December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0891a

PRIAPATIUS aliis Pampatius an Pharnapatius, Parthorum Rex III. excepit Arsacem II. et actis in regno quindecim annis decessit: relictis duobus filiis, Mithridate et Phrahate, quorum hic, utpote maior natu, patri successit, Iustin. l. 41. c. 5. In Parthicorum vero Regum catalogo Ioh. Eichmanni, a Schickhardo edito, nihil simile apparet, uti Voss, docet Notis ad Iustin. d. l.

PRIAPEIA carmen obscenum, quod nonnulli Tibullo, alii Ovidio adscribunt.

PRIAPONNESUS insula in sinu Ceramico. Plin. l. 5. c. 31. Hoc [orig: H˘c] tempore caret habitatoribus et nomine. Ferrar.

PRIAPUS [1] Liberi patris et Veneris fil. quem superstitiosa antiquitas hortorum praesidem credidit, addo et portuum. Leonidas vetus poeta:

*tau=q' o( *pri/hpos2 e)gw\n e)pite/llomai o( limeni/ths2.

De quo vide Voss. de Idol. l. 2. c. 7. et Dempster. ad Rosin. l. 2. c. 20. Idem et Lampsacenus dicehatur, a Lampsaco, non ignobili Troadis urbe, ad Hellespontum sita, in qua et natus creditur. Ferunt enim, Venerem Liberi patris amore captam, ei ex India redeunti obviam prodiisse, coronamque illi ex rubenti rosa [orig: rosÔ], tum primum ex sanguine suo enata [orig: enatÔ] obtulisse, eaque [orig: eÔque] illum coronatum, tamquam sponsum suum sequi se iussisse. Verum cum ex illius concubitu gravidam sese et partui vicinam animadverteret, Lampsacum sese contulit, ut ibi partus tempus exspectaret. Iuno interim Zelotypia [orig: ZelotypiÔ] exagitata, cum se parturienti opem ferre simularet, peracta [orig: peractÔ] prius incantatione, deinde et utero [orig: uter˘] eius contracto [orig: contract˘] fetum eius cum ceteris omnibus partibus deformem; tum praegandi pene dehonestatum reddidit. Quem cum mater recens natum vidisset, pudore affecta pro neglecto habuit, Lampsacique reliquit. Verum cum postea adultus Lampsacenis mulieribus nimium gratus esset, a civibus eiectum ferunt. Ob quam rem, quum nescio quo [orig: qu˘] malo [orig: mal˘] postea premerentur, templa ei et sacra constituerunt, factusque etiam hortorum Deus est. Immolabant ei asinum, quod cum olim in festo Magnae matris, ad quod omnes Dii convenerant, epulisque satiati noctem lusibus ducebant, Lotidi nymphae, sive, ut aliis placet, Vestae humi dormienti vim inferre conaretur, intem pestivo [orig: pestiv˘] asini, quo [orig: qu˘] Silenus vehebatur, clamore excitata Virgo, manu eumreiecerit, magno [orig: magn˘] omnium, qui aderant, risu. Ovid. l. 1. Fast. Hyginus vero tradit, od id Lampsacenos asinum ei immolare consuevisse, quod ab eo, cum de magnitudine pudendi certarent, superatus videretur. Vide Diodor. Sic. l. 5. Ceterum Priapus recens est Deus, et ab Hesiodo ignoratus. Fulgentius inter Semones collocat, et caelo [orig: cael˘] receptum nondum esse perhibet, propter ten vitatem meritorum. Athenaeus ait esse Dionysium, l. 1. *tima=tai para\ *lamyakhnoi=s2 o( *pri/apos2, o) au)to\s2 w)\n tw=| *dio u/sw|, e)c e)piqe/tou kalou/menos2 ou)/tws2, w(s2 *qria/mbos2 kai\ *diqu/rambos2. Giraldus tantum Bacchi comitem esse tradit. Priapus (ut ait Theocriti Schol. in Idyl. a ) par' e)ni/ous2 o( au)to/s2 e)sti tw=n *dionu/sw|, e)k th=s2 e)tumologi/as2 ga\r fai/netai. *)esti\ ga\r oi(=on h)\ *brih/puos2, dia\ ta\s2 e)n tai=s2 *bakxei/ais2 kai\ me/qais2 e)kboh/seis2, h)/ *pri/hpos2 o( proie/menos2 to\ spe/rma: Virg. Eclog. 7. v. 33.

Sinum lactis, haec tibi liba Priape quotannis
Exspectare sat est; custos es pauperis borti.

Idem, Georg. l. 4. v. 110.

Et custos furum atque avium, cum falce saligna,
Helle spontiaci servet tutela Priapi.

Horat. l. 1. Serm. Sat. 8. v. 1.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum;
Cum faber incertus, scamnum, saceretne Priapum,
Maluit esse Deum. Deus inde ego furum aviumque
Maxima formido.

Tibullus, l. 1. el. 1. v. 17.

Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
Terreat ut saevas falce Priapus aves.

Vide Martial. l. 6. Epigr. 49. et l. 8. Epigr. 40. Nic. Lloydius. Si qua vero subsit Historia, facile credi potest, uti Tarquinii Romae pulsi sunt, ob vitiatam Lucretiam; ita quoque virum quempiam Prin cipem in exilium esse actum, ob foedas libidines, quibus salacissimo Priapo visum fuit comparari. Sed enim non eiusmodi potuisset conferri Priapo, nisi antea hic pro Deo sic cultus fuisset. Sic autem cultus est antiquissimis iam temporibus, sub nomine Baal-Phegor, ab Arabiae populis Moabitis atque Midianitis, Numer. c. 25. v. 2. 3. 6. quo [orig: qu˘] nomine certum est Solem fuisse adoratum; cum et Priapi nomine Sol venerationem in venerit: quorum utrumque veteres habent Auctores. De priori ita Hieronym. in Os. l. 2. c. 9. Beelphegor, idolum Moabit arum, quem nos Priapum possumus appellare. Vide eundem. l. 1. contra Iovinian. et Isidor. Origin. l. 8. c. 11. Posterius quod attinet, variis id argumentis astrui potest. Namque Orpheus seu Onomacritus Hymnis seu Initiis eum prwto/gonon celebrat vocatque me/gan *aiqeri/plagkton, item pamfae\s2 e)/rnos2: ac mox de eodem subiungit,

---- ---- ---- *kata\ ko/smon
*lampro\n a)/gwn fa/os2 a(gno\n, a)f' ou)= sqe fa/nhta kiklh/skai
*)hde\ *pri/hpon a)/nakta
---- ---- ---- Per mundum
Emicantem ducens lucem, a qua te Phaneta voco,
Atque Priapum Regem.

