December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0793a

PLOTIUS [4] Grippus nomen Romanni illustris Viri, ad quem exstat Papinii Statii Risus Satur. l. 4. Sylv. 9. ubi Animadv. Barthii vide.

PLOTIUS [5] praenomine Marcus, centurio Caesaris, in colloquio ad Apsum fluvium, a Pompeianis vulneratus. Caes. l. 3. de Bello Civ. v. 19.

PLOTIUS [6] Tucca ut eum vocat Cornutus, vetus Persii interpres, qui de Tucetis loquens Galliae Cisalpinae, prius ait dictum Tucetam, postea vero appellatum esse Tuccam. Horat. l. 1. Serm. Sat. 5. v. 40.

Plotius, et Varius Sinuessae, Virgiliusque
Occurrunt: animae, quales neque candidiores
Terra tulit, neque quibus [orig: queis] me sit devinctior alter.

L. PLOTIUS poeta, qui, teste Tullio [orig: Tulli˘], carus fuit C. Mario, quia gesta sua ab eo celebrari posse arbitraretur. Vide et Lucius.

PLOTUS vide PLAUTUS.

PLOUM in veterib. Glossis, quod habet duas rotas, aratrum; cuiusmodi, fuit, quod Galli plaurati aut plammorati vocabant, ut auctor est Plinius, l. 18 c. 18. Car. du Fresne Glossar.

PLOXIMUM Italis Transpadanis olim dicebatur capsum: Unde Catullus, Epigr. 98. v. 6. Gingivas ploximi habet veteris. Origine Graeca [orig: GraecÔ], a ple/cis2 enim trw=cis2, ple/cimon, ut a trw/cimon; ex ple/cimon autem ploximum fecere [orig: fecŕre] Latini. Et quidem ple/gma eiusmodi carrorum et cisiorum capsum Graecivocant, Hesychius, Eustathius, Alii, qui et pei/rinqa. *(uperteri/hn quoque Homerus, Od. z. v. 70. quod interpretantur Grammatici to\ ple/gma kai\ to\ ph=gma th=s2 a(ma/chs2; Sirpeas Latini alias. Ovid. l. 6. Fastor. v. 680.

------ Et in plaustro sirpea lata fuit.

Ubi male in vulgatis, scirpea etc. Vide supra Capsi, et infra Sirpi.

PLUBIUM Sardiniae oppid. Ptol. Sossari Nigro. Baudrando est in ora Boreali contra Corsicam. Nunc S. Reparata, vicus, 25. mill. pass. a Turritana urbe in Septentrionem.

PLUITALIA Ptolem. Pluvialia vero Plinio, l. 6. c. 32. una ex insulis Fortunatis, quam Bacchius Isola del ferro vocari scribit. Lanzerotta vero Nigro dicitur. Est Occidentalior aliis Canariis, 16. leuc. a Palma Insula in Meridiem, 6. a Gomera. Circuitus 7. leuc. Hispanic. circiter. Isla de Hierro, Hispanis.

PLUMA in avibus aliud, aliud penna. Fridericus II. Impe rator de Arte Venandi, l. 1. c. 45. Nam plumas dicimus, quae habent cannulas in radice, et costam procedentem, per medium gibbositatis, usque ad ultimum earum. Hae plumae nascuntur per totum corpus, et cooperiunt cutem: sed pennas dicimus, quae habent maiores cannulas, radices sibi et similiter costam protensam per medium pilositatis usque ad summum. Hae sunt maiores plumis, et multo magis sunt ad sustinendum volucrem in aere, quam ad cooperimentum cutis, apud Car. du Fresne Glossar. Quae tamen non raro confundi videas. Inde non unus humano generi usus. Certe Plumae, galeas ac petasos militum, postquam setis ex cauda equina, (unde *(/ippouris2 dicta) utidesierunt, ornare iam olim coepere [orig: coepŕre]; unde pte/rinon fa/lon Polybius vocat. Et quidem, et tribus Carum inventis, primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] ab Herodo to in Clio memoratur, quod galeis cristas illigarint [orig: illigÔrint]: quod non ad ornatum modo, sed terrorem etiam factum fuisse, notum est. Vide supra passim, inprimis ubi Gallo gallinaceo Manucodiata, Pavone. Praeterea hodieque Plumarum usus in cul citis est, ac cervicalibus, quam consuetudinem itidem multi iam aevi esse, discimus ex Plinio. Ita enim is, l. 10. c. 22. Candidorum (anserum) alterum vectigal in Pluma est. Velluntur quibusdam locis bis anno [orig: ann˘]. Rursus plumigeri vestiuntur; molliorque, quae corpori quam proxima, et e Germania laudatissima. Candidi ibi, verum mmores, Ganzaevocantur, Pretium plumae eorum in libras denarii quini. Et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigilii statione adhaec aucupia dimissis cohortibus totis. Eoque delitiae processere [orig: processŕre], ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices possint. Sed ulterius longe Heliogabali provecta luxuries est, qui non nisi subalaribus perdicum pennis culcitras farciri voluit. At ex plumis, seu plumos lectos Anglis suis interdixisse Henricum V. Regem scribit Gobelinus, Commentar. Pii II. Pontif. Rom. l. 6. additque, animum ei fuisse, si totum Franciae Regnum occupasset [orig: occupÔsset], vini usum auferre, omnesque vineas aratro [orig: aratr˘] vertere, nihil tantopere hominum vires, quam plumas et vinum, enervare rato. Istiusmodi vero lectos seu pulvinaria, Plumacia dicit Papias, eo quod plumis impleantur. Neque alia [orig: aliÔ] notione usurpavit Gotefridus Viterbiensis, Chron. Part. 9.

Ultimus Assyriae Rex nomine Sardanapala
Fecerat ex pluma plumacia, clausus in aula,
Facta suis digitis culcitra prima fuit etc.

Sed magis admirationem meretur is Plumarum usus, qui apud Gentes toto [orig: tot˘] a nobis Atlantico [orig: Atlantic˘] divisas obtinet. hae plumulas minutas Psittaci aliarumque avium discolorum, forcipe ad id praeparato [orig: praeparat˘] extrahunt, apteque sociant, prout exigit opus id, quod paratur. Nunc enim pilcos, perizomata, vestes; nunc aulaea, sapetiaque; nunc clypeorum et ensium ornamenta, inde concinnant, imo et imagines, apte adeo unumquod que referentes, ut subinde illa exsuperent, quae penicillo [orig: penicill˘] habemus expressa. Ad quod licet variarum avium plumulae sint idoneae, facile tamen principem merentur locum, exiguae illae in tractu Mexicano, haud apibus maiores, et harum instar, rore ex floribus collecto [orig: collect˘] viventes gliriumque instar totam dormientes hiemem: quarum plumulae vel solae operis sufficere plumatili creduntur. Et quidem eius generis, aliarum queavium discolorum plumulae, divendi in America nundinarum tempore solent: imo opes multorum in iis solis sitae sunt: qua de re vide plura apud Ulyssem Aldrovandum, Ornitholog. tom. 2. l. 9. p. 856. compluriaque id generis conspicere est, in Amstelodamensium Urbe. De Sinensibus quoque; avium diversicolorum pulcherrimarum, quas Quangsia in


page 793, image: s0793b

Queilin habet, plumas pulchro [orig: pulchr˘] amoenissimoque [orig: amoenissim˘que] ad aspectum colore, pannis sericis intertexere, resert Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 37. existimant autem eruditi quidam, nec Antiquis artem hanc penitus ignotam fuisse, dictosque Plumarios, qui ex plumis vestes texerent: ita apud Nonium vocari Varroni Cat. sive de liberis educandis: item Vitruvio, l. 6. c. 7. Sed omnino adsentiendum, per Textores plumarios, intelligentibus eos, qui acu vestes, ad modum plumarum, pingerent. Sic plumatiles vestes pepolkilme/nai, ac similiter Publ. Syro Plumatum aureum Babylonicum, quod aurum purpuraque acu insuerentur tapetibus Babylonicis: Item Vopisco, in Carino, c. 20. tunicae micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles: quem in locum multa praeclre de hac Arte Salmas. o( pa/nu annotavit, Gerh. Ioh. Vossius, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 97. Anton. Thysius IC. Notis in A. Gellium, l. 2. c. 6. ubi versus citatur 770. ex Aeneid. 10.

------ ------ Quem pellis abenis
In Plumam squamis auro [orig: aur˘] conserta tegebat:

In similitudinem, inquit, plumae. Plumae autem proprie erant in vestibus, notae rotundae ex auro vel purpura, instar plumarum, intertextae ac variatae. Ita et laminae rotundae vel circuli ferrei, plumae dicebantur. Sed proprie de vestibus: hinc et Plumarii dicti. De Arte plumandi ita Turnebus, l. 11. c. 21. Species quaedam proprie est acu pingendi, cum clavi, aut patagia, aut segmenta, aut scutulae, aut tessellae sic aliae aliis in veste super ssuuntur, ut plumam avium referant. unde et Plumariorum et plumandi nomen ortum est, per similitudmem traductum, qui cum, sine assumento, acu pingendo plumae avium referuntur. Quinetiam ad Artem textoriam vel insertiones laminarum refertur. Servius, Pluma est armatura, ubi in laminam se indit. Coniungit hic [orig: hţc] Poeta squamas cum plumis etc. Meminit Plumatilis vestis Plautus, ubi varia muliebrium vestimentorum nomina conglomerat, Epidic. Act. 2. Sc. 2. 49.

