December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0884b

PRAS urbs Perrhaebiae, Steph.

PRASIAE [1] oppid. est in ora Laconicae maritima, quod ab Atheniensibus captum fuit, vastatum ac dirutum.

PRASIAE [2] vicus Athenis in Pandionide tribu. Incola Prasius, Steph.

PRASIANA ut Gillius, vel Praxiana, ut alii codices legunt. *pra/sioi legit codex Gesneri, Aeliano Indiae regio est, ubi ait simias maximis canibus non esse minores magnitudine. Praesii sunt etiam Plutarcho in Alexandra. Pharrasii Curt. l. 9. c. 2. Tabraesii sunt apud Diod. pro *tabra/sioi tamen, mavult *bra/sioi legere Ortelius.

PRASIAS palus in qua Paeones habitant prope Obelum montem.

PRASII Indiae populi, Plin. l. 6. c. 19. Sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potentiam, claritatemque antecedunt Prasii, amplissimaurbe [orig: amplissimÔurbe], ditissimaque Palibothra. Stephano Indiae populus. qui contra Bacchum militavit.

PRASINA Factio una ex quatuor Circi factionibus, a prasino, h. e. viridi intensissimo, seu porraceo, colore nomen habuit. Tertullian. de Spectac. c. 9. Aurigis coloribus Idololatriam vestierunt [orig: vestiŕrunt], et ab initio duo soli fuerunt, albus et russeus. Albus hiemi ob nives candidas, russeus aestati, ob Solis ruborem, voti erant; Sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta [orig: provectÔ], russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt: Prasinum vero Terrae Matri, vel verno: Venetum caelo et mari, vel auctumno. In quas cum tota Civitas divisa ac velut quadripartita esset, aliis uni, aliis alteri tactioni faventibus, nec ulla pars Civitatis, ullusque hominum conventus reperiretur, in quibus certaminum tempore, de huiusmodi factionibus aut studiosissime non disceptaretur, aut saltem sermo non haberetur, quemadmodum ex Plin. l. 9. Ep. 6. et Martial. l. 14. Epigr. 34. videre est: non tamen ulla fuit, cui magis quam Prasinae faverent Romani. Non enim solum Caligula ei apprime addictus, sic ut cenaret in stabulo assidue et maneret, teste Suetonio [orig: Suetoni˘], c. 55. et Nero, unde agitatorem Prasinum habuit, apud eund. c. 22. et Dionem: Sed et maior Romanae civitatis pars in eandem propensa fuit. Unde Iuvenalis, Sat. 11. v. 195.

Totam hodie Romam Circus capit et fragor aurem
Percutit, eventum viridis quo [orig: qu˘] colligo panni.
Nam, si deficeret, maestam, attonitamque videres
Hanc Urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. ---- ----

Quas in favendo contentiones inde ortas existimat Mercurialis, de Arte Gymn. l. 3. c. 9. quoniam Romanorum quorumlibet vestimenta quatuor duntaxat his coloribus texebantur, quorum proin quivis ei factioni, quae sibi similem colorem profiteretur, potissimum favebat. Aliud tamen videntur suadere illa Ovidii, de Arte l. 1. v. 145.

Cuius qui venient, facito, studiose vequiras,
Nec mora: quisquis erit, cui favet illa, fave.

Durarunt [orig: DurÔrunt] autem haec studia, usque ad Iustiniani Imperatoris Principatum, quo [orig: qu˘], ex Prasinae et Venetae factionum contentione, ingenti dissidio [orig: dissidi˘], atque hinc quadragies mille hominum clade oborta [orig: obortÔ], Factionum nomina abolita sunt, ut docet Zonaras, et ex eo Cuspinianus. Factionis Prasinae agitatoris M. Aur. Liberi, meminit vetus Inscr. M. Aurelio. Libero. Patri. et Magistro. et. Socio. Domino. et. Agitatori. Factionis. Prasinae. Aurelius. Caecilius. Planeta. Protogenes. ob. 111. palmarum. hoc. donum. vovit. Alterum exstat monumentum apud Onuphrium. in haec verba: C. Apuleius. Diocles. Agitator. factionis. russatae. natione. Hispanus. Lusitanus. annorum 37. mens. 7. d. 24. Primum. agitavit. in. factione. alb. Acilio. Aviola [orig: AviolÔ]. et Cornelio. Pansa [orig: PansÔ]. Coss. Primum. vicit. in factione. eadem. M. Acilie. Glabrione. C. Bellicio. Torquato. Coss. Primum. agitavit. in. factione. Prasina. Torquato. Asprenate. 11. et. Annio. Libone. Coss. Vide Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 5.