Postea dicitur et polu/sporos2. quemadmodum *pri/hpon Gram matici dictum aiunt, quasi proie/menon to\ spe/rma, quod optime soli, unde vis omnis seminatrix, convenit. Idem eo [orig: ] confirmatur, quod Priapus idem ac Aegyptiorum Horus, isautem idem ac Sol, Suidae: e quo etiam cognoscimus, cur Priapus, h. e. Horus sive Sol, manu una [orig: unÔ] sceptrum, altera rubentem illum ac pedalem teneat


page 891, image: s0891b

fascinum, ut alia omittam. Sic igitur Baalphegor sive Priapus, nihil aliud fuerit, quam seu Naturae, seu Caeli, seu Solis vis generatrix, caelitus sese diffundens per universum Orbem, maximeque sese exserens, tum in plantis, unde et in hortis simulacrum Priapi constitui solitum: tum in animalibus, etiam hominibus; Unde nupturae ad Mutinum Titinum, cui aedes ad murum Mustellinum in Veliis fuit teste Festo [orig: Fest˘], olim deducebantur, ut a Nurnine generationis Praeside, post foedos quosdam ritus, vim et ipsae generandi adipiscerentur. Vide Arnob. l. 4. Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 11. Lactantium, l. 1. c. 20. Origenem, Numer. Homil. 20. etc. Sacra quoque et figura utriusque foedissima conveniebant: putanturque eadem fuisse, quibus praereat Maacha, mater Regis Asa: qui eam ab hoc removit officio ac Numinis illius turpissimi simulacrum combussit, cineresque proiecit in torrentem Chedron, 1. Regum c. 15. v. 13. et 2. Paralipom. c. 15. v. 16. Vide Hieronym. loc. cit. Nec obstat huic sententiae, quod Athenaeus, Priapum non Apollinem esse ait, sed Bacchum l. 1. Namque non Priapus modo, sed et Bacchus quoque, idem est ac Sol. Sed Priapum quando vocarent; universe spectabant generationem omnium rerum, maximeque plantarum et animantium, cum vero Bacchum nominarent, particulatim attendebant maturationem liquoris in vitibus, sive uvarum et vini productionem. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 7. toto. Nec vero rusticum tantum hoc Numen, sed et marinum, navigationibus praepositum fuisse, ex Leonida patet Anthol. l. 1. c. 56. Epigramm. 4.

*tau=q' o( *pri/hpos2 e)gw\n e)pite/llomai o( limeni/ths2..
Haec Priapus ego impero, portubus praefectus,

Quod confirmat Antipater Sidonius, et Marcus Argentarius, vetus itidem Epigrammatophorus. Unde a Satyro Thyillo antiquo Poeta limenormi/th; et lime/nwn dai/mwn: ab Archia po/rou fu/lac, a Theaeteto o(rmodoth\r vocatur: cui arae, ceu littorali Deo, i. e. Portumno aut Neptuno, erigi solebant: Agathia [orig: AgathiÔ] Scholastico [orig: Scholastic˘] teste,

*)enormi/tao parai\ bwmoi=si *prih/pou. Portuum Praefecti in aris Priapi etc.

Verum communiori Poetarum sententia [orig: sententiÔ], Hortorum reique rusticae Praeses fuit: Hinc laxa/nwn fu/lac Perito, Anthol. c. 12. Epigr. 88. chrw=n klhmati/dwn fu/lac, Luciano, fulakh\n su/kwn e)/xwn, Argentario; futa\ r(ue/menos2, Antistio dicitur. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. l. 2. c. 20. Nec tamen, quae de navigatione diximus, non Soli quoque facile aptabuntur.

EPITHETA VARIA PRIAPI.

Baal phegor: apud Moabitas ac Midianitas dictus est. Bacchus. apud Athenaeum. *klhmati/dwn chrw=n fu/lac, i. e. Palmitum aridorum custos, Lucian. *laxa/nwn fu/lac, i. e. olerum custos, Anthol. *dimeni/ths2, limenormi/ths2, lime/nwn *dai/mwn, Portuum Praeses ac Genius, Poetis. Mutinus, cuius fascino insidere, ut conciperent feminae olim cogebantur. Phanes, a fai/nw, luceo, quod Solis proprium. *futa\ r)uo/menos2, i. e. frutices servans, Poetis. *po/rou fu/lac, i. e. transitus [orig: transitűs] Custos. Iisd. Res turpis seu turpicula, quae e collo pueris suspendebatur olim ad Caprimulgum, Striges et Sagas abigendas. Cuiusmodi Fascinum ex aere e Musaeo Parentis exhibet Casp. Bartholinus: ut et alios ex lapide Lazuro, corallio, crystallo Laur. Pignorius in Mensa Isiaca. Titinus, vide Festum et Augustin. loc. cit.

PRIAPUS [2] cognomen Gordiani Iunioris per convitium a vulgo detortum, ex Priamus, ut ibi vidimus. Apud Iuvenalem, Sat. 2. v. 95. Priapus vitreus, poculum est in obscenam figuram formatum; cuiusmodi poculis quibibebant, Drillopotas, ex dri/llh, verpa, et pi/nw, bibo, dictos esse, Scholiastes eius notat. In Histor. Australi A. C. 1289. machina bellica hoc [orig: h˘c] nomine occurrit, an quod rotis aptata, partis, qua [orig: quÔ] viri sunt, speciem referret, uti canones hodierni; an quia Gallica vox engin, pro membro viri et machina, vulgo usurpatur, unde vox Ingenium, de qua supra, uti de Priapis marinis, Voss. de Idolol. l. 4. c. 12.

PRIAPUS [3] et PRIAPUM Laspi, teste Nigro [orig: Nigr˘], urbs Mysiae Asianae ad Hellespontum maritimae cum fluvio cognomine. Pario et Lampsaco finitima. A Priapo Deastro, qui ibi colebatur, illamque condidit. Virg. l. 4. Georg. v. 111.

Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Plin. l. 5. c. 31. insulam sic vocat circa Ioniam, et Priapis, est regio seu tractus.

PRIARIUS Rex Alemannorum, cum XXXM. hominum oppressus, a Gratiano Imperatore A. C. 380. Oros. l. 7. c. 19. etc.

VANDALIAE PRINCIPES.

PRIBISLAUS [1] I. fil. Buthues, Herulorum Regis, cum fratre Nicoloto; quorum uterque Idololatra et Christianorum persecutor, Canuto [orig: Canut˘] Dano [orig: Dan˘], qui patrui illorum filios regno [orig: regn˘] pepulerat, a suis occiso [orig: occis˘], rerum potitus est. Verum a Rugiis captus, et in custodia mortuus est: quemadmodum et Nicolotus, ab Henrico Leone et Alberto Urso, toto [orig: tot˘] pene regno [orig: regn˘] exutus et in praelio occisus est.

PRIBISLAUS [2] II. fil. Nicoloti praefati, ultimus gentis Rex, a Pomeranis restitutus, cum Henrico Leone memorato, qui Patrem pepulerat, acre bellum gessit: in quo ipse quidem Henricus victus et Adolfus Comes Holsatiae caesus est; interim tandem Pribislaus in ordinem redactus, parte ditionum regioque [orig: regi˘que] titulo [orig: titul˘]


page 892, image: s0892a

cessit, et Ducis nomine assumpto [orig: assumpt˘], baptizatus Doberanense Coenobium fundavit Rostochiumque condidit: demum A. C. 1215. in ludis Equestribus equi casu exstinctus. Pater fuit Henrici cognomine Burvini, qui belli ruinas aliquas restauravit: ex hoc Avus Iohannis, Nicoloati, Burvini et Pribislai, qui Parchumi dominus Gentili superstitioni solus adhaesit, sed absque prole exstinctus est. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Vandal.

