December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 777, image: s0777b

PLACENTIA [3] urbs Castellae veteris Episcopalis sub Archiepiscopo Toletano. Iu colle sita, cumarce. Item Urbs tractus Armeniaci, in Gall. Item, in agro Ruteno, eiusdem regni.

PLACENTIA [4] Arx novae Franciae, in ora Orientali Insul. Terrae novae, recens a Francis exstructa, cum portu adiacente et oppidulo.

PLACENTINUM vestis muliebris species, in Regula Tertianorum Ordinis Franciscani, c. 3. apud eundem.

PLACENTINUS [1] ICtus nobilis, Italus. Monspessuli Ius civile publice professus est, circa A. C. 1200. Argumentaque in Institutiones et Codicem scripsit Prateius apud Calvin. Lexic. Iurid. Idem nomen appellative sumitur, in Glossis Graeco-Latin. MS. Germani Paris. et Graec. a)resto\s2, in editis Placivus, pro quo Goldastus placitus restituit, explicatur. Et certe etiamnum ioculatores plaisantins Galli appellant. Sed an hac [orig: hÔc] notione vox accipienda sit, in Capitular. de causis Regni Ital. c. 15. et in L. Longobard. l. 3. tit. 34. Non est nostra voluntas, ut hommes placentini, per eorum praeceptum de curte Palatii nostri illos, aldiones, recipiant, iure controverti ait Car. du Fresne Gloss.

PLACENTINUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

PLACIA Mysiae oppid. iuxta Cyzicum, Milesiorum oppid. Plin. l. 5. c. ult.

PLACIADAE Atticae municipium, Suidas, Apud cuius incolas moris erat, adulteros punire graviter, im pactis in pudendam corporis partem raphanis, qui apud illos mirae magnitudinis esse dicuntur. Quod si raphani fortasse non fuissent ad manum, stelaeo [orig: stelae˘] utebantur, i. e. ligonis ligno [orig: lign˘].

PLACIDIA [1] Galla filia Theodosii M. Soror Honorii et Arcadii, capta [orig: captÔ] ab Alarico Roma [orig: RomÔ], huius captiva, Oros. l. 7. vel Ataulpht successoris evasit, huicque nupta, tantum egregiis moribus apud maritum valuit, ut ipsum ab Imperio vastando averteret. Sic excessit is Italia [orig: ItaliÔ] Barcinoneque A. C. 415. occisus est. Remissa ad Honorium Placidia, Constantio, Consuli et Patritio denuo nupsit, A. C. 417. quo [orig: qu˘] brevi mortuo [orig: mortu˘], educationi filii Valentiniani III. intenta fuit. Ingenio [orig: Ingeni˘] et pietate singulari praedita, variasque vitae huius vicissi dudines, inprimis filio [orig: fili˘] adhuc minorenni, experta: Obiit A. C. 449. Ravennae sepulta. Nummus eius coronam caelitus ei demissam, cum imagine pueri in ulnis, repraesentat. Prosper, Idacius, Isidor. in Chron. Olympiod. apud Phot. Historia Miscell, etc.

PLACIDIA [2] virgo, Valentiniani III. Imperatoris et Eudoxiae filia, quae repudiatis opibus, nulli rei praeterquam saluti studebat. Huius mater, cum Maximo infensa, Gensericum Romam vocasset [orig: vocÔsset], ab illo cum duabus filiabus in Africam abducta, et Eudoxia quidem iunior Hunerico desponsata est, Placidia vero Constantinopolim remissa, Senatori Olybrio nupsit.

PLACIDIANUS Consul cum An. Tacito an. Urb. Cond. 1125.

PLACIDUS alio [orig: ali˘] nomine Iulius, cohortis tribunus, Vitellium Im perator. latebra [orig: latebrÔ] pudenda [orig: pudendÔ] Palatii protraxit, vinctum tergum pone manus. Tacit. Histor. l. 3. c. 85.

PLACILLA Theodosii Magni Imperatoris uxor: non regni fastigiis elata est, sed potius amore succensa divino [orig: divin˘]. Repente ergo, ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per se ipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, dans unicuique quod opus haberet. Sie etiam per Ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministravit infirmis, ollas eorum tergens, ius gustans, efferens cochlearia, panem frangens, cibosque administrans, calices abluens, et alia cuncta faciens, quae servis et ancillis mos est sollenniter operari. Illis autem, qui ei talia nitebantur prohibere, dicebat: Aurum distribuere, imperii est opus: Ego autem, pro ipso imperio, hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepedicere erat solita, Oportet te semper, marite, cogitare, quid pridem fueris, quid modosis: Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium, quod suscepisti, legitime gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. Theodoret. Eccl. Hist. l. 9, c. 31. Item filia Arcadii Imperatoris pietate similiter inclita.

PLACITA Principum pro Constitutionibus, v. 1. ž ait Praetor ff. de postul. Interdum pro Conventu Procerum Regni vel Imperii, qui et Curia dicitur. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Sic Car. du Fresne Placita, dicti sunt Conventus publici totius Regni Ordinum, quibus Reges ipsi praeerant, et in quibus de arduis Regni negotiis et imminen tibus bellis tractabatur. Annales Francorum Bertiniani A. C. 763. Pipinus Rex habuit placitum suum Nivernis. Ita A. C. 764. 765. 766. Anno [orig: Ann˘] vero sequ. Synodum fecisse dicitur cum omnibus Francis in campo. Bis autem quotannis istiusmodi tenebantur Placita: unum, quando ordinabatur Status totius Regni, ad anni vertentis spatium ------ in quo placito generalitas universorum maiorum tam Clericorum, quam Laicorum, conveniebat, etc. Hincmarus de Ordine Palatii, c. 2. Cum itaque omnes Regni vassalli ad ea Placita convenirent, hinc Generalia Placita ea appellata sunt. Sic Dagobertus Rex convocatis filiis omnibusque totius Regni Primatibus 10. Kal. Iunias in Palatio Bigargio placitum generale instituisse legitur, in Gestis Dagoberti c. 40. Sic alii. Unde Poeta Saxonicus de Gestis Caroli M. l. 1. ann. 777.

-------- Conventum Placiti generalis habere
Cum Ducibus se velle suis denuntiat illic.

Quid autem in istiusmodi conventibus actum, facile colligere est, ex Placito Carisiacensi, c. 8. ubi Francos pro lege tenenda Capitula Regum suorum, et in generali placito conservanda iudicasse [orig: iudicÔsse], legimus. Vide Capitulare VI. A. C. 803. c. 2. 5. Simeonem Dunelmensem et Radulfum de Diceto A. C. 1014. Svenonem item in Histor. Danica, c. 1. memoratos Carolo du Fresne in


page 778, image: s0778a

Glossar. Adde Georg. Hornium, Orb. Imp. qui ex Placitis his Generalibus, quae et Regalia dicta, in Mirac. S. Ursmari c. 1. apud Reginonem A. C. 956. ipse Comitia vocat, (qua [orig: quÔ] notione vocem, praeter vulgarem usum, Capitolinus quoque adhibuit in Marco Antonino, c. 10.) de Statibus Galliae Regni ingeniose iudicium fert, docetque ex Hottomanno, c. 17. Francogall. eorum auctoritatem sub Hugone Capeto primum imminui coepisse. Cum enim hic, Capetinae familiae, hodieque feliciter regnantis conditor, videret, Regna, quae nimium indulgent Comitiis, plerumque ad Aristocratiam delabi, paulatim Comitiorum iura enervasse [orig: enervÔsse], Hottomanno dicitur. Sed si credimus Philippo Cominaeo, qui non potuit non esse rerum Gallicarum peritissimus, eorum auctoritas usque ad tempora Ludovici XI. integra stetit. Ita autem Cominaeus, Comment. l. 9. Primus omnium Ludovicus pro suo arbitratu pecuniam imperavit, sine consensu Populi. Ut vero volantate Principum sibi liceret exigere pecuniam per ipsorum ditiones, promittebat eis pensiones annuas. Magnum ille profecto vulnus inflixit Galliae, quod non facile curabitur, suaeque et Successorum saluti male consuluit. Nam priorum Regum nemo Galliam sic afflixerat, ut ipse, etc. Ut alia loca omittam, ex quibus, magnam adhuc Galliae libertatem et satis arctam Regum potentiam fuisse, usque ad praefati Regis principatum, clare patet. Quibus vero artibus id fecerit Ludovicus, idem docet. Haud dubie vero multum imminuta fuit potestas Ordinum inter bella Anglica, cum ingentibus praeliis praecipuae familiae exstinguerentur, remanentibus illis solum, qui vocantur Principes Sanguinis, quibus cum agnatum sit ius succedendi in Regnum, non praesumuntur quidquam, quod ad diminutionem potestatis Regiae spectat, affectare vel consentlre velle. Successerunt in Comitiorum locum velut ludibria quaedam, XII. Pares et Pariamenta etc. Vide ipsum Hornium edit. 2. cum Notis Felleri, p. 232. etc. Interdum vero etiam Placita generalia appellata sunt. Dominorum feudalium Iudicia, quod ad ea vassalli omnes convenire tenerentur: aliis Curiae generales, Gall. Plaits generaux, de quibus prolixe agit idem Glossarii Auctor et supra aliquid diximus. Ut de loco aliquid addatur, tenebantur Placita, in locis apertis, publicis et sub dio, Sim. Dunelmensis A. C. 1070. idque in campo, sub arboribus (quercu, ulmo vel olea) ante portas castrorum, ante Templa, in plateis etc. ut videre est apud Auctores laudato Glossarii Auctori citatos. Interdum tamen et in aedibus ac locis opertis, propter aeris incommoda, maxime Placita maiora. Capitula Caroli C. tit. 39. c. 12. Domus vero sicut in Capitulis Avi et Patris nostri continetur, a Comite, in loco, ubi mallum tenere debet, construatur, quatenus propter calorem Solis et pluvium publica utilitas non remaneat: minora vero placita Comes sive intra suam potestatem, vel ubi impetrare potuerit, excepto [orig: except˘] in Ecclesia et porticibus, atque adeo atrio [orig: atri˘] Ecclesiae, et mansione Presbyteri habeat, etc. Porro ieiuni Iudices Placita tenere, iubentur in Capitul. Caroli M. alibique passim. Unde Theodulfus, Carm. l. 1. v. 400.

Crapula vitetur semper, plus tempore eodem [orig: e˘dem],
Quo [orig: Qu˘] pia Iustitiae lora regenda manent.
Nam qui se nimis epulis somnoque [orig: somn˘que] sepelit,
Corporis atque animae vim sibi demit hebes.
Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,
Marcidus et segnis et sine mente sedet, etc.

