December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 886, image: s0886a

PRAXILUS urbs Macedoniae. Gentile Praxilius, Steph.

PRAXION res Megaricas condidit, teste Suida [orig: SuidÔ], et Aristoph. Schol.

PRAXIPHANES Historicus citatur Marcellino, in vita Thucydidis. Meminit et Laertius in Platone.

PRAXITELES marmoris sculpendi insignis artifex, Romae, Pompeii M. tempore, duplicip praecipue Veneren obilitatus, Gnidia [orig: GnidiÔ] et Coa [orig: CoÔ], quae ob artis praestantiam, magnam mortalium vim in eas insulas ad sui spectaculum allexerunt. Sed Gnidia vesano [orig: vesan˘] amore iuvenis cuiusdam insignis, qui delituit in templo, simulacroque cohaesit; tum Nicomedis aestimatione regis, grandi Gnidiorum aere alieno [orig: alien˘] permutare conantis, plus samae adepta est. Natus est in extrema Italiae ora, quam Magnam Graeciam olim vocabant, deinde obartis excellentiam civitate Romana [orig: RomanÔ] donatus est; quam plurimis etiam egregiis signis ornavit. Scripsit, (teste Varrone) 5. Volumina nobilium operum in toto orbe. Eius Romae opera, Triptolemus, Flora, Ceres in hortis Servilianis, Boni Eventus [orig: Eventűs], et Bonae Fortunae simulacra in Capitolio: item et Maenades, et quas Thyadas vocant et Caryatidas, et Sileni in Asinii Pollionis monumentis, et Apollo et Neptunus. Plin. l. 33. c. 9. 12. l. 34. c. 8. et l. 36. c. 5. Claruit autem potissimum candido [orig: candid˘] marmore, quod ab insulae nomine, in qua eftodiebatur, Parium dicitur. Propert. l. 3. el. 8. v. 16.

Praxitelem Parius vinditat arte lapis.

In Catalectis:

Nec me Praxiteles Scopasve fecit.

Vide Anthol. l. 4. de eius Venere. Hic cum Satyrum ex Pario marmore, et Cupidinem ex Pentelico lapide summa [orig: summÔ] industria [orig: industriÔ] elaborasset [orig: elaborÔsset], Phrynen meretricem insigneque scortum amore deperiisse fertur: a qua [orig: quÔ] interrogatus. Quodnam opus haberet formosissimum? Tacuit ipse, spondens autem ei quod eligeret se daturum. Techna [orig: TechnÔ] vero quadam [orig: quÔdam] Phrynes servus accurrit, Officinam Praxitelis ardere nuntians. Intentus itaque Praxiteles, impendio resistere sperans, foras repente sese proripuit, inquiens: Nihil misero mihi ex laboribus sperest, si satyrus et Cupido confiagrarint [orig: confiagrÔrint]. At Phryne; Ne festines, inquit, calliditate tantum mea [orig: meÔ] circumventus es. Taliitaque astutia [orig: astutiÔ] Cupidinis simulacrum Phryne a Praxitele donoaccepit [orig: don˘accepit]. Id autem, ea [orig: ] mortua [orig: mortuÔ], a Thespiensibus octingentis auri minis comparatum, Caius Caesar Romam advexit, quod postea a Claudio Imperatore remissum, Nero denuo abstraxit, Athen. l. 12. Theocr. Schol. Idyil. ait, duos fuisse *pracite/leis2, to\n me\n a)rxaio/teron, a)ndriantopoio\n, to\n de\ new/teron a)galmatopoio/n: ou(=tos2 de h)=n e)pi\ *dhmhtri/ou tou= basile/ws2. Hinc Praxitelius. Cicer. de Divinat. l. 2. c. 21. In omni marmore non necesse est messe Praxitelia capita. Nic. Lloydius.

PRE seu du Pre, nomen illustris in Gallia Familiae, quae stirpis le Iay ramus est. vide supra le Iay.

PRECARI apud Statium, Thebaid. l. 12. v. 816.

Vive, precor, nec tu divinam Aeneida tenta:

veteri Scholiasti, Deos precari exponitur, optime. Saepe enim verbum sic absolute positum, Deos orare est, optimis Scriptoribus, uti vel ex Virgilio notissimum. Id autem difficile esse, agnovit Alcibiades, apud Platonem, Alcib. 2. unde Socrates eum hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘] libro [orig: libr˘] artem precandi docuit, quem proin peri\ *proseuxh=s2, de Precatione, inscripsit: quemadmodum de Pythagora aliisque idem legimus. Et quidem a)gnw=s2e)/xontas2, puros, ad orationem suos accedere, voluit Socrates apud Xenoph. Memorabil. l. 3. p. 778. Pythagoras meta\ fwih=s2 eu)/xesqai, clara [orig: clarÔ] voce precari, apud Clem. Alexandr. l. 4. Strom. In rebus tamen maxime seriis clam precabantur. Statius, Thebaid. l. 6. v. 631.

---- mox Numina supplex
Affatu tacito [orig: tacit˘] iuvenis Tegeaeus adorat.

Cui rei bene applicat Arcanum os voventium Martialis Hispanus Doctor. Precabantur vero et Gentiles, pro Agrorum fructibus, in Negotiis publicis, aliit que vitae necessitatibus, nec sine Precatione. Plin. l. 28. c. 2. Quippe victimas caedi sine precatione non videtur, referri ad Deos, rite consuli. Consulebantur autem Dii de rebus futuris et eventuris, ut Oracula Delphis: referebatur ad Deos, derebus, quaeiam acciderunt, ut de portentis et prodigiis aliisque huiusmodi, quomodo essent expianda ac depellenda. Unde referri ad Deos, et rite consuli distinguit Plinius, cum alias Consul ad Senatum referret, qui etiam consulere dicebatur. Nempe non victimas caedebant, non referebant ad Deos, non rite consulebant, sine precatione, Sed alia erant verba precationis, cum victimas caedobant, ut extis inquirerent, quod dicebatur impetritum; alia, cum sollenne sacrificium faciebant, quo [orig: qu˘] procurabantur ostenta et fulgura, quod depulsorium; alia porro, quum aliquid vel aliquem Diis commendabant; quod commendationem vocat Plinius: alia, quum vota solvebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 585. Imo a pracibus omnium rerum duxere [orig: duxŕre] auspicia. Plato, Ep. 8. *)apo\ *qew=nixth\ pa/nta a)rxo/menon a)ei\ le/gein te kai\ naei=n. Omnibus in rebus sivedocendis sive cogit andis semper principium a Diis sumendum est. Neque pro se modo, sed et pro aliis, Deos adiere [orig: adiŕre], ut de Aeaco, Laodamia, Hypsipyle, aliis, discimus ex Ovid, Metam. l. 7. Fab. 25. et Heroidum Ep. 6. et 13. pro Rep. inprimis ac Principibus, ex eodem, Fastorum, l. 1. Tristium, l. 2. El. 1. etc. Idque mane plerumque ac vesperi, quod apud plerasque gentes fuisse usu receptum, testatur Plato de LL. l. 10. p. 665. Corpore ad Orientem ut plurimum, sed et adalias nonnumquam caeli partes verso [orig: vers˘], uti videre est suis locis. Ut hac vice nihil addam de ritibus, quibus peractae preces, ut capite aperto [orig: apert˘], stantes, procumbentes, advoluti aris, sublatis in caelum manibus; et mulieres genibus nixae, capillis passis, in terram prostratae, crinibus humam verrentes, aliisque humilitatis indiciis, quae Numinis reverentia et sua cuique calamitas sponte fere et velut natura [orig: naturÔ] monstrante suggerit, eas peregerint: de quibus, si cui noscere


image: s0886b

lubet, Brissonius videri potest de Formulis, l. 1. p. 39. et seqq. mareriam hanc diligentissime exsequutus; Cui adde P. Fabrum, Agonistici l. 2. c. 30. Tob. Psannerum, Theologiae Gentil. purior. c. XVI. toto de Invocatione, Alios; nec non hic [orig: hţc] passim. De Precibus vero Christianorum veterum, deque gestibus eorum inter orandum, praevia inprimis manuum ablutione, clara voce et exsultatione sub finem; porro, de ritu eorum precandi versus Ortum, ad sepulchra et processu temporis pro sepultis; item de tempore precationis, variisque Precum speciebus; tandem de Adversariis precum, Bogomilis, qui omnibus aliis reiectis, solam recipiebant Orationem Dominicam, et Pelagianis, qui hancipsam impugnatum ibant, eversa [orig: eversÔ] Petit. 5. et 6. sicut contra Euchitae nil nisi precandum asserebant, aliisque huc pertinentibus, fuse agit Cl. Suicerus Thes. Eccl. vocibus *eu)kh\, *proseuxh\, alibi: a quarum prima *eu)xolo/gion, liber est Eccles. apud Graecos, post tres Chrysostomi, Basilii et Praesanctificatorum Liturgias, continens Preces et ordinem Lychnicisive Vesperi, ordinem Sacramentorum, Preces varias ad rerum variar. benedictiones, in mortuos varios ritus et cantica etc. Vide et hic [orig: hţc] non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘], inprimis de ablutione manuum ante preces, Gentilibus quoque usitata [orig: usitÔta], supra voce Lotio.

