December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0790b

PLESSURA fluv. ad quem Rhaetorum Curia, oppid. elegans, situm est.

PLESTINA lacus, vide Trasumenus.

PLESTINIA oppid. Marsorum in Italia, Plin.

PLESTORUS Thracum Deus, sed incertum utrum naturalis, an animalis. Huic Persa Oeobazus sacrificatus, Herod. l. 9. *oi)o/bazon e)kfeu/gonta e)s2 th\n *qrih/+khn, *qrh/i+kes2 *)ayi/nqioi labo/ntes2 e)/qusan *pleistw/rw| e)/pixwri/w| qew=| tro/pw| tw=| sfete/rw|.

PLETAURI populi Lusitaniae, Strabo. Nic. Lloyd.

PLETHRUM Graece ple/qron, sexta pars stadii, seu iugeri pars dimidia, Latinis Actus quadratus, Baeticis Arapennis, vide supra. Hinc e)kpleqri/zein, ecplethrissare, exercitationis genus, cum in plethro quis prorsum retrorsumque vicissim, idque saepe in utramque partem, sine flexu cursitans, unoquoque [orig: unoqu˘que] cursu breve quiddam de spatio demebat, donec in fine illius in medio stetisset, apud Avicennam, l. 1. Fen. 3. doc. 2. c. 2. et Galenum, de tuenda Valet. c. 10.

PLETZKA seu PLAEZCA castrum Germaniae in ditione Anhaltina, cum titulo Principatus sub proprio Principe, ex Familia Anhaltina. Conditor rami huius fuit Augustus, ex filiis Ioachimi Ernesti, et ad summam aetatem vitam produxit, mortuus A. C. 1653. Superfuere [orig: Superfuŕre] ex Sibylla Solempsi (filia Iohannis Georgii Comitis quae A. C. 1618. ducta A. C. 1659. obiit) praeter filias Iohannam, Sophiam, Elisabetham A. C. 1618. 1627. 1630. genitas, filii Ernestus Gottlieb. Lebrecht, Immanuel, in lucem editi A. C. 1620. 22. 31. Quorum ille brevi Patris fata sequutus est, iste Princeps cordatissimus Caethensi ramo successit et Caethenam sedem transtulit, sed sine prole ex Sophia Eleconora Ursula (filia Henrici Volrathi Comitis Stolbergii) mortuus est A. C. 1669. Hic, Colonellus Suecicus, dein Candiam etiam adversus Turcas cum aliis defendit: redux inde mundo valedixit A. C. 1670. gravida [orig: gravidÔ] relicta [orig: relictÔ] vidua [orig: viduÔ] Anna [orig: AnnÔ] Eleonora [orig: EleonorÔ] (filia [orig: filiÔ] Henrici Comitis Stolbergii) quae enixa est A. C. 1671. Emanuelem Lebrechtum, solum rami huius heredem, vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Ascanio-Anhaltina, et in Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 57.

PLEUMOSII populi Belgii, Nerviis finitimi, quorum regio magna ex parte Flandria est, teste Becano [orig: Becan˘]; in qua Hyprae, Furnae, et Dixmuda urbes, seu, teste Huberto [orig: Hubert˘] Leodio [orig: Leodi˘], ubi Gortryck, urbs ad Legiam fluv. a Tornaco 5. leuc. Gandavum versus 8. Baudrando populi fuere [orig: fuŕre] Galliae Belgicae in Morinis, inter Nervios, Atrebates et Gordunos, ubi nunc urbes Tornacum, Insulae et origiacum, maiorque par Dioecesis Tornacensis, in Flandria Gallicana.

PLEURON [1] fil. Aetoli frater Calydonis, a quibus nominatae Aetoliae paternae urbes, Pleuron et calydon, uti docet Apollodorus, l. 1. Utriusque mater Pronaea fuit, Phorbi filia. Ipse vero Pleuron Agenorem genuit, cuius fil. Parthaon avus erat Tydei. Monumentum eius Heroicum memorat Psuanias, l. 3.

PLEURON [2] seu PLEURONEPtolem. et Pausan. l. 10. oppid. Aetol, iae mediterraneum ad Evenum fluv. proximum Calydoni, Meleagria cognominatum Statio, et Pleuronia Straboni, nunc Bozichistran, Sangallo, in MS. Bibliothecae Barberinae. Cuius meminit Ovid. l. 7. Met. v. 382.

Adiacet his Pleuron, in qua [orig: quÔ] trepidantibus alis
Ophias effugit natorum vulnera Combe.

Statius, l. 8. Theb. v. 484.

------ Nunc torva Pylenes
Agmina, nunc maestae fundens Pleuronis alumnos.

