December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 863, image: s0863b

a POTORIO ARGENTO nomen fuit ministerii apud Romanos? de quo sic legerunt viri docti; Ossa. Vibiae. Successae, Liviae. Aug. fer. ab. agrento. potorio. etc; quemadmodum et Praepositus auro gemmato memoratur: de quo Iuvenalis, Sat. 5. v. 39.

------ Tibi non committitur aurum,
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.

Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis, et supra ab Argento.

POTOSIUM urbs ampla Peruviae, ad radices Potosii montis. In parte Australi in regione de los Charcas, 18. leuc. Hispanic. ab Argentea in Occasum, versus Aulagam seu Parium lacum 8. et Aricam ad mare Pacificum 80. circiter, a Cusco urbe 160. in Meridiem, 360. leuc. ab urbe Boni aeris in Occasum. Urbs perculta, indies crescit, licet in arido solo sita. Ei adiacet mons cognominis ubi argentifodinae praestantissimae, detectae A. C. 1544i. sub Hispanis quae singulis diebus supra XXX. M Philippicum [orig: Philippicűm] olim dederunt, sed a paucis annis sensim deficiunt.

POTTENDORFFIA Familia illustris Austriae cum titolo Baronatus: in qua celebris est Baro Pottendorffius, qui Fridericum cognomine Beilicosum, ultmum Austriae Ducem, quod uxorem suam adulterio [orig: adulteri˘] polluisset, in venatione, fune ad in parato [orig: parat˘], equo [orig: equ˘] detractum interfecit: ut refert ex indigenarum relatu Cristoph. Forstnerus, Not. ad Annal. Taciti, l. 5. Cum alias vulgo creditum sit, Belam Hungariae Regem ex Dalmatico exilio in Regnum reversum, in transitu per Austriam, Fridericum obtruncasse [orig: obtruncÔsse]. Georg. Hornius. Orb. Imp. p. 146.

POTTERUS Franciscus Anglus. Scripsit Explicationem numeri Bestiae 666. qua [orig: quÔ] tum veram eius exponendi rationem ostendit, tum Characteres exquisitissimos. quibus Antichristus, omnisque eius Hierarchia ad vivum depingitur, solide eruti. Latio donatus liber, a Ioh. Schonauero, Basil. prodiit ibi A. C. 1656.

a POTU abstinere vel a potu et carne abstinere,, poena Regiis ministerialibus, indicta, in levioribus delictis, in Capitular. de Villis, c. 16. apud Car. du Fresne Glossar.

POTUA Dea potui praefecta, memoratur Arnobio, l. 3. vide et infra Victa.

POTULATENSII Ptol. populi Daciae, quorum urbs Lippa, teste Lazio [orig: Lazi˘], est, a Cenadio urbe 8. leucis in ortum, a Temesuaria totidem paulove plus in Boream, urbs pulchra.

POTUS ut et cibus, apud Priscos, moderatus erat et necessitati attemperatus, postea in luxum vertit. Ita autem ea de re, Hier, Mercurialis, Variar. lect. l. 1. c. 22. Varis, inquit. mensuris antiquos potasse [orig: potÔsse], non me later: sed et eis tres potissimum observare soleo, Sextantem, Deuncem et Trientem, quarum duas rarius, tertiam frequentius et a pluribus in quottidiano victu usurpatam puto, Sextante temperatos, et valetudinarios; Deunce intemperantes et bibaces potasse [orig: potÔsse], valde verosimile est. Nam Suetonius, Augustum Caes. sextante bibisse, eumque sexies tantum in conviviis publicis ad. movisse, est Auctor, c. 77. Martialis item de se ipso et Cinna, l. 12. Epigr. 28.

Sextantem poto, tu potas Cinna deuncem,
Et quereris, quod non Cinna bibamus idem.

Vide eundem de lusco Bibone, ad Aulum. E quibus conicere licet, Deuncem sive undcim unciarum calicem, ebriosorum: in communi vero usu fuisse craterem quinque paulo plus minusve unciarum, appellatum Trientem. Unde et Propertius, l. 3. Epigr. 9. v. 29.

Cum fuerit multis exacta trientibus hora.

Et Pers. Sat. 3. v. 100. Martialis plur. in locis, Trientium faciunt mentionem. Fuit autem triens quarta sextarii pars: sicut Sextarius ea Potus [orig: Potűs] mensura fuisse videtur, quam in cena quottidie sumebant, quamque in 4. Trientes dividebant. Quamquam et hoc certum, nullam quandoque in bibendo servatam fuisse mensurae rationem, quemadmodum invitat Martialis Caium Proculum, l. 11. Epigr. 37. v. ult..

Quincunces et sex cyathos besseemque [orig: bessŕemque] bibamus,
Caius ut fiat Iulius et Proculus.

Et quemadmodum in conviviis publicis factitatum, rationi consentaneum est: in quibus refert Alex. Trallianus, l. 1. Problem. institutum fuisse, ut contrariis poculis uterentur, in principie minutis, in fine amplioribus: cuius rei rationem vide apud eundem, et Mercurialem, loc, cit. qui cornibus potare Veteres solitos esse ibid. tradit. Idem eosdem frigidam et calidam potasse [orig: potÔsse], vina saepius aqua [orig: aquÔ] temperasse [orig: temperÔsse], eaque nonumquam nive aut in puteo aut alia [orig: aliÔ] ratione refrigerasse [orig: refrigerÔsse], docet eod [orig: e˘d]. l. c. 8. et 18. Vide quoque Plutarchum in Symposiacis et Lipsium, Elector. c. 4. Varias poculorum appellationes ac genera, habes apud Non. Marcellum, c. de gener. Pocul. Cael. Rhodig. l. 27. c. 27. alios, ut etc supra in voce poculum. Coeterum in conviviis, talis astragalisque sorte missis; vel etiam sola [orig: solÔ] coronae impositione electus dictusque est Symposiarcha, quem alii Regem aut Magistrum convivii, Varro Modimperatorem appellat, qui, quantum bibendum, praescriberet, Plut. Sympos. l. 1. quaest. 4. Cato de Sen. Cicer. in Verrem et supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Cumque paulo hilarius sese invitare vellent, a summo bibebant ad imum: Habuerunt quoque in more, ut Divoalicui libarent, h. e. ex patera leviter vinialiquid defunderent, vel in mensam, vel in terram, vel in alium quoque locum pro re nata; utque in Dominae aut Amicae honorem cyathum ebiberent, eamque nomine suo [orig: su˘] vocaretn: quod qua [orig: quÔ] verboreum forma [orig: formÔ] fuerit factum, ex Plauti intelligimus Sticho, Actu 5. sc. 4. v. 27.

Bene nos, bene vos, bene nostrum etiam Stephanium.

Ita enim loquebantur concise, pro Bene vos vivere pretor, bene valere etc. Quin et illud usurpabant, ut in honorem Amici


page 864, image: s0864a

Amicaeve tot haurirent cyathos, quot in eo nomine literae essent, quo de more supra. Vide quoque I. Lipsium, Antiqq. Lect. l. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. etc. De Diis, quorum inter potandum mentionem fieri solitam, diximus, ita Franc. Luisinus Parerg. c. 7. l. 1. ad illud Pindari Isthm. Od. s.

------ ------ *ei)/h de tri/ton
*swth=rs2 porsai/nontas2 *)olumpi/w|.
------ ------ Contingat autem tertium
Servatori propinantes Olympio:

Ritum fuisse, ait, Antiquis, ut in conviviis primum poculum in Iovis Olympii laudem sumerent, alterum in Heroum, tertium in Iovis Servatoris. Quod in secundis mensis factitatum fuisse, innuit Virg. Georg. l. 2. v. 101.

Non ego te mensis et Dis [orig: Dţs] accepta secundis
Transieram Rhodia, et tumidis Bumaste racemis.

Boni Genii et Iovis Servatoris, meminis Athenaeus, l. 15. c. 20. quae pocula aut eadem fuisse, qui saltem una illata, ex eodem et Polluce: semper a)gaqou= dai/monos2 poculo [orig: pocul˘] cenam fuisse finitam, ex Eustath. Od. l. 17. Scholiaste Aristophanis in Equit. Christ. Vega de Arte Med. l. 2. Sect. 4. tradit Dempsterus. Quo respicere videtur et Seneca, Thyseste, Actu 5. Sc. 1. v. 914.

Ne parce potu, restat etiam nunc cruor
Tot hostiarum, veteris hunc Bacchi color
Abscondit, hoc [orig: h˘c] haec mensa claudatur scypho [orig: scyph˘].

Franc. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 6. c. 4. docet, ad primum poculum vini kekerasme/nou, i. e. aqua diluti, quod fuerit illatum, meminisse Veteres *deo\s2 *swth=ros2, Iovis Servatoris seu Pluvii, eo quod pluvia [orig: pluviÔ] forte sub Dio epulantibus superveniente poculis temperatis, salutarem vini usum homines didicissent. Huic addidisse vult poculum *dio\s2 *)olumpi/ou, i. e. Iovis Olympii, si Victoris epulum fuisset: Item *)wrai/ou ga/mou, in festivitate nuptiali. Nec tamen diffitetur ipse, Sophoclem tertium poculum Iovi Servatori assignasse [orig: assignÔsse], sicut de Pindaro diximus. Habent autem sic eius verba,

------ ------ *kai\ *dio\s2 *swth=ros2
*stondh tri/tou krath=ros2.

Coena [orig: CoenÔ] finita [orig: finitÔ], pergit idem, cum a)/kraton, seu meracum inferebatur, pro/poma dictum est, i. e. seu Promulsis, seu gustatio: Cratere dein magno [orig: magn˘] regleto [orig: reglet˘], Symposiarcha Bono Genio seu Bono Deo, Inventori tam boni liquoris (Baccho videl.) libabat coeterisque gustandum propinbat, quod vocarunt e)pir)r(ofei=n a)gaqou= *dai/monos2. Paciebant enim id saltem sorbillando [orig: sorbilland˘] et quasi Religionis ergo primoribus tantum labris gustando [orig: gustand˘]. Unde apud Hesychium *)agaqodaimonistai\ sumuntur pro *)oligopotistai\. Dum autem bibebant, inclamare solebant, *)=w dai/mwn a)gaqe\. Nihilominus sub epuli initium id factum esse, alios statuere, faretur: sed nititur is auctoritate Eustath. Il. t. ubi ait. h)=n ti poth/rion, a)gaqou= *dai/monos2 lego/menon, to\ meta\ a)/rsin trapezw=n prosfero/menon. Qui idem in Od. r. inquit, *tw=| me\n a)kra/tw| e)n dei/pnois2, a)gaqo\s2 e)pifwnei=tai *dai/mwn, e)pi\ *dionu/sw| tw=| eu(rhko/ti) tw=| de\ meta dei=pnon prw/tw| kra/mati, *swth\r *zeu\s2 e)pile/getai, dia\ to\n o)/mbrion *di/a. Ultimum certe poculum Mercurii erat, quod libabant mox cubitum ituri. Homerus, Od h. v. 137.

*spe/ndontas2 depa/essin eu)/sko/ph| *)argeifo/ntai
, *(=w puma/tw| spe/ndeskon.
Libantes poculis speculatori Argicidae, i. e. Mercurio,
Cui ultimo libabant.

Quia nempe is, ut Athenaeus, u(/pnou prosta/ths2, i. e. Somni praeses, credebatur: Sunt tamen qui *dio\s2 telei/ou id fuisse, contendant. Vide praefatum Rossaeum loc. cit. Fuisse id circumlatum cum imagine mortis, ut discessuri convivae caducae sortis et humanae fragilitatis admonerentur: eidem absinthium immixtum, ne dulcedo nimium seduxisse videretur, aut tantum voluptati, neglecta [orig: neglectÔ] naturalis necessitatis regula [orig: regulÔ], convivae crederentur indulsisse, tradit iterum Thom. Dempster. Paralipom, in Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. quod si non de omnibus priscis, saltem de Aegyptiis, Scriptores referunt. Plura vide supra in voce Bibendi, item Convivandi ritus. Addam saltem, Potum e galea, militarem, et velut contemptum deliciarum, passim nobis ingeri a Poetis. Statius, l. 3. v. 663.

Hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus.

Pedo in Obitum Maecenatis,

Bacche coloratos postquam devicerit Indos,
Potasti [orig: PotÔsti] galea [orig: galeÔ] dulce iuvante merum etc.

De more Romanorum potationes liberalieres talorum insititiis lusionibus diffindendi, vide Casaubon. ad August. Suetonii, c. 71.

POUGESIA vide supra Pogesia.

POVISIA Scriptor. Britann. Pomis, et Pomesland, regio Cambriae seu Walliae, teste Lhuydo [orig: Lhuyd˘]; in qua Sabrina fluvius ex Plynlimone monte oritur.

POULAINIA et POULEANA calceamenti cuspisacuta, quae in antiquis Principum imaginibus conspicitur, sic dicta, quod in star unguis pulli in acumen desineret, Dominic. Macer. Hierolex. de cuiusmodi rostris calceorum fuse agit Car. du Fresne ad Alexiadem, p. 302. In neglectum tandem apud Magnates abiisse, docet Martinus de Bosco Galteri, in Vita Mariae de Malliaco, num. 36. In illis diebus nobiles et potentes illam sotularium acutiam longissimam, quam Poulainiam vocabant (Anna Comnena podw=n proa/lmata ) Penitus contempserunt. Ab illis ususistiusm odi calceorum cum transiisset ad Ecclesiasticos, his eo [orig: ] interdictum est Concilio [orig: Concili˘] Andegavensi A. C. 1365. can. 13. Prohibemus, ne Clerici in nostra provincia utantur brevibus vestibus, vel sotularibus de polena, nec capucia botonata in publico deferant. Imo usum eorum plane sublatum ab Carolo VI. Rege Franc. tradit Continuator Nangii ad annum praefatum extremum: Sotulares habebant, in quibus


image: s0864b

rostra longissima, in parte anteriore, ad modum unius cornu in longum: alii in obliquum, ut Griffenes habent retro et naturaliter pro unguibus gerunt, ipsi communiter deportabant, quae quidem rostra Pouleanas Gallice nominabant. Et quia res erat valde turpis, et quasi contra procreationem naturalium membrorum circa pedes quin imo abusus naturae videbatur, ideo Dom. Rex Franciae Carolus fecit per Praecones Parisiis proclamari publice, ne alique quincumque esset, qui auderet talia deportare: et etiam quod neque artifices sub magna poena de coetero tales calceos, et sed neque ocreas sic punctatas facere praesunerent, nec vendere cuicumque: nam simili modo [orig: mod˘] Dominus Papa Urrbanus Quintus in Romana Curia inhibuerat valde stricte. Ubi quod de turpitudine calceorum huiusmodi ait, confirmatur a Guil. Paradino, Histor. Lugdun. l. 3. c. 5. ubi vulgus homminum rostrum dimidium pedem, digniores ditioresque pedem integrum, Principes vero ac Magnates viros duos pedessongum, in calceis, gessise: et abolito [orig: abolit˘] horum usu, alios successisse, Becs de cane Gallic. dictos, rostrum quatuor aut quinque digitorum praeferentes; tandem crepidas in usum venisse adeo largas, in apice, ut integri pedis mensuram excederent, memorar, apud Car. du Fresne Glossar. qui Poulanne, speciem fuisse pellis, ibidem observat, ex veter. Regesto feudorum Comitis Claromontensis etc. Vide quoque infra Repandi calcei it. voce Rostra.

POUVATANIA vulgo POWHATAN, regio Americae septentrionalis, in Virginia versus Boream, ubi aliquot coloniae Anglorum et Hibernorum a paucis ann. versus partem Occidentalem sinus Chesapeaci.

POUVATANUS vulgo POWHATAN, fluv. Americae septentrionalis, in Virginia, quam bifariam fere secat, et deinde in Oceanum se exonerat, prope Chesapeacum sinum. Et adiacet Iacobipolis, Anglorum colonia; estque naviabilis per 20. mill. pass.

POUVISIA vulgo POWIS incolis, Pomissand Anglis regio fuit Angliae, in Wallia, et antiquitus Reges habuit proprios, tempore Roderici Magni A. C. 870. Sub ea erat regio Pomis, terraque omnis Vagae Sabrinaeque fluminibus interiecta. Ab Austro et Occasu hiemali, Wallia [orig: WalliÔ] australi, fluminibusque Vaga [orig: VagÔ] et Tivio [orig: Tivi˘], ac aliis terminis inclusa fuit, ab Arcto Guinetia [orig: GuinetiÔ] seu Venedotia [orig: VenedotiÔ], et ab ortu Angliae confiniis a Cestria usque ad Vagam paulo supra Herefordiam terminabatur; et postea in Pouvisiam Vadociam, Vadoc, Pouvisiam inter Vagam et Sabrinam fluvios, et Pouvisiam Venvidiam, Wenminmyn, divisa fuit; eiusque primaria urbs erat Mathramal. a qua etiam dicta fuit aliquando ipsa regio, teste Ieanne Spedo [orig: Sped˘]; ibique sunt nunc Comitatus Radnoria, Herefordia, Montgomeriensis, et pars occidentalis Salopiensis, teste Hunfredo [orig: Hunfred˘] Lhuydo [orig: Lhuyd˘].

PP. eam Byzantionrum monetam designat, quam Graeci u(pe/rpuron, Latini Perperum vocarunt [orig: vocÔrunt]. Aurea autem ea fuit sicque appellata est, quod eximie rutilo et recocto esset confecta, quod pluribus docet Carol. du Fresne Dissertat. de Impp. Constantinopolit. nummis. Meminit monetae Guil. Tyrius, l. 18. c. 22. Viginti duo milia hyperperorum et tria milia marcarum argenti examinatissimi ------ dicebatur esse largitus. Unde merito Robertum Caenalem. l. de Ponderibus et Mensuris, Hyperpereum nummum esse, qualis apud Gallos est Grossus Mediolanensis, scribentem, reprehendit modo laudatus Auctor. Vide eiusdem Historiam Byzantinam, ut et supra in voce Hyperperi. Eaedem literae in notis Antiqq. significant. Pater Patriae, it. Pater Patratus.

