December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 873, image: s0873b

PRAEMETIUM Festo, quod praelibatiois causaante [orig: causÔante] praemetitur: in Glossis, Praemetivum, h( pro\ qerismou= *dhmh/tras2 squsi/a, sacrificium ante messem Cereri fieri solitum, i(era\ dra/gmata Callimacho, ubi de praemetivis illis frugum, quae ab Hyperboreis Apollini Delio per Virgines missitabantur. Primitias frugum appellat Plin. l. 4. c. 12. et Solinus, quorum hic c. 16. Aiunt etiam, inquit de iisdem populis solitos per Virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare. Sed quod de Hyperbroeis hi habent, vero non consentit: cum non primitias frugum, nec spicas, aut praemetia missitarent Delum, sed sacrorum primitias, i(erw=n a)parxa/s2, stipula [orig: stipulÔ] triticea [orig: triticeÔ] involutas. Unde recte Pomponius, sacrorum primitias, non frugum, eas indigitat, prosicias scilicet ex immolata hostia, extorumque partes: quas innexas stipula [orig: stipulÔ] frumenti eos Delum misisse, Herodotus auctor est, *(iera\ endedume/na e)n kala/mh| purw=n. Ut et Pausanias, *ta\s2 de\ a)parxa\s2 kekru/fsqai me\n e)n kala/mh| purw=n, gignw/skesqai d/e u(p' ou(deio\s2, Primitias autem occultatas fuisse stipula frumenti agnitasque a nemine. Alii tamen non stipularum manipulis, sed spicarum, obvolutas fuisse volunt. Servius, Quidam dicunt, Opim et Hecaergen prima ex Hyperboreis sacra in Insulam Delon occultata in fascibus mergitum attulisse. Sunt autem mergites, ut omnes sciunt, spicarum manipuli, Callimachus dra/gmata a)staxo/wn vocat, i. e. mergites, in quibus sacrorum primitiae erant occultatae, non ipsi mergites pro frugum primitiis perlati. Quod Plinium forte fefellit, et ex eo solinum, qui praemetiva frugum vocat: cum inter primitias frugum, quae in spicis offerebantur et primitias sacrorum, quae in spicarum manipulis occultata adferebant, magnum esset discrimen. Vide Salmas. ad Solin. p. 208. et infra Primitia.

PRAEMIA antiquissimis temporibus, victoribus proposita, inpublicis certaminibus ad rem praeclare gerendam invitabant certantes, Graece a)=qla dicta, unde *)aqlhtai\. Meminit eorum iam Homerus, II. y v. 257.

------ ------ *au)ta\r *)axilli\us2,
*au)tou= lao\n e)/ruke, kai\ i)/zanen eu)ru\n a)gw=na
*nhw=n d' e)/kfer' a)/eqla

. Sic Olympia Pisis, sive in Elide; Nemea, apud Cleonas; Isthmia, in Isthmo ipso: Pythia Delphis, apud Graecos talia fuerunt, quales apud Romanos Ludi Capitolini, Saeculares et alii; in quibus omnibus Praemia et honores magni constituti sunt, victoriam consequutis, ut non modo in conventu stantes, cum palma et corona laudes ferrent: sed etiam, ut Vitruvius ait, cum reverterentur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia, et in Patriam quisque suam, inveherentur, aereque publico ad perpetua vota constitutis vectigalibus fruerentur. Mercurialis, de Arte Gymnast. l. 1. c. 5. Vide quoque supra, Brabeuta. Transiit inde mos in Remp. pacatam aeque, ac militarem Quamvis enim nullo [orig: null˘] honestamento [orig: honestament˘] Virtus egeat, honore tamen ad eius studium excitari homines patet, proin praemiis ad bene de Repub. merendum suos cives Legislatores prisci invitarunt [orig: invitÔrunt], in Atheniensium inprimis Rep. inter quae primum proedri/a fuit, quam optime Suidas explicat, ex Interprere Comici ad Ristoph. Equit. *si/thsis2 item ex Solonis instituto, seu epulum, in Prytaneio talibus exhiberi solitum: quod sibi praebendum esse, Iocose respondit Socrates, iam Iudicum sententiis damnatus. Cum enim interrogatus esset, inquit, Cicer. de Oratore, l. 1. respondit, sese meruisse, ut amplissimis honoribus et Praemiis declararetur, et ut ei victus quottidianus in Prytaneio publice praeberetur, qui honos apud Graecos haberetur maximus. Statuae quoque honorem habitum fuisse bene meritis de Repub. non sinunt nos dubitare Psephismata honori Demosth. Democharis, Lycurgi, scripta: eaeque statuae ut plurimum in Foro locabantur: Sed et monumenta publice exstruebantur, ut Psephisma, in honorem Zenonis, apud Diog. Laertium docet: Etiam coronae dabantur, vel a Senatu, vela Pop. Atheniensi, vel a popularibus, vel a tribulibus, vel denique ab exteris Civitatibus: idque vel in Contione, vel in Senatu, vel in Populo, vel in Tribu, vel in Theatro, ac Ludis, si id Pop. Atheniensis scivisset; quae ultima Minervae sacra erat. Etiam a)te/leia tw=n leitourgiw=n, seu excusatio munerum, apud eosgem inter Praemia erat. Vide Sam. Petitum Comm. in Leges Attic. l. 3. tit. 6. Nec minus qui egregiam bello operam navabant seque Hipparchis probabant, ad maiora evehebantur eorumque ratio habebatur, in donandis Praemiis conferendisque honoribus, ut puta *dekadarxi/ais2 et huiusmodi: sicut contra a)taktoui=tes2 ex lege Xenophonti in Hipparchico memorata [orig: memoratÔ] notabantur. Mutilatis quoque Pisistrati rogatu, dhmosi/a trofh\, i. e. pecunia ex publico: pro Patria pugnando mortuis, monumentum in Ceramico: eorumque prentibus ac liberis dhmosi/a itidem trofh ac proedri/as2 ius concessum legiturk vide Eundem Petitum, l. 8. tit. 3. Itaque tales ad annum aetatis vicesimum usque de publico educabantur, dein ad negotia sua mittebantur, et hereditatem paternam adibant: Instruebantur etiam panopli/a| nonnumquam, hoc [orig: h˘c] enim aetatis anno [orig: ann˘] ad bella mittebantur, panopli/a instructi, postquam in Agrauli sese osbstrinxissent iure iurando [orig: iurand˘], *ou\ kataisxunw= ta\ o(/pla. Qua de re vide plura supra in voce Miles, item in Panegyricon, Triumphus. Apud Philosophos, cum initio [orig: initi˘] fere ipsi Reges Principesque soli his tudiis vacarent, nullum aliud Sapientiae, quam perennantis Famae, praemium fuit et honoris eximii, Hieron, in Ion. c. 3. Postquam vero minoris id studium aestimari coepit, salaria demum iis constituta sunt, eaque satis magna, de quibus vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Donec mercede docere, quod primus Protagoras fecisse legitur, apud Gellium, l. 5. c. 3. Appuleium, Florid. Quintilian. l. 3. c. 1. imo, nisi esurire mallent, ezpectare in ipsis ditiorum hominum aedibus discipulos, quos docerent, sunt coacti: uti discimus ex Laertio, l. 2. A. Gellio, l. 6. c. 10. De Poetis vide supra etc. Sed et Studiosis iam olim, Praemia constituta: apud Hebraeos clavis, Doctoratus [orig: Doctoratűs] insigne: apud Sinenses ac Europaeos, varii, ut vocant


page 874, image: s0874a

gradus, de quibus vide supra; ut et Georg. Hornium, Histor. Philosoph. l. 7. c. 15. et 16. Sequiori aevo [orig: aev˘], et Delationibus sua fuere [orig: fuŕre] praemia, et aliis scelerum Ministris; quae tamen ab aliis Principibus ante se concessa abrogavit Traianus, ut videre est apud Plinium in Panegyr. et supra in voce Delatores. Vide hanc in rem plura apud Sim. Battierium Dissert. de Praemiis. Coeterum Praemium caelitus tum in hac, tum in altera vita, iustis exspectandum esse; ut poenam improbis, i. e. iustissimis illis, et scelestissimis his, etiam Noachidae olim crediderunt. Et quidem, ex sententia Fori seu Tribunalis superioris in universum aiunt esse Bonum iustis repositum, i. e. Praemium Iustorum, quod nun cupant Hebraei, [gap: Hebrew word(s)] Vitam futuri seculi ; quam nominibus quoque prisci [gap: Hebrew word(s)] horti delitiarum, Paradisi, Montis Domini, Templi Domini, Domus Domini, Portae Domin, significari docent. Iidemiustorum etiam dum vitam agunt, praemia, uti et impiorum poenas, caelitus accepta agnoverunt, de quibus plura vide apud Seldenum, de Iure Natur. et Gent. iuxta discipl. Hebr. l. 7. c. 9. et 10. uti de Gentilium circa haec persuasione, Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purioris, c. 20. et 21.

PRAEMIACUM Vineto Preugnac, vel Pregnac, pagus agri Burdigalensis, apud Garumnam fluv. a Burdigala 6. leucis Agennum versus. De quo Fortunatus, l. 1. REGES POLONIAE.

PRAEMISLAUS [1] seu PRIMISLAUS I. abnepos Micissai III. cognomine Magni seu Senis, post Vladissaum cognomie Sputatorem, Patrem, A. C. 1239. defunctum, RE Regno admotus est: tanta temperantiae laude, out nec ebrius unquam, nec iratus a suis visus dicatur. Pater fuit, ex Elisabetha Vratislaviensi, filii post humi cognomine, de quo infra.

PRAEMISLAUS [2] II. prioris fil. ab Henrico cognomine Probo Vratislaviensi scriptus haeres Cracoviensis Principatus, primus fuit, qui excusso [orig: excuss˘] Imperii obsequio [orig: obsequi˘], Regium qui in Bolessalo Audace cessaverat titulum resumpsit A. C. 1295. quod exemplum coeteri in hunc usque diem sunt secuti, nisi quod Vladissaus Locticus, successor Praemissai, nomen heredis Polonici tantum, usurpaverit, Cromerus, Histor. Polon. l. 2. Sed brevi Praemissaus et dignitate et vita [orig: vitÔ] excidit, A. C. 1296. in Bacchanalibus (nece a nepotibus ex sorore, Marchion. Brandeburgiis, qui partem Marchiae novae a Polonis sibi asseruere [orig: asseruŕre], ut creditur, procurata [orig: procuratÔ] ) caesus, exstincta [orig: exstinctÔ] sic Micissai praefatilinea [orig: praefatilineÔ]. Prima [orig: PrimÔ] coniuge Luithgardi Megapolitana [orig: MegapolitanÔ] sterili per ancillas suffocata [orig: suffocatÔ], ex alia Rixa filiam eiusdem nominis susceperat, cuius maritus Wenceslaus Bohemiae Rex Poloniae dictus, A. C. 1300. hostem habuit Vladissaum Locticum, quem licet compulisset in Ungariam, ab eo tamen vexari non desiit ad mortem usque, qua [orig: quÔ] A. C. 1305. oppressus, primus argenteae in Polonia monetae, cum antea argento [orig: argent˘] infecto [orig: infect˘] et corio [orig: cori˘] uterentur, auctor. PRINCIPES QUIDAM, EX EADEN FAMILIA PIASTEA.

PRAEMISLAUS [3] fil Henrici cognomine Fidelis, Ducis Glogoviensis (et A. C. 1306. a Posnaniensibus, ad Poloniae regnum, adversus Vladissaum Locticum, vocati) ex Mechtilde Brunsvicensi Daniae Regis vidua [orig: viduÔ]: speadipiscendi Principatus Polonici, Bohemis se submittere recusavit, mortuus A. C. 1331. Ei successit frater Iohannes, Princeps Steinaviensis, quo [orig: qu˘] nomine Bohmeiae accesserat A. C. 1329. quemadmodum post Fratris obitum dimidium Glogoviae eidem Regi Iohannes vendidit. Reliqui fratres fuere [orig: fuŕre], Henricus lineae Sagano-Glogoviae et Conradus Olsnensis, conditores.

PRAEMISLAUS [4] ex filiis Vladissai, Silesiae superioris Ducis, in divisione hereditatis paternae, Ducatum Ratiborium nactus, eum ad filium Lescum transmisit; post cuius mortem A. C. 1340. soror Anna tum marito Nicolao Duci Oppiaviensi ex nothis Bohemis attulit. Fratres Praemissai Casimirus II. Teschinensem et Bolessaus Oppoliensem ramos orsi sunt: quorum ille ex filio secundo genito Casimiro III. nepotem habuit, quoque Praemissaum, qui teschinensem Principatum tenuit, inde fratris Semoviti, qui Glogoviam habuerat, haeres, postea quoque Falcoburgio [orig: Falcoburgi˘] ex dono Wenceslai Imperatoris auctus est: Mortuus A. C. 1407. cum prius regimen filiis tradidisset. Vide hic [orig: hţc] infra.

PRAEMISLAUS [5] fil. Praemissai modo dicti, Glogoviam nactus, ab Imperatore Wencesso Steinaviam insuper et Freistadium consecutus est: sed sine prole exstinctus A. C. 1421. heredem habuit fratrem minorem Bolessaum, Wenceslao itidem carum: e cucus filiis ultimus natu similiter Praemissaus dictus, vivendi finem fecit A. C. 1477. filia [orig: filiÔ] solum relicta [orig: relictÔ]. Vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge Geneal. Histor. et in voce Primislaus.

PRAEMISSUM aliter Athenaeum i. e. Minervium, non procula Vesuvio, Strab.

PRAEMONITIO in Foro Hebraeroum, vide infra Verbera, item Zelotypia.

PRAEMONSTRATENSIS Petrus vide Petrus.

PRAEMONSTRATUM pagus geminus cum Coenobio: unus in Gallia Celtica in Normannia [orig: NormanniÔ], in territorio Baiocensi, teste Caenali. Alter in Belgio in sylva [orig: sylvÔ] Arduenna [orig: ArduennÔ] apud Laudunum urbem Picardiae, vulgo Premonstre. vide Munster. l. 3. Baudrand. Burgus est Galliae, in Picardia, cum Coenobio, unde Ordo Praemonstratensis, cuius Generalis ibi moratur, 3. leuc. a Lauduno in Occidentem. Noviodunum versus 6. circiter. Sunt etiam aliquot eiusdem Ordinis Coenobia in Arduenna Silva et in Normannia: nullus autem locus Praemonstatum dictus. Moret. in Dict. Hist. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et infra in voce. Pratum Monstratum.

PRAEMUNIRE apud Forenses Anglos, pro praemonere, submonere est, citare, in ius vocare, unde celebris illius


image: s0874b

Brevis Regii nomen manavit, Praemunire facias, de quo vide Cardu Fresne Glossar.

PRAENESTE urbs Latii una ex celeberrimis, in sinibus Aequorum, a Roma [orig: RomÔ] 24. mill. pass. versus Fucinum lacum. Memoratur Plauto, Ciceroni, pro Planc. c. 26. Varroni, Virgilio, Propertio, Horatio, Livio, Dionysio, Velleio, Val. Maximo, Straboni, Plinio, Statio, Iuvenali, Suetonio, Plutarcho, Appiano, Ptolemaeo, Floro, Solino, Itinerariis, Ervio Honorato, Martiano Capellae, Festo, Stephani Epitomatori, et aliis. Vocabulum eius declinatur in Genitivo ac Dativo tantum, ut Tergeste, Ateste, Soracte, Reate, Teate. Virg. Aen. l. 7. v. 682.

Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae
Iunonis, gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt. --------

Horat. Carm. l. 3. Od. 4. v. 22.

-------- Seu mihi frigidum
Praeneste, seu Tibur supinum,
Seu liquidae placuere [orig: placuŕre] Baiae.

Statius, l. 4. Sylv. Carm. 4. v. 15.

Hos Praeneste sacrum, Nemus hos glaciale Dianae,
Algidus aut horrens, aut tuscula protegit umbra.

Et feminino [orig: feminin˘] genere, ut omnia oppidorum licet effari nomina. Virg. Aen. l. 8. v. 581.

Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa [orig: ipsÔ]
Stravi. -------- -------- ----

Iuvenalis, Satyr. 3. v. 190

Quis timet, aut timuit gelida [orig: gelidÔ] Praeneste ruinam?

Propertius, l. 2. ol. 32. v. 3.

Nam quid Praenestis dubias, o [orig: ˘] Cynthia, fortes,
Quid petis Aeaei moenia Telegoni?

Et quemadmodum Soracte, Hetruriae mons, et Reate, Sabinorum oppid. Graecis dicebantur *sw/raktos2 et *)reatos2, ita Praeneste etiam Dionysio, ac Straboni, et Plutarcho, et Appiano, Stephanoque *prai/nestos2 dicitur. apud Plautum, in Capteivies, Actu 4. sc. 2. v. 102, ta\n *praene/sthn, corrupte pro *pari/neston positum censet Cluverius. Oppidani passim *prainesti/noi, corrupte apud Appianum *)emful. a. *praine/stioi. Dionysio, l. 5. sunt *prainesthnoi/. De nominis origine sic tradit Pompeius: Praeneste dicta est, quia is locus, quo [orig: qu˘] condita est, montibus praestet. Sed hoc ille aliunde habuit. Servius ad supra scriptum locum Virgilii Aen. l. 7. Altum Praeneste, Cato dicit, quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomne dedit. Sane mera grammatica, non historica, est originatio. sTephani epitomat or ita tradit: *prai/nestos, po/lis2 *)itali/as2, a)po\ *praine/stou, tou= *lati/nou, tou= *)odusse/ws2 kai\ *ki/rkhs2 ui(ou=. Martian. Capella, l. 6. Praeneste conditum ab Ulyssis nepote Praeneste; licet alii velint Caeculum conditorem. At illud antiquus in primis tradidit auctor Zenodotus Troezenius: quem Dionys. l. 2. testatur Umbricae gentis historiam scripsisse: quamquam Suidas etiam alium referat Zenodotum, Ephesium, natione Alexandrinum, qui Romae nescio quibus temporibus vixerit, Solin, c. 8. Praeneste conditum est, ut Zenodotus refert, a Praeneste, Latinifilio: aut, ut Praenestini sonant libri, a Caeculo. De hoc Caeculo ita canit Virg. Aen. l. 7. v. 678.

Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Vulcano [orig: Vulcan˘] genitum pecora inter agrestia regem,
Inventumqe focis, omnis quem credidit aetas,
Caeculus -------- --------

Vide sis illic Servium. Apud Plut. in Parallelis, tertius memoratur urbis Praen estinae conditor: *thle/gonos2, inquit, *)odusse/ws2 kai\ *ki/rkhs2, e)p' a)nazh/thsin tou= patro\s2 pemfqei\s2, e)/maqe po/lin kti\sai, e)/nqa a)/n i)/dh gewrgou\s2 e)stefanwme/nous2, kai\ xoreu/ontas2. *geno/menos2 de kata/ tina to/pon th=s2 *)itali/as2, kai\ qeasa/menos2 a)groi/kous2 prini/nois2 kla/dois2 e)stefanwme/nous2, kai\ o)rxh/sei proseukairou=ntas2, e)/ktise po/lin a)po\ tou= sutkurh/matos2, *priniston o)noma/sas2, h(/n *(rwmai=noi paragw/gws2 *prai/neston kalou=sin, w)s2 i)storei= *)aristoklh=s2 e)n tri/tw| *)italikw=n. Hinc Plin. l. 3. c. 5. Praenestini: urbe quondam Stephane dicta [orig: dictÔ]. Ut innumeros passim alios, ita circa hanc etiam foedum nobis tradidit errorem Stephanus: cuius epitomator, *ti/bures2, inquit, po/lis2 *)itali/as2. *(au/th *polustefanostw)noma/zeto pro/teron. Hunc errorem Stephanus ex Strabone hausisse videtur, oscitanter perlecto; Sic quippe ille habet, l. 5. *prai/nestos2 d' e)sti\n o(/pou to\ th=s2 *tu/xhs2 lero\n e)pi/shmon xrhsthria/zon. *)amfo/terai d' ai( po/leis2 au(=tai th=| au)th=| prosidrume/nai tutxa/nousin o)reinh=|, die/xousi d' a)llh/lwn o(/sonstadi/ous2 e(kato/n, th=s2 de\ *(rw/mhs2 *prai/nestos2 me\n kai\ dipla/sion, *ti/boura d' e)/latton. *fasi\ d' *)ellhi/das2 a)mfote/ras2 *prai/neston gou=n *polusti/fanon kalei=qai pro/teron. *)erumnh\ me\n ou)=n e(kate/ra, polu\ d' e)rumote/ra *prai/nestos2. *)/akron gar e)/xei th=s2 me\n po/lews2 u(/perqen o)/ros2 u(yhlo\n, o)/pisqen d' a)po\ th=s2 sunexou/shs2 o)reinh=s2 au)xe/ni diezeutme/non, u(perai/ron kai\ dusi\ stadi/ois2 tou/tou pro\s2 o)rqi/an a)na/basin. *pro\s2 de\ th=| e)rumno/thti kai\ diw/ruci kruptai=s2 diate/trhtai pantaxsqen, me/xri tw=n pedi/wn, tai=s2 me\n u(dri/as2 xa(rin, tai=s2 de e)co/dwn laqrai/wn, w=n e)n mia=| *ma/rios2 poliorkou/ menos2 a)pe/qane. *tai=s2 me\n ou)=n a)/llais2 po/lesi plei=ston to\ eu)erke\s2 pro\s2 a)gaqou= ti/qetai, *prainesti/nois2 de\ sumfora\ gege/nhtai dia\ ta\s2 *)rwmai/wn sta/seis2, katafeu/gousi ga\r e)kei=se oi( newteri/santes2, e)kpoliorkhqe/ntwn de\, pro\s2 th=| kakw/sei th=s2 po/lews2 kai\ thn xw/ran a)pallotriousqai sumbai/nei th=s2 ai)ti/as2 metaferome/nhs2 e)pi\ tou\s2 a)naiti/ous2. Tanta huius urbis antiquitas est, ut 1500. amplius An. ante natum Christum condita fuerit. Hinc etiam inter alios prisci Latii populos connumerata fuit, Liv. l. 2. c. 19. Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. Amplam tenuis seditionem, patet ex eiusdem Livii l. 6. c. 29. Octo praeterea oppida erant sub ditione Praenestinorum. Ad ea circumlatum bellum. Coloniam postea factam Romanorum ex Cicer. Catilinaria [orig: CatilinariÔ] Prima [orig: PrimÔ], patet: Quid cum te Praeneste, inquit, occupaturum nocturno [orig: nocturn˘] impetu esse consideres; sensistine, illam coloniam meo [orig: me˘] iussu, meispraesidiis, custodiis, vigiliisque esse munitam? Sed municipium etiam fuisse, testantur lapides antiqui; tum Florus atque Festus: quorum ille, l. 3. c. 21. extr. quod est de bello Civili Mariano: Positis singulorum hominum fere poenis municipia Italiae splendidissima sub hasta [orig: hastÔ] venierunt, Spoletium, Interamnium, Praeneste,


image: s0875a

Florentia. ut vero Florus, inter splendidissimas Italiae urbes, Praeneste computat, ita Appian. Civil. l. 1. inter opulentissimas; eandem cum Floro historiam narrans de bello Mariano: po)lin, inquit, dih/rpaze poluxrh/maton e)n tai=s2 ma/lista to/te ou)=sqan, ou)de mh\n dh\ kai\ *prai/nestos2 *(eia/lw. At nihil pene aeque celebre fuit Praeneste, ac Fortunae Primigeniae in innumeris fere lapidibus cognominatae templum. Unde Statius, loc. cit. sacrum vocat. Et Silius, l. 8. v. 366.

-------- -------- Sarcisque dicatum
Fortunae Praeneste iugis. --------

Lucanus, l. 2. v. 194.

-------- Vidit Fortuna colonos
Praenestina, suos cunctos simul ense recisos.

Vide Cluver. Ital. Ant. l. 3. p. 933. Nic. Lloydius. Baudrando haec urbs Latii olim, hodie Campaniae Romanae et ditionis Pontific. intra montes; Palestrina, 21. mill. pass. a Roma in Ortum aestivum, seu 170. stadiis inter Tibur, a quo in Eurum 12. mill. pass. abest et Anagniam. Olim tum sum mo in iugo montis assurgebat, et ubi hodie arx incolitur, tum ad radices ipsius montis, ubi Cryptarum et parietinarum veterum plurima imonumenta sub aede Fortunae, quae montis in clivo constructa, gradatim opere ambitiosissimo [orig: ambitiosissim˘] assurgebat. Sed antiqua illa civitas a Bonifacio VIII. diruta, et in valle reaedificata fuit. sita est prope Veresim fluv. estque Episcopatus, uni ex 6. antiquioribus Cardinalib. tribui solitus. Vide Ioseph, Mariam Suaresium, Episcop. Vasionensem, de antiq. Praen. Coeterum, fuisse Fortunae Praenestinae, templum pulchritudine celebre docet Schol. Iuunalis, Sat. 14. v. 90. Apud Praeneste et Fortunae et Herculis haebent aedes: aut certe, quod in Capitolio post aedem Dianae et Iovis, secundam de miraculo operis habent gloriam Forutnae atque Herculis aedes. Fortunae apud Praeneste aedem pulcherrimam ferunt fuisse. Delubrum eius lithostroto [orig: lithostrot˘] parvulis satis crustis Sullam stravisse, novo [orig: nov˘] tum temporis invento [orig: invent˘], auctor est Plin. l. 36. c. 25. Cuius generis mirandum opus Ventiis, ad D. Marci, omnem Romanorum industriam superare videtur, Mosaicum vocant. Fuere [orig: Fuŕre] autem inprimis celebres Praenestinae Sortes, unde de Domitiano Sueton. c. 15. Praenestina, inquit, Fortuna, toto [orig: tot˘] Imperii spatio [orig: spati˘] annum novum commendanti, laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit. Sed praeter Fortunam, non alio [orig: ali˘] magis quam Praenestina olim nomine inclitam, Herculem ibidem fuisse cultum, iam diximus: quod ideo forte factum, ut fortitudo casibus coniuncta cerneretur. Hinc et Iuvenalis, ibid. v. 90.

------ Vincens Fortunae aut Herculis aedem.

Papinius quoque Statius, l. 1. Sylv. 3. v. 79.

Quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,
Et Praenestinae poterant migrare sorores.

Imo et Iovem Imperatorem apud eosdem fuisse in veneratione, antiquis temporibus legimus. Sed eius simulacrum T. Quinctius Praeneste in deditionem accepto [orig: accept˘], Romam devectum in Capitolium tulit, dedicavitque inter cellam Iovis et Minervae, tabula [orig: tabulÔ] sub eo fixa [orig: fixÔ], quae esset monumentum rerum gestarum. Fuit autem haec fere tabulae Inscr. Iuppiter atque Divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius Dictator oppida novem caperet etc. Liv. in Hist. an. 276. Onuphrius quoque Aedem in Capitolio eidem exstructam fuisse putat, cum fragmenta illa in tabulis Capitolinis Accus. et t. dedicavit, sic legi vult: Aedem Iov. Imperatoris. qui. Praeneste. Romam. actus, est. in. Capitolio. T. Quinctius. T. fil. n. Cincinatus. Imp. dedicavit.

PRAENESTUS fil: Latini, Ulysse et Circe geniti, unde Praeneste dictum.

PRAENOMEN Isidoro hinc vocitatum est, quod nomini praeponatur, ut Livius, Quintus, i. e. nominigentis; quam ob causam Nomini proprio apud nos respondet. Cum enim varia Romani nomina haberent, Praenomen eiusdem familiae distinguebat Fratres: Nomen signabat gentem: et Cognomen eiusdem gentis familias ramosque diversos denotabat. Eius usus, Nomine multo recentior fuit. Solebat enim Nomen imponi pueris, nono [orig: non˘] statim a nativitate die, puellis octavo [orig: octav˘], uti docet Festus atque Plut. quos dies Lustricos appellavere [orig: appellavŕre] Romani. Praenomen vero tum demum, cum Toga virilis sumeretur, datum fuisse, indigitat Val. Max. l. 10. cum ait: Pueris nonpriusquam togam virilem sumerent; Puellis, non antequam nuberent, Praenomin imponi moris fuisse, Q. Scaevola auctor est. Idem ex Epist. elucet Ciceronis, ubi videmus liberos eius non aliter quam Ciceronis pueros vocari, usque ad aetatem praedictam, quum Marcus filius, quintus filius appellati reperiuntur. Id autem observatum, ut Praenomen Patris filio natu maximo; Avi vero vel Maiorum reliquis imponentur. Hinc. Thom. Bartholinus, de Puerp. Praenomina honestae nomenclaturae eligantur, quia de eo primum sceleris quaestio habebatur, qui turpius nomen possideret. Patres Romani suum maiori natu imponunt, Avi nomen reliquis. Xanthii a matribus mutuantur. Et quidem ordinario Praenomen primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] ponebatur; Aliquando vero deveniebat Nomen, Prisciano [orig: Priscian˘] teste, qui exempli loco [orig: loc˘] affert, Tulivus Servius, M. Tullius. Nonnumquam secundum tenebat locum, annotatne Sigonio [orig: Sigoni˘]. Unde apud Livium, Attius Tullus. Manlius Cnaeus, Octavius Metius: apud Ciceron. Maluginensis M. Scipio: apud Suetonium ad Pompeium. Sed maior adhuc sub Imperatoribus mutatio: Cum enim libera [orig: liberÔ] Rep. Praenomen, velut nomen proprium, distingueret eiusdem familiae fratres, ut M. Tullius Cicero et Q. Tullius Cicero: postea sub Imperatorib. Nomen proprium, eiusdem familiae personas distinguens, ultimo [orig: ultim˘] plerumque loco [orig: loc˘] poni coepit: ut Flavius Vespasianus et Falvius Sabinus fratres apud Sueton. Quod Senecae quadruplicis exemplo [orig: exempl˘] inprimis clarum fiet: Pater enim qui Rhetor erat, M. Annaeus Seneca; filiorum eius trium, unus M. Annaeus Novatus, alter L. Annaeus Seneca, tertius L. Annaeus Mela, dictus est; quae postrema nomina unicuique horum adeo erant


page 875, image: s0875b

propria, ut pater aliquando sibi suisque filiis non aliud quam hoc ultimum nomen daret, ut ex tit. l. 1. Controv. elucet: Seneca Ncvato, Senecae, Melae filiis salutem. Novatus quoque, postquam adoptatus esset a Iun. Gallione, ab Eusebio in Chron Iunius Annaeus Gallio, Senecaefrater, nuncupatur: cum Seneca Philos. eum communiter, ut et Lucas, Actor. c. 18. v. 12. non nisi Gallinem, quod ei proprium postea factum est, vocent. Et hinc factum, ut primis Ecclesiae saeculis etiam clarissimis in Imperio viris, non nsi ultimum, quo [orig: qu˘] ab aliis solo [orig: sol˘] distinguebantur, nomen daretur. Hinc Hieron. Praefat. in Epist. ad Galat. Victorinum celebrem eum Rhetorem, C. Marium Victorinum appellari indigitans, nihilominus, in l. de Script. Eccles. solum Victorinum eum vocat; quod et Augustinus facit Confess. l. 8. c. 2. Similiter Pulinum episcopum Nolae, licet vocaretur, Pontius Meropius Paulinus, tamen idem Augustinus, aliique Auctores, non nisi ultimo [orig: ultim˘] hoc [orig: h˘c] nomine insigniunt: un de Tyrannione Ruffino, Tyrone Prospero, Caio Coesonio Rufio Volusiano, Anicio Boetio, aliis, nil addam. eXcipi tamen possunt Pailadius Rutilius Taurus Aemilianus, Macrobius Ambrosius Aurelius Theodosius, Cassiodorus Senator, annotante Sirmondo [orig: Sirmond˘] Notis ad Sidonium: e quibus tamen primum Isidorus Aemilianum, secundum Theodosium potius, vocant Avienus et Baethius more usitato [orig: usitat˘]. Feminae et servi cum solis gauderent nominibus, Praenomma non habuere [orig: habuŕre]. Interim hi cum manumittebantur, Praenomen Nomonque domini asciscentes, proprium suum ritinebant. Sic eruditus ille Ciceronis Libertus M. Tullius Tyro dictus est. Sed et feminas quandoque Praenomina habuisse, docet Festus cum inquit: Praenominibus femina esse appellatas testimonio [orig: testimoni˘] sunt Caecilia et Terratia, quae ambae Caiae solitae sunt appellari. pari modo Lucia et Titia. Qua de re vide Petr. Servium. Nec omittendum, quod Gellius suggerit, l. 9. c. 2. Antiquos Romanorum Praenomina Patriciorum quorundam male de Rep. meritorum, et ob eam causam capite damnatorum, caensuisse nec cui eiusdem gentis Patricio inderent: ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur. Cui similie quid habet Sueton. in vita Tiberii, c. 1. Cum Praenominibus (inquiens) cognominibusque variis (gens Claudia) distingueretur, Lucii praenomen consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo, alter latrociniis caedis alter convictus est. Ita deceto [orig: decet˘] cautum legimus, ne quis gentis Manliae, M. Manlius vocaretur, apud Livium, l. 6. c. 20. et Dionem, l. 51. De L. Tarquinio Collatino, qui propter nomen Tarquinii invisus erat et urbe pulsus, vide Livium, l. 2. c. 2. Numerum Praenominum Romanis usitatorum quod attinet, memorat Varro. illorum sua [orig: suÔ] aetate circa 30. fuisse, quorum notiora 18. unica [orig: unicÔ], duabus, tribus notari solita literis hic [orig: hţc] subiungemus, etc. Nouv. Methode de la Langue Lat. Observat. partic. Vide quoque Casaubon. ad Caesar. Suetonii, c. 30. ubi illustrat illud Poetae,

-------- gaudent cognomine molles
Auriculae ------

et supra voce Nomen: uti de more Praenomina inprimis non integra, sed una [orig: unÔ] solum alteraque litera [orig: literÔ] denotata, etiam medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] scribendi, aliquid voce Monogramma. PRAENOMINA, APUD ROMANOS OLIM USITATA. A. Aulus, a verbo Alo, tamquam natus Diis alentibus. C. Caius, quasi dictus a gaudio Parentum. D. Decimus, i. e. natus numero [orig: numer˘] decimus. K. Kaeso, a caedo: quod caeso [orig: caes˘] matris utero [orig: uter˘] editus. Unde et Kaisar seu Caesar. L. Lucius, a lux. lucis: quasi sub lucis initium genitus. M. Marcus, a Martio mense. M. Manius, i. e. mane prognatus: vel potius totus bonus: hoc enim vox antiquae Manis denotabat. N. Numerius, a, numero. P. Publius, vel a [orig: Ô] voce pubes, vel a populus, tamquam populo gratus et acceptus. Q. Quintus, forte quod quinto [orig: quint˘] loco [orig: loc˘] editus esset. T. Titus, a verbo tueri: ut hoc [orig: h˘c] nomine indigitatus videatur, Tutor seu Conservator Patriae. AP. Appius, a Sabina voce Attius. Attius enim Clausus, patria [orig: patriÔ] pulsus, cum Romam venisset, nomine mutato [orig: mutat˘], dici voluit Appius Claudius. CN. Cneus, an ab aliquo corporis naevo. SP. Spurius, a natalium turpitudine. Spurii enim quasi extra puritatem, Isidor. TI. Tiberius, quasi prope Tiberim fluv. natus. MAM. Mamercus, quod Tuscorum lingua [orig: linguÔ] Martem notat, teste Festo [orig: Fest˘]. SER. Servius, a voce servus: eo quod qui primus id nominis usurpasset [orig: usurpÔsset], natus esset servus. SEX. Sextus, a numero senario: quasi sextus ordine inter liberos. Atque haec octodecim nomina. maxime erant communia. Quibus ex veteri Historia addi possent, Ancus, Aruns, Hostilius, Tullus etc. quae satis frequenter occurrunt. Addendum, Praenomina, sic quae foeminis fuere [orig: fuŕre] data, Caia, Lucia, Marcia etc. in versis literis solita fuisse scribi sic, dih/rpaze poluxrh/maton e)n tai=s2 ma/lista to/te ou)=sqan, ou)de mh\n dh\ kai\ *prai/nestos2 *(eia/lw postea vero et haec obsolevisse, dicique coepisse, Maior, Minor. Item Prima, Secunda, Tertia etc.

PRAEPARARE alterum apud Recentiores, dictus olim est ist, qui cum facultates sat amplas non possideret, ut ipsemet in hostem pergere posset, similis sortis ac conditionis viros pro virili in armis ac instructu bellico adiuvabat. Capitulare ann. 807. edit. Baluzianae, c. 2. Ubicumque autem inventi fuerint duo, quorum unus quisque duos mansos habere videtur, unus alium praeparare faciat et qui melius ex ipsis potuerit, in hostem veniat, etc. Quo pertinet Capitular. 1. anni 812. c. 1. Qui vero tres mansos de proprio habuerit, huic adiungatur unus, qui unum mansum habeat et det illi adiutorium, ut ille pro ambobus ire possit etc. apud Car. du Fresne. Aliter sumitur vox Praeparatio apud Hariulfum, l. 3. c. 3. Praeparatio unius baculi e crystallo etc. Hic enim ornamentum denotare videtur: cum hodieque parer Gallis, ornare sit. At Praeparatorium, in Ecclesia Romana, idem quod Aspaticum, mansio est seu diversorium Templo contiguum, seu sacrarium, in quo Episcopus sacris indumentis vestiebatur pro sollennibus celebrationibus, ibique a Clericis obsequio [orig: obsequi˘] et manuum suarum osculatione salutabatur; hinc Salutatorium quoque Latinis et ex Graecis a)spa/zesqai, Aspaticum


page 876, image: s0876a

dictum. Quia vero in eadem mansione Peregrini hospitabantur, etiam metatorium appellatum est: sic Aspaticum, Metatorium, Praeparatorium synonyma, promiscue Sacrarium significant, in quo instrumenta ad sacra conficienda et ipse celebrans ad rite celebrandum praeparantur: Graeci Diaconicon dixere [orig: dixŕre], vide suis locis: et plura hanc in rem, apud Macros Fratres Hierolex.

PRAEPESINTHUS vel PREPESINTHUS insul. parva maris Aegaei, una Sporadum, a Melo parum distans in Austrum, Arzemara Nigro. Argentiera, Baudrando, prope oram Meli Borealem iuxta promontor. Album. Strabo dicam scribit Artemidoro, quod Prepesinthum, Gyarum et Oliarum Cycladibus accenseat; Tamen de Gyaro Varro et Hyginus, et de Oliaro Plin. l. 4. c. 12. Stephanusque idem sentiunt. De Prepesintho praeter Geographos, eosque paucissimos, non meminit ullus veterum, quod quidem sciam. Nempe propter saxa, aut arenas deserta fuit insula; sed propter saxa potius, ut suscipatur Bochart. l. 1. Chanaan, c. 14. Nam Prepesinthum dici putat, pro Tretesintho, quomodo pi/squres2 pro se/ssares2, quasi saxosam dixeris. Syris enim et Phoenicibus, [gap: Hebrew word(s)] tarsa, et primageminat [orig: primÔgeminat] Ô [gap: Hebrew word(s)] tartisa, saxum aut rupem sonat. Nic. Lloydius.