PRASINAE apud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. c. 1. Monolinum de albis novem, reticulum de pransinis undecim, dextrocherium cum costula de byacinthis quatuor etc. simaragdi sunt. Nihil enim tam viride, quod smaragdo comparatum virere dici queat, uti Plin. l. 37. c. 5. alicubi habet; et chrysocollam smaragdumque eiusdem coloris esse, tradit Theophrastus: Chrysocollam autem probat Dioscorides. th\n katako/rws2 prasi/zousan, i. e. staure prasinam. Plin. idem, l. 33. c. 5. summam commendationis esse in Chrysocolla dicit, ut colorem herbae segetis late virenti quam simillimum reddat: quem colorem prasinum Latini proprie vocaruntex [orig: vocÔruntex] Graeco. Unde Prasinifactio, et smaragdus quoque prasina; quomodo etiam passim vocatur apud Anstasium. Sic Epiphanius, *li/qos2 sma/ragdos2, ou(=tos2 kalei=tai kai\ pra/sinos2, Lapis smaragdus, qui vocatur etiam Prasinus. Sed et colorem maris his attribuunt: Nam de smaragdis intelligit Martialis, l. 3. Epigr. 61. v. 7. hoc [orig: h˘c] versu,

Tres concolores fluctibus maris gemmas.

Et Plin. loc. cit. smaragdorum virens mare etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 195. Uti vero Capitolinus, albas, h. e. margaritas, prasinas et hyacinthos iungit, sic apud Anastasium tria haec gemmarum genera semper videre est simul et iunctim posita, in Leone inprimis IV. Circelli paria duo, habet gemmas pretiosissimas, albas numero [orig: numer˘] decem et octo, prasinas octo, hyacinthinas quatuor. Similiter, nulli licere in frenis aut baltheis, margaritas, smaragdes aut hyacinthos, aptare, in Codice legimus. Vide Eundem ad Capitolin, loc. cit. et supra Porraceum.

PRASINUS [1] apud Capitolin. in Vero, c. 4. subintellige color. Amavit et aurigas, Prasino saevens: est Prasina factio, ut Sueton.


image: s0885a

vocat in Calig. c. 55. Vide supra Prasina Factie: uti de bulla prasina Imperatorum Constantinopolitanor. et Patriarcharum supra voce Dicherium.

PRASINUS [2] equus Commodi, cui mortuo sepulchrum in Vaticano sumptuosissimum fecit princeps, sicut olim Bucephalo suo Alexander. Alex. ab Alex. l. 6. c. 14. De Prasina agitatorum factione, vide Suct. in Nerone, c. 22. ibique Torrentium, et hic [orig: hţc] paulo supra.

PRASON promontor. iuxta mare Rubrum, Steph. Vide et Prasum.

PRASUM [1] Promontor. hodie Mozambicum, vide Salmas. ad Solin. p. 244. et in voce Prassum.

PRASPENUS vide PRAASPA.

PRASSAEBI gens Thesprotica, Steph.

PRASSUM seu PRASUM Ptol. et Steph. Aethiopiae interioris promuntor. Hodie Capo de Corrientes, Sansoni, in ora Cafreriae regionis, 180. leucis Hispanic. a Mosambico in Meridiem versus promontor Bonae spei, e regione Insulae Madagascariae.

PRASTILLUS urbs Macedoniae, alias Crastillus, Steph.

PRASUM [2] Cretae oppid. Meridiem versus.

PRASUTAGUS Ignetorum rex, qui Neronem cum filiabus suis fecit heredem.

PRATELLA vulgo PREAUX, vetus oppidulum et monasterium Monachorum S. Benedicti Regulae, ut vocant, subiectorum, in finibus Lexoviorum et in valle ad Riselam flum. propinquum Ponti Audomari, sed Pratellensi Abbatiae Benedictinorum propius. Meminit Pratellensis Abbatis, cui a loco nomen, Order. Vitalis, l. 12. apud Vales. Notit. Gall. voce Ulterior Portus. Origo nominis a pratellum seu pratum, quod apud Monachos locum quoque sub dio notat, seu atrium, quod Claustri porticus cingunt in Monasteriis, Gall. le Preau. Car. du Fresne Glossar.