PRIDEAUX Iohannes Anglus, a disputandi sollertia iam a 18. aetat. anno celebris, Rector Collegii Exoniensis in universitate Oxoniensi, Doctor Theologiae et Regius Theologiae Professor constitutus, Rectoratum per annos fere 32. Professionem ultra 27. tenuit, Academiae Vice Cancellarius quinquies fuit, Princ ipi Henrico, Regibus Iacobo I. et Carolo I. a Sacris, atque ab hoc ultimo ad Episcopatum Wigorniensem evectus. In muneribus suis non sine gloria versatus, Artium, LL. et theologiae cognitione, inconcussa [orig: inconcussÔ] denique in Principem et Ecclesiam side, conspicuus, obiit A. C. 1650. aetat. 72. Scripsit plurima, inter alia, Contiones, lectiones, Orationes, Fasciculum, Controversiar. Theologicar. Manuductionem ad Theologiam Polemicam; Hypomnemata Logica, Rhetorica, Physica: Heptades Logicas; Tabb. ad Grammaticam Graecam, introductorias: Isagogen ad omnimodae Historiae lectionem; Conciliorum Synopsin. etc. Anton. Wood. Histor. et Antiqq Univers. Oxoniensis.

PRIDIANAE Dapes in sacris Conviviis vetitae, Exodi c. 12. v. 10. ubi de Convivio Paschali, Ne relinquite quidquam ex ea, (i. e. ex Agni carne) usque ad matutinum tempus, sed si quid reliquum erit, comburite. Quod ad alia quoque Convivia sacra extensum. Sic de Manna dicitur Exodi c. 16. v. 19. Nemo ex ea quidquam relinquat usque in crastinum. Et de Sacrificio Eucharistico, Levit. c. 22. v. 30. Eodem [orig: E˘dem] die illud comedetis, nec ex eo quidquam reliquum facietis ad usque mane. Ita etiam Levit. c. 7. v. 15. Nisi quod versibus 16. et 17. excipitur votivi et voluntarii sacrificii caro, quae poterat in posterum diem servari: at in tertiam diem quod supererat, comburebatur. Simile quid Romae observatum Macrob. narrat, Saturnal. l. 2. c. 2. Sacrificium apud Veteres fuit, quod vocabatur Protervia. In eo mos erat, ut si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui sua bona comedisset et novissime domum, quae ei reliqua erat, incendio [orig: incendi˘] perdidisset, Proterviam fecisse dicebat, quod comesse non potuerit, id combussisse. Sed et ad Arnob. adv. Gentes l. ult. ubi ait, post solidos victus liborum et pultium hostiarumque caesarum: Stewechius voce solidos indigitari vult, ex libis, pultibus coeterisque eduliis oblatis nihil debuisse superesse. Eodemque refert Minucii ista, Quod vero sacrificiorum reliquias, et pocula delibata contemnimus; non confessio timoris est, sed verae libertatis assertio. Imo nec in sacris solum, sed et in privatis conviviis quoque Veteres pridianas dapes aspernabantur. Unde e(/wlon, i. e. to\ ei)s2 e(/w leipo/menon, quod in Auroram usque relinquitur: Suidae idem est, quod yuxro\n, ma/taion, a)nwfele\s2, a)ni/sxuron, frigidum, vanum, inutile, invalidum; Metaphora [orig: MetaphorÔ] a cibis sumpta [orig: sumptÔ], qui in crastinum servantur. In frugalitatis tamen argumentum, de Augusto, affertur a nonnullis, quod pridianas et semesas dapes altera [orig: alterÔ] quoque die apponi iusserit etc. His vero Legibus, sacris cibis, consultum voluit Deus, utne corrumperentur nec in profanos usus cederent. In Agno inprimis cavendum fuit, ne aut eius lei/yana discessuros Israelitas onerarent, si auferrentur, aut Aegyptiis essent ludibrio, vel canibus praedae, si domi relinquerentur. Fortasse etiam reliquiae istae, ab Israelitis servatae, cessissent, in obiectum idololatriae, quomodo serpens aeneus: cum Deus per Agnum non minus miraculum patrasset [orig: patrÔsset], quam per serpentem. Quibus incommodis non potuit melius prospici, quam Agni reliquiis, i. e. carne, pelle et ossibus, igne consumptis. Sam Bochart. Hieroz. Part. I. l. 2. c. 50. ubi de Agno Paschali.

PRIEGO nomen illustris in Hispania Familiae, quae Cordubaeae prius, inde Suareziae, Stirpis ramus est. Vide supra ubi de Famil. de Corduba.

PRIENE [1] quae Palathia, teste Nigro [orig: Nigr˘], urbs Ioniae maritima in confinio, quae et Cadme Straboni dicta. Inter hanc et Miletum Maeander fluvius in mare excurrit. Dionys.

*mai/andros2 leparh=si kate/rgetai ei)s2 a(/la di/nais2,
*milh/tou te meshgu\ kai\ eu)ruxo/roio *prih/nhs2.

Solinus, c. 43. ubi de Maeandro: Praecipitatur in sinum, qui Miletum dividit et Prienen. Hanc urbem vero nihil magis nobilitavit, quam Panionia ibi celebrata, et Bias ibi natus, unus e septem sapientibus habitus. Inde Prienensis iustitia Proverb. de integerrimo iudicio, apud Geographum, l. 14. quod Bias iustissimus fuerit. Fanum inter alia Minervae praeclarum habuit. Vide Bias.

PRIENE [2] urbs Bithyniae. Synodus 6. Constantinop.

PRILLAPUM urbs Macedoniae in Albania regione quae Casteldo Albanopolis Ptolemaei dici videtur. Glycas.

PRILLE qui Aprilis, Antonino fluv. et lacus Hetruriae apud oram litoream; fluvius Bruno, lacus vero Lago di Castigalione ab oppidulo proximo ex tabul. recent. dicitur; a Roseto Urbe 6. mill. pass. in Occasum. Dicitur etiam Lago di Buriano, ex castro parvo non longe distante. Ferrarius.

PRIMA [1] Romuli, ex Hersilia, secundum quosdam filia.

PRIMA [2] Maximi Aug. mater. Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 5. Maximo pater fuit Maximus ------ faber ferrarius ---- Hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quatuor etc. Sed Regium codicem ex uxore prima Neari nomine, praeferre, monet Casaubonus, ad h. l.