Cumatile aut Plumatile, cerinum aut melinum, gerrae maximae.

In quae verba Octav. Ferrarius de Re Vestiar. l. 3. c. 20. An vestis, inquit, confici possit ex plumis, haud scio. Verisimilius est, clavis distinctam fuisse opere Phrygionis, qui plumarum formam referrent, unde opus Plumarium. Ubi, quod haud scire se profitetur, ex Americanis supra memoratis, edoceri potuit: Ipse manicam, cui frigoris arcendi causa [orig: causÔ] manus hiberno [orig: hibern˘] tempore inseri solent, ex Plumis scitissime confectam, opera [orig: operÔ] Pellionis Basiliensis, non sine voluptate haud pridem vidi. Sed deopere Plumario infra pluribus agetur. Hic [orig: Hţc] vero non omittendus plumarum. in bello usus, quarum adustarum foedo [orig: foed˘] nidore Ambraciotae Romanos, urbem obsidentes et cuniculo [orig: cunicul˘] occulto [orig: occult˘] acto acrius imminentes, non parum morati sunt, uti pluribus exponit Liv. l. 38. c. 7. Vide quoque spra in voce Dolium: ut et aliquid, ubi de Paganica pila, it. voce Pila, nec non infra in Tufa.

PLUMACIUM apud Anastasium Biblioth. in Sergio, In que intertus plumacium ex holoserico superpositum: Dominico Macro pluvinar ex plumis est. Aliis opus Plumariorum arte, de qua [orig: quÔ] infra, factum. Sed Ambrosius, l. 5. c. 27. ubi de Hygini exilio agens, senem huncabsque pulvinari ac veste non fuisse expellendum ait, hac [orig: hÔc] ipsa [orig: ipsÔ] voce utitur, Nesine veste, sine plumacio, pateretur extrudi senem. Vide supra, ut et in voce Plumellu.

PLUMARIA Ars Veterib. celebrata, Iac. Cuiacio, Bulengero, aliis, censetur sic vocata, eo quod Artifices istiusmodi primitus vestimenta ex avium conficerent plumis. Prudentius, Hamartig. v. 294.

------ Hunc videas lascivas praepete cursu
Venantem tunicas, avium quoque versicolorum
Indumenta novis texentem plumea telis

Corripus, l. 2.

------ ---- Sedemque paternam
Constructam plumis, pulchrisque tapetibus altam.

Et Seneca, Ep. 91. Non avium plumae in usum vestis conservantur. Varro, Nulla, quae non didicit pingere, potest iudicare, quid sit bene pictum a Plumario etc. Cuiusmodi texturae Philoctetes primus inventor fuisse traditur, qui in Insula Lemno diu versatus in summa rerum inopia, avium, quas configebat, carnibus vescebatur, et plumis induebatur. Q. Smyrnaeus, l. 9. v. 356.

------ ------ *)amfi\ d' a)/r' au)tw=|
*oi)wnw=n ptera\ polla\ peri\ lexe/essi ke/xunto
*)/alla de\ oi( sune/rapto peri\ xroi\+. xei/matos2 a)/lkar
*leugali/ou ------
------ ------ Plurima circum
Pluma avium strata in thalamis hinc inde iacebat
Pars consuta grave a pallenti corpore frigus
Arcebat. ------

Accius Poeta Tragicus in Philoctete, apud Censorinum de Die Nat. c. 28.

Pro veste pennis membra textis contegit.

Item apud Varr. de L. L. l. 5.

------ ------ Ingemiscimus,
Quod haec pennigero, non armigro in corpore
Tela exercemus.

Quem Acci locum citat Cicero, Ep. 33. l. 7. et ad priorem sic idem alludit, de Finib. l. 5. Philoctetes, ut apud Accium est, pennarum contextu corpori tegumenta faciebat. Hanc industriam postea imitati sunt aucupes, teste Plutarcho [orig: Plutarch˘], de fortit. Alex. l. 1. *pterwtoi=s2 a) mpi/sxontai xitwni/skois2, a)/grais2 e)pixeirou=ntes2 o)rni/qwn, Plumeis integuntur vestibus, cum avium venationes aggrediuntur: ut videl. aves hac [orig: hÔc] specie delusae incautius accederent. Tandem res cessit in luxum: ut videre est in Prudentii aliorumque verbis supra adductis. Et vero vix quidquam est hoc [orig: h˘c] artificio [orig: artifici˘] mirabilius, quod multis ab hinc saeculis intermortuum Americanorum opera [orig: operÔ]


page 794, image: s0794a

incipit reviviscere, uti dictum. Vide Fullerum ex Cortesio et aliis, Miscellan. l. 1. c. 20. An vero harum vestium artifices a Vulgato Interprete designantur, quoties Plumariorum aut Plumarii operis in Exodo meminit? Ita definiunt modo dictus Fullerus et Scaliger in Varron. Bochartus Plumarii vocem putat patere latius; cum respondeat Hebraeis [gap: Hebrew] et [gap: Hebrew] , quarum prior Acupictorem proprie significat, posterior Polymitarium, neutra Plumarum textorem. Et si Plumarius is sit, qui aulaea aut vestes texit ex plumis, cur Exodi, c. 35. v. 35. opera eius texi dicuntur, non de pluma, sed de hyacintho ac purpura, coccoque et bysso? Cui simile est, quod Exodi, c. 39. v. 23. fit Aaron cingulum de bysso retorta, hyacintho, purpura ac vermiculo bis tincto, arte plumaria [orig: plumariÔ]. Ut artem hanc versatam fuisse palam sit in textura byssi, purpurae etc. non plumarum. Cur ergo Plumaria dicta? Quia, ut Turnebus, Adversar. l. 11. c. 21. ait, species quaedam est sollerter acu pingendi, cum clavi, aut patagia, aut segmenta aut scutulae aut tessellae, acaliae aliis in veste superassuntur, ut avium plumam referant etc. aut, cum sine assumento acu pingendo plumae avium referuntur: cuiusmodi opus cumatile aut plumatile Plauto dicitur, ut vidimus etc. Interim non reicienda Fulleri sententia videtur, Miscell. Sacror. l. 1. c. 20. Artem plumariam circa ipsas av ium plumas primitus versatam esse, inde vero Polymitariam et Acupictoriam occasionem simul ac nomen hausisse Hoc certum, postmodum Plumariam artem eam appellatam fuisse, quam *poikiltikh\n vocabant, ac dictos Plumarios, qui plumas, atque adeo alias florum v. g. animalium, hominumque figuras, aut acu pingebant aut arte textoria [orig: textoriÔ] exprimebant in serico: sed et plumas imitatione itidem verarum plumarum, vocarunt [orig: vocÔrunt] Veter. notas ex auro vel purpura protundas, quibus vestes intexebantur et variebantur, quasque etiam clavos dixerunt, et oculos. Unde vestes purpura [orig: purpurÔ] oculare, apud Tertullian. de Pudic. et Hebraei quoque maculas in vestibus rotundas, acu Plumarii intextas, ocellos appelavere [orig: appelavŕre]; qua de re vide infra, in voce Plumatum. Pronuntiarunt [orig: PronuntiÔrunt] vero artem hanc poikeltikh\n Texturae speciem Veter. Pollux, poikilth\n de\ *ai)sxi/nhs2 *tima/rxou kathgorw=n ei)=pen( e)/sti de\ tou=to u(fantiko\n ei)=dos2. Inde Plumarii textores. Firmicus, Faciens Linteones, aut tunicarum Textores plumarios. Linteones in tela texebant, Plumarii textores acu lintea variabant, qui et texere dicebantur, non pectine, sed acu. Hinc Plumariorum Textrinae, apud Vitruvium, l. 6. c. 7. Indidem et plumare pro texere positum Adhelmo de laudibus Virginit.

Cadida post sequitur cum binis martyra sertis:
Integritas nitidam, nec non et passio rubram
Plumabant pariter macta [orig: mactÔ] virtute coronam.