Dominicis tandem diebus Placita ten eri prohibentur, in Capitul. Caroli M. l. 2. c. 7. et in Capit. Compendiensi A. C. 868. etc. Plura hanc in rem vide apud saepius laudatum Car. du Fresne Gloss. supra quoque aliquid voce Malbergium, item Mallus.

PLACUISSE Senatui olim dicebantur, quae Senatus censuerat, leg. 21. ž. item placere, ff. depet. hered. Etiam in Iurisprudentum libris placere dicuntur, quae Prudentum [orig: Prudentűm] auctoritate recepta, inducta constitutave sunt, l. 4. ff. de pactis, l. 4. ff. de iure codicillorum, Brissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Neque ulla vox magis ad Regum Principumve palatum. Unde etiam Placiti vocem, de qua modo pluribus actum, deducit a placendo, Eduardus Cokus, ad Littletonem sect. 10. quia inquit, bene placitare super omnia placet. At Guilliman nus de Rebus Helvet. l. 1. c. 9. Aliique a Germanico plats, i. e. campus, quod in campo plerumque Placita haberentur, vocabuli originem arcessit. Sed Casan ova iterum ad priorem notationem relapsus, Placita eiusmodi Conventus appellari conten dit, quod in iis Leges conderentur caeque promulgarentur hac [orig: hÔc] formula [orig: formulÔ], quae habetur in prologo Legis Salicae (quam in tribus mallis a Quatuor-Viris conditam esse, certum est, vide in voce Salica) Placuit atque convenit inter Francos etc. Inprimis tempore primae Regum in Gallia familiae, quo [orig: qu˘] in rebus magni momenti populi assensus omnino necessarius erat: Undein solen nibus Inaugurationum Regum suorum ceremoniis, quaestionem haberi ad Populum, Num vellet Regem regnare; ac respondere Populum consuevisse, Laudamus, Volumus, Fiat, leus. Vide Georg. Hornium, cum Notis felleri, orb. Imper. p. 210.

PLADARAEI populi Septentrionales. Steph.

PLAGA apud Statium, Thebaid. l. 11. v. 5.

Componit dextra [orig: dextrÔ] victor concussa plagarum
Iuppiter, et vultu caelumque diemque reducit:

spatium est aetheris, Zona caelestis, Sic Varro lege Maenia [orig: MaeniÔ],

Nos mirantes, quod sereno [orig: seren˘] lumine
Tonuisset, oculis caeli rimari plagas.

Et Virg. l. 7. Aen. v. 227.

-------- in medio dirimit plaga Solis iniqui.

Vide, si placet, Nonium, ut et suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], ubi de Zonis caelestibus. Vox in caelum e terra translata, in qua Plaga, item Plagia, oram, aestuarium, vel etiam campum planum denotat, Italis hodieque Piaggia vel Spiagia. Servius in Virgil. Statio est, quam Plagiam dicunt. Alias plaga, vulnus est, idemque cum verbere. Virgilius, ubi de tauro pugna superato, Georgic. l. 3. v. 225.



image: s0778b

Malca gemeus ignominiam, plagasque superbi
Victoris.

Sed ita priorem productam habet. Apud Iudaeos celebris olim plagarum poena fuit, qua se ab iis, Euangelii causa [orig: causÔ], quinquies affectum esse, refert Paulus 2. Corinth. C. 11. v. 24. Vide infra, ubi de Verberum poena.

PLAGEREUM locus Siciliae inter Agrigentum et Syracusas. Antonin.

PLAGIA Liguriaeportus, 15. mill. Pass. A Vintimilio, Nicaeam versus. Antonin.

PLAGIARIA Hispan. urbs, inter Olyssiponem et Emeritam Antonin. Nuestra Seunora de Betove nunc, ad 2. leuc. circa fines Extremadurae.

PLAGIARIUS is est, qui sine vi, dolo malo, sciens abducit homines liberos et ingenuos, venditque pro servis, aut supprimit: Vel is est, qui alienos servos abducit sine vi et plerumque sine furto, fugam persuadet ac fugitivos celat. Grammatici, *)andrapodisth\s2, ou) mo/non o( tou\s2 e)leuqe/rous2 a)pa/gwn ei)s2 doulei/an, a)lla\ kai\ o( tou=w dou/lous2 a)po\ tw=n despotw=n a)pospw=n ei)s2 e(auto\n. Dictus an a)po\ tou= plagi/ou, i. e. ab obliquo, quod strophis suis obliquis trahat inque servitutem abducat liberum hominem: An, quod qui huius criminis con victus esset, lege Flavia [orig: FlaviÔ], (vel Fabia [orig: FabiÔ] ) plagis damnaretur: quae proin etiam Plagtaria dicta est. At apud Athenienses crimen capitale erat, ex lege Xenophonti memorata: *)ea/n tis2 fanero\s2 ge/nhtai a)ndrapodizo/menos2, tou/tw| qa/naton ei)=nai th\n zhmi/an, Plagiarii manifesti morte luunto. Scribebatur autem adversus tales, *)eleuqeroprasi/ou di/kh, teste Polluce, l. 3. c. 7. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 5. Idem apud Hebraeos obtinuisse, ex Sacris discimus, vide Exodi c. 21. v. 16. et Deuteronomii c. 24. v. 7. et quidem eo gravius id apud Israelitas crimen fuit, quod Plagiarii inter eos, si quos furati essent, illos, ne res patefieret, in alienas regiones deportarent, sicque et Populum Dei, quantum in ipsis, erat, minuerent, et Israelitam a vera religione alienarent. Cui peccato obnoxii, Ioseph fratres, cum Ismaelitis vendidisse leguntur, in postremis Geneseos capp. De Romanis ut aliquid addam, Paulus IC. ad legem Fabiam cit. si quis civem Rom. ingenuum, libertinum, servumque alienum celasset [orig: celÔsset], vendidisset, vinxisset, comparavisset: criminis poenam, in humilioribus metallum aut crucem; in honestioribus, iacturam dimidiae partis bonorum et relegationem: Si servus sciente domino [orig: domin˘] alium servum subtraxisset, vendidisset, celavisset, in ips um dominum animadversum; si domino [orig: domin˘] nesciente fecisset, ad metallum dam natum fuisse, docet. Postea exasperata poena, et ob plagium liberi hominis, servus aut libertinus, statim bestiis obiecti sunt, ex L. Constantini, de qua vide Pithoeum, Not. ad coll. LL. Mosaic. mansitque sub Diocletiano quoque ac Iustiniano capitalis poena: quam tamen sensim consuetudo mitigavit, Leonis Caesaris postea lege firmata [orig: firmatÔ], qua [orig: quÔ] sanxit, ne posthac ob plagium mors infligeretur: sed ut, qui alienum servum abduxisse deprehensus esset, eundem eiusdemque pretium et ita duplum domino restitueret etc. Quam in rem vide plura apud Rivetum, Commentar. in Exodum, l. cit. adde Tit. Popmam de Operis Servor. ubi in Tabernis, ut alios hominum vilissimos, huiusmodi Plagiarios servos habitasse [orig: habitÔsse], docet. Adde saltem, Latinis proprium de iis verbum sollicitare fuisse. Philoxeni Glossae, sollicitare plagia/zein. Nempe blandis et mellitis verbis servos alienos sollicitabant et ad se alliciebant, unde quoque yuxagwgoi\ dicti. In Glossis, Plagiarius, yuxagwgo\s2. Vide quoque Helychium, Clementem, l. 1. Strom. Alios, et in hanc rem plura, apud Desid. Heraldum, Animadversionib. ad Arnob. adv. Gentes, l. 2.

PLAGIAULA in Glossis MS. yaraules, hydraula, fotinestes, plagiaula, apud Salmas. qui legi vult, u(drau/lhs2, hydraula: fwtiggi/sths2, plagiaula. *fw/tigc enim tibiae genus, quae plagi/aulos2 dicebatur, unde plagiau/lhs2 et fwtiggi/sths2 idem. Servius Graecorum plagi/aulon Latinis esse vascam tibiam observat in l. 11. Aen. v. 737. Idem curvam tibiam Virgilio, loc. cit. et Symphoniacorum tibiam eandem esse, obliquam item tibiam Plinii, ait, et Midae Phrygis inventum facit, alii Pani tribuunt. Theocritus,

*(ws2 e(=uren plagi/aulon o( *p\an, w(s2 au)lo\n *)aqh/vh.

Pollux ex loto et apud Lybias primum factam scribit: *au)lw=n de\ ei)/dh, pla/gios, lw/tinos2, *libu/wn to\ eu(/rhma) plagi/aulon de) au)to\n *libues2 kalou=si. Unde et lw/tinoi au)loi\ iidem, et lwto\s2, pro tibia Graecis Latinisque Poetis. Ovidius. Remedior. v. 753.

Enervant animos citharae, lotusque, lyraeque.

Sic Plagiaulos diversa fuerita Phrygia tibia, quae tamen et ipsa quoque curva nonnullis, seu obliqua, et Graece e)/lumos2 dicebatur, item ke/ras2, quod ad orificium cornu repandum additum haberet, simile tubarum kw/dwni, ut habet Pollux. Est autem kw/dwn proprie cymbalum, vel parva potius ex aere nola: unde et tubarum orificia, qua spiritus emittitur, quod eam referant formam, sensimque sese in exitu dilatantia repandis per ambitum labris aperiantur, kw/dwnes2 quoque appellati. Tibiis itaque Phrygiis, quae ex buxo aut etiam ex ossibus fiebant, huiusmodi kw/dwnes2 ex cornu facti addebantur, ad instar tubae, ut clarius et acutius in sonarent, quemadmodum hodiequetibiae habent, quas Galli altibuxias vocant; coeterae vero tibiae his carebant et ea [orig: ] parte similes erant illi generi fistularum, quas culces iidem appellant. Plagiaulos autem, i. e. Libyca tibia, codonem itidem ex cornu habebat; sed incurva erat, Phrygia recta. Quam ob causam, tibiam, quam adunco [orig: adunc˘] cornu in signom Ovidiusait, l. 3. Met. v. 533. in sacris Bacchi, de plagiaulo accipi par est. Virg. l. 11. v. 737.

Aut, ubi curva chores indixit tibia Bacchi.