PRATELLIA Lex de ambitu lata C. Fabio [orig: Fabi˘] et C. Plautio [orig: Plauti˘] Consulib. A. Urb. Cond. 398. memoratur Livio, l. 7. c. 15. his verbis: De Ambitu a C. Pratellio Tribuno Plebis auctoribus Patribus tum primum latum ad Populum est; eaque [orig: eÔque] rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant. Verum tacito [orig: tacit˘] post consensu abrogata illa videtur, quippe cum petitores Magistratuum etiam in Provincias, ad Coloniarum et Municipiorum gratiam colligendam accurrisse constet. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 29.

PRATEOLUS Gabriel, vide Gabriel.

PRATINAS Poeta Graecus floruit Olymp. 71. Primo Satyras, dein quoque tragoedias condidit, aemulus Aeschinis. Athen. l. 9. Suid.

PRATITAE qui et Paredoni, populi circa Hyrcanum mare ad Portas Caspias. Plin. l. 6. c. 15.

de PRATO Iohannes, vide Iohannes.

PRATOLINUM castrum Hetruriae, in valle, ubi M. Ducis delitiae et horti amoenissimi, 5. milliar. a Florentia in Boream, Pratolino.

PRATTALA vicus amplus Arragoviae, in territorio Basiliensi, ab urbe bihorio [orig: bihori˘] distans: in planitie, ad montis radices, amplissimis pratis virente, cum are eleganti. Olim sub nobilibus ab Eptingen, Basiliensibus postea pretio [orig: preti˘] datus. Monstratur adhuc in promontorio vicino locus, ubi arcem olim zum Adler, i. e. Aquilae castrum ingenui hi coluere [orig: coluŕre], unde et Aquilam transversam fusci coloris et aliam supra galeam prominentem, in insignibus gerunt. E regione vici, ad Rheni ripam, inclita olim Augusta Raurica. Vide ibi: et Urstis. Epitom. Hist. Basil. c. 3.

PRATUM [1] vulgo PRATO, oppid. amplum Hetruriae, ad amnem Bisentium, medium inter Florentiam ad Ortum, et Pistoriam ad Occasum, in territorio Florentino sub M. Duce. Vulgi verbo Barulum Apuliae, Fabrianum Piceni, Crema Lombardiae, Pratum Tusciae inprimis celebrantur.

PRATUM [2] cum vox appellative sumitur, quid significet, notum. Ex eo autem dictum est, quod paratum ad fructum recipiendum; seu, ut ait Columella, l. 2. c. 17. quod protinus esset paratum, nec magnum laborem desideraret. Graece leimw\n, a verbo lei/bw. Prata enim relinqui debent in laeto solo, vel irriguo, vel humido: eaque aqua [orig: aquÔ] pluvia [orig: pluviÔ] rigari via [orig: viÔ] publica [orig: publicÔ], Plin. l. 18. c. 28. quo [orig: qu˘] toto [orig: tot˘] de pratis agit. Pauca haec inde excerpere visum. Herba optima in prato trifolii ---- secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari ---- noctibus roscidis secari melius ---- Fuit hoc quoque maioris impendii apud priores. Creticis tantum transmarinisque cetibus notis, nec nisi oleo [orig: ole˘] falcis aciem excitantibus ---- Iustum est una [orig: unÔ] opera [orig: operÔ] iugerum in die desecari, alligarique manipulos mille ducentos quatern um pondo --- Rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale foenum, quae vocant cordum. Interamnae in Umbria quater anno [orig: ann˘] secantur, etiam non rigua. Ter vero plerisque in locis, et postea in ipse pabulo non minus emolumenti est, quam a foeno. Armentorum id cura, iumentorumque pregeneratio suum cuique consilium dabit optimum, maxime quadrigarum quaestus. Gall. Pre. dicitur, unde illustri familiae nomen, de qua infra: uti de Prato Clericorum, supra in Clerus.

PRATUM [3] Longum Pralon, Monasterium Virginum est in Lingonibus; cuius meminit Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Lingones.

PRATUM [4] Monstratum vel Praemonstratum, Gall. Praemonstre, locus, ubi Norbertus monasterium nobile, caput Ordinis Praemonstratensium condidit, in dioecesi Laudunensi. Caepit autem is institui A. C. 1120. Ex Prato Latini fecere [orig: fecŕre] deminutiva pratula, et pratella; Galli preaux, presles, et pradelles: quorum nominum multa sunt in Gallia loca. Hadr. Vales. Notit. Gall.