PRECARIA in Ecclesia Romana est libellus seu Charta, qua [orig: quÔ] quis alodium seu praedium, ab Ecclesia subannuo censu ad vitam utendum accipit, illud precario possessurus, ut est in Capitul. Caroli M. l. 7. c. 104. Interdum tamen, ex pacti conventi Legibus, longius Precariae extendebantur, ad quartum nempe, ut apud Godefridum Monachum S. Pantaleonis in Chron. Ann. 1168. legitur, et ad quintum heredem; cuiusmodi Precariarum seu Praestariarum (namque et sic dicebantur, a praestare, quod est mutuo dare. Gallis prester ) Chartas Formulasque aliquot, exhibet Car. du Fresne in Glossar. Variae autem erant Precariarum leges, inter quasilla, ut de quinquennio in quinquennium renovarentur, ne ex silentio aliqua praescriptio posset obtendi, in Capitulis Caroli C. tit. 6. p. 8. Sed et earum aliae erant, quae ab ipsis Ecclesiis, seu ipsis Praesulibus fiebant, aliae quae Regia [orig: RegiÔ] auctoritate. Saepe enim a Regibus Precarias facere cogebantur Ecclesiae, ut, quae inde proveniebant, in substidium exercitus impenderentur: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] non solum ab Ecclesiis et Ecclesiasticis auxilia subinde ad bella sua et Regni necessitates exegere [orig: exegŕre], sed et per eiusmaodi Precarias Regias pleraque Ecclesiarum praedia in Laicorum manus transiere [orig: transiŕre]; dum qui iis donati erant, nequiquam obstante lege praedicta [orig: praedictÔ], lapsu temporis non in precarium, sed in beneficium Regium illa possidere coeperunt. Vide eundem fuse de Precariis disserentem, d. l. ut et Macros Fratres in Hierolex. At Precatio, in eadem Communione, dicitur Oratio, quae a presbytero ante Epistolam in Missa dicitur. Amalarius in Eclogis de Officio Missae editis a Stephano Baluzio: Episcopus quidem post primam orationem, quam Precationem nominamus sedet versus populum et Presbyteri cum eo etc. apud Eund.

PRECATIOLEUM Graece *eu)xe/laion, vide supra Oleum.

PRECATORES dicti sunt haeretici, per Syriam olim late diffusi, ex Messalianorum secta, qui praetextu precum continuo [orig: continu˘] fundendarum, alia omnia exercitia, pro nihilo habentes, propriis operari manibus, qui tum laudabilis Monachorum mos erat; ieiunare item, detrectabant. Iidn divinam Essentiam corporis oculis conspici posse dictitantes, frequenter subsultabant, calcare se Dae monia iactantes, ac digitos ad modum collimantis figurabant, Diabolum hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] se transfigere, asserentes. Ob quae deliria Enthusiastae quoque vocitati sunt. Adhaesisse iis in Occidente etiam nonnullos, patet ex libro Augustini, quem de Opere Monachornm inscripsit. Huius sectae quidam, cum ad Abbatem Silvanum in Monte Sinai venisset, Monachosque ibi operantes invenisset, in crepuit eos his verbis, Quare operamini escam, quae pirit? Maria autem optimam partem elegit. Abbas vero cum cum in cella sua solitarium cum libro relictum ad prandium non vocasset [orig: vocÔsset], illi, se neglectum postea querenti, apte respondit, Quia tu spiritualis es et optimam partem elegisti, cibisque proin non indiges, sicut nos, qui carnales sumus, et ideo manibus nostris laboramus, vocare te non ausus sum. Quibus verbis confusus miser, erroris mox paenitentia [orig: paenitentiÔ] ductus, veniam ab Abbate petiit, cui ille iterum apposite: Ergo et Martha necessariaest, respondit. Dominic. Macer. in Hierolex. Vide quoque in Adelphiani, Euchitae, Psalliani, Sathaniani etc.

PRECATORIAE Sphaerulae seu calculi, quibus Christianorum nonnulli in precando utuntur, Petrum Ercmitam auctorem habent, vide ibi. Earum meminit Polydorus Virgilius de Invent. rerum, l. 5. c. 9. ubi inquirens, quis primus orandi modum docuerit, post quam egit de oratione Dominica, ex Ruffino, ostenditque modum, ex verbis Domini, Iohann. c. 4. v. 24. haec postea subdit, de more in vecto, et tunc temporis iam dudum usitato: Coeterum, ut rationem cum Deo habere possemus, quoties ipsam dominicam precem cum Angelica salutatione recitar emus, est modus orandi postremo [orig: postrem˘] inventus, per calculos, ut ita dicam, ligneos, quos modo preculas, modo Paternostros vulgus appellat. Hi numero [orig: numer˘] quinquaginta quinque ita ordine distinguuntur, ut post denos singuli maiusculi affigantur filo, sunt enim perforati et, quot hi sunt, toties Dominicam precem; quot illi, toties Angelicam salut ationem, ter numerum ineundo recitent, terque symbolum brevius inferant. Et id Deiparae Virginis Psalterium nuncupant ---- Hodie tantus honor eiusmodi calculis accessit, ut non modo ex ligno, succino et corallo, sed ex auro argentoque fiant, sintque mulieribus instar ornamenti et hypocritis praecipui fucosae bonitatis instrumenti. Hactenus ille. Vide quoque infra in voce Rosarium. Simile quid de Tunquinen sibus legimus, apud Io. Bapt. Tavernier Descr. huius Regni, sed calculos illorum centenos esse, scribit Auctor.

PRECES Primariae in Charta Caroli IV. Imperatoris A. C.


image: s0887a

1350. a Marqu. Frehero edita [orig: editÔ], et apud Gobelinum Personam in Cosmodromio aetat. 6. c. 94. diciturius, quod habet Imperator coronatus, ex antiqua consuetudine, in omnibus Cathedralibus Ecclesiis, atque etiam Monasteriis, per germaniam, unius Canonici pro arbitrio nominandi, quem Collegium recipere tenetur. Quod, per dioecesim Spirensem et Wormatiensem, in Rupertum Comitem Palatinum Rheni Wenceslaus Imperator transtulit A. C. 1376. uti legitur in Charta huius Imperatoris, apud Car. du Fresne Glossar.

PRECIANI populi Aquitaniae, proximi Bigerronibus seu Bearniae et Hispaniae citeriori. Bear hodie, aut Baionne Precins, autem Vigenereo, Annot. in Caesarem.

PRECIUS Etruriae lacus. Aliis Prelius. Eius meminit Cicer. Orat. pro Mil. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 474.

PRECOPIA vulgo PRECOPS, urbs Tauricae Chersonesi alias Taphrae. Hinc Taurica Chersonesus nunc Tartaria Precopensis dicitur seu minor. Inter Bugem lacum ad Ortum, et Carcinitem Sinum ad Occasum in ipso Isthmo. Vide Praecopia, Item, Tartaria minor seu Precopensis.

PREDERIA apud Rollandinum, Chron. Paduano, l. 1. c. 12. machina bellica, quae Petraria aliis, vide ibi.

PREGEDUNDIS vide FREGEDUNDIS.