Utramque tibiam, plagiaulon et Phrygiam, implexas in antiquis monumentis visere est, ubi sacra Deum [orig: Deűm] Matris insculpta habentur, et utramque quidem cum codonibus. Pollux, *ke/ras2 de\ e(kate/rois2 toi=s2 au)loi=s2 pro/sesti, kai\ au)lei=tai th\| *frugi/a| *qew=. Vide Salmas.


image: s0779a

ad Solin. p. 123. et supra voce Photinx, ut et hanc in rem plura apud Athenaeum. l. 4.

PLAGULAE in charta sunt, quae folia hodie vocamus, Gall. fueilles. Ita enim Plinius, l. 13. c. 12. ubi de chartae conficiendae ratione, (vide supra) Siccantur Sole plagulae et inter se iunguntur. Nempe primo papyrum, quod caepae instar tunicas habebat multas, dispescebatur in tenues philyras, iisacu a se invicem separatis, ita ut suo [orig: su˘] quaeque ordine detraherentur. Dein philurae acusic separatae ad modum cratis sternebantur super tabulam sive asserem ligneum, madentem turbida [orig: turbidÔ] Nili aqua [orig: aquÔ]: ea [orig: ] aqua [orig: aquÔ] contexebant et conglutinabant plagulas, quod Contexere biblos vocat Lucanus, l. 3. v. 222.

Nondum flumineas Memphis contexere biblos
Noverat. ------ ------

Plagularum namque una staminis, altera subteminis instar se habebat. Plagulae ita contextae impon ebantur praelo, ut humor exprimeretur; quo [orig: qu˘] expresso [orig: express˘] Soli, ut magis siccarentur, expon ebantur. Siccatae digerebantur in scapum; qui summum erat philurarum 20. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 37. Et hic erat legitimus plagularum numerus, quas Plinii aetate scapus, quem nos volumen, Galli manum papyri vocant, continebat. At inferiori aevo [orig: aev˘] denas tantum in singulis scapis poni solitas invenimus: Hinc chartae decades, in Vita Silvestri apud Anastasium, pro chartae scapis, quod plures scilicet scapus tunc non haberet. In quolibet vero scapo, plagularum prima adnotatum praeferebat, quo [orig: qu˘] Comite largitionum, sub quo erant Chartariae quo [orig: qu˘] tempore et a quo praeparata fuisset illa charta: quemadmodum hodieque chartae linteariae nostrae solent aliquo [orig: aliqu˘] charactere insigniri, ex quo sciri potest, qui eas con fecerit. sed hoc [orig: h˘c] discrimine, quod, licet in scapum componantur plagulae, non prima tantum, ut olim, sed omnes characterem eundem ac notam in medio formatam exhibeant, quae vix apparet et quidem eiusdem cum charta coloris, sic facta est, ut nec scribenti officiat nec legentem impediat: cum contra apud Veteres scheda illa prima, quae protocollon habebat, scribendo prorsus esset inutilis, qua de re supra, ubi de Papyro. In genere autem Plagula quodvis linteum textile est, ex stamine et subtemine constans. Nonius plagulam lectuariam, sindonem interpretatur. Cuiusmodi plagularum textilium meminit Livius, l. 39. c. 6. Luxuriae, inquiens, peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est, ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, -------- Romam advexerunt. Ubi plagulae, auctore Turnebo [orig: Turneb˘], Adversar. l. 1. c. 25. vela sunt et textilia, quibus lecticae et lecti intendebantur, aut involvebantur, ut apud Tran quillum, in Tito, c. 10. Lectica dimotis plagulis. Budaeus vero in prior. Annotat. per plagulas et stragulam, tapetia seu aulaea intelligit. Vide Godelevium, ad Livium, d. l. Hinc ad Chartas vox translata; vide et Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3.

PLAMUS urbs Cariae, Steph.

PLANA Silva Plaine Seve, vicus Galliae, non procul a S. Walario in Planis, S. Valeriles Plains, in Nortmannia, in regione Caletorum Dioecesique Rotomagensi. Sic Orderico, l. 10. S. Remigius de Planis memoratur, S. Remy du Plain, locus in Cenomanis, a planitie agri sui haud dubie nominatus, ut loca priora. Magna villa in Planis, vulgo Maineville les Plains, similiter vicus est, S. Walarico in Planis proximus, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce S. Walaricus in Planis.

PLANAE instrumenti fabrilis genus, quarum in intestinis operibus locus, sicut dolabrarum in aliis. Vide supra ubi de Intestin. opere.

PLANARIA [1] insul. ultra Corsicam, a specie sic dicta, quod aequalis freto exsistat, ideoque navigii fallax. Plinius, l. 3. c. 6. Eadem cum Planasia.

PLANARIA [2] seu PLANASIA una ex Insulis Fortunatis, circuitu CCC. apud Sebosum, laudatum Salmasio, ad Solin. p. 1298. Sic dicta, a specie, quod plana esset. Insularum enim aliae altae sunt, aliae planae: Graeci u(pti/as2 vocant, kai\ tapeina\s2. Idem p. 96.

PLANASIA insul. parva maris Tyrrheni inter Iluam et Corficam, Baudrando versus partem Austr. Insul. Ilvae, a qua vix 6. aut 7. milliar. in Meridiem distat. Tota in planitie, sub Magno Hetruriae Duce 30. mill. pass. a Corsica in Ortum, Item Planasia, insul. Galliae Narbonensis teste Strab. post Stoechadas, quae S. Marguerite Dalechampio dicitur, in ora Provinciae, olim Lera. Hic [orig: Hţc] Agrippa, Augusti nepos, Tiberii iussu est necatus. Tacit. l. 1. Annal. c. 31. Vide Lera. Item oppid. eiusdem Galliae ad Rhodanum fluv. Strabo. Pont S. Esprit, teste Io. Poldo [orig: Pold˘], inter Vivarium 4. et Avenionem ad Austrum 8. leuc.

PLANCA nomen Hyllidis seu promontor. Diomedis, vel potius rupis, iuxta Tragurium, apud Auctorem Vitae S. Iohannis Traguriensis, sic dictae, a superficie eius plana. Festo namque Planae, tabulae planae. Vide Plin. l. 8. c. 43. et Auctores recen tiores, Car. du Presne Glossar. laudatos, e quibus Charta libertatum urbis Teneraemundae, c. 20. apud Lindanum, Quicumque per vim feminam violaverit, et super hoc veritate coram Scabinis convincatur, ei collum assere, qui vulgo nominatur Plancke, debet abscindi.

PLANCINA nupta Gn. Pisoni palam laeta morte Germanici, cum Piso caderet, precibus Liviae defensa erat, Post eius mortem petita veneficii criminibus, sua [orig: suÔ] manu, sera magis quam immerita supplicia persolvit. Tacit. l. 6. Annal. c. 26. Ser. Galba [orig: GalbÔ], L. Sulla [orig: SullÔ] Consulib.

PLANCIUS Romanus quidam, qui, teste Eusebio [orig: Eusebi˘], cum Galliam Comatam regeret, Lugdunum condidit.

PLANCTAE insulae maris Euxini, apud os, quae et Cyaneae. Herodot. l. 4. *)/eplee e)pi\ ta\s2 *kuane\as2 kaleume/nas2, ta\s2 pro/teroi *plagkta\s2 *(/ellhne/s2 fasin ei)=nai. Scylax Caryand. *au(=tai de\ ai( *kuane/ai, a(/s2 le/gousin oi( *poihtai\ *plagkta\s2 pa/lai ei)=nai, kai\ dia\ tou/twn prw/thn nau=n


page 779, image: s0779b

pera)sai th\n *a)rgw\, h(/tis2 ee)s2 *kolxou\s2 to\n *i)a/sona h)/gagen. Strabo, l. 3. tai=s2 de\ *kuane/ais2 e)poi/hse paraplhsi/ws2 ta\s2 *plagkta/s2. De Homero loquitur, cuius versus ex Od. m/, v. 59. heic apponam,

*)/enqen me\n ga\r pe)trai e)phrefe/es2, proti\ d' au)tw\s2
*ku=ma me/ga r(oxqei= kuanwpi/dos2 *)amfitri/ths2.
*plagkta\s2 dh/ toi ta/s2 ge *qeoi= ma/kares2 kale/ousi.
*th=| me\n d' ou)de\ pothta\ pare/rxetai, ou)de pe/leiai
*trh/rwnes2, tai/ t' a)mbrosi/h *dii\+ patri/ fe/rousw.
*)alla/ te kai\ tw=n ai(ei\ a)fairei=tai li\s2 pe)trh,
*)all' a)/llhn ene/hsi path\r enari/qmion ei)=nai.
*th=| d' ou)/pw tis2 nhu=s2 fu/gen a(ndrw=n h(/tis2 e(/khtai,
*)alla/ q' o(mou= pi/naka/s2 te new=n kai\ sw/mata fwtw=n
*ku/maq' a(lo\s2 fore/ousi, puro\s2 t' o)looi=o qu/ellai.
*oi)/h dh\ kei/nh ge pare/plw ponto/poros2 nhu=s2.
*)argw\ pasime/lousa par' *ai)h/tao ple/ousa,
*kai\ vu/ke th\n e)/nq' w)=ka ba/len mega/las2 poti\ pe/tras2,
*)all' *(/hrh pare/pemyen, e)pei\ fi/los2 h)=en *)ih/swn.

Nic. Lloydius.

PLANCTU dilectorum aut agnatorum hominum, magis affici umbras mortuorum, quam omnibus aliis, licet sumptuosis officiis, Gentilibus olim creditum. Statius, l. 2. Sylv. 6. v. 90.

------ nec quod tibi Setia canos
Restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
Quod vallavit onyx, Miseris acceptius umbris,
Quam gemitus ------

Vide multis locis Ausonii Parentalia et Professores, nimium quidem ad Gentilium mores et leges facti Poetae. Eo [orig: ] fine pectora nudabant, ut illa inter gemitus ac lamenta contunderent. Idem Statius, l. 5. Sylv. 5. Epicedio in Filium, v. 13.

------ Huc patres, et aperto [orig: apert˘] pectore matres
Conveniant. ------

In cuiusmodi corporum contusionibus mirifica fuit Idololatrarum stultitia, quam, non bene fecerunt, qui sub prima Ecclesia sunt aemulati, vide hac de re pluribus Barthium, in Superstitionum Commentario. Neque vero pectus solum sed et faciem nonnumquam plangentes percutlebant. Idem Poeta, ibid. v. 11.