PQ. in notis Antiqq. postquam etc.

PR. in nummis Constantii Chlori, Constantini M. Licinii et Constantii, percussa Romae, notat. Car. du Fresne de infer. aevi Numismaribus.

P. R. in notis Antiquorum, Populus Romanus. PR. Praetor. PR. PR. Praefectus Praetorio. PRAE. PRAES. Praefectus praesidii. PRAE. URB. Praefectus Urbis. PRAEF. VIGIL. Praefectus Vigilum. PR. PER. Praetor peregrinus. PR. S. Praetoris sententia. PRID. K. vel KAL. pridie Kalendas. PRIN. IUVENT. Princeps Iuventutis. PROCOS. Proconsul. PRON. Pronepos, vel proneptis. PRS. Praeses. PRSS. Praesides vel Praetores etc. notat. Franc. Gouldimannus ubi supra.

PRAASPA et PRASPA Steph. Dion. Phraata Appiano Alexandrino, urbs erat Mediae quondam regia, Praaspa Stephano in Atropatia, qui etiam Phraaspan habet.

PRACES vel PRACIAE populi sic dicti a Prace, qui relicta [orig: relictÔ] Epiro [orig: Epir˘] Latoniam inhabitavit, Stephan.

PRACNUS urbs Illyriae, Idem.

PRACTICI Medicorum genus, vide Medici.

PRACTIUM Homer. Il. b. v. 835. Strab. oppid. fuit Mysiae, in Asia, ad Hellespontum, cum fluvio cognomine inter Abydum et Lampsacum urbes fluente, teste Strabone. Unum ex iis quae Troianis auxilia miserunt, ut apud Homerum. Vide Strab. l. 13. Hesych. pra/ktion, po/lis2 *troi/as2.

PRADES nomen illustris in Hispania Familiae, quae Cordubensis Stirpis ramus est. Vide supra de Corduba.

PRAEBENDA pro praebitione, Graece *paroxh\ in Gloss. sicut offerenda pro oblatione, et inferenda, pro illatione, in Capitulis Caroli M. Salmasio, ad Vepisc. in Aureliano, c. 37. vox medii aevi est; orta ex plurali neutro Praebenda, qua [orig: quÔ] Latini usi sunt pro annonis militaribus, Plautus in Persa, Actu, 1. sc. 3. v. 80. Liv. l. 2. bell. Pun. A: Gellius. l. 15. c. 4. et Ulpianus, in l. 19. D. de Testibus. Qua [orig: QuÔ] eadem [orig: eÔdem] notione Praebendas dixit postea Senator. l. 5. Ep. 42. Hinc Praebendae dictae cibid et potus portiones diurnae, quae Monachis, Canonicis aliisve quibusvis dantur ac praebentur, in Addit. 3. ad Capitul. c. 112. apud Hugnaem Abbatem Cluniac. in Epist. ad Alfonsum Regem Hispaniae, Aliosque, quos citatos vide apud Car. du Fresne Glossar. Postea nomen Praebendae mansit Canonicorum et aliorum Clericorum beneficiis, ut vocant. Dimissa [orig: DimissÔ] enim


image: s0865a

domicilii mensaeque communivone, reditus, commoda atque proventus, ut et ipsa praedia Ecclesiastica, diviserunt in portiones, quos Praebendas appellarunt [orig: appellÔrunt], aubstitutis, ingenti disciplinae Ecclesiasticae detrimento [orig: detriment˘], mercede conductis honorariis Psaltis, qui quottidianum psalmodiae laborem, in Choro, opsorum vice perferrent. Lindwodus, Praebenda differt a Canonia; nam Canonia est ius spirtuale, quod aliquis assequitur in Ecclesia per receptionem in fratrem et assignationem stalli in choro et loci in capitulo. Praebenda vero, est ius recip endi certos proventus pro meritis in Ecclesia, competens percipienti ex divino officio, cui insistit et nascitur ex Canonia, tamquam filia a matre. Leonius Poeta Gallicus, qui floruit circa A. C. 1154. Epist. ad Adrianum Pontif.

Non peto Praebendas, nec honores Ecclesiarum etc.

Has sequenti tempore Episcopi, ut Clericorum in suis Ecclesiis numerum augerent, in duas interdum diviserunt, quae inde Semipraebendae dictae sunt (quod beneficia essent dimidium solum fructuum percipientia) quae quidem Praebendarum sectio inhibita fuit in Gallia, in Concilio Turonensi A. C. 1163. c. 1. et apud Neubrigensem l. 2. c. 15. quod refertur in cap. Maioribus 8. de Praebend. et dignit ext. Maiores tamen ex illis dividi posse, si Ecclesiae Romanae id postulaverit utilitas, sanxit Innocentius III. Pontifex cap. Vocante eod [orig: e˘d]. tit. Crica resignationem venditionemque earum. Vide Tom. 2. Spicilegii Acheriani p. 601. 602. et Mich. Scotum. Mensae Philos. l. 4. c. 28. Praeter Praebendam avem, Corpus Praebendae etiam occurrit apud Auctores, quod quid sit, docet Charta Bartholomaei Episcopi Parisiensis A. C. 1226. Videliicet, quod Ganonicus nihil percipiat, de corpore Praebendae suae, nisi Presbyteri residentiam perfecerit: et si semel perfecerit, oportet iterum perficere, antequam iterati percipiat praebendae suae fructum. Corpus autem Praebendae est quod percipitur praeter disiributiones quottidianai, quae illis solisdantur, qui personaliter et praesentialiter intersunt. De Praebendis puerilibus, quae Puerorum chori sunt, et occurrunt in Monument. Paderborn. p. 135. Vide infra, in voce Puer. Hiac Praebendarius, qui praebendam suscipit. Ehrardus in Graecismo. c. 9.

Praebitor est, qui est, qui dat praebendas: suseipiens has
Praebendarius est, sicut Legista docet nos.

Ratbertus de Casibus S. Galli, c. 16. Universae familiae praebendariis, id est, centum septuaginta viris, cum numquam ante se, nisi avena [orig: avenÔ] pascerentur, pura de spelta dederat grana. Neque alii sunt, quos Galli olim Prouvoires vocabant, quam Praebendarii Presbyteri. Unde etiamnum Lutetiae Parisiorum platea, S. Eustachii aedi proxima nomen de rue des Prouvoires, seu, ut hodie efferunt, des prouveres, retineat, quod in ea istius Parochiae praebendarii Presbyteri commanerent, quae rue des Prestres dicitur, in Parochia S. Severini etc. Etiam Praebendaria, educanda in Monasterio Monialium, seu convictrix. Engelhard. c. 17. Filia cuiusdam carnalis erat deamonium habens, cui locum Pater impetraverat Menasterio praebendariae, non sororis; sed a sororibus sequestratum et huc prece, non pretio [orig: preti˘], factum, apud Dominic. Macrum Hierolex. Plura in hanc rem vide apud C. du Fresne Glossar.

PRAECANTATIO apud Solinum, c. 27. ubi de heliotropio gemma, Etiam illud posse dicitur, ut herba [orig: herbÔ] eiusdem quod est nominis mixta [orig: mixtÔ] et praecantationibus legitimis consecrata [orig: consecratÔ], eum, a quocumque gestabitur, subtrahat visibus ebviorum: apud Plinium, l. 37. c. 2. eadem de re, Praecantie, Graece e)pw|dh/ est; unde praecan. tationibus consecrata est tai=s2 e)paoidai=s2 tetelesme/nh. Numquam enim sine carminibus et praecantionibus hae consecrationes fiebant. Unde Spartian. factis carminibus et consecratione. Vide supra in his vocibus, alibique passim.

PRAECELLENTISSIMUS titulus vulgo tribui solitus Regibus Franciae, a Gregorio M. Pontifice. locis indicatis Car. du Fresne Dissertat. 23. ad Ioinvillam, in Conventu apud Andelaum A. C. 587. a Fortunato in Vita S. Germani Paris. Baudovinia in Vita S. Radegundis c. 6. 18. in Capitulari Saxonum. A. C. 797. in Capitul. 6. A. C. 819. c. 8. in Formula 9. 38. ex Balusianis, Idem. Sic Praecellentia, eorundem titulus honorarius est, in Ep. 40. inter Francicas Tom. I. Histor, Franc. alibique.

PRAECENTOR Isidoro Origin. l. 7. c. 11. qui vocem praemittit in cantu: primus Cantorum in Ecclesia, qui Cantoribus praeest: dignitas Ecclesiastica, in Communione Romana in Cathedralibus Ecclesiis, vulgo G allis Prechantre. Honorius Augustodun. l. 1. c. 17. Praecentor, qui cantantes voce et manu incitat, et servus, qui boves stimulo [orig: stimul˘] minans dulci voce bobus iubilat. Idem, c. 74. Praecentores, qui chorum utrinque regunt, sunt duces, qui agmina ad pugnam instruunt, Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Idem Archicantor dicitur, Bedae, l. 4. c. 18. et Archiparaphonista in Ord. Rom. quasi primus acclamator, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, quod incipiebat per sinum egressionis Papae e Sacrario; Is enim ad ianuam attendens, cum Pontifex egrederetur, statim reliquis Ministris alta [orig: altÔ] voce, Accedite dicebat; quae praxis in Andegavensi Galliae Ecclesia adhuc durat, ubi Praecentor ante introitum, eodem [orig: e˘dem] verbo [orig: verb˘] ingressum Choro denuntiat, et in aliquibus festivitatibus processionaliter aquam pro sacrificio ex sacristia defert in vasculo abscondito, sub velo ab humeris pendente, praecedente Subdiacono [orig: Subdiacon˘], sicut praefatus Ordo praescribit. Dominic. Macer in voce Archiparaphonista. Apud Hincmarum Remensem Epist. ad Carolum M. de Vita S. Dionysi, apud Mabillonium, praecentor Palatii Regii, i. e. Capellae Regiae, memoratur. In Monasteriis idem munus Praecentor seu Armarius obit, quod Praecentor in Ecclesiis Cathedralibus: de quo officio multa habet Udalricus Consuet. Cluniac. l. 3. c. 10. et Monastic. Angl. Tom. I. p. 299. Quem vero locum Praecentor tennerit, discimus ex Charta Eurardi Ambianensis Episc. A. C. 1218. qua [orig: quÔ] Praecentoriam (ita dignitatem Praecentoris


page 865, image: s0865b

vocabant, Armulph. Lexoviensis Ep. ) erigit in sua Ecclesia: Praecentor proximum stallum post Decanum, Cantor proximum stallum post Praecentorem, habebtint. Praecentor in superior flalio Canonicos installabit, Cantor in inferiori. Uterque dabit regimen duarum scholarum cantus. Iurisdictio puerorum communis erit utrique ---- Praecentor audiet a Pueris id quod debent cantare ---- Praecentor et Cantor simul regent chorum in Nativitate Domini, in Epiphania, in Pascha, in Ascensione, in Pentecoste etc. Item, Praecentor Chorum reget in Synodo: prima dies est Praecentoris, secunda Cantoris. Praecentor officium anni praenuntiabit et in iis omnibus si alter absens fuerit, ille qui praesens erit, supplebit defectum. Vide praeterea Statuta Ecclesiae Leichfeldensis in Monastico Anglic. Tom. 3. p. 241. et plura hanc in rem apud Car. du Fresne, Glossar. Origo dignitatis inde: Postquam Ecclesiasticum cantum, introductis iam Antiphonis ac Responsoriis multiplicatum, ordinavit Gregorius M; instiuto [orig: instiut˘] certo [orig: cert˘] tempore, horisque, quas vocant, Canonicis, populus paulatim a Musica, ut quae iam operosior facta erat, ac Latina [orig: LatinÔ] lingua [orig: linguÔ] constabat, exclusus; sicque constituti certi homines sunt, quibus Cantorum officium imponeretur, Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Part. 2. l. 17. ž. 11. At Praecentor Tabularum, officium est, qui tabulis officialibus praeerat, apud Ingulfum. Dicuntur autem Tabulae Officiales Leoni Ostiensi, l. 3. c. 22. tabulae in Monasteriis, continentes seriem Ministrorum et Officialium, qui per hebdomadem publicis functionibus deputantur, quae in Capitulo seu Exedra ad communem omnium notitiam, exponuntur. Harum cura Praecentori huic, seu, ut idem vocat, Tabulario incumbit. Car. du Fresne Glossar. Vide et infra, in voce Tabulae.

PRAECEPTORES sicut et Medici, in Servorum honoratiorum numero Romanis fuere [orig: fuŕre]: de quibus utrisque Paul. Orosius, l. 7. c. 2. Adeo dira, inquit, Romanos fames consecuta est, ut Caesar Lanistarum familias, omnesque peregrinos, serverum quoque maximas copias exceptis Medicis et Praeceptoribs trudi Urbe praeceperit, apud Laur. Pignorium de Servis. Eorundem usum cum apprime necessarium agnosceret C. Cassius, factum est, ut crederet, heredi quandoque remittendum esse proprii servi manumittendi necessitatem, l. 25. ff. de Fideicomm. libert. quod tamen receptum non est. Docuere [orig: Docuŕre] autem et pueros et puellas. Hieronym. Magistrum pueri tui, de quo dignatus es scribere, quem plagiatorem eius esse non dubium est, saepe Euagrius Presbyter, dum Antiochiae adhuc essem, me praesente corripuit; Cui ille respondit ego nihil timeo, dicit se a Domino suo fuisse dimissum. De puellis inprimis insigne exstat testimonium Iuliani IC. l. 4. ff. ubi Pupillus educari deb. Is a eognatis et propinquis puellae perductus ad Magistratum, iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, Praeceptoribus dare. Martialis l. 9. Epigr. 70.

Quid tibi nobiscum est, ludi scelerata Magister?
Invisum pueris, virginibusque caput.

Vide quoque Sueton. de Ill. Gramm. Neque vero servis ipsis defuit magister sive Praeccptor familiaris: de quo antiquus cippus Tibure. D. M. Tib. Claudio. Aug. Lib. Hermeti. M. Pueror. dom. August. apud Pignor. lib. cit. Sed et ipsi Philosophi, a praecipiendo, sive docendo, Praeceptores olim dicti. Quintilian. l. 3. c. 1. Pemeridianis scholis Aristoteles praecipere artem Oratoriam coepit. Quod ortum sine dubio a more eorum prisco, quo [orig: qu˘] sic docebant, ut simul praeciperetn: quemadmodum ex illo celebri au)to\s2 e)/fa, et dixit. iussit. apparet. In quo significatu Praeceptoris appellationem usurpavit A. Gellius, l. 1. c. 13. cum ait: Si tali Praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 1. Officium Praeceptoris graphice describit Iuvenal. Sat. 7. v. 229.

------ Vos saevas imponite leges,
Ut Praeceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores noverit omnes.
Tamquam ungues digitosque suos: ut forte [orig: fortŕ] rogatus,
Dum petit aut thermas, aut Phoebi balnea, dicat
Nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
Archemori: dicat, quot Acestes vixerit annes,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas:
Exigite, ut mores teneros cea pollice ducat,
Ut si quis cera [orig: cerÔ] vultum facit. ------

Vide quoque supra in vocibus Magister, Paedagogus, etc. Porro Praeceptor, apud Guil. Tyrium, l. 20. c. 31. de Assassinis: Magistrum solum sibi praeficere et eligere Praeceptorem ------ quem senem vocant: Dominum notat, Principem seu supremum Magistratum. Eundem vocat Vincentius Beluac. l. 31. c. 93. Assasinorum Praeceptorem Vetulum de Montanis. Vide quoque Iacobum de Vitriaco, l. 3. Apud Hierosolymitaos et Templarios Milites. Fraeceptores olim dicti sunt, domorum, quas in provinciis possidebant, Procuatores, quos hodie Commendatores vulgo dicunt, Idem in Histor. Hierosolym. c. 65. Hinc Praeceptoriae, praedia iis assignata, Gall. Commanderies. Vide Monastic. Anglic. Tom. 2. p. 564. et seqq. Apud Walafridum Strabonem de Rebus Eccl. c. 31. Praeceptores Palatii occurrunt, qui iidem cum Comitibus Palatii. Ita enim is: Quemadmodum sunt in palatiis Praeceptores vel Comites Palatii, qui saecularium sausas ventilant etc. Exstatque eiusdem Auctoris carmen, ad Thomam Praeceptorem Palatii. Tom. 6. antiqq. Lection. Canisii, p. 630. Unde et apud Hincmarum Remensem, l. c. pro Praecentor Palatii, MSS. Iquidam Codices Praeceptor praeferunt, Car. du Fresne ubi supra.

PRAECEPTORIAE Literae in sure Canonico dicuntur eae, quibus praecipitur a Pontifice, ut vacans alicui conferatur beneficium. Earum formulam recitat Franc. Florens in Decret. Greg. IX. p. 73. 74. laudatus eidem.