PREGIZERUS Ioh. Ulricus, Custerdinga [orig: CusterdingÔ] vico [orig: vic˘] Tubingae vicino [orig: vicin˘] natus, A. C. 1577. patre cognomine Pastore Ecclesiae illius loci, Latine, Graece, Hebraice, Chaldaice doctus, Calvam vocatus dioeceseos illius Pastorem et Specialem Superintendentem egit, ab A. C. 1612. per octennium; exin Tubingae Pastor et Theologiae Professor, A. C. 1620. ac tandem Universitatis Cancellarius et Ecclesiae Tubingen sis Praepositus electus, A. C. 1652. obiit quadriennio [orig: quadrienni˘] post, anno [orig: ann˘] aetat. 79. Ministerii 50. freherus Theatro Viror. erudit. claror. Pater fili cognominis, Ethices primo in Acad. Tubing. Professoris, Senatoris dein, et Paedagogiarchae per Scholas superiores Bucatus, exstincti A. C. 1672. aetat. 61. quo [orig: qu˘] genitus Ioh. Ulricus, Historiarum ibidem in Collegio Illustri Professor eximius, Societatis Historico-Caesareae haud pridem optimis auspiciis institutae Collega meritissimus, Saeculi N. C. primi Historiam Germaniae suae brevi exhibebit, iam variis Ingenii ac eruditionis suae multiiugae monumentis clarum nomen meritus. Meminit eius honorisice Phil. Iac. Spenerus Praefat. Opreis sui Herald. Part. 2.

PRELUM a PREMO, pressorium fuit, premendis vestibus, et praecipue sericis, ut validius niterent, et splenderent ex pressura, adhiberi solitum, cum cippus soli Togae umboni serviret, ut rugas et plicas, quibus umbo structus et contabulatus erat, in sua sede contineret, ac consteingeret. Quae duo proin confundentes, pluribus refellit Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Vide quoque eum ad Solin. p. 1049. et supra voce Praelum.

PREMERE apud Statium, Theb. l. 8. v. 568.

---- tunc auro [orig: aur˘] Phaleras auroque [orig: aur˘que] sagittas
Cingulaque et manicas (ne coniuge vilior iret)
Presserat ----

nere est veteri Scholiasti. Quae locutio videtur ex eo deducta, quod areis et pressoriis Veteres vestimentis formam servare consueverunt, de quo supra aliquid, plura vero apud Casp. Barthium ad Claudian. Sic Val. Flaccus, l. 2. v. 410.

Illic servati genitoris conscia sacra
Pressit acu, currusque pios ----

Alias, insequi, instare, proxime urgere. Statius idem, Theb. l. 5. v. 246.

---- Vis nulla arcere furentes:
Hax sequere, o [orig: ˘] miserande. premunt, aderuntque moranti,
Et mecum fortasse cades ----

Proprie de Venatoribuws. Virg. Georgic. l. 3. v. 413.

Ingentem clamore premes ad retia cervum.

Et, Aen. l. 1. v. 324.

Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

Porro, strictim examinare, ut exprimatur veritas. Idem Statius, ibid. v. 318.

---- ---- inania busta
Plango metu, si forte premant ----

Qua [orig: QuÔ] notione Maro quoque verbo [orig: verb˘] saepe utitur. Etiam vincere, superare, apud Statium rursus, Theb. l. 6. v. 34.

Exemplo [orig: Exempl˘] famulas premit etc.

Ut alia significata inpraesens omittam, de quibus vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium passim.

PREMISLAUS vide PRAEMISLAUS, et PRIMISLAUS.

PREMISLIA vulgo PRZEMYSL, urbs ampla Rusiae nigrae, ad amnemSan, Episcopalis sub Archiepiscopo Leopoliensi. 10. leuc. a limite Poloniae maioris in Ortum, 16. a Sandomiria in Meridiem, Hungariam versus 12. circiter. arcem habet munitam in colle; estque elegans et probe culta.

PRENDAVESI populi Daciae, quorum oppid. Perennium Lazio.

PRENICUS mons Liguriae, in territorio Genuensi. a Genus 5. mill. pass. ubi vallis et pagus Preneco, apud vallem S. Urcisceni. August. Iustinian.

PRENSARE quid? vide supra ubi de Candidatis.

PREPIS mollis quidam et nefanda [orig: nefandÔ] libidine infamis Athenis, de quo Aristoph. Acharnan. Act. 3. Scen. 4. Schol. p. 411.

PRESBYTER [1] Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Zeken, i. e. Senior, nomen titulusque eminentioribus olim, adeo que Praefectis Iuridicis Israelitarum, iam per intervallum Legis dationem in Sinai antevertens, tribui solitus et quidem his inprimis, uti vidimus supra, voce Iudex.


page 887, image: s0887b

de Presbyterorum Israelis tam frequens mentio [orig: mentţo], Exodi, c. 3. v. 16. et 18. c. 4. v. 29. c. 12. v. 21. etc. Quos Philo nuncupat *dhmoge/rontas2, tou= e)/qnous2, Presbyteros seu Seniores gentis, de Vita Mosis, l. 1. Et die pridiano [orig: pridian˘] ante consilium Iethronis, de instituendis Iudicibus, congregatos esse legimus, c. 18. v. 12. cunctos Presbyteros Israel, quos convivio [orig: convivi˘] excepit Iethro. Usurpatur scil. ut notissimum tunc dignitatis generalis nomen Presbyter, cuius antiquioris etiam inter Ebraeos ipsos eiusmodi usus vestigia deprehenduntur, iam Abrahami temporibus, ut videre est Gen. c. 24. v. 2. ubi Eliezer Damascenus, qui servus Presbyter Abrahami vocatur; Gen. c. 15. v. 2. filius gubernationis domus eius, i. e. gubernator seu praefectus, dicitur. De Iosepho dein legitur Gen. 6. 50. v. 7. ascendisse eum ad sepeliendum patrem suum, et ascendisse cum eo omnes servos Pharaonis, Presbyteros seu Seniores domus [orig: doműs] eius et cunctos Presbyteros Terrae Aegypti. Unde apparet, tum apud alias gentes, tum apud Hebraeos, nomen hoc pro dignitatis titulo iam antiquissimis temporibus fuisse in usu. Quod etiam mores statim post Mosen, anteriorum velut ex saeculorum consuetudine, recepti sub lege, circa Presbyterorum, quae apud Israelitas, creationem (per manus impositionem, quae Semica illis, fieri solitam) ac denominationem satis superque evincunt. alios nempe in dignitatem Docendi ac Ligandi seu Inhibendi, et Solvendi seu Permittendi, i. e. casus conscientiae et dubia sacra resolvendi, seu velut Doctoratus [orig: Doctoratűs] Theologiae universae, creabant; vide supra ubi de Ligandi ac Solvendi arcano. Alios, in Theologiae capitum aliquot tantum particularium, explicandorum, quae [gap: Hebrew] vocitata, facultatem creabant, velut in Doctoratus Theologiae limitibus singularibus circumscripti dignitatem. Alios (quod frequentissimum) causas qualescumque cognoscendi potestate donabant, Doctores sic eos Iuris simul ac Theologiae creantes. Aliis denique, causis aliquot tantum, velut pecuniariis, sed non capitalibus, permissis. Non tamen, ut ita ex ipsa tali creatione iudiciariam inde sibi quis potestatem nancisceretur, quam ex creatione ipsa sola actu posset exercere, sed ut solum capax ita fieret praefecturarum Iuridicarum, atque ut inde in Iudicum Collegia ac Synedria, sive Magnum sive Minora, rite posset cooptari. Ex recepta autem tum ante tum post legem a Mose latam Presbyteri notione, pro eo qui inter suos sapientia [orig: sapientiÔ] et dignitate praecellentior esset, illud Mosis, Exodi c. 19. v. 7. Et venit Moses et convocavit Presbyteros Populi, vertitur in paraphrasi Hierosolym. Sapientes Israel: Ut quam plurima in Pentateucho loca omittam. Quo inprimis Pertinet Lex, Levit. c. 19. v. 32. ubi [gap: Hebrew] seu Presbyter signantius, pro eo, qui sapientia [orig: sapientiÔ] et dignitate eminentior esset, qualiscumque interim aetatis esset, occurrit: coram canitie consurge et honora personam seu vultum senioris seu Presbyteri. Hinc, velut ex receptissimo ab intima tunc antiquitate usu, notio Presbyteri ista habetur, in loco illo illustri de Synedrii Magni institutione, Numer. c. 11. v. 16. etc. ubi Deus Mosi ait, Congrega mihi septuaginta viros, e senioribus seu Presbyteris Israel, quos noveris esse Seniores seu Presbyteros Populi: De quibus Philo, *oi(=s2 ou(de\ presbute/rous2 e)/nesti geni/sqai pro\s2 a)lh/qeian mh\ metalabou=si tou= panso/fou pneu/matos2 e)kei/nou, Qui revera non fiebant Presbyteri (rite non creabantur in munus ei designatum) siue particrpatione Spiritus sapientissimi illius, qualis Moses erat, qui eos ascivit creavitque. Unde etiam tam Synedrium Sapientum, quam Presbyterorum, dicti sunt. etc. Pro corporibus vero ac coetibus in prisco illo tempore Presbyterorum, Graeci substituunt tum ante, tum post Legem datam, vocem *gerousi/a, a ge/rontes2, i. e. Senes seu Seniores, h. e. Presbyteri; quae synonyma: cum comparativa pro absolutis non raro usurpari, etiam Quintilianus dicat, Institut. l. 9. c. 3. Unde et Virgilius Seniorem pro Sene dixit, Aen. l. 6. v. 304. de Charonte.