Nic. Lloyd. Martia dicitur eidem Statio, Theb. l. 2. v. 727. quia Mars ibi cultus olim et posteri eius regioni vicinae dominati sunt. Subdita Aracyntho, Acarnaniae nobili monti, celebris olim et potens. Veterem et recentem Strabo suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] istam illi succedentem, hoc [orig: h˘c] nomine urbes, commemorat, l. 10.

PLEXAURE Nympha, Oceani et Tethyos filia Hesiod. in Theogon. v. 39.

PLEXILIS Corona vide Isis, it. Lanae.

PLG. in nummis Constantii Chlori. Vide PLC.

PLICATILIS Corona vide supra Plectilis.

PLICHADES Graecis *plika/des2, dicitur totum id, quod inter scrotum et collum vesicae patet, quae summa pars est aperturae femorum crurumque. Pollux, ta\ me/n toi metacu\ posqh/matos2 kai\ o)xeou= plixa/des2 kalou=ntai, a verbo pli/ssein, quod est crura aperire ac divaricare. Unde pli\c, to\ bh=ma, gressus, et plixa\s2, mhrw=n dia/basis2, femorum diductio. Stractis apud pollucem,

------ ta\ quga/tria
*peri\ th\n leka/nhn a(/panta peripepligme/na.
------ filiolae
Circa pelvim omnes varitus stabant.

h. e. diaxo/nta ta\ ske/lh, ut idem exponit. Inde a)mfipli\c, varitus, apud Sophoclem de Draconibus,

------ qairo\n a)mfipli\c ei)lhfo/te etc.

Itaque pli/ssein, apud Pollucem reponit Cl. Salmas. omnesque codices vitiosos iudicat, qui plh/ssein praeferunt. Inde a)popli/casqai Aristophani, fugere, concitato [orig: concitat˘] cursu vel ingenti gradu, quod Theophrastus, dixit, diara/menon feu/gein, h. e. diaxo/nta ta\ ske/lh, diaple/cwnta, varicatis curibus aufugere. Ut ille apud Ovid. l. 3. Art. Am. v. 304.

------ ingentes varicatque gradus etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 946.

PLIMUTHUM [1] oppid. munitum Angliae, in Pevoniae Comitatu cum portu capaci, ad ostia fluv. Tamer, in limite Cornubiae. Haud pridem frustra obsessum, 30. milliar. Angl. ab Exonia


image: s0791a

in Occidentem versus Damnonium promontor. Emperium est celebre.

PLIMUTHUM [2] Novum oppid. Novae Angliae, in confinio Novae Hollandiae, cum portu in ora littorali maris Borealis. In hac [orig: hÔc] Colonia [orig: ColoniÔ] non contemnendus est Americanorum recens conversorum numerus, qui a reliquis suae gentis ut distinguerentur, Orantium seu Precantium nomen adscivere [orig: adscivŕre]. Loca, ubi coetus illorum numerosiores, sunt Marshippan, Saconet, Promontor. Cap Cod. Insul. Namukli, Insul. D. Marthae etc. Hi vero omnes ante Anglorum adventum adeo in rebus divinis erant rudes, ut ne nomen quidem Dei in sua lingua haberent ullum. Unde in precibus iam ac contionibus suis, Deum Ieova, vel God, vel Lord Anglicis nominibus compellant. Cresceus Matherius Epist. ad Ioh. Leusden, Bastonio scripta [orig: scriptÔ]. 1687. Vide etiam supra Cottonus Iohannes fil.

PLINIUS Secundus Veronensis dictus Senior, temporibus Vespasiani et Titi vixit, quorum negotia administrabat: noctibus vero et successivis (ut ipse inquit) temporibus, opus De rerum natura [orig: naturÔ] libris 27. conscripsit, ubi multa falsa, ex aliorum relatione accepta, unus omnium parcissimus temporis. Idem Neronis quoque Historiam, vitam Pomponii Secundi, de bellis Germanorum, aliaque scripsit. Periit in horrendo montis Vesuvii incendio, A. C. 79. dum eius causam indagare vellet. Vide omnino Plin. Iuniorem, l. 3. ep. 5. et l. 6. ep. 16. in quibus omnis vitae eius ratio exponitur. Videndus quoque Voss. de Histor. Latin. l. 1. c. 29. Tacit. l. 1. Annal. c. 69. l. 13. c. 20. l. 15. c. 53. Hieronym. in Chron. Budaeus, Turnebus, Lipsius, etc. in Plin. etc. Fuit alter Plinius C. Caecilius Secundus, Novocomensis, ex prioris sorore natus, et ab avunculo in nomen et cetera iura adoptatus; discipulus Quintiliani, eloquentia [orig: eloquentiÔ], virtute, et sanctitate vitae ac morum, aut maximus ipse, aut inter maximos sui saeculi viros fuit. Floruit sub Traiano, cuius et Panegyricum, opus insigne scripsit. Habemus eius Epistolarum libros, verissimum Atticae eloquentiae exemplum, ex quibus vita eius et mores disci possunt. Amplissimis muneribus defunctus, Praefecturam quoque Bithyniae gessit, in qua Christianorum moribus exploratis, non pepercit illis solum, sed et cos per Epist. Traiano commendavit, cui hic iniustum reedidit responsum, Tertull. in apolog. Vitae hominum illustrium, illi vulgo tributae, Aurelii Victoris sunt. Euseh. in Chron. et Hist. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 29. Gesner. in Biblioth. etc. Martial. l. 10. Epigr. 19. v. 14. de Plinio:

Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum,
Hoc quod saecula posterique possint,
Arpinis quoque comparare chartis.

Male autem hos confundit Hieronymus, Chron. Eusebiano, Num. 2125. et ex duobus Pliniis unum nobis, quantum in se fuit, concinnavit. Id quod dignum animadversione sua [orig: suÔ] existimavit Scaliger. quem ibi, si lubet, vide. Nic. Lloyd.

PLINTHINE oppid. Marmaricae ad fines Aegypti, et Alexandriae finitimum, Steph. Torrede gl'Arabi Moletio.

PLINTHION sive Lacunar ad horas inveniendas, a Scona Syracusio factum primitus est. Vitruvius, l. 9. c. 9. ubi de variis Horologiorum formis ac inventoribus, Arachnen Eudoxus Astrologus: nonnulli dicunt Apollonium. Plinthion sive Lacunar, quod etiam in Circo Flaminie est positum, Scopas Syracusius: pro\s2 ta\ i(storou/mena Parmenion: pro\s2 pa=n kli=ma Theodosius et Andreas. Ubi Plinthion illud in Circo Flaminio Romae positum fuisse, observat. Horologium enim e Sicilia Romam primum deportatum est, eodemque [orig: e˘demque] pene tempore id inventum Sicilia vidit et Roma, Salmas. ad Solin. p. 636.

PLISIANAX vide Cleandridas.

PLISTARCHIA opid. Cariae, quod et Heracleum quoque dicebatur, teste Stephano [orig: Stephan˘].

PLISTARCHUS Leonidae fil. ex Eurysthenidarum familia, in regno Spartano, Cleombroto I. Leonidae genero, successit: sub tutela Pausaniae Cleombroti filio, Plistoanactis Regis, qui Plistarcho successit post regnum unius anni, patri. Herodot. l. 9.

PLISTHANUS Philosophus Eliacus, successit Phaedoni, et successorem nactus est Menedemum, Diog. Laert. in Phaed. l. 1.

PLISTHENES Pelopis ex Hippodamia fil. qui cum iuvenis moreretur, Agamemnonem et Menelaum filios suos parvulos Atreo fratri commendavit, qui eos suscepit, filiorum que loco [orig: loc˘] educavit, et ob id Atrei filii habiti Atridae vocabantur. Nic. Lloydius. Marshamus Plisthenem Atrei filium facit, et ante Agamemnonem fil. suum Mycenis regnasse [orig: regnÔsse], verisimile iudicat, Canone Chron. ad Sec. XI. ubi de Regibus Argivis.

PLISTOANAX Pausaniae fil. Lacedaemoniorum dux cuius res gestas vide, apud Thucydidem. Successit in regno Plistarcho Eurysthaenidae, de quo supra, collega Archidani seu Archelai, Agidis et Agesilai Proclidarum. Regnavit annos 68. successore filio [orig: fili˘] Pausania [orig: PausaniÔ].

PLISTOBOLINDA nomen lusus, de quo aliquid paulo supra, voce Plenum, infra Puncta.

PLISTONICUS vel PLISTONICES auctor de quo Athenaeus. Item Apionis cuiusdam cognomen, qui non multo [orig: mult˘] tempore Plinio [orig: Plini˘] superior fuit, ut ipse ultimo [orig: ultim˘] volumine testatur.

PLISTUS fluv. Phocidis parnassum montem circum fluens, ac in sinum Corinthiacum apud Cirrham oppid. labens. Eius meminit Strab. l. 9. Ubi sis Casaubonum adi.

PLITANIAE insulae ante Troadem, Plin. l. 5. c. 31.

PLM. [1] in nummis Constantini M. percussa Lugduni notat. M Monetarii index est, Car. du Fresne de infer. aevi Numismat.