------ ------ Cernite fletus,
Liventesque genas, et credite planctibus ------

et humeros, Seneca mox laudandus. Brachia item lacerabant. Firmicus de Errore Superstitionum, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum reserant cicatrices. M. Florus Declam. X. Mulier, quae sanguinantes ad Iudices porrigit lacertos, quae scisso [orig: sciss˘] laniatoque [orig: laniat˘que] vultu magno [orig: magn˘] dolore cogitur. Claudian. de Raptu, l. 2. v. 248.

-------- planctuque lacertos
Verberat --------

Statius iterum, Theb. l. 14. v. 109.

-------- manant lacera ora cruentis
Unguibus et molles planctu crevere [orig: crevŕre] lacerti.

Item, l. 2. sylv. 1. v. 23.

Teque Patrum gemitus superantem et brachia matrum.

Ad quem locum vide Animadvers. Casp. Barthii, plura vero hanc in rem, apud eundem, ad Claudian. d. 1. apud Farnabium item Gronoviumque, Not. ad Troades Senecae, Actu 1. ubi Hectoren plangentium habitum pluribus describit Tragicus, v. 83.

Hec. Fidae casus nostri comites.
Solvite crinem, per colla fluant
Maesta capilli tepido Troiae
Pulvere turpes, paret exsertos
turba lacertos, veste remissa [orig: remissÔ]
Substringe sinus, uteroque tenus
Pateant artus, cui coniugio
Pectora velas captive pudor?
Cingat tunicas palla solutas.
Vacet ad crebi verbera planctus
Furibunda manus, placet hic habitus.

et quae seqq. Nempe primum crinem nodo [orig: nod˘] solvebant, et cinere adspergebant: tum pectus nudabant et humeros: et vestem non manu, sed chorda [orig: chordÔ] vel fascia [orig: fasciÔ] aliqua [orig: aliquÔ], supra uterum nectebant, ne ea [orig: ] decidentes patefierent quae natura operuit. Sic utero tenus nudae eiulabant, et unguibus, palmis, pugnis in se ipsas saeviebant etc. Factum id autem a Matribus praecipue, quas veluti Praeficas coeteri sequebantur: cum Praeficas alias, quae elevata [orig: elevatÔ] manu modum luctus, et planctus signum darent dictando et conficiendo luctui conductas fuisse, notum sit ex Varrone de L. L. Idque tanta [orig: tantÔ] violentia [orig: violentiÔ], ut pectora contusione planctuque inflammata, mors fuerit nonnumquam consecuta. Idem Barthius, ad Statium, Theb. l. 3. v. 126. etc. Vide quoque supra ubi de Luctu, et Lugentium ceremoniis. Proprie vero Planctut sonum undarum cautibus illisarum notat. Lucanus, l. 6. v. 690.

Quod strident ululantque serae, quod sibilat anguis,
Exprimit, et planctus allisae cautibus undae,
Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis etc.

PLANCUS [1] Lucius Munatius Roman. ex familia antiquissima. Condidit, an reparavit Lugdunum, cum Proconsul in Gallis esset, An. 711. Urb. Cond. Anno [orig: Ann˘] post Consul cum M. Aemilio Lepido fuit. Statua eius Basileae in Curia, cum egregia inscriptione, cernitur. Vide Plut. in Annibale, et in voce Munatius.

PLANCUS [2] adulandi artifex, in magna apud Fulviam Antonii gratia, de cuius adulatoriis moribus vide sis Appianum, libro tertio Civil.

PLANCUS [3] vide MUNATIUS.

PLANELLI apud Cencium Camerar. in Ceremeniali MS. ubi de


page 780, image: s0780a

processione, in Festo Purificationis, cumque venerit (Papa) ad portam dictae Ecclesiae (S. Mariae Maior.) exuit planellos et nudis pedibus vadit cum alits in processione: crepidae sunt, Italis Pianelle dictae, Dominico Macro in Hierolex.

PLANESIA Insul. circa Carthaginem, cuius Strabo meminit, vide Salmas. ad Solin. p. 96.

PLANETA tunica seu vestis sacra, oras sparsas habens de qua vide Hieron. in Epit. Nepotiani, ad Heliodor. tom. l. 25. Matth. Paris. in Henrico 3. p. 683. et Henricum Spelmann. Glossar. Archaeologico, etc. Dicta a pla/nh, quod circum errans totum ambiat corpus; quales esse ait Baronius antiquiores vestes quae in Ecclesiis asservantur: quae nempe rotundae ac per totum clausae uno [orig: un˘] circu miectu totum corpus involvebant et utrumque simul brachium ita, ut nisi a lateribus utroque [orig: utr˘que] pariter brachio [orig: brachi˘] sublevari non possent. Quare alii Planetas dictas existimarunt [orig: existimÔrunt], quod eius extrema ora hinc inde in brachia scapulasque reiecta errabunda deflueret. Quam ob causam plures eandem vestem Casulam dixere [orig: dixŕre], elegantia [orig: elegantiÔ] quae eius aevi propria fuit. Isidor. l. 19. c. 28. Casula est cuculla, a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa. Adicitque Graece Planetas dictas, quia horis errantibus evagantur, ut et stellae Planetae; quae vagae suo [orig: su˘] errore metuque discurrunt. Ubi pro horis legendum oris, monet Ferrarius, i. e. limbo [orig: limb˘] et extrema [orig: extremÔ] parte. Sic et sacri Glossographi, Planetam vestem laxam interpretantur circa humeros, quae errantibus oris evagatur. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Parite 1. l. 1. c, 36. et 37. item l. 3. c. 6. ubi formam istusmodi vestis Patavii videri, docet: Parte quoque 2. l. 2. c. 7. ubi vestem hanc veter. sacrificalem paenulam esse, non togam, hac [orig: hÔc] scil. breviorem et angustiorem, cum Baronio et Io. Baptista Donio, contendit. Etiam vero aliis, quam Sacerdotibus, adscribit Ioh. Diaconus Vita Gregorii M. l. 4. c. 83. pariterque inter saeculares vestes reponit Isidorus, in Regula c. 13. et Cassianus de Habitu Mon. l. 1. c. 7. De Planeta B. Petri, quae creditur Antiochia [orig: AntiochiÔ] delata: et in Ecclesia S. Genovefae Paris. olim asservata, scripsere [orig: scripsŕre] Hildebertus Cenom, et Hugo Monach. Cluniac. in Vita Hugonis Abbat. Planetae cum tintinnabulis, meminit Charta Benedicti VIII. Obtulit planetam purpuream optimam aureis listis 12. signa habentibus in circuitu, apud Car. du Fresne Glossar. etc. Vide quoque supra, Casula.

PLANETAE [1] stellae erraticae multis, Nigidio Errones dicti, apud A. Gellium, l. 14. c. 1. quinque antiquis tantum fuere [orig: fuŕre], a Veterib. Astrologis, in tres sectas, Chaldaicam, Aegyptiacam et Graecam divisis, pro Numinibus culti: quod factum, antequam fixae quoque in Deorum numerum adsciscerentur, hinc colligitur; quod cum Sole Lunaque, solos eorum sunt nominibus dignati, qui Maiorum Gentium Dii, seu Selecti dicebantur. Dicti Arato pe/nte a)ste/res2, i. e. quinque stellae, ut et Propertio, l. 4. Eleg. 1. ac Tullio quoque de Nat. Deor. l. 1. nunc quinque stellae vagae, nunc quinque errantia sidera. Vide quoque Hyginum, in Poet. Astronom. Iul. Firmicum, l. 1. c. 4. et Macrobium, in Somn. Scip. l. 1. c. 6. 10. et 21. ubi ad discrimen harum et caelo infixarum stellarum, Solem Lunamque vocat Lumina, ut Graeci fw=ta, nempe, kat' e)coxh\n, tamquam fwsth=ras2 mega/lous2 prout vocant LXX. Gen. c. 1. v. 16. Pythagorei, quia Proserpina, est Luna, propterea vocitarunt [orig: vocitÔrunt] Canes Proserpinae, ut ait Clemens, l. 5. Strom. Aegyptiis habebantur velut *(rabdofo/roi, sive Lictores. Sed *dwdekathmo(ria habita pro Diis Consiliariis, ut vetus annotavit Scholiastes, in Argonaut. Apollonii, l. 4. In quinque autem his primo divinos honores videtur obtinuisse Venus, sive

*(/esperos2, o(\s2 ka/llistos2 e)n ou)ranw=| i(/statai a)sth\r,
Hesperus aetherio [orig: aetheri˘] longe pulcherrimus orbe.

Homer. Il. x. v. 318. Qua de re vide Voss. de Or. et progr. Idolol. l. 2. c. 31. qui ab illa ad Mercurium transit, c. 32. hincque ad Martem, Iovem, Saturnum, c. 33. et 34. His postea accensiti quoque Sol et Luna, numerusque septenarius Planetarum viguit per multa saecula, quibus quidquid in rebus humanis ageretur, obnoxium fecit Antiquitas. Ut autem viderentur nunc hunc, nunc illum effectum producere, pro vario scilicet eorum situ, ideo variae ad libidinem et absque ullo in natura fundamento dignitates excogitatae et Planetis attributae sunt, Astrologis vocatae, Domus, Exaltatio, Triplicitas, Terminus, Facies, de quibus vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gellium, l. 14. c. 1. uti de praefecturae VII. metallorum, it. VII. lineamentorum frontis, supra vocibus Lamina, it. Metoposcopi. Saeculo [orig: Saecul˘] nostro [orig: nostr˘], telescopii seu Batavi tubi beneficio [orig: benefici˘], plures adhuc reperti sunt, qui Veterum scientiam quidem, non tamen coniecturam, plane fugerunt. Apud Gellium enim loco [orig: loc˘] cit. miratum Phavorinum fuisse legimus, id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt (Planetas videl.) non esse plures, quam vulgo dicerentur. Posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam Planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret; neque tamen cernere homines possint, propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis. Galilaeus itaque primum animadvertit quatuor Planetas, qui certis temporibus periodum suam circa Iovem absolvunt, unde et Iovis Satellites dicti: a Galilaeo vero Medicaea sidera, in honorem domus Medicaeae, appellati. Postea a nobiliss. Hugenio Planeta quidam prope Saturnum detectus, qui instar Lunae 16. Dierum spatio [orig: spati˘] Saturnum circumiret, periodumque absolveret: (Vossius habet, stellas duas, quae semper Saturno, velut individui comites, adsistant. Idem pergens, Nec desunt, ait, quibus maculae illae circa Solem, nisi Soli potius insint, moveri solitae, nihil aliud videantur, quam stellae Solem circumeuntes, borboniorum siderum nomine a Ioh. Tarde Gallo insignitae, sub fin. c. 34. libri et Op. praefati) Ita ut hodie duodecim numero [orig: numer˘] Planetae computentur. Idem Hugenius et Saturnum annulo [orig: annul˘] circum vinctum esse primus vidit. Hos


