ] a priori instituta [orig: institutÔ], illarum valentiores sibi reservatas, per Praesides gubernavit: Reliquos Populo attribuit, eosque qui his praeessent, Proconsules itidem appellari voluit, sed minori longe, quam Praesides, qui et Propraetores quandoque dicti, potestate. Qua de re vide Dionem, l. 35. Iurisconsultos tit. de Proconsulis officio, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 42. etc. e cuius ultimi, l. 6. c. 9. addi potest, Proconsules etiam interdum Centuriatis Comitiis creatos fuisse, quod ordinario non factum supra diximus: et unicum forte exemplum est P. Cornelii Scipionis, de quo Livius, l. 26. Imo et Tributis quoque: Quamquam enim ex Senatus decreto Provincias ordinarie obtinerent; saepe tamen etiam praeter Senatus voluntatem, Populi iussu in Provincias missos fuisse, legimus, praesertim si extra ordinem Provinciae iis mandarentur. Vide iterum Rosin. in Antiqq. Roman. l. 6. c. 15. et 16. cui adde si placet, Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. sect. 2. c. 22. et quaediximus supra, ubi de Praetoriis provinciis, quaeque mox dicemus.

PROCONSULARE Imperium apud Iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 4. Adoptatus est ------ factusque est Patri et in Imperio Proconsulari et in Tribunitia potestate collega: nomen dignitatis Imperatoribus propriae. Nampe inter Principatus titulos utrumque, iam inde ab Augusto, quarum dignitatum origo diligenter exposita est apud Dionem. Graeci Proconsulare Imperium, modo th\n *)arxh\n th\n *)anqu/paton nominant, modo th\n tw=n *u(pa/twn e)cousi/an: Cedrenus th\n *)anqupa/twn a)ci/an. Mirum vero cum uterque titulus hic omnibus Imperatoribus competierit, non tamen omnes aeque usurpasse [orig: usurpÔsse]. Nam Tribunitiae Potestatis titulum Imperatorum nemo post Augustum praetermisit, uti ex historiis, nummis, saxis patet. Proconsularis Imperii vero et Historici in rebus gestis multorum Imperatorum qui Augustum sunt sequuti, non meminerunt, aut rarissime: et alia eorundem Principum monumenta penitus eum titulum silent. Et quidem in veterib. Inscr. sex tantum inveniri, qui Proconsules nominentur: Severum,


image: s0904b

filium eius Caracallam, Macrinum, Antoninum Heliogabalum, Alexandrum Mammaeae et Aurelianum; qui passim in veterib. saxis, PROCONSULES, vel iterum PROCONSULES, appcllantur etc. Isaac. Casaubonus refert. Augustus itaque non contentus perpetua [orig: perpetuÔ] Dictatura [orig: DictaturÔ], omnium Populi Romani Magistratuum, et qui intra Urbem, et qui extra (ut Proconsules) imperium haberent, titulis et insignibus ornari munirique voluit. Unde et sucessoribus eius, inter alia, Proconsulare quoque Imperium, honoris gratia [orig: gratiÔ] semper delatum est, et tam Caesaribus, quam Augustis, solebat dari. Tacitus, Annal. l. 1. c. 14. At Germanico Caesari Proconsulare Imperium petivit, missique Legati qui deferrent. Ut autem Proconsules Augusti ab illo Proconsulari iure, sic illi quos Proconsules in provincias Populi sortito misit Senatus, ius Proconsulare dicebantur accipere a Senatu. Trebllius in XXX. Tyrann. c. 22. Simul etiam Gallieni factum, qui quum Theodoto vellet Imperium Proconsulare decernere, a Sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt, fasces Consulares ingredi Alexandriam non licere. Sic Ius Praeterium decerni dicebatur Praesidibus, qui Praetores vel pro Praetore provincias erant administraturi. Vopiscus in Probo, de Senatu, Proconsules crearent, Legatos Proconsulibus darent, Praesidibus in Praetorium darent etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Marco, loc. cit. ubi etiam ante Severum, et Marcum Antoninum, et Commodum, et Verum, et Gordianum et Valerianum et Gallienum et reliquos omnes ita passim in veterib. saxis inscribi, observat: adde quae Casaubonus habet ad Augustum Suetonii, c. 89. quaeque infra dicemus de Publio Proconsule.