PRAEPETES dicebantur ex Augurum disciplina, aves, quae secundo [orig: secund˘] volatu ante eum, qui auspicabatur, volabant auspicimque faciebant: Et hae vel superiora petebant, et praepetes vocabantur, vel inferiora et dicebantur Inferae. Servius ad Aen. l. 3. Unde Nigidius Figulus, apud A. Gellium, l. 6. c. 6. Discrepat, inquit, dextra sinistrae, praepes inferae, ex quo est coniectura, addit Gellius, Fraepetes appellatas, quae altius sublimiusque volitent. In quae verba Thysius: Aves itaque quae felix prae se augurium ante volando ferebant, praepetesdictae. Pergit tamen Gellius, refertque se audivisse ex Apollinari Sulpicio, Praepetes videri esse alites, quas Homerus tanupte/rngas2 appellaverit: quoniam istas potissimum Augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Ita autem Homerus, ll. m. v. 257.

*tu/th d' oi)wnoi=si tanupteru/gessi keleu/eis2
*pei/qesqai, tou= ou)/ti metapre/pom' ou)d' a)legi/zw.
Tu vero avibus alas expandentibus iubes
Obedire ego vero minime illas moror vel curo.

Sed, nec Aves solum, verum etiam loci, quos capiunt, qui idonei felicesque sunt appellantur Praepetes; idcirco Daedali opennas praepetes dixit (Virg. Aen. l. 6. v. 15.) Quoniam exlocis in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenerat. Locos vero praepetes et Augures appellant, et Ennius dixit etc. Idem Gellius, loc. cit. Versus Virgilii, ad quos alludit, sic habent:

Daedalus, ut Fama est, fugiens Minoia regna,
Praepetibus pennis ausus se credere caelo.

In quos ita Servius: Praepetibus pennis, inquit, velocibus vel felicibus. Praepetes autem dictae, quod priora petant, vel summi volatus (forte ad to\ pe/tesqai Graecorum respicit) vel quae praepetit volatum, Vel quae secundum auspicium facit. Et quidam Praepetes tradunt non tantum aves dici, sed etiam locos quos capiunt etc. Imo et Portum praepetem vocavit Ennius, ad quem facilis et fausta esset navigatio, apud eundem Gell. loc. cit. Quae vero cantu felix auspicium faciebant, Oscines vocabantur, Contrariae Praepetibus erant Inferae, ut dictum: quae et Inebrae appellatae, ut iterum Servius testatur ad Aen. l. 3. Vide quoque Festum.

PRAEPOSITA dignitas apud Latinos in Monasteriis Sanctimonialium Abbatissae proxima, in Regula sanctimonialium canonice viventium, c. 24. Hinc legitur in Vita S. Austreberrae Virgin. num. 9. Eligentibus cunctis. consentiente Matre, licet invita, Praeposita constituitur, apud Car. du Fresne Glossar.

PRAEPOSITI dicuntur sub rubr. Cod. de suscept. et praepos. qui horreis pagisque praefecti sunt, l. 2. Cod. eod. tit. horreis scil. in quae species fisco debitae importantur, pagus autem, unde exportantur, Prateius ex Cuiacio ad d. rubr. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Graece *praipo/sitoi tou= pa/gou e(ka/sths2 po/lews2, apud Eusebium in Epist. Sabini Praefecti Praetorio Latina, quam Graece reddidit. Eosdem paulo post idem tou\s2 kat' a)grou\s2 e)pititagme/nous2 vocat: Saeculus Magistros pagorum, l. de condit. agr. etc. Vide supra in voce Magister. In Romana militia Praepositi dicebantur, qui sub Tribunis certo militum numero praefecti erant. sueton. in Ottone, c. 1. Ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia [orig: paenitentiÔ] Praepositos suos, quasi defectionis adversus Claudium auctores, occiderant, capite punire. Modestinus in, l. 3. ž. 2. ff. de re milit. Si Praesidis vel cuiusvis Praepositi ab excubatione quis desistat, peccatum desertionis subibit. Et ž. ult. Qui Praepositum suum protegere noluerunt, vel deseruerunt occiso [orig: occis˘] eo [orig: ], capite puniuntur. Graecci proistw=tas2 dixere [orig: dixŕre], Xenoph. in Lacedaem. Rep. Etiam Praepositi dicti sunt, qui magno illi vexillo, quod vulgo laborum et laborum solutio sive kama/twn lu/trion dicebatur, praeponebantur; Sozomen. la/bwron vocat, de quo supra in voce Labarum. Unde in Actis Synodi Nicenae II. quae ex Bibliotheca vetustissima cum Cuiacio communicavit Anton. Loisellus, signum, quod Sozom. Constantinum in crucis usum convertisse memorat, laborum vocatur, Id Praepositi, ut quaeque pars in acie laborabat, in eam quasi auxilii et liberationis vice inferebant;M fuereque [orig: fuŕreque] iam olim, Eusebio [orig: Eusebi˘] teste, huic rei a Constantino Praepositi milites 50. qui, ut ex Cod. Theodosiano liquet, ex protectoribus et domesticis erant; quam ob causam, post titulum de domesticis et protectoribus, ponitur titul. praepositus laborum: quibus idem Clarissimatus honor, qui decem primis domesticorum, defertur, Cuiacius de Rubr. C. de praep. labor. Scriptoribus vero Ecclesiasticis Praepositi dicti sunt potissimum Antistites, coeterique qui Ecclesiis praesunt, ut apud Cyprianum, l. 1. Ep. 5. Ep. 6. l. 6. Ep. 73. in Concilio Carthag. III. can. 45. et V. can. 13. etc. *proestw=tes2 itidem, apud Iustinum Martyrem, Apolog. 26. Concil. Aquisgran. can. 139.


image: s0876b

Quamvis omnes qui praesunt, Praepositi recte dicantur, etc. Ita Abbates Praepositi dicuntur Bedae in Vita S. Guthberti num. 24. etc. Postmodum, in Ecclesiis quibusdam Cathedralibus in specie sic dicti sunt, qui Canonicorum Collegiis praesunt; cuiusmodi Collegia complura exstant etiamnum in Germania, quae vulgo Praepositiurae, Germanice Probsteyen vocantur (dignitatem enim Praepositi istiusmodi Praepositurae vox notat. Vide infra. ) Sed et in Monasteriis sic dici coeperunt, qui secundi essent ab Abbatibus, quemadmodum in Monasteriis Monialium Praepositae, qui dignitatem Abbatissae proximam obtinent, uti vidimus. Hodie Priores vocantur. Vigilius Diaconus in Regula Orient. c. 3. Ille vero, qui secundum ordinem disciplinae ordinatione Abbatis, ex consilio et voluntate omnium fratrum, fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina Fratrum et diligentiam Monasterii revocabit, habens potestatem Abbate absente omnia, quae Abbas praesens facit, etc. Imo eodem [orig: e˘dem] titulo [orig: titul˘] insignes sunt, qui Cellae seu oboedientiae Monasticae ab Abbatia dependentis sunt Praefecti. Ostiensis, l. 3. c. 13. Reddidit Monasterio cellam S. Benedicti de Salerno ---- sed cum amoto Abbate, Praepositus ibi, iuxta cellarum nostrarum morem, constitutus esse etc. Porro, Praepositi, iidem cum Advocatis ac Vicedominis Ecclesiarum Cathedralium et Monasteriorum, in Concil. Mogunt. can. 50. et Remensi II. c. 24. Autpotius, cum Villicis: quod officium translatum postea ad ipsos est Monachos vel Canonicos, qui Monasterii vel Collegii Canonicorum bana iis addicta curarent et de reditibus rationes inirent etc. Nec omittendus Praepositus, qui idem, cum Iudice pedaneo seu minore Iudice in pagis, Ballivo subest, ad quem omnes eius appellationes devolvuntur, Gallis Prevost, de quo Statutum Philippi pulchri A. C. 1302. pro Reform. artic. 10. exhibet Car. du Fresne Glossar. e quo inter alia discas, ad firmam tenuisse Praeposituas suas istiusmodi Officiales, ad triennium scil. quod Ludovico IX. vulgo adscribitur. Unde Benedictus VIII. Philippo Pulchro, ut in Sanctorum referretur canonem, urgenti, id obicit, quodtam Praeposituras, quam Baillrvatus, vendi ac distrabi in suo Regno passus esset, Chron. Flandriae, c. 33. quam in rem vide plura apud modo laudatum Glossarii Auctorem, cui adde Steph. Pascasium, Disquisition. Francicar. c. 15. Alius est Praeposius, in Fleta., l. 2. c. 76. is nempe, qui sub Senescallo vel Baillivo res Dominicas seu Regias in villis curat vel pagis et agriculturae, pecudibus, pasturae et huiusmodi invigilat, Villicus, ut infra dicetur. Cuius munus, ut et reliquorum de quibus diximus, dicemusque, Praeposituram, item, Praepositatum, appellari, passim legimus. Addo saltem, *praipo/siton, Praepositum, apud Philostorgium, per excellentiam, Praepositum S. Cubiculi; et in Ecclesia, Cypriani tempore, qui, sede aliqua [orig: aliquÔ] Episcopi vacante, Clero praeerant, sic vocatos esse, ex Cl. Suicero in voce *praipo/sitos2. VARIAE ALIAE PRAEPOSITORUM SPECIES, APUD AUCTORES OCCURRENTES. a. Praepositus Auxiliorum, in Inscr. vocatur, qui alias Dux Vexillorum, item Praefectus Auxiliorum, et Praepositus vexillationibus. Vexilla enim auxilia fuere [orig: fuŕre], Liv. l. 39. Vide Salmas, ad Capitolin. Pertinac. c. 2. b. Praepositus Camerae Regalis, in Vita Ludovici Pii A. C. 817. idem cum Cubiculario, in Eginhardi Ann. ad eundem. an. Car. du Fresne Gloss. g. Praepositus Comitis, in LL. Wisigothorum, l. 9. tit. 2. ž. 5. idem cum Vicario Comitis, l. 2. tit. 1. ž. 23. qui scil. absente Comite vices eius obibat, apud Eund. d. Praepositus Cubiculi Sacri, cui Imperatorii Cubiculi cura, qui fere semper Eunuchus: o( th\n tou= qala/mou e)cousi/an e)/xwn, apud Herodianum, l. 1. c. 12. prokoi/ths2, apud Xiphilinum; tou= qala/mou praestw\s2 eidem Herodiano, l. 1. c. 16. ut et qala/mou fu/lac, l. 3. c. 12. Meminit autem Praepositi Cubiculi Ammianus passim, vide quoque Theoph. Simocattam, l. 4. c. 15. Suidam in Antioche etc. ut et infra, Praepositus Palatii. Idem. e. Praepositus Domusregiae, apud Monachum Sangall. de Carol. M. l. 1. c. 33. Id. z. Praepositus Ecclesiasticus Latine dicitur, qui Graecis Oeconomus. h. e. qui proventus Ecclesiasticos administrat et secundum Episcopum plebi praeest, l. feud. 1. tit. 1. ž. Abhas. Meminit quoque Iustin. in Nov. 67. ž. ubi, si Episcopus diutius Ecclesiam deseruerit, vetat Oeconomum quicquam ei proventuum suppeditare. Prateius, apud Ioh. Calvin. Lexico Iuridico. Apud Cypriannum, nodo Episcopum, modo Vicarium eius seu Oeconomum, tempore sedis vacantis, significat, Ep. 27. Quarum iam audita causa [orig: causÔ], praeceperunt eas Praepositi tantisper sic esse, donec Episcopus constituatur. Hierolex. Macri. Vide supra, ut et in vocibus Oeconomus, et Vicedominus. h. Praepositus Fabricae, armorum scil. apud Ammian. l. 29. Car. du Fresne Glossar. q. Praepositus a siblis, ad fiblas et fiblarum, apud Salmas. Not. ad Iul. Capitolin. in Gordiano. III. c. 25. i. Praepositus Horreorum, vide Praepositus Pagorum. k. Praepositus Imperat. vide infra. l. Praepositus Laborum, qui magni illius vexilli, quod vulgo Laborum, seu Laborum solutio, kama/twn lou/trion Nazianzeno, postea Labarum dictum est, curam gerebat. Vide supra. m. Praepositus Largitionum sacrarum, posteriori aevo [orig: aev˘], dictus est, qui olim Praefectus Aerarii Sari vocabatur. Scil. Statii tempore Aerarii Sacri Praepositus dicebatur, Claudiani aetate Largitionum Sacrar. Comes seu Praepositus; habebatque sub se vestium omne genus Textores, Murilegulos, Tinctores, Gynaeciarios, Praefectos Textrinorum, Baphiorum, Magistros lineae vestis, Magistros privatae etc. Vide Salmas. ad Ael. Lamprid. in Antonino Diadumeno, n. Praepositi Mensae vide supra Pecunia. o. Praepositus Mensae. dignitas in Palatiis olim Franciae Regum, eadem quae hodie Magistri Hospitii, Gall. du Maistre d'Hostel et apud Byzantinos Imperatores, tou= e)pi\ trape/zhs2. Hinc in Synodo VIII. Constantinopol. Everardus Praepositus mensae Ludovici Pii, Legatus eius, memoratur, Anastas. act. 10. Et Aimonius, Hist. Franc.


image: s0877a

l. 4. c. 78. Andulfi Regiae Mensae Praepositi, meminit. Cuiusmodi dignitatis officium describit Theodulfus Aurelianensis Episcop. Carm. l. 3. c Praepositus Militum, in leg. 3. ž. ult. et leg. 6. ž. ult. D. de re Militari et apud Rufum in LL. milit. Militaris officii vocabulum fuisse, sub posterioribus Imperatorib. Rhenanus apud Tertullianum observavit. Exstantque tituli quinque de Praepositis in lib. 12. C. Quod nomen, ut et multa alia, in re praesertim militari usurpata, prisci Christiani libenter usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Postea, ut mutatis moribus Praepositi nomen dignitatis esse vox caepit, ita etiam latius patuit, quemadmodum ostendit Panormitanus, in c. quamvis. de verb. signific. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Hinc Praepositura militum apud Lamprid. in Severo, c. 46. Idem in Heliogab. c. 6. Militaribus Praeposituris et Tribunatibus et Legationibus et Ducatibus venditis. Apud veteres quoque Romanos Praepositos in militia dictos fuisse, qui sub Tribunis certo militum numero praefecti erant, diximus supra. o. Praepositus Monetae, apud Ammian. l. 22. occurrit, et Praefectus Monetae Trevericae apud Gruterum. p. Praepositus Pagorum, idem cum Magistro Pagorum, apud veteres Romanos, vide quae de iis supra attulimus. r. Praepositus Palatii, Amantius, apud Marcellinum Com. in Iustino, qui nude *praipo/si/tos2 dicitur, in Chron. Alexandrino. Sic Rhodanus, praipo/sitos2 tou= palaqi/ou Valentiniani et a)rxieunou=xos2, ibid. nude vero *praipo/si/tos2 apud Cedrenum: Narses quoque Praepositus sacri Palatii, in verter. Inscr. Praepositus nude. Apud Zonaram in Constantio, p. 17. Eunuchus Eusebius Praepositi dignitatem ambiisse legitur etc. Vide Palladium, in Histor. Lausiaca, c. 43. Olympiodorum, Philostorgium, l. 11. c. 4. Codinum de Origin. etc. et supra Praepositus sacri Cubiculi. Apud Francos, Praepositus Palatii, Erchenoaldus dicitur, Audoeno de Vita S. Eligii, l. 2. c. 19. i. e. Maior domus Car. du Fresne Glossar. s. Praepositus Scholarum, qui etiam Tribunus Scholarum, apud Cuiacium, ad l. 1. c. de Comitibus et Tribunis Scholarum, l. 12. Habebant ii haec beneficia, ut interessent Imperatoris epulis, et adorarent purpuram eius. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. t. Praepositus Thesaurorum, apud S. Basilium, Ep. 264. et leg. 14. Cod. de Murileg. Privatae vel linteae vestis Magistri, Thesaurorum Praepositi vel baphiorum et textrinorum Procuratores; coeterique quibus huiusmodi sollicit udo committitur. Dicebatur etiam Comes Thesaurorum, et suberat Comiti Sacrarum Largitionum. Eius offciales dicebantur,Thesaurenses l. 2. Cod. de Pal. sacr. Larg. Nullus Thesaurensis vel officialis Comitis Thesaurorum semel deprehensus eversor etc. ubi perperam Comitem Thesaurorum, pro Comite sacrarum Largitionum accipit Vir quidam doctus, et thesaurensem pro eius apparitore. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Severo. loc. cit. v. Praepositus Tyrii textrini, apud Ammian. l. 14. f. Praepositus Vexillationibus, in Inscr. idem qui Praepositus Auxiliorum, alias Dux vexillorum: Nam Vexillatio, et vexillum idem. Vide supra Praepositus Auxiliorum. x. Praepositus Villae vel Hundredi, in LL. Eduardi Confess. c. 28. idem cum Fraefecto Villae. Ibid. Vide Car. du Fresne Glossar etc.

PRAEPOSITUS [1] Iacobus Antverpiae Euangelium docuit, dum Lovanii Martinus Dorpius, Traiecti Iohannes Rhodius, Delphis Cor. Horvius, et Gnaphues Hagiensis eodem [orig: e˘dem] munere fungebantur. A. C. 1521. Hi nov. Test. primo, dein tota Biblia, in idioma Belgicum transtulerunt, etc. Scultetus in Annal. Belg. etc.

PRAEPOSITUS [2] Imperatoris Victori Tunnunehsi in Chron. Chrysaphius vocatur, quem Marcellinus Comes in Chron. appellat Eunuchum, cui custodia lectorum cubicularium ornatusnue commissus erat. Sic Iohannes et Paulus clarissimi Martyres Eunuchi, Praepositus alter, alter Primicerius, a Terentiano, qui eorum gesta descripsit, apud Surium. Tom. 5. nominantur: Praepositum cubiculo intelligo. Similiter in Martyrol. Rom. d. 19. Mal, Calocerus Eunuchus Praepositus cubiculi uxoris Decii Imperat. et apud Ambrosium, Ep. ad Marcell. Calligonus Praepositus cubiculi Valentiniani, vocitantur. Nemper inter munera Eunuchorum et hoc fuit, iamque olim privatis quoque dominis placuit. Unde Appuleius, Metam. l. 10. Dii boni, qualis ille, quamque praeclarus apparatus? Quatuor Eunuchi statim pulvillis compluribus ventose tumentibus, pluma [orig: plumÔ] delicata [orig: delicatÔ], etc. Alias in hunc usum paratae erant ancillae: Quam ob rem Ariadna sic apud Catullum; Epigr. 65. v. 158.

Si tibi non cordi fuerant connubia nostra,
Saeva quod horrebas prisci praecepta Parentis:
Attamen in vestras potuisti ducere sedes,
Quae tibi iucundo [orig: iucund˘] famularer serva labore,
Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
Purpureave tuum consternens veste cubile.

Vide Laur. Pignorium. Comm. de Servis.