In veter. Schedis MSS. rapiolintea [orig: rapi˘lintea] texere, pro acu pingere, reperit Salmas. Aliqua nobilissima mulierum duo tenuia lintea palladiis artibus unius in telae volumine rapio [orig: rapi˘] delicatiore texuerat. Ubi rapium delicatius, est acus delicatior, a verbo r(a/ptw, r)apeu\s2 et r(apei=on etc. Erant vero Plumarii duum [orig: duűm] generum, ut iam supra indigitatum, Phrygiones nempe et Babylonicorum pictores: Namque et hi, qui Babylonica peristromata variis coloribus in textis pingebant (quam Artem Babylonem maxime celebravisse et nomen imposuisse, refert Plin. l. 8. c. 48.) Plumariorum nomine venere [orig: venŕre]. Quos dum a Phrygibus ita separat Tertullianus, ut Phrygibus insuendi artem, Babyloniis intexendi tribuat, corrigitur a Salmasio, ut vidimus supra, ubi de Phrygionibus. Verum autem inter utrosque discrimen quodnam fuerit, dictum ibid. Diversi ab utriusque fuere [orig: fuŕre] Polymitarii, qui pectine, quod hi acu, effecere [orig: effecŕre]: interim et ad illos tandem Plumariorum nomen sese extendit. Cum enim plumare nihil aliud esset, quam plures notas in modum plumae factas vestibus cum pictura intexere, aut acu addere: postea id verbi de quacumque variegatione coeptum est usurpari. Inde Plumarii dicti, oi( poikeltai\, cuiuscumque illi generis essent, et quocumque [orig: qu˘cumque] modo [orig: mod˘] variare scirent vestes ac pingere: quod idem verbo quoque virgare contigit. Hoc namque cum proprie significet, virgis in longum latumque transversim positis variare ac maculis quadratis, operi reticulato similibus, aliquid distinguere, quo [orig: qu˘] genere solebant Gallorum vestes ornari: non dubitarunt [orig: dubitÔrunt] Auctores, quamlibetcumque macularum varietatem exprimere volentes, eam hoc [orig: h˘c] verbo [orig: verb˘] usurpative designare. Sed de hac voce infra. Vide Salmas. ad Vopiscum in Carino, c. 20. Iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro [orig: Tyr˘] et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles. Ubi plumandi verbo [orig: verb˘] utitur, quod operi plumario operamdare denotat. Longe alio [orig: ali˘] sensu idem adhibet, in Carm. de Sodoma Cyprinus, an Tertullianus?

Viderit Eridanus si qua illic populus albet,
Aut si quis plumat senio modulatior ales.

Hic [orig: Hţc] enim de avibus in sensu proprio usurpatur, pro plumis vestire. Nonius, Pilare dictum est, ut plumare, pilis vestiri. Gellius, l. 2. c. 29. pullis iamiam plumantibus. Et l. 9. c. 4. Corporibus hirtis et avium ritu plumantibus. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 22.

PLUMATUM Babylonicum apud Publ. Syrum, ubi de pavone ait,

Plumato amictus aureo Babylonico,

quibusdam idem est cum purpureo. Quia in Periplo Arrianus purpurae meminit, ex Apologo Babylonis urbe, ad Euphratis ostium. Et to\n *babulw/nion ko/kkon laudat Philostratus, Ep. 28. ad mulier. Proinde Pallium Sinar seu Babylonicum, Ios. c. 7. v. 21. Rabbi Chaninae est pallium ex purpura Babylonica; et Hieronymo coccineum, Bochartus vero per plumatum in telligit varium. Quia, ut ex Plinio patet, colores diversos picturae intexere Babylon maxime clebravit et nemen imposuit. Eo nos ducunt haec Aeliani de pavone, l. 5. c. 21. *deiknu\s2 filopo/nws2 to\ th=s2 pterw/sews2 polu/morfon u(pe\r th\n tw=n *mh/dwn e)sqh=ta, kai\ ta\ tw=n *persw=n poiki/lmata,


image: s0794b

Ambitiose ostentans pennarum speciem multiformem, supra Medorum vestem et Persarum varios colores. Unde Antiphen, Orat. de pavonibus contra Erasistr. quem citant Athenaeus, l. 9. et Aelian. cit. loc. pavones, vero [orig: ver˘] nomine, i. e. taw=nas2, numquam appellat, sed solum o)/rneis2 poiki/lous2, quasi hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘] ab aliis maxime distinguantur, Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 20. Atque sic passim, plumatae vestes, et plumatiles, et plumata Babylonica, quae pluribus plumis, h. e. notis ex auro vel purpura rotundis et in modum plumarum factis, quibus vestes intertexebantur et acu variabantur, sparsae erant. Nonio, vestis plumatilis est clavata, aut ex clavis facta. Theodoretus in 2. Reg. Quaest. 28. karpwto\n vocat: [gap: Hebrew] o( me\n *)aku/las2 xitw=na karpwto\n h(rmh/neusen a)nti\ tou= karpou\s2 enufasme/nous2 e)/xonta, ei( nu=n de au)to\n kalou=si ploumariko\n, Aquilas quidem tunicam carpotam interpretatus est, tamquam fructus habentem, quod hodie Plumaricum vocant etc. Nempe plumas, ut dictum, istiusmodi notas in vestibus vocarunt [orig: vocÔrunt]. Sic laminas rotundas vel circulos ferreos, et quibus loricae succudebantur, plumas etiam dixerunt, quod plumarum referrent similitudinem, et squamas, quod squamarum. Unde plumatae loricae, ex laminis ferreis in modum plumae consertae. Virg. Aen. l. 11. v. 770.

Spumantemque agitabat equum, quem pellis aheno [orig: ahen˘]
In plumam squamis auro [orig: aur˘] conserta tegebat.

Ubi ahenis in plumam squamis, i. e. aereis bracteis in plumarum aut squamarum similitudinem. Ad quem locum Servius ex Sallustio, Equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant. Tales loricae plumatae, de quibus Iustinus, l. 41. c. 2. ubi de Parthis, Munimentum ipsis, equisque loricae plumatae sunt; quae utrumque toto corpore tegunt. Et Amm. Marcellin. de iisdem, l. 24. Roman; hostem undique laminis ferreis, in modum plumae tenuis, contectum etc. lacessebant. Quomodo de Sarmatis et Quadis idem habet, l. 17. Loricae ex cornibus rasis et levigatis, plumarum in speciem, indumentis inexae. Unde lux Statio, Theb. l. 4. v. 268.

------ ------ aspera plumis
Terga, Cydonaea [orig: CydonaeÔ] corythos arundine pulsat.

Et, l. 11. v. 543.

------ alte ensem germani in corpore pressit,
Qua male iam plum is imas tegit inguina thorax.

Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 1. c. 3. Vide quoque infra in Plumeum. Quae vero in vestibus plumae, shmei=a Graecis, Latinis notae et signa dicta: Unde xruso/shmos2 vestis et porfuro/shmos2, aureis purpureisque notis insignita; ut contra a)/shmos2, quae nihil auri et purpurae intextum haberet. Virg. l. 1. Aen. v. 652.

------ pallam signis auroque rigentem.

h. e. signis aureis asperam, xruso/shmon. Ovid. l. 6. Met. v. 577.

Purpureasque notas filis intexuit albis.

Quintilian. l. 8. c. 5. Porro ut adfert lumen clavus purpurae loco [orig: loc˘] insertus, ita neminem dedeceat intertexta notis pluribus vestis. Clavos autem etiam Latini vocabant, ut Graeci h(/lous2, a figura. Variis enim figuris, qua rotundis, qua quadratis, Veterum luxuria lusit in vestibus auro [orig: aur˘] purpurave [orig: purpurÔve] illudendis: quarum quae rotundae erant inque circulum flexae, plumas proprie, ut dictum vocitarunt [orig: vocitÔrunt] Latini et fortasse etiam clavos; namque et horum capita rotunda. Unde a)spidi/skoi Graecis. Dixerunt et oculos: Hinc vestes purpura [orig: purpurÔ] oculare, apud Tertullian. de Pudic. Sed enim plerosque Interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura [orig: purpurÔ] oculandis saepissime evenire est. Purpura [orig: PurpurÔ] clavare vestem, et purpura [orig: purpurÔ] oculare, idem erat. Hebraeis quoque maculae in vestibus rotundae, Plumarii intextae acu, ocelli. Hinc verbum [gap: Hebrew word(s)] vestem oculare, Et opere plumario [orig: plumari˘] oculos vesti intexere. et [gap: Hebrew word(s)] quod oculatum est et oculis intextum: Palas annulorum et istos vestium ocellos eodem nomine apellarunt [orig: apellÔrunt]. Sic Graeci sfragi=das2 et de annulorum palis et de vestium signis sive clavis dixerunt. Hesychius, sfragi/des2, ai( e)pi\ e)pi\ tw=n daktuli/wn kai\ ta\ tw=n i(mati/wn shmei=a. *sfragi\s2 est gemma ipsa, pala autem pars annuli, quae gemmam cohibet, palea quoque et paleta dicta. Haec rotunda erat et cava: unde et vestium clavi rotundi ita dicebantur a figura. Sed et ke/gxrous2 rotundas istiusmodi macularum in acupictis formas, Graecis appellari consuevisse, diximus ex Athenaeo. Quo [orig: Qu˘] nomine etiam insignivere [orig: insignivŕre] poculorum emblemata, et signa, quibus asperantur, quod milio simillima essent, etc. Fiebant porro et intexebantur vestibus etiam quadrati clavi: quos Salaminii ku/bous2 vocarunt [orig: vocÔrunt], a tesserarum forma, teste Hesych. tesseras quoque Latini; recentiores Graeci tabli/a vel tauli/a h. e. tabulas, ita enim et tesseras dicebant. Tabulas tamen infimae Latinitatis auctores appellarunt [orig: appellÔrunt] etiam orbiculos illos ligneos vel eboreos, h. e. calculos, quibus in tabula luditur. Sic tabulae et tabli/a in vestibus, rotundi clavi fuerint. Anastasius in Leone III. alibique passim istiusmodi tabularum et orbiculorum, quibus vestes aut vela clavabantur, meminit. *tabli/a xrusa= et porfura= pro clavis aureis et purpureis, in Fastis Graecis. Plumas Latini, ut non semel dictum: et hinc Graeci recentiores *ploumi/a, de qua voce mox dicetur. A plumis illi igitur, h. e. clavis, quibus vestes interxebantur, Plumarum opus et Plumarii Textores dicti, non solum qui clavos vestibus insuerent seu intexerent, sed et qui quocumque [orig: qu˘cumque] genere picturae, quibuscumque coloribus et figuris variatas vestes, acu pingerent. Unde, quod obiter noto, clavata vestis non eadem cum picta fuit. Clavata enim, unius formae clavos, aurcos aut purpureos suis locis insertos et insutos habuit: picta vero diversis coloribus intexta fuit, ac varias rerum animaliumque formas acu impressas ostendit; cuius differentiae exemplum in Toga picta et Tunica palmata Romanorum; quae cum utraque vestis esset purpurea ac triumphalis, altera nempe Toga, picta fuit, poiki/lon peribo/laion et