PRIMA [3] subintellige, Hora, dicitur in Ecclesia Romana


image: s0892b

primum ex Officiis Eccles. diurnis, quod ad ortum Solis peragitur recitaturque, in memoriam Christi resurrectionis, uti communiter Canonistae in c. 1. de celebr. Missae: qua de re sic Dominic. Macer. Quamvis sancti Patres Christum media [orig: mediÔ] nocte resurrexisse dicant; fuisse tamen ipsum sanctis mulieribus revelatum summo [orig: summ˘] mane existimatur, quo [orig: qu˘] instanti temporis Christum exsecrabilibus sputis spretum et alapis percussum, atque ad Pontium ductum fuisse, Rupertus meditatur, in Hierolex. Ad hanc Horam versiculus positus, Pretiosa dicitur, in Buila Urbani V. apud Soresinum de capp. S. Petri et Pauli p. 8. et 9. Quatenus anni die, post primam et pretiosa, teneantur omnes ------ Quatenus post mortem D. N. Papae, post pretiosa statim loco [orig: loc˘] praedictorum teneantur cantare, De profundis etc. Idem, voce Pretiosa.

PRIMA [4] Iustiniana, vulgo l'Ochrida, urbs Archiepiscopalis Macedoniae. A. Iustiniano Imper. dicta, quae prius Achriaus vocabatur. Niceph. l. 17. c. 28.

PRIMA Libamina dicebantur in sacrificiis Veterum setae, quae, post precationem sollemnem immolationem et libationem, inter cornua victimae manu evulsas, Sacerdos in ignem proiciebat: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] conversus ad Ortum, obliquum cultrum a fronte victimae ad caudam ducens, tandem victima, Diis exhibitam et dedicatam, iubebat iugulare Ministros: qui, quod mactarent eas, Cultrarii ac Victimarii: item Popae et Agones dicebantur. Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 33.

PRIMAE dictae olim provinciae, quibus Metropoles obtigerant. Secundum Sirmondum enim ad Sidonium, l. 7. Ep. 5. Provinciae olim, cum simplices essent, postea Principum nutudividi coeperunt, ortumque inde, ut aliae primae dicerentur, aliae secundae, aliae tertiae et ita deinceps, pro numero provinciarum. Primae vero appellatae, quibus Metropoles obtigerant, quae totius provinciae ante divisionem caput erant; unde eidem nata Primatum origo, cum primarum provinciarum Metropolitani, Primates essent reliquarum eiusdem nominis provinciarum. Camdenus vero in Brit. p. 94. 3. edit. ait se observasse [orig: observÔsse], Romanos eas semper provincias primas vocasse [orig: vocÔsse], quae Romae propiores etc.

PRIMAE Domus apud Statium, Theb. l. 1. v. 201.

---- spatiis hunc omnia iuxta
Primaeque, Occiduaeque domus, atque usta sub omni
Terra atque unda die ----

Et, l. 1. Silv. 4. in Soteriis Rutilii, v. 73.

Occiduas, primasque domos, et Sole sub omnis,
Permeruit durata manus ----

Orientalem Mundi plagam denotant, quae cur hoc [orig: h˘c] nomine indigitentur a Poeta, enarravit iam olim Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 1. c. 10. Vide quoque Barthium, Anim. ad Papinium, d. l.

PRIMANORUM Legio memoratur Capitolino in Clodio Albino, c. 6.

PRIMARUM Partium Servus apud Cicer. pro Flacco. Vide supra in voce Partes.

PRIMAS qui primas partes tenet: unde Primates, apud Wipponem in Conrado Salico, Wormatiae conveniunt cuncti Primates, i. e. Proceres. Sic Primates Iudaeorum, qui antea Patriarchae dicti, quorum abolitum nomen sub Theodosio Iuniore, testatur L. 29. Cod. theod. de Iud. Primates Palatii, in L. Wisigoth. Primates regionis, in Pragmat. Sanct. Iustiniani; Primates Urbium, Vicorum, Castellorum, in Cod. praefato non semel. Atque hactenus vox in Ecclesia ignota: unde et Iohannes Euangelista et Apostol. carpit primatum ambientem Diotrephen, o( filoprwteu/wn au)tou= *diotrefh\s2 ou)k e)pide/xetai h(ma=s2, Ep. 3. v. 9. Tum enim nullum inter Presbyteros Episcoposque discrimen. Hinc ad Titum, c. 1. v. 5. constituuntur oppidatim Presbyteri, qui v. 7. vocantur Episcopi; et Petrus Compresbyter alloquitur Presbyteros, 1. Petr. c. 5. v. 1. quos v. 2. iubet e)piskopei=n non coacte, sed libenter, etc. Idem aperte testantur, Hieronymus, Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus et recentiores alii plurimi, de saeculis Apostolico propioribus: quibus si aliquod inter hos discrimen fuit, fuit id primatus ordinis, ut primus concederetur locus Presbytero seu aetate, seu ministerio [orig: ministeri˘], primo; quemadmodum et Iudaeorum Synagogae suos seu proestw=tas2 seu Praesides habebant. EX inde paulatim mutata est Primatus ratio; sic ut, qui antea illum ordine obtinebant, deinde electione primi constituerentur, quo deventum esse, refert Ambrosius, ob reliquorum Presbyterorum imperitiam: Hieronymus vero ad tollenda Schismata, factum esse testatur, ad Titum, c. 1. quae ambo forte concurrerunt. Ne vero [orig: ver˘] Episcopus frustra et solo [orig: sol˘] nomine prior videretur, potestas et cura Ecclesiae, quae antea penes omnes Presbyteros steterat, ab eo tempore illi ferme soli demandata: inprimis ipsi soli ius ordinandorum Presbyterorum datum est, ad consilium tamen eorum et societatem, ut simul cum Episcopo ordinarent etiam Presbyteri et in thronis sederent, teste Epiphanio [orig: Epiphani˘]. Uti autem Clero [orig: Cler˘] superior sactus est Episcopus, sic cum primi Episcopi pares essent et a communi Concilio Ecclesiae eiusdem provinciae per Synodos regerentur; dein Metropolitanorum quoque seu Archiepiscoporum nomina nata sunt. Imo, pluribus provinciis sequenti aevo [orig: aev˘] a Constantino in unam Dioecesim redactis, supra Metropolitanos constitui coeperunt Patriarchae seu Primates, Exarchi Dioecesium dicti, uti pluribus docet Franc. Burmannus Synops. Theolog. Christ. l. 8. c. 13. Part. I. et Io. Casp. Suicerus Thes. Eccl. voce *)/ecarxos2. Unde Primates Dioecesium, apud veterem Interpretem Latinum can. 9. et 17. Concil. Chalcedonens. et Praesulesomnium Sacerdotum in partibus suis, in Appendice Cod. Theod. Constitut. 3. appellantur. Ex quo dein profluxit nova ista Primatis significatio, (prius enim et Metropolitani Primates dicti fuerant) quae postea in alteram abiens sola deinceps obtinuit, apud Canonum Collectores, ubi Dioecesis sumitur, pro tractu diversarum provinciarum in unum