PLM. [2] in Constantii Chlori, idem notat, Idem ibid.

PLOASMEL castrum Galliae, memoratum in Lit. Eugenii


page 791, image: s0791b

Pontificis, datis A. C. 1145. In Episcopatu Aletensi Ecclesiam S. Martini de castello Goscelini et castrum Ploasmel, vulgo Ploermel nuncupatur. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae, in voce Castrum Goccelini.

PLOCAMOS Graece plo/kamos2, plecta sertave capillorum est; nam et plekth\ est funiculus, a)po\ tou= ple/kein, Hesych. plekth\, seira\; etiam plectas infimae aetatis Auctores dixere [orig: dixŕre]. *ploka/mous2 tamen Graeci Grammatici longe aliter exponunt, de globis scil. nodisque crinium invicem implexis et intortis, quos et bostru/xous2 vocabant. Hesych. *plo/kamoi, ko/nduloi trexw=n peplegme/noi, Nodi sunt crinium implexi et calamistro [orig: calamistr˘] intorti; atque in unum corymbium congestae comae; quidquid enim in nodum extuberat, ko/ndulon Graeci vocant. Vide supra in voce Nodus, et infra in Stropus. Unde et Poetae fumi convolutiones, ploka/mous2 appellant. Pollux, *pollux, plo/kamoi. plokami\s2, a)f' w(=n kai\ ai( tou= kapnou= peristrofai\, para\ toi=s2 poihtai=s2 plo/kamoi. Interim nihil prohibet et spiras sertasque plexas crinium acconvolutas ita vocari. *)emplokh\, omnem ornatum capitis muliebris significat, qui in complicandis et flectendis capillis consistit. Aliud enim e)ktenismi/nh ko/mh, aliud peplegme/nh. Artemidorus, *ple/kesqai de\ gunaici\ mo/nais2 sumfe/rei, kai\ a)ndrw=n toi=s2 i)qos2 e)/xouse, Flecti solis mulieribus convenit, et virisiis. quibus id in more positum. Unde mulierum crines ploka/das2 Pherecrates appellat, et plo/kos2, idem quod plo/kamos2 Proprie de crine muliebri. Idem et bo/struxos2. Hesych. bo/struxoi, plo/kamoi. Ita vocabant autem, quod multos flexus et spiras haberet. Idem bostruxidh=, polukamph=. Qui in botryonem unum vel corymbium collectus esset, bo/trun appellavere [orig: appellavŕre]. Agathias, in Epigr.

------ kai\ to\ pro/swpon,
*plh=ce, kai\ eu)ple/ktou bo/trun e)/rhce ko/mhs2.

Vide supra Botronatus etc. Idem comendi genus etiam *spata/lion dixere [orig: dixŕre], de qua voce infra dicemus. Sic Clemens in Canonibus, ou)k e)/cesti/ soi tre/fein ta\s2 tri/xas2 th=s2 kefalh=s2 kai\ poiei=n ei)s2 e(\n, o(/ e)sti spata/lion; h)\ a)po/xuma h)\ memerisme/nhn threi=n. Ubi tres modes tangit comendae comae, primum quo [orig: qu˘] crinis colligebatur et in unum sive nodum sive corymbium constringebatur, dictum *spata/lion; alterum, quo [orig: qu˘] capillus effusus absque nodo et ligatura per humeros spargebatur, cui ornatui *)apo/xuma nomen erat; Tertiau, quo [orig: qu˘] coma dividua ac discriminata servabatur, non implexa et inflexa, utin spatalio; nec effusa, ut in apochymate: quem crinem e)ktenisme/non et memerisme/non Graeci vocant, ac tw=n peplegme/nw| opponunt. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 761. et seqq. Apud Strabonem, ubi de Aegypti rebus, *plo/kina seu *diaplo/kina, dicta sunt navigia Nili e papyro texta. Papyraceas naves, Plin. l. 6. c. 22. vocat, vide supra in hac voce.

PLOCUM vulgo PLOCZKO, urbs Poloniae inferioris Episcopalis sub Archiepiscopo Gnesnensi, ad Vistulam, cum arce, 14. leuc. a Varsavia in Occasum, Toruniam versus 9. uti 10. a Lancicia in Caeciam. Caput Palatinatus cognominis quem, mortuo [orig: mortu˘] Ianusio [orig: Ianusi˘] Mazoyiae Duce, Iohannes Albertus Poloniae Rex. regno incorporavit, una cum Mazovia Ducali cuius tum pars fuit, A. C. 1501. Cromerus, l. 10.