PRAEPUTIATUS h. e. incircumcisus. Tertullian. advers. Marcionem, Christus proprius et legitimus Dei Antistes, praeputiati Sacerdetii Pontifex. Meminit eorum, qui, cum circumcisi essent, arte Chirurgica [orig: ChirurgicÔ], praeputiati denuo factisunt, damnatque morem Paulus 1. Corinth. c. 7. v. 18. *peritetmhme/nos2 ti\s2 e)klh/qh; mh\ e)pispa/sqw; Circumcisus aliquis vocatus est, ne attrahat (scil. praeputium.) Ubi to\ e)pispa=qai, quod in genere significat attrahere, accipit Beza passiva [orig: passivÔ] significatione, ac de eo intelligit, qui Chirurgi opera [orig: operÔ] praeputiatur: quod quidem fiebat cute ferro [orig: ferr˘] adducta [orig: adductÔ], ut glandem rursus operiret, quemadmodum docet Celsus, l. 7. c. 25. et testatur Epiphanius, l.de Ponder. et Mensur. quorum hic, At hoc, inquit, gravius est, quod etiam a circumcisione praeputiati fiunt arte quadam [orig: quÔdam] Medica [orig: MedicÔ], per instrumentum atractorium, Spathisterem appellatum, infimam membrorum cuticulam attrahi sinentes, suturamque admittentes et glutinatoriis eircumdatis, praeputium rursus superinducunt. In quibus verbis


page 877, image: s0877b

Spathisterem instrumentum hoc dictum fuisse, indicat: additque, Esavum impium, ut velut Apostata paternum signum deleret Legisque divinae sic hostem professum se testaretur, illud primum excogitasse [orig: excogitÔsse]. Similes illis, de quibus l. c. Paulus, fuere [orig: fuŕre] Iudaei illi, 1. Maccab. c. 1. qui, ad Gentiles deficientes. fecisse sibi praeputia, dicuntur v. 16. Quod naturaliter fieri posse, licet negent Origenes ac Hieronymus, ex verbis Apostoli allatis patet. Sed et Ioseph. Iud. Antiquit. l. 12. c. 6. refert, Iudzeorum quosdam circumcisionem ita occultasse [orig: occultÔsse], ut undi a Graecis non distinguerentur; quod etiam memorat Theophylactus ad l. c. ac Talmudi assertio in tr. Sebamoth, c. 8. habetur, quod nimirum Hebraei nonnulli suam circumcisionem ita inficere soliti sint, ut non possent Mosaicae legis professores agnosci, quo hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] iniurias, persecutiones ac tormenta evitarent: qui tamen in civitate Better deinde circumcisionem iteraverint, Hebraeis hinc Meschiuchim, i. e. Attracti, appellati. Vide Car. Macrum Hierolex. in voce Spathister; et plura de praeputio supra, voce Circumcisio, aliquid etiam infra Recutiti, it. Verpus.

PRAERIPERE limitem, vox Circi. Silius de Cyrni curru, qui in ludis Circensibus Scipionis, primus exierat, et coeteros anteverterat, l. 16. v. 333.

Evolat ante omnes, rapidoque [orig: rapid˘que] per aera cursu
Callaicus Lampon fugit atque ingentia transit
Exsultans spatia, et ventos post terga relinquit.
Conclamant, plausuque fremunt, votique peractam
Maiorem credunt Praerepto [orig: Praerept˘] limite partem:

Idem est, quod occupare, de qua [orig: quÔ] voce supra diximus.

PRAEROGATIVA Centuria seu Tribus vocabatur olim, a praerogando, quae, sortitione facta [orig: factÔ], prima in Comitiis suffragium dabat. Postquam enim sub Regibus, cum aut Magistratus creandi, aut de Legibus cognoscendum, aut bellum inferendum esset, primae ad suffragia vocatae essent maximi census Centuriae, Equitum Peditumque: sequenti aevo [orig: aev˘] liberaque [orig: liberÔque] iam Rep. omnes Centuriae in sortem conici coeperunt, quarum quae prima exibat, prima ferebat suffragium et Praerogativae appellabatur, coeteris, quae dicebantur Iure vocatae, dein ordine sequentibus. Quod idem et in Tribubus factum: tantumque Praerogativae omen fuerat, ut plerumque eius sententiam reliquae adoptarent. Vide Asconium Verrina [orig: VerrinÔ] 2. Sortitione itaque iuter Tribus et Centurias de praerogativa facta, Magistratus in tribunali, quod erat in Campo Martio, sedens, per Praeconem vocabat Praerogativam Centuriam ad suffragium: quae de eo loco, in quo constiterat, discedens in Septum seu Ovile (locus erat in Campo praefato, cancellis conclusus, in quo suffragia dabantur) ibat per pontem, in cuius initio stabant Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant: Ingredientibus vero Ovile Rogatores cistam proponebant, in quam eam quam vellent tabulam conicerent. Cum collectae erant totius Centuriae tabellae, educebant su ffragia Custodes, hisque descriptis, Praerogativae Centuriae suffragium renuntiabant. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] hac [orig: hÔc] ex Ovili redeunte, prima Equitum Centuria: post singulae Centuriae primae classis ordine ad suffragium ferendum eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] vocabantur, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. Hadr. Turnebus, verba illa Tullii, Maiores voluerunt, Praerogativam omnem esse iustorum Comitiorum, eo interpreatur, quod tanti fuerit apud Rom. haec Centuria, ut semper is Consul eligeretur, quem illa suffragio [orig: suffragi˘] suo [orig: su˘] declarasset [orig: declarÔsset], Adversar. l. 5. c. 23. Vide quoque infra, voce Primus, it. Principium, et ubi de Revocandi in Suffragia ritu. Hinc Praerogativum Omen, de suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. At Praerogativarius, seu officium Praerogativarum, apud Recentiores occurrit, cuius exhibet formulam Senator, l. 11. Ep. 27. Praerogator vero, quasi Praeerogator, servi nomen apud Romanos, de quo infra in Prorogator.

PRAESAGIUM vide hic [orig: hţc] in vocibus, Omen, Saga, Vorum, etc.

PRAESANCTIFICATORUM Missa dicitur in Ecclesia Graecorum, quam illi in diebus Quadragesimae ferialibus, exceptis Sabbathis et Dominicis, nec non die Annuntiationis, celebrant, sine consectatione, ut aiunt: consumunt tamen Eucharistiam in praecedenti Dominica consecratam, eo [orig: ] modo [orig: mod˘] quo [orig: qu˘] Latini solent in die Veneris Sancto: Graec. prohgiasme/nh: fit enim in signum maestitiae. Meminit huius Missae Sexta Synodus in Trull. can. 52. In omnibus Quadragesimae ieiunii diebus, praeterquam Sabbatho, et Dominica et Annuntiationis die, fiat sacrum praesanctificatorum mysteriorum. Vide quoque infra voce Proscyria; at plura hanc in rem, apud Io. Meursium Glossar. Leon. Allatium de Missa Praesanctif. Dissertat. 1. de libris Eccl. Graecor. item de consensu Eccl. Occid. et Orient. Suicerum Thesaur. Eccl. in *)anti/dwron, item *prohgiasme/noi etc.

PRAESEGMINA vox generalis, in specie tw\s2 u)peroxa\s2 tou= o)nu/xwn, quae unguibus eminulis praesecantur, notat; vide infra Tages. Quod non ignobile olim ministerium fuisse, videbimus infra voce Taira, it. Tonsor. Collecta ea, inter Symphoniacorum con centus, dicemus voce Symphonia; plura ubi de Unguibus.

PRAESEMENTITIUM Sacrifieium vide supra Eiresione.

PRAESENS [1] Consul cum Rufino, An. Urb. Cond. 905. Alius Consul cum Albino, An. 998.

PRAESENS [2] vide supra Epiphanes et infra ubi de per Praesentes Deos iurandi ritu.

PRAESENS [3] Latinis perquam eleganter dicitur, quimagnam vim habet pecuniae numeratae, Graece eu)/xalkos2: sed et parw\n, in optimo Gloss. Praesens, e)pifanh\s2 kai\ parw\n kai\ eu)/xalkos2, quae verba notatu dignissima iudicat Salmas. Praesens enim hic [orig: hţc] est, qui multum habet in numerato et praesenti pecunia [orig: pecuniÔ] potest solvere: quod vix alibi alias eodem [orig: e˘dem] sensu reperitur. Hinc parousi/an Graeci vocant substantiam. Hesychius, parousi/an, ou(/tws2 e)ka/loun ta\ u(pa/rxonta


page 878, image: s0878a

parousi/an, kai\ mh/pote h/ para\ pro/qesis2 parelkei=, opes, neque praepositto para\ redundat; Salmas. ad Trebellium Pollion. in D. Claudio, c. 14. Unde praesentia, apud Matth. Paris. A. C. 1170. Gallic. present; i. e. munus, quod praesenti in manus datur. Nam absentibus res donari dicuntur, munera autem mitti, et praesentia offerri, leg. 18. D. de Verb. signific. Ceterum in toto Oriente, ferme ab omni aevo, credendi usu ignorato [orig: ignorat˘], vel saltem minus frequenti, non nisi de rebus certis ac praesentibus praesentes ipsos contrahere et venditiones rato aliter, quam praesenti pecunia [orig: pecuniÔ] fieri solitas, dicempsra voce Usura. Etiam Praesens, pro Praeside, vide infra in Praesentes. Inprimis Praesens seu Praesentalis dictus est unus e Magistris Militum, quod in praesenti, h. e. in comitatu Principis ageret, et Praesentalibus numeris praeesset, ut docet Notit. Imperii, ubi Magistri equitum et peditum in praesenti duo recensentur, alii tres per Orientem, Thraeias et Illyricum. Idem Magister militum praesentalis vocatus est, Ibid. Militabant autem sub eius dispositione Palatinae Vexillationes 5. Comitacenses 7. Legiones Palatinae 15. Auxilia Palatina 18. ex quibus conficitur, Praesentes esse appellatos, quod praesentes adessent, in Comitatu Principis et in eo militarent, atque adeo Palatinae militiae ad custodiam Imperatoris addictae praeessent, ex qua qui erant, Praesentales pariter dicebantur, ut et Domestici, qui in Palatinis Scholis militabant, in lib. 4. Cod. Theod. de Protector. et Domestic. Adde leg. 7. eod. Cod. de Re milit. Apud Marcellinum Com. in Zenone, mentio fit Magistri praesentis militiae: apud Schuliastem Iuliani Antecess. c. 83. Magistri militum praesentum: apud Iornandem de Successione Regnor. occurrit Magister militum praesens. Euagrius, l. 4. c. 3. habet strathgo\n tou= kaloume/nwn praise/ntwn: Auctor Chronici Alexandr. strathla/thn tou= praise/ntou, p. 752. Ipsa dignitas, Magisterium Praesentale, eidem Marcellino dicitur in Iustiniano, post Basilii Cons. IV. Praesentanea dignitas, Senatori, l. 11. Ep. 1. *timh\ tou= *praisenti/ou, Simocattae, l. 1. c. 7. Concil. Constantinopol. sub Menna Act. 5. *kai\ toi=s2 a)ndreiota/tois2 strathgoi=s2 tou= qei/ou *praise/ntou. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Barn. Brissonium, de verb. signific. l. 14. Io. Meursium Glossar. et Io. Casp. Suicerum Thes. Eccl. voce *prai/senton, ubi fuisse equite; pariter peditesque, per Orientem aeque ac Occidentem dispositos, atque hinc *praisentali/ous2, Praesentales, tum Duces, qui aliter Praesentes, tum milites, qui Praesenti suberant, appellatos, ibidem notat.

PRAESENTANDI Ius vide supra Advocatus Eccles.

PRAESENTATIO in Ecclesia Rornan. Beatae Mariae Virgin. Festum vocatur, a Gregorio XI. ad preces Cypri Regis Avenione institutum A. C. 1372. cuius officium MS. in Codice Victorino Parisiensi, ut videre est apud Macros Fratres in Hierolex. Secundum Rivetum a Graecis in Gallias transiit, temporibus Caroli V. Francorum Regis circa A. C. 1375. qui etiam institutionem eius Paulo II. A. C. 1464. et Sixto IV. adscribi A. C. 1475. ab Onuphrio, in Vita huius, et ab eodem Festum Oblationis appellari, addit. Celebratur die 21. Nov. Nomen ei, non a sollennitate, qua [orig: quÔ] Christus fuit oblatus in Templo, quae Praesentatio quoque olim dicta. sed a praesentatione Virginis triennis, quam factam ab Anna matre, narrant Nicephorus Callist. Histor. l. 1. c. 7. et Germanus Patriarcha Constantinopolit. Orat. pecul. edocti a Scriptore quodam, de quo ita praefatus Gregorius Nyssenus in Diem Nat. Christi Tom. 2. Audivi historiam apocrypham, tales de ea prodentem narrationes. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. I. ad Appar. num. 21. Rich. Montacutium Appar. 9. sect. 2. et seqq. A. Rivetum Apolog. pro Sanctissima Virgine, l. 1. c. 10. Alios

PRAESENTES apud Ael. Lamprid. in Alexandro Sev. c. 32. Si unquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit, Gratias tibi agit Res publica; eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere etc. sunt Praesides, qui videl. Praesident, sicut, Praesentes, qui praesunt: cuius utriusque verbi eadem proin notio. Iustinianus, In Berytensium autem civitate ---- Praesens Poenicae maritimae. Salmasius, ad loc. Vide quoque Spartian. in Geta, c. 5. ut et supra.

per PRAESENTES Deos jurandi ritus memoratur Curtio, l. 6. c. 7. Ille (Nicomachus) ratus nihil -- indicaturum, per praesentes Deos iurat; qui nempe in illo templo, ad quod deductus erat, colebantur. Ferebat ita veterum consuetudo Macedonum, ut ducti ad templum, tactis altaribus et simulacris, iuramento [orig: iurament˘] defungerentur; quod vocabant per praesentes Deos iurare. Exemplum alius habes, apud Iustinum, l. 24. c. 2. ubi de Ptolemaeo iurante, se sincera [orig: sincerÔ] fide matrimonium sororis petere: Et videtur ad hunc morem alludere Ovidius, Trist. l. 2. El. 1. v. 53. ubi Augustum alloquens,

Per mare, in quit, per terras, per tertia Numina iuro,
Per te praesentem conspicuumque Deum.

Vide Raderum ad Curtium, d. l. De Inscriptionibus vero Fanorum apud Gentiles, Nutninibus incolis. Numinibus praesentibus, Numinibus inquilinis, quibus se iactat Caecilius apud Minucium Felic. vide aliquid observatum Nic. Rigaltio ad eum. Adde quae dicta supra voce Adesto, quaeque dicemus infra in Propitii.

PRAESEPE Domini magna [orig: magnÔ] veneratione fuisse apud Helenam Constantini M. matrem, quae proin Stabularia per convitium a Gentilibus dicta, legitur apud Ambrosium, Orat. de Theod. Est autem Praesepe, Graece fa/tnh, proprie locus in stabulo concavus, ubi pabulum iumentis apponitur; olimque suam quisque equorum fa/tnhn, quasi mensam, ante se habuit, unde fa/tnh et tra/peza pro eodem passim et e)kfatni/smata, primo praesepium purgamenta, inde mensae reliquiae, seu analecta. Improprie fa/tnh seu praesepe, stabulum notat, Iesaiae, c. 1. v. 3. Sic Virg. l. 7. Aen. v. 17.



image: s0878b

Setigerique sues, atque in praesepibus ursi
Saevire ----

Atque hoc [orig: h˘c] posteriore sensu, contra Veterum opinionem, verba Lucae c. 2. v. 7. de B. Virgine, *kai\ a)ne/klinen au/to\n e)n th=| fa/tnh, et reclinavit eum (infantem Iesum) in praesepio, accipiunt Viri docti, de fa/tnh| nempe katalu/matos2, h. e. Stabulo diversorii, uti videre est apud Salmas. laudatum Balduino Walaeo in Lucam c. 2. Heinsium Exercitat. Ibid. et Suicerum Thesauro Eccl. voce *fa/tnh. Aliam vocis notionem vide supra, ubi de Molis.

PRAESES nomen generale est, verba sunt Marci IC. leg. 1. ff. de Offic. praesid. eo quod et Proconsulet, et Legati Caesaris, et omnes Provineias regentes, licet Senatores non sint, Praesides appellantur. Vide quoque Dionem, l. 4. Speciatim vero Praesides dicebantur, qui a Caesare cum summo Imperio mittebantur in provincias: quemadmodum Proconsules, a Senatu, qui anno [orig: ann˘] Proximo [orig: Proxim˘] Consulatum gesserant, et Propraetores, qui Praeturam administraverant, solebant mitti. Alii erant Legati, qui non suo [orig: su˘], sed Principis nomine in diplomatibus utebantur; Princeos enim quasdam provincias, in quos Legatos mitteret, sibi reservabat. Unde Pontius Pilatus Syriae Legatus Lactantio dicitur. Anton. Thysius Notis in A. Gellium, l. 2. c. 2. Solebant vero non Proconsulares solum, sed et provinc, Praesidiales sorte concedi; nam antiquae libertati provinciae Procoss. dabantur, reliquae per Praesides administrabantur, Strabo, l. 6. in fin. quarum has validiores audire, docet Sueton. Aug. c. 47. In harum numero Sicilia recensentur et Sardinia. Sext. Ruffo Brev. Hist. Rom. quatuor Hispaniae, Martian. Capellae, l. 6. Tripolis, utraque Mauritania, Russo ibid. loci Aegyptus Corn. Tacit. l. 12. Annal. c. 60. et Histor. l. 1. c. 11. Gallia, Treb. Pollioni in Posthumo, c. 3. Dalmatia, Fl. Vopisco in Garino, c. 17. Vide praeter alios Alex. ab Alexandro, Genial. dies. l. 2. c. 27. Provinciarum vero divisio ista in Proconsulares et Preaesidiales, ab Augusto, postquam Senatus P. Q. voluntate compelleretur, ut solus Remp. gereret, primum instituta est, qua de re dicemus infra passim, ubi de Praesidialibus provinciis, item in vocibus Proconsul et Provincia, plura vero de hac voce vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 42. Salmasio, Praeses et Procurator idem, Ael. Spartian. in Adriano, c. 13. Et circumiens quidem provincias, procuratores et Praesides profactis supplicio [orig: supplici˘] affecit, ita severe, ut accusatores per se crederetur immittere. Et est quidem, ait, Praeses generale nomen de provinciae administratore: proprie tamen sic dicti, qui minores provincias, quae a solis Praecuratoribus regebantur, administrabant. Itaque in illis provinciis Procurator et Praeses idem. Quinimo utraque [orig: utrÔque] appellatione gaudebant: Hinc in veter. Inscr. Procurator et Praeses Alpium, Procurator et Praeses provinciarum per Orientem. Procurator et Fraeses Sardiniae provinciae. Sic Graecis *)/arxontes2 kai\ *)epi/tropoi Unde Arrianus de Epiri Procuratore, nam et haec provincia Praesidalis fuit, modo eum *)/arxonta, i. e. Praesidem; modo *)epi/tropon, i. e. Procuratorem vocat: se\ e)/fh ble/pontes2 to\n au)tw=n *)/arxonta, tou= *kai/saros2 fi/lon kai\ *)epi/tropon, Te respicientes, suum Praesidem, Caesaris Amicum et Procuratorem. Et paulo post, *(/ora pw=s2 o( *)epitropos2 tou= *kai/sarous2 qewrei= etc. Atque de istiusmodi Praesidalibus provinciis Lamprid. in Severo, c. 24. Provincias Praetorias Praesidales plurimas fecit, Proconsulares ex Senatus voluntate ordinavit. Quomodo fere semper nomen Praesidis, apud Historiae Augustae Scriptores, accipiendum, de Procuratoribus scil. Caesaris in illis provinciis, quae nec Praetoriae erant, nec Consulares, nec Proconsulares, nec ab aliis administrabantur; quam a Procuratoribus Caesaris, qui et Praesides proprie dicebantur. Sic Praeses Orientis apud Vopiscum, qui in vet. Inscr. Procurator et Praeses provinciarum per Orientem, dicitur. Apud Eund. Praesidatum in Dalmatia administrare, est Praesidem et Procuratorem Dalmatiae esse: nam haec etiam provincia Praesidalis erat. In Carino, loc. cit. Statuerat denique Constantium, qui postea Caesar factus est, tunc autem Praesidatum in Dalmatia administrabat, in locum eius subrogare. Et apud Trebellum Pollionem, c. 24. Tetricus Praesidatum in Gallia rexisse dicitur, qui unius ex Galliarum provinciis Praeses et Procurator fuit. At qui in provinciis proconsularibus Procuratores erant Caesaris, hi non Praesides, sed Procuratores tantum dicebantur, qui rem Fisci curabant et nullam, nisi in fiscalibus causis, iurisdictionem habebant etc. Salmas. ad Spartian. l. c. Apud Flav. Vopiscum, c. 13. Probus Imperator permisisse Senatui legitur, ut, interalia, ius Praetorium Praesidibus darent. Quod sic explicat Casaubon. ut Praesides provinciarum ex sua provincia quisque reversi sederent in Senatu inter Praetorios. Salmasio vero id nihil alius fuit, quam Praesides cum iure Praetorio in provincias mittere. Quemadmodum enim, qui cum iure Consulari provincias administrabant Caesarianas. Consulares dicebantur, etsi numquam Consules fuissent sic quod Caesar idem provinciis suis praeficiebat cum iure Praetorio regendis, Praetorii Legati et Propraetorii audiebant, Idem ad loc. Nonnumquam tamen de ipso Imperatore vox occurrit. Martialis, l. 12. Epigr. 8. v. 7. de Roma et Traiano,

Dixit Praeside gloriosa tali.