image: s0893a

corpus compactarum: Graecis inde oi( u(pe\r dioi/khsin *)epi/skopoi dicti, in Concilio Constantin. can. 11. et *)ecarxoi th=s2 *dioikh/sews2, ut dictum. De Primate autem sic Gilbertus Lunicensis Episcop. l. de Usu Eccl. Primas quoque et ipse Archiepiscopus est, nec ipse Archiepiscopum ordinat. Utrumque enim Archiepiscopum et Primatem oportet Romae ab Apostolico ordinari, aut a Roma eis a Papa pallium asserri, atque a Coepiscopis sublimari: quae tunc datur licentia, si forte infirmitatis vel belli, aut alia aliqua causa necessaria intercesserit. Eo [orig: ] tantum ergo praeest Primas Archiepiscopo, quod cum multi sint in eadem regione Archiepiscopi, solus ex eis, qui Regem ordinat et in tribus sollennitatibus coronat, et apud quem Concilia pro veritate peraguntur, ipse eorum primatum tenet; locum itaque, quem apud Orientales Patriarchae possident, tunc apud nos Primates quodammodo obtinere videntur, utrique Romano Pontifici primo [orig: prim˘] gradu supponuntur. Vide de Primatibus Galliae, Germaniae, Hispaniae, Italiae, Bulgariae etc. Baronium, Sirmondum, Salmasium, Morinum, Saussaium, Usserium Archiep. Armachanum, Alios: Sed et Primates interdum occurrunt dicti, Episcopi, qui aliis Coepiscopis, ordinationis tempore, erant potiores: quomodo a Papa Hilaro Constantinus Episcopus Civitatis Uzeticae dicitur esse Primas aevo [orig: aev˘] honoris. Et ibidem, cura provinciae Narbonensis, ob suspensionem Hermetis Metropolitani, transfertur ad eum, quem repererit Episcopalis Ordo Primatem. Alio [orig: Ali˘] modo [orig: mod˘] Primus inter Episcopos Comprovinciales dicebatur, cuius civitas secundum a Metropoli locum obtinebat, ac secundo [orig: secund˘] ab ea loco [orig: loc˘], in provinciae Notitia describebatur. Apud Afros olim Primas quoque seu Episcopus primae Sedis dicebatur, qui ordinationis tempore Collegas suos anteibat, quem ideo Senem appellabant, ut infra discemus. Quae tamen solius Carthaginis erat praerogativa, ut eius Episcopus Primae esset Proconsularis provinciae et caput reliquarum quinque provinciarum, etc. Inter Abbates Primatis titulo [orig: titul˘] Fuldensis cluet. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. ubi hi inter alia annotant, in illis Civitatibus, in quibus apud Ethnicos primi Flamines eorum atque primi Legis Doctores erant, Episcoporum Primates vel Patriarchas ---- in illis autem in quibus Archiflamines ---- Archiepiscopos ---- in reliquis vero civitatibus singulos Episcopos positos esse ex Can. 1. dist. 81. in illis vero. Vide quoque Can. quoniam et seqq. dist. 100. et can. nullus Primas. Auctoritatem Primatum hisce perstringit Guil. Britto Philipp. l. 12. ubi de Lugdunensi Galliae Primate,

Et Lugdunensis, quo Gallia tota solebat,
Ut fama est, Primate regi, causasque referre
Difficiles? ut ibi lis ultima litibus esset;
Nec mittebantur Romam lis ulla, nisi quam
Lugdunense Forum per se finire nequisset.
Cuius honoris adhuc memor est Epigramma sigilli,
Quique monetatus datur ad commercia census.

PRIMASIUS Episcopus Adrumeti, in Africa. A. C. 553. interfuit V. Concilio Oecumenico Constantinopoli habito, Augustini doctrinae addictissimus. Scripsit in Epistolas Paulinas, vel potius ex Augustino huc pertinentia excerpsit: Prodiit hoc opus saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Idem Commentarium in Apocalypsin, et de Haeresibus libros 3. edidit, in quibus supplet, quae Augustinus omiserat, docens in primo, quid agant; in duobus reliquis, quibus indiciis se prodant haeretici. Huic dedicavit Iunilius, similiter Afer Episcopus librum, de partibus divinae Legis. Victor Tennensis, in Chron. Cassiodor. de div. Lect. c. 9. Isidor. in Cat. c. 9. Trithemius, Bellarminus, Baronius etc.

PRIMATES Officii iidem qui Priores, item Principes Officii. Vide infra.

PRIMATUM obtinere in Circo olim, idem quod occupare seu prolabei=n: de eo, qui, primo [orig: prim˘] ostio [orig: osti˘] missus, sortis ac loci beneficio [orig: benefici˘] coeteros antevertebat. Vetus Epigr. de Circo,

Ast ubi panduntur, funduntque repagula currus,
Unus et ante omnes cogitur ire prior.

Atque hic, si nihil adversi illi accideret, et inoffensum cursum teneret, usque ad finem, viresque perferret equorum integras ad ultimum usque spatium flexumque metae septimu, haud dubie vincebat. Sed plerumque eveniebat, ut prae studio obtinendi ac servandi Primatus, quem ab initio sortis munere adeptus erat, praelassatis et consumptis viribus equorum, ante septimum curriculum deficeret, palmamque sequentibus traderet, qui in eius locum succedebant, metamque ultimam circumire anticipabant. Silius, l. 16. v. 338.

At quibus [orig: queis] interior cura, et prudentia Circi
Altior, effusas primo [orig: prim˘] certamine vires
Damnare. ------ ------

Cauti igitur agitatores in primis saptiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integri et indefecti praegressos iam defessos opprimerent, et in septimae metae flexu praeverterent. Vide supra in voce Occupare.

PRIMI et Magistri Numerariorum l. 8. Cod. Theod. de Numerar. Iubemus omnes Numerarios, non eos modo quos plebe confusa [orig: confusÔ] vulgus abscondit, sed primos etiam ac Magistros eorum officii sedis amplissimae, tum etiam Iudicum coeterorum etc. sunt qui alias Primates officii, et Priores et Capita officii dicuntur. Singula enim officia Palatina habuerunt Magistros suos seu Principes: qui tamen aliter atque aliter in diversis officiis nominabantur. In officio Praefecturae Praetorii, qui primus erat et princeps illius officii, Primiscrinius vocabatur, in officio Sacrarum Largitionum et privatarum, ut et aliis plerisque, Primicerius; in scriniis


page 893, image: s0893b

Epistolarum, Libellorum et Memoriae, Proximus, in Dispositionum scrinio, Comes. Nam in tribus illis scriniis, Epist. Libell. et Memor. qui primi erant et primum locum inter homines ordinis sui obtinebant, Proximi dicebantur. Priores Scrinit eos vocat Cod. Theod. de prox. Com. dispos. in capite scrinii constituti dicuntur, l. 11. eod. tit. Principes scriniorum vocat Lamprid. in Alex. c. 15. Proximi igitur in scriniis iidem erant, qui in aliis officiis Primicerii. Hi enim omnes, qui in aliquo officio primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] militabant, Principes et Magistri tillius officii audiebant. Sic Comites Dispositionum, qui id erant in scrinio Dispositionum, quod Proximi in aliis scriniis etc. Vide Salmas. Not. ad Treb. Pollino. Gallienis, c. 17. uti de Primis Parentibus, eorumque memoria diu in Asia apud Gentiles conservata [orig: conservatÔ], Voss. de Idolol. l. 1. c. 38.

PRIMI Ordines et Primorum Ordinum Ductores, vide infra Principes Centuriorum.