PLOENA Wagriae in Holsatia urbs, cum arce splendida, inter geminum lacum; neclonge hinc arx Ranzoviana; 4. leuc. a Chilonio in Meridiem Lubecam versus 6. Sub proprio Principe e gente Ducum Holsatiae. Cum enim Ioannes frater Friderici II. Daniae Regis, Dux Holfatiae, et Sonderburgicae lineae conditor, in Slesvicensi Ducatu quaedam nactus, numerosam suscepisset sobolem, filiorum eius minimus natu Ioachimus Ernestus Ploenensis seu Arnspeckiitrami auctor exstitit, de cuius in Oldenburgicum Comitatum iure aliquid postea dicemus. Natus is A. C. 1595. ex Agnete Hedvige Anhaltina, Dorotheam Augustam Holsatam (Iohannes Adolfi Ducis Holsatiae filiam) sibi iunxit, A. C. 1633. atque ex ea genuit Ioannem Adolfum 1634. Augustum 1635. Ernestinam 1636. Ioah. Ernestum 1637. Georg. Bernardum, A. C. 1639. Agnetem Hedvigem A. C. 1640. Carolum Henricum A. C. 1642. et Sophiam Eleonoram A. C. 1644. e quibus Carolus Henricus obiit A. C. 1655. et Sophia Eleonora nupta est Wolfgango Iulio Comiti Hohenloico. Ioannes vero Adolfus, in Italia, Belgio, Hungaria, fortitudinis militaris documenta edidit, domus Brunsvicensis Campi Marescallus expeditioni in Alsatiam A. C. 1674. nec non sequenti Trevirensi expugnationi atque Crequii Marescalli cladi interfuit, victoriae praecipuum instrumentum, postea Danicae militiae praefectus; uxorem sibi sociavit, post Luisam Amoenham patruelem, Dorotheam Sophiam Brunsvicen sem. Augustus, a iuventute militiam sectatus, Magdeburgo praefectus est ab Electore Brandeburgico et Generalis exercitus Partem in Alsatia eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] duxit: pater ex Elizabetha Carola Anhaltina Ioachimi Friderici Christiani Caroli et filiarum. Ioachimus Ernestus, Hispanorum miles, praelio [orig: praeli˘] ad Seneffam a Gallis captus eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] 1674. ad Romanas partes transiit. Georgius tandem Bernardus, Batavis opera [orig: operÔ] addicta [orig: addictÔ], cum Rabenhauptio, Groningam mascule defendit, inde Daniae Regi in expeditione comes fuit et haud pridem mortuus est. Phil. Iacobus Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Familia Oldenburgo Danica. Coeterum Ioachimus praefatus, familiae Ploenensis conditor, cum supervixisset Antonio Gunthero Oldenburgicorum Comitum ultimo, gradu ei quam reliqui competitores propior, Daniae Regi, qui cum Holsatiae Gotorfiensis prosapiae Principe hereditatem diviserat ita, ut Regi Oldenburgum, Duci Delmenhorstum cederet, controversiam movit: Feudorum iura et firmatam sibi a Caesaribus, Maximiliano II. A. C. 1570. Ferdinando III. A. C. 1642. et Leopoldo A. C. 1664. successionis spem commemorans, istorum aviditatem incusabat, qui destinatam sibi legibus usuque maiorum hereditatem, in sese vertissent; Illis pacta cum defuncto Comite inita A. C. 1649. ipsius Imperatoris adprobatu


page 792, image: s0792a

legitimum robur adepta, et Comitatus olim, ut vocant, allodiales Anno demum 1531. a Carolo V. Antonio Oldenburgico in feudum oblatos regerentibus, qualibus etiam agnatos arceri longo [orig: long˘] usu receptum sit. Obtulere [orig: Obtulŕre] tamen, quibus litium moras molestiasque redimerent, spreta a Duce, secundum quem, re delata [orig: delatÔ] ad Caesaris aulam, lis data est. Eidem postea cum Rege convenit, conditionibus non nisi forte paciscentibus notis. Vide Tob. Pfannerum de Praecipuis Germaniae Principum Gentibus, c. 11. de Gente Holsat.

PLORANTES vide supra Excommunicatio.

PLORATORIUM in Vita B. Collectae 6. Martii, apud Dominic. Macrum in Hierolex. sudariolum est, ad lacrimas tergendas.