image: s0780b

itaque cum ignoraret vetustas, non mirum, cur et elogiis suis et divinitatis opinione caruerint. At otiosos illos fuisse, antequam detegerentur, nemo dixerit: quin Planetarum, circa quos volvuntur, viribus aut obfuere [orig: obfuŕre], aut etiam opem tulere [orig: tulŕre], variasque in eorum operationibus mutationes induxere [orig: induxŕre] pro maiori scil. vel minori ad eos accessu, vel ab iis discessu, qua dere tamen Veterum nemo cogitavit. Unde et I. B. Morinus, qui veter. Chaldaeorum et Aegyptiorum Astrologiam falsitatis plenam fuisse con vin cere conatur, quaedam de viribus et effectibus quatuor Iovis Satellitum edidit: de Lunula vero circa Saturnum similiter siluit, utpote quam ipsemet una cum Veterib. ignoraret. Vide de hoc scripto eius, iudicium Gassendi et Maridati, apud Oiselium supra cit. loc. Addit Vossius, ubi supra, propter novos hos Planetas, novorum orbium constitutione opus non esse, cum proprie non circa terram, sed supra eam moveantur. Sed de his plure, vide apud Astronomos recentiores. A septem vero Planetis, antiquitus notis, singulis Hebdomadis diebus appellatio indita: cuius rei disquisitionem iniit Plutarchus; una miscens scriptum, peri\ h(/lwn ta/cews2, de clavorum ordine, i. e. de clavis annalibus, Idibus Sept. Romae in aedium sacrarum pariete, ad annos dinumerandos, pangi antiguitus solitis, (qua de re. Vide Iac. Durantium, Variar. Lect. l. 1. c. 5.) ante scilicet annorum a Consulum nominibus numerandorum morem. Hic rationem Sabbathi seu Septimidiei apud Iudaeos quietis, ex honore Saturno habito; iuxta nonnullos ait deduci. Quibus accedit Damis Assyrius, qui de rebus Apollonii Thyanei, cui socius erat, scribens, tradidit Iarcham Principem Brachmanum ei dedisse daktuli/ous2 e(ptta\ tw=n e(pta\ e)pwnu/mous2 a)ste/rwn, ou(\s2 forei=n to\n *)apo/llwna kata\ e(/na pro\s2 ta\ o)no/mata tw=n h(mera=n. Septem annulos septem stellis cognomines; eorumque singulos, secundum dierum nomina, Apollonium gestasse [orig: gestÔsse]. Imo, in vetusto Apollinis Oraculo, legitur, ex Porphyrio apud Eusebium, Praep. Euan. l. 5. c. 14.

*klhi/zein *(ermh=n h)d' *)he/lion kai\ ta\ tau=ta,
*(hme/rh *)heli/ou, *mH/nhn d' o(/te th=s2 de\ parei/h
*(hme/rh, h)de\ *kro/non h)d' e(cei/hs2 *)afrodi/thn.
Invoca Mercurium et pariter Solem
Die Solis. Lunam itidem, cum eiusdem aderit
Dies et simili modo [orig: mod˘] Saturnum et Venerem.

Unde, ait Ios. Scaliger, Prolegom. ad l. de Emend. tempor. demonstatur, quod vetustissima sit appellatio dierum a Planetis etiam apud Graecos, quod Dioni, l. 37. (qui Aegyptiorum id, paulo ante aetatem suam, inventum facit) non fuit visum. Addit Iosephus hic, vulgus credidisse, Planetas apparere die suo [orig: su˘]; nempe onmi die Martis ipsum Planetam sui videndi potestatem facere, et sie de reliquis: Idque, inquit, plane Orpheus designavit in *)/ergois2 kai\ *(hme/rais2, Operibus et Diebus,

*prw=ta me\n ei) prw/tw\ eni\ h)/mati fai/netai *)/arhs2,
*mh/nh d' ei)s2 t' *)/arhn e)pite/lletai, i)/skeo e)/rgwn:

ubi tamen alii aliter legunt. Ulterius, a Scriptore veteri Graeco nondum edito, Zoroastris et Hystaspis Scholae Chaldaicae ac Aegyptiacae inventum hoctribuitur, apud Andr. Rivetum Dissertat. de orig. Sabbatica 5. Fuit autem Zoroaster Magus nonnullis Abrahae ipsi coaetaneus., Euseb. in Chron. aliis eum sexcentis annis ante Xerxis transitum collocantibus, i. e. sub Hebraeorum Regni initia: et Hystaspis, ut auctoris ac prophetae Magique vetustissimi, mentio est apud Clementem, l. 5. Strom. Iustinum, Apolog. 2. Alios. Darii Patrem eundem fuisse, vult Amm. Marcellin. Histor. l. 3. Eodem faciunt, quae in Oraculo e Porphyrio modo citato sequuntur,

*klh/sesin a)fqe/gktois2 a(\s2 e(=ure o)/x' *ma/gwn a)/ristos2
*th=s2 e(ptafqo/ggou basileu\s2, o(\n pa/ntes2 i)/sasin.
Invocationibus arcanis, quas invenit Magorum praestantissimus
Septisonae Rex, quem omnes norunt [orig: n˘runt].

Designari autem ab oraculo intelligere se, qui praesentes fuere [orig: fuŕre], dixerunt, Hostanem seu Ostanem, qui inter veteres Magos eousque familiam duxit, ut Hostanae apud Persas dicti sint ipsi Magi, teste Suida [orig: SuidÔ] in *(osta=nai. Hic th=s2 e)ptafqo/ggou nempe sumfwni/as2, Concentus septisoni (quo [orig: qu˘] nomine ars sideralis, ob Veter. de orbium VII. caelestium harmonia opinionem, satis indicatur) vel th=s2 au)dh=s2, le/cews2 seu teleth=s2 e(ptafqo/ggou, vocis, orationis seu sacri sermonis ritusve Septisoni, Rex, praefectus seu Moderator, Auctor, Praeceptorque summus (qua [orig: quÔ] notione etiam Latinis nonnun quam Rex usurpatur) ritus nempe a)stroqu/tais2 seu astrorum sacrificulis sollennis, septies Deos illos caelestessive Planetas verbis arcanis invocandi, dicitur: Septies, siveipsorum spectes per singulorum dies numerum, sive ritus eiusmodi sollennis septemplicem cuilibet repetitionem. Nam et ea videtur fuisse in Ostanis disciplina hac Magica: quod elicitur ex versu seq.

*kai\ sfo/dra kai\ kaq' e(/kaston a)ei\ *qeo\n e(ptakifw/nhn.
Et valde et singulatim semper Deum septemplici voce.

Unde palam est, morem istum denominationis dierum a Planetis, ab Oraculo, saeculis etiam ipso [orig: ips˘] vetustioribus ac Magorum primariorum aevo tribui. Invocabantur autem velut Dii, ut dictum: Unde etiam feriae seu dies septimanae, apud Astrologos diu postea h(merw=n tw=n *qew=n, dierum Deorum, nomen retinuere [orig: retinuŕre]. Nec praetermittenda est haeresis illa vetusta, quae dixit, Nomina dierum solis, Lunae, Martis etc. a Deo ita posita ab origine Mundi, non hominum vana [orig: vanÔ] praesumptione nuncupata esse, ut refert Philastrius de Haeres. num. 111. qui dum eiusmodi falsitatem detestatur, originem interea huius denominationis Hermeti Aegyptio tribuit. E quibus liquet, licet momentum seu annus seu saeculum ritus huius in abdito sit, per Gentes tamen tum Orientis tum


image: s0781a

Occidentis eum antiquissimis iam temporibus viguisse, adeo que temere nimis scripsi sse aliquos, Diei Solis, Lunae etc. nusquam in antiquis Auctoribus apparere vestigia, Phil. Beroald. Chron. l. 1. c. 4. Quin nec defunt in Magistris priscis, qui illud Decalogi: Memento dtei Sabbathi, ut sanctifices eum, sic seorsim intelligi velint, ut etiam tunc temporis velut monitum haberetur, ne numerarent dies hebdomadis more eorum, qui Planetarum nomina iis indiderant, sedquemlibet ipfius Sabbati vocamine denotarent: quemadmodum cum dicunt, Prima [orig: PrimÔ] Sabbati, secunda [orig: secundÔ] Sabbati, tertia [orig: tertiÔ] Sabbati, pro die Solis, die Lunae, die Martis, etc. Neque vero solum vetusta admodum haec dierum denominatio, sed ipse quoque Planetarum in diebus denominandis ordo, quo [orig: qu˘] etiamnum utimur, perfetustus est. Praeter enim ea, quae iam dicta sunt, in Oratione sacra Pythagorae tributa, apud Iamblichum de Vita eius, c. 28. Monitum reperitur, *)afrodi/th| ti\ qusia/zein th=| e(/kth|, Veneri sacrificandum esse sexta [orig: sextÔ]. Nisi forte hoc non de sexta hebdomadici Orbis, sed de sexta mensis ineuntis, intelligendum. Coeterum egregium est ad hanc rem, quod legitur apud Vettium Valentem Antiochenum, Astrologum priscum: qui de Heptazono, et die Sabbatica seu Hebdomadico Orbe agens, ab intima antiquitate ipsum, quo [orig: qu˘] tamdiu usi sumus, ordinem Planetarum manasse [orig: manÔsse] haud parum confirmat. caput ex *)anqologiw=n seu Floridorum eius MS. unum et alterum integrum exhibet Seldenus de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Ebr. l. 3. c. 20. Hausisse autem se disciplinam suam Astrologicam Valens faretur, ex Auctoribus vetustissimis, Petosiride, Necepsone, Abramo, quem to\n *qauma/sion nuncupat, Hermippo, Timaeo, Critodemo, Scitho, Apollinario, aliis, qui interiere [orig: interiŕre] omnes. Similia apud Petr. Alex. in Isagoge apotelesm. habentur. qui de diebus Deorum, uti vocat ille, septem, eorumque dominio horario, ex vetustissima origine in usu, fuse loquitur: coaevus is creditur Theodosio et Gratiano, sicut Vettius Valens Constantino M. Quam rem totam a Valente, Petroque modo dictis, ut et aliis, de denominatione eiusmodi tam mensium quam dierum, succincte complecti videtur Herodotus, dum priscos Aegyptiorum mores edisserens, Euterp. *kai\ inquit, ta\ de\ a)/lla *ai)gupti/oisi/ e)stin e)ceurhme/na) mei/s2 te kai\ h(me/rh e(ka/sth *qew=n o(/teu e)sti\ kai\ th=| e(/kastos2 h(merh| geno/menos2, o(te/oisi e)gkurh/sei kai\ o(/kws2 teleuth/sei kai\ o(koi=os2 tis2 e)/stai kai\ tou/toisi tw=n *(ellh/nwn oi( e)n poih/sei geno/menoi e)xrh/santo, Alia etiam sunt ab Aegyptiis excogitata, quis mensis diesve cuiusque Deorum sit et quo [orig: qu˘] quis die genitus qualia sortietur et quammortem obibit et qualis exsistet. Quibus rebus ii, qui in Graecis in Poesi versabantur, usi sunt, etc. quin et ordo seu series illa Planetarum in diebus designandis eadem est Iudaeis vetustis et antiquitissima habita, tametsi non sit eadem eorum omnibus ordinis illius in Orbe Hebdomadico nominibus aptandis dispositio. Etenim in iis sunt, qui ab ipsis rerum initiis ordinem retinentes primum diem Mercurio, secundum Iovi, tertium Veneri, quartum Saturno, quintum Soli, sextum Lunae, et Martiseptimum, assignant; adeo uta rerum origine diebus putatis, Mars septimum, non Saturnus, ut vulgo, sortiretur, et Sol sextum, non primum. Interim non solum ordinem eundem ipsum, quem hodieque retinemus, observari ab iis videmus; verum etiam vetustissimam dierum, iuxta Planetarum apud Gentiles numerum, dinumerationem ipsis Iudaeis habitam. Reliquis veto, quod ordinem dierum attinet, semper primus Soli tribuitur, postremus Saturno. coeteris intervenientibus, non aliter, atque iuxta morem hodiernum. Seu, ut in Ausonio, Eclogar. de nominibus. septem dier. v. ult.