PRIMIANUS Episcopus Donatista. Vide Cavernae Susae, Maximilianus Diaconus etc.

PRIMICERIATUS dignitas Primicerii, quae vox non uno [orig: un˘] modo [orig: mod˘] apud Scriptores sumitur. Pro primo cuiusque ordinis, apud vetustiores occurrit: quod talis (officii princeps prius dictus) primus in ceram seu tabulam relatus esset quasi progegramme/nos2 tou= a)/llwn. Vide quae supra diximus de Veterum Ceratis tabellis. Hygenus de Limitibus agr. Has conternationes sublata [orig: sublatÔ] sorte quidam tabulas appellaverunt, quoniam codicibus excipiebant et a prima cera, primam tabulam appellaverunt. Sic autem dicebantur inprimis, qui in Officio Sacrarum, Largitionum et aliis plerisque primi erant et principes officii, uti vidimus. Postmodum ad militiam vox extensa: unde Primicerii Legionum, vexilla baiulantes viri nobilis et incliti, memorantur Guilielmo Tyrio, l. 4. c. 8. Et apud Hieronymum ad Pammachium, nomen id dignitatis est militaris Tribuni dignitati proximae. Apud Senatorem, l. 10. Ep. 11. Primicerius idem cum Domestico est. In Monastico Anglicano Tom. l. p. 838. et 839. augustissima vocis observatur notio: Ibi enim Edmundus et Edgarus Reges se et Primicerios totius Angliae inscribunt. Quomodo in Ecclesiam idem titulus irrepserit, dicemus infra: Hic [orig: Hţc] varia Primiceriorum, primae significationis praecipue, subiungemus genera, ex Car. du Fresne. PRIMICERIORUM, APUD VETUSTIORES SCRIPTORES, GENERA DIVERSA. a. Primicerius Augustae, apud Eustathium in Vita S. Eutychii Patriarchae Constantinopolit. num. 84. b Primicerius Augustalium. vide supra Augustalis. g. Primicerius Aulae, qui tubicinibus Imperatoris praeerat. Vide Car. du Fresne, Not. ad Cinnamum, p. 463. d. Primicerius Bardariotarum, qui Achridensibus Turcis praeerat, apud Imperatores Byzantinos, vide eundem ad Alexiad. p. 288. e. Primicerius Capellae Regiae, vel Palatii. Vide supra in voce Capellanus. z. Primicerius Cenariorum. h. Primicerius Cubiculi sacri, in Notit. Imp. p. 3. Primicierius totius officii. Primicerius scrinii Canonum, tabulariorum, aureae massae, auri ad responsum, vestiarii sacri, argenti annularensis, a pecuniis. Ibid. p. 49. Vide Pancirollum. q. Primicerus Scholae Cantorum. Vide supra Cantor. i. Primicerius Defensorum, vide ibid. Defensor. k. Primicerius Deputatorum. l. Primicerius Domesticorum. m. Primicerius Exceptorum. n. Primicerius Fabricae, vide supra Fabrica. c. Primicerius Iudicum. o Primicierius et Comes sacrarum Largitionum, apud Senatorem l. 6. Ep. 7. p. Primicerius Lectorum. r. Primicerius Magnus apud Constantinopolitanos, dignitas de qua vide Codinum et eius Interpretes. Item Ioannem VIII. Epist. 166. et supra Myrion. s. Primicerius Notariorum. t Primicerius Palatii. Vide paulo supra. u. Primicerius Scriniorum, vide supra Perfectissimatus. f. Primicerius Silentiariorum. x. Primicerius Singulariorum. y. Primicerius Tabulariorum, apud Codinum de Offic. w. Primicerius Vestiarii Imperatoris apud Leonem Gramm. in Constantino Leonis l. etc.

PRIMICERIUS corrupte Primislarius et Primitiarius, in Ecclesia Rom. Dignitas est in Ecclesiis Cathedralibus, qua [orig: quÔ] qui praeditus, omnium primorum Clericorum superior est, ut ait Dominic. Macer. Eius officium sic describit Gregorius M. Ep. ad Landefred. Episc. Ad Primicerium pertinent Acolyti et Exorcistae, Psalmistae atque Lectores, signum quoque dandum pro officio Clericorum, pro vitae honestate et officium meditandi, et peragendi sollicitudo lectiones et benedictiones et psalmum, laudes, offertorium et responsoria quis Clericorum dicere debeat: Ordo quoque et modus psallendi inehoro, pro sollennitate, et tempore, ordinatio pro luminariis deportandis; si quid etiam pro reparatione Basilicarum, quae in urbe ipse denuntiat Sacerdoti, epistolas Episcopi pro diebus ieiuniorum Parochianis per Ostiaerios iste dirigit: Clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringit, quos vero emendare non valet, eorum excessus ad cognitionem Episcopi defert, Basilicarios ipse constituit et matriculas ipse disponit. De eodem liber Ordinis Rom. apud Gregorium IX. l. 1. tit. 25. Ut Primicerius sciat, se esse sub Archidiacono, sicut Archipresbyter, et ad eius curam specialiter pertinere, ut praesit in docendo Diaconis vel reliquis gradibus Ecclesiasticis in ordine psotis: ut ipse disciplinae et custodiae insistat, sicut pro animabus eorum coram Deo rationem est redditurus: et ut ipse Diaconibus donet lectiones, quae ad nocturna officia Clericorum pertinent, et de singulis studium habeat, ut, in quacumque re capacem sensum habuerit, absque ulla vacet negligentia, aut a quo ipse iusserit instruantur. E quibus apparet insignem olim Primicerii auctoritatem fuisse. Sic occurrit Primicerius Sedis Apostolicae, apud Ioannem praefatum, Ep. 7. Primicerius Ecclesiae Tullensis, in Charta Leonis IX. A. C. 1049. et apud Gregorium IX. l. 1. c. 8. ubi exstinctam hanc dignitatem, in ista Ecclesia, sub eius tempora observare est; Primicierius S. Marci Venetiarum, de quo multa Sansovinus et Stringa de Venetia, l. 1. c. 143. et seqq. etc. In LL. Alfonsinis seu Partitis I. part. tit.