PLOSTELLUM [1] in Talmudico Tractatu de Sabbatho, c. 5. in Misna, Arietes (die Sabbathi) non egrediuntur cum plostello sub cauda sua; et ibidem in Gemara, Non egrediuntur arietes cum plostello, ne caudam suam inflectant: Definitur in Glossa ad eum loc. parva rheda quam caudae (ovium arietumque) supponunt, quia caput caudae illorum arietum est latum instar agniculi: neque habet ossa, sed pinguedinem et densitatem et gravitatem: et cum humum verrit, laceratur ac corrumpitur. Proinde plostellum ipsis aptant, quod post eos volvitur, cum ambulant et cauda illis alligatur. Nempe in Syria Aegypto Arabiaque oves sunt, habentes ta\s2 ou)ra\s2 makra\s2, triph/xewn ou)k e)la/ssonas2, ta\s2 ei)/ tis2 e)ph/|ei sfi a)pe/lkein, e(/kea a)\n e)/xoien a)natribome/nwn pro\s2 th=| gh=| tw=n ou)re/wn, longas caudas, tricubitalibus non minores: quas trahere si permitterent, ulcera contraherent, dumcaudae adterram attererentur. Itaque a(/pas2 tis2 tw=n poime/nwn e)pi/statai culourgei=n ei)s2 tosou=to, a(maci/das2 ga\r poiou=ntes2, u(pode/ousi au)ta\s2 th=|si ou)rh=|si, e(no\s2 e(ka/stou kth/neos2 th\n ou)rh\n e)pi\ a(maci/da e(ka/sthn katade/ontes2, Unusquisque pastorum hactenus arte fabrili doctus est, ut plostella faciant, quae illarum caudis subligent, singulas ovium caudas singulis plostellis devincientes, uti habet Herodot. l. 3. c. 115. Vide quoque Aelian. Histor. Animal. l. 10. c. 4. et quae supra ex Bocharto annotavimus, de Ovium cauda.

PLOSTELLUM [2] Poenicum apud Varronem de Re Rust. l. 1. c. 52. tamquam a Poenis inventum, qui ex Chananaea venerant, plaustrum erat rotis instructum, quo [orig: qu˘] ad triturandum olim in Hispania citeriore alibique utebantur. Factum id fuit ex assibus seu asscribus dentatis, cum orbiculis, i. e. rotulis, ut idem addit; in eo autem sedit aliquis, atque agitavit, quae trahebant iumenta. Meminit eorundem Hieronymnus in Esaiam, c. 25. Sunt carpenta ferrata, rotis per medium in serrarum modum se volventibus; quaestipulam conterunt et comminuunt in paleas. Etc. 28. Quae (plaustrorum rotae) in serrarum similitudinem ferreae circumaguntur et trahuntur super demessas segetes. Item, Triticum, de quo efficitur panis: rotis ferreis teritur et omnis eius stipula comminuitur in paleas. Sic Cyrillus in Esaiam c. 45. postquam in Aegypto triticum dixit boum ungulis triturari, Alibi, ait, a(ma/cais2 xrw/menoi kai\ troxoi=s2 pristhroeide/si au)to\ dh\ tou=to memeleth/kasi katorqou=n, Plaustris et rotis serratis utentes id ipsum praestant. Ab Esaia namque saepe ad huiusmodi plaustra allusum est, si Interpretes sequimur. Ita enim habet Graeca Editio, Esaiae c. 25. v. 10. *katapathqh/setai h( *mwabi/tis2, o)\n pro/pon patou=sin a(/lwna e)n a(ma/cais2. Et Romana, Triturabitur Moab sub eo, sicut teruntur paleae in plaustro. Et Esaiae c. 28. v. 27. *ou)de\ troxo\s2 a(ma/chs2 peria/cei e)pi\ to\ ku/minon, ubi Romana, Neque rota plaustri super cuminum circumibit. Et de pane, v. 28. Neque vexabit eum rota plaustri. Et Esaiae c. 41. v. 15. *)epoi/hsa/ se, w(s2 troxou/s2 a(ma/chs2 a)low=ntas2. Et Vulgata, Ego posui te, quasi plaustrum triturans. Neque multo aliter Syra ac Arabica. Sed, utut omnes hos locos, qui citati sunt, praestare difficile sit, certum tamen est de his plaustris agi, c. 28. v. 27. et 28. Et quidem, cum grana quaevis baculo [orig: bacul˘] olim excuterentur, uti constat ex Iudicum c. 6. v. 11. et Ruthae c. 2. v. 17. aetate Esaiae iam distinctio haec in usu fuit, ut debiliora semina baculo [orig: bacul˘] more prisco [orig: prisc˘] excuterentur, panis vero, id est, triticum, rota [orig: rotÔ] plaustri contereretur. Ita enim Esai. d. l. Nam non tribula [orig: tribulÔ] trituratur melanthium, aut rota plaustri super cyminum versatur, sed baculo [orig: bacul˘] excutitur melanthium, et cyminum virga. Panis vero comminuitur quia non in perpetuum pergit triturare ipsum, ubi quassit rota plaustri sui, equitibus suis non comminuit ipsum etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. Quomodo vero ab hoc Plostello differat tribuli genus, quod piesth/rion Graeci, h. e. pressorium instrumentum, Hebraei [gap: Hebrew word(s)] morag, appellaverunt, ut videre est Esaiae c. 41. v. 15. dicetur infra ubi de Tribulo.