Cuncta supergrediens Saturni septima lux est,
Octavum instaurat revolubilis orbita Solem.

Neque alius fuit Veter. ordo. At vero Nic. de Cusa Cardin. In Reparat. Cal. Septem, inquit, dierum numero [orig: numer˘] apud omnes nomina revolvuntur, licet de prima septimanae die ac dierum nomine diversitas sit. Christianorum septimanae initium est a die Dominico; Graecorum ac Alexandri a die Lunae, Iesnargit (Iesdegird) a die Martis, Na. bugodonosor a die Mercurii, Ethnicorum a die Iovis, Elhigerae a die Veneris, Hebraeorum a die Sabbati. Ubi palam negat, initium septimanae idem omnibus esse, utcumque in vinversum periodum dierum septenariam omnibus in usu esse fateatur. Sed perperam haec tradita: namque ut Christianis tam orientis quana Occidentis initium Septimanae est dies Dominicus seu Solis (unde et dixere [orig: dixŕre] Graeci Christiani annum *(ebdomadikw=s2 kanomzein, Hebdomadice ordinare [orig: ordinÔre], pro eo, quod est a die Solis incipere) ita pariter reliquis. Dies autem, quos habet ille alios, velut pro variis Septimanee initiis, dies sunt Epocharum Chronologicarum seu dies alii atque alii in septimana, i. e. feriaealiae, a quibus anni solum ptantur, neque ad orbis Hebdomadici initium spectant: ut alia praeteream. Sequitur paucis, de ordinis in orbe dierum Hebdomadico Planetarii ratione: quae triplex ferme apud Veteres occurrit. Prima ex proportione Musica petita; ex horarum praefecturis secunda; tertia ex alternatione quadam Planetarum luminibus vicinorum. Et quidem, primam quo attinet. cum in hebdomade sic disponantur Planetae, ut Sole diem primum occupante, Lunaque [orig: LunÔque] proximum, bini in ea orbium serie, quae vulgo agnoscitur et Ptolemaica est, semper itidem praetermittantur, quartusque ab antecedente repetito in dierum denominatione sequatur, i. e. ut saltus in quartum quemque Planetarum fiat, fuere [orig: fuŕre] qui iuxta harmoniam, quae diatessaron dicitur, ordinem Planetarum illum intermissum existimarint [orig: existimÔrint] primum institutum adeo que Musicum esse voluerint. Ratio secunda apud Vettium Valentem l. c. habetur. Distributis enim, secundum vulgarem orbium seriem continuam, diei cuiuslibet 24. horis inaequalibus (scil. diei naturalis 12. totidemque noctis) adeo ut Planeta, cui dies cognominis, primam sortiatur horam, coeterasque coeteri suo [orig: su˘] deinceps ordine in orbem redeuntes, is qui horae proximi perpetuo diei primae praefectus est, eidem etiam diei nomen


page 781, image: s0781b

tribuit, quod putanti manifestum est. Atque haec posterior ratio eruditis Viris magis placet, tertia ratio apud Bedam, de Tempor. ratione, c. 6. habetur, ubi ait: Haec erat stultitia Gentilium, falsa [orig: falsÔ] ratiocinatione subnixa, qui quasi iure primam diem Soli, quia maximum est luminare, secundam Lunae, quia secundam lummare est, se consecrare putabant (et) de inordinata alternatione tertiae diei primama sole Stellam, quartae primam a Lunae, quintae secundam a Sole, sextae secundam a Luna, septimae a Sole praeponebant. Atque ita hac de re Vatetes. Recentiorum autem qui dissident, instar omnium erit Ios. Scaliger. Hic non horas in causa fuisse opinatur appellationis dierum (qua [orig: quÔ] horarum usum recentiorem facit) sed potius dies, horarum. Causam autem cur dies cognomines Planetarum non sequantur ordinem et situm siderum eorum, sed binis praetermissis, quartum semper in dierum denominatione sit sidus proximum, pluribus edisserit de Emend. Temp. l. 1. p. 8. Verum nec eius sententia omnibus arridet, videturque hic ordo manasse [orig: manÔsse] a simpliciori multo origine, eaque quidem alternationi illi, de qua Beda, Proximante. Nimirum advertendum est, inter Planetas seu in Heptazono, longe primariam semper obtinuisse dignitatem Soiem et Lunam, quod tam ex Sacris, quam ex profanis Scriptoribus clarissimum est. Hinc proin dies Hebdomadis primus Soli, velut siderum Regi et ob dignitatem secundam, secundus Lunae, assignatus omnino videtur. Quo [orig: Qu˘] posito [orig: posit˘], videtur intervallum, non magnitudinis quidem seu spatii, sed numeri, quo [orig: qu˘] bini hi Planetae primarii in Heptazone invicem disiungerentur, velut prototypum fuisse, coeteris in Heptazoni cyclo sequentibus. Adeo, ut quemadmodum et quoniam Luna Solem binis intermediis, nempe Venere et Mercurio [orig: Mercuri˘], praetermissis, in Hebdomadicae denominationis initio sequebatur, ita etiam atque ideo Parili, in revertente Heptazoni cyclo, intervallo [orig: intervall˘] numeri distaret tertius a Luna. Unde tertium diem sortitus est Mars, et simili semper intervallo [orig: intervall˘] deinceps dies suos reliqui quatuor. Atque etiam hinc forte ratio aliqua est petenda, cur Sol, Phoebus, Apollo (quae eadem esse nomina nemo ignorat) *(ebdomage/tas2 Veterib. dictus est, quoniam seil. th=s2 *(ebdo/mhs2 esset h(ge/ths2, seu septenarii tam in Planetis, qua Caelum tenent, quam in hebdomadica dierum denominatione, Frinceps. Aeschylus in e(ptta\ e)pi\ *qh/bais2,

*kalw=s2 e)/xei ta\ plei=s2) e)n e)/c pulw/masi
*ta\s2 d' *(ebdo/mas2 o( semno\s2 *(ebdomage/tas2
*)/anac *)apo/llwn ei(/leto ------
Bene se habent reliqua in sex portis,
Septimam vero venerandus Hebdomagetes
Rex Apollo elegit. ------

Vide quoque Proclum in Timaeum Plat. l. 3. p. 200. etc. Lunam ei addit Sextus Empiricus advers. Mathem, l. 5. Rationi de ordine coeterorum lanetarum adductae similis ferme ratio est, quae habetur in aliquot Ecclesiae Christianae nominibus dierum, qui ex nulla sui ratione ea sortita sunt, sed tantum e sollennitatis primariae, e qua pendent, den ominationis imitatione quadam seu respectu. Quadragesimae e. g. nomen inditur primo diei Dominico, a quo ieiunium sic indictum auspicantur nonnulli; huius gratia [orig: gratiÔ] seu imitatione. dies Dominici retro putati dicuntur, Quinquagesima, Sexagesima, Septuagesima, nulla numerorum in his nominibus denotatorum ratione habita [orig: habitÔ], sed respectu solum habito [orig: habit˘] ad Quadragesimae nomen, quod sono [orig: son˘] et similitudine quadam [orig: quÔdam], non re omnino, coetera nomina imitantur. Sic fere Feriaerum nomen a feriis revera primariis ad alios dies, qui nec revera feriae, translatum, etc. Plura in hanc rem vide apud magnutn Seldenum supra laudatum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebr. l. 3. c. 19. 20. et 21.

PLANETAE [2] Herodot. et Plinio, vide Planctae.

PLANETARII apud Augustinum, Confess. l. 4. Divini. Vide supra.

PLANGENSES Umbriae gens Plin. l. 3. c. 14.

PLANIPES mimus fuit pedarius, Ut enim opponebantur, Senator Curulis et pedarius: ita Minus, qui in Orchestram ingrediebatur, et is, qui Planipes dictus; quia non in Orchestra ageret, sed in plano et humili loco, unde ei id nomen. Verius hoc, quam quod Diomedes scripsit, l. 3. cap. de Poem. gener. Mimos omnes Planipedas frisse dictos, quia planis pedibus, h. e. nudis, intrarent in proscenium. Aliud enim plani pedes, aliud nudi. Atque ex his satis liquet, Gazam, cum avem otum ko/balon vel kw/balon Hesychio ac Suidae, avem parasitam Plinio, bwmolo/xon et ko/laka Aristophani, Equit. mimhth\n seu alitem imitatritem Aristoteli, Histor. Animal. l. 8. c. 12. appellatam, Planipedem dixit, attendiffe ad Mimos in Orchestra saltantes, vel etiam Planipedes saltantes in pedio. Quare et aliter eas mox ait a)ntorxei=sqai, i. e. saltantes imitari: quod fortasse non incommode reddas redamtruare, secundum [orig: secundűm] illud Lucilli de Saliis.