image: s0795a

poikilh e)sqh\s2, Dionysio, l. 3. altera; nempe Tunica, auro [orig: aur˘] clavata fuit, eidem xruso/shmos2 semper dicta. Postea vero, cum sub Imperatorib. et tunicae triumphales pingi essent coeptae, et a picturae genere, seu argumento (quod palmas scil. intextas haberent, cum prius a clavorum latitudine clavatae dicerentur) palmatae appellarentur, consundi haec nomina inceperunt, et pictae quoque Togae passim palmatae dictae, apud medii inprimis aevi Scriptores, qui non aliter eas, quam Togas palmatas, vocare consueverunt. Vide Salmas. ad Vopis. loc. cit. et de virgatis vestibus, namque et sic aliquando plumatae dici fuerunt solitae (quamvis virga et pluma vestium multum differrent) infra.

PLUMBARIA insula parva Hispaniae Tarraconens. in ora orientali, apud Ferrariam promontor. Plumbariam quoque invenio apud Ptolem. sed in Sardoo mari. Lloyd.

PLUMBATA apud Gauterium Cancellarium de Bellis Antiochenis, p. 453. Telis, sagittis, plumbatis ferratis et crebris gladiorum ictibus reinuadendo acerrime percusserunt: Brissonio iaculi genus est, in modum sagittae pennis instructum, quod Veteres Sipontino [orig: Sipontin˘] teste, Manobarbalum vocabant, plane peregrino [orig: peregrin˘] vocabulo [orig: vocabul˘], a quo milites, qui plumbatis utebantur, Manobarbali sunt appellati: Idem ex Auctore libelli de Rebus bellicis, qui Notitiae Imp. Rom. subiunctus est, Plumbatae duo genera fuisse docet: unum, cuius ligno ferrum ad formam venabuli aptatum infigebatur fistula [orig: fistulÔ] eiusdem ferri parumper extensa [orig: extensÔ], supra quam modico [orig: modic˘] interiecto [orig: interiect˘] spatia [orig: spatiÔ], plumbo adhaerentes aculei, velut tribuli, emergebant, quae plumbata tribulata appellabatur; Alterum mamillatum, cuiusmodi plumbata bene extensa et directa virga accipiebat in extremitate sui rotundum et in acumen deductum ferrum, similibus locis, quibus superior in tribulata, plumbo et pennis adhaerentibus. Vide Vegetium, l. 1. c. 17. et l. 2. c. 15. Car. du Fresne Plambatae, in re militari, clavae sunt plumbo [orig: plumb˘], quo graviores exsistant, munitae, Gallis Plommees, in Glossar. Vide et infra, Plumbi verbera.

PLUMBATORES dicti sunt, qui plumbeas bullas Pontificum diplomatis appendunt, Vestr. Octavianus, Introduct. in Rom. aul. act. l. 1. c. 3. et ex eo Herm. Hugo de prim. scrib. orig. c. 31. p. 192. Quid Bulla proprie, notum: hinc ad diplomata Imperatorum, ab Imperatoribus ad Papalia, translata vox: quae Builae dicta, a sigillo, quo [orig: qu˘] munita erant, quod, quia bullam, Graece pomfo/luga, referebant, hoc nomen assumpsit: Sigillum enim cerae protuberanti, instar orbiculi vel umbilici, imprimebatur. Autpotius, ut Salmasius censet, de Subsign. Test. c. 32. p. 325. quia bullae formam haberent et eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] dependerent e chartis, ut illae ex pectore praetextatorum, apud Romanos, quibus in more fuit positum, bullam auream suspendere in pectore puerorum et triumphantium, qua de revide Asconium in 3. Verrin. Inde bullare, Graece boulleu/ein, i. e. signare, Doctores bullati, a)bou/llwta etc. Quadruplices autem bullas fuisse, diximus in voce Bulla: e quibus ult ima plumbea erat, Graece molubdo/boullon, qua [orig: quÔ] Imperatores muniebant literas, ad Despotum, Patriarcham, Sebastocratorem et Caesarem; ad hos enim scripsisse, dia\ molubdi/nhs2 bou/llhs2, ait Codinus. Ab Imperatoribus res fuit delata ad Patriarchas, ut discimus ex Sanctis quorundam Patriarcharum, quae exstant, Tomo I. Iuris Graeco-Rom. alibique, qui praeter ceream prasinam (rubra [orig: rubrÔ] enim soli Imperatores utebantur) etiam plumbeam adhibebant: quae sola postea Pontificibus Romanis placuit, a quibus Venetorum Ducibus eiusdem usum concessum esse, Alexandro sedente, ait Sabellicus, l. 7. Decad. paulo aliter rem referente Obbonevetere Historico [orig: Historic˘], qui, apud eundem, duplici Venetos Principes ad eam diem signandi forma [orig: formÔ] usos fuisse, ut publica monumenta plumbo [orig: plumb˘] epistolas ac reliquos libellos cera [orig: cerÔ], communirent; sed tum primum Alexandro [orig: Alexandr˘] auctore receptum esse, ut in his quoque plumbo [orig: plumb˘] illi uterentur, scribit. Duplex autem Pontificum hoc molubdo/boullon seu plumbea bulla est, simplex, ubi ab una tantum parte signum impressum, et di/ptuxos2, ubi ab utraque, quae posterior in cera dikh/rion fuit dicta, annotante Salmasio [orig: Salmasi˘], ubi supra. Hic itaque bullandimos Pontificibus, ut ante coronationem subscribant, Datum anno [orig: ann˘] I. die tertio [orig: terti˘] e. g. suscepti a nobis officii Apostolatus, sigillentque tum non nisi bulla [orig: bullÔ] simplice, i. e. tali, quae habet tantum ab una parte DD. Petri et Pauli imagines, in plumbo, ex altera vero parte plana est: post coronationem autem, scribant, Datum Anno [orig: Ann˘] Pontificatus nostri, et duplici utantur bulla [orig: bullÔ], cum praedictis videl. imaginibus ab una et nomine Pontificis, ab altera parte, vide Gregor. Tholosanum, Syntagm. Iuris Univers. l. 15. c. 3. n. 24. et seqq. Atque hanc qui appendunt, Plumbatores. Coeterum, non appenditur, nisi magni momenti diplomatibus; breve vero Apostolicum, quod est diploma vel rescriptum Papae vel Paenitentiarii magni scriptura exigua, in parvis concessa negotiis in papyro, eam non habet: sed in cera rubra imprimitur annulus Piscatoris, ut refert idem, l. 17. c. 15. num. 13. De origine huius Bullae Pontificiae ex Polydoro Virgilio, l. 8. de Inventor. rer. c. 2. Auctor Apologiae antiq. Academiae Oxon. l. 1. num. 114. p. 62. Constat Agathonem, quo [orig: qu˘] sedente magna sedi Romanae facta est honoris accessio, in cera annulo [orig: annul˘] impressisse sigilla, veruin postea, cum Romanus Pontifex, multa irrogaret privilegia, ut diplomata diuturniora forent, placuit Stephano III. atque dein Hadriano I. tabulas Apostolicas plumbo [orig: plumb˘] obsignari. Fuit is annus Salutis 772. cum ipse hadrianus factus est Pontifex, nam antiquius non reperitur sigillum plumbeum. Vide Gerh. von Mastricht ICtum, Histor. Iuris Pontific. num. 407. et supra ubi de Bullis Pontificiis.

PLUMBEA Selibra, apud Martialeml. 1. Epigr. 100. v. 14.