Iam senior, sed cruda Deo viridisque senectus.

A Presbyteri vero usu Iudaico, etiam vocabulum *presbute/rion, Presbyterium, natum est; cuius duplex notio: Altera qua [orig: quÔ] dignitas ipsa ac officium Presbyteri, quod varium erat pro varia eius creatione, significatur. Quomodo sumitur in illo Iosephi, advers. Appion. l. 2. panto\s2 tou= presbuteri/ou timh\n e)/xein tou\s2 ne/ous2, Ab Iuvenibus honorem exhibendum, ubicumque Seniorum dignitas reperitur. Unde in Christianismum primitivum eadem vox ac notio (simul cum vocis Presbyteri usu frequentisimo, ut ex N. T. liquet) sumpta est, adeo que Presbyterii honor, et manus imponere ei)s2 presbute/rion, ut Presbyterio [orig: Presbyteri˘] quis fungatur, Syn. Ancyr. can. 18. in Cod. Eccl. Univ. 38. Euseb Histor. Eccl. l. 6. c. 7. etc. Et in Presbyterio filios generare, apud Innocentium I. in Decretis, c. 33. est, postquam Presbyter quis creatus fuerit. Altera, qua [orig: quÔ] eadem vox Presbyterorum ordinem, coetum seu consessum, congregationem aut collegium qualecumque denotat, ut Lucae c. 22. v. 66. sunh/xqh to\ presbute/rion tou= laou=, congregatum est Presbyterium Populi et Principes Sacerdotum et Scribae et duxerunt illum ei)s2 to\ sune/drion au)tou= in Synedrium seu consessum suum. Vide quoque Actor. c. 21. v. 5. Quo [orig: Qu˘] sensu etiam postea inter Christianos vox non raro occurrit, ut ex constitutionibus Apostolicis dictis, l. 8. c. 16. Synodo Ancyrana, Epistolis Ignatio tributis, Cypriano, Aliis, liquet. Nempe licet et sic interdum dicti sunt quidam ex eo tantum, quod negotiis aliquot forensibus aut quasi (ut Leviti renuntiationi) lege sacra [orig: sacrÔ] praestitutis, haud impares reperirentur; quod Seldenus ostendit, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 1. tamen ut plurimum Presbyteroram nomine saltem illi veniebant, qui sollenniter creati ac constituti iuxta morem erant, ut in Synodria cooptarentur Iudicesque fierent, qui Theologiae Doctores ordinarentur, Hinc duravit per Iudaismum Seniorum Iudaeorum mentio C. tit. de Iudaeis, l. 15. ut et Synedriorum utriusque Palaestinae, ac Presbyteriorum, C. Theodos. l. 16. tit. 8. l. 2. 13. 14. 29. Et ex vetustissimo illo harum vocum apud Ebraeos usu et


page 888, image: s0888a

Presbyterorum constitutione sollenni, usurpantur itidem utraeque in Iudaismo Apostolorum reformatio, seu Christianismo ex Iudaismo sub illis nascente. Nimirum uti Ebraeis non credentibus sui. ita credentibus seu Christianis sui Presbyteri iam creabantur, qui etiam Ecclesiae Presbyteri dicti, Actor. c. 20. v. 17. et Iacobi, c. 5. v. 14. fitque prima mentio eorum in Ecclesia Christiana Actor. c. 11. v. ult. Quantum vero Gerusiae seu Senatus nomen, id in Poedere N. semel habetur, pro Seniorum, in Politia Iudaica, ordine, sed numquam pro coetu aliquo Fidelium seu Christianorum. Nec sane, ut ad Christianismum attinens, occurrit in eodem Foedere vox Presbyterium, nisi 1. Timoth. c. 4. v. 14. Noli negligere donum, quod in te est, quae data est tibi per prophetiam kata e)piqe/sews2 tw=n xeirw=n tou= *presbuteri/ou, cum impositione manuum Presbyterii; ubi tamen *presbute/rou i. e. Presbyteri, non pauci legi volunt: ut sensus sit; quae tibi data est, per Prophetiam cum manuum impositione, qua [orig: quÔ] creatus es Presbyter. Maxime, cum Paulus ipse, alibi de eadem gratia sive dono in Timotheo loquens, 2. Epist. c. 1. v. 6. dicat expresse, o(/ e)stin e)/n soi dia\ th=s e)piqe/seus2 tou= xeirw=n mou, quod est in te per impositionem manuum mearum; quod quidem sonat, quasi Paulus ipsum creasset [orig: creÔsset], non Presbyterorum coetus aliquis, nomine Presbyterii signantius inter Christianos tunc notus. Nam Presbyterum unicum, alium creare potuisse, ex more Hebraeorum, qui tum viguit, vetusto, receptum erat; modo id fieret intra terram Sanctam, et bini alii creationis actui interessent: quam librtatem creandi postmodum ita sub Christianismi initia, seu tempore Hillelis Senioris Principis Synedrii M. temperatam esse, aiunt Magistri, ut sine licentia Principis Synedrii M. creandus inde esset nemo, nec ab ipso Principe, sine praesentia Patris Synedrii, nec a Patre, sine praesentia Principis. A quibus tam en restrictionibus Apostoli, divino [orig: divin˘] iussu, etiam extra Terram Sanctam, Euangelium annuntiaturi liberi erant, qui proin in Asia minori, Creta alibique, Presbyteros, seu Pastores, Episcopos Doctoresque Theologiae Christianae: passim instituerunt etc. Hactenus Seldenus, infra laudandus. Uti autem Israelitis ac postea Christianis, sic aliis quoque Gentibus, suos fuisse Presbyteros ex Scriptoribus patet. De Aegyptiis supra diximus Presbyteri Midianitarum et Moabitarum memorantur Numer. c. 22. v. 4. 7. 8. ubi isti, qui legati ad Bileamum venerant, dicuntur Principes Moab. Sic cum Iosuae tempore non pauci Cananaei, e Phoenicia in Africam fugientes, ibi sedes fixissent, ut linguam, ita et mores suorum avitos secum illuc afferentes, ad posteros transmiserunt. Apud eos autem postmodum diu usurpari solitum scimus ipsum [gap: Hebrew word(s)] Presbyterorum seu Seniorum, nomen, pro eorum qui rebus praeerant coetu. Vide Procopium Vandalicorum, l. 2. Hinc expressa Carthaginiensium *gero/ntwn mentio, apud Aristotelem Politic. l. 2. c. 9. quorum tamen in numerum diserte ait adscitos, ai(retou\s2 ma=llon h)\ kaq' h(liki/an, qui eligi mererentur magis quam qui aetate Seniores essent. Hinc etiam eiusdem gentis *gerousi/a erat seu Senatus, ut ipse idem ibi et Liv. l. 30. c. 7. Eiusdem item collegas Seniores nuncupatos esse testis est, tum in rebus Annibalis Liv. l. 34. c. 60. tum apud eum Aristo Tyrius, qui profugus in tabellis, supra sedem quottidianam Magistratus suspensis, scripserat se privatim ad neminem, publice ad Seniores, mandata habuisse. Ubi Livius, ad Seniores, ita Senatum, inquit, vocabant. E quibus Senioribus SufFetes eligebantur, qui apud Poenos, tum ut Consules praeerant, tum ut Iudices omnimodas controversias, cognoscebant: quemadmodum et Romae Consules e Senatoribus selecti Senatorum quoque nomine, cui illud Consulis velut innitebatur, gaudebant. Parilis apud Persas vetustissimos notio ac usus Presbyteri seu Senioris, quem *gerai/teron nuncupat Xenophon, Cyropaed. Cyropaed. l. 1. Pir, in plur. Piran et Pirenai, Pentateuchi versio Tawasiana seu Persica. Vox etiam *ge/rontes2, Seniores, ut iam olim per Orientem ad Optimates Graecorum designandos usitatissima, Homero adhibetur, ut in Achillis scuto. Il. s. v. 503.