Praesul ut amtruat, inde et vulgu' redamtruat olli [orig: ollţ].

Valde igitur ratio fugit Aldrovandum, quando Planipes, ut Gaza reddit vocem mimhth\s2, apud Aristotelem, loc. cit. de Oto loquentem, accepit, quomodo anas, anser, olor, dicuntur Planipedes, seu Graece stegano/podes2; quia membrana illis pedum digitos ste/gei, nec aquam sinit perfluere. Haec Gerh. Ioh. Vossius, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 83. Salmas. vero Diomedi astipluatur et Mimos sic dictos ait quibusdam, quod planis pedibus agerent, i. e. non soccati, ut Coimici, nec cothernati, ut Tragici auctores: Aliis ab humilitate argumenti et personarum vilitate. Certe mimi centunculis amicti. Appuleius; Num ex eo argumentarere [orig: argumentarŕre], uti me consuesse [orig: consuŕsse] Tragoedi syrmate, histrionis crocota [orig: crocotÔ], mimi centunculo [orig: centuncul˘]. Unde mimica vilitas in proverbium abiit. At Planipedes a Fabulonibus, h. e. fabularum actoribus, erudite distinguit Macrob. l. 2. c. 1. Haec nobis literata laetitia et docta cavillatie vicem planipedis aut fabulonis impudica et praetextata verba


page 782, image: s0782a

iacientis, ad puderem ac modestiam verus imitata. Licet [orig: Licŕt] enim Fabula nomen generale sit, proprie tamen mimus differt a fabula seu dramate. Fabula namque est comprehensio rei gestae seu quasi gestae, cum quadam oeconomia narrationis, explicatis quae implicata sunt, ad certum exitum tendens, laetio rem, ut comoedia, tristiorem, ut Tragoedia. At Mimus nec lu/sin habet plerumque nec exitum. Cicero spro Caelio, Mimi ergo est iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabelle concrepant, aulaeum tollitur. Ut alia, quibus differunt, plura omittam. Sed et in imitando diversitas. In coetero fabularum genere, certus erat modus imitandi et honesti decorique habebatur ratio; Planipes quodcumque et quomodocumque imitaretur, suas partes agebat: sicque Mimus proprie erat vel turpis turpior imitatio. Unde e)qelonta\s2 eos, Thebani, alii au)tokabda/lous2, Itali flu/akas2, vocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 109. et supra ubi de Mimis.

PLANITIES [1] Libani subter montem Hermon, in tribu Aser, apud Iesai. c. 10. v. 34.

PLANITIES [2] Orbis exstantiores varie dividi possunt Sunt enim illarum combplures aptae culturae et silvarum varietate refertae; sunt arenosae, sunt petrosae et ericosae; quae et Deserta vocantur, quorum nonnulla ad ingentem sese amplitudinem extendunt. Planities, licet feraces, incolarum tamen inertia [orig: inertiÔ] vel defectu Agricolarum destitutas nobis cum primis exhibent Plonia, Moscovia, Russia, ingentibus silvarum recessibus vestitas. Arenosis et sabuli opertis congerie, prae omnibus Mundiregionibus, Africa squalet: Petrosis Arabia; Ericosis tum Germania, tum reliquae Orbis partes, Frugiferae Planities, in agros, hortos, silvas dividuntur. Silvarum varietas insignis est, tum loci, tum climatis ratione. In Germania Silva Hercinia, Nigra silva, Spessartus, quercetis, fagetis, Pinetis, iuniperetis, abietum insuper, laricum, aesculorum similliu mque fetura [orig: feturÔ] spectabiles: In Gallia et Italia, castanearum florent silvae: Africa palmetis abundat et ad Promontor. Viride, integrae pomorum citreorum silvae; Ceilanum cinnamomi silvas alit: Bandanas Moluccasque Insulasnuces moscatae, cedri Libanum exornant. Sunt et immensi terrarum tractus, omni hominum cultu et habitatione destituti: Cuiusmodis unt Deserta Tartariae, quae Mongul et Lop vulgo dicuntur, quorumque hoc putatur esse Desertum illud arenosum, quod non procula muris Sinensibus, in formam fasciae inexploratae adhuc longitudinis, ex Austro in Boream extenditur, quodque ex Tartaria in Chinam ultro citroque commeantibus Mercatoribus transeundum est, locusad terrorem omnem squalidus. Sunt et in America tum Septentrionali, tum Australi vastissimae Planities desertae, quarum quae interregnum Paraguaiae et Chili interiacet a viatoribus Pampas vocata, potiorem obtinet locum. Occurrit hoc desertum, descendentibus ex Andibus sive montibus Cor dilleiras, haud procul ab Urbe Mendoza, Oceani instar longe lateque exporrectum, minime tamen infrugiferum. Siquidem sine ullis arenae vestigiis totum herbis a natura consitum est et ab animalibus omnis generis incolitur, nec fluminibus, nec lacubus destitutum. Ingrediuntur id haud secus, ac qui Oceanum subeunt, nautica [orig: nauticÔ] pyxide homines instructi, quam in Planitiei terminum, qui dicitur los bvenos ayeres eamque primam Paraguaiae urbem, ad flum. Ianuarium sitam, constanti lege dirigunt. Esseda habentes lignea, quae, multorum hominum capacia, dum a bobus trahuntur, simul herbarum graminumque conculcarione semitam deplanant, iterque aperiunt, in quo conficiendo raro trimestre, ut plurimum quadrimestre temporis spatium, impenditur; quantum in Austrum porrigatur desertum, inexploratum est: Nonnulli sunt, qui usque ad Fretum Magellanicum id excurcere velint, Athanas. Kircherus, Mund. Subterr. l. 2. c. 12. Huic similis est Planities seu Desertum Benascali, in Arabia deserta. Quemadmodum in Africa, famosum est Desertum Biledulgerid. Vide Auctorem Anon ymum Histor. Orbis Terr. c. 7. ž. 9. et supra aliquid voce Placita.

de PLANO cognoscere, interloqui, disquirere, apud iurecons. est, ex aequo et plano loco congnoscere, ut Cicero pro Caecinae, et l. 3. Epistol. ad Appium et de Orat. l. 3. loquitur: i. e. non pro tribunali, sed in via, in transitu, cum vellavandi aut gestandi, aut ludorum gratia [orig: gratiÔ], Magistratus prodiit, l. 7. ff. de manu vind. ž. servi autem Instit. de Libertin. Cum pro tribunali cognoscere, sit ex loco superiore, non ex plano, cognoscere. Quae duo proin, pro tribunaeli et de plano, adversa iidem faciunt, ut in l. 1. ž. abolitio, ff. de Turpil. Abolitio privatim a Praesidibus postulari et impetrari solet. Item. pro tribunali, non de plano. Et in l. 18. ff. de quaestion. Custodiae non solum pro tribunali, sed de plano audiri possunt. Idem ex l. ž. si causa, ff. se bon. poss. et l. 2. ž. dies, ff. si quis ordo in poss. clare patet. Meminit formulae Seneca quoque de Clem. l. 1. c. 5. Haec tamen magnanimitas in bona fortuna latiorem locum habet, melius in tribunali, quam in plano, conspicitur. Sueton. it em in Tiberio, c. 33. Et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat, Iudicesque aut e plano, aut e Quaesitoris tribunali, legum et religionis et noxiae, de qua eognoscerent, admonebat. Hinc in l. 11. ž. proscribere, 3. ff. de inst. act. Unde de plano recte legi possint: quae verba his olim notis scripta, V. D. P. R. L. P. Valerius Probus testis est. Ausonius in Grat. act. Has ego literas, quas in omnibus pilis ac porticibus, unde de Plano legi possunt, instar edicti pendere mandavero. Sic enim olim Leges ac Edicta proponebantur, ut ab omnibus transeuntibus possent legi. Bissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. in Epistolis Clementis V. Pontif. Romani et Iohannis XXII. itidem Pontificis Inquirere sine strepitu ac figura iuditii aec indagine, redditur, apud Car. du Fresne Glossar.

PLANTA Metallica vide supra Metallica planta.

PLANTINUS Christophorus, post Manucios, Frobenios.


image: s0782b

Stephanos et Oporinos, Typographus de Re litteraria optime meritus, inter alia nova [orig: novÔ] editione Bibliorum, sub auspiciis Philippi II. Hispan. Regem iuxta exemplar Complutense, se maiori cura [orig: curÔ] elegantiaque [orig: elegantiÔque] adornata [orig: adornatÔ], inclaruit; e quo tamen labore quantum is gloriae, tantum damni, sensit, fortunis inde provolutus. Eruditionis interea nomen potius, quam rem habuisse, imo et Latine ignorasse [orig: ignorÔsse] Balzacus resert, quem tamen naevum quomodo ealaverit in amico Lipsius, vide in Elogiis Teisserii Part. 2. Obiit Antverpiae A. C. aetat. 75. insigni Bibliotheca [orig: BibliothecÔ] recta [orig: rectÔ]. Ludov. Iacob. Traitte de Biblioth.

PLANTA Pompeius, vide Pompeius.

PLANUDES Maximus Monachus, unus ex conservatoribus Graecae linguae. Transtulit Graece libellum, de moribus regendis, qui Cato inscribitur. Convertit et in eandem linguam opera D. Augustini, annis aliquot ante Constantinopolim captam. Dicitur et fabulas: quae Aesopi nomine circumferuntur, collegisse. E Latino certe in Graecum transtulit Ovidii Metamorphoses, et Heroidas, Macrobii Saturnalia, et Somnium Scipionis Collegit et libros 7. Epigrammatum Graecorum, qui exstant. Mortuus est antequam Constantinopolis a Turcis capta est. Vide supra in voce Maximus Planudes.

PLANUS Cantus in Extrav. comm. de vita et honest. Cleric. c. univ┤c. Adeo ut interdum Antiphonarii et Gradualis fundamenta despiciant; ignorant, super quo aedificent, tonos nesciunt, quos non discernunt imo confundunt: cum eartem multitudine notarum, ascensiones pudfice descensionesque temperate plani cantus, quibus toni ipsi secernuntur, ab invicem offuscantur: Carolo Macro est, Cantus firmus, ut vocant, Ecclesiasticus sive Gregorianus, contradistinctus cantui figurato, in Hierolex.