Et septem veteres tui sodales
Constemus tibi plumbea [orig: plumbeÔ] selibra [orig: selibrÔ]:

Farnabio notat aeneae monetae duos teruncios, sed inepte, iudice


page 795, image: s0795b

Gronovio [orig: Gronovi˘], quia teruncius Romanis fuit nummus argenteus. Duodecim itaque asses hic [orig: hţc] vult intelligi: namque aes Martialis tempore constabat semuncia [orig: semunciÔ] aeris, ita ut ex libra aeris fuerint 24. asses. Salmasio Plumbeam monetam Poeta hic non uno in loco vilia aeris nomismata appellat, quibus plumbi multum admixtum. Uti enim aurum argento [orig: argent˘], argentumque aere, sic aes plumbo [orig: plumb˘] adulterabatur, ac miscebatur etiam publice. Inde quadrantes aereos idem Martialis quoque, l. 10. Epigr. 74. vocat plumbeos, v. 4.

------ ------ Togatulos inter
Centum merebor plumbeos die toto [orig: tot˘]:

per contemptum nempe, quia plurimum iis admixtum plumbi: quo [orig: qu˘] sensu alibi nigram monetam dixit, et l. c. selibram plumbeam, i. e. sex sestertios nummos aereos, ut ipse explicat, ad vet. Rationale Imp. ubi eos falli docet, qui plumbeos hos Martialis nummos accipiunt, pro nummis ex plumbo, et discrimen faciunt quadrantis ex aere fusi, et plumbei cusi. Quasi, inquit, non aurei, argentei aereique nummi funderentur simul et cuderentur, unde illa aere, argento [orig: argent˘], auro [orig: aur˘], flando, feriundo. Cuiusmodi metallorum mixturas publice privatimque prohibuit Tacitus Imperator, poena [orig: poenÔ] capitis proposita [orig: propositÔ], et bonorum proscriptione. Ita enim de eo Flav. Vopiscus, c. 9. Iueadem oratione cavit, ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. E'quibus obiter noto stellionatus poenam capitalem fuisse. Heic namque proprie stellionatus [orig: stellionatűs] crimen obtinet, in adulterandis scil. metallis et miscendis. Veteres Grammatici, Imponere, per fraudem aliquid facere aliquando dicitur. Unde impostura vocatur, cum argentum vel aurum vilieri metallo [orig: metall˘] adulteratur, et qui hoc facit, impostor vocatur. Impostura et Stellionatus idem. Salmas. ad d. l. Pignorius vero, nummos aliquot veter. Romae alibique erutos, plumbeos vere omnes, sibi oblatos memorat, illosque aversos et adversos exhibet spectandos in tabella, operi de Servis suo inserta [orig: insertÔ]. Vide quoque Lipsium, l. 6. de Asseclis. Et meminit huiusmodi nummorum etiam Plautus, Casina, Actu 2. Sc. 3. c. 40.

Cui homini hodie peculi [orig: peculţ] nummus non est plumbeus.

Item, Trinummo [orig: Trinumm˘] Actu 4. Sc. 2. v. 120.

Cui si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum.

Et, Mostellaria [orig: MostellariÔ], Actu 4. Sc. 2. v. 11.

SER. Tace sis Faber, qui cudere soles plumbeos Nummes

PLUMBI [1] Fratres seu de Plumbo, in Aula Pontificis quinam dicti, vide supra, ubi de Bullis Pontificiis, item voce Inalphabeti.

PLUMBI [2] Verbera in l. 7. de exactionib. in Cod. Theodos. poenae genus, quod plumbato [orig: plumbat˘], h. e. flagello [orig: flagell˘], cuius lora plumbeis globulis in extremo instructa erant, infligebatur. Idem cum Plumbatarum verberibus, de quibus in l. 2. de exact. tribut. l. 10. C. alibique passim. Unde l. un. C. de his qui potentiorum nomine, praecipiunt Imperatores cos, qui in potentiores litem transtulerint, plumbo [orig: plumb˘] adfectos, relegari etc. Vox et supplicii genus frequens, inprimis in Vitis Sanctorum. Ambrosius de Passione Gervasii et Protasii, Tunc indignatus Comes Astacius, iussit eum tamdiu de plumbatis contundi, quandiu exhalaret spiritum. In libello Passionis Valeriani, Tiburtii et Maximi Martyrum, igitur cum pervenisset ad Almachum, quod Maximus cornicularius, cum suis omnibus esset factus Christianus, iussit eum tamdiu plumbatis tundi, quamdiu spiritum redderet etc. Nobilibus tantum irrogari consuevisse, sicut equuleus plebeiis, ex Prudentio colligitur, qui, de S. Romani Martyrio agens, cum in eum equuleus paratus fuisset, hostes, comperto Nobilem eum esse, illo [orig: ill˘] remoto [orig: remot˘], plumbatis fuisse usos, ait, v. 114.

Iubet amoveri noxialem stipitem,
Plebeia clarum poena ne damnet virum,
Tundatur, inquit, tergum crebris ictibus,
Plumboque [orig: Plumb˘que] cervix verberata extuberet.
Persona quaeque competenter plectitor:
Magnique refert, vilis, an sit nobilis,
Gradu reorum forma tormentis datur.

At supplicio [orig: supplici˘] hoc [orig: h˘c] mulctare nefas ingenuos homines, ab eoque omnem Curialem ordinem exemptum fuisse, docet Cod. Theodos. l. 80. de Decur. l. 4. et 7. de exact. l. 54. de Haeret. et l. 3. de Quaest. Qua de re vide Macros Fratres in Hierolex. Auctoresque laudatos Brissonio de Verbor. signif. sed inprimis Meursium, in Glossar, voce *ploumba/ton, et Iac. Gothofredum, ad l. 2. Cod. modo laudatide Quaest. nec non supra in voce Catomidiari, ac infra, ubi de Poena theatrali.

PLUMBINUM vulgo PIOMBINO, oppid. amplum et munitum Hetruriae, in agro Senensi, in ora maris Tyrrheni, sub proprio Principe, e gente Ludovisia. Cum praesidio tamen Hispanico Medium fere inter Orbetellum in Eurum, et Liburnum in Circium 50. milliar. utrinque, uti a Senis, 10. ab Ilva Insul. quae sub eodem Principe. Crevit autem Plumbinum ex ruinis Populonii. Fons hic [orig: hţc] insignis, e quo canalibus quinis, ad littus latices dulces ducuntur, in usum nautarum.

a PLUMBO Villicus in veter. Inscr. Vide infra voce Villicus.

PLUMBUM Graece mo/lubdos2, a Midacrito inventum, primumque e Cassiteride Insul. apportatum, Plin. l. 7. c. 56. aliud album, aliud nigrum est. De illo idem, l. 34. c. 17. Album incoquitur aereis operibus Galliarum invento [orig: invent˘], ita ut vix discerni queat ab argento ------ Dein vero et argentum incoquere simili modo [orig: mod˘] coepere [orig: coepŕre] equorum maxime ornamentis etc. Eius experimentum in charta est, ut liquefactum pondere, non calore, videatur rupisse. De isto ibid. Nigro [orig: Nigr˘] plumbo [orig: plumb˘] ad fistulas laminasque utimur. Genera,


page 796, image: s0796a

Iovetanum, Caprariense, Oleastrense etc. Vide totum'caput, ut et sequens, ubi de Plumbi vario usu, in Medicina praesertim; e quibus illud solum depromere placuit, quod visa in quiete venerea sponte erumpentia his laminis Calvum Oratorem cohibuisse. et Neronem lamina [orig: laminÔ] pectori imposita [orig: impositÔ], sub ea [orig: ] cantica exclamasse [orig: exclamÔsse] sicque alendis vocibus demonstravisse rationem, tradit. Praeterca in re nummaria, in obsignando, in suppliciis, eius usus, uti Iam vidimus. Sed et, cum in palmarum foliis primo scriptitatum esset; deinde quarundam arborum libris: Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta, Idem Plin. l. 13. c. 11. Ubi volumnia improprie dixit, pro laminis: ut magis proprie eas vocat, l. 34. c. 18. Chartam plumbeam appellat Sueton. in Nerone, c. 20. ubi Casaubonum vide; et Iosephus contra Apion. l. 1. ubi ex eo memorat, ut Bocchoris Aegypti Rex Iudaeos lepra [orig: leprÔ] ac depetigine laborantes iusserit ei)s2 molubdi/nous2 xa/rtas2 endh/santas2, plumbs chartis involutos, in mare dare praecipite, Scriptum autem in plumbo, stylo [orig: styl˘] ferreo [orig: ferre˘], Iobi c. 19. v. 23. 24. quomodo Hesiodi e)/rgwn kai\ h( merw=n, exaratorum, meminit Pausanias, in Boetieis: At quia flexile plumbum, postea aes in scribendo placuit magis; Quam in rem vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. Mansit tamen alius in scribendo eius usus: Plumbum enim quo [orig: qu˘] praeducebantur lineae, memoratur in veteri Epigramm.