PRAECEPTUM sive PRAECEPTIO. pro scriptura vel instrumento, in Lomb l. 2. tit. 12. Si Guastaldus aliquid per donationers


page 866, image: s0866a

acquisierit, sitilli stabile, si per praeceptionem indulgentiae Regis hcc illi fuerit confirmatum. Aymo l. 5. tit. 36. Richildis Compendium ad Ludovicum veniens, attulis et Praeceptum, per quod pater suus illi Regnus ante mortem suam tradiderit, Prateius apuid Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Sic Praecepteum Imperiale, in l. 3. Cod. Theodos. de Incest. nupt. l. 2. de Operib. publ. i. e. Diploma Imperiale. Vide quoque Auctores, quos magno [orig: magn˘] numero hanc in rem laudat Car. du Fresne Glossar. Apud quem eiusmodi Praeceptorum rormulam sic describit Papias: Praecepta, mundiburdia Magnatum et Potestatum saecularium sunt tantummodo, Proprie autem Regum vel Principum praecepta signum certum non habent in exordio: sed quod facere colliburit, vel literam quamlibet circumdatam serpentibus, vel quodlibet aliud. Solet autem prima linea praceptorum longis et aequalibus literis figurari, Interim --- huiusmodi est. In nomine sanctae et in dividuae trmitatis HE. gratia [orig: gratiÔ] Dei Imperator Augustus. Post haec introducetur persona Imperatoris loquentis, reddentique causam qua [orig: quÔ] inductus voluerit illud statuere, dicens, Regiae competere potestati (alii pletati ) ut talium virorum quibus ipse rogatus sit, non debeat contemnere preces, vel aliam quam volu erit causam. Post haec, quod loco vel homini illi sua [orig: suÔ] auctoritate concedat. In fine erit locandum, Ut quicumque contra illius praecepti decretionem fecerit, mille auri optimi libras vel tale quid, quod institurer Imperator voluerit, perselvat, medietatem Regi et medietatem loco vel homini. Post haec adiciendum est, quod Imperater propria [orig: propriÔ] manu subcripserit. et proprio [orig: propri˘] sigillo [orig: sigill˘] signari iusserit. In fine Monagramma est ponendum, in quo nomen Imperatoris et Imperatoris Augusti et Der gratia [orig: gratiÔ] connexum habeatur, vel alia, quae Imperatorem deceant: Signum Domini Ottonis Serenissimi Imperatoris. Post haec sic: Henr. Cancellar. Ureg Vercellensis Episcop. recognovi. Factum anno [orig: ann˘] Dominicae Incarnationis M. Indictione VI. anno [orig: ann˘] vero eius Imperatoris regni XII. Actum Romae feliciter. Vide et iupra Indiculus.

PRAECESSOR et PRAEDECESSOR qualiter differant. Vide Gl. c. 1. de renunt. in 6.

PRAECIA Romana mulier, venustate formae nulli secunda, quae sua pulchritudine Cethegum sibi adeo devinxit, ut nihil ab eo probaretur, nisi quod illa iussisset. Plut. in Lucullo,

PRAECIAE sive PRAECLAMITATORES dicebantur, qui a Flaminibus solebant praemitti, ut Opificibus denuntiarent, manus abstinendas esse ab opere, ne, si vidisset Sacerdos facientem opus, sacra polluerentur. Hos a Flaminum Lictoribus, distinguit Ioh. Rolin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 31. Vide quoque aliquid hanc in rem supra in voce Pontifex. Praeclamitatores, apud Festum: ubi tamen Scaliger legi vult, Praeciae, metatores etc.

PRAECIDANEA Porca quae Cereri ante messem mactari solebat dici consuevit. Sect. Pomp. Praecidanea agna vocabatur, que ante alias caedebatur, Item porca quae Cereri mactabatur ab eo, qui mortuo iusta non secisset, i. e glebam non in os iecisset: quod mos erat iis facere, priusquam novas fruges praeciderent. Formulam sacrificii huius istam exhilbet Cato, de Re Rust. c. 134. Priusquam messem facias, porcam praecidaneam, porcam feminam, priusquam hae fruges condantur, far, triticum, hordeum, faban, semen rapicium, ture, vine [orig: vinŕ], Iano. Iovi, Iunoni praefato. Priusquam porcam feminam immolabis, Iano struem cmmoveto sic: Iane Pater, te hac [orig: hÔc] strue commovenda bonas preces precor uti sies. volens propititss mihi, liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hoc fercto. Ferctum Iovi moveto et mactato, sit: Iuppiter te hoc fercto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hoc [orig: h˘c] fercto [orig: ferct˘]. Postea Iane vinum dato sic: Iane Pater, vir te strue commovenda [orig: commovendÔ] bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino [orig: vin˘] inferio, esto. Postea Iovi sic: Iuppiter, macte fercto [orig: ferct˘] esto. macte vino [orig: vin˘] inferio, esto. Postea porcam Praecidaneam immolato: ubi exta porrecta erunt, ita Iano struem commoveto mactatoque item uti prius obmoveras. Iovi item serctum obmoveto, mactatoque, uti prius feceras. Item Iano vinum dato, et Iovi vinum dato, ita uti prius datum fuit ob struem obmovendam et ferctum libandum, postea Cereri exta, et vinum dato. Ubi mactus perpetuo legendum esse, discimus ex Arnob. contra Gentes, i. 7. et verbum inferio usurpari fuisse solitum, monet Trebatius, ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothe. cis est conditum, ex quibus illud, quod efsuinditur, proimtum est, esse scarum incipiat, et ex usibus excipiatur humanis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. l. praesertim 4. c. 17. Imitabatur autem Praecidanea haec hostia, ut recte Scaliger Graecorum prote/leia: Praecidariam quidem appellari vult Mar. Victorinus, l. Art. Gramm. sed utrumque recte dici, monet Anton. Thysius, Not. in Gellium, l. 4. c. 6. Praecidaneae hostiae dicuntur, quae ante sacrificia sollennia pridie laeduntur. Idem Gellius sub fin. c. feriarum quoque Praecidaneatum meminit, quae respoindentes Graecorum h/me/ra| proteleiw|, ut iterum docet Scaliger ad Festum, a Praecedendo nomen accepisse videntur etc. Quod si Praecidaneis hostiis litatum non esset, aliae post eaiisdem ductae caedebantur, quae quod prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia [orig: gratiÔ] subderentur et in earum locum succederent, Succidaneae sunt appellatae. Quo alludens Plautus, in Epidit. Actu 2. sc. 2. v. 37. lepide, Meum, ait, tergum stultitiae tuae subdes succidaneum. Vide etiam Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. sect. 2. c. 19. et supra Feriae.

PRAECINCTORIUM vestis in Communione Romana Sacerdotalis, quae alias Cingulum seu Subcinctorium, uti Cardininalis Bona sentit, qua [orig: quÔ] voce Honorius utitur, l. 1. c. 206, Addit, solum Romanum Pontificem eo [orig: ] uti, cum sollenniter celebrat, esseque instar parvi cuiusdam manipuli, e sinistro latere pendens: illudque videri, quod Graeci e)pigona/tion vocant, formae quadrangularis palmi et dimidii ex utroque latere, quod e zona appensum geslatur et solis Episcopis ratione dignitatis permittitur. In vetere Missa ab Illyrico edita, oratio habetur ad Praecinctorium, cum illud scil. induit Episcopus, facra facturus: Praecinge me Domine


image: s0866b

virtute et pone immacnlatam viam meam, apud Car. du Fresne Glossar. At Praecinctura, exactio, teloneum, vectigal est Eidem ex Charta Otheboldi Abbatis Gandensis et Duchesnio in Hist. Limburg. Apud veteres Scriptores Praecincti et Cincti, milites dicti reperiuntur. Petronius.

Qui pelago credit, magno [orig: magn˘] se foenore tollit.
Qui pugnas et castra petit, praecingitur auro [orig: aur˘]:

Propter pecuniam, quam in zona gestabant milites. Hinc apud Vulcatium Gallicanum in Avidio Cassio, milites modo cinctos, modo praecinctos, vocari videmus, Salmasius ad eum, c. 1.

PRAECIPITARIA seu PRAECIPITATORIA machina poliorcetica, muros praecipitans, arieti Veteri analoga, apud Matth. Paris. A. C. 1242.

PRAECIPITIUM in Concilio Bracarensi. A. C. 539. c. 16. ipsa praecipitatio: praesertim cum poenam illam notat, qua [orig: quÔ] reus sententia [orig: sententiÔ] Iudicis de excelso aliquo loco praecipitatur, olim recepta, ut observatur a Petro Fabro, Semestr. l. 1. c. 18. qui falsum esse ait, quod tradit Augustinus, tract. 11. in 3. c. Euangel. Iohannis, hocce supplicii genus Veterib. inauditum esse: Quando potestates Romanae talia supplicia deereverunt, ut praecipitarentur homines? Infra, Potestates Romanaenumquam talibus suppliciis usae sunt. Certe apud Hebraeos, in lapidationis supplicio, praeceps primo reus de tumulo eminente dabatur: et nota apud veteres Romanos Rupes, seu Saxum Tarpeium, e quo non paucos praecipitatos reperias. Imo et in illa parte carceris, quae communiter Robur, Plauto in Poenulo, Actu 5. sc. 3. v. 53. Robustus Codex, item Ibid. Act. 5. sc. 6. v. 8. Custodialignea, Horatio l. 2. Carm. Od. 13. v. 17. Italum Robur, dicta, reus de stipite quodam humi defixo praecipitatus, cervicem frangebat. Quo Tullius alludens, Quaero, inquit, fregeris ne in carcere cervices illi ipsi Vectio. Alex. rossaeus, Antholog. Histor. Rom. etc. Posterioribus dein saeculis idem supplicii genus continuatum esse, discimus ex Orderico Vitali l. 12. p. 885. Wilhelmo Malmesburiensi l. 5. p. 155. Auctore Gestorum Ludovici VII. c. 3. Gaufr. Villharduino num. 163. Ioh. Cinnano, l. 6. num, 2. p. 129. Pachymere, l. 9. c. 29. Aliis. Quo [orig: Qu˘] etiam spectat Charta Henrici Ducis Brabantiae, pro Communia Bruxellensi A. C. 1229. Qui false mensuravit, praecipitabitur. Neque vero solum praecipitatos ab aliis legimus, sed etiam a seipsis in praeceps actos non paucos, inprimis qui lecto [orig: lect˘] Platonis Phaedone, opimam de felici Animae post hanc vitam spem conceperant, apud priscos legimus: id quod in praecipitia iactari, dixit Iulius Firmicus, l. 3. c. 5. etc. Atque hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] infelicem vitam Iudam proditorem clausisse, ex Pricaeo, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl voce *)apa/gxomai, ubi de supplicii hoc genere apud veteres Hebraeos, Graecos et Romanos non infrequenti, varia.

PRAECISI Phanatici quorum mentio apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo. c. 7. Iactavit autem caput inter praecisos phanaticos: Galli sunt Cybeles Sacerdotes, e)ktomi/ai, quos se ipsos castrasse [orig: castrÔsse] et praecidisse genItalia, notum. Iidem phanatici dicuntur Ulpiano, l. prim. de Aedilit. Edicto si servus inter fanaticos non semper caput iactaret, et aliqua profatus esset. Erant enim capillati. Vetus Lapis, CAPILLATUS A MATRE MAGNA. Hos praecisos seu quod idem sonat, Gallos (haec enim vox Asiatica to\n a)po/kopon notat, neque a Galliae populis, ut quidam volunt, manavit) imitatus Heliogabalus, similiter se ipsum praecisum reddidit. Ita enim pergit Auctor praefatus, et genItalia sibi divinxit et omnia fecit, quae Galli facere solent: ubi pro devinxit legi vult Salmasius defixit, i. e. refixit et avulsit. Demetebant enim sibi et abscindebant res illas Galli, quod similiter Heliogabalum fecisse, innuit heic Auctor, et diserte scribit Aurelius Victor, in Epit. c. 23. Abscissis genitalibus Matri se magnae sacravit. Vide supra in voce Cybele, item Galli, Sacerdotes.

PRAECLAMITATORES vide supra Praeciae.

PRAECLAVIUM dixere [orig: dixŕre] Veteres praetextum seu praetextam, extremitatem nempe vestis in se replicatam et corrotundatam contortamque, supra quam limbi vel fasciae purpureae vel clavi adsuebantur, quibus praetexebatur vestis. Afranius Homine: Tertiam diem praeclavium unum texere. Idem Fratriis, mea nutrix surge, si vis, profer purpuram, praeclavium contextus. Graeci para/shmon dixere [orig: dixŕre], quod Latini vertunt verbo [orig: verb˘] Praeclavium; nam clavus est shmei=on: Ut autem parufh\n, praetextum verterunt, sic praeclavium para/shmon. Heschius, *ta/mea ta\ e)n tai=s2 tw=n e(mati/wn para/shma *la/kwnes2, *ta/mea Lacones dicebant, quae ceteris shmei=a, h. e. praeclavia seu praetexta, quae ad oras vestium adsui solebant. Hinc etiam Graeci para/shma a)rxh=s2 et para/shma basilika\ vocant, quae liccat appellare: praeclavia seu praetexta Imperii et praeclavia seu praetexta regia. Incertum ergo est, quid sibi voluerit Nonius, qui praeclavium fuisse dixit partem vestis, quae ante clavum texebatur: Nimirum sequutus est simpliciter verbi compositionem quasi manu ducentem ad illam notionem. Melius [orig: Meliűs] Glossarum Auctor: parufh\, praetexta, praeclava, hoc praeclaulum. Nam et praetexere clavis dicebant. Festus, Recinium omne vestimentum quadratum, ii qui duodecim interpretati sunt, esse dixerunt, vel togam, qua [orig: quÔ] mulieres utebantur, praetextam clavo [orig: clav˘] purpudeo [orig: purpude˘]. Unica [orig: UnicÔ] voce posset aliquis dicere. praeclavatam vel praeclavam vestem, ut auroclavas et auroclavatas dixere [orig: dixŕre] passim Recentiores ta\s2 xrusosh/mous2. Cum igitur clavus nihil sit aliud, quam porfu/ra u(fasme/nh, praeclaevus vel praeclavium merito parufh\ appellatur. Circumtextum idem significabat. Varro interpretatur purpuram circum etc. Salmas. ad Vopisc. Aurelian. c. 46. Vide etiam supra in Periclysis.

PRAECO multiplici in usu Romae fuit. In auctionibus enim ad hastam stabant, unde Cicer. Philipp. 2. Bona C. Pompeii, voci acerbissimae subiecta Praeconis: et pretia oblata nuntiabant: In contionibus, audientiam faciebant: in Commitiis Magistratuum,


image: s0867a

tribus ad suffragia ineunda ciebant, et eos, qui designati erant, renuntiabant: in legibus ferendis, subiciente Scriba [orig: ScribÔ], leges populo recitabant: in Iudiciis et Quaestionibus, Iudices, reos, accusatores, et testes citabant, ut ex Antiquorum scriptis patet. Liberos autem illos fuisse, exemplo Sext. est ille Naevius, de quo Cicero pro Quintio. Legebantur a Consulibus, ex civium rom. numero, eorumque multae erant decuriae. Ita Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. ult. Sub Regibus, soli Patricii, per Praeconem, qui quemque suo [orig: su˘] ac paterno [orig: patern˘] nomine appellare solebat, convocabantur: Plebeios vero Ministri quidam cornibus bubulis concinentes in contionem contrahebant, teste Dionys. Halicarnasseo [orig: Halicarnasse˘], l. 2. Postea vero, quemvis civem nominatim citasse [orig: citÔsse] illos, docent haec Vai Maximi l. 2. c. 9. ex 6. ubi ait: Ut est ad Poliam ventum Tribum, Praeco lecto [orig: lect˘] nomine Salinatoris eitandum nec ne sibi esset, haesitavit. Comitatus vero Praeconem is est, qui buccinator nominum appellabatur, l. ult. de iure immun. de quo Romae via [orig: viÔ] Salaria [orig: SalariÔ] vetus Inscr. L. Volusio. Urbano. Nomenclatori. Praetorio. Papias. servos. publicus. buccinator. nominum: apud Laur. Pignorium, Comm. de servis, ubi fuisse Praecones familiares, persuadere conatur, ex antiquis lapidib. Romae, C. Rulli Praeconis Venuleiae. O. L. Truperae etc. Narbonae, Usinio. Praeconi. Antiopae. ut et exemplo [orig: exempl˘] Thaltybii et Eurybati Homericorum, Iliad. a. De illorum usu sic Iuvenalis, Sat. 1. v. 98.

Ille tamen faciem prius inspicit, et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falso [orig: fals˘] nomine poscas.
Agnitus acoipies: iubet a Praecone vocari
Ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. -- ----

Et Horatlus, ubi de Vulteio Mena, Praecone, l. 1. Ep. 7. v. 63.

---- Vulteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat. ---- ----

Lucillius Scrutarium dixisset, apud A. Gell. l. 3. c. 14.

Quidni? et scruta quidem ut vendat, Scrutarius laudat,
Praefractam strigilem, soleam improbus dimidiatam.

Dicacitatem istiusmodi hominum. in illis mancipiis iumentisve, quae promptos non invenirent emptores, egregie depingit Appuleius, Metamorph. l. 8. Vide quoque Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 10. Ut plurimum certe scurras fuisse, discas ex Martiali l. 4. Epigr. 5. Interim ars ad invidiam usque fructuosa fuit, unde idem ad Lupum, de filio eius l. 5. Epigr. 48. v. 10.