---- ---- oi( de\ *ge/rontes2
*ei(=at' e)pi\ cestoi=si li/qois2 i(erw=| e)ni\ ku/klw|.

---- ---- Seniores
Sedebant in politis lapidibus sacro in circulo;

alibique saepius. Qui eodem [orig: e˘dem] sensu *dhmoge/rontas2 habet. Il. g. v. 372. ubi de Populi troiani Optimatibus. *gero/ntwn Lacedaemoniorum, meminit iterum Aristoteles, d. l. c. 7. et Plut. in Lysandro. Cretensium Seniores idem Aristoteles habet d. l. c. 8. ut et Corotoniatarum, Malchus seu Porphyrius in Vita Pythagorae: Samiorum *presbute/rous2 memorat Iamblichus, de Vita Pythag. l. 1. c. 5. Et *gerousi/a Nicaena haberi existimatur, in vet. Inscr. inter schedas Busbequianas reperta [orig: repertÔ], apud Gruterum, in Thesaur. p. 1096. 5. De *gerousiastai=s2 Alexandrinorum, sonat l. 19. C. Theod. lib. 10. tit. 10. Quinetiam vetustum *gero/ntwn, eorum que Synedrii apud Graecos nominis, exhibet priscum marmor Smyrna [orig: SmyrnÔ] pridem in Angliam allatum, ubi assignatis cuidam posterisque eius ab Artemidoro quodam fundi aliquot partibus, in usum sepulchralem, adicitur, *e*a*n *d*e *t*i*s *t*o*l*m*h*s*e*i *a*p*a*l*l*o*t*r*i*w*s*a*i *t*i *e*s *a*g*t*w*n *w*d*h*p*o*t*e *t*r*o*p*w *a*p*o*t*i*s*e*i *t*w *s*e*m*n*o-- *t*a*t*w *s*g*n*e*d*r*i*w *t*w*n *e*n *s*m*g*r*n*a *g*e-- *r*o*n*t*w*n *a*g*r*g*g*r*i*o*g *d*h*n*a*r*i*l *d*i*s*x*i*l*i*a *p*e*n*t*a*k*o*s*i*a. Cui concors est marmor unum et alterum Arundellianorum,


image: s0888b

ut ibi videre est. In aRabum porro tam Orientalium, quam Africanorum, scriptis nomen Alsheich seu Xeque, i. e. Senioris seu Presbyteri, obviam est, uti diximus voce Alsheich. Sed et in Historiis eorum occurrit Senex kat' e)coxh\n dictus, pro supremo Magistratu, apud Antoninum Histor. part. 2. tit. 17. c. 9. ž. 7. alibique non raro. Quod ad Occidentem, notius nihil est, quam illud de Senatoribus a Romulo institutis Senatuque Romanorum, de quo alibi dicemus. Nec cuiquam ignotum, in Iralia, Gallia, Hispania, Seniores dici omnes illos, qui dignitate, honore aliterque excellunt. Beda quoque, ubi de Earconberto Cantuariorum Rege eum idola destrui et ieiunium Quadragesimale observari, per regnum suum, Principali auctoritate praecepisse dicit, A. C. 640. Anglosaxonica versio substituit, Senior alis seu Senioratus sui auctoritate: ut alia transiliam. Cum vero hactenus Presbyteri et Senioris voces pari passu ambulaverint, discrimen inde ortum; quod Presbyteri vox ius natalium suorum primigenium, in Christianismo Ecclesiastico exuere coepit; altera vero illa Senioris et Barbaro-Latine et per linguas Provinciales, in Christianismo Politico, Domini significationem, a temporibus vetustissimis, nacta est. Qua de re vide plura apud Iohan. Seldenum de Synedriis Veter. Ebraeor. l. 1. c. 14. et l. 2. c. 7. ubi de Presbyterorum, apud Hebraeos, Ordinatione ac de Presbyteris Ecclesiae Christianorum primitivae, aliisque huc pertinentibus fuse disserit, ut et supra in voce Ordinaetor. In Ecclesia Christiana, ut hoc addam, Presbyteri iidem primitus cum Episcopis, dicebantur, quibus praedicatio Euangelii com missa: his ex populo adiuncti, ut custodes essent disciplinae Ecclesiasticae, eodem [orig: e˘dem] nomine insignes erant; vide deutrisque Apostolum 1. Timoth. c. 5. v. 17. Successu temporis Presbyteris Episcopis inferiores facti sunt, vide infra Primas, et nomen ad Sacerdotes restrictum, ut docet Malchus in Byzanticis, et Critopulus Confess. Eccl. Or. c. 11. ubi hic praecipuum eorum munus fuisse th\n tou= musthri/wn i(erourgi/an kai\ th\n tou= lo/gou diakoni/an, Sacramentorum administrationem et Verbi ministerium: coetera cum Diaconis haovisse com munia, ait. Ordinabantur autem ad hoc munus ab Episcopis, sed non ante annum 30. more ex Iudaismo retento, cuius xeirotone/as2 ritum fuse exponit Euchologium p. 84 et seqq. ipsis vero alios ordinare non licebat, Chrysostomus, Homil. XI. in 1. ad Tim. quamquam non penitus olim fuisse ab ordinationibus exclusos, patet ex ante dictis. Porro in coniugio vivere non prohibebantur, uti docet Cl. Suicerus voce *ga/mes2, quem vide pluribus hanc in rem, vocibus *)epi/skopos2 et *presbu/teros2, ubi inter alia, in Eccles. Alexandrina, ex quo Arrius Ecclesiam turbavit, Presbyteros docendi populum ius perdidisse, observat: uti de habitu eorum veteri Salmas. ad Pallium Tertullian. c. 1. de vocis vero usu in citeriore Ecclesia, hic [orig: hţc] infra, ubi de variis Presbyterorum in Ecclesia Latina Graecque generibus. Non omittendus tamen hic [orig: hţc] locus, de Euaristo Papa, circa Traiani tempora, Alfonsi Ciacconii in Pontif. VI. Hic Titulos in urbe Roma divisit Presbyteris, ut unusquisque seae paraeciae terminis distingueretur. Nempe Tituli voce, praeter alia, veniebat Inscriptio qualiscun que, qua [orig: quÔ] res, cui affixa erat, melius praetereuntibus innotesceret. Livius Dec. 4. l. 10. ubi de Templo Larium permarinorum, a M. Aemilio. dedicato, Supra valvas, inquit, Templi Titulus cum tabula fixus est: dedicationis causam scil. continens. Vide quoque Plin. l. 7. Ep. 29. Alios. Hinc a Christianis mos adoptatus, atque ex hac origine demum, etiam hodieque, Ecclesias ipsas praediaque illis assignata in iure Pontificio eiusque formulis, passim denotant Tituli; ut in Cardinalium Presbyterorum Titulis, nominibus illorum adici solitis, aliisque id genus quamplurimis, licet inscriptionum in Ecclesiis usus vetus desierit aut raro adhibeatur. Indeque apud Prudentium Peristephan. hymn. 2. Titulum figere Martyris, v. 392. et Ibid. hymn. 6. v. 45.