page 894, image: s0894a

6. l. 5. cum Cantore Primicerius confunditur, ibi enim Cantorem et in quibusdam Ecclesiis Cabiscol, in aliis Primicerio nominari observatur. Vide supra de Primicerio Scholae Cantorum. Olim quando in Sabbatho praecedenti Dominicae III. Adventus Pontilex Rom. in Basilica Vaticana sollennes canebat Vesperas; tunc Antiphonae laudes dicebantur, ac Primicerius suggerebat intonationem Pontifici primae illius Antiphonae, Iuste etc. cuius operae pretium erat aurea moneta, quam a Camerario acceptam ori Primicerii Pontifex imponebat, ut est apud eund. Macrum etc. Sed et alii inter Ecclesiasticos Officiales Primicerii occurrunt; De Primicerio Capellae Regiae, aliquid supra dictum; de Primiceriis Subdiaconorum, Notariorum, Lectorum, in Ecclesia Mediolanensi, vide Ughellum, in Append. Tom. IV. A. C. 963. Apud Luithprandum, l. 6. c. 6. Diaconus Cardinalis Primicerius, dicitur qui alias Decanus. Et Hincmarus Rhemensis, in Tom. Concil. Drogonem Episcopum Primicerium, h. e. Vicarium, appellavit, quia Vicarius Papae in Gallis erat etc. Uti autem Primicerius, sic Primiceria Virginum, a Bernardo vocatur B. Virgo qeoto/kos2, ut vider est, apud Macros Fratres in Hierolex. In malam partem vox accipitur apud Balsamonem, in Can. 6. in Trull. ubi senes quosdam, qui in Arte Magica alios instruebant, Primicerios ac Pseudotheos, h. e. Deos mandaces appellat. Nec omittendum, esse nonnullos, qui Primicerii vocabulo [orig: vocabul˘] contendant notari a sigillis Officialem, qui a Cassiodoro *prwtokh/rios2 appellatur. Sed ea [orig: ] notione, qua [orig: quÔ] diximus, Primicerius apud Graecos non *prwtokh/rios2, sed *primmikh/rios2, passim appellatur. Ibid.

PRIMICLERUS in Concilio Emerit. can. 10. et 14. et in Toletano XV. ubi subscripsit Musarius Primiclerus; nec non in Historia Wambae Regis, p. 832. ubi quidam Gultricianas Primiclerus memoratur, Garsiae Loaisae corrupte est, pro Primicerius. Aliis munus est Ecclesiasticum, quo [orig: qu˘] primus et praecipuus inter Clericos, qui nempe universae Clericorum familiae praeerat, functus sit. Uti enim Diaconis Archidiaconus. Presbyteris Archipresbyter antistabat, ita Clero Primiclerus, cuius arbitrio [orig: arbitri˘] oblationes Clericis pro ratione virtutis et officii distribuebantur. Vide Filesacum, l. de Paroeciis, c. 4.

PRIMIGENIAE Virgines maiores inter Vestales, quae septem erant, apud Baronium, A. C. 384. num. 2.

PRIMIPILARIUS apud Spartian. in Pescennio Nigro, c. 2. Ad occidendum autem Nigrum, primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset: perinde quasi quilibet Imperator a primipilario posset occidi. Vide supra Pilum et infra in Primopilus.

PRIMIS vel PRIMMIS Plinio, l. 6. c. 29. Premnis Straboni urbs Aethiopiae sub Aegypto apud Meroen insulam gemina, magna et parva. Ptol. Illa, nunc Fremona, in Abissinia. Is. Voss.

PRIMISCRINIARIUS apud Anonymum Vaticanum de electione Paschalis II. laudatum Baronio ad A. C. 1100. idem cum Protoscriniario, apud Reginonem in Chronico, inter officia nempe aulae Romanae, de quo infra in Scriba Regionarius; sed et in voce Protonotarius. Ita enim hodie in illa Ecclesia appellari, docet Dominic. Macer in Hierolex. qui etiam Primiscrinios tales olim dictos fuisse ait. In Aula Constantinopolitana quinam Primiscrinii appellati sint, supra diximus, in voce Primi. Carolodu Fresne, Primiscrinius, qui primum locum obtinebat in Scriniis publicis, seu inter Scriniarios, dictus est. Varios Primiscrinios Beneficiorum, Candidatorum, Canonum, Largitionum privatarum, securitatum, memorat Macer, d. l.

PRIMISLAUS [1] I. Dux Bohemiae, post Crocum, Patrem filiarum trium, Belae, Techae et Libussae: quae ultima regno admota An. aetat. 25. postquam praefuisset cum laude ann. 13. Primislao, qui rusticanus homo fuerat, mira [orig: mirÔ] Dei providentia [orig: providentiÔ], nupsit. Hic itaque iam Rex, egregias sanxit leges, regnavitque per ann. 44. Obiit A. C. 676. aetat. 90 filio [orig: fili˘] Nezamisso [orig: Nezamiss˘] successore relicto [orig: relict˘].

PRIMISLAUS [2] II. fil. Ladislai III. dictus est Victoriosus et Totus aureus. Permissu Philippi Imperatoris A. C. 1199. aurea [orig: aureÔ] corona [orig: coronÔ] cinctus, hoc [orig: h˘c] mortuo [orig: mortu˘] Ottoni IV. fideliter serviit: unde Ottocarus dictus. Obiit A. C. 1231.

PRIMISLAUS [3] III. seu Ottocarus II. successit Venceslao, fil. prioris, A. C. 1253. Hospitalitate et fortitudine inclitus, Carinthiam, Stiriam: Carninolam etc. occupavit. Quas reddere coactus a Rodolpho I. Imperatore qui illas filio Alberto, capiti Austriacae familiae, conciliavit, importunis Uxoris hortatibus, foedere rupto [orig: rupt˘], arma sumpsit, sed in praelio occisus est, A. C. 1278. regni 25. Aen. Sylv. Hist. Bohem. etc. Vide et Praemistaus.

PRIMITIAE frugum aliarumque rerum eo [orig: ] fine Deo offerri consuevere [orig: consuevŕre], ut in iis reliquae omnes sanctificarentur. Sic Primitiae arborum offerri iussae sunt Levit. c. 19. v. 23. 24. quod hoc [orig: h˘c] ordine fiebat: Tribus primis, a quo plantatae erant, annis, praeputiatae censebantur, adeo que nec edere, nec vendere, nec ulla [orig: ullÔ] ratione fructibus earum frui licebat: Anno [orig: Ann˘] vero quarto [orig: quart˘] omnis fructus earum, sancta res erat laudationum Iahovae. Nempe vel dabantur Sacerdotibus, Numer. c. 18. v. 12. 13. vel comedebantur coram Iehova, sicut decimae secundae solebant, vide Talmud Bab. in Magnas herscheni c. 1. Anno [orig: Ann˘] demum quinto [orig: quint˘] iis vesci quilibet poterat: Et haec proprie prwtogennh/mata dicuntur Scriptoribus. Sic cuiuscumque annui reditus primitiae, proprie *)aparxai\ dictae, similiter offerebantur. Et primo quidem manipulus frugum, Levit. c. 23. v. 10. sub initium messis, die 15. mensis Nisan: Dein panes agitationis duo, v. 17. sub finem eius, die Pentecostes: reperiunturque ambae hae Primitiae appellatae [gap: Hebrew word(s)] Thenuphoth, ibid. Offerebant porro Primitias cuiusque massae, Numer. c. 15. v. 20. nimirum vigesimam quartam eius partem, quam Sacerdotibus exhibebant; quo


