December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 885, image: s0885b

PRAUSI Straboni, populi Galliae ex quibus Brennus prodiit. Horum locus Broia, vel Labroia, in Burgundiae Comitatu, Gollusio.

PRAXAGORAS Atheniensis sub Constante, Constantio et forte adhuc Iuliano Apostata, anno [orig: ann˘] aetatis 19. Scripsit historiam Regum Atheniensium, libris 2. an. aetat. 22. de vita Constanis M. libros 2. quem, Ethnicus licet, omnibus Imperatorib. reliquis praefert. Item, de vita Alexandri M. libros 6. Vide Photium, Cod. 62. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 17. Possevin. in app.

PRAXASPES nobilis Persa, qui Smerdim Cambysae fratrem, iussu regis, occidit. Herod. l. 3.

PRAXEAS Haereticus Asiaticus. Montani primum discipulus; quo [orig: qu˘] deserto [orig: desert˘] et ad Pium Episcopum Romanum delato [orig: delat˘], ipse postea in haeresin prolapsus est, quam Monarchici postea, Sabelliani et Patropassiani amplexi sunt. Ter relapsus, plures negabat personas in Trinitate: sed eundem Patrem et creasse omnia, et in cruce pependisse: quod (ut dicebat) communicata pluribus monarchia auctoritatem principatus [orig: principatűs] minuat. Huius argumentis respondebat Tertullian. de praescript. et advers. Praxeam. Vide Optat. l. 1. contr. Parmen. Sectatorum hinc eius, qui Praxeani dicti, quosdam non tinxisse, in nomine Patris et Filu et Spiritus S. quosdam vero servasse [orig: servÔsse] formam in Baptismo Euangelicam, eosque, qui sic ab his baptizati essent, a catholicis, ut vere baptizatos, fuiste receptos, docet Ioann. Forbesius, ex Optato Milev. l. 1. 2. ž. 5. et Hieronymo, advers. Luciferianos. Vide eum Instructionum Historico-Theologic. l. X. c. 2. ž. 13.

PRAXEON Liber apud Hilarium, in c. 14. Matth. Acta Apostolorum sunt, Macer in Hierolex. Graece *pra/ceis2 *)aposto/lwn. Sic enim liber hic sacer inscribitur, velut olim apud Gentiles Acta publica appellabantur, quibus ratio fidesque imperii gesti et Reip. administratae constabat. Vix namque ullus nostrae Religioni liber est, qui veritatis doctrinam irrefutabilibus exemplis, et eam sequutae historiae fide tam luculenter explanet, Et certe praeter Epistolas Apostolorum, quae haec duo miscent, nullus est. Unde in Pentecoste olim maxime, postmodum apud recent. Graecos a Dominica Paschae usque ad Dominicam omnium Sanctorum. solum lecta haec Acta, quod resurrectionem Christi planissime doceant, uti videre est apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *grafh\ et *pra/ceis2. Interim Severiani et Encratiae illa reiecerunt, Euseb. Histor. Eccl. l. 4. c. 27. Manichaei quoque, quoniam manise continent adventum Paracleti, i. e. Spiritus S. uti ait Augustmus contra Adimant. c. 17. Contra Andreae. Iohannis et Thomae *pra/ceis2 seu Acta iidem iactarunt [orig: iactÔrunt] Eneratitae, Apostoli item; Apotactioi et XIV mani, uti docet idem Suicerus voce *pra/ceis2. Alius est liber *pracapo/stolos2, et simplic. *)apo/stolos2 recentioribus Graecis vocitatus, ut qui, praeter Acta, etiam Epistolas complecitur, vide Ioh. Meursium Glossar. plura vero ubi de Apostolorum Actis. Alia notio vocum *pra/cis2 et *pepragme/na, supra in Acclamatio.