Uti Statius, Thebaid. l. 10. v. 12. de Imperatore seu Duce exercitus eam usurpat,

Quatuor errantes Danaum [orig: Danaűm] sine Praeside turmae,

ad quem loc. Vide Animadversiones Casp. Barthii etc. Hinc Praesidales provinciae, de quibus paulo infra: Praesidatus, dignitas Praesidis: et Praesidiaria Toga, quam omen Imperii fecisse Severo, docet Spartian. in Vita illius. c. 1. De titulo honorario Praesidum, vide supra Laudabilitas, it. Perfectissimatus,

PRAESICIAE vide infra Prosiciae.

PRAESIDALES Provinciae, quae a Praesidibus regebantur. Postquam enim, partitione provinciarum instituta [orig: institutÔ], Augustus quasdam Populo assignasset [orig: assignÔsset], quasdam sibi reservasset [orig: reservÔsset], ex iis, quae


image: s0879a

Populo concessae erant, duae quidem Proconsulares fuere, Africa nempe et Asia; decem autem Praetoriae, quas enumerat Strabo, l. 17. sub fin. Reliquas omnes sibi Caesar retinuit ac regendas suscepit, et in eas quidem modo Consulares viros mittebat, qui Consulares Legati; modo Praetorios, qui Legati pro Praetore; modo Equites, qui, cum minutis provinciis praessent, Praesides atque Procuraetores dicebantur. Ita tamen, ut pro arbitrio suo Imperatores provinciarum iura et administration es saepe mutantes, quae Populi erant, suas facerent; suas autem Populo transcriberent: et sic de Consularibus Proconsulares ac contra; deque Praesidalibus Praetorias deque Praetoriis Praesidales facerent, quarum mutationum exempla in antiquis Inscription ibus reperiuntur quam plurima etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. loc. cit. Addam de provinciarum istiusmodi Praesidibus, quo [orig: qu˘] honore illorum eos affecerit Alexander Severus, qui laudem meruerant, ex Vita eius a Lampridio descripta, c. 22. Ita autem hic Auctor, Praesides, inquit, provinciarum, quos vere non factionibus, laudari comperit, et in itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens, et fures a Republica pellendos ac pauperandos, et integros esse redimendos atque ditandos. Ut alia omittam: de quibus vide eundem Salmas. ad Solin. p. 806.

PRAESIDIA Arcana in Inscr. vet. Romana. ANNUANT. DII. ROMANAE. REI PUBLICAE. ARCANAQUE. URBIS. PRAESIDIA. QUORUM. NUTU. IMPERIO. ROMANO. REGNA. CESSERE. Sunt Praesidia fatalia, quae figebant olim in penetralibus Sacrariorum, salvis illis Rem publicam non posse perire persuasi, uti de Palladio, Ancilibus, aliis, res nota. De iis Claudian. Bello [orig: Bell˘] Getico [orig: Getic˘] , v. 100.

---- procul arceat altus
Iuppiter, ut delubra Numae, sedemque Quirini
Barbaries oculis saltim temerare profanis
Possit et arcanum tanti doprendere Regni.

Ad quem locum vide Casp. Barthium, quaedam vero in hanc rem quoque supra in voce Consecratio. Alia [orig: AliÔ] ratione sunt Arcana Deorum, illorum consilia, apud Statium, Thebaid. l. 8. v. 280.

---- Qui cum ipse arcana Deorum
Partiri, et visas uni sociare solebat
Amphiaraus aves etc.

PRAESIDII Praefectus vide infra Praetor provinc.

PRAESIDIUM oppid. Angliae in Comitatu Warwicensi, Conventriae urbi finitimum. Warwick Camdeno. Vide et Iulium.

PRAESIDIUS Consul cum Asterio, An. Urb. Cond. 1247.

PRAESTANA Dea veter. Romanorum, apud Arnobium, adv. Gentes, l. 4. ubi de Romuli Remique nutrice lupa, Quod abiectis infantibus peperit lupa non mitis, Luperca inquit, Dea est auctore appellata Varrone -- Aut si fuit iamdudum Dea -- cuius fuerit nominis, expromite. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praesiterit viribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, viam pandere atque aperire permissum est, Dea Panda est appellata vel Pantica.

PRAESTERNENDI flores mos memoratur Statio, l. 5. Sylv. 1. v. 253.

Praeterea si quando pio laudata marito
Umbra venit, iubet ire faces Proserpina laetas,
Egressasque sacris veteres heroidas antris
Lumine purpureo [orig: purpure˘] tristes laxare tenebras
Sertaque et Elysios animae praesternere flores etc.

in quibus nempe pedem suaviter ponat. Quem pridem multi illustrarunt [orig: illustrÔrunt], inter quos Casp. Barth. ad Claudian.

PRAESTES [1] Iuppiter memoratur Capitolino, in vita Maximi, c. 5. Nato Maximo, carnem bubulam et quidem multam aqualia in cellam coram proiecisse fertur, quae augusto patebat impluvio: eam denique ---- iterum sustulisse, et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse. Alias Praestites, dicti sunt Romanis Lares, qui curam hominum, locorum, urbium habere credebantur. Iidem et Genii, quorum singulos singulis hominibus antiquorum attribuit simplicitas. Mart. Capella. Specialis singulis mortalibus Genius admovetur, quem et Praestitem, quod praesit gerundis omnibus, vocaverunt. Alius etymon Ovid. suggerit,

Causa tamen positi fuerat cognominis illis,
Quod praestant oculis omnia tuta suis

Optimum Plutarchus, cum illos sic, quasi proestw/tas2, vult dictos. Vide supra Domus.

PRAESTES [2] Minerva, quod praeiret, et se veluti ducem homini exhiberet. Dicebatur etiam Astes, quia astat viro bono, laterique eius haeret comes fidelis. Macrob. l. 1. c. 17. Capella, Festus.

PRAESTI Indiae gens, Qu. Curtio, l. 9. c. 8. Praesida forte male legitur pro iisdem, in Orosii l. 3. c. 19.

PRAESTIGIAE severissime prohibitae can. 65. Basilii, ubi praestigias confitentem tou= fone/ws2 xro/non, homicidae tempore, confiteri iubet. Quae vero homicidae poena Ecclesiast. docet idem, can. 56. Coeterum Praestigiatores remedia in omnes morbos venditare consuevisse, diximus supra. ubi de Icunculis eorum, vide quoque voce Divinatio.

PRAESTIMONIUM dicitur in Ecclesia Romana Ecclesiasticum beneficium cum aliquo onere: cuiusmodi Beneficia in Hispania reperiuntur non pauca. Tridentina Synodus Sess. 23. c. 18. Etiam praestimonia et praestimoniales portiones nuncupat. Et in Apostilla ad calcem Extrav. Iohannis XII. Et vindicat sibi locum ista decretalis, in praestimoniis et praestimonialibus portionibus,


page 879, image: s0879b

quia sunt Beneficia et perpetua etc. apud Macros Fratres in Hierolex.

PRAESTOLANTES dicti milites, quod Arminiani, causae suae diffidentes, conscripserant, prudentia [orig: prudentiÔ] Mauritii Principis exauctoriati, A. C. 1617. Sequuta dein synodus Dordracena, A. C. 1618, vide supra Arminius Iacobus.

PRAESUL dictus est apud Romanos primus inter Salios, Martis Sacerdotes, a praesiliendo, quod Saliis ancilia per urbem, cum cantu et tripudiis, circumterentibus praeiret et chroeam duceret. Becmannus, in Origin. LL. Inde vox ad Episcopos denotandos a Christianis translata. Apud Ambrosium, qui mire hac [orig: hÔc] voce delectatur, ipsi Deo tribuitur. passim. De Virginib. l. 1. Tum ipse pacis dominus, postquam validioribus brachiis commissa sibi vineta complexus palmites suos gemmare conspexerit, vultu praesule nascentibus fructibus auras temperat. Et l. 3. Hostiam immolarer Deo, praesuli suorum triumphorum. Idem Exhortat. ad Virg. Quam Sacerdotali munere offero ut supra hanc domum tuam, supra haec ---- altaria ---- quottidianus praesul intendas. Et de obitis Valentiniani, Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus praesul adsistat etc. Idem facit Hegesippus, l. 1. c. 43. Audi Rex, Deo [orig: De˘] praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est. Vide plura apud Gronov. Observ. in Eccl. c. 1. Ad Praesulem Saliorum ut redeam, distinguit haec tria in Saliatu munera Capitolin. Praesulis, Vatis et Magistri, in Marco, c. 4. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates et Magister, et multos inauguravit atque exauctoravit, nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset. Ubi Salmasio Praesul est, quem Prosaltorem veteres Glossae vocant, o) e)n toi=s2 i(eroi=s2 proorxou/meios2. Vates, est o(mnw|do\s2; Licet enim omnes quidem Salii u(mneutai\, cantores essent et xoreutai\, saltatores, tamen ut inter hos erat Praesul, sic inter illos ille quem Vatem per excellentiam appellat Capitolinus. Hic carmen canebat Saliare, aut saltem praecinebat. Magister tandem e)/carxos2 est, ad quem videtur spectasse [orig: spectÔsse] et inaugurandi et exaugurandi potestas. Ad omnes autem carminum et examentorum cura pariter pertinebat. Vide Salmas Not. ad d. l. Eiusdem originis Praesultatio, apud Livium, l. 2. c. 36. Ludis (magnis) mane servum quidam paterfamiliae, nondum commisse spectaculo [orig: spectacul˘], sub fuerca caesum medio [orig: medi˘] egerat Circo [orig: Circ˘], roepti inde ludi, velut ea res nihil ad Religionem pertinuisser. Haud ita multo post, Tib. Atinio, de plebe homini, somnium fuit Visus Iuppiter dicere, Sibi ludis praesultatorem displicuisse: nisi magnifice instaurarentur hi ludi, periculum urbi fore; iret, ea Consulibus nuntiaret etc. Sigonio est, qui quasi ludorum prima pars fuerit; qui antequam ludi committerentur, saltaverit, Not. ad d. l.

PRAESUMTIO Imperii apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 2. Habuit autem praesumationem Imperii mox futuri, ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apolloniu; Syrus Plaetonicus libris suis indidit: non simpliciter pro/gnwsis2 est, sed fiducia quaedam et spes indubitata rei necessario eventurae. Uti patet ex seqq. ubi dicitur, Secundo Cons. favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit: h. e. pro incerta spe, quam dudum conceptam hactenus foverat, plhrofori/an et plenam fiduciam est consequutu. Primo enim Hadrianus de Imperio cogitavit, ex suggestione Patrui magni et Moesi cuiusdam Mathematici. Deinde donatus a Traiano adamante gemma [orig: gemmÔ], ad spem successionis est erectus. In ea spe postea confirmavit eum Sura, a quo comperit, a Traiano se adoptandum: unde in adoptionis sponsio nem cum Palma et Celso venire est ausus. Tandem vero secundum designatus Consul, totam praesumptionem adoptionis emeruit, vide Casaubon. et Salmas. ad loc.

PRAETENDERE verbum castrorum. Uti enim tendere dicebantur Duces et exercitus, uti castra esset metati: sic praetendere illa praesidia militum, quae ante iustum exercitum, aut prae coeteris, ex cubabant, quas ideo dicebant Praetenturas; Graece parembola/s2, et probola/s2: praetendere enim et praetendi proprie de his dicitur, quae ad frontem obiecta sunt kai\ probeblhme/na. Salmasio castra Veter, in Praetenturam et Retenturam distinguebantur. Praetentura, ea pars dicebatur, quae in primore facie ante Praetorium erat, ubi Principia et porta Principalis: et qui in ea tendebant milites, proprie dicti praetendere. Quidquid autem a tergo Praetorii tendebat, et in posteriore parte, id Retenturae nomine veniebat. Vide eum ad Solin. p. 415. cui adde Hadr. Turnebum, Adversar. l. 4. c. 7. Henr. Vales. ad Amm. Marcellin. l. 14. p. 10. et 11. Iac. Gothofredum, ad l. 1. Cod. theodos. de Commeatu, Io. Fridericum Gronovium, Observ. in Eccl. c. 1. Alios.

PRAESUS urbs Cretae, Steph.

PRAETESTATI Solidi, in Charta Longobard. Bullario Casin. Tom. 2. p. 12. apud Car. du Fresne, iidem sunt cum Praedulatis seu Praedolatis. Vide ibi.

PRAETETIA parva regio, non procul ab Adria.

PRAETEXTA Togae species, Etruscae, ut Plinius censet, originis, ita appellata est, quod in extrema ora limboque purpuram praetextam sive circumtextam haberet: quam ob rem a Plutarcho peripo/rfuros2 nominatur. Instituisse illam omnium primum Romae Tullium Hostilium Regem, Macrob. auctor est. l. 1. Saturnal. c. 6. Puerilem illam Togam vocat A. Gellius, l. 18. c. 4. quoniam ea, ut est apud Caelium Calacgninum, Epistolic. Quaest. l. 3. Ingenuorum puerorum erat, antequam puram Togam induerent. quo [orig: qu˘] tempore, si quid peccassent [orig: peccÔssent], non solvebant pecuniam, sed anguillarum tergoribus molliter multabantur. Hi dein, Tirocinii die, quo [orig: qu˘] deducti in Forum transcribebantur in viros, pro Praetexta, Togam puram, i. e. sine purpura sumebant, id quod fiebat decimi quinti anni initio [orig: initi˘]. Quod enim Augustus, Ciceronis item filius, aliique eam serius deposuere [orig: deposuŕre], id magis ab alia causa, quam a lege fuit aut more, ut recte Manutius monet. Hinc Praetextata aetas, pro puerili: Praetextati ac Praetextatae,


page 880, image: s0880a

pro pueris et puellis, Namque et has, antequam nuberent, in Praetexta incessisse, docet Cicer. 1. Verr. c. 44. Eripies igitur pupillae Togam Praetextam? detrahes ornamenta non solum Fortunae, sed etiam ingenuitatis? Sed falso hinc quidam Praetextata verba deduxere [orig: deduxŕre], quae erant ob scoena atque impudica, et proin a praetextata aetate procul arcenda; nec rectius Turnebus a Praetextatis Comoediis, quae lascivae ac liberae, ut infra videbitur: illud vero melius, quod cum nupturae puellae praetextam deponerent, ad demulcendum pudorem, nuptiali licentia [orig: licentiÔ] Fescennina cantarentur. Verum, antequam Praetextae usus Nobilium primo, dein omnium civium liberis, promiscuus concederetur, primis temporibus Sacerdotum erat, et praecipuorum Magistratuum. In sacris enim adhibitas fuisse istiusmodi Togas, indicat Plinius, l. 9. c. 36. cum ait: Purpuram Diis placandis adhiberi. Neque vero Sacerdotes solum, sed et Consules, Praetores, aliique Magistratus, qui sacra facerent, erant in Praetexta, uti de Germanico apud Tacirum legimus. Augures etiam usos Praetexta [orig: PraetextÔ] notum est, unde Cicer. pro Sextio, Lentuli Spintheris filium Augurem creatum indicans, Cut superior, inquit, annus idem et virilem Patris et Praetextam populi iudicio dedit. Idem, Ep. 9. l. 2. ad Att. Vatmii strumam Sacerdotii diba/fw| vestiant. Praeterea Magistratus omnes, tam Romae, quam in Coloniis et Municipiis, Praetexta [orig: PraetextÔ] usos, imo et Collegiorum ac Vicorum Magistros, res omnibus obvia. Liv. l. 34. c. 7. Purpur a [orig: Ô] viri utemur: Praetextati in Magistratibus, in Sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpura [orig: purpurÔ] togis utentur: Magistratus in Coloniis Municipiisque: hic [orig: hţc] Romae infimo [orig: infim˘] generi Magistris vicorum Togae Praetextae habendae ius permittemus, nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam, ut eo [orig: ] crementur. Hinc Magistratus [orig: Magistratűs] insigne Praerexta fuit: Proin verba illa Tullii Or. pro domo sua, videtis praetextatos inimicos, optime interpretatus est ille, in Magistratu ipositos. Et quidem Consules Praetextatos fuisse, docet Plut. in Galba, ubi caedem in foro factam memorans, Praetextas vocat (gpatika\s2 e)sqh=tas2, Consulares vestes: Appianus item, eum Civil l. 1. de Octavii Consulis interitu loquens, eandem Togam vocat th=s2 *)arxh=s2 e)sqh=ta. De Aedilibus, ita Dio, l. 76. Antequam legeretur, Senatorem illum calvum peripo/rfuron i(ma/tion habuisse. Tunc omnes in Marcellinum oculos coniecimus; is enim tunc Aedilis fuerat. Vide quoque Cicer. Ep. 10. l. 2. ad Quint. Fratrem, de Aedilitate Appli Claudii, Praetores etiam in Praetexta, Appian. Civil. l. 2. Cinna Praetor, affinis Caesaris, praeter exspectationem progressus in medium, th\n te e)sqh=ta th\n strathgikh\n a)pedo/sato, i. e. Praetextam exuit. Sumebant autem eam, Kalendis ianuariis in Capitolio, votis sollemnibus nuncupatis, una cum coeteris insignibus, quod iis cum Consulibus fuit commune: Sed capitis aliquem damnaturi deponcbent. Praefecti quoque Praetorio hac [orig: hÔc] veste usi, licet ius lati clavi non haberent: Dio dat eam Seiano, l. 8. et Iuvenalis, Sat. 10. v. 99.

Huius, qui trahitur, Praetextam sumere mavis:
An Fidenarum, Gabiorumque esse potestas.