Si dari puer ingenl videtur,
Praeconem facias vel Architectum.

et l. 6. Epigr. 8. Senem quendam, praeteritis 10. Poetis. 7. Causidicis, 4. Tribunis, 2. Praetoribus, Praetori Eulogo filiam elocasse [orig: elocÔsse] refert, vide etiam supra Curiones At Praeco, apud Recentiores, Praetor seu Iudex Urbanus, Maior. Gallis Marire. Germanis Maier; Vide Speculum Saxon. l. 3. artic. 61. ž. 3. cuiusmodi Iudices ex liberis hominibus, quos Proprietarios vocabant, eligi consuevisse, habes ibid. l. 1. art. 2. ž. 5. Hinc Praeconatus, idem cum Maio. ratu, in Tabula S. Bertini Ch. 109. alibique. apud Car. du Fresne Glossar. Alii ab utrisque erant Praecones, in Ludis Graecorum sacris, *kh/rukes2 et *dhmokh/rukes2 dicti, qui, quam quiique victoriam retulisset, alta [orig: altÔ] voce enuntiabant. postquam iussissent eu) fhmei=n tai=s2 panhgu/resi fausta omnia toti celebritati precari: hae enim primae eorum voces erant. Eligebantur ad hoc munus primae et optimae notae homines, namque kan tis2 e)gge/nhtai prodo/ths2, inquit Arist. de Rhet. Orat. 1. tou=ton ou) stefanou=n kele/neis2, ou)de khru/ttein. Si quis fuerit proditor, hunc neque coronari iubes neque renuntiari. Re nuntiatio autem illa victorum meridiano [orig: meridian˘] fiebat tempore, ut conicere licet ex Philostrato, vita Appollonit, l. 6. ubi Athletas in porticu ait exspectare meshmbrino/n kh/rugma, meridianum praeconium: nempe postquam omne matutinum tempus certaminibus consumptum esset. Tunc itaque, qui victor fuisset, dicebatur tradere Praeconi, quod clamaret, ut de Alcibiade Earipides cecinit, referente Plutarcho [orig: Plutarch˘]: sicque demum publicodecret [orig: public˘decret] ˘ coronam accipiebat, Demosth. Orat. de Cor. Et quidem quos municipia coronabant, earum coronarum praeconia fiebant in ipsis municipiis: at quos Populus Atheniensis iussisset coronari, hi in theatro Bacchi proclamabantur. iterum, cum Senatus coronavit, in curia pro. clamatio fiebat; sin civitas. in Pnyce. Qui vero a Praecone renuntiatus non esset, a)kh/rutkos2 dicebatur, et inglorius abibat. Erant porro Praecones hi aurea [orig: aureÔ] corona [orig: coronÔ] redimiti: sicut et illi, quos iura Legationis complectebantur, quod Legato comites et ministri aderant, ac proin sancti quoque erant et inviolabiles, ut et per quos hostibus induciae mittebantur, de quibus dictum in voce Heraldus. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] a vulgaribus Praeconibus, per urbem clamantibus, quos a)stubow/tas2 dicebant, distinguebantur. Erat ergo munus magnae omnino dignitatis: unde Neronem, cum huiusmodi certamina decertaret, Praeconem adhibuisse Claud. Rufum virum Consularem, legimus apud Dionem. Causa instituti muneris fuit, ne quis se ipse victorem proclamaret, quos a)mou/sws2 kai\ parano/mws2, inciviliter et contra legem, Timotheus quidam Milelius fecit, apud Plut, peri\ tou= e)au, e)pain. Poetis tamen, qui in Musicis certaminibus vicissent, id licuisse, docet Aristides peri\ tou= parafqe/g. etc. Quam in rem vide plura. apud Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 13. ut et supra, voce Euthymius In eorum locum tubas postmodum successisse dicemus infra voce Tuba. Sed et Praecones inter Symbola Eleusiniorum Sacrorum fuere [orig: fuŕre]. Vide ubi de Sacris hisce: uti de Fraeconibus Hebreorum aliquid supra, ubi de Occupatione; de Praeconum in funeribus, apud Graecos usu, voce Ossa. Hinc Praeconium, Graece a)nakh/rucis2 seu a)na/r)r(hsis2, apud Sueton. Nerone. c. 25. ubi et Praeconii formulam exhibet, et praeconie [orig: praeconiŕ] quoque certatum fuisse, in Ludis Olympicis, docet Casaubonus. Sed et Praeconium, recentori aevo [orig: aev˘] varium. Vide de a)nar)r(h/sis2


page 867, image: s0867b

Imperatorum Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce *basileu/s2, de ordinandorum in Ecclesia, voce *)ana/r)r(hsis2; de mortuorum, quorum nomina e Diptychis recitabantur, in *di/ptuxa) de Synodorum, cum promulgabantur, in *)anakh/rucis2 etc. Hodie vero Praeconisatio, Gallice Preconisation, dicitur in Ecclesia Romana, relatio Cardinalis Protectoris, facta Pontifici et Cardinalibus, in pleno Consistorio, de eo, quem Galliae Rex nominaverit ad Beneficium aliquod vacans obtinendum, necessariis dotibus ad illud capessendum instructo. Vide Massacum, tr. Gall. de Iure Eccles. c. 4.

PRAECONIUS [1] L. Aelius Stilo ob id cognominatus, quod praeco purpura latiore tunicae usus fuerit, Plin. l. 33. c. 1. Ubi alii Praeconinus.

PRAECONIUS [2] Valerius, vide Valerius.

PRAECONNESUS Insula in quam Nicephorus Patriarcha imaginum defensor, a Leone Armenio Imperatore relegatus est. Laetus, Comp. Hist. Univ.

PRAECOPIA urbs Tauricae Chersonesi, a veteribus Graecis Eupatoria, Pompeiopolis, sacer lucus. Dromon, vel Cursus Achillis seu Graecida; Heracleus vel heraclea appellata, Mercat. Metel. Hinc

PRAECOPENSE Regnum alias quoque Crimense, Tartarorum, quod circa A. C. 1400. ortum suum cepit: tum enim expeditione Tamerlanis in Tartariam Desthensem seu Occidentalem facta [orig: factÔ], eversoque [orig: evers˘que] Ticktamischo [orig: Ticktamisch˘] Tartariae desertae Imperatore, Occidentalis Tartaria in duo Regna divisa est, et Crimenses seu Praecopenses Tartari, Rege sibi peculiari electo [orig: elect˘], Zavolhensibus amplius subesse noluere [orig: noluŕre]. Fuit autem is e Familia Kireorum; ex qua oriundus Azi Kirai, Scicachmeth Zar filium Tick Tamischi ex Taurica seu Crimea expulit, seque contra eum, Regem Tartarorum appellavit: A quo tempore Crimenses perpetuis excursionibus Lithuaniam, Poloniam, Russiamque infestarunt [orig: infestÔrunt]. Sed a Selimo Turcarum Imperatore tributarii facti A. C. 1584. hodieque Turcicum Imperium agnoscunt. Vide prae aliis, Ioh. Baptistam Tavernier, Relat. du Serrail. Cum vero sic Praecopensibus Tartaris successit rebellio contra Zavolhenses, aliae quoque Hordae defecerunt et singulae proprios sibi Reges creaverunt, unde Regna, Casanense, Astracanense et Naiagense, originem accepere [orig: accepŕre], de quibus supra. Vide Georg. Hornium, Orb. Imper. p. 435. et seqq. nec non voce Precopia.

PRAEDA in publicis belli actibus Populi Romani fuit, cuius dispensandae arbitrium aliquod Imperatoribus belli quidem concedebatur, ita tamen ut rationes reddere tenerentur, ne in Peculatus crimen inciderent. Sic Scipionem Africanum seniorem. a Poetilio Tribuno Pleb. ut pecuniae Antiochenae praedaeque eo [orig: ] bello [orig: bell˘] captae rationem redderet, appellatuim, exsurrexisse, et prolato [orig: prolat˘] e sinu togae libro [orig: libr˘]. rationes in eo scriptas esse dixisse: mox, ut palam recitaretur et ad Aerarium deferretur, iussum, discidisse coram suis manibus et concerpsisse, legimus apud A. Gellium, l. 4. c. 18. Et quidem Romani Diis suis, ut Apollini, Herculi, Iovi Feretrio, decimam de Praeda sacraverunt, quod et Graeci fecere [orig: fecŕre] Carthaginensesque: imitatione haud dubie Hebraeorum, apud quos iam Abrahamus de spoliis, quae a quinque Regibus acceperat, decimam Deo dedit, Gen. c. 14. v. 20. Unde divinitus ius Praedae, inter naturales terminos, probatum esse, perspicuum est. Haec cum iure Gentium capientis esset, lege civili publica facta est: non tantum apud Romanos, ut dictum, sed et apud Graecos, Spartianosque inprimis, ubi publici officii nomen fuisse, *lafuropw=lai, i. e. Praedae venditores, indicat Plut. in Lysandro: Troianos item, Persas, Afros, Francos veteres aliosque. Imo non solum rationem eius apud Romanos belli duces reddebant. sed et qui sanctissimi eorum esse aut credi volebant, ne attingebant quidem eam, sed sive pecunia erat in Praeda, eam iubebant a Quaestore Populi Rom. percipi; sive res aliae eas per hastam venundari: ubi redactam pecuniam Manubiarum nomine significatam, favorinus apud Gallium sensit. Vide supra in hac voce. Haec pecunia per Quaestorem in Aerarium deferebatur, prius tamen, si res triumphi esset, ostentata publice. Vide Liv. l. 4. de C. Valerio Consule, c. 53. Velleium Paterc. l. 2. c. 40. de Pompeio, Ciceronem de se ipso l. 2. Ep. 7. ad Sallustium etc. Atque id antiquis ac melioribus temporibus fuit maxime usurpatum, quo Plautus respiciens sic ait in Bacchidib. Actu 4. sc. 9. v. ult.

Nunc hanc praedam omnem iam ad Quaestorem deferam.

Et de hominibus captivis similiter in Captiv. Actu 1. sc. 2. v. 2.

Quos erui de praeda, de Quaestoribus.

Sed alii sine Quaestore Praedam ipsi vendebant et referebant in Aetarium, ut a Tarquinio Rege iam olim victis Sabinis, et a Romulio ac Veturio Consulib. factitatum legimus, apud Dionys. Halicarnass. l. 1. et 3. unde toties occurrit, quantum Ducum quisque ex triumphis Italicis, Africanis, Asiaticis, Gallicis, Hispanicis in Aerarium per se, aut Quaestorem retulerit. Praeter Deos autem (quibus vel res ipsae datae, ut spolia, quae Romulus Iovi Feretrio suspendit; vel redacta inde pecunia, ut ex Pometinis manubiis Superbus templum Iovis in monte Tarpeio construxit, apud eund. Vide quoque paulo supra ) Militibus praedam dare priscis Romanis ambitiosum videbatur: uti Sextus, Tarquinii Superbi fil. sed Gabiis profugus, praedam militi dilargitus dicitur ut eo [orig: ] modo [orig: mod˘] potentiam sibi conciliaret, appiusque Claudius in Senatu similem largitionem arguit, ut novam, prodigam, inconsultam, Liv. l. 5. Interim et hic ipse stipendiorum ratione dividi illam militi volebat, si illud obtinere non posset, ut redacta inde pecunia in Aerarium deferretur, loc. cit. quem dividendi ordinem accurate explicat Polybius, l. 10. Interdum vero non ipsa praeda, sed redacta inde pecunia eius loco [orig: loc˘] militibus donabatur, idque inprimis in Triumpho: ubi simplex Pediti, Centurion


page 868, image: s0868a

duplex, Equiti triplex; Interdum simplex Pediti, Equiti duplex; Alias simplex Pediti, duplex Centurioni, Tribuno et Equiti quadruplex dabatur: Vide Sueton. Caes. c. 38. et Appianum, Civil. l. 2. Meritorum etiam saepe ratio habita: Sicut Marcius, quod fortiter fecisset, ex praeda Coriolana donatus est a Posthumio: Utrovis [orig: Utr˘vis] modo fieret divisio, licebat Imperatori e)cai/reton, h. e. praecipuum sibi accipere, quantum vellet: i. e. quantum arbitraretur aequum: quod et aliis interdum virtutis ergo concessum esse, docet Eurip. Troadibus: Ascanius item apud Virg. l. 9. Aen. v. 270.

---- Ipsum illum clypeum cristasque rubentes
Excipiam sorti. ----

Sic Pausaniae, post in Plataeis praelium, eximia data, mulieres, equos, camelos, narrat Herodotus: Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] Ocrisiam Corniculanam praecipuam accepit Tullius Rex ut alios praeteream. Et hanc Imperatoris portionem sunt qui potius significatam volunt Manubiarum nomine, quos inter est Asconius Pedianus. Laudatiores tamen, qui ius suum remittentes nihil de praeda ceperunt, qualis Valerius Publicola, Fabricius, M. Porcius Cato in Hispaniensi victoria, apud Livium l. 4. et Plut. in Catone: ad quam laudem proxime accesserunt, qui praedam delibarunt [orig: delibÔrunt] modice, ut Pompeius a Catone laudatur, apud Lucanum, l. 9. ubi de ipso v. 197.

---- ---- Plura retentis
Intulit.

Porro interdum et absentium habita ratio, ut capto [orig: capt˘] Anxure constituit Fabius Ambustus, Liv. l. 4. interdum quorundam quamvis praesentium non habita, ut Minutiani exercitus Dictatore Cincinnato [orig: Cincinnat˘]. Quod autem ius vetere Rep. Imperatores habuere [orig: habuŕre], id post occupatam Remp. ad Magistros militum delatum esse, ex Codice Iustin. apparet, Sed et iam olim divisio haec saepe in calumniam patuit, quasi ea [orig: ] ratione Duces privatam gratiam captarent, quo [orig: qu˘] nomine accusati Servilius, Coriolanus, Camilllus, quasi amicis et clientibus de publico largientes: qui tamen ipsi contra publico [orig: public˘] se tuebantur bono [orig: bon˘], Dionys. l. 4. aliquando vero diripienda Praeda militi concessa est, aut in populatione, aut post praelium, oppidive expugnationem, quod antiquis saeculis rarius, nec tamen exemplis caruit. Nam Suessam Tarquinius, Militi diripiendam dedit: castra Aequorum Q. Servilius Dictator: Veios urbem Camillus: castra Volscorum Consul Servilius. Permisit quoque direptionem L. Valerius in agro Aequorum, Q. Fabius fusis Volscis captaque Ecetra [orig: EcetrÔ], mox alii saepe. Vide quae de Paulo Consule qui Perseum: de Lucullo, qui Tigranem vicerat, Liv. habet l. 16. et appianus Mithrid. Neque vero militi solum de Praeda datum, sed et his, qui tributum ad bellum contulerant, tantundem nonnumquam redditum: Ludi quoque interdum ex manubiis instructi sunt. Socii insuper in Praedae partem resepti, ut de Latinis docet Liv. l. 4. Sic in bello, quod Aetoli gerebant, adiutoribus Romanis, Aetolis quidem Urbes et agri, Romanis autem captivi et res mobiles cesserunt: Demetrius quoque, post victoriam de Ptolemaeo, partem praedae Atheniensibus dedit. De subditis, exemplum est in populo Hebraeo, apud quem pars Praedae dimidia cedebat his, qui fuerant in procinctu, Numer. c. 31. v. 27. 47. 1. Sam. c. 30. v. 22. etc. In bellis civilibus plus indulgeri coepit militi. Namque a Sullano milite Aequulanum direptum legas: et Caesar, post pugnam Pharsalicam castra Pompeiana militi permisit, cum hoc dicto, apud Lucan. l. 7. v. 738.

---- Superest pro sanguine merces,
Quam monstrare meum est, nec enim donare vocabo,
Quae sibi quisque dabit.

Bruti et Cassii castra diripuerunt Octaviani et Antoniani milites. Bello [orig: Bell˘] civili alio [orig: ali˘], Flaviani ad Cremonam ducti, quamquam instabat nox, Coloniam divitem festinabant impetu capere; veriti alioqui, ne opes Cremonensium in sinu Praefectorum Legatorumque essent, gnari scil. ut tacitus ait, Histor. l. 3. c. 19. Expugnatae Urbis praedam ad militem, deditae ad Ducem pertinere. Quod languescente disciplina [orig: disciplinÔ] eo libentius concessum militi, ne manente periculo [orig: pericul˘], omissis hostibus, praeda manus impediret, quod plurimas saepe victorias corrupit. Vide Tacitum. Annal. l. 13. et 14. Erant vero quaedam tam exigua, ut publicari digna non essent quae ubique solebant capientes sequi. Populi concessu. talia vetere Rep. hasta, hastile, ligna, pabulum, uter, follis, facula et si quid minoris esset nummi argentei; unde has exceptiones sacramento militari (quo [orig: qu˘] militi imperatum. ne quid tolleret in exercitu decemque mill. p. prope, quod pluris sit nummi argentei, aut si sustulisset, ad Consulem proferret, aut triduo [orig: tridu˘] proximo [orig: proxim˘] profiteretur ) additas apud A. Gellium l. 16. c. 4. legimus. Cui non dissimile est, quod nautis etiam stipen lio [orig: li˘] militantibus hodie conceditur. Galli despoliationem, aut pilagium vocant, et eo [orig: ] comprehendunt vestem, aurum quoque et argentum, intra 10. scutatos. Alibi pars aliquota praedae militibus datur, ut in Hispania modo quarta, modo tertia, alias dimidia penes Regem manet: et septima, interdum decima, penes Ducem exercitus, cetera sunt capientium, exceptis navibus bellicis, quae totae Regi cedunt. Apud Italos vero operae periculi sumptuumque habita [orig: habitÔ] ratione, captae navis pars tertia cedit Domino navis victricis; tantundem ferunt, quorum merces in navi erant; tantundem hi. qui pugnaverunt. Nec non et illud accidit, ut qui suo [orig: su˘] periculo [orig: pericul˘] ac sumptu bellum ministrant, non totam praedam auferant, sed partem debeant publico, aut ei qui ex publico ius suum trahit. Sic apud Hispanos si in bello naves privatis sumptibus instruantur, de praeda pars Regi, pars et maris Praefecto debetur. Galliae moribus decimam fert Praefectus maris, uc et apud Hollandos: sed hic [orig: hţc] quinta prius Praedae pars a Rep. deducitur. Terra [orig: TerrÔ] vero passim nunc usurpatur, ut in direptionibus


image: s0868b

oppidorum et praeliis suum quisque faciat, quod cepit: in excursibus vero capta communia fiant eorum, qui in comitatu sunt, inter ipsos pro dignitatis ratione partienda. Vide Hug. Grotium ae Iure pacis et Belli, l. 3. c. 6. ubi et hoc notat, homines captivos, armenta ac greges Graecis lei/an: quae durante certamine eripiebantur hosti, sku/la: quae post certamen, la/fura vocata esse. De praedandi licentia, inter varias olim hodieque Gentes usitata, Vide Eundem, l. 2. c. 15. ž. 9. et supra, in voce Piratica: adde quae dicemus infra, voce Sector. it. Spolia.