Parte alia [orig: aliÔ] Titulum Pauli via servat Ostiensis.

Idem autem Titulus, verba sunt Baronii ad Martyrol. 26. iulii, avod Memoria seu Ecclesia. Et dein, Romae obtinuit vetus loquendi usus, ut non omnis Ecclesia Martyrumve Memoria Titulus diceretur, sed tantum insigniores Ecclesiae, quibus praeficerentur Cardinales Presbyteri. Sed inolevit plerumque, ut ordinatus etiam quilibet a)polelume/nus2 seu absolute, i. e. citra specialem Ecclesiae, Monasterii, Martyrii, cui manciparetur, designationem, Ordinatus diceretur sine Titulo seu non attitulatus, Ivo Decret. part. 6. c. 26. Unde Titulari verbum: Et in formulis Ordinationis Presbyterorum, in Titulum S. Petri, in Titulum S. Albani, id genus alia frequentissime occurrunt, atque etiam hodieque sunt in usu ex veteri more, quem interdum locutiones eiusmodi non tam sequuntur, quam plane deludunt; tametsi idem, quod decreverant Patres Chalcedonenses (ordinationis istiusmodi xeiroqesi/an irritam pronuntiantes Can. 6. et Dist. 70. c. 4.) instauratum sit in Concilio Placentino, Dist. 70. c. 2. sub Urbano II. Legitur etiam, circa A. C. 166. illud e Pii I. Epistolis, Presbyter Pastor Titulum condidit, Ep. 34. cuius mentio quoque in Martyrologio Romano iul. 26. etc. Plura hanc in rem vide apud eund: Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 3. c. 15. ž. 4. uti de expensis, quae a Presbyteris Ecclesiarum ruralium, in Episcoporum et Archidiaconorum, dioecesin suam visitantium, susceptionibus fieri solitae, supra aliquid voce Parata. Neque vero Presbyteri solum, sed et Presbyterae, Graecis *presbu/tides2 occurrunt in vetere Ecclesia, quae mulieres coeteras ad vitam honeste instituendam hortabantur, et, quia supra coeteras mulieres sedebant in Ecclesiis, prokaqh/menai hinc dicebantur, abrogatae can. 11. Synodi Laodicen. de quibus iterum vide Suicerum vocibus *diako/nissa, et *presbu/tis2 etc.


image: s0889a

PRESBYTERORUM IN ECCLESIA PRAESERTIM LATINA ET GRAECA VARIA GENERA. a. Presbyteri Agrorum et ruris, apud Zachariam, in Ep. ad Pipinum, c. 4. iidem sunt cum Chorepiscopis, quos vide supra. b. Presbyter Assistens, qui Episcopo sacra facienti adest, de cuius munere, vide Ceremonialem Episc. l. 1. c. 7. g. Preibytert Cardinates, dicti Parochiales, vide Cardinales. d. Presbyteri Cathedrales, in Concilio Emeritensi can. 12. memorati, dicebantur, qui ex Parochiis ab Episcopis in urbem matricem evocabantur, utillorum opera [orig: operÔ] in sacris obeundis ac componenda [orig: componendÔ] dioecesi commodius uterentur. Hi, Presbytero [orig: Presbyter˘] in Parochiis suis constituto [orig: constitut˘], cuiannuum dabant stipendium, reliquas obventiones sibi reservabant. e. Presbyteri Civitatenses. et Dioecesani, in Concil. Agath. can. 22. dicuntur, qui in Civitatibus, et in Dioecesibus seu parochiis, munia sua essequuntur. z Presbyter vel Sacerdos Domesticus, apud Aghobardum Lugdun. de Privil. et iUre Sacerdotii, c. 11. dicitur is, qui manet in familia Poceris alicuius. Eius enim aevo [orig: aev˘] ea increbuerat consuetudo impia, ut plane nullus inveniretur ---- qui non domesticum haberet Sacerdotem, non cui obediret, sed a quo incessanter exigeret licitam simul atque inlicitam oboedientiam, non solum in divinisofficiis, sed et in humanis etc. Hinc Presbyteri Magnatum et Procerum tales dicti, qui quod sub nullius Episcopi disciplina esse viderentur, Acephali quoque nuncupati sunt: sed Concilium Cabilonense can. 14. eos sub Episcoporum obsequium revocavit. Sed et interdum Magnates ipsi servis suis, quos literis imbui permiserant, libertatem ut presbyterarentur, coramque iis, quoties luberet, Missam et Horas Canonicas celebrarent eorumque mandatis obedirent, concessisse leguntur, quod auctoritate Synodorum confirmatum esse, tradit Auctor Fletae, l. 2. c. 51 ž. 7. h. Presbyteri Forastici seu Pagenses, Martino Braccar. c. 56. dicuntur, q2ui sunt in agris: presbu/teroi e)pixw/rioi, in Concilio Neocaesar. can. 3. q Presbyteri Forenses, iidem cum prioribus: quo [orig: qu˘] nomine illi inprimis veniunt, qui exaliena Dioecesi seu Ecclesia sunt, in Synodo Rom. sub Leone IV. A. C. 853. can. 39. i. Presbyteri Inductitii, in Concilio Romano sub Innocentio II. c. 10. seu Conductii, Concil. Remensi A. C. 1148. can. 10. opponuntur propriis Sacerdotibus. k Presbyter Localis, in Concilio Valent. Hispaniae A. C. 524. can. 6. in locis certis ordinatus vel loco alicui addictus, opponitur Presbytero Dioecesano seu Parocho, in Concilio Toletano III. can. 20. De his Concilium Chalced. act. 15. can. 6. statuit, nullum Presbyterum vel Diaconum ordinandum, ei) mh\ i)dikw=s2 e)n e)kklhsi/a| po/lews2, h)\ kw/mhs2, h)/ marturi/w|, h)\ monasthri/w| o( xeirotonou/menos2 e)pikhru/ttoito. Presbyter ad Ecclesiam intitulatus, appellatur apud Leonem IV. de Cura Pastor. l. Presbyteri Magnatum et Procerum, Vide supra Presbyter Domesticus. m. Presbyter Missalis seu Missae presbyter, Presbyter ordinatus, qui Missam dicit. n. Presbytert Parochiales, in Ep. Zachariae Papae ad Pippinum, c. 1. Graecis oi) enori=tai *presbu/teroi, iidem cum Curionibus, de qua voce vide supra. c. Presbyteri Peregrini, apud Gregorium M. l. 3. Ep. 18. iidem cum Forensibus, ut patet ex Charta Adalberonis Episcopi Virodunens. A. C. 1135. apud Car. du Fresne, Constituimus ergo, quatenus eandem Ecclesiam cum atrio Abbas et Fratres libere et quiete possideant, ne aliquis forensium Presbyterorum, sive iussu, vel concessu Abbatis, aliquando de eis se intromittat. o. Presbyteri Plateae, apud Hebraeos dicti sunt, qui ob aetatem simul et qualem cumque rerum scientiam, e vulgo delecti (reliquis multo inferiores nec omnino sollenniter ordinati) creabantur tum in Synedriis Trium viralibus, non publice per urbes pagosque constitutis, sed quae a privatis sive per compromissum, velut in arbitros, in causis etiam iuriscictionis contentiosae, civilibus eligebantur; tum in iis, quae actibus aliquot forensibus quidem, sed iurisdictionis tantum voluntariae, pro arbitrio eorum, quorum intererat, adhibebantur; ut in sollenni renuntiatione Leviri etc. Iohann. Seldenus de Synedriis veter. Ebraeorum, l. 2. c. 7. ž. 3. p. Presbyter Populi, in Actis Murensibus, p. 8. et 41. idem cum Pleb ano. r. Presbyteri Priores, vide Gregor. M. s. presbyteri Precerum, vide supra Presbyter Domesticus. t. Presbyter Ruris, vide supra Presbyteri agrorum. u. Presbyter saecularis, in Charta vetere A. C. 1241. opponitur Presbytero Religioso seu Monacho, in Histor. prioratus S. Martini, p. 499. f. Presbyteri Vicani, in Concilio Turon. II. can. 4. qui per vicos dispertiti sunt. x. Presbyteri Vici, apud Ebraeos, vide supra Presbyter Plateae

PRESBYTER [2] quid in Ecclesia significet, ex dictis notum. Sozom. l. 8. c. 12. Petrum, qui sub Arcadio et Honorio floruit, Archipresbyterum nuncupat: Socr. vero l. 6. c. 9. Protopresbyterum Alexandrinae Ecclesiae, atque hoc a gradu, ut videtur. Eadem [orig: EÔdem] compositione in Orientis imperio Protopapa occurrit, quasi Archipapa; sed ut Codinus indicat, secundas obtinens ab Archisacerdote, Spelmann. in Glossar. Archaeol.