Etiam Dictatorem Praetextatum fuisse, dubium non est: cum supremam eius dignitatem, qua [orig: quÔ] cunctos Magistragus antistabat, non aliis insignibus, quam securibus ad fasces additis, ab aliis distinctam Auctores prodant. Quemadmodum igitur is extra urbem paludatus, sic intra urbem, ut et Consules aliique Magistratus, non in alia veste, quam in Praetexta fuit. An Senatorum quoque Praetexta fuerit, quaeritur inter Eruditos, et affirmat Manutius. Sed non fuisse eam Senatorum propriam, illud Dionis ostendit, cum in luctu Magistratus, deposita [orig: depositÔ] Praetexta [orig: PraetextÔ] in veste Senatoria mansisse, retert. Idem, l. 51. inter reliquos honores Augusto decretos fuissenarrat, ut Senatores Actiacae victoriae socii e)n periporfu/rois2 i)mati/ois2 th\n pomph\n au)tw=| sumpe/myai, Praetextati cum eo trtumpharent. Nisi dicamus, sicut Consul, qui alias tantum Praetextatus, in officio sollemni annum auspicandi, in Toga Triumphali erat, ita Senatores eodem [orig: e˘dem] die sollemni Praetextam sumpsisse: ut colligere est, ex Ausonio, sollemnia Kal. Ian. precante, Eidyll. 8. Censoribus Praetextum abiudicat Manutius, ex Polyb. l. 8. similiter Tribunis eandem adimit: Interim Cicero pro Cluentio, de Quintio Tribun. Pleb. loquens. Facite, ait, ut non solum mores eius et arrogantiam, sed etiam vultum, atque amictum, atque illam usque ad talos demissam purpuram recordenmins: ubi Praetextam innui verosimile est, et confirmat id Quintilian. l. 6. Nec reticendum, Praetores, coeterosque Magistratus, ac Sacerdotes cum Praetexta olim, ut temporibus nostris cum pallio Archiepiscopi, sepeliri consuevisse: Sic enim Polybius, loc. cit. cum ornamenta mortuorum enarrat, ait: Ubi praeclarus aliquis ex domesticis obiit, instituunt funeris apparatum, et circumfusi qui similes magnitudine ac statura [orig: staturÔ] videntur: *)\ean me\n (/gpa\tos2 kai\ *strathgo\s2 h)=| gegonw\s2, peripirfu/rous2 lamba/nousi: e)a\n d\e *timhth\s2, porfura=s2. Quo respicere quoque, de Miseni funere loquens, Virg. videtur. Aen. l. 6. v. 220.

---- Tunc membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota
Coniciunt, etc.

Duravit autem puerilis Praetextae usus, ad extrema usque Imperii Romani tempora, ut indicat Ausonius in Professor. 18. v. 7.

Mox Schola et Auditor multus, praetextaque pubes;

ubi praetexta pubes, pro praetextata: ad exemplum Propertii, l. 4. eleg. 1. Praetexto Senatu, et Macrobii, Saturnal. l. 2. c. 1. verba praetextata, dicentium. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. capitib. prior. Hier. Bossium, de Toga Rom. c. 11. Rosin. Antiquit. Rom. l. 5. c. 37. uti de Triumvirorum religione, qui proscriptionis tempore praetextatum quendam, ut occidi posset. toga [orig: togÔ] virili induerunt, infra voce Virgo.

PRAETEXTATAE Comoediae dicebantur illae, ex Latimis,


image: s0880b

in quibus Magistratus: sicut Togatae, in quibus viliores personae; introducebantur. Horat. de Arte Poet. v. 288.

Vel qui Praetextas, vel qui docuere Togatas.

Cum vero vix videatur potuisse dari Comoediam, in qua soli comparerent Magistratus: probabilius est, Praetextatas, Illas nobiliores Togatarum, dictas esse, ab argumenti gravitate atque honestate, nulla [orig: nullÔ] iocorum licentia [orig: licentiÔ] atque obscenitate, quae Magistratuum et pueritiae sanctitatem dedeceret. Quamquam contra a verborum Praetextatorum licentia quis dictas suspicari possit. Sed tales Togatae omnes, viliorum scil. personarum, lenonum, meretricum, nepotum, quibus vitae licentiae congrucns lascivior oratio. At Praetextatas serias togas ac graves, omnique turpitudine vacuas fuisse par est, quibus affines videntur fuisse Trabeatae; quod novum genus Togatarum edidisse dicitur a Suetonio, de clar. Gramm. c. 21. Melissus, qui fuit ab Augusto praefectus Bibliothecae, in porticu Octaviae. Ob istiusmodi vero gravitatem ac dignitatem personarum, negotiorumque sublimitatem, Praetextatas istiusmodi Comoedias veteres Grammatici Tragoedias, vel ad instar Tragoediarum, dixere [orig: dixŕre]. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiaria, l. 2. c. 1. et Part. 2. l. 4. c. 2. Pancirollum, Var. Lect. l. 1. c. 15. etc. Qua [orig: QuÔ] ratione Praetextatus nomen factum sit, exponit Macrobius, Saturnal. l. 1. c. 6. ubi lepidam et festivam, de Papyrio puero, narrat Historiam. Vide quoque A. Gellium, l. 1. c. 23. ubi, ob loquendi tacendique in aetate praetextata prudentiam, ei puero, honoris gratia [orig: gratiÔ] cognomentum Praetextatus inditum fuisse, narrat: quo [orig: qu˘] et posteri eius vocati sunt. Familiae enim illius cognomina fuere [orig: fuŕre], Crassi, Cursores, Mathones, Mugillani, Paeti et Praetextati: Carbones vero plebeii. Vide Ant. Augustin. ut et Ant. Thysium ICtum in Notis in A. Gellium loc. cit.

PRAETEXTATUS [1] Consul cum Attico, An Urb. Cond. 994. Vide et Papyrius. Addo hic [orig: hţc], quod his Consulib. Gordianus Imperator aperto [orig: apert˘] Iano [orig: Ian˘] Gemino [orig: Gemin˘], profectus est contra Persas, cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis, vel militibus Persas facile vincere posset, Iul. Capitolin. in Gordiano III. c. 26.

PRAETEXTATUS [2] Praefectus urbis Romae, luxu Pontificum viso [orig: vis˘], Papae Damaso dicere solitus est: Facite me Romae Episcopum, et ero statim Christianus. Circa A. C. 367. Hieroa. ad Pammachium; qui idem testis est, divitias illos acquisivisse, partim piis oblationibus matronarum, partim fraudibus, osculando capita earum. ad Nepot. ad Eust. et in c. 2. Mich. Zosimus Praetextatum Asiae Proconsulem, licentiam Ethnicismi Mysteriorumque in Graecia colendi impertrasse [orig: impertrÔsse] a Valentiniano refert Histor. l. 4.

PRAETEXTUM apud Senecam, Ep. 71. Sed Cn. Pompeius amittit exercitum: sed illud praeclarum Rei publicae Praetextum, optimates uno [orig: un˘] praelio [orig: praeli˘] profligabuntur: ornamentum est. In Glossis, parufh\, praetextum, quod ad extremam oram adsutum est. Hosych: parastrofh\n vocat, extremitatem vestis in se replicatam et corrotundatam contortamque, supra quam limbi vel fasciae purpureae vel clavi adsuebantur, quibus praetexebatur vestis. Unde periporfuro/shmos2 vestis, purpureis clavis praetexta; et parufai\, eiusmodi clavi ac limbi etc. Hinc itaquc Praetextum, pro ornamento. Sic Praetextum honoris, apud Val. Max. l. 7. c. 3. ex. 8. pro Insignibus Magistratus: et Praetextum triumphi, apud eundem l. 7. c. 1. ex 1. pro Insignibus triumphi; h. e. proxhma qria/mbou. Praeclavium quoque id Veteres dixere [orig: dixŕre], para/shmon Graeci: cum enim clavus in veste nihil aliud fuerit, quam purpura u(fasme/nh, praeclavus vel praeclavium merito parufh\ appellatur. Circumtextum idem signiisabat, Varro interpretatur purpuram circum etc. Vide quoque supra in vocibus Perinesus, Periclysis, alibique passim. Sed et Praetexta, apud Valerium, uti vulgo legitur, retineri potest: dum ne pro veste praetexta accipias, quas fuit Magistratuum insigne, non triumphantium. Namque etiam de purpura [orig: purpurÔ], qua [orig: quÔ] vestes praetexebantur, praetextae vocabulum occurrit. In Glossis, praetexta parufh\. Idem Val. l. 5. c. 5. ex. 1. Itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit: triumphique praetextam huius accepit, illius tradidit. Ubi de ornamento vel insignibus triumphi iterum vox exponenda etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. cui adde de voce Praetextum Casaub. ad Iul. Suetonii, c. 30.

PRAETIDES corrupte pro Proetidees.

PRAETIUS urbs Mysiae maioris in mediterraneis.

PRAETOR variae de hoc auctorum sententiae. Sunt enim, qui hoc nomine primum appellatos Consules dicunt, atque ita a Praeeundo deductum Praetoris nomen. Sed enim distinguere hunc a Consulib. videntur 12. Tabb. leges apud Cicer. l. 3. de Legg. Regio Imperio duo sunto, iique praeundo, iudicando, consulendo, Praetores Iudices, Consules appellantor, Militiae summum ius habento, nemini parento, etc. Ita Iuvenal. Satyr. 10. v. 36. Praetorem vocat. quem mox v. 41. Consulem dixit. Quem locum interpretes alio trahunt, quam debebat, uti notat Faber. Praetores autem exercitus esse duces, inque bello praeire solitos patet ex Cicerone, Caesare, Gellio, Macrobio, Asconio Paediano; quin saepe gestum ab iis bellum. Etenim sub M. Thermo Praetore prima fecit stipendia Caesar. Eiusdem dignitatis vir M. Acillus triumphavit de rege Antiocho, et victis Aetolis. Missus in Hispaniam. Scipio Africanus Praetor An. aetat. 25. ut et Sempron. Gracchus Praetor Galliam domuisse legitur. Graeci quoque ut plurimum Praetorem strathgo\n, i. e. belli ducem interpretantur. Licuit ergo illis auctoritatem exercere suam in castris. Sed, an praesente Consule? Maior huius et auctoritas et potestas fuit; Itaque id non ita liberum, aut concessum fuit eo [orig: ] praesente. Alii volunt, Veteres omnem magistratum, cui pareret exercitus, appellasse [orig: appellÔsse]


image: s0881a

Praetorem. Hinc tabernaculum ducis dici Praetorium, quod strath/gion Iosepho dicitur, l. 3. *(alw/s2. Hinc. esse nomen portae praetoriae in castris, et praefectum praetorio constitutum sub Principibus, sicut Arcadius et Pomponius tradiderunt, data [orig: datÔ] illi pleniore licentia [orig: licentiÔ] ad publicae disciplinae emendationem. Utcumque, a praeeundo, seu iure, seu exercitu, nomen eum arcessere volunt. Pomponius autem et Fenestella, a praeessendo deducunt. Primus Praetor fuit Sp. Furius Camillus. M. fil. qui quoniam ius dicebat urbanis; appellatus est Praetor urbanus. Penes hunc adeo erat omnis publici privatique iuris potestas, ut et novum ius condere posset, et abrogare vetus. Cum enim Consules occuparentur finitimis bellis, et proinde, qui ius diceret, in civitate non esset, Praetor creatus est, qui ius redderet, donec illi abessent, bello [orig: bell˘] distenti, teste Livio [orig: Livi˘]; l. 7. c. 1. etsi Fenestella referat causam creationis, in diuturna certamina patrum. Cum enim alterum Consulum ex plebe creari concessissent, simul obtinuerunt, ut et unicus magistratus crearetur ex patribus, qui, quod populum praeiret. Varroni Praetor dictus est. Apud Ciceronem, ubi supra. audit hic iuris disceptator, item iuris civilis custos; cui quoque rantum honoris est attributum, ut ius eius Honorarium appellaretur. Annis vero aliquot elapsis, propter peregrinorum turbam in urbem confluentium, additus illi fuit alter Praetor, Peregrinus dictus, ideque factum An. Urb. Cond. fere 12. supra quingentesimum. Utriusque autem potestasAdeo par erat, ut alter alterius decreto intercederet, si quis appellasset [orig: appellÔsset], teste Asconio [orig: Asconi˘] in 3. Verr. Quamquam dignitas Urbani fuerat maior, qui et propterea dictus est Maior, ut peregrinus Minor. Aucto [orig: Auct˘] tandem magis et magis imperio [orig: imperi˘], auctus simul fuit Praetorum numerus, usque ad octodecim, teste Fenestella [orig: FenestellÔ]. Nam 4. adiecit Corn. Sylla. Inde 16. esse voluit Augustus, atque his Claudius adiecit duos. Imo capta [orig: captÔ] et occupata [orig: occupatÔ] tandem Sardinia [orig: SardiniÔ], totidem sunt creati Praetores, quot Provinciae in ditionem pervenerant. Insignia et ornamenta Praetorum fuerunt 6. lictores, cum totidem securibus (quamvis Paulus Aemilius 12. habuisse dicatur) Praeterxta, sella curulis, hasta iurisdictionis signum, gladius quaestionum, denique albi equi niveique ad frena Quirites, utiloquitur Iuvenalis, Sat. 10. v. 45. Magistratus tamen eiustantum unus erat, ut et edicta ab eo proposita. Vide Lazium, l. 2. Comment. de Rep. Rom. ubi eorium sedes, ornamenta, insignia, ministeria, familiae, satellites fusissmie ex Romanis historicis describuntur. Nic. Lloyd. Coeterum, Praetores duo, quorum unus civibus, alter peregrinis ius diceret, Comitiis Centuriatis creati sunt, et a populo iurisdictionem, sed incertam. accipiebant, post an. Urb. Cond. 512. Ubi vero designati erant, ex Senatusconsulto duas iurisdictiones, urbanam et peregrinam, sortiebantur, quamque sorte adepti erant, illam exercebant: quamvis factum nonnumquam, ut ambas iurisdictiones unus Praetor ex Senatusconsulto sortitus sit, easque exercuerit; idque non antiquis solum, dequibus Livius videri potest, sed et ultimis temporibus. Coeterum, priusquam ius dicerent, ut cuivis notum esset, quemadmodum anno [orig: ann˘] suo [orig: su˘] ius dicturi essent, in albo Edictum constituebant: quod inito [orig: init˘] Magistratu, habita [orig: habitÔ] contione, et iurati in leges faciebant, ut Cicero testatur de Fin. l. 1. Continebatur vero Iuris dicundi munus tribus hisce verbis, Do, Dico, Addico: Dabat enim Praetor actionem, dicebat ius, addicebat, tam res, quam homines. Quae tria verba non Fastis modo diebus, quibus proina a fando nomen, sed et Comitialibus, imo et Nefastis primo, fari poterat: unde Paulo Manutio occasio nata tria Fastorum dierum genera faciendi. Dicebat autem ius, aut ex superiore loco, aut ex aequo: id est, aut de tribunali, aut de plano: et quoniam sella [orig: sellÔ] posita [orig: positÔ] sedentes id faciebant, hinc eos dies Sessionum vocarunt [orig: vocÔrunt], quorum alii postulationibus, alii cognitionibus, fuere [orig: fuŕre] dicati. Nec modicam obtinebant iuris auctoritatem Praetorum edicta, quod ius honorarium appellatum fuisse notum. Illorum propria insignia fuere [orig: fuŕre], Hasta et Gladius: illa quidem ad iurisdictionem, haec vero ad quaestionem significandam; reliqua enim cum coeteris Magistratibus habebant communia. Porro, quanta fuerit Urbani inprimis Praetoris potestas, hinc liquet, quod absente Consule summa penes eum rerum potestas esset: nisi feriarum Latinarum tempore, quo [orig: qu˘] durante Praefectus Urbis ius id habebat. Vide Cicer. l. 10. Ep. ad Famil. Unde Consulum Collegas illos nominatos esse, testis est Cicer. l. 9. Ep. ad Attic. et Livius, l. 7. quod tamen non ad aequalitatem Imperii, sed ad ius auspicii (quia Praetor eodem [orig: e˘dem] creatus auspicio [orig: auspici˘] ) pertinuisse, monet Iac. Oiselius, Notis in Gellium, l. 13. c. 15. Similiter per absentiam Consulum, cum dignitate eis proximus esset, Praetor Senatum convocandi habebat ius, videl. ad rem novam: vetera enim in Consulum adventum reservari, honestius iudicabatur, vide Livium, l. 22. et Cicer. pro Plancio, apud praef. Oiselium in Gellium, l. 14. c. 7. Iidem Comitiis Centuriatis Consules creabant: Iudiciorum item causa [orig: causÔ] Comitia habebant, teste Livio [orig: Livi˘], l. 34. Ad Curiata quoque Comitia populum vocandi ius habebant etc. Veniebant autem diebus Fastis summo [orig: summ˘] mane in Comitium sive Forum, atque in tribunali, sella [orig: sellÔ] posita [orig: positÔ], adsidebant, et Accenso, ut tertiam horam populo circumstanti in clamaret, imperabant: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘], tum per Accensum eundem populum rogabant, num quis esset, qui apud se lege agere vellet, i. e. qui ius posceret. Quod ferias publicas attinet, indicebantur illae et proclamabantur singulis mensibus, non tantum a Rege sacrorum, sed quoque a Praetore; ab illo quidem sacrorum rite peragendorum; ab isto vero, vacationis a forensibus negotiis gratia [orig: gratiÔ]. Hinc Praetorem etiam ferias, quae CompItalia dicebantur, more Maiorum, verbis olim sollennibus concepisse. A. Gellius, l. 10. c. 24. et Macrob. Saturnal. l. 1. c. 4. auctores sunt. Fuere [orig: Fuŕre] autem verba illa: Die Noni post Kal. Ian. Quintilibus CapItalia erunt. Idem de feriis omnibus conceptivis atque imperativis, docet Macrobius praef. et Sueton. in Claudio. Qua de re vide plura, apud Iac, Raevardum, Varior. l. 5.


page 881, image: s0881b

c. 19. Nec omittendum, Praetorem, antequam damnationis sententiam pronuntiaret, Praetextam deponere consuevisse. Docet id Val. Max. l. 9. c. 12. ex 7. ubi Licinium ait Macrum, Repetundarum reum, cum vidisset, iudicium cogentem Ciceronem Praetextam ponere: ne bona hastae subicerentur, interclusis faucibus vitae suae finem attulisse, quo [orig: qu˘] cognito [orig: cognit˘] Ciceronem nihil pronuntiasse [orig: pronuntiÔsse]. Seneca tamen de Ira, l. 1. c. 16. non depositam Praetextam, sed perversam indutam fuisse, indicare videtur, Et si perversa induenda Magistratui vestis. An potius ideo deposita, ut perversa indueretur, quod Mureto placuit, qui ad Senec. ait, a Magistratu laturo sententiam depositam Praetextam, ut eam perversam indueret, i. e. partem eius floridiorem ac nitidiorem introrsus verteret, Oct. Ferrarius, de Re Vest. l. 2. c. 4. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim, l. inprimis 7. c. 11. Quia de Edicto Praetoris supra aliquid dictum, addatur, fuisse idappellatum, observante Pighio [orig: Pighi˘], Aeq. pet. Com. Edictum perpetum, non quod vigorem semper obtineret (cum officio enim Praetoris exspirabat, unde annua lex Cicer. in Verr. dicta) sed respectu Edictorum aliorum, quae medio [orig: medi˘] anno [orig: ann˘], occasione subitaria [orig: subitariÔ] ac extraordinaria [orig: extraordinariÔ] requirente, promulgabantur; quae prion Peculiaria et nova edicta, idem Cicer. in Ver. 5. vocat. Sequentibus temporibus Salv. Iulianus, ex omnibus Praetorum Edictis, Edictum collegit totius Iuris Civil. nervum ac nucleum continens, quod proprie Edictum perpetuum appellitatum est: eo quod, mandato Hadriani Aug. sequentes Praetores, iuxta illud causas decidere, neque ab eo ullatenus recedere, tenebantur, vide Sigonium, de Iudic. l. 1. c. 6. Solebant denique Praetores maximis sumptibus ludos edere, ut se populo commendarent; in quibus ipsi mappa [orig: mappÔ] signum dabant emittendarum quadrigarum, unde *)afe/tai dicti. Tum autem totum humerum cum brachio toga [orig: togÔ] habebant exsertum, qui cinctus Gabinus dictus est; quo [orig: qu˘] habitu iidem, Consulesque erant, quoties in aliquo actu sollenni versabantur, sive rem divinam facerent, sive portas Iani aperirent, sivealia huiusmodi munera obirent. In antiquo certe Lapide, apud portam Nomentanam, visitur Praetor mappam mittens et exsertum toga [orig: togÔ] humerum habens. Neque alio [orig: ali˘] habitu ius dixisse, discimus ex Tertulliano de Pallio, c. 3. Idem Cato, Iuridicinae suae in tempore humerum exsertus, haud minus palliato [orig: palliat˘] habitu Graecis favit. Nempe Cato, Praeturae suae tempore, cum humerum exsertus togam ritu Gabino [orig: Gabin˘] cinctam haberet, quasi palliato [orig: palliat˘] habitu videatur esse, et Graecis Philosophis. Cynicis inprimis, dum sic eorum habitum imitaretur, favere. Ita enim exsertum humerum habebat toga [orig: togÔ], ut illi pallio [orig: palli˘], *)ecwmi/ai hinc dicti. Salmasius ad loc. De Praetorum aliis quibusdam generibus, vide hic [orig: hţc] infra: uti de Magistratu Caesaraugustano, Praetori urbano Romaliqua ex parte respondente, voce Salmedina. it. Zavalmedina. Vide quoque supra Abbas.