PRAEDATOR Iuppiter cognominatus est, a praeda, quod ei de praeda aliquid deberetur, apud Servium, Aen. l. 3. cui Templum consecratum, sed, ubi et a quo, ignorari, adnotat Io. rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 5.

PRAEDESTINATIANA Haeresis quasi bona opera negaret necessaria, falso conficta a Semipelagianis. Doctrinam enim, quam defendit S. Augustinus de Graetia et Praedestinatione, quum Faustus Semipelagianus in suo opere de Libero Arbitrio, tacito [orig: tacit˘] Augustini nomine, haeresin vocasset [orig: vocÔsset] eiusque defensores haereticos: Fausti laudator, Gennadius Massiliensis, addito [orig: addit˘] cognomento [orig: cognoment˘] Praedestinatianos illos primus appellavit, eas congerens in illos accusationes, quibus Augustini doctrina a Pelagianis et Semipelagianis gravebatur: uti prolatis testimoniis ex Augustini et Prosperi Scriptis, luculenter docuit Archiepisc. Armachanus Iac. Usserius, Histor. de Godescalco, c. 2. ubi, nihil esse eorum, quae Praedestinatis et Praedestinatianis, ab Arnobio, Gennadio, Hincmaro aut Sigeberto tribuuntur, quod non a Pelagianis, ipsi Augustino et eius sectatoribus, quo [orig: qu˘] iure quave [orig: quÔve] iniuria [orig: iniuriÔ], attributum fuerit: et odiosum novellae cuiusdam haereseos nomen Semipelagianos excogitasse [orig: excogitÔsse], ut hac [orig: hÔc] techna [orig: technÔ] orthodoxam de Praedestinatione doctrinam Augustini omnibus invisam redderent, multis ostendit. Quod item pluribus probatum dedit Corn. Ianssenius Episcop. Yprensis, de Haer. Pelag. l. 8. c. 3. cuius argumentum est. Non esse haeresin, sed calumniam, qua [orig: quÔ] Massilienses S. Augustini doctrinam infamarunt [orig: infamÔrunt]. Vide quoque Ioann. Forbesium, Instructionum Historico. Theolog. l. 8. c. 29.

PRAEDICANDI Sacerdotes consuetudo apud Iudaeos ac Christianos usitata, memoratur Ael. Lampridio in Alexandro Sev. c. 45. ubi aliquos voluisset vel Rectores provinciae dare --- -- vel procuratores --- ordinare, nominae eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probares --- dicebatque grave esse, quum id Christiani et Iudaei facerent, in praedicandis Sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum Rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. Et plena sunt eius B. Cypriani scripta. Ut cum Ep. 34. scribit, in ordinationibus Clericis, fratres carissimi, solemus vos consulere, et mores ac merita singulorum communi consilio [orig: consili˘] ponderare. Sed ex plurimis eius locis, quae huc faciunt, unus hic maxime docet, quid sit Praedicari Sacerdotes, et quam bene Christianis Iudaei, in observatione huius moris, ab Alexandro coniungantur. Sic autem ille, postquam retulit, quomodo Eleazarus Aaronis filius Sacerdos fuisset creatus, Coram omni synagoga, inquit, iubet Deus constitui Sacerdotem: instruit et ostendit ordinationes Sacerdotales, nonnisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere: ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur: et sit ordinaetio iusta et legitima. quae omnium suffragio et iudicio [orig: iudici˘] fuerit examinata. Is. Casaubonus, Not. ad Lampridium, d. l. Vide quoque Iustellum ad can. 6. Conc. Chalced. et Sucierum Thes. Eccl. vode *)epikhru/ttwn, item *)etiskopos2, nec non supra voce Praeco.

PRAEDICATOR pro Episcopo, non semel apud Avitum Vienn. Ep. 47. et alibi: a praedicando, i. e. contionando, Gall. precher. Concil. Vasense II. can. 2. Si Preslyter, aliqua [orig: aliquÔ] infirmitate prohibitus, per se ipsum non potuerit praedicare, sanctorum Patrum homiliae a Diaconibus recitentur. Hinc de S. Caesario Arcelatensi Cyprianus in Vita eius, Docuit praeterea memoriter quandius potuit altaque [orig: altÔque] voce semper in Ecclesia praedicavit. Vide quoque Capitula Caroli M. l. 1. c. 82. 160. Durandum, Ration. l. 4. c. 26. Alios, Hodie in Ecclesia Romana Praedicatorum Ordo, unus est ex sacris eorum ordinibus, institutus a Dominico (unde et Dominicani ) de cuius origine et initiis, ita inter alios Guilielmus de Podio Laurentii de Bellis Albigensium, c. 10. Continuato [orig: Continuat˘] itaque biennio [orig: bienni˘] et amplius hoc [orig: h˘c] labore, cum accensum ignem per hanc viam exstinguere non valerent benedicti Dei pugiles, attendentes quod res ita altiori consilio [orig: consili˘] indigeret, de ordinandis perpetuis Praedicatoribus est provisum --- -- et hac de causa sub Beato Episcopo D. Fulcone Ordo Praedicatorum principaliter est exorsus, quorum vexillifer Beatus Dominicus peaelationem suscepit pariter et laborem etc. Vide in voce Dominicus, et supra Iacobini. A quo vero Praedicatorum nomen iis potissimum inditum sit, referunt laudati Carolo du Fresne in Glossar. Cantipratanus, de Apibus, l. 1. c. 9. num. 5. Mich. Scotus, Mensae Philos. l. 4. c. 37. et Chronicon Montissereni, p. 137.

PRAEDITUS in Gloss. veter. w)xurwme/nos2, munitus, et ut Vopiscus in Aurelian. c. 35. loquitur roboratus. Inde civitates praeditae Guiberto, w)xurwme/nai et munitae. Et quidem praeditum dixerunt Veteres absolute, quodquid bene instructum multumque esset: ut praeditum hominem, divitem et opulentum: et praeditam urbem, bene muratam munitamque. Appuleius de Cratete: Igitur priusquam plane Crates factus inter Proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo [orig: ampl˘] vestibulo [orig: vestibul˘], ipse bene praeditus. Vulgo praediatus, quod liceat interpretari, multa habens praedia, sed bene praeditus vera lectio est, et significar bene instructum ac cui nihil deest. Sic Iovem in omnibus praeditum dixit Martianus Capella: apud quem similiter praediatum pro praedito substituerunt, qui elegantiam eius verbi non percipiebant: de Nuptiis Philolog l. 1. In secunda itidem mansitabant, praeter domum Iovis, quae ibi quoque sublimis est, ut est in omnibus praeditus. Quirinus, Mars, Lar familiaris etc. Dicit Martianus, ut est in


image: s0869a

omnibus praeditus et praeter alios Deos opulenter et largiter instructus, in secunda quoque mansione domum sublimem habere. At ex illis verbis, ut edita vulgo sunt, Deum nobis nescio quem praediatum faciebant etc. Salmas. ad Vopisc. in Divo aureliano, c. 35. Sed et praelatum, aliis antepositum, vox notat, in Glossar. Hinc Glossae Graeco-Lat. proestw\s2, praepositus, praeditus. *proe/sthsen a)rxh=s2 h)/toi a)ci/as2, praeditus est. Ita emendant Viri docti, pro praeductus, Glossae antiquae, Praeditus, ornatus, sublimatus. Appuleius de Deo Socratis; At ubi vitaedit [orig: vitÔedit] Ô remeandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare et trahere veluti custodiam suam ad iudicium, Car. du Fresne Glossar.

PRAEDIUM Ioseph quod dedit Iacob filio suo Ioseph, supra fratres suos: est que apex amoenus et fertilis in tribu Ephraim, in quo ossa Ioseph ex Aegypto allata sepulta sunt.

PRAEDUCTA Linea in Circo solum dicebatur, ubi Cursores, ut ex aequo limite progrederentur, stabant, inde cursum auspicaturi. Ita enim Cassiodorus, Non longe ab ostiis in utrumque podium, quasi regula directa produci solita est, uti quadrigis progredientibus inter certamen oriretur nec dum se praepropere conaretur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare. Nempe linea fuit in solo ex creta, quasi ad regulam ducta ac directa, hinc Plin. l. 35. c. 17. creta [orig: cretÔ] praeductum Circum dicit i. e. linea [orig: lineÔ] praeducta [orig: praeductÔ] notatum. Verum id non tam Circo Romano, quam Circo Olympiaco conveniebat. In illo enim equi cum curribus intra carceres continebantur repagulis vel cancellatis foribus oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi: Signo [orig: Sign˘] misso [orig: miss˘] uno [orig: un˘] eodemque [orig: e˘demque] tempore laxatis repagulis e carceribus effusi sese proripiebant exiliebantque; ubi proin praeducta illa linea usum non habuit. At Olympiae emittendi currus et equi eiusmodi linea [orig: lineÔ] praetenta [orig: praetentÔ] sive funiculo [orig: funicul˘] cohibebantur, ne ante signum datum exirent, atque in aequo limite continerentur omnes eaque linea pro repagulis vel carceris foribus fuit, In hisce enim Olympiacis Circensibus, non uno [orig: un˘] eodemque [orig: e˘demque] tempore omnes carceres aperiebantur, nec omnes simulcurrus mittebantur: sed, qui in sinistro latere carceres sortiti erant, priores exibant, trauseuntesque in dexteram partem ibi stabant donec secundae ac dexterae partis equi, remotis repagulis et ipsi prosilirent, ut sic ex eodem loco et aequa [orig: aequÔ] linea [orig: lineÔ] omnes cursum auspicarentur. Hinc praeter repagula, istiusmodi omnino linea [orig: lineÔ] seu funiculo [orig: funicul˘] praetenso [orig: praetens˘] illis fuit opus. Sed, omnia quae de Circo et eius partibus atque actionibus philosophatur Cassiodorus cum a Graecis mutuatus sit, albam lineam vocavit, quam cretam Latini dixere [orig: dixŕre], de qua vide supra: Sicque lineam illam Circi Olympiaci, *balbi/da et *grammh/n, item *)afethri/an dictam, cum linea Circi confundit: in Circo enim certum est, ab ipsis carceribus currendi ac spatii corripiendi initium cepisse quadrigas. Hoc tamen porro Cossiodorus innuit, equos carceribus missos non statim in certamen cursus sese effudisse, sed ad lineam eam primo constitisse omnes, ubi e carceribus exiissent, atque eidem lineae limitique insistentes exaequatis frontibus mox in spatia sese dedisse: quod vero aliis non placet, cretam illam in Circo notatam fuisse, non ad certamen inchoandum, sed saltem, lineam hanc albam, haud longe ab ostiis, in utrumque podium carceribus praeductam, per transversum, atque adeo inter carceres et primas metas fuisse directam, dicentibus etc.

PRAEDUCTAL seu PRAEDUCTALE Graece para/grafos2, a praeducendis lineis, dictum est plumbum vel stilus, quo [orig: qu˘] in membrana lincae praeducebantur, ad dirigendam scripturam. Vetus Grammaticus, c. de ferreis instrumentis, *skali\s2, sarculum; u(ph/tion, subla; *smi/lion, scalpellum; *grafei=on, graphium; *maxai/rion, cultellum; *para/grafos2, praeductile; *)wtioglu/fos2, Auriscalpium. Stilum igitur ferreum praeacutum, vel plumbum sic vocitarunt [orig: vocitÔrunt], quod eo [orig: ] praeducerent lineas. Colloquia Pueril. antiqua, Surge puer, quid sedes? tolle librosomes Latinos, membranas et pugillares et locellum et praeductale. In Graeco est, t\as2 difqe/ras2, ta\s2 pinaki/das2, to\n glw|sso/komon kai\ to\n para/grafon. Graecum Epigramma a)naqhmatiko\n a Scriba vel Antiquario, apud Salmas. ad Solin. p. 907. kano/nisma seli/dwn filo/rqion exponit,

*kai\ seli/dwn kano/nisma filo/rqion, e)/rgmati la/eis2.

Hinc paragra/fwn, qui praeducit ac praescribit lineas. Ad regulam autem praeducebantur, qui Graecis kanw/n. Epigramma Dedicatoria a)po\ taxwgra/fwn,

*kai\ kano/na grammh=s2 i)qupo/rou tami/hn.

Hic enim canon sive regula apposita plumbum sive stilum dirigebat, ad rectas lineas, quibus scriptura insisteret, praeducendas etc. Vide quae supra de Plumbo, et plura hanc in rem apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 916. et 917. De Praeducto vero foribus claustro, apud Germanicum in Arateis, ubi de clavis Laconicae cum sidere Cassiopeae collatione,

Qualis serratos obicit clavicula dentes,
Succutit et foribus praeducti vincula claustri,
Talis disposita est, stellis ipsa horrida vultu:

hic passim, ubi de Claustris aedium, Obicibus, Pessulis etc. item voce Sera.

PRAEFATIO in Communione Romana, pars est Missae seu Liturgiae Eccles. precatio nempe praecedens Canonem Missae et praelocutio totius orationis sequturae. Alcuinus, de Div. Offic. Hucusque Praefatio, i. e. praelocutio populi, hinc sequitur exhortatio, Sursum corda, etc. In Missali Mozarabico Illatio dicitur. Cuius auctorem Dionysium quidam faciunt, Leonem alii, utrumque Sancti nomine in Eccles. Romana insignem: nonulli Gelasium Pontific. Pelagius II. in Ep. ad episc. Germ. et Gall. novem Praefationes cantari instituit, quas in Ordine Romano inscriptas observare est; unam in Albis Paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam


page 869, image: s0869b

de Pentecoste, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de Trinitate, octavam de Cruce, nonam in Ieiunio et Quadragesima. Gregorius decimam de S. Andrea addidit, denique Urbanus II. undecimam, de B. Maria, A. C. 1095. Vide Carolum du Fresne Glossar. Dominicus Macer. hac de re ita habet Infra: Octavam solet eiusdem Octavae praefatio recre aliquibus tamen casibus exceptis, ut e. g. in feriis privilegiatis, in quibus praefatio communis dicitur; unde in Missa Litaniarum maiorum dicitur fertalis praefatio temporis Paschalis. Praeterea, in quatuor temporibus, quae infra Octavam B. Mariae occurrere solent, dici debat praefario communis ferialis. Idem observandum in Vigiliis S. Iohannis Bapt. S. Petri et Pauli infra Octavam Corporis Christi occurrentibus. Et Frater eius, Antiquitus in praefatione Missae narrabatur compendiose vita illius Sancti de quo celebratur festum. Baron. A. C. 109. num. 5. Fortasse ideo Praefatin dicebatur, quia erat panegyris illius Sancti, ideoque fortassis laudes Praefatio appellabantur, quia in eis Sancti currentis narrabantur laudes. Uterque in Hierolex. etc.

PRAEFECTI Baphiorum Textrinorum, vide infra, Praefectas Aerarii maioris.

PRAEFECTIANI ab Imperatore dicebantur, postremis temporibus, qui Praefecti Praefecti Praetorio apparitores erant, l. 2. et 3. Cod. de apparit. Praef. Praet. l. 8. C. de Off. rect. provinc. Atque hoc [orig: h˘c] vocabulo [orig: vocabul˘] utitur Tribonianus, l. 12. C. rubr. de castrensi peculio militum: ubi pro Praefectis annonae restituendum Praefectianorum, ex lib. vet. ut testatur Iac. Cuiacius, in not. Instit. tit. de milit. Testam. Marcellinus, l. 17. Ut nec Praefectianus, nec Praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Synodus Mopsvestana in V. Concil. Constantinop. Collat. 5. Praefectianus sum, in hac civitate natus. Anastasius, in Hormisda, Tunc Imperator repletus furia [orig: furiÔ] eiecit eos per posterulam et inposuit eos in navimpericulosam cum militibus et Magistrianis et Praefectianis, etc. His ad aliam militiam transeundi potestatem non fuisse, discimus ex Cod. Theodos. l. 8. de diversar. Officiar. l. 19. Cuiustibet Iudicis apparitores, inter quos etiam Praefectianos locamus, ad quamcumque aliam militiam vel palatinam, vel militarem transierit, retrahendi hos copiam illis, quos deseruere [orig: deseruŕre], tribuimus: Quare verum huius vocabuli significatum intellexisse non videtur dela Cerda, dum inquit, Praefectianos genus militum fuisse. Macri Fratres Hierolex.

PRAEFECTORIUS Vir l. 1. ff. de Senat. et in Epist. Iustiniant Pandectis praefixa. Ioh. Calv. Lexic. Iurid. Hinc Praefecgoriae Civitates, quae a Praefectis seu Comitibus reguntur, vel quae iis in beneficium conceslae sunt. Charta Ottonis II. Imperator. A. C. 974. apud Nicol. Zillesium; item Charta Ortonis III. A. C. 990. et Henrici II. Imperatorum A. C. 1005. apud Car. du Fresne Glossar. In Vita B. Wolphelmi Abbatis num. 34. Burchardus quidam memoratur, Vir genere nobilis -- Praefectoriae dignitatis, apud Eund.