*to\n xroxo/enta mo/lubdon, o(/s2 a)/trapon oi)=de xara/ssein,
*)orq\a paracu/wn i)qutenh= kano/na.
Orbiculare plumbum, quod semitam novit seulpere,
Recta radens in rectum extensam regulam.

Nempe non stylo [orig: styl˘] solum ferreo [orig: ferre˘], sed et plumbo [orig: plumb˘], lineas olim praeducere soliti sunt, scripturam directuras. Hinc in alio Epigr.

*kai\ kano/na troxaloi=o kubernhth=ra molu/bdou.
Et regulam rotundi directricem plumbi.

Item in alio,

*kai\ moli/bw| xrwsth=ri kanw\n tu/pon o)rqo\n o)pa/zwn.
Et plumbo [orig: plumb˘] colorante regula viam rectam exhibens.

Canon enim sive regula apposita plumbum dirigebat, ad rectas lineas praeducendas, quibus scriptura insisteret. Catullus, Epigr. 22. v. 8.

-------- -------- membrana
Directa plumbo [orig: plumb˘] et pumic, omnia aequata.

I. e. plumbo [orig: plumb˘] directa ad regulam. Rotundum autem plumbum illud fuisse, testantur Epigrammata citata, in quibus troxo/ees2 et troxalo\s2 appellatur, Sic kukloterh\s2 dicitur, in alio, *kukloterh\s2 mo/lebos2 shma/ntwr seli/dwn pleurh=s2. Et guro\s2, in alio, *guro\s2 kuane/hs2 shma/ntwr grammh=s2. Tenuis videl. eplumbo lamina fuit et in rotundum formata. Latini Praeductale dixerunt, a praeducendis lineis, Graeci recentiores para/grafon, etc. Vide infra Praeductal. Porro gymnasticae saltationis genus unum fuit, quo [orig: qu˘] non solum manibus ponduscula, halteres dictos, habebant, sed et graviora ponder a ex plumbo, interdum in manibus, nonnumquam supra humeros, aliquando et supra caput, imo et in pedibus quandoque, gestaverunt, ut melius exercerentur: quemadmodum videre est ex vetustae tabulae pictura, in qua saltantes appositissime repraesentantur, ab Hier. Mercuriali Operi suo de arte Gymn. inserta [orig: insertÔ], l. 2. c. 11. Vide quoque supra, in Cestus. Imo et catapirater plumbus, quo [orig: qu˘] maris altitudo tentari consuevit (unde et vocis originem arcessit Isidorus, quasi pilumbum, quod pilis ex hoc metallo primum factis id tentatum fuerit, dici asserens;) occurrit apud Lucillium, qua de re vide supra, voce Catapirater. Ut alia omittam. Coterum celebre Plinii tempore in Baetica Antonianum et Santarense metallum fuit: laboriosius in Hispania erutum totasque per Gallias, sed in Britannia summe terrae eorio adeo large, ut lex ultro diceretur, ne plus certo [orig: cert˘] modo [orig: mod˘] fieret, l. 34. et 7. citat. Hodie ex Suecia magna eius vis affertur, Auctor Anon. Obis Terr. de Commerciis. Pomoria quoque Orcadum maxima, eius fodinis celebris est. India, uti nec aes, sic nec plumbum habet, gemmisque suis et margaritis haec permutat, Plin. ibid. etc. de Plumbi vero Tyrii monopolio, a Pythocle, in bonum Atheniensum excogitato, aliquid supra, voce Monopolium.

PLUMELLA apud Gregorium Turon. de Vitis SS. c. 8. Nil autem super eam, cum quiesceret. sternebat: nisi tantum cum vestimento, quo [orig: qu˘] indutus erat, decumbebat, nec alios habens tapetes, plumellas, aut stragula, quo haec operiretur: Culcitra plumea est, seu plumis farta, Dominico Macro, in Hierolex. Alias Plumacium, Papiae: item Plumeus lectus, Gobelino Commentar. Pii II. l. 6. ubi Henricum V. Angliae Regem plumeos lectos Anglis interdixisse: animum etiam ei fuisse, si Regnum Franciae totum obtinuisset, omnes vineas aratro [orig: aratr˘] vertere, ut qui nihil tantopere enervare hominum vires, quam plumas et vina putarit [orig: putÔrit], refert etc. Vide quoque infra, ubi de Pulvillis plumeis.

PLUMEUM [1] Opus apud Dudonem, l. 3. de Moribus, et Act. Normanner. p. 153. Bissosque niveas purpure asque auro [orig: aur˘] intextas plumeoque [orig: plume˘que] mirabilis artificii holoserica commisit: Graecis recentioribus ploumi/on est seu ploummi/on. Nam pluma ploumi/on, ut fibla fibli/on, lectica, lekti/kion: uti igitur pluma Latinis clavus, sic ploumi/on Graecis est. Notus Procopiillocus de Aediste. Iustiniani, l. 3. *xitw\n e)k meta/chs2 e)gkallwpi/smasi xrusoi=s2 pantaxo/qen w(rai+sme/nos2, a(\ dh\ nenomi/kasi ploumi/a kalei=n, Tunica sericea ornamentis aureis undique variegata, quae iudicarunt [orig: iudicÔrunt] plumea appellanda. Ubi clavos aureos intelligi dubium non est. Glossae Basilic. ploumi/a, poikilta\ u(fa/smata, variegatae talae. Ad quae verba, notat Salmas. ploumi/on proprie non esse ipsum poikilto\n u(/fasma, sed poi/kilma tou= u(fa/smatos2, non ipsam telam pictam, sed pictauram telae. Fasti Graeci, stixa/rin a)/spron, paragau=din kai\ au)to\n e)/xonta xrusa= ploumi/a basilika\: et tunicamalbam, paragaudiam, quae et ipsa habeat clavos aureos regios intextos. Ubi Salmas. obiter


image: s0796b

observat, tauli/on et ploumi/on consundi et utrumque pro eodem accitpi: Nam tauli/a xrusa= basilika\ in praecedd. et ploumi/a xrusa= basilika\ idem omnino significant, clavos scil. aureos, quibus Imperatoriae chlamydes tunicaeque inoculabantur. Sed et ipsum u(/fasma seu ploumi/on dictum: Unde et ploumisto\n cum eo idem facit Car. du Fresne. Nisi potius dicas, ploumisto\n telam esse, ploummi/w| variegatam. Ita certe capienda vox, apud Anonymum de Locis Hierosolymit. c. 1. extremo, *kai\ h( a)gi/a tra/peza e)/nai skepasme/nh me/tanta ploumisth\, Et Sancta mensa tecta est umbraculo [orig: umbracul˘], opere plumario [orig: plumari˘] contexto [orig: context˘]. Quod nempe poiki/lon kai\ zwgrafhto\n vetus Graecia dixisset, hoc recens et barbara, ploumisto\n kai\ e)complwto\n quoque dixit, vocibus e Latio mutuatis. Quemadmodum enim a plumis Latini plumare fecerunt, pro variare et pingere: Ita citimae aetatis Graeci ploumi/zein a)po\ tw=n ploumi/wn deduxerunt et pro poiki/llein, pingere seu variare, usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Sic Eustathius, e)complwta\ et ploumista\, eadem facit, vestes scil. variis exemplis et argumentis figuratas et ornatas. *)/ecomplon enim dicebant, quod Latini exemplum. Hesych. e)/complon i)=son. Hinc e)complwto\n, exemplatum, et variis figuris descriptum ac depictum. Sic e)complwta\ peuki/a, apud Nicetam in codice barbarico, tapetes exemplati et figurati, pro quo in Graeco est a(lourgoi\ ta/phtes2, vide supra in voce Exemplum. *ploumisto\n itaque idem, quod vestis picta seu plumata, i. e. plumario [orig: plumari˘] opere facta etc. Salmasius, l. c.

PLUMEUM [2] Tomentum exsculpere conantur nonnulli, ex illo Martialis, l. 14. Epigr. 162. cui tit. Foenum.

Fraudata [orig: FraudatÔ] tumeat facilis tibi culcita plama [orig: plamÔ],
Non venit ad duros pallida cura toros.

Et Hadr. Iunius tomentum Lingonicum (Leuconicum appellatum ipsi, quasi a candoris praestantia, quae tamen ratio Gronovio non satisfacit, etsi fere ita MS.) apud Plinium, putat esse fartuam plumeam, Nebrissensem sequutus, Et barthius, Adversar. l. 11. c. 18. ait, tam fuisse frequentia Veter. tomenta plumea, ut Plumariorum peculiare nomen esset, qui plumariis operibus conficiendis victitabant. Sed plumes tomenta, ignorata Veteribus; nec Plumarii tomenta stipabant, nec denique plumaria illa opera ex avium fuere [orig: fuŕre] plumis, uti visum. Glossarium, Tomentum kna/falon, quod nempe a gnafeu=si depectebatur. Nempe hoc veniebat nomine fartum, quod ex materia caesa, rasa, tonsa, conficiebatur: qualis nec foeni nec plumae; unde et a tondeo vocis originem Eruditi arcessunt. Hinc lana tonsa, i. e. rasa novissimo [orig: novissim˘] sui purgamento [orig: purgament˘], ut Plin. habet, l. 29. c. 2. tomentum Lingonicum, tonsae arundines, tomentum Circense. Clare Martialis, l. 11. Epigr. 57. v. 9.