image: s0894b

respiciens Apostulus ait, Quod si primitiae sanctae, etiam massa. Rom. c. 11. v. 16. Ex area etiam oblationem facere tenebantur, loco Num. cit. quae duae posteriores dictae leguntur [gap: Hebrew word(s)] Therumoth; et a prioribus in eo differebant, quod Therumoth hae offerebantur, per modum elevationis, ad indigitandum, Deum esse caeli aeque ac terrae dominum. Thenuphoth vero, per modum agitationis, ab Ortu in Occasum, a Meridie in Septentrionem, ut significaretur, totius mundi Dominum esse Iehovam. Interim licet quatuor sic essent Primitiarum genera, communiter tamen ultimum solum Primitiarum nomine ab Auctoribus tractari deprehendimus. Distinguebant autem has Rabbini in duas species; quarum una [gap: Hebrew word(s)] Biccurim Talmudicis, Primitias continebat tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati, oleae et mellis: Altera, [gap: Hebrew word(s)] Theruma, complectebatur Primitias frumenti. musti, olei et velleris ovium, Deuter. c. 8. v. 8. et c. 18. v. 4. Vide quoque Numer. c. 18. v. 12. Et quidem, quoties iis de Primitiis sermo, faciunt illud nomine Biccurim, dicuntque has esse primitias illas, quas toties iussus fuerit Populus afferre in Sancturaium: De his vero intelligendum est illud, Rabbinorum, Quidquid eduliorum exterra incrementum capit, obnoxium est primitiis Therumae et decimis. Graeci hoc posterius oblationis genus a)fwrismo\n i. e. Separationem appellant: quo alludens Paulus se vocat a/fwrisme/non ei)s2 *eu)agge/lion Rom. c. 1. v. 1. Vide quoque Actor. c. 13. v. 2. Utrobique ad minimum decimam sextam totius partem Primitiarum loco [orig: loc˘] offerri debuisse, colligitur ex Ezech. c. 45. v. 13. Qui vero decimam quartam partem offerebant, quae maxima in hoc genere oblatio erat, vocabatur Theruma gnaiin iopha, Oblatio oculi boni: Coeterorum, qui decimam quintam consecrabant, Theruma benenith, i. e. Oblatio mediana, dicebatur: Sicut qui praecise decimam sextam solvebant, appellabantur Theruma gnaiin ragna, i. e. oblatio oculi mali. Unde Seniorum traditione inter decimam sextam et decinam quartam partem definitae Primitiae sunt: sed Pharisaei, ut reliquis sanctiores viderentur, inter decimam quintam et decimam tertiam, illarum modum statuerunt; sic ut apud eos sordidus haberetur, qui priorem. liberalis demum, qui posteriorem solvisset. Vide Epiphanium contra Pharisaeos, p. 11. Quo [orig: Qu˘] autem ritu Primitiae, dictae Biccurim, offerri consueverint, prolixe explicatur, Deuter. c. 26. v. 2. s. qui cum Prophetarum tempore paulum immutatus videatur, eum ex Maiemonide in Biccurim c. 4. sect. 16. subiungam. Ita enim is, Quoties Primitiae colligebantur, singula oppida alicuius regionis conveniebant ad urbem praecipuam, ut iter simul ingrederentur; dictum enim Proverb. c. 14. v. 28. in multitudine populi est decor Regis. Pernoctabant autem et diversabantur, in vicis civitatum, non in aedibus, pollistionis metu, postridieque perrecturis dicebat Dux agminis, Surgite, eamus Sionem, ascendamus in Civitate Iehovae Dei nostri. Agebant vero ante se bovem cornibus inauratis et serto [orig: sert˘] oleagino [orig: oleagin˘] insignem, quo [orig: qu˘] septem praefatorum fructuum Primitiae indigitabantur. Similiter Tibicen praecedebat, donec Hierosolymam perveniretur laetique incantabant, ex Psalmo 122. v. 1. Laetor de eo, quod dicitur mihi, domum Iehovae adeamus. Quo forte respiciens Esaia, c. 30. v. 29. Illud canticum, inquit, fruturum est vobis, ut noctis, qua [orig: quÔ] sanctificatur Festum: et laetitia animi qualis est euntis cum tibia, ut veniat in montem Iehovae, ad rupem Israelis. Sed hominum inprimis Primitiae, nempe Primogeniti, ut et animantium, sacrae erant Iehovae, eo quod, cum primogenitum omne in Aegypto Deus percusserat, solis Israelitis eorumque primogenitis pepercisset, Exod. c. 13. v. 2. At primogenitum hominis, et primogenitum iumenti immundi redimebatur, a nato uno mense, secundum aestimationem eorum, argenti quinque siclis, prout siclus sanctuarii, Numer. c. 18. v. 16. quae pecunia Sacerdotibus dabatur. quo videtur respicere Petrus 1. Ep. c. 1. v. 18. cum ait: Non corruptibilibus rebus argento [orig: argent˘] vel auro [orig: aur˘] sumus redempti, etc. Primogenitum vero bovis, aut ovis, aut caprae, redimi non poterant: sed oportebat sanguinem eorum spargi super altare, et adipem illorum adoleri, in odorem gratum Iehovae, Numer. c. cit. v. 17. caro vero Sacerdotibus cedebat, etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 6. c. 2. Andr. Rivetum, Comm. in Exodum, Alios. Neque sacri huius ritus nulla umbra ad Ethnicos sparsa est. Unde Aegyptii olim solebant, messis tempore, tou\s2 prw/tous2 a)mhqe/ntas2 sta/xus2, primitiis spicarum oblatis, plangere iuxta manipulos, et Isidem invocare: In quibusdam etiam urbibus, toi=s2 *(isei/ois2, festo Isidis, in pompa tritici et hordei vascula circumferre, apud Diodor. Sic. l. 1. Sic vetere Triptolemi instituto [orig: institut˘], a)parxai=s2 karpw=n, i. e. Primitiis frugum, venerabantur Deos Athenienses, quae lex qesmo\s2 ai)w/nios2 toi=s2 *)atti/da nemome/nois2 ku/rios2 to\n a(/panta xro/non, Lex antiquissima aeternaeque auctoritatis in Attica, dicta est. Sam. Petitus Comm. in Leges Atticas l. 1. tit. 1. Hyperborei etiam per Virgines probatissimas Primitias frug um Apollini Delio missitare consuevere [orig: consuevŕre], teste C. Iul. Solino [orig: Solin˘], c. 21. Vide quoque supra Proemetium. Iano itidem Primitias omnium sacrorum fuisse oblatas a Romanis, Thom. Dempster. docet Paralipom. in Rosinum, l. 2. c. 2. Sed et Lares tou= profornha/twn, primitiarum, oblatione cultos ait Horatius, Serm. l. 2. Sat. 5. v. 12.

---- ---- dulcia poma
Et. quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.

Hinc Tibullus spicis et uva [orig: uvÔ], l. 1. El. 10. v. extr. Iuvenalis floribus, viola [orig: violÔ] inprimis, Sat. 10. v. 89. 90. etc. Larem coronant. Nec omittendum, quod veteres Romanos ne degustasse [orig: degustÔsse] quidem novas fruges aut vina, antequam Sacerdotes primitias libassent [orig: libÔssent], scribit Plin. l. 18. c. 2. ut de aliis gentibus in praesens taceam. Vide quoque supra in voce Ciricsetum, it. Praemetia: uti de mercium primitiis, Diis itidem a Mercatoribus offerri solitis, supra voce Polluctum; et de pomorum primitiis aliquid, voce Poma.