PRAEFECTURA [1] non tam officii, quam urbis in qua Praefectus morabatur, nomen est. Hinc praefecturae (quas post municipia retulimus) urbeserant, ad quas Praefecti, qui ius dicerent, ex urbe Roma mittebantur. Harum conditio mutabatur; nam ex municipio praefectura, vel e contra ex praefectura municipium fiebat, et ex utroque colonia sive ex colonia praefectura aut municipium. Nonnumquam ex his civitates iure civitatis donatae creabantur. Hic [orig: Hţc] praefecturas, quae et municipia et coloniae factae leguntur, subiciemus. Addo prius, fuisse inter omnes Italicas civitates Praefecturarum conditionem durissimam. Sic enim a Maioribus traditum erat, ut quae civitates iniquae ingrataeque erga Populum Romanum fuissent, ubi in potestatem ditionemque essent adductae, in Praefecturae formulam, quae non longe a Provinciae formula aberat, referrentur. Ut enim quotannis in Provincias Praetores Roma [orig: RomÔ] mittebantur, sic in Praefecturas Praefecti, qui eas administrarent, ac ius dicerent. De iis sic Festus, Praefecturae appellabantur in Italia, in quibus et ius dicebatur, et nundinae agebantur, et erat quaedam earum Resp. neque tamen Magistratus suos habebant: In quas legibus Praefecti mittebantur quotannis, qui ius dicerent, quarum genera fuerunt duo; alterum, in quas solebant ire Praefecti, qui auctore viginti sex Virum [orig: Virűm] numero [orig: numer˘], populi suffragio [orig: suffragi˘], creati erant in haec oppida, Capuam, Cumas, Casilinum, Vulturnum, Liternum, Puteolos, Acerras, Suessullam, Atellam, Calatiam: Alterum, in quas ibant, quos Praetor Urbanus quotannis in quaeque loca miserat legibus, ut Fundos, Formias, Caere, Venafrum, Allifas, Privernum, Anagniam, Erusinenem, Reate, Saturniam, Nursiam, Arpinum, aliaque complura. Hae, cum iure civitatis, vel cum suffragio, vel sine suffragio, utebantur. Praefecturae simul et Municipia fuere [orig: fuŕre]. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 46. et l. 10. c. 22. Vide quoque Thom. Godwun. Anthol. Rom. l. 4. c. 4. At Praefectura, apud Hyginum, Gromatico de Limit. constit. Quibusdam deinde coloniis perticae fines, h. e. primae assignationis, aliis praefecturae, continentur: secunda assignatio est, sicut pertica prima, qua de re diximus supra in voce Pertica. Addo id saltem, Praefecturas (cuius nominis ratio ihidem redditur) ut quae diversa [orig: diversÔ] limitatione censebantur ab Coloniarum perticis sive territoriis, decimanum in Septentrionem, cardinem in Ortum habuisse, cum contrarium in perticis fieret. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 673. et seqq. ubi Praefecturae quoque et Perticae diagramma, inter alia, exhibet. PRAEFECTURAE, QUAE MUNICIPIA, VEL ETIAM COLONIAE FUERUNT, IN ITALIA: Acerrae, in Campania. Alliphae, in Sammio. Anagnia, in Latio. Aquinum, in Latio.


page 870, image: s0870a

Aricia, in Latio. Arpinum, in Latio. Atella, in Campania. Atina, in Latio. Bononia, in Aemilia. Caere, in Hetruria. Calatia, in Campania. Calenum, in Campania. Cales, in Campania. Capua, in Campania. Casilinum, in Campania. Casinum, seu Cassinum, in Latio. Claudia, in Hetruria. Cora, in Latio. Cosa, seu Cossa, in Hetruria. Cumae, in Campania. Formiae, in Latio novo. Fundi, in Latio. Gabii, in Latio. Linternum, in Campania. Neapolis, in Campania. Nursia, in Umbria. Placentia, in Gallia Togata. Praeneste, in Latio. Privernum, in Latio. Puteoli; in Campania. Reate, in Sabinis. Saturnia, in Hetruria. Sora, in Latio. Suessa, in Campania. Suessula, in Campania. Tibur, in Latio. Venafrum, in Sammio. Vulturnum, in Campania. Urbes, quae coloniae, aut municipia, velpraefecturae non erant, civitates foederatae dicebantur. idque tam in Italia quam extra. Tametsi quae in Italia iure civitatis donabantur, cum prius essent coloniae, aut municipia, aut praefecturae, civitates quidem, at non foederatae, vocabantur.

PRAEFECTURA [2] Uribs ab Augusto, instituta, ut incivilis, deposita, apud Hieronymum: Ita enim is ex poster. chron. Eusebii; Messalla Corvinus, primus Praefectus urbis factus sexto [orig: sext˘] die Magistratuse abdicavit, incivilem potestatem esse contestans. Ad quae verba Scaliger, quomodo, ait, incivilem, cuius antiquissima origo? imo civilissima. si quid in Romana antiquitate videmus. Nomine, respondet Gronovius, fateor; re, pernego et eiuro: Unde Messalla illam tamquam incivilem, h. e. superbam et immodicam, multum vi utentem ac per hoc civibus, praefertim si quis superesset veteris Reip. memor, invisam ac odiosam, deposmt. Certe notam Augusti artem non siluit Tacitus, illudere civitati per eadem Magistratuum vocabula. Olim erat potestas extraordinaria, neque plus poterat illis Magistratibus, quorum absentium vicibus breve tempus fungebatur: nunc Praefectura Urbis perpetua erat; et illis ipsis, quorum vicaria quondam et fiduciaria fuit, obducta atque imposita, et quidquid habuit iuris, non sine invidia, civilibus fere Magistratibus ademptum ac detractum esse, habuit. Unde Statius ita laudat Rutilium Gallicum, l. 1. Sylv. 4. v. 43.

Hot illud: tristes invitum audire catenas:
Parcere verberibus, nec qua iubet alta potestar,
Ire, sed armatas multum sibi demere vires:
Dignarique manus humiles, et verba precantum [orig: precantűm],
Reddere iura Foro, nec proturbare Curules
Et ferrum mulcere toga [orig: togÔ]. ----

Ubi, cum quid faciat, quid pigretur facere, commemorat. quid potuerit facere, vel non facere, quidque fecerint alii, vel non fecerint, satis ostendit. Nimirum percivile erat, et legibus Porcii Semproniique sancitum, vincire et verberare cives, armatum ius dicere in Foro, exigere, cum libuisset, Magistratus cum suis curulibus sellis. Tacitus vero, Annalium l. 6. c. 11. quum scribit, Ob tarda Legum auxilia et ad coercendum, quod civium audacia [orig: audaciÔ] turbidum, nisi vim metuat: institutam hanc Praefecturam, eo [orig: ] ipso [orig: ips˘] dicit, non sufficientibus (puta ad dominationem Augusti firmam) civilibus remediis, introductam, quod si libertatem et Remp cogites, erat incivile. At Messallam, Hieronymo contrarius, ut videtur, Tacitus, l. cit. c. 11. a Principe remotum, tamquam scil. nescium exercendi, memorat. nempe solent Principes, quos, ceu minus idoneos aut non satis utiles rationibus suis, demandata [orig: demandatÔ] cura [orig: curÔ], praesertim si fieri id volunt sine in vidia, exuere constituerunt, per submissos eo adigere, ut ultro commcatum petant, et ita, tamquam propriis causis flagitaverint veniam ac missionem, ut beneficium, non ut iniuriam, accepisse videantur. Spartianus in Hadr. c. 9. Cui (Tatiano Praefecto Praetor. et quondam Tutori suo) cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret: atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem. Sic itaque Messalla, vir civilis animi et veteris Reip. haud ignarus aut osor, quum apud amicos ipsumque Augustum subinde contestaretur, novam illam veteri titulo [orig: titul˘] curam potestatis esse nimiae, immoderatae, superbae in privato seu non Principe; visus est ipsi Augusto non satis aptus ad usurpandum ius tantae potentiae et infringendam, quae suberat, umbram Magistratuum potestatis. Hinc plane, ut ait Tacitus, in arcana penetrans, intra paucos dies finem potestatis non tam sumpsit, aut petivit, quam accepit, quasi nescius exercendi: adhibita [orig: adhibitÔ] interim illa [orig: illÔ] specie abdicantis se (quod haud dubie ex antiquiore alio Eusebius et Hieronymus hauserunt) et ultro cedentis, ut artes Principis velarentur. Ioh. Frid. Gronovius, Observ. in Eccl. c. 19. De voce vero Praefectura, vide quoque infra, ubi de Praepositura: addam hic [orig: hţc] saltem, Praefecturae nomine kat' e)coxh\n significari Praefecturam Urbis Romae, vel Urbis Constantinop. et Praefecturam Praetorianam Orientis vel Occidentis, i. e. Italiae vel Africae vel Illyrici, et Magisterium militum. Sunt tenim eaetres dignitates indiscretae, l. 1. Cod. de praef. praaet. sive urb. Cuiacius apud Ioh. Calvinum, Lexic. Iurid.

PRAEFECTURAE Helvetiorum vide in voce Helvetii.

PRAEFECTUS [1] non eodem [orig: e˘dem] semper fuit significatu. Nam et in re militari magnus eorum usus, et inter Provinciales Magistratus, non minor fuit. Scribit Dio, Octav. Augustum eos omnes, quos Provinciis extra Italiam sitis praeposuisset, Praefectos appellasse [orig: appellÔsse], quorum eadem, quae Propraetorum in Caesaris Provincias missorum, ratio fuit. Inter hos de Praefecto Aegypti inprimis, quaedam addenda. Dictus is et Augustalis, ab Augusto primum institutus, ac Aegypto, quam Antonio [orig: Antoni˘] et Cleopatra [orig: CleopatrÔ] victis


image: s0870b

in Provinciae formam redegerat, praepositus: diversus fuit a reliquarum Provinciarum Rectoribus, quod non Senatorii, ut illi, sed Equestris ordinis esset. Senatoribus enim eam Provinciam committere Augustus noluit, ut Dio docet, l. 51. veritus, ne si violentiores Senatores Praesides nacta esset, occasionem rerum novandarum adferret. Quin etiam, ut idem ait, proficiscendi in Aegyptum potestatem, nisi ipse nominatim alicui permisisset, omnibus ademit. Primus autem. qui ei Praefecti nomine praefuit, Cornelius Gallus fuit, a quo dein ceps omnes, qui eam provinc. administrarunt [orig: administrÔrunt], Praefecti sunt appellati. Meminit eorum Ulpianus, ff. tit. de Praefecto Augustali, his verbis: Praefectus Aegypti non prius deponit Praefecturam et Imperium, quod ad similitudinem Proconsulis lege facta [orig: factÔ], sub Augusto ei datum est, quam Alexandriam ingressus sit successor eius, licet in provinciam venerit et ita in mandatis eius continetur, etc. Reliqua vero omnia cum Proconfulibus vel Propraetoribus habuit communia. Ioh. Rosin. Antiqq Rom. l. 7. c. 2. 3. Vide quoque supra Augustales. De coetevis Praefectorum generibus, vide hic infra. Apud Helvetios, ab Imperio olim Praefecti quoque genti sunt dati, quos Vogt et Reichsvogt, quidam Voitos, fortasse Graeco [orig: Graec˘] nomine, quasi *bohqou\s2, i. e. Auxiliatores, appellatos aiunt. Hi ab initio sedes suas non ipsis in Pagis habuere [orig: habuŕre], sed alibi in suis arcibus habitantes, quotannis semel atque iterum evocati illuc proficiscebantur, iuris dicundi gratia [orig: gratiÔ], praesertim in rebus criminalibus ac capitallbus: Reliquas enim causas Ammanus et Senatores ex populo delecti cognoscebant, ac in commune Reip. suae consulebant. Quemadmodum nostra [orig: nostrÔ] etiam aetate nonnullae civitates Praefectos ab Imperio accipiunt, qui tantum iudiciis rerum capitalium praesunt, nullum praeterea in illis urbibus Imperium aut iurisdictionem habentes: sicque inter alios, a, Rodolfo I. Imperatore Helvetiis Imperii nomine Praefectos datos fuisse legimus. Postea vero huius filius Albertus, imminens Helvetiorum libertati, postquam ad Imperium pervenit, tum alia quae Imperii erant Austriis asserere, tum Praefectos Helvetiis mittere coepit duos perpetuos, qui, arcibus munitissimis apud Urios, Suitios ac Underwaldios excitatis, in Imperatoris potestatem eos redigerent. Hi postquam duro [orig: dur˘] asperoque [orig: asper˘que] imperio [orig: imperi˘] populum premerent, pristinam libertatem recuperandi fortissimae genti praebuere [orig: praebuŕre] ansam: qua [orig: quÔ] de re alibi. Vide Ios. Simlerum, Descript. Helvetiae: Item in vocibus Griesterus et Landebergius. VARIA PRAEFECTORUM APUD ROMANOS ALIOSQUE CENERA. a. Aegypti Praefectus, vide paulo supra. b Aerarii, ab Augusto instituti, sorte lecti sunt tres viri Praetorii, quibus eius curam ad triennium mandavit iussitque ut binis lictoribus, aliisque quos conveniebat Ministris uterentur, Dio, l. 55. Vide quoque Sueton. in Aug. c. 48. Hi postea a Principe eligi et sine electoribus creari consuevere [orig: consuevŕre], teste eodem [orig: e˘dem] Dione, l. c. Vide quoque infra Procurator Aerarii maioris. g. Annonae Praefectus, Magistratus fuit extraordinarius, curavitque, ne plebs annonae inopia [orig: inopiÔ] et caritate laboraret, utque panis pondere iusto [orig: iust˘] et munditie debita [orig: debitÔ] veniret. Liv. l. 4. d. Augustalis, vide Aegypti Praefectus. 1. Aulae Praefectus, seu Palatii, vide Maiordomus. z. Castrorum Praefectus, castrorum positionem, valli et fossae destinationem, tabernacula casasque militum, cum impedimentis omnibus, curabat. Praeterea aegri contubernales et medici, nec non expensae, ad industriam eius pertinebant. Idem vehicula, sagittarios, serramenta, ligna, stramina, arietes coeteraque genera tormentorum, procurabat. Legebatur autem ad id muneris, post longam probatamque militiam, omnium peritissimus. h. Celerum Praefectus, seu Tribunus dictus est, qui Equitibus praeerat: Obtinebat autem secundum a Rege locum; quo in numero fuit Iun. Brutus, qui auctor Regis eiciendi exstitit. Pompon. q. Praefectus Euangelio dictus est olim in Ecclesia Constantinopolitana, qui in processionibus sacris codicen Euangelii praeferebat. Significat autem Processio agmen, quod quidem ad instar exercitus modeste ac devote coordinatum, vexilla ex crucem praefert, in Ecclesia tum Romana, tum Graeca, Fratres Macri in Hierolex. Vide infra, in voce Processio. 1. Fabrorum Praefectus, Graece *)/eparxos2 tou= texnutw=n, praecrat Legionis Fabris, Tignariis, Instructoribus, Carpentariis, Ferrariis, Lictoribus, reliquisque Artificibus, ad hibernorum aedificia fabricanda, quaeque alia vel nova facienda vel quassata reparanda erant. Vegetius, l. 2. c. 11. Vide Lipsium Poliorcet. l. 3. c. 6. k. Frumenti Praefectus, ab Augusto, institutus providebat, ut distributio gratuita frumenti ex P. Clodii rogatione, quam confirmavit Augustus, rite perageretur, populusque in annonae difficultate sublevaretur. Vide Sueton. Aug. c. 27. et 46. Dionem item, l. 54. Erant autem hi, Viri Consulares. l. Largitionum Praefectus vide in hac voce. m. Legionis Praefectus, absente Legato [orig: Legat˘], tamquam Vicariusipsius, potestatem habebat maximam: Eius praecepta Tribuni, Centuriones, milites observabant. Vigiliarum profectionisque tessera ab eo petebatur: Arma omnium militum, item vestes, equi, annona, ad illius pertinebant curam, etc. Vegetius, l. 2. c. 9. v. Morum Praefectus, nomen Magistratus apud Carthaginenses, teste C. Nepote, Hamilcare. c. 3. et Romanos, Cicer. in Cluentiana, Tu es praefectus moribus. Qui et Censor, vide ibi. Caesar tamen Praefectus morum fuit, non Censor, h. e. rem habuit, titulo [orig: titul˘] per speciem modestiae recusato [orig: recusat˘]. Nisi malis, partem potestatis Censoriae fuisse morum curam, quam Caesar usurpavit. Casaub. ad Nepotis. l. c. Ordinum Praefecti, videsupra Locus infra Quatuordecim. o. Palatii Praefectus, vir summae erat, apud Imperatorem auctoritatis, praesertim translato [orig: translat˘] Constantinopolim Imperio [orig: Imperi˘], Cura Palatii dictus Ammiano, l. 14. Vide supra in voce Palatium. p.