PLOTAE [1] insul. duae maris Ionii, quae et Strophades Plinio, l. 4. c. 12. Straboni ac Apollonio dicuntur, vulgo Strivali. Bide Strophades.

PLOTAE [2] Aeoliae insulae sic dictae, Dionys. in Periegesi:

*th\n de\ met' *ai)o/lou ei)si\ peri/dromoi ei)n a(li\ nh=soi,
*(epta\ de\ oi( tai/g' ei)si\n, e)pw/numoi a)ndra/si *plwtai\,
*(ou/neka me/sson e)/xousi peri/ploon a)mfie/likton.

Plote quidem una ab Homero nominatur, Od. k/. quo [orig: qu˘] nomine eum Aeoli insulam appellasse [orig: appellÔsse], testatur Eustathius: videtur tamen is unus esse ex locis ab Homero nominatis, quorum certum situm non citus invenias, quam sutorem qui utres consuit, quibus venti, in Ulyssis gratiam, ab Aeolo inclusi, ut facete apud Strabonem iocatur Eratosthenes. Montanus. Nic. Lloyd.

PLOTAE [3] Muraenae Graece plwtai\ antiquitus, postea e)cormistw=nes2 Laine Flutae, ex edentularum genere fuere [orig: fuŕre], et ex Siculo gurgite ubi capiebantur optimae, Procerum Romanorum vivariis inferebantur Macrob. l. 3. c. 15. Accersebantur autem muraenae ad piscinas nostraeurbis ab usque freto Siculo, illic enim optimae esse creduntur, tam hercules quam anguillae, et utraeque ex illo loco [orig: loc˘] Graece plwtai\ vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes aequore, Sole torrefactae, curvare se posse et in aquam mergere desinunt, atque ita faciles


image: s0792b

captusunt. Praevirium nempe imbecillitate, ubi cutem Sole torrefecerunt, pessum redire amplius non possunt, nec fundum maris repetere, sed in summo mari, velut exanimes, feruntur. Qua de causa [orig: causÔ] et e)cormistw=nes2 postmodum Graecis dictae, quam vocem Latinam fecit Cassiodorus, mox laudandus. *)ecormi/zesqai enim dicuntur, quioram solvunt et altum capessunt, ut navigent; sicut contra o(rmi/zontai naves, quae stantin portu. Eadem [orig: EÔdem] ratione plwtai\ etc. Videplura supra, ubi de Muraenis, nec non voce Myrus. Ita autem Cassiodori locus habet: Exormiston quoque inter pisces regium genus, compar muraenis corpore, colore distans, naribus setosis, colostrea [orig: colostreÔ] delicatudine praeditum, oleoso [orig: oleos˘] ac suavi liquore coagulatum, appetibis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire, quae deserit: credo, aut immemor reversionis, aut teneritudine summa [orig: summÔ] mollitus nequit undis elevantibus contraria [orig: contrariÔ] obluctatione demergere: fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla [orig: nullÔ] arte devitans et hinc viribus destitutus, redire non creditur, quita nec fugere posse sentitur. Hic plane tantae dulcedinis esse dignoscitur, ut ei nemo piscium comparetur etc.

PLOTHIA vicus in tribu Aegeide, Steph.