PRESBYTER [3] Iohannes, nomen Rgum Tartariae Magnae Nestorianorum, quod Marcus Paulus Venetus, cui omnem illius tractus notitiam debemus, primus in Europam ex Asia reversus transtulit; e quo id reliqui hauserunt ac innumera de illo Presbytero Iohanne confinxerunt: praecipue Iohannes Mandevil. Ex hoc dein errore mirum est; quot alii fluxerint: dum quidam Imperium eius in media Africa, alii in extrema Asia, collocabant. Sed nec minus in nomine dissidium. Dressero enim Discursu de Statu Eccl. et Relig. in aEthiopia, sub Pretioso Iohanne, qui Geographiae Mich. Neandri est subiunctus, Presbyter Iohannes est Iohannes Belul, h. e. altus sive pretiosus. Ios. Scaligero vox haec deducta est a Persico Preste-Chan, i. e. Homo Apostolicus sive Christianus: Hornio in Orbe Politico, Part4. Preste Chan, exponitur Rex mancipiorum: Andr. Casparo Mullero, Praestegans est


page 889, image: s0889b

Cham Christianus, quia Preste: commune Christianorum in Oriente nomen est; cui accedit Becmannus, in Tract. de Dignitatibus Illustr. p. 60. etc. In qua sententiarum varietate mire fluctuatus Hornius, hunc Presbyterum Ioannem, in Asia, locat, in Orbe Polit. d. l. in Media vero Africa, in Orbe Imper. p. 460. ubi sic habet: Ab A. C. 1200. Iactaria peregrinantibus per Europam coepit, esse in remotissimis terris potentissimum Regem Christianum nomine Presbyterum Iohannem. Sed de loco concor dare non potuerunt. --- Id in universum veulgus credebat, regionem illam omni modo [orig: mod˘] felicissimam esse, ibi prata semper virentia et nullo [orig: null˘] labore quesiias dapes, ibi Elysios Poetarum campos, ut fabula illa in Proverbium quoque abierit, quo [orig: qu˘] Belgae hodieque florentissimum regionis statum vocant Paep Ians land, pro quo Germani dicere solent Schlaraffenland. Tandem circa annum 1500. detectus error et repertus in media Africa ille tamdiu quaesitus Presbyter Iohannes: Cuius quidem nomen, ex Persica voce Prester Chan, i. e. Rex Mancipiorum, deductum, quod mancipia Abyssina toto [orig: tot˘] Orbe frequentissimae sint. Ipsi Aethiopes quatuor nominibus appellant Imperatorem suum. 1. Belul gian, i. e. lapidem pretiosum ac praefectum. (Dresserus habet, Iohanem Belul. h. e. pretiosum et altum, quod tamen et ipsum nomen Hottingero suspectum est) 2. Hase, i. e. electum, cum in solio Regio collocatur etc. Vide supra ubi de. Abassia et Abyssinis: nec non voce Masih. Ipse tandem in Arca Noae p. 394. ex Godigno, in priorem sententiam relabitur, et in asia hunc Principem statuit. Carolo du Fresne, ita appellabatur in India longe lateque imperans, quod genus duceret a quodam Iohanne Presbytero Nestoriano, de quo agit Albericus A. C. 1145. qui Coirem Cham, harum regionum principe, cum Franci Antiochiam obsiderent, exstincto [orig: exstinct˘], principatum invaserat. De eo Gausredus Vosiensis Part. l. c. 65. Primo [orig: Prim˘] loco [orig: loc˘] ponatur excelsus ille Iohannes, qui regnis imperans magnis, humilitatis causa [orig: causÔ] Presbyteri sibi nomen aptavit: huius Principatus diversarum copias rerum, qualiterve plures ipsi serviunt Reges, et de Archiprotopapatu, vel qua de causa Pater eius, Quis et ut Deus, dictus est, Epistela Manueli ab eo directa prodit breviter. Vide quae de hoc Principe observavit idem du Fresne, in Observ. ad Ioinvillam, p. 89. 90. et plura apud Gregorium Abul Faraium, in Hist. Dynastiarum, p. 280. Sanutum p. 254. Alios, ut et, ubi de Pretioso Iohanne.

PRESBYTERA alias pro vidua seniori, quae in Ecclesia suo [orig: su˘] fungebatur munere: Concil. Laodicen. can. 11. Alias de Uxore Presbyteri dicitur. Concil. Antissiod. A. C. 590. celebrati can. 21. Non licet Presbytero in uno lecto cum Presbytera sua dormire; nec Diacono, nec Subdiacono. Cui Binnius ut fucum faciat: frequentissime, inquit, Presbyterae in Conciliis nominantur mulieres caelibem agentes vitam illae, quarum viri Presbyteratus ordine initiati vel erant, vel fuerant. Ita intelligendus est, ait, Canon. 21. Conc. Antissiod. Haec ille, notis ad Concil. Laodic. Sed ex antiquo MS. Chronico de gestis Henrici l. A. C. 1105. refert Spelmannus, supra laudatus: Et Ancelmus Archiepiscopus Cantuariae prohibuit Sacerdotibus Uxores non prohibitas: eundem que subnectere ait, ac si ad rem novam denotandam: prodigia alia atque alia consecuta.

PRESBYTERALES Epistolae in Ecclesia Romana dicuntur, quae ab Episcopis dantur iis, qui in aliena dioecesi, ad Presbyteri dignitatem, promoveri cupiunt. Vetus Formula MS. ex Pithoeanis, Amore Christi mihi devinctae illae Abbatissae il. Pec. Illius. Ausi non fuimus presbyterales dare duabus obstantibus causis, nec nam indiculum, iuxta Canones, Pontificis sui manu, cum testimonio boni operis retro actae vitae detulit subscriptum, nec testes habuit coram, qui dignum pro eodem ad Sacerdotium subeundum praeberent testimonium, apud Eund.

PRESBYTERIANI in Anglia quinam dicti, vide supra, voce Independentes, hi enim, cum illis quidem Hierarchiam Episcopalem aliaque huic annexa improbantes, iis nihilominus, circa Regimen Ecclesiae, directe oppositi, quamlibet particulaerem congregationem suis legibus gubernandam, sine depedentia ab ullis aliis, in Ecclesia sticis rebus, repudiata [orig: repudiatÔ] auctoritate Synodorum, Classium, Colloquiorum etc. docent, uti discimus ex Decreto Synodi Carentonianae Gallicae A. C. 1644. contra Independentes condito. Cum illi contra Presbyterii, Classium, Synodorum auctoritatem, velut Apostolicam, venerantur. Certe vel perientia [orig: perientiÔ] Iudice utri praeferendi, patebit facile. Cum ex Independentismo, velut equo Troiano, innumerae in Angliam redundarint [orig: redundÔrint] hareses et deliria: Scotia vero Presbyterii regiminisque sui beneficio [orig: benefici˘] a Sectariis et Schismaticis diu man serit immunis. Praefat. ad Syntagma Ponfession. edit. Genevae. 1612. Est Ecclesiae Scoticanae privilegium rarum prae multis --- quod circiter annos plus minus 54. sine schismate, nedum haeresi, unitatem cum puritate doctrinae retinuerit. Plura de illis apud Hornium Histor. Eccles.