image: s0871a

Panis Praefectus, idem cum Frumenti Praefecto. r. Porcinae Praefectus. Vide supra Porci. s. Postarum Praefectus vide supra Posta, item voce Logotheta. t. Praefecturarum Praefectus, vide supra in voce Praefectura. u. Praesidii Praefectus vide infra. f. Praetorio Praefectus, dicebatur is, qui militibus iis praeerat, quos Imperatores in sui custodiam allegerunt: quod institutum ab Augusto, dein a Tiberio confirmatum est. Fuit eius dignitas ac potestas maxima, unde Sublimissimi Iudicis elogio [orig: elogi˘], sicut Quaestores et Magistri officiorum, honoratus est. Vide quoque supra Magnificus. Quam primum autem talis legebatur, dari ei ab Imperatore cingulum cum gladio solebat: unde memorabilis illa Traiani vox, cuius Plin. in Panegyr. c. 66. meminit. Duravit haec dignitas usque ad Constantinum M. qui, quod Praetoriani cum Maxentio fecissent, castro [orig: castr˘] Praetorio [orig: Praetori˘] diruto [orig: dirut˘], cohortibusque Praetorianis exauctoratis, postquam Orbem Roman. in 4. dioeceses divisisset, 4. quoque Praetorio Praefectos, in Gallis, (vide supra Arelatum; ) Italia, Illyrico et Oriente, instituit: qui tamen non nisi in civilibus causis iudicandi habehant potestatem. Panciroll. plura infra, voce Praetorio Praefecti. Fuit et Praefectus Augustalis Praetorii, et Praefecti Praetorio comitatus: quorum unus in Italia: Constantinopoli alter, fuere [orig: fuŕre], Pancirol. iterum in Notitia. x. Regiae pecuniae Praefectus, apud Artemidorum, Oneirocr. l. 4. c. 33. idem cum Thesauri regii, apud Persas, custode. y. Regius Praefectus, ne quid Resp. detrimenti capiat, constitutus. Camden. Anglice Lieutenant of a Shire. w. Rerum capitalium Praefectus, Ascon. aa. Vigilum Praefectus, ab Augusto institutus, cognoscehat de incendiariis, effractoribus, furibus, receptaroribus. etc. Vide Sueton. in Aug. c. 50. et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. bb. Virginum Sacrarum Praefectus, Iun. gg. Urbis Praefectus, sub Regibus et Consulib. quando domo profecti, ne Urbs sine imperio esset, eam interea moderabatur. Sub Imperatoribus perpetua haec potestas erat, et quidquid criminis intra 100. lapidem admissum fuerat, ad eam pertinebat. Vide tit ff. de Offic. Praef. Urb. et Tacitum, Annal. l. 6. Idem absente Rege vel Consule, ad praesidium Urbis relictus, imperium summum habebat, praesidia disponebat, iura civibus reddebat, Senatum convocabat etc. Sed de hoc vide quoque supra, voce Patricius, et plura infra, in voce Urbi Praefectus; uti de iura Praefecti Urbis, recentiori aevo [orig: aev˘], supra iterum ubi de Porticanis. Fuere [orig: Fuŕre] et Praefectus arcis, Praefecti morum, item thesaurorum, sub Comit, Largitionum etc. Vide Pancirollum Notit. Addam saltem Ecclesiae Praesectum, Graece *)ekklhsia/rxhn, in Eccles. Graeca, memoratum in Typico Sabae, p. 1. *ei)=ta a)/rxetai o) *)ekklhsia/rxhs2, *deu=te, proskunh/swmen. Quo [orig: Qu˘] munere qui sungebatur in Magna Ecclesia Constantinopoli, *)ekklhsia/rxhs2 *me/gas2 dicebatur, teste meursio [orig: meursi˘] ex Malaxi Historia Patriarch. Alius ab eo erat o) *)/arxwn tou= e)kklhsiw=n, qui generalem omnium Ecclesiarum curam habebat. et Presbyteros illis praeficiebat, uti videne est apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *)/arxwn. De Praefectis XV. in Templo Salomonico, Temporum, Portarum, Custodiarum, Cantorum, Instrumentorum Musitorum, Sortium, Columbarum et avium, Tessrarum, Vinorum, Aquarum, Valetudinis Sacerdotum, Panum propositionis, suffimentorum, Velorum et Vestium Sacerdotalium; praeter Pontifinem, eius Vicarium Segen, huius vices itidem gerentes duos, septem alios qui templi claves asservabant, tres Aerarii Praefectos, custodiae templi Praepositum, et caput paternae domus, quae maiorum dignitatum fuere [orig: fuŕre] nomina, vide Burmannum, Synopsi theol. Christ. Parte prior, l. 4. c. 8. ž. 48. et 49. Hinc Praefectiana Militia, recentioriaevo [orig: recentioriaev˘], de qua vide Cl. Suicerum, Thesaeur. Eccl. voce *palati=nos2, nec non supra.

PRAEFECTUS [2] Praetorio apud Gallos idem cum Maiore Domus, Symphor. Campegius, l. 4. de Orig. et Geneal. Caroli M. fol. E. 11. scribit: Tempore Theodorici Regis, Francorum intertia [orig: intertiÔ] Regum, Praetorio praefectus proximam a Rege dignitatem obtinebat. Ad hanc potentissimi quique Francorum summa [orig: summÔ] contentione nitebantur, etc. Is erat Maior Domus. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

PRAEFERICULUM vas aeneum Romanisdictum est, sive ansa patens summum, velut pelvis. quo [orig: qu˘] utebantur in sacrario Opis Consivae. Eius iconem exhibet Ioh. Rosin. Antiqq Rom. l. 3. c. 32. Vide Festum. Nomen ei a praeferendo. Angli a great bason, carried before him that dit sacrifice.

PRAEFICA [note of the transcriber: in the print: PAEFICA] memorata in illo Naevii,

Haec quidem hercle opinor Praefica est,
Nam mortuos collaudat.

Claudio dicebatur, quae praeficeretur ancillis lam entantibus. Unde in Glossis Philoxeni, Praefica, h( pro\ th=s2 kli/nhs2 e)n th=| fora=| koptome/nh: qrhnw|do\s2 e)p' e)mfora\n. Et Festo: Praeficae mulieres erant ad lamentandum mortuum conductae, quae dabant coeteris modum plangendi, quasi in hoc ipsum praefectae. Sic et Nonius Marcellus, Praeficae adhiberi solent funeri, mercede conductae, ut et flerent et fortia facta laudarent: Lucilius quoque earundem officium describit, l. 22. in verbis ab hoc Nonio adductis,

---- ---- Mercede quae
Conductae flent alieno [orig: alien˘] in funere Praeficae,
Multo [orig: Mult˘], et capillos scindunt, et clamant magis.

Carmen, quod a Praeficis, et quidem ad tibiam, cantabatur, peculiari nomine vocabatur Naenia. Quare iterum Nonius Mar. cellus, Naenia, inquit, ineptum et inconditum carmen, quod adducta mulier, quae Praefica diceratur, his, quibus propinqui non essent mortuis exhiberet. Ubi tamen Nonius fallitur, nam etiam in funere eorum, quibus propinqui essent, Naeniam a Praeficis cantari solitam fuisse certum est. Item Nugae, vide supra in his vocibus. Fiebat autem id ante lectum defuncti, ut ex Glossis Philoxeni patet: duravitque Praeficarum appellatio usque ad secundum bellum Punicum, ut docet Varro de vita


page 871, image: s0871b

Pop. Rom. l. 4. Ibi a muliere, quae optima [orig: optimÔ] voce esset, Pergama landatur: deinde Naeniam cantari solitam ad tibias, et fides eorum qui ludis Troicis cursitassent [orig: cursitÔssent]. Haec wulier olim oucitata fuit Praefica, usque ad secundum bellum Poenicum: ut optime Scaliger locum restituit, vide Iac. Oiselium, Notis in A. Gellium, l. 18. c. 7. Eadem Mulier funera dicta est, teste Gutherio [orig: Gutheri˘], l. 1. c. 24. Tum mulier funera reliquum funus faciebat cum magno feminarum comitatu, defunctique nomen vocabat canora [orig: canorÔ] ubique voce: quam proin a larva buccis hiantibus prominente, in fronte Lucernae Galvanianae, repraesentari, statuit Fortun. Licetus, de Lucernis, l. 6. c. 7. Postea Mimi mortuales personati Naeniam concinebant, eamque triplicem: Primam in exsequiarum comitatu; Secundam ad rogum; Tertiam ad tumulum, ut docet praef. Gutherius de Iure Manium, l. 1. c. 23. Nec omittendum, quod idem annotavit Licetus, l. 6. c. 127. e vitro caeruleo olim ampullas, ad excipiendum lacrimarum humorem, a Praefica coeterisque mulierculis funeralibus, pretio vendi solitum, constructas et cum cadaverum bustis contumulatas fuisse: Quod idem alibi quoque confirmat. Vide supra Lachyrmae. Sed et Praeficarum in ipso Dei populo vestigia deprehenduntur, Ierem. c. 9. v. 17. 18. Vide etiam Matthaei, c. 9. v. 23. etc. ut et supra in vocibus, Defuncti, Exsequiae, Funera, Funus, Planctus etc. nec non, Ascetria.

PRAEGNANS apud Veteres brassicam comedebat, Athen. l. 9. edules item cochleas et malicorium, sed non sine damno, potu diptami addito [orig: addit˘]. Serenus Sammonicus.

At ubi iam cetum spondet praegnatio fetum,
Ut facili utgeat servata puerpera partu,
Dictamnum bibitur, cochleae manduntur edules.

Abstinebat porro a sale, et aqua frigida. Lecticis subinde vehbatur, et equabus gravidis inequitabat. Pestilentia varia [orig: variÔ] religione averruncata. Zona in Templo Dianae *lusizw/nou, ut commodius fieret gestatio, soluta, quam primipara deinde suspenderet cum vestimentis. Temporis autem fallendi causa [orig: causÔ] fasciolae ligandis pueris parabantur, et ipsae in lecto cubantes gravidae celebrabant Parilia. Interea pro nascentibus vota fiebant. Genitae Manae, Hecatae et Genetylli; Postversae item et Prosae Deabus, a situ embryonis sic dictis, totidem dicatis aris et hostiis. Mox instante partu, ad eugeriam et Fluoniam confugiebatur, Menam item, Lucinam, Uterinam, Alomenam, Vitumnum et Sentinum. Ut autem praegnantes confidentius onus ventris gererent, dilata supplicia, donec peperissent, lege Aegyptiis, Atheniensibus et Romanis sancita [orig: sancitÔ]; apud quos ne quidem quaestio de gravidis habebatur. Apud persas aureo [orig: aure˘] donabantur. Nondum natis id dabatur, ut pro superstite haberentur etc. Quam in rem vide Scholiastem Apollonii, Plut. Quaest. Rom. Gellium, l. 16. c. 16. Arnobium contra Gent. l. 3. Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 11. et l. 7. c. 2. 3. Brissonium, l. 2. c. 20. Alios. Addo saltem, quod apud Hebraeos, feminam gravidam etiam morte plexam; sic tamen, ut ea vapularet, usque dumembryo aut necaretur. cum unum esset cum ea corpus, aut in lucem prodiret, et dein eodem [orig: e˘dem] dis morte afficeretur, docet Ioh. Seldenus de Synedriis veter. Ebraeorum, l. 2. c. 13. ž. 3. ubi de Exsecutione sententiae capitalis, in ea gente usitata [orig: usitatÔ]. Plura vide infra voce Puerpera: uti de suis praegnantis sacrificio, supra December.

PRAEGUSTATOR servus erat apud Romanos, qui cibos potumque Principis praegustabat. Tacit. l. 12. Annal. c. 66. Is inferre epulas; et gustis explorare solebat; Idem, l. Annal. 13. c. 16. Mos habebatur, Principum liberos cum coeteris idem aetatis nobilibus sedentes vesei, in aspectu propinquorum, propria [orig: propriÔ] et parciore mensa [orig: mensÔ]. Illic epulante Britannico [orig: Britannic˘], quia cibos potusque eius delectus ex Ministri gustu explorabat. ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. Hi ergo nonnihil ex herilibus eduliis praemandebant, et quia vita Regum Principumque multis insidiss patet, proin hi non nisi praegustatos cepere [orig: cepŕre] cibos, ut docet Xenoph. in Hierone, et Athenaeus, l. 3. quod primo a Persis fuisse institutum, Suidas his verbis tradit: *)ede/atros2, to\ metao)/noma *)ellhhko\n; h( de\ xrei/a *persikh\ h(=n, o(\s2 progeusth\s2 to\ prw=ton kai\ proh/sqien tou= *basile/ws2 ei)s2 a)sfa/leian. Et respexit ad hoc munus, Iuvenalis, Sat. 6. v. 632

Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,
Quae peperit, timidus praegustet pocula Papas:

quod quidem praemordendi munus fecit fortasse, ut antiquus Grammaticus illa eiusdem Poetae, Sat. 7. v. 218. ubi is ita inter alia ait:

Dissipuli custos praemordet Acoenocetus,

de Papate interpretatus sit. Eadem cautio in potu adhibita, proin iterum Principes, calicem labris, veneni metu, non ante admovebant, quam potus gustu fuisset exploratus: eaque de causa [orig: causÔ], post phialam porrectam, qui Regi a poculis erant, cyatho [orig: cyath˘] ex ea haustum vinum in sinistram fundentes manum sorbebant, quem ritum fuse exponit Xenophon paid. *ku/r. l. 1. Neque vero tantum vitae tuendae, sed voluptatis gulaeque causa [orig: causÔ] institutos fuisse Praegustatores, discimus ex Arnobio, l. 4. Curat, ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus veniant rerum incorruptarum sapores et an rite pulmenta condita sint, Praegustatoris fungitur atque experitur officio [orig: offici˘]. Quam voluptuariam Praegustatoris operam tetigit, in fabella de rustico et urbano mure, Horatius, l. 2. Sat. 6. v. 106.

Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes,
Continuatque dapes, nec non venaliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne quod affert.

Meminit Praegustatorum Alexandri M. Philippi videl. et Iollae filiorum Antipatri Iustin. l. 12. c. 12. deHaloto spadone, qui eodem [orig: e˘dem] officio [orig: offici˘] apud Augustum est functus. Vide Sueton. in Claudib, c.


page 872, image: s0872a

44. Alterius memoriam servavit vetusta Inscr. quae Romae in Monte Viminali in vinea quadam, eruta est, sic sonans: Votum. Silvano. solvit. libens. merito. T. F. Diadumenus, Lurvesianus. Praegustator. Augusti. Apud Caesares autem procuratio Praegustatorum Liberto de more demandata est DIS. Manibus. Tt. Claud. Aug. Lib. Zosimi. Procurat. Praegustatorum etc. Vide TIt. Popmam, de Operis Servorum et Laur. Pignorium, Comm. de Servis; qui inter alia quoque monet, Praegustatorem, Infertorem et Pocillatorem, distincta habuisse munia: lice quandoque idem duplici forsan munere fungeretur. Plura hanc in rem vide apud Lipsium ad Tacit. d. l. Io. Meursium, Exercit. Critic. Parte 2. c. 7. uti de more Idololatrarum, non nisi praeceptos ac praegustatos a Diis suis cibos comedendi supra, ubi de Cibum capiendi Veterum ratione.

PRAEGUTTII qui et Praeguttiani, et Praecutini, Italiae populi in Piceno, trans Truentum fluv. in Aprutia, regio Abruzzo vulgo dicitur.

PRAELATI Ecclesiae olim vocabantur nedum Superiores, ut Episcopi, sed etiam inferiores, ut Archidiaconi, Presbyteri, Plebani et Rectores Ecclesiarum; Et recte quidem Rectores ipsos Ecclesiarum, cum ex more Regum dicuntur inthronizari, sic nominari ait. Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Melius cum Scriptura Episcopos, seu Inspectores, Dispensatores mysteriorum divinorum, Minsitros, etc. vocaveris.

PRAELATITIUS Habitus in Eccles. Roman. birrus dicitur: unde de reverentia Praelatis debita Concilium Gangrense, Siquis, ait, amictu pallii utitur, et eos, qui birris utuntur, despicit, Anathema est, can. 12. Ital. Mozzetta. Haec vestis supra Dalmaticam seu Tunicam vulgo Mantellettum et lineam, quam Rochettum dicunt, induebatur. Et quidem Romae solus Pontifex fert birrum sive mozettam, super lineam siver rochettum, absque mantelletto, quod est signum iurisdictionis: Nam cum aliquis domi propriae moratur, mantello [orig: mantell˘] opus non habet: idemque, in hebdomada in Albis, birro [orig: birr˘] albo [orig: alb˘] induitur. Cardinales itidem in Ecclesiis sui tituli, ut et in congregationibus habitis in suis palatiis seu ibidem sollenniter visitati, et in sede vacante, otuntur birro [orig: birr˘] et rochetto [orig: rochett˘], absque mantelletto, quia tunc iurisdictionem exercent. Episcopi extra suam dioecesin non opossunt ferre mozettam, exeptis Episcopis Regularibus: in su dioecesi vero possunt etiam coram Legato seu Cardinali, ut IuliiII. et Pii II. exemplis confirmat Angelus Rocca, apud Macros Fratres Hierolex. in voce Birrus. Color porro violaceus in vestibus Praelatorum antiquissimus est, imo eodem [orig: e˘dem] colore Ecclesiastici omnes utebantur, ad instar Pontificis familiarum in praesenti, Caudatariorum Cardinal. et Clericorum in Episcopalibus Seminariis; ob si militudinem cum veste Dominica, quam Nonnus ad Iohann. c. 19. oi)/nopa vocat, i. e. vinacei coloris, inter rubeum et violaceum medii, si ei fides habenda. Quemadmodum et id, quod de partieula huius vestis ab Emanuele Palaeologo Graecorum Imperatore Henrico Castellae Regi, dono missa [orig: missÔ] et in Monasterio Carthusianorum sub titulo S. Mariae de Arriago dioeces. Vallisoleti affervata [orig: affervatÔ]: item de alia particula [orig: particulÔ] eiusdem, quae Valentiae reperiatur, scribit Scherlog. Tom. 3. c. 5. Cantic. Auctori suo remittitur: vide eosdem Fratres ibid. ut et infra aliquid, ubi de rota Porphyretica. Est autem proprie Praelatus, qui populis praeest Magistratus. Glos. veter. Praelati, antepositi: de cuiusmodi Praelatis, i. e. Principibus saecularibus, exstat S. Ulaeriani liber. In Communione vero Romanaa Praelatus est Praefectus Ecclesiae, quomodo hodie Episcopi vocantur, qui proestw=tes2 Iustino Martyri, Praesidentes Tertulliano, de Coron. l. 3. c. 3. dicuntur: exstatque liber de Simplicitate praelatorum, Cypriani nomen praeferens. Sed et sic appellari quosvis inferioris dignitatis Rectores, ut sunt Plebani et Curiones, tradit Lindewodus ad Provineiale Cant. l. 2. Hinc Praelata, Praelatia, Praelatio, Praelatura, apud Auctores, quos hanc in rem laudat Car. du Fresne Glossar. Prateio apud Io. Calvin. Lexic. Iurid. Praelatura est Prioratus seu Guardinatus, secundum diversitatem ordinum, c. nullus de elect. in 6. Imo et omnis honos sic dicitur, qui propter administrationem alicui tribuitur, c. quae Episcopatum 7. q. 1. etc.