PRAETORUM VARIA GENERA, APUD ROMANOS.

Cereales Praetores duo, a Caesare Dictatore reliquis additi sunt, testibus Tranquillo [orig: Tranquill˘], Dione et Pomponio [orig: Pomponi˘]. de Fidei commisso qui ius dicerent, Praetores duo a Claudio Imperatore instituti leguntur, apud Fenestellam de Magistr. Rom. qui sic 18. Praetorum numerum complerunt [orig: complŕrunt]. Ex his cum unum detraxisset Titus, eius in locum Nerva restituit, qui inter Fiscum et privatos ius diceret. Fiscalis Praetor. Peregrinus, vide supra. Provincialis, dictus est, qui, provinciis praefectus, illis ius dicebat, et si res cogeret, bellum administrabat, de quibus prolixius hic infra. Praetores Quaesitores, appellati sunt, qui iudicium publicum exercuerunt: quam Quaestionem dixere [orig: dixŕre]. Et quidem huic rei primum operam dederunt Reges, dein Consules, post Magistratus ii, quos ei muneri Senatus aut Populus praefecit: quod prim um quidem, occasione solum data [orig: datÔ] factum; donec anno Urb. Cond. 604. proprius Quaesitor esse coepit. Postea Praetores primum quatuor. dein 6. perpetui singularum quaestionum Quaesitores constituti, qua de re vide supra in voce Farricidii Quaesitores et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Tutelaris Praetor, reliquis est adiunctus, a Marco Imper, apud Capitslin. c. 10. Urbanus Praetor, vide supra.

PRAETOR Provincialis qui provinciam regebat. lnitio [orig: lniti˘] enim provinciis praefecti sunt Praetores, ut et ius provincialibus dicerent, et si res postularet, bellum administrarent. Itaque Praetorum numerus ob id crevit; quia provinciarum crevit numerus. Nam cum duo, ut dictum, Romae Praetores essent, unus, qui inter cives; alter, qui inter peregrinos ius diceret: ac provin ciae duae. Sicilia atque Sardinia essent institutae; visum est faciendum, ut Praetores alii in eos duo adicerentur. Inde duabus ad imperium adiectis Hispaniis, totidem alii accesserunt, qui quaterni quaternas in singulos annos administrarent provincias. Verum, quoniam in ipsis provinciis saepe tumultus ac bella graviora excitabantur, hinc etiam Consulibus provinciae com mitti coeperunt; sicque duo potissimum ordinarii fuere [orig: fuŕre] Provin ciarum Rectores: Praetores, qui in Praetura, et Consules, qui gravioreurgente bello [orig: bell˘], provin ciis praeessent. Praetores itaque provin ciales, sicut et reliqut, Comitiis Centuriatis creati: iisque, ubi erant designati, decretae a Senatu Provinciae sunt, quas sortirentur. Insignia fuerunt eadem, quae Urbanorum, unde a sex securibus e(capele/keis2 Appiano dicti sunt: tempus ordinarium fuit annuum. Si vero prorogato [orig: prorogat˘] post Praeturam imperio [orig: imperi˘] in provinciis remansissent, Propraetores appellati sunt: quod quidem usque ad Ann, Urb. Cond. 600. observatum est. Postea vero, cum L. Calpurnius Piso Tribun. Plaeb. Marcio [orig: Marci˘] Censorino [orig: Censorin˘], M. Manilio [orig: Manili˘] Consulib. anno [orig: ann˘] ipso [orig: ips˘] 604. teste in


page 882, image: s0882a

Bruto Cicerone, primus de quaestione perpetua Repetundarum tulisset, i. e. ut ex Praetoribus iis, qui provincias sortiri soliti erant, unus Provinciae loco [orig: loc˘] quaestionem Repetundarum sortiretur, eique per annum in Urbe praeesset: Cumque idem postea, etiam in aliis quaestionibus ac Praetoribus, alii alia [orig: aliÔ] lege sanxissent, factum est, ut Praetores, qui quotannis adhuc seni tantum creabantur, iurisdictiones duas, quaestiones quatuor aut plures ex Legibus, quae de quaque quaestione latae erant, in sortem conicerent easque per annum in urbe exercerent: extremo [orig: extrem˘] autem anno [orig: ann˘], ex Senatusconsulto provincias in posterum sortirentur: unde hi Propraetores dicti, de quibus vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom. l. 7. c. 43. et infra in voce, Propraetor. Alii apud Curtium Praetores, l. 5. c. 1. quos Alexander regioni Babyloniae et civitati praefecit. *strathgoi\ videl. erant, qui praeessent militibus. Satrapa [orig: SatrapÔ] provinciales curante: Quemadmodum et postea sub Imperatorib. Romanis quaedam provinciae simul Praesidem atque Ducem habuere [orig: habuŕre]. Praeter quos *frou/rarxoi, Praesidiorum Praefecti, quos cum Praetoribus male contundit Interpres Arriani, l. 3. c. 3. ubi Mazarus Praefectus praesidti arcis et Archelaus Praetor diserte in Graeco distingnuntur. Uti in Gallia hodie arcium atque oppidorum Praetecti, a Ducibus toti provin ciae praepositis, longo [orig: long˘] intervallo [orig: intervall˘] separantur. Vide Freinshemum, Not. ad Curtium d. l.

PRAETORIA Augusta urbs Daciae, vulgo Brassow. Latine Corona, et Stephanopolis. Germanis Cronstat, in Transylvania.

PRAETORIA Cohors dicebatur olim comitatus Proconsulis in provinciam euntis, continebatque Adiutores, Ministros, comitesque eius omnes, quos cum usus ratioque provinciae, turn dignitas ipsa Magistratuum ac Reip. postularet. Fuerunt autem Legati, Tribuni militum, Centuriones, Praefecti, Decuriones, aliique militarium operum rationumque adiutores atque ministri: Praeterea Scribae, Accensi, Praecones, Lictores, Interpretes, Tabellarii, Auspices, Cubicularii, Medici etc. inter quos referendi quoque Adolescentes, qui rei militaris percipiendis et provinciae cognoscendae gratia [orig: gratiÔ] Magistratum in provinicam sequebantur. Ioh. Rosin. Antiqq. Romanarum l. 7. c. 42. Quod a Praetore numquam discederet, sic dicta. Mansit postmodum vetus appellatio novo instituto, militesque ab Imperatoribus corporis seu custodiae causa [orig: causÔ] delecti, Praetoriant, item Praetoria cohors: et Dux eorum Praetorio Praefectus, de quo infra, et locus, in quo excubabant, Praetoria castra dicta sunt. Similiter tabernaculum, quod Duces Exercituum vel Imperatores, sive Consules, sive Dictatores, sive Praetores sive Tribuni militum Consulari potestate ii essent, occupabant, Praetori appellatione perpetuo venit. Vide eundem, l. 10. c. 12. Qua [orig: QuÔ] voce quoque posteriori aevo [orig: aev˘] villas omnes elegantiores et non rustici usus [orig: usűs], dici coepisse, Suetonius Auctor est, unde Praetorium est villa urbana, Salmas. Vide infra, et de Praeterianorum Bello sub Maximo et Balbino, Capitolin. in Vita horum.

PRAETORIA Porta vide supra Porta.

PRAETORIAE Provinciae dictae sunt X. provinciae, quas Strabo enumerat, l. 17. sub fin. Ex provinciis enim, quae Populo assignatae sunt, in divisione per Augustum instituta [orig: institutÔ], duae quidem Proconsulares erant, quibus qui praeerant, Proconsules dicti sunt, Africa nempe et Asia; Decem vere Praetoriae; reliquas omnes sibi Caesar retinuit, ac regendas suscepit, et in eas modo Consulares viros mittebat, modo Praetorios, modo Equites. E quibus Consulares qui mittebantur, Legati Consulares dicti sunt: qui Praetorii, Legatipro Praetore; Graeci *presbeuta\s2 u(patikou\s2 et *presbeuta\s2 *stratkyikou\s2 eos vocarunt [orig: vocÔrunt], Strabo, l. 3. Quos vero ex Equestri ordine ad regendas provincias mittebat, hi minutis provinciis praeerant, Praesidum nomine atque Procuratorum. Interim pro arbitrio suo Imperatores provinciarum iura et administrationes saepe mutabant, et, quae Populi erant, suas esse volebant, suasautem Populo transcribebant, atque sic de Consularibus Proconsulares et contra; de Praesidalibus Praetorias et de Praetoriis Praesidales faciebant, ut ex antiquis inprimis Inscriptionibus clarissime patet. Porro Caesar, in provinciis suis Praetorios plerumque iure Consulari esse iubebat, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Consulares dicebantur, qui numquam Consules fuissent. Sic Plinius Caecilius legatus Augusti pro Praetore in provincia Ponti Consulari potestate, dicitur in veter. Inscr. Quod sub posterioribus imperatoribus passim usurpatum. Idem et in Populi provinciis fiebat; Nam Praetorii plerumque iure Consulari, in Praetorias provincias, mittebantur a Senatu, qui etiam Proconsules vocabantur. Unde Suetonius in Augusto, cum inter Populi provincias essent et Praetoriae, Proconsulares tamen omnes vocat. Et apud Auctores Historiae Aug. aliquot locis Proconsulares, Legatoriae et Praesidales tantum memorantur [orig: memorantűr]: ubi per Proconsulares, quae Populi erant; per Legatorias, quae Caesaris, tam scil. Consulares, quam Praetoriae, intelliguntur. Cum autem Praetorium mittebat Caesar in provinciam, ut eam regeret potestate Consulari, is non Proconsul, sed Consularis tantum dicebatur: at cum Senatus in eam provinciam, quae sui iuris esset, Praetorium mitteret iure Consulari, Proconsul dicebatur. Hoc enim saepius usurpatum sub libera Rep. Namque Praetorios, cum potestate Consulari et XII. fascibus, interdum in provincias Senatus misit, ut C. Ciceronem in Asiam, de quo Suetonius in Augusto, etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 13. ubi plura hanc in rem, ut et hic [orig: hţc] passim.

PRAETORIAE Viae eaedem cum Regalibus seu Consularibus, de quibus vide intra, ubi de Viis publicis.

PRAETORII Ludi vide supra Honorarii ludi.

PRAETORIO Praefectus dictus est olim, qui militibus iis praeerat, quos Imperatores in sui custodiam allegerant: Veteres


image: s0882b

enim, inquit Asconius Paedianus, omnem Magistratum, cui pareret exercitus, Praetorem appellaverunt. Auctor instituti Oct. Augustus fuit, ut Suetonius et Dio docent: postmodum a Tiberio id stabilitum est. Sub eodem Imperatore Ael. Seianus vim Praefecturae, antea modicam, intendit, dispersau per urbem cohortes una in castra conducendo: ut simul imperta acciperent, numeroque et robore et visu inter se, fiducia ipsis, in ceteros metus crederetur. Praetendebat ---- severius acturos, si vallum statuatur procul urbis illecebris, Tacit. Annal. l. 4. c. 2. Nec unus solum, sed et duo nonnumquam id muneris obibant, uti de Lusio Geta et Rufo Crispino, sub Claudio Imp. apud eundem legimus, l. 12. c. 42. Imo in tres potentiam sparsit Imperatoribus ipsis formidolosam Nero, qui tamen numerus non semper mansit. Et primum quidem ex Equitibus tantum Romanis Praeterio Praefeotus legebatur: Dein vero, cum ex Praefectis quoque Imperatores creati sunt, quorum primus Macrinus fuit, tum non Senatoribus modo, verum etiam Consularibus, haec dignitas patuit: duravitque hic Magistratus, ad Imperium usque Constantini M. quo [orig: qu˘] tempore, cum Praetoriani pro Maxentio stetissent, contra Imperatorem, hic post victum occisumque Tyrannum, castro [orig: castr˘] Praetorio diruto [orig: dirut˘], cohortes Praetorianas exauctoravit, atque ita Praetorio Praefectorum dignitatem sustulit. In quorum locum, quum idem Imperator novam Romani Orbis divisionem excogitasset [orig: excogitÔsset], ipsumque in quatuor praecipuas partes seu Dioeceses divisisset, quatuor quoque Praetorie Praefectos instituit, In Gallis videl. Italia, Illyrico et Oriente: qui tamen non nisi civiles causas disceptandi ius habebant. Olim vero, quanta muneris huius fuerit auctoritas ac potestas, Aurelius IC. docet his verbis: Ad vicem Magistri Equitum Praefectos Praerorio antiquitus institutos esse, a quibusdam traitum est. Nam cum apud Veteres Dictatoribus ad tempus potestas summa crederetur, et ii Magistros Equitum sibi eligerent, qui, associati Principali curae, militiae secundam post eos potestatem gererent; regimentis Reip. ad Imperatoros perpetuo transtatis, ad similitudinem Magistrorum Equitum, Praefecti Praetorio a Principibus electi sunt, dataque est eis plenior licentia, ad disciplinae publicae emendationem. His cunabulis Praefectorum auctoritas initiata, in tantum meruit augeri, ut a Praefectis Praetorio appellari non possit etc. Et paulo infra, Subnixietiam sunt alio [orig: ali˘] privilegio [orig: privilegi˘], ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis Magistratibus, nisi ab ipsis Praefectis Praetorio restitui possint. Nec omittendum, quamprimum Praefectus Praetorio lectus esset, dari ei ab Imperatore cingulum cum gladio fuisse solitum: unde memorabilis illa Traiani vox, cum Praefectum suum cingulo [orig: cingul˘] donaret, dicentis: Si e Rep. imperavero, pro me; sinsecus, contra me utere, Plinius, Panegyr. c. 66. Eosdem in Praetexta fuisse, licet ius lati clavi non haberent, patet ex Dione, ubi eam dat Seiano l. 58. Quem tw=| periporfu/rw| i(mati/w| ornaverant, ad supplicium duxerunt. Unde de eodem Iuvenalis, Sat. 10. v. 99.

Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,
Aut Fidenarum Gabiorumque esse potestas.

Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. c. 3. et plura de hoc munere, apud Wolffg. Lazium, Comm. Reip. Rom. l. 1. et 2. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 33. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. sect. 2. c. 20. Theod. Marcilium ad Titum Suetonii inprimis, c. 4. ut et in voce Cura, Praefectus, item Praefectus Praetorio. de Praefecti vero Praetorio Vicario, Vide Salmas. ad Solin. p. 806. et infra.

PRAETORIUM [1] Pannoniae superioris urbs. Ptol. Simlerus putat ab Antonino Praetorium Latum vicorum dici, et hodie Pridanich nominari, auctore Moletio [orig: Moleti˘] .

PRAETORIUM [2] Angliae oppid. Coventrie Talboto. Patrington vero Camdeno in agro Eboracensi. Baudrando olim oppid. Parisiorum, nunc pagus Paterington, in tractu Holdernesse, in provinc. Eboracensi, ad Abi aestuarium. Vix 3. milliar. Anglic. ab ora Oceani Anglici, inter Ocelum promontor. ad Eurum et Petuariam ad Circium.

PRAETORIUM [3] Maritimum Dalmatiae in portu Hyllis, nunc S. Aroangelo. Rudera eius in territorio Traguriensi, vulgo Trau Vecchio, I. Luc.

PRAETORIUM [4] circa Armeniam minor. oppid. Antonin.

PRAETORIUM [5] tabernaculum Praetoris, quod semper in medio erat castrorum, quum simplicia erant castra; paulo aliter vero res habuit, cum duo castra iungebantur, qua de re ex Polybio pulchre disserit Salmas. ad Solin. p. 671. Prope illud in ipso metationis centro locus gromae erat, quia groma ibi ponebatur, ad dictandas metas: ad quem proin locum, velut ad Forum, e quatuor partibus, congruebant ac conveniebant homines ad introitum Praetorii. Vide de magnificentia eius, cum Templo proin comparati a Iosepho, Casaubon. ad Iulium Suetonii, c. 47. etc. Item locus in provincia, in quo Praetor sive Proconsul Ius dicebat. Posteriori aevo [orig: aev˘] Praetoria dicta sunt Villae omnes urbanae elegantiores et non rustici usus. Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 23. Fertur et promisisse phoenicem convivis, vel pro ea libras auri mille, ut in Praetorio eas dimitteret. In praetoriis namque his ac villis elegantioribus phasiani, gallinae rusticae, meleagrides, psittaci, merulae albae, et aves aliae id genus rarae ac inusitatae, non solum ad gulam et culinam habebantur, sed etiam ad voluptatem et ornamentum villae. Cum igitur Alagabalus convivis suis promisisset, se phoenicem exhibiturum, quoniam rara unicaque avis est, ut eam redimeret ac dimitteret in Praetorio suo, pro eadem auri libras mille se daturum est pollicitus. Apud Statium l. 1. Sylv. 3. hoc [orig: h˘c] sensu vox occurrit, v. 25. ubi de Villa Tiburtina,



image: s0883a

---- nec te mitissimus amnis
Dividit, alternas servant Praetoria ripas.

Ibi enim, magnificentiora aedificia ad ripas fluminis intelliguntur. Cuiusmodi Praetoriorum in Villis etiam mentio, apud Palladium, l. 1. c. 8. et 11. aliosque, laudatos Franc. Iureto ad Symmachum, l. 9. Ep. 17. et Casp. Barthio ad Statium.

PRAETUS vide PROETUS.

PRAETUTIUM oppidum Piceni, Ptol. Sil. l. 15. v. 568.

Tum qua vitiferos domitat Praetutia pubes
Laeta laboris agros. ---- ----

Vide Praeguttii.

PRAEVALIS et PRAEVALITANA regio pars fuit Illyriciinter mare Adriatic. ad Occasum, Illyricum sinum ad Meridiem, et Scardum montem ac Epidaurum ad Boream ubi nunc pars Albaniae.

PRAEVARICARI apud Plinium, l. 18. c. 19. Arator nisi incurvus, praevaricatur, est non recta incedere, sed oblique, non recta sulcum agere. Ut rectum enim sulcum dirigat arator, incurvus esse debet. Glossae, praevaricat, diaskeli/zei, imo diaskelli/zei, i. e. a recta via deducit. Nam skello\s2 est scambus et tortus. Nisi forte diaskeli/zei retinendum, quod est crura in inversum pandere et idem cum varicare. Sed ut praevarus est, qui valde varus est, et praegrandis, valde grandis, ita praevaricari, qui ultra modum varicat. Certe varus est ille varicatque, qui pedes non recte ponit, sed ad exteriorem partem eos detorquet. Ergo praevaricat, qui id supra modum tacit. Inde in officio suo praevaricare dicuntur, qui non recte ambulant, ut sunt illi Patroni, qui clientum suorum causam adversariis tradunt, etc. Vide Claud. Salmas. ad Solin. p. 945. infra passim, inprimis in voce, Varus.

PRAEVENIRI Convivia eleganter dicit Vopiscus in Floriano, c. ult. ad quae venitur hora [orig: horÔ] solita [orig: solitÔ] maturius, ut fere moris erat in conviviis sumptuosioribus. Catullus, Epigr. 48. v. 5.