PROCONSULARES Provinciae post divisionem Provin ciarum ab augusto factam, dictae sunt duae illae Africa nempe et Asia, quibus Proconsules praereant; qua [orig: quÔ] voce denotabantur, ii qui in Provincias Populi Romani a Senatu mittebantur, iure Consulari, ut dictum. Aliquando tamen, imo plerumque, Praetorii eodem [orig: e˘dem] iure in provincias Praetorias mittebantur a Senatu, qui et ipsi dicebantur Proconsules: Unde Sueton. in Augusto, cum inter Populi provincias essent et Praeteriae, (numero X. ut apud Strabonem videre est, l. 17.) Proconsulares tamen omnes vocat. Sic apud Historiae Aug. Scriptores, cum passim, Proconsulares, Legatoriae et Praesidales, tantum memorentur, per Proconsulares, omnes quae populi fuere [orig: fuŕre], veniunt intelligendae. Vide de hac re, ut et de provinciarum variis vicibus, Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 22. ut et ad Solin. p. 87. ubi Proconsulares provincias nullas sub disposine Vicariorum fuisse addit: nec non supra aliquid, ubi de Praetoriis provinciis. At Proconsularia, dicebantur Acta SS. Martyrum, a Notariis provinciarum Proconsularium scripta ac ollecta, Baron. Cardin. ad A. C. 238. apud Dominic. Macrum in Hierolex.

PROCONSULES quinam veteri aevo [orig: aev˘] dicti fuerint, vide supra in Proconsul: addo saltem provincialium morem Proconsulibus templa erigendi, seu potius virtutes eorum consecrandi, ex Cicer. ad Quintum Fratr. ubi hunc ei Asiam administranti honorem habitum, refert. Vide Casaubon. ad Augustum Suetonii, c. 52. Eadem [orig: EÔdem] appellatione donatos fuisse Imperatores omnes ab Augusto, diximus in voce Proconsulare Imperium. Recentiori aevo [orig: aev˘] sic dictos esse Vicecomites, uti Consules Comites, docet Car. du Fresne ex Tabulario Ausciensi, Convenerunt itaque ex omni Novempopulania provincia Episcopi, Abbates, Consules, Proconsules coeterique Domini fideles etc. Hinc Proconsul Levitanensis, qui vulgo le Vicomte de Laveden, dicitur apud eundem, in Charta laudata [orig: laudatÔ] a Marca, Histor. Beneharn. p. 807. Similiter in Anglia, Proconsules olim dicti sunt, qui postea Iustitiarii errantes, quod Consulum seu Comitum vice in provinciis ius dicerent. Quo [orig: Qu˘] sensu Proconsulatum apud Britannos gessisse legitur Robertus Legecestriae Comes, apud Ioannem Sarisberiensem, Policratici, l. 5. c. 15. Apud Germanos quoque, qui Consulum Urbanorum vices agebant, Procensules vocitatos fuisse, docet idem ex Weichbild Magdeburg, art. 19. ž. 1. etc.

PROCOPIAS loci nomen. Goltzius, ex Hadriani nummis. Forte Precopia, vide ibi.

PROCOPIUS [1] Cilix, tyrannus Constantinopolitanus, insurgens contra Valentinianum et Valentem Principem, purpuram Constantinopoli sumpsit, A. C. 364. Tam initio [orig: initi˘] felix, ut Valentem ad incitas redigeret. Anno [orig: Ann˘] post apud Natoliam Phrygiae civitatem in eius potestatem cum exercitu venit, proditus a 2. militibus, alligatusque deinde duabus per vim reflexis arboribus, discerptus est. De proditoribus etiam sumptum supplicium. Hist. Tripart. Capite plexum, quod ad Valentinianum in Galliam missum sit, alii habent, Ammian. Marcellin. l. 25. et 26. Zosim. Sozom. l. 6. c. 8.

PROCOPIUS [2] praeses Bithyniae, sub Valente Augusto imperium invasit; paulo tamen post, militibus ab eo deficientibus, capitali poena [orig: poenÔ] affectus est. Ammian. Marcell. l. 26. Idem cum priore.

PROCOPIUS [3] filius Anthemii Imperatoris frater Marciani et Romuli: qui contra Zenonem insurgentes, fraude Hylli, insignis cuiusdam impostoris, victi sunt.

PROCOPIUS [4] e Caesarea Palaestinae, orator et sophista; scripsit res Iustiniani, quas in Oriente, aut Occidente, aut Africa per Belisarium patricium gesserat, cuius scriba et comes in cunctis expeditionibus fuit. Senator dein lectus. Cum titulis Illustris, tandem Praefectus quoque Constantinopolis factus est. Videtur Christianus, ex illis, quae de aedificiis Iustiniani disserit. Continet eius Opus, libros 8. 2. de bello Pers. quo Photius contraxit. 2. de Vandal. et 4. de Gothico. Composuit item alterum librum, quem inscripsit *)ane/kdota, i. e. non edenda, sive non edita: ubi Comoedia [orig: ComoediÔ] quadam [orig: quÔdam] Iustiniani et eius uxoris Theodorae vituperationem describit. Suidas. Vide Photium. Codic. 63. Vossium, de Hist. Graec. l. 2. c. 22.