PRAELECTIO Legis Verbique divini frequentior et accuratior, quam hactenus obtinuerat, praedicatio, inter esraiticae Reformationis capita, memoratur Nehemiae, c. 8. v. 8. 9. Et legerunt in libro illo, in Lege Dei explanate, et apposuerunt ei intellectum et intellectionem per Scripturam ipsam. E qua originem traxit hebdomadalis illa Sabbatina Praelectio in Iudaeorum Synagogis frequentata, de qua Actorum, c. 15. v. 21. ubi antiqua tempora explicat Burmannus de temporius Esrae, ante quae nec Synagogas structas, nec Legem hebdomadatim praelectam fuisse, docet ex Deuteronom. c. 31. v. 10. 11. 12. coll. 2. Chron. c. 17. v. 7. 8. 9. et 2. Regum, c. 22. v. 8. ut hic mos ultra mille annos, post Legem latam, demum inoleverit; confirmatus post modum exemplo [orig: exempl˘] Chriti, qui, Sabbato [orig: Sabbat˘] ingressus in synagogam, docebat, Marci, c. 1. v. 21. coll. Lucae, c. 4. v. 31. 33. et Apostolorum, Actor. c. 13. v. 14. 15. 42. 44. etc. Est autem ea lectio sic ordinata a Iudaeis, ut quolibet [orig: qu˘libet] anno [orig: ann˘] universa Lex absolvatur die magno [orig: magn˘] Festi Scenopegiae; quando simul novam eius lectionem ordiuntur. Quomodo deinceps etiam Prophetae divisi sunt, ut colligitur ex Actor. c. 13. v. 27. Tum voces Prophetarum, quaesper omne Sabbatum leguntur, impleverunt. Unde etiamnum in more est, ut utramque lectionem singulis Sabbati peragant. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 37. ž. 10. et 11. Vide infra Synagoga magna, it. Targum. In Novo Testam. Praelectio verbi divini in coetibus vulgari ac nota [orig: notÔ] lingua [orig: linguÔ], eiusdemque explicatio, similiter diu in Ecclesia obtinuit, ut ex Veterum scriptis constat: ac sub Gregorio M. demum, et sucessoribus eius, Caroli M. tempore defecisse videtur; sub quo Latinos passim ritus, et in sacris sermonem, invaluisse, ac de


image: s0872b

Euangelii corpore excerptas quasdam particulas, Ecclesiasticae Plebi in ordinem praelegi coepisse, idem docet Part. 2. l. 7. c. 17. ž. 18. more prisco [orig: prisc˘] hodie plurimis in locis revocato [orig: revocat˘] etc. Vide plura supra voce Lectio, alibique. Addo hic [orig: hţc] saltem, Praelegere vocem Artis esse, et de Praeceptore proprie, ut legere de discipulo, usurpari: sicut Graeci paranaginw/skein, vel etiam e)panaginw/skein, de Magistro; uti a)naginw/skein, de discipulo dicunt, vide Casaubonum, ad Sueton. de Grammat. et Rhetor.

PRAELIARES Dies dicebantur Romanis quibus fas erat res repetere velhostem lacessere. Hos a iustis segregat Macrobius, qui erant continui triginta dies, quibus exercitu imperato [orig: imperat˘] vexillum rufi coloris in arce positum erat. Unde et Festus, Proeliares, inquit, dies appellantur, quibus fas est bello [orig: bell˘] hostem lacessere: erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas fuit id facere. Ubi per ferias publicas, intelligere eum dies iustos, notavit Iac. Oiselius ad A. Gellium l. 15. c. 1. Non Proeliares ergo erant tum hi dies iusti, tum dies atri, ut postridie Kalendas, Nonas et Idus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Adde non Praeltaribus, dies Innominales, ut ante quartum Kal. Nonas et Idus. Item Ferias Latinorum, Saturnaliorum et Proserpinae. Hinc quod Quintus Sulpitius Tribun. milit. rem divinam dimicandi gratia [orig: gratiÔ] post Idus fecisset, ad Alliam contra Gallos male pugnatum: Cannensem quoque cladem, antea diem 4. Non. Sextileis factam fuisse, annotatum est: Compluresque Senatores, verba sunt A. Gellii, l. 5. c. 17. recordari se dixerunt, quoties belli gerendi gratia [orig: gratiÔ] res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a Magistratu Pop. Rom. facta esset, eius belli proximo [orig: proxim˘] deinde praelio [orig: praeli˘] Reip. male gestum esse. Vide quoque Macrob. Saturn. l. 1. c. 16. Varronem, alios. Verumtamen hi dies in bello quidem inferendo, sed non in excipiendo, observati: ut idem habet Rosin. l. c. De Proeliaribus, apud Normanoos olim, vide infra, Quadragesima.

PRAELIUM pars pugnae, sicut pugna pars belli est, nonnumquam tamen cum pugna confunditur: Hoc quo [orig: qu˘] die commissuri erant Romani signum in castris proponebatur, tunica videl. purpurea vel coccinea, supra Praetorium expansa, cuius meminit Plut. in Fabio et alibi, Liv. item ac Polybius. Post ubi iam ad conflictum exeundum, et exercitus castris educendus esset, signa militaria, quae in castris fixa erant, captatis auguriis evellebantur e terra: Habebaturque inter felicia auguria, si avellentem signa facile sequerentur; ideoque Crassus in Arabis bello Parthico cum filio occisus legitur, quod iturus ad Proelium avellere signa vix potuerit. Educto [orig: Educt˘] castris exercitu, acies instruebatur, quod qua [orig: quÔ] ratione fieri consueverit, fuse docet Liv. l. 8. Coeterum non uno [orig: un˘] semper illa instructa est modo [orig: mod˘], ut videre est tum apud Caesarem Comm. tum apud Aelian. l. de instruenda acie. A Gellius, l. 10. c. 9. aliquot militaria vocabula, quibus variis modis instructa acies appellari solita est, recenset: qualia, Frons, Subsidia, Cuneus, Globus, Serra, Alae, Turres etc. de quibus consulendi Scriptores Tactici. Vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Quod si periculum aliquod imminere videretur, et Aruspices nuntiarent, non placatos esse Deos, tum unus aliquis ex Romanis sese pro exercitu suo et simul exercitum hostium devovebat, qua de re videndus Livius, l. cit. et diximus supra. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 14. Apud Athenienses, post agnum in hostium fines in signum clarigationis immissum, ut docet Diogenianus, Cent. 2. Prov. 96. (quod Hesychius, in Proelii potius committendi signum factum esse contendit) contra hostem movebant, dextroque aciei cornu, ex veteri lege, Polemarchus praeerat, teste Herodoto [orig: Herodot˘], in Erato. Commissuri dein Proelium victimam sacrificabant, extaque inspiciebant: tum *purfo/roi i. e. Faciseri praeeuntes, qui antiquis temporibus Tubicinum loco [orig: loc˘] erant, faces in medium utriusque exercitus proiciebant, conflictus signum: Unde Statius, Theb. l. 4. v. 5.

Primo [orig: Prim˘] manu rutilam de vertice Larissaeo
Obrudit Bellona facem.

Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] incolumes ad suos sese recipiebant, sacri enim et in peculiari Martis tutela tales habebantur; quo [orig: qu˘] factum, ut de totali internecione exercitus in Proverbio dicatur, ou)de o( purfo/ros2 e)sw/sqh. Postea tubae successerunt, quibus servente Praelio [orig: Praeli˘] *)/orqion. carmen canebatur, quo [orig: qu˘] mirum in modum ad rem fortiter gerendam militum accendebantur animi. Unde Euripides in Phoenissis, v. 830.

*)epei\ d' e)sh/mh|n' *)/orqion *turshnikh=|
*sa/lpiggi kai\ sunh=yan a)llh/lois2 ma/xhn

. Quarum vice nonnumquam clypeos quoque conchasque sonantes, adhibitos legimus. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 8. tit. 1. Franc. Rossaeum, Arch. Attic. l. 6. c. 5. Aud eosdem, periculo [orig: pericul˘] imminente, Dux exercitus quondoque se devovebat, ut Codri Regis exemplo docet Velleius Paterc. l. 1. c. 2. Reliqua vide supra, in voce Miles, et alibi. Velitationes vero iusto Praelio praemittendas, suadent prudentiores, ut, si inferiorem senserit hostem belli Dux, Proelium maturare; sin superiorem, moram interponere norit [orig: n˘rit]. Sic Alexander ac Porus, levia conferentes praelia, parvae rei discrimine summae experiebantur eventum, apud Curtium, l. 8. c. 12. 13. Quod idem Horatius, apud Livium, et Valerius apud eund. fecisse leguntur. Nec Caesar, cum hoste praesertim novo, aliter dimicavit. Attilam quoque. praecursionibus aliquibus praemissis, qui tenuia primum futuri conflictus ederent praeludia, iustae pugnae quaesivisse tempus occasionem, Nic. Olahus in Vita eius scribit. Vide Amiratum, l. 19. c. 1. et Machivellium, l. 3. c. 37. Sed nec hoc omittendum, clamare Proelium inituros a plerisque consultum duci. Hinc Caesar, ubi consilium Pompeii, qui id neglexerat, damnat, Non frustra, inquit, l. 3. Bell. Civ. c. 92. antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent, clamoremque universi tollerent: quibus rebus


image: s0873a

et hostes terreri, et suos incitari existimarunt [orig: existimÔrunt]: Catoque Senior, teste Plut. in eius vita, c. 3. dicere solebat, verba plus quam gladium, et voces plus quam manum, hostes infugam vertere, attonitosque reddere, sibique invisum esse militem, qui latius sterteret, quam inclamaret. Quem proin morem apud plurimas Gentes in usu fuisse, legimus. De Germanis vide Tacitum, Germ. c. 3. ž. 1. de Persis ac Macedonibus Curt. l. 3. c. 10. de Britannis iterum Tacit. Annal. l. 14. c. 35 de Poenis, Livium, l. 25. c. 21. de Gllis eundem, l. 38. c. 17. de Lusitanis, Diodor. Siculum, l. 5. de Parthis, Plut. in vita Crassi; de Hibernis, Stanihurstum Rer. Hibern l. 1. de Turcis Leonh. Chiensem etc. e quibus Germanorum clamorem Barditum vocat Tacitus: Barritum legit Lipsius. Blaritum mavult Althamerus: Hibernorum Pharro, Pharro Stanihurstus: Turcae altissime inclamant, Illalaillala, Mahomet Russolalla, i. e. Deus est et semper erit, et Mahometus est servus eius. Ipsis Israelitis, Ierichuntem invasuris, Deus apud Iosuam, c. 6. v. 5. Cum insonuerit, ait, vox tubae longior (quem sonum *)/orqion Graeci dixere [orig: dixŕre], de quo supra) et concisior, et auribus vestris increbuerit, conclamabit omnis populus vociseratione maxima [orig: maximÔ]. De Hispanis quoque ita Silius Punicorum, l. 10. v. 229.

------ Ritu iam moris Iberi,
Carmina pulsata [orig: pulsatÔ] fundentem barbara cetra [orig: cetrÔ]

Vide Matth. Berneggerum in Tacit. German. quaest. 8. et quaest. 152. Io. Meursium ad Lycophronem, Io. Parrhasium, I. Lipsium de Militia rom. l. 1. c. 3. Casp. Barthium. Animadv. ad Papinium, Thebaid. l. 4. v. 5. nec non supra ubi de Belli indicendiritu, item voce Ministelli.

PRAELOCUTOR in LL. Baronum Scoticorum alibique, idem quod Advocatus est, Patronus, Causidicus. Interdum Prolocutor. Matth. Paris A. C. 1254. p. 592. Proloquutor Domini Regis, qui nunc Advocatus Regis nuncupatur etc. Car. du Fresne Glossar. Qui nempe aliorum nomine verba facit. In urbe Galliae inclita, Monspelii, Magistratui municipali (Consules vocantur vulgo) attribuitur e corpore Causidicorum delectus aliquis, ipsi Prolocutorum itidem ere, Gall. Parlier, appellant, quia et os Consulum, et quasi publicus Orator: quam eandem consuetudinem in variis Belgii urbibus dicunt observari. Talis in Apostolorum collegio S. Petrus fuisse videtur, quem aliquoties in Euangeliis, silentibus ceteris, loquutum deprehendimus; id quod B. Chrysostomus, Theophylactus, et passim Patres qermo/thtos2 illius (sic enim loquuntur) et zeli vehementiae adscribunt: cuiusmodi praefervidi sanctissimique zeli exempla quaedam Hieronymus collegit ad Matth. c. 24. v. 28. idemque Chrysostomus, Theophylactus, Photius, Alii, propterea eum modo *)/ecarxon et *korufai=on, modo *sto/ma, modo *prohgo/ron tou= *aposto/lwn vocant, uti pluribus docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce *pe/tros2: eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] voce Dei constitutus dicitur, Exod. c. 4. v. 14. Aaron, [gap: Hebrew word(s)] ut sit os Mosi, et loquatur pro illo etc. Vide et Casaubon. Exercit. in Baron. XV. n. 5. De voce vero Proloquium, apud Rhetores, vide Martianum Capellam, p. 98. et 121.

PRAELUDIUM dicebatur Gladiatorum exercitatio velitaris, qua [orig: quÔ] certamini praeludebant. Postquam enim dies ludo destinata illuxit, arma proferebantur; eaque duplicis generis, Lusoria videl. seu Exercitoria, Graecis e)sfairwme/nk a)ko/ntia, eo quod pilis quibusdam, ne laederent, erant praefixa: Decretoria seu Pugnatoria. Quo respiciens Seneca, Ep. 117. Remove, inquit, ista lusoria arma, decretoriis epus est. Prioribus, cum utebantur, Praeludium appellatum est, quo [orig: qu˘] sensu, Megara loquens de Hercule in cunis duos serpentes elidente, apud Senecam, Hercul. fur. v. 222. ait.

Praelusit Hydrae. ------

Vide et supra Musea: ac infra, Triobolus. Posteriora cum adhibebant, dicebantur dimicare ad certum, item versis, id est, transmutatis, armis pugnare, Lips. Saturnal. l. 2. c. 19. Ad quem morem etiam Paulus alludere videtur, cum 1. Corinth. c. 9. v. 26. 27. inquit, *ou)/tw pupteu/w w)s2 ou)k ai)/ra de/rwn: a)ll' u(pwpi/azw to\ sw=ma/ mou, ubi a)e/ra de/rein idem quod ventilare est, apud Senecam: o(pwpia/zein vero, serio pugnare. Ita enim is, l. 1. Contr. Aliud est ventilare, aliud pugnare. Vide quoque Suidam in voce u(pw/pia et Thom. Godwynum, Anthol. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 10.

PRAELUM apud Martialem, l. 2. Epigr. 46. v. 3.

Sic tua suppositis pellucent praela lacernis:

trabs est, qua [orig: quÔ] vestes premuntur, unde et nomen. Vide infra Prelum, ubi et versus huius sensum enucleabimus. Alias Praelum torcular, quo [orig: qu˘] vinum exprimitur, apud eundm, l. 1. Ep. 27. v. 5.

Non haec Pelignis agitur vindemia praelis etc.

Quantum vero singulis pressuris exprimi iustum sit, exponit Plin. l. 18. c. 31. ubi et alia huc facientia, Pressura una culeos XX. implere debet. Hic est pes iustus. Ad totidem culeos et lacus XX. iugeribus unum sufficit torculum. Premunt aliquid singulis, utilius binis -------- longitudo in his refert, non crassitudo, Spatiosa melius premunt: antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. Intra centum annos inventa Graecanica, mali rugis praeli cochleae illabentibus, palis affixa [orig: affixÔ] arbori stella [orig: stellÔ], cum praelo arcas lapidum attollente secum arbore: quod maxime probatur. Intra viginti duos hos annos inventum, parvis praelis et minori torculari, aedificio [orig: aedifici˘] breviore. et malo [orig: mal˘] in medio erecto [orig: erect˘], tympana vinaceis, superne toto [orig: tot˘] pondere urgere, et super praela construere congeriem. Fuit autem Culeus mensura liquidorum maxima, quae 20. amphoras continebat, et urnas 40. Vide supra in hac voce. Hinc Praelator Ennodio, l. 9. Ep. 2. qui oleum praelo [orig: prael˘] oleario [orig: oleari˘] exprimit, de quo vide infra voce Trapetum.

PRAELUX apud Festum, quis dictus, vide supra ubi de Nuptiis.