PLOTI Festo qui planis sunt pedibus, oi( platu/podes2; iidem et plauti. Unde apud Tertull. de Pallio Salmas. Plautiores conchae legi iubet, pro lautiores c. 3. ubi de pinnarum vellere, aitque intelligi voce hac [orig: hÔc] pinnas platute/ras2 quales sunt omnes margaritiferae conchae et quae diptychae sunt, latius enim patent. Plotus autem et Plautus Latine idem, quod platu\s2 et ex Graeco venit. Nam Aeoles plotu\s2 dicebant, ut broxu\s2 pro braxu\s2 inde Latinum, plotus, quod et plautus dicebatur, ut o)rei/xalkon, aurichalcum; clodo et claudo, cotes et cautes. Festo certe plauti canes, quorum aures languidae sunt et flaccidae, et latius videntur patere. Isidorus, plautis auribus, gracili corpore, de canibus, Ploti etiam eidem Festo, etc. At dimidiatae soleae, quae semiplotia dicebantur, non a plotis pedibus, aut quo planius pedes ponerentur, appellatae, sed a plotiis sandaliis, quae Graece blau/tia. Nam plotia sunt blau/tia et semiplotia h(miblau/tia. Huiusmodi autem plautiores et patentiores conchas, de quibus l. c. koi/las2 Graecis vocant, Isidorus Concharum diversae sunt genera, inter quas et margaritiferae, quae et caecae dicuntur, quia in eis pretiosus calculus solidatur: Quasi scil. a caelo hauriant rorem illum, qui con strictus et coagulatus pretiosum calculum format. Sed ratio etymi falsa et inepta; Ita namque dicebantur omnes plautiores et latiores conchae. Galenus in Lexico, xh/mhn xhrami/da th\n koilote/ran ko/gxhn kai\ mei/zona. Erotianus, xhrami/da th\n koi/lhn h(/n mu/aka kalou=men. Salmas. Not. ad Tertull. loc. Vide quoque supra, ubi egimus de voce Plaustrum, et hic [orig: hţc] in Ploum.

PLOTINA Traiani Caesaris coniux, sanctitate, probitate, et omnibus, quae in muliebrem sexum cadunt, virtutibus ornata. Prima [orig: PrimÔ] vice palatium ingressa, professa est promptam se esse egredi, quam primum fuerit iussa. Dein audito [orig: audit˘], tributorum onere pressas provincias gemere, maritum nonuit, minime id e re et gloria imperii esse. Ut Adrianus adoptaretur, operam dedit, qui grati animi testandi ergo, Nemausi, Plotinae accepta [orig: acceptÔ] morte, templum, palatium et amphitheatrum, cuius rudera supersunt, in eius honorem exstruxit. Dion et Spartian. in Adriano. Angelong. Hist. Aug.

PLOTINOPOLIS Thraciae urbs, Ptolem. Ploudin Nigro.

PLOTINUS Philosophus Platonicus, Aegyptius natione, e civitate Lyco, discipulus Ammonii, Philosophi Christiani, praeceptor Porphyrii, Galieni, Taciti et Probi temporibus. Sub Philippo, Romae docuit, non Idololatras modo, sed et Christianos habens auditores, a quorum religione non multum abhorrere creditus est. Civitatem conditurus, ad Platonis ideam, Galieni Imperatoris opem imploravit, sed hic a Consiliariis suis est absterritus. Fuit corpore gracili, tenui valetudine, morboque sacro obnoxius, Suidas. Scripsit de rebus Philosophicis libros 54. in Enneadas sex distributos, quos Latine interpretatus est Marsilius Ficinus. Porphyrius illum quoque contra Gnosticos scripsisse addit. Doctrinam eius idem modo laudatus Ficinus egregie explicuit. Obiit, A. C. 270. aetat. 66. Amelii praeceptor: tanta [orig: tantÔ] virtutis veneratione superstitibus relicta [orig: relictÔ], ut arae passim ipsi, veluti Deo, exstruerentur. Porphyrius, in vita eius, Draconem sub morientis lectulo visum refert; quod de familiari, ut vocant, Genio ei tribuendo, occasionem praebuisse videtur. Luculentum eius encomium apud Firmicum legere est, l. 1. Matheseos c. 3. qui etiam mira admodum de Plotini morte narrat.

PLOTIAS Crispinus quem Aretalogum fuisse cognominatum, quod garrula scripserit carmina, Porphyrius est Auctor. Hic Stoicam sectam professus, atque idem poeta fuit; sed cuius versus numero [orig: numer˘] forent multi, levis vero ponderis. Cum in aliis locis eius meminit Horatius, tum Sat. 1. l. 1. v. ult.

------ Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse [orig: CompilÔsse] putes, verbum non amplius addam.

PLOTIUS [1] Firmus e manipularibus, dein vigilibus praeposisitus a militibus, post caedem Galbae, alter Praefectus Praetorii lectus, Tacitus Hist. l. 1. c. 46.

PLOTIUS [2] Gallus patria [orig: patriÔ] Lugdunensis, dicendi praeceptor, Romae profitebatur, a quo se Cicero l. de Oratore, una cum Quinto fratre Latinas literas edoctum fuisse testatur; a Tranquillo autem inter Rhetores ponitur, c. 2.

PLOTIUS [3] Griphus a Caesare Vespasiano, in Senatorum ordinem additus ac legioni praepositus, Tacit. Hist. l. 3. c. 52. In hunc Tertio Iuliano ablata Praetura collata est, Hist. l. 4, c. 39.