PRAXIBULUS Archon Athenis, Olympiadis 116. ann. 2. Urb. Cond. 439. quo [orig: qu˘] Magistratum gerente Theophrastus librum de Laptdibus scripsit. Meminit eius Plin. l. 33. c. 7. ubi de minio, quod inventum ait. XC. annis ante Praxibuli Magistratum.

PRAXIDICE nympha ex Tremilo filium habuit Cragum, qui Lyciae monti nomen dedit, Steph. Suidas in *pracidi/kh: *dionu/sios2 de, e)n kti/sesin, *)w)go/gou (fhsi\) qugate/res2. *)alalkomeni/an, *qelci/neian, *au)li/da, a(\s2u(/steron *pracidi/kas2 w)nomasqh=nai. Earum aedem et iusiurandum in eadem fieri solitum, apud Haliartios fuisse, refert Pausan. in Boeoticis: *(aliarti/ois2 de/ e)stin e)n u(pai/qrw| *qew=ni(ero\n, a)\s2 *pracidikas2 kalou=sin. *)entau=qa o)mnu/ousi me\n, poiou=ntai de\ ou/k e)pi/dromon to\n o(/rkon. Harum una, Tremilonupta: a qua [orig: quÔ] Lycia Tremila dicta. Panyasis apud Steph. in *tremi/lh.

*)/enta d' e)/naie me/gas2 *tre/milos2, kai\ e)/ghme qu/gatra,
*no/mfhn *)wgugi/hn, h(/n *pracidi/khn kale/ousi.

Eximie autem ex his culta, ut videtur, Alalcomenia; quia nempe ipsa Minervam, Deam Athenis tutelarem, educasset [orig: educÔsset]. Itaque per excellentiam haec simpliciter *pracidi/kh dicta fuerit; creditaque dicta ac facta ad finem perducere. Hesychius, *pracidi/khn dai/mona/ tina fasi\, th\n w(/sper e)pitiqei=san te/los2 toi=s2 te legome/nois2, kai\ prattome/nois2. Inde est, quod Menelaus, capto [orig: capt˘] Ilio [orig: Ili˘] domum redux, quasi opere perfecto [orig: perfect˘], simulacrum dedicaverit. Pausan. in Laconicis: *mene/laos2 de\ *)/ilion e(lw\n, kai\ e)/tesin u(/steron o)ktw\ meta\ *troi/as2 po/qhsin, oi)/kade au)aswqei\s2, a)/galma qea=s2 *pracidi/kas2 i(dru/sato. Erat vero simulacrum eius nihil, praeter caput: namque hoc solum dedicabant. Suidas. *pracidi/kh, *qeo/s2, h(=s2 kefalhn mo/nhn i(dru/onto. Et ut simulacra eius nihil nisi caput erant, ita quoque capita tantum [orig: tantűm] victimarum immolabant. Hesychius, ubi supra: *dio\ kai\ ta\ a)ga/lmata kefala\s2 gi/nesqai, kai\ ta\ qu/mata o(moi/ws2. Ita locum illum legit Meursius; non kai\ ta\ qau/mata. Eius quoque sacra commemorat Orpheus in Argonauticis:

*)/orgia *pracidi/khs2.

Nic. Lloydius.

PRAXILLA [1] Poetria quaedam Scholiorum auctor, quae et cantica quaedam paroi/nia, in vino et compotationibus accini solita, scripsit, ut tradit Scholiorum auctor in Aristophanis Crabrones, p. 519.

PRAXILLA [2] Sicyone poetria, quae inter 9. Poetrias Lyricas, in suis cantionibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos reliquerit, respondere, Solem, cucumeres, et mala. Quod cum vehementer insulsum videretur, cucumeres et mala cum Sole componere, abiit in Proverb. Stupidior Praxillae Adonide. Dicitur Poeseos Praxillaeae inventrix, Olymp. 82. Supersunt versus eius ad Calaim missi. Euseb. in Chron. Athen. l. 13. Pausan. in Lacon.