Vos convivia sumptuosa laute
De die facitis.

Ea enim tempestivius et de die inibantur, h. e. de meridie, uti quidem vox dies hic [orig: hţc] sumitur. Unde Ciceronis dictum in homines gulae et ventri deditos, de die, et in diem eos vivere. Et apud Livium, l. 25. c. 23. qui diem festum Dianae egere [orig: egŕre], de die dicuntur epulati seu tempestivas epulas celebravisse. Quarum tempori horam quintam constitutam fuisse, patet. Cicero enim idem, in Pisonem, Meministin' cenam, cum ad te quinta [orig: quintÔ] ferme hora [orig: horÔ] cum C. Pisone vemissem, nescio quo e gurgustio te prodire, involuto [orig: involut˘] capite, soleatum? Unde est, quod Caecilianus ille apud Martialem, l. 8. Epigr. 67. v. 1. ab ipso invitatus, ad quintam venerit. Vide infra in voce Quinta, item Tempestiva convivia, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc.

PRAEVENTORES Milites sub dispositione Ducis Moesiae secundae, memorantur in Notit. Imp.

PRAEURICA qui praeest urigini equorum, o( th=s2 o)xei/as2 e)pemelhth\s2; pro quo corrupte vulgo Praeoriga et Proriga dicitur. Pro urigine autem originem dixit Arnob. l. 7. Semeleiae sobolis origo contorisit. Vide Salmas. ad Solin. p. 893.

PRAGA urbs Germaniae amplissima, Bohemiae regia, et Archiepiscopalis a Clemente VI. Pontifice Romano metropolis effecta. Vide Marobudum. Casturgis Ptolem. Eam aggere atque muro [orig: mur˘] Primislaus tertius Bohemorum dux, cinxit, et ab eius uxore Libussa, a limine, quod Bohemice Praga, inditum urbi nomen. Tres in partes dividitur, parvam, veterem, ac novam, Parva sinistrum latus Mulaviae fluvii occupat, colleque coniungitur, in quo sita est regia. Vetus in plano iacet, universa magnificis operibus adornata. Iungitur minori lapideo ponte 24. arcuum. Aen. Sylvius. Est ad Muldavam fluv. qui 3. leuc. infra in Albim cadit. Academiam habet a Carolo IV. Im peratore erectam, A. C. 1370. Cum castro probe munito, 15. milliar. Germanic. a Budovissa in Boream, Dresdam versus 18. circiter, et 20. ab Egra in Ortum, sub Imperatore cum toto regno. Capta est a Iohanne Bohemiae Rege pulso [orig: puls˘] Henrico [orig: Henric˘] Carinthiae Duce, A. C. 1511. cives Wencesiaum Regem in carcerem coniecerunt, A. C. 1392. Urbs iterum a Gregorio Podiebrado astu occupata, A. C. 1441. aliquoties quoque saeculo [orig: saecul˘] hoc [orig: h˘c] obsessa, capta, recepta est. Sub in itium saeculi 15. Iohan. Hussus, Hieron. Pragensis, variique Wiclefi discipuli, veram salutis doctrinam magno [orig: magn˘] zelo [orig: zel˘] hic [orig: hţc] annuntiantes, fundamenta iecerunt Ecclesiae Fratrum florentissimae: quae per 2. saecula in Bohemiae regno divinitus conservata, nuperis bellis Bohemicis gravissima quaeque passa est, reliquiis in Silesiam et vicinam Poloniam translatis. Vide Cluver. descript. Germ. Aen. Sylv. Hist Boh. Barrium, de reb. Germ. et in voce Fratres.

PRAGENSIS [1] Hieronymus vide Hieronymus.

PRAGENSIS [2] Lucas vide Lucas.

PRAGMATICA Sanctio nomen Edicti, a Carolo VII. Galliar. Rege Lutetiae promulgati, A. C. 1439. cuius historia paulo altius repetita, haecest. Olim, ut in aliis provinciis, ita in Gallia, si quis vacaret Episcopatus vel Abbatia, Canonici et Monachi eligendi facultatem habebant; minora vero sacerdotia, ab Episcopis et Patronis conferebantur: dein lites omnes de rebus sacris, aut beneficiis, in sua [orig: suÔ] quaeque provinc. disceptabantur. Has electiones Pontifices Romani eversum euntes, per Reservationes, atque Gratias exspectativas, uti vocant, emolumentum omne Romam et ad se derivabant, litibus omnibus, etiam primae instantiae, eodem evocatis. Restiti an imose Ludovicus IX. tulique legem A. C. 1267. ut mos antiquus retineretur, nec ullum eo [orig: ] nominetributum Romanae sedi persolveretur. Vide Bochell. Descr. Eccl. Gall. l. 4. c. 2. Et valuitlex multis annis, successu tandem temporis ei derogante: donec Concil. Basiliense aucupium istud denuo sustulit, veteribusque legibus restitutis, Annatas exigi prohibuit: quod decretum


page 883, image: s0883b

Carolus VII, de quo supra, re cum suis deliberata [orig: deliberatÔ]. Edicto [orig: Edict˘], quod Pragmaticam Sanctionem vocant, confirmavit. Nec impetrare potuit Pius II. a Ludovico XI. ut ea aboleretur, demonsi rante Regi Senatu supremo [orig: suprem˘], quid Clodovaeus, Carolus M. Philippus Deodatus, Ludovicus IX. Philippus Pulcher, Ludovicus Hutinus, Iohannes, Carolus V. Carolus VI. quid ipsius denique pater, in eo statuissent. Interque alia ostendente: Nisi Sancto patris valeret, quotannis e Gallis Romam elatum iri decies centena milia aureorum: (Hinc et in Germania saltem sub unius Maximiliani I. Imperatoris aetate, a septem Archiepiscopis Moguntinis sibi succedentibus sola pallia redempta in Pontificis Romani thesaurum intulerunt 175000. aureorum, quolibet [orig: qu˘libet] 25000. pendere coacto [orig: coact˘]: ac Iacobus Archiepiscopus moriturus non tam angi se de instante morte, quam de tanto subditorum onere, testatus est.) Cumque nihilominus Rex assensurus Papae videretur, Procurator regius et Schola Parisina, magnis animis obsistebant, et provocabant a Pontifice ad Concilium. Dein Ludovicus XII. graves hoc [orig: h˘c] nomine inimicitias exercuit cum Iulio II. donec Franciscus I. qui Ludovico successit, cum Leone X. certis conditionibus Bononiae tran segit. Non omnis tamen hodieque in Gallia Sanctionis vigor exstinctus est, subinde, occasione se praebente, non inconspicuus. Vide Bochell. supra laudatum, Carolum Molin. Comm. in Edict. Henr. II. contra parvas datas et abusus Curiae Rom. Nic. de Clemang. tract. de Annatis non solvendis. Duarenum, l. 1. desacr. Eccl. Minist. c. 6. Marc. Ant. de Dominis. l. 9. de Rep. Eccl. c. 9. etc. nec non hic [orig: hţc] infra.

PRAGMATICI homines dicti sunt foren sis professionis, qui causarum actores Iuris ignaros monebant interdum, Iuris responsa action umque formulas subministrantes; quasi admonitores postici, dicendorumque suggestores, cum ad iuris disceptationem ventum erat: Iuris Interpretes Quintiliano, l. 3. c. 6. More a Graecis ad Romanos translato [orig: translat˘]. Cicero in Orat. l. 1. c. 45. Itaque, non ut apud Graecos, infimi homines mercedula [orig: mercedulÔ] adducti ministros se praebent in Iudiciis Oratoribus ii, qui ab illis Pragmatici vocantur. Et Fabius, l. 3. c. 3. Neque ego sum nostri moris ignarus, oblitusve eorum, qui velut ad arculas sedent, et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse [orig: factitÔsse], unde nomen his Pragmaticorum datum est. Olim vero Romanorum Forum iis fuerat usum; Hottomannus apud Ioann. Calvin. Lexic. Iurid.

PRAGMATICUM to\ *pragmatiko\n, seu Pragmatica Sanctio, aliter Factum, non est Edictum quodvis, sed id, quod in publicis causis fieri solebat, ad preces civitatum et provinciarum, et ad suggestionem plerorumque Iudicum ac Praesidem provin ciarum. De quo genere istam Constantini sanctionem esse, statim initio [orig: initi˘] eius proditur: Saluberrima [orig: SaluberrimÔ] magnificentiae suggestione inter reliquas Reip. ut ilit ates evidenter instructi, observanda provincialibus nostris etc. Dicebantur autem Pragmatica istiusm odi Rescripta, quod longo [orig: long˘] tractatu et consilio [orig: consili˘] sollenniter et multa [orig: multÔ] verborum dissertatione formarentur. Quomodo quid quid fit, Graecos pragmatiko\n vocare, notum. Sic *pragmatikh\n i(stori/an Polybius appellat, quae res gestas diligenter ac copiose narrat. Eodem [orig: E˘dem] sensu pragmatikw=s2 filosofei=n Strabo dixit, l. 13. cui opponit qe/seis2 lhkuri/zein. *ta\ pragmatika\ Graecis impliciter vocant talia Rescripta: ut in Concilio Chalcedon. Can. 12. *prosdramo/ntes2 dunastei/ais2 th\n mi/an e)parxi/anei/s2 du/o kate/temon. Zonaras, *ta\ pragmatika\ exponit prosta/gmata e)/ggrafa etc. Dicitur etiam Pragmatica Iussio, Pragmaticus Typus, *pragmatikoi\ tu/poi etc. quibus vocibus saepe Concilia utun tur, ad denotanda Rescripta Principum, in causis alicuius Communitatis aut Collegii, non vero in causis privatis. Dominic. Macer in Hierolex. Vide etiam Salmas. ad Capitolin. in Gordianis Tribus, c. 6. et supra in voce Factum, it. Linum. De celebri autem Pragmatica Sanctione Ludovici IX. et Caroli VII. Galliarum Regis dixim us quaedam alibi.

PRAMNIUM mons vel scopulus in insul. Icaro, unde Pramnium vinum cognominatum est, quod quidam quoque farmaki/thn appeilant. Athen. l. 1. ex Eparchtde et Semo. De Vino pramnio sic, inter alia, Athenaeus scribit, l. 1. *ei)=nai e)n *)ika/rw|fhsi\ *sh=mos2, *pra/mnion pe/tran, kai\ par' au)th=| o(/ os2 me/ga, a)f' ou(= to\n *pra/mnion oi/=non, o(/n kai\ farmaki/thn tina\s2kalei=n. *di)/dumos2 de\ pra/mnio/n fhsi oi)=non, a)po\ pra/mnias2 a)mpe/lou ou/tw kaloume/nhs2. *(oi de\ i)di/ws2 to\n me/lana. *)/enioi de\ e)n th=| kaqo/lou to\n pro\s2 paramonh\n e)poth/dwon, oi(onei\ parame/nion o)/nta. *oi) de\ prau/nonta to\ me/nos2, e)pei\ oi( pi/nontes2 proshnei=s2. Nic. Loydius.

PRANDIUM Plutarcho pai)| e)/ndion, quod Meridie sumeretur, antiquitus in usu non erat, Servius Honor. in Aen. l. 4. Unde Isidor. Etymolog. l. 2. c. 20. Est autem, inquit, cena vespertinus cibus, quam vespertinam antiqui dicebant, in usu enim non erant prandia. Semel enim in die cibum capere, neque sub meridiem ut nunc fit, sed in vesperum illud differre, vetus frugalitas solita est. Salvianus Massil. de Provid. et Iud. Dei. l. 1. Numquid parcam illam tunc agrestemque vitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum vile: et rusticos cibos, ante ipsos, quibus coxerant, focos, sumerent, eosque ipsos capere, nisi ad vesperam, non liceret. Vide quoque Cassiodor. in Psalm 14. et Baethium de Consol. Phillos. l. 2. metro [orig: metr˘] 5. quibus adde Pompon. Sabinum et L. Seu ecam Ep. 122. Postea bis in die epulari receptum, unde Val. Max. l. 2. c. 1. ex 5. apud Antiquos, viris mandere et cenitare in propatulo, verecundiae non fuisse, ait: Aureliusque Macrobius Legum meminit, quibus imperatum, ut patentibus ianuis pransitaretur et cenitaretur, Saturnal. l. 2. c. 13. Vide quoque Plut. Sympos. l. 8. c. 6. Pollucem, Onomast. l. 6. c. 1. etc. et facit huc mos Graecorum, apud quos nata *)ari/stou et *dei/pnou Prandii ac Cenae vocabula. Sed brevissima parcissimaque haec Prandia fuere [orig: fuŕre]: imo, ut quidam volunt, non nisi lautiorum, qui et ipsi sine ulla ferculorum pompa aut splendido apparatu accumbebant mensae privatae pransuri, ad magnificas vero et exquisitas epulas amicis in cenam condicebant, Celsus Medicus, l. 1. c. 3. Fcstis tamen diebus, vel nuptiarum tempore, vel etiam ambirionis, largitionis luxuriaeve causa [orig: causÔ], sumptuosius instrui assuevere [orig: assuevŕre].


page 884, image: s0884a

Sumebatur autem prandium Meridie, ut dictu, nam e)/ndion meridiaenum tempus, et endia/zein meridiari, annotante Plut. Sympos. l. 8. c. 6. unde Prandio nomen: quo [orig: qu˘] sumpto [orig: sumpt˘] quiescere Veteres soliti, ut esset velut alter dies, inter Prandium et Vesperam, Plin. Iun. l. 3. Ep. 5. quod Sen. Ep. 85. inteiungere diem: Horat. l. 1. od. 1. v. 20. Partem solido demere de die, vocant: mansitque hic meridiandi mos ad declives usque translati Imperii lapsus. Vide quae de Augusto Sueton. c. 78. de Caligula idem, c. 38. de Traiano Plinius Iun. Panegyr. de Alboino Longobardor. Rege P. Diaconus, Hist. Longob. l. 2. c. 28. et de Romanis meridiantibus, ube ab Alarico Gothorum Rege capta [orig: captÔ] intratque, Gregor. Turon. l. 10. c. 2. et Procopius Caesar. l. 3. tradiderunt. Vestigium ritus [orig: ritűs] et in sacris, 2. Sam. c. 11. v. 2. 13. ubi de Davide: et in Hiobo, c. 24. v. 11. Hinc Q. Catullus, Epigr. 33. v. 2.

Meae delictae, mei lepores,
Iube ad te veniam meridiatum:

Quod paucis interiectis exponens, v. 10. ait:

Nam pransus iaceo et satur, supinus, etc.

Vide quoque Hieron. Mercurialem, Var. lect. l. 4. c. 17. in Arte Gymn. l. 1. c. 11. Aldum Manutium, l. 1. de quaes. per Epist. Ep. 4. Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum l. 5. c. 27. Alios. Horam prandii quod attinet, sexta illa fuit secundum quosdam, sicut hora ientaculi tertia, aut quarta. Unde Martialis eum, qui ad quintam venerat pransurus, sero venire dixit, ut ientaret, nimis cempori, ut pranderet. l. 8. Epigr. 67. v. ult.

Mane veni potius, nam cur te quinta moretur?
Ut ientes, sero, Caeciliane, venis.

Alii vero septimam faciunt, ex Galeno Tract. 2. (ggiein. Ubi Telephum Grammaticum, in quibus diebus non lavabatur, ungi solitum brevi attritu, pransum autem circa horam septimam, ait. Nempe utebantur Sole, ut Plinius habet, l. 6. Ep. 16. frigida [orig: frigidÔ] lavabantur, gustabant, dein prandebant. Alii vero impransi totum durabant diem, ut diximus. Vide Salmas. Not. ad Vopisci Tucit. c. 6. At pucri, qui famem non ferunt, opifices, servi, viatores, quorum vires labore fractas refici cibo [orig: cib˘] necesse, senes tandem et valetudine tentati, quater in die cibum sumpsere [orig: sumpsŕre]: Nempe matutinam ientationem, quam Prandium dixere [orig: dixŕre] prisci; mox Prandium, tum cenam, tandem comessationem. Donec luxu et nequitia [orig: nequitiÔ] serpente, merenda, quae, Prandii nomine et usu nondum introducto [orig: introduct˘], prandii loco [orig: loc˘] Veteribus erat, eilocum cessit, et post prandium, quoniam a meridie ad vesperam ieiunitas nimium longa videretur, intermedio [orig: intermedi˘] tempore sumi coepit. Vide praefatum Rosin. l. 5. c. 26. Nec praetereundum, quod iam tetigimus, antiquitus prandium idem cum ientaculo: item cum cena fuisse, docere Festum: quemadmodum voce *dei=pnon Graecos modo epulum quodvis, modo cibum matutinum, modo meridianum seu prandium, modo epulum vespertinum, denotare, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. donec temporis tractu significationes hae distingui coeperunt etc. Epulum quodvis certe significat, in illo Hesiodi, dei=pnon poiei=n, pro trofh\n, i. e. comedere, et Balsamonis ad can. IV. Concilii Ancyrani, ei)dwliko\s2 dei=pnos2, convivium idololatricum. Vide hic [orig: hţc] passim, inter alia voce Nona.

PRANDIUM Militare apud Trebellium Poll. in Gallienis, c. 2. Dicunt enim militare prandium (quod dictum est prandium, ab eo, quod milites ad bellum paret) a cinctis initum: Grutero cum Mensa Militari, apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 29. idem est, sicque dicebatur illi frugalior mensa, qua [orig: quÔ] Imperatores olim soliti sunt suos Duces excipere. Casaubonus, cum Romani, quoties aliquem invitarent, ad cenam vocarent, Imperatorem contra, ad Prandium, Duces suos invitare solitum, ait, idque esse appellatum Prandium Militare. Et quidem Mensa haec parca et castrensibus tantum cibis instructa fuit, usque ad Heliogabalum, qui Romanorum Ducum primus hydrogarum publice exhibuit, quum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit, Lamprid. in Heliogabalo. loc. cit. Cincti autem huic prandio intererant militares viri; cuius moris originem inde arcessit Salmasius, quod, quemadmodum non licebat ad Imperatorem accedere Magistratibus, nisi cum insignibus suis; nec hominibus forensibus, nisi cum toga; ita nec militibus, nisi cum chlamyde et baltheo. Frustra ergo Pollio est, cum d. l. a Salonini facto eam deducit. Vide Salmas. ad eum.

PRANSORIUM Isidoro idem est cum promulsidario, quod vide infra.

PRANSUS paratus Proverbialis locutio, quae quid indigitet, discimus ex Statio, Thebaid. l. 8. v. 169.

---- mensas alimentaque bello
Debita. ---- ----

Nempe cibis largius sumptis fessorum corporum vires reparare soliti sunt milites, et novis sic belli laboribus praeparabantur: quod receptum olim ubique discrimine insigniori imminente. Curtius, l. 3. c. 8. Coeterum, ut solet, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. ---- Itaque corpora milites curare iussit, ac perinde tertta [orig: terttÔ] vigilia [orig: vigiliÔ] instructos et armatos esse. Hoc est, pransi parati adessent. Petronius Satyr. Haec locutus gladio [orig: gladi˘] latus cingor, et ne infirmitas militiam perderet, cibis excito vires largioribus. Ad quem locum vide Bourdelotii Scholia, ubi aliquot loca Homeri eam in rem laudat. Qualis inter alia ille versus apud Athen. l. 1. c. 10.

*(oi d' a)/ra dei=pnon e(/lont), a)po\ d' au)tou= qarh/ssonto.

Vide quoque Diodor. Sic. l. 11. ubi de Leonida et nobilissimis Spartanis. A militibus morem mutuo sumpsere [orig: sumpsŕre] alii, ut de Senatu Romano, cuius ipse pars fuit, scribit Dio Cassius, l. 73. laudatus Casp. Barthio Animadvers. ad Papinium Statium d. l. etc.