Lingonicis agedum tumeat tibi culcita laenis,
Constringatque tuos prupura pexa toros.

Nam quod ille tomentum in generedieit lanam brevem forcipibus desectam aut in poliendo a fullone de pannis rudibus aut interpellatis detractam, qua [orig: quÔ] infarcirentur culeitae: hoc Lingonicum est, Galliarum in ventum, ut attestatur Plin. l. 34. c. 17. sed hac de replura infra, ubi de Tomento. In l. c. itaque Martialis, primo pro facilis Gronovius fragilis legi iubet, cum detoris in sessis, atque in cumbendo depressis, proprium verbum fit, frangi. Sic ille, l. 2. Epigr. 59. v. 3.

Frange toros, pete vina.

Et alibi, l. 4. Epigr. 8. v. 6.

Imperat exstructos frangere nona toros.

Auson. Epist. 2. v. 15.

Gramineos nunc frango toros: viridesque per herbas
Lubrica substratis vestigiae libro lapillis.

Quomodo etiam scribendum, apud Claudian. in laude Serenae, v. 91.

------ Si placido cessissent lumina somno,
Purprua fulgebat violae fractura cubile
Gramineum, vernatque tori regalis imago.

i. e. praebitura se ad fragendum in cubilis vicem, parata frangi ut cubile, etc. Hinc ergo fragilis culcita, quae facile cedit ac deprimitur. Ut Statius, in Tiburtino Vopifici, l. 1. Sylv. 3. v. 72.

Huc illuc fragili prosternit pectora musco [orig: musc˘].

I. e. facili, cedenti, qui frangitur ab illabente et in clinatur. Dein pro pluma, docet legendum mula [orig: mulÔ]. Quomodo enim fragilem istam culcitam iubeat tumere fraudata [orig: fraudatÔ]: verbum namque fraudata [orig: fraudatÔ] ulbimo [orig: ulbim˘] casu accipi lex versusimperat [orig: versűsimperat], nec caesuram hic [orig: hţc] agnoscimus. Veram autem hanc lectionem suppeditavit pervetustus membraneus codex Thuanaeus, in quo plane exaratum:

Fraudata [orig: FraudatÔ] tumeat fragilis tibi culcita mula [orig: mulÔ].

Cum altera illa, pluma, ex praecedenti disticho sit repetita. Mularum certa cibus foenum. Hesiodus, *)/erg. v. 604.

*xo/rton d' e)skomi/sai, kai\ surfeto\n, o)/fra toi ei)/h
*bousi\ kai\ h(mio/noisin e)phetano/n.

Dum ergo in culcitam inditur foenum subtrahitur id mulabus, quae sic videntur pabulo [orig: pabul˘] suo [orig: su˘] privari. Prorsus ita Hortius, l. 1. Sat. 6. v. 124.

-------- -------- Ungor olivo [orig: oliv˘]
Non quo [orig: qu˘] fraudatis immundus Natta lucernis etc.

Foeneum itaque torum commendat Poeta, qui praecipue fragilis, quia facilime destruitur, nec fractus semel resurgit eoque statim durus est. Quid plumam desideras aut Lingonicum tomentum. Mula [orig: MulÔ] imo [orig: im˘] fraudata [orig: fraudatÔ] torus tibi fragilis tumeat; (h. e. fragilis torus ex foeno mulae, cuiusalioqui pabulum foret, averso atque interverso) duritiem eius hoc certe compensat lucrum, quod eum pallidae curae fugiunt. Seneca, Hippolyto, Actu 2. v. 319.



image: s0797a

---- Certior somnus premit
Secura duro [orig: dur˘] membra versantem toro [orig: tor˘] etc.

Vide Gronov. Observation l. 4. c. 22.

PLURIUM vulgo PLURS, pagus ingens et opulentus Rhaetorum apud Clavennam oppid. in In subrum confinio a Clavenna 4. mill. pass. ad oppidi modum excultus. Huc vicini pagiomnes conveniebant olim, utpote Praefecti. quem Potestatem iis in locis vocare mos, sedem, ubi ei summem ac merum, Rhaetorum nomine, imperium in subiectos. Sed vicus casu montis imminentis Ann. 1618. cum omnibus incolis horribiliter oppressus est:

Heu tot divitiaes, tot opes, fastigia montis
In vallem iniciens obruit una dies!

Ibi e saxo lebetes torno [orig: torn˘] ad coquinae usum cavati, venenum iniectum reicere dicuntur, unde per totam Italiam expetiti. Dan. Heremita Helv. descr.

PLUSIUS Iuppiter i. e. dives, colebatur hoc [orig: h˘c] cognomine a Graecis, cuius templum fuit apud Lacedaemonios.

PLUTARCHUS Chaeronensis Philosophus, Historicus et Orator, foloruit sub Nerva, Traiano et Adriano Imperatorib. Discipul. Ammonii fuit primum, dein in Graecia et Aegypto, eruditos adiit, ubique exactissime omnibus annotatis. Exin Romam profectus, magno ibi in pretio fuit. Nam et Traiano innotuit, cui libros Apophthegmatum dedicavit vir eruditissimus, et ab eo etiam in Illyricum missus est Consulari potestate, criptumque omnibus Illyricis magistratibus, ut absque eonihil agerent. Reversus in partriam, ibi obiit, postquam Praetor vel Archon Cheroneae fuisset: sub Antomno Pio. Scripsit quoque vitas virorum, apud Roman. et Graecos illusrium, etc. Elogia eius apud veteres per multa habemus. Quale quod Tauro, apud Agellium, dicatur vir doctissimus, ac prudentissimus; et ipsi Agellio, homo in disciplinis gravi auctoritate. Himerio Sophistae Bithyno, in laudatione filii Rusini. qeio/tatos2 Eunapio, praefatione operis de vitis Sophistarum, qespe/sios2 item th=s2 filosofi/as2 a(pa/shs2 *)afrodi\th kai\ lu/ra. Fertur quoque Theodorus Gaza rogatus, si necesie foret libros in mare dare praecipites, quem postremo esset demersurus, respondisse, Plutarchum. Plura de eo apud Rualdum et Vossium videnda, l. 2. de Histor. Graec. c. 10. De moribus suis ipsa scripsit ipse, l. de superstitione: *)/egwg' ou)=n a)\n e)qe/loimi ma=llon a)nqrw/pous2 le/gein peri\ e)mou=, mh/te gegone/nai, to\ para/pan, mhde\ ei)=nai *plou/tarxon, h)\ le/gein o(/ti *plou/tarxo/s2 e)stin a)/nqrwpos2 a)be/baios2, eu)meta/bolos, eu) xerh\s2 pro\s2 o)rgh\n, e)pi\ toi=s2 tuxou=si timwrhtiko\s2, mikro/lupos2. Fuit et Plutarchus Iun. Item alius a secretis Iustiniano Imper. huius vitam condidit. Ioh. Rualdus, in vita Plut. Photius, cod. 245. 259. 169. Voss. l. 2. c. 10. de Hist. Graec. De variis Plutarchis vide Ionsium, de Script. hist. philosoph. l. 3. c. 6. Nic. Lloydius.

PLUTEI auctore Vegetio [orig: Vegeti˘], l. 4. c. 15. machinae fuere [orig: fuŕre] mobiles et ambulatoriae, ex tabulis, vimine aut corio [orig: cori˘] constratae, trinisque rotulis adigi solitae, ad muros, quarum una in medio, duae in capitibus apponebantur ita, ut in quamcumque partem quis vellet, more carpentorum admoveri potuerint. Hos, in quit, obsidentes applicant muris eorumque munitione protecti, sagittis sive fundis, vel missilibus defensores omnes de propugnaculis oppidi exturbant, ut sealis ascendendis facilior praestetur aescensio. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 10. c. 16. Alias Pluteus, pars lecti, Graece a)naklinth/rion, ad quam pulvinum ponebant, sustinendo capiti; In ista enim parte lecti, eminentem pluteum ex asscribus compactum erigebant; cui simile quid hodieque fieri videmus, sed hos pluteos nos dossualia vel dossuaria vocamus, quod ad ea dorsum applicemus et acclinemus: Cum vero duo sint lecti latera, spondae Latinis, enh/lata Graecis, harum altera interior, altera exterior dicta est. Interior, quae propius parietem erat et ea eminenti etiam pluteo [orig: plute˘] munita, sed non tam alto [orig: alt˘], quam ille, qui ad lecti caput. Hinc Pluteus proprie dicebatur illa interior sponda. Isidor. Sponda exterior pars lecti, pluteus eutom interior. Sic enim lectos in cubiculo collocabant Veteres, ut parieti propius admoverentur, nec in medio essent positi, quod etiamnum solemus. Sic illa pars, quae parietem spectabat, et pluteo [orig: plute˘] muniebatur et interior spenda vocabatur. Ad pluteum mulieres cubabant, viri autem in priore sponda, quae et exterior, quaeque pluteo [orig: plute˘] carebat. Poeta, de utraque.