PRESBYTERIUM pars quoque Ecclesiae dicta, quae alias, Chorus vel potius ipse psallentium chorus. Angl. the Quier. Vita Leonis Papae 4. Tom. 3. An. 618. b. apud eundem Spelmann, in Glossar. Carolo du Fresne magis est, pars Aedis sacrae, in qua Presbyteri consistunt et sacrae liturgiae vacant, Graecis *bh=ma; unde presbyteri, quod ibi consistendi ius haberent, oi( a)po\ tou= bh/matos2 dicti sunt, Gregorio Nazianzeno, uti idem Car. du Fresne observavit, in Deser. Aedis Sophianae, num. 49. in quam etiam sententiam Eustathius Presbyter in Vita S. Eutychii Patriarchae Constantinopol. num. 99 o(/sos2 tou= bh/matos2 kai\ o(/soi tou= ka/tw dixit. *)/aduton vocatur in Synodo Rom. sub Eugenio II. c. 33. quod quidem cancellis fuisse a reliqua Aede distinctum, supra vidimus, ubi de Cancellis. Titulus idem interdum Latine; qua [orig: quÔ] voce et sacclla Templorum, quae aliis Cubicula, nonnullis venire, unde Titulatorium Altare, h. e. alare, vel capella, in maiori Ecclesia, monet idem voce


page 890, image: s0890a

Titulus. Vide et supra Presbyter. Sed et Presbyterium in Ecclesia Romana dicitur donativum, quod Romani Pontifices, maxime cum inaugurabantur, distribuere solebant, forte quod ratione Summi Presbyterit seu Papalis dignitatis, effundatur; quemadmodum Donativa Consulum u(pa/tia et u(patei/ai appellata sunt, quod ab iis initio [orig: initi˘] Magistratus spargerentur. De eo sic Dominic. Macer. in Hierolex. Donaetivum, quod novus Pontifex in eius coronatione facere solebat, in Lateranensi Ecclesia, singulis Cardinalibus, quibus in eorum mitra duo scuta aurea cum duobaes grossis argenteis immittebat, et aliis Episcopis ac Praesulibus unum aureum scutum, et unum argenteum grossum dabat, ex Ceremoniali Rom. Pergit dein, Sic sortasse appellabatur, quia intra Presbyterium distribuebatur, sive quia ad Consistorium hoc donativum spectabat; nam Consistorium Presbyterium --- dicebatur ---- Ob eandem rationem Presbyterium dicitur serica bursa illa, in qua viginti quinque Iulii antiquae monetae inclusi praesentari solent ab Archipresbytero Vaticanae Ecclesiae Pontifici, quando ibi sollenniter celebrat, pro Missa bene cant ata, ut in ceremoniali dicitur, quam solet dinde Papa diacono Cardinali, qui Euangelium cecinerat, tradere, et is eius Caudatario erogare. Quo [orig: Qu˘] ritu vero Cardinales Praesulesque Presbyterium accipiant, a Pontifice, exponitur in Ceremoniali Rom. ex MS. Vaticano, apud Raynaldum ann. 1272. de Consecr. PP. Venit ad aliquem locum praeparatum decenter et ibi dat cuilibet Cardinali et Praelato Presbyterium Et ipse Papa sedet in sede et quilibet Cardinalis et Praelatus vadit coram eo et flexis genibus extrahit sibimet Cardinalis sive Praelatus mitram et tenet apertam ante Papam et ipse ponit illam pecuniam, quam dat ei in uno cypho argenteo Camer arius et quam dicit liber Camerae, qui vocatur Polycitus, et ille, qui recipit pecuniam in mitra, osculatur genu domini PP. etc. Sed et ad Imperatorias sparsiones vox extensa. Clemens IV. agens de Coronatione Imperatoris, apud eundem Raynaldum ann. 1311. num. 13. Consuevit autem Imperator larga presbyteria omnibus exhibere, quibus ea, cum coronatur, summus Pontifex largitur, videlicet Episcopis, et Diaconis, Cardinalibus, Primicerio et Cantoribus, Subdiaconis et Regionariis etc. Quod Roga quoque dicebatur, vide ibi. De usu autem vocis Presbyterii prisco, supra in Presbyter.

PRESLIUS Rodolphus, vide ibi.

PRESPA Apsalus Ptolemaeo, oppid. Macedoniae et lacus apud Achridum urbem teste Cedreno [orig: Cedren˘] cum Curopalate.

PRESSORIUM apud Ugutionem, Graecis piesth/rion, vide supra in voce Prelum, et verbo Premere.

PRESSUS Color apud Tertullian. de Pallio, c. 3. Imo omni conchylio [orig: conchyli˘] pressior, qua colla florent; Latine dicitur, qui alias saturus aut saturatus, Graece katakore\s2, quo [orig: qu˘] nomine intensiorem colorem et minime dilutum appellant. Myrteum et Pressum cundem faciunt. Servius et Isidorus, Myrteum, quem in purpura pressum vocamus Myrteus autem color Porphyrio, medius est inter flavum et nigrum. Sic Plin. l. 33. c. 12. genus quoddam silis pressum vocat, quod coeteris erat fuscius et quo [orig: qu˘] Pictores utebantur ad picturae umbras: Tertium genus est pressum, quod alii Syriacum vocant, ex Insula Syro, iam quidam ex Achaia, quo [orig: qu˘] utuntur ad pictur ac umbras. Idem de Sinopide, l. 35. c. 6. Quae magis coeteris rubet, utilior abacis: Idem pretium eius, quae pressior vocatur, et est maxime fusca. Servius adillud Georg. l. 3. Spadices glaucique: quos phoeniciatos vocant, pressos, myrteos. Nempe uterque idem color, subfuscior videl. et saturatior. Eundem Graeci skoteino\n, o)/rfninon, me/lana, a)mauro\n, Latini oneratum dixere [orig: dixŕre] plenum, adstrictum, austerum, improbum, superbum etc. quas voces, si placet, vide, et Plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 344. et 345. In prupura inprimis id pressum dicebatur, quod obscurius erat et fuscius, in rubro item, ut rubricae genus pressius, apud Plin. Idem p. 1157. Alias Pressa vestis splendens intelligitur, quia splendor est de pressorio, apud eundem Salmas. ad Tertull. d. l. c. 5.

PRETIOSA rogis inferendi ritus memoratur Statio, Theb. l. 6. v. 207.

---- non unquam opulentior illie
Ante cinis, crepitant gemmae, atque immane liquescit
Argentum, et pictis exsudat vestibus aurum.

Quem morem antiquissimum fuisse, ait vetus Scholiastes: ortum inde, quod Inferis rem divinam facientes solebant crateras cum libam entis flammis inicere, habet Servius ad Aen. l. 6. Diis superis tantum libabant. Inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant. Hinc cum suis gem mis cada vera nobilia cremata, docet Propertius, l. 4. El. 7. cum vestibus pretiosis, Alii, quorum partem post Libitinarios Scriptores, illustrando dicto Statii loco contulit Thom. Dempster. Comm. ad Corippum. Hodieque, in Oriente inprimis, multo in usu. sEd et de Israelitarum Regum sepulchris, Davidis inprimis, talia habet Iosephus passim, cuius rei alia in illa gente, Deo sacra [orig: sacrÔ], ratio fuit, uti dicemus, ubi de Sepultura, vide quoque hic [orig: hţc] passim alibi. Aliud quid Pretiosa est, apud Scriptores Ecclesiae Romanae, uti videbimus infra invoce Prima.

PRETIOSI Iohannis, seu Presbyteri Johannis Imperium seu ubi fuerit, non satis constat. Doctioribus tamen in asia fuit, versus Tartariam; quamquam alii male Abassinorum Imperium Presbyterum Iohannem vocarint [orig: vocÔrint]: De cuius erroris origine disserit Godignus, c. 5. In Tartaria circa Cathayam regnarunt [orig: regnÔrunt], ante multa saecula, Imperatores Nestorianorum, dicti Iuhanna communi nomine, ab Europaeis Presbyteri Iohannes, quorum potentia a Zingi Tartaro destructa fuit. Eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] Lusitani Indiam detegebant, magna per Europam fama erat Presbyteri Iohannis, quo [orig: qu˘] tamen loco [orig: loc˘] esset, ignorabatur. Quare, cum Petrus Coillanus audivisset in Aethiopia esse Imperium Christianum potentissimum, crediditi psum esse, qui Presbyter Iohannes diceretur: Hic ergo primus Abassinum Imperium sic appellare coepit, errore dein in omnes sparso [orig: spars˘]. Vide Abassini.