Et pressus prior est interiorque torus.

Marcellus, Faeculae, qua [orig: quÔ] infectores utuntur, si spondam lecti priorem, qua [orig: quÔ] vir cubat, perunxeris et spondae medio inligaveris, dolores capit is remediabis. Ubi prior sponda, eadem est cum exteriore Artemidorus, tw=n de\ enhla/twn to\ me\n e)/sw i)di/ws2 th\n gunai=ka, to\ de\ e)/cw th\n a)/ndra, spondarum autem interior quidem uxorem, exterior vero virum, scil. continet: Sic enim apud eum legendum. Hodie viceversa [orig: viceversÔ] scriptum est: to\ me\n e)/cw th\n gunai=ka, quod ferri non potest. Pueri quoque cinaedi, nam et hi mulierum loco [orig: loc˘] sceleratis, ad pluteum cubabant et in parte tori interiore. Martialis, l. 3. Epigr. 91. v. 9.

Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat:
Namque puer pluteo [orig: plute˘] vinidice tutus erat.

Ubi vides, pluteum partem tori interiorem dici, ut priorem, spondam. Atque hinc Dolabella Caesarem, pellicem Reginae, spondam interiorem Regiae lecticae, vocabat. Neque vero in lectis cubicularibus solum, sed etiam in tricliniaribus, sponda ac plutei dicebantur, sed contrario [orig: contrari˘] plane modo [orig: mod˘], Nam spoda, pars interior lecti tricliniaris vocabatur, quae et mensae admovebatur, exterior vero pluteus. Hinc puellae et pueri, qui in deliciis, interiores accumbere dicebantur, cum in gremio amatorum suorum iacerent, nec pluteum tangerent. Scipio Africanus de


page 797, image: s0797b

Sulpicio Gallo: qui in conviviis adolescentulus cum amatore, cum chirulota tunica, interior accubuerit. Iuvenalis, Sat; 2. v. 120.

-------- -------- Ingens
Cena: sed et iacuit gremio nova nupta mariti.

Salmas. ad Ael. Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Vide quoque supra, in Anacliterium: uti aliam vocis notionem, in Basilica. De Pluteis seu capsis librorum, habes aliquid voce Capsa, it. Zaberna; de Plutro vero a Samiis pro Iunone culto apud Arnob. l. 6. et Clem. Alexandrinum, ubi sani/da vocat.

PLUTIA Siciliae urbs, Cicero in Verrem. Plaza Aretio. Gemina, nova et vetus, optime habitata, ab Enna 12. mill. pass. in Austrum.

PLUTIUM urbs Tyrrhenorum. Gentile Plutinus, Steph.

PLUTO Saturni filius, ex Ope coniuge, frater Iovis et Nepuni, qui cum ad regnidivisionem venissent, Plutoni, qui natu minimus erat, et Agesilaus vocabatur, pars Occidentis obtigit, secus inferum mare: Iovi plaga Orientalis; Neptuno insulae. Hinc datus est locus fabulae, Iovi imperium caeli, Neptuno mais, Plutoni inferorum obtigisse. Quam fabulam ad divisionem Orbis, a Noaho, inter tres huius filios factam ingeniose applicat, Ioh. Gerhard. Voss. l. 1. de Orig. et progr. Idololatr. c. 18. 19. Tribuuntur illi quatuor equi furvi, et claves manibus gestare fingitur, ut indigitetur, claves mortis in eius manu esse, et per quatuor hominis aetates currum illius volvi. Diodor. Sicul. l. 4. Biblioth. Vincentias Cartarius de Imag. Deorum, etc. *)apo\ tou= plou/tou nomen arcessit. Quare Dis quoque vocatur. Docet id Cicer. l. 2. de Nat. Deor. c. 26. his verbis: Terrena res omnis atque natura; Diti patri est dedicata, qui dives, ut apud Graecos *plou/twn. quod recidant omnia in terrs, et oriantur e terris. Potius autem Pluto, a verbo [gap: Hebrew word(s)] palat, h. 3. eripuit, praedatus est, custodivit. Nam in terra turo latent, et reconduntur omnia. Cur Proserpinam rapuisse dicitur, vide in Proserpina. Dicitur Pluto divitiarum dominus, quia in terra, opes et metalla latent, unde effodiuntur. Vocabatur et Orcus ab [gap: Hebrew word(s)] harcus, sive [gap: Hebrew] , i. e. facultates, opes, divitiae. Inde Richesses Gallis. Dux item Erebi, i. e. [gap: Hebrew word(s)] hereb, scil. vesperae, quod sub terra omnia tenebrosa, et sine luce sint. Nic Lloydius. Inter sepulchrorum, quae hinc inde Romae occurrunt, monumenta prisca, quae collegit Georg. Fabricius Chemnicensis in suae Roma, c. 21. Pluto quoque est quadrigis vectus, qui raptam Proserpinam amplexu tenet, exanimisimilem, supra quam volat alatus Cupido, currum praecedit Mercurius alato [orig: alat˘] plieo [orig: plie˘] ac caduceo [orig: caduce˘] etc. In tumulo apud S. Silvestrum. Vossius Plutonis nomine Chamum, unum ex tribus Noachi filiis, cultum fuisse existimat, inde occasione orta [orig: ortÔ], quod is versus Occidentem habitaverit, cum Iaphetus Insulas, Semus vero Orientem tenens, is Neptunus, hic Iuppiter crederetur, de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 18. Et quidem Sanchonitathon quoque Saturni (i. e. Noahi) filium Plutonem facit: sed addit, ante Parentem fatis concessisse, fuisseque ab eo consecratum, quod postremum Noahi integritate foret indignum. Nempe Saturno attribuit, quod non nisi a dposteris Plutonis factum est. Eodem facit, quod Mortis ei datum nomen, idem Auctor ait: Nempe, ut discimus ex Diod. Sicul. l. 5. ideo hoc factum, quia funerum et sepulturae ac parentationis ostendisse ritus fertur: at Graeci ab Orientalibus funerandi ritus acceperunt. Et haec sane Orientis Plutoni, qui vetustior, apprime conveniunt. Alius Graecanicus fuit, Proserpinae raptu celebris, cuius aetas sic indagari potet. Proserpina, quam is rapuit, filia erat Heroinae, quae populum Atticum frumenti sationem docuit, ac ab Eusebio ad Iosuae tempora refertur. Sed velduos Graeciae Plutones statuere est necesse; geminum item raptum Proserpinae (et solent Poetae historias temporum diversorum in unum commiscere) vel statuendum, Aidoneum illum una [orig: unÔ] solum aetate vixisse ante tempus Troianum. Fuit enim Aidoneus Molossorum Rex ac Thesea tenuit captivum, donec ab Hercule liberaretur, ut refert Plut. in Theseo: cui sententiae quoque Eusebius in Can. Chron. favet. Similiter Cyrillus pene intio [orig: inti˘] l. 1. contra Iulian. desertorem, Centesimo [orig: Centesim˘], inquit, et nonagesimo [orig: nonagesim˘] quinto [orig: quint˘] anno [orig: ann˘], post Mosen, ferunt suisse Proserpinam virginem, raptam ab Aedoneo, i. e. Orco, Rege Molossorum. Voss. c. seq. Septentrionalibus Gentibus praecipue cultum fuisse hoc Numen, dictum in voce Herthus, item in Nox. De Gallis Helvotilsque Caesarem adi. VARIA PLUTONIS APUD AUCTORES COGNOMINA. Altor, dictus est, quod ex terra alantur omnia. Dis, quod terrena vis, ut ait Cicero, loc. cit. ac natura omnis ipsi dicata putaretur. Aliis tamen sic appellatus videtur, per a)nti/frasin, quod minime dives sit. Mortui enim omnibus huius terrae bonis destituti sunt. Februus, vocatus est a purgationibus et lustrationibus funerum. Mouth sive Mors Phoenicibus nuncupatus est, quod is sunerandi rationem moratles docuerit. Orcus, aedem habuit Romae in 10. Urbis regione. Idem agesilaus dictus est, Athen. l. 3. quia pa/ntas2 a)/gei laou\s2, omnes agit populos: Omnibus enim moriendum. Pluto. a Graeco plou=tos2, i. e. divitiae, quas Veteres solis terris deputari credebant. Rusor, appellatus est, quod tursus cuncta eodem [orig: e˘dem] revolvantur. Summanus, quasi summus Manium: Huius simulacrum fictile in fastigio templi Iovis O. M. fuit, quod cum ictum esset, nec usquam caput eius inveniretur, Haruspices in Tiberi deprehenderunt. Habuit sacellum in regione 8. et aedem in reg. II. quam vovit Titus Tatius Rex, apud Varronem, l. 4. de LL.