PLAONUS Petrus vide Petrus.

PLARAEI Epiri populi, Stephan.

PLARASSA urbs Cariae, Idem.

PLASMA Graece pla/sma, vox dicta est a Phonascis, quae sie eliquata et mollis esset, ut per omnes sonos intentionesque possetvariari, ut iscimus ex Quintiliano, l. 1. c. 8. (al. 14.) Eodem [orig: E˘dem] sensu apud Persium, Sat. 1. v. 15. occurrit, in his verbis,

Scilicet haec populo, pexusque togaque [orig: togÔque] recenti,
Et natalitia tandem cum Sardonyche albus,
sede legens celsa liquido cum plasmate guttur
Mobile collueris, patranti fractus ocello,
Heic, neque more probo [orig: prob˘] videas, neque voce serena [orig: serenÔ]
Ingentes trepidare Titos --------

Ubi quod liquido [orig: liquid˘] plasmate guttur colluere, dicit paulo infra, eliquare et tenero [orig: tener˘] palato [orig: palat˘] verba supplantare. at male Vir eruditissimus, qui plasma ibi accepit, pro medicamenti genere, leniendis faucibus facto. Nempe pla/sis2 in Musica est, varietas soni, ut apud Theophrastum videre est, et Phonasci eu)/plastonfwnh\n vocabant, faeilem tractabilemque, et quae per omnes intentionum remissionumque numeros flecti ducique posset; ut contra a)/plaston, rigidam et monotonon, quae veriari versarique non poterat. Plut. in Cicerone, *(h fwnh\ pollh\ kai\ a)gaqh\, sklhra\ dh\ a)/plw\stos2. Sic kata pla/smatos2 au)lei=n, apud eundem Theophrastum, est poluka/mptws2 au)lei=n et polutro/pws2, multa [orig: multÔ] varietate soni tibia [orig: tibiÔ] canere; cui contrarium a)pla/stws2 au)lei=n, sine ullo sonorum flexu acvaerietaete; cuiusmodi cantus Veterum fuit, cum simplex adhuc Musice in theatris vigeret, usque ad Antigenidis aetatem, de quo idem ubi de tempestiva arundinum ad tibias caesione, *th/nde tomh\n w)rai/an pro\ *)antigeni/dou me\n h(/nsk' hu)/loun a)pla/stws2, u(p' *)arktou/rw|, bohdromiw=nos2 mhno\s2, quae Plin. l. 16. c. 36. sic reddit, Caedi solebant tempestiva, usque ad Antigenidem, cum adhuc simplici Musica [orig: MusicÔ] uterentur, sub Arcturo. Ergo ante Antigenidem a)pla/stws2 au)lei=n solebant et simplici Musica [orig: MusicÔ] uti. Addit Theophrastus, *to\n ga\r ou(\tw| tmhqe/nta suxnoi=s2 me\n e)/tesin u(/steron gi/nesqai xrh/simon, tw=n prokataulh/sews2 dei=sqai pollh=s2, summu/ein de\ to\ sto/ma tw=n glwttw=n, o(/ pro\s2 th\n di\aktori/an ei(=nai xrh/simon. Vertit Plin. Sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant: tunc quoque multa [orig: multÔ] domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se lmgults, quod erat illis theatrorum moribus utilius. Ubi th\n diaktori/an non expressit, quae vox quid significet, ex sequentibus intelligere est. *)epeidh= de\ ei)s2 th\n pla/sin mete/bhsan, h( tomh\ mettekinh/qh, Postquam varietas accessit et cantus [orig: cantűs] quoque luxuria, caedi ante solstitia coeptae. Videlicet, uti pla/sis2 est vaerietas flexusque sonorum et luxuria cantus, fic *diaktori/a contrarium est, elata nempe, clara simplexque pronuntiatio, a)paggeli/a: ut solent nuntii, quos diakto/rous2 Graeci appellant, qui res non solum simpliciter et aperte narrant, ut gestae sunt, sed etiam clara [orig: clarÔ] elataque [orig: elatÔque] voce. Nisi forte *diatori/an apud Theophr. reponere melius. Est autem *di/atoron, rectum, sonorum, clar. Et quidem in tibiarum et assae vocis cantu, qui kampa\s2 seu flexus affectant ac minuritiones, vocem submittere coguntur, ut eam cum spiritu poffint per varios sonorum flexus dispensare: contra qui diato/rws2 et elate canere volunt, effuso [orig: effus˘] largius spiritu tot flexibus lascivire, tamque varie voce ludere ac luxuriari nequeunt etc. Ad hanc pla/sen autem non tantum foraminum numerus conferebat, sed et lingulatum ratio. Quo pluribus enim cavis aperta esset tibia, eo et plures animae flexus dum inspirabatur, poterat recipere et maiorem sonorum varietatem reddere: quemadmodum et cithara, quo pluribus est instrueta chordis, eo plora sonorum numerorumque discrimina pluresque vocum flexus admiserit. Unde et Timotheum Milesium ferre non potuerunt Lacedaemonii, cum undecim pro septem chordis citharam intendisset, et condemnarunt [orig: condemnÔrunt] eo [orig: ] nomine, quod veterem Musicam corrumperet th\n polufwni/an ei)sa/gwn, varietatem sonorum introducens. Sic igitur, cum a simplicitate veteris Musicae (in qua tibiae paucis foraminibus erant apettae, et dextra quidem Phrygia uno [orig: un˘] solum, sinistra duobus) recesserunt, to\ poiki/lon, kai\ to\ polu/tropon kai\ polukampe\s2 in omni instrumentorum genere,


image: s0783a

adeo que et in tibiis, consectati sunt: quod Pollux diodoro Thebano, Athenaeus et Pausanias Pronomo ex eadem gente, Theophrastus vero indidem oriundo Antigenidae tribuit, qui polu/trhton ka/lamon, multiforatilem tibiam, ut Appuleius reddit, excogitavit primus. Praeter numerum vero foraminum, etiam lingulas ad flectendos in tibiis sonos facere, constat ex eodem Theophrasto. Apertiores ad id aptiores: antiquitus compressiores fiebant, cum soni non flectebantur etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 120. et seqq. nec non supra, ubi de Phonascis et Phonascia.

PLASTAE Graece *pla/stai, Latine Fictores dicebantur, qui ex argilla statuas, et signa faciebant, sicut qui ex aere Statuarii fusores; quiex marmore, Sculptores *glufei=s2; qui sigilla ex argento in vasis exprimebant, Caelatores *toreutai\; qui ex argento crustas caelatas argenteis scyphis inducebant, Crustarii etc. Ars ipsa Plastice, de qua iam.

PLASTICE Graece *plastikh\, Ars fingendi ex argilla, gypso, cera, aliave materia: unde similit udine petita [orig: petitÔ] de mollibus ac cereis puerorum ingeniis, Horatius, l. 2. Epist. 2. v. 8.

------ Argilla [orig: ArgillÔ] quidvis imitaberis uda [orig: udÔ].

A Galeno, una cum Graphice seu Pictura [orig: PicturÔ], Artibus Liberalibus adnumeratur in Exhortat. ad perdiscendes Artes, cum post recensitas, Medicinam, Rhetoricam, Musicam, Geomettiam, Arithmeticam, Astronomicam, Grammaticam ac Legum peritiam, adddit: *pro/sqes2 ei) bou/lei tau/tais2 *plastikh/n te kai\ *grafikh\n. ei) ga\r kai\ dia) tw=n xeirw=n energou=sin, a)ll' ou(k i)xu/os2 neanikh=s2 dei=tai to\ e)/rgon au)tw=n, Adde his, si voles, fingendi pingendique artificium: quamquam enim ambo manuaria [orig: manuariÔ] constent opera [orig: operÔ], neutrius tamen exercitatio eget robore iuvenili. Aliis tamen sola Liberalis est Graphice, quae in tabula penicillo [orig: penicill˘] lineas ducit et colores addit, utrique tamen commune, quod de Graphice dicebat Socrates, eam ei)kasi/an ei)=nai tw=n o(rwme/nwn, esse imitationem seu repraesentationem eorum quae videntur. Differt aut Plastice, a Sulptura, quae facit imagines in ligno prominentes: Statuaria [orig: StatuariÔ], quae idem praestat in lapide et metallo: Caelatura [orig: CaelaturÔ], quae in ligno, lapide, metallove, imagines facit cavas, ut in annulis signatoriis: Fusoria [orig: FusoriÔ], quae imaginem e metallo aliave materia fundit, etc. Illa enim prominentes, sed ex humore caelatis infuso, imagines efficit. Itaque proprie Plastice de Arte dicitur, qua [orig: quÔ] figuli ex argilla vel luto fingunt. Unde laxe admodum voce hac [orig: hÔc] utitur Philostratus in Praefat. Iconum, ubi etiam ad Plasticen revocat Sculpturam in aere, lugdi/nh| sive alabastro, Pario lapide vel ebore. Quamvis verum sit, statuas non aeneas modo, de quibus Plinius, l. 34. c. 4. 5. 6. s. aut marmoreas, de quibus Idem l. 36. c. 5. 6. 7. sed etiam, antiquissimis nimirum temporibus, figlinas fuisse, quibus Idem, l. 35. c. 12. impendit. Utvero Caelatura difficilior Sculptura [orig: SculpturÔ] est, sic utraque [orig: utrÔque] operosior est Plastice. Qua de dre sic Cardanus de Subtil. l. 17, Difficilius non pauloest caelare, quam sculpere. Nam qui sculpunt, quod vident, agunt: qui caelant, aliud vident aliud agunt; et dum vident, non agunt, dum aguntd: non vident, etc. Et postea Plastice vero pura omnium est difficilima praeter Picturam: nec tamen illa [orig: illÔ] inferior, nisi a Sculptura iuvetur. Nam quidquid difficultatis habet, qui caelat, id totum, et praeter id et materiae dispositionem et scientiam temperamenti ignis et multorum casuum periculum, imo innumerabilium, qui fingit, habet. Ex caelatis enim prius figuris, finguntur humore prius infuso [orig: infus˘] statuae. Quamobrem qui non recte caelaverit, quomodo recte finget? Antiquitatem Artis innuit eusebius in Chron. Epiphanius item, Panarii l. 1. iuxta quos ambos Thara, Pater Abrahami fuit phlourgo\s2 kai\ pla/sths2, Imaginum ex luto fictor: Abrahamque eius Deos accendisse fertur. Imo Seruch iam Abrahami avus, narrante Cedreno [orig: Cedren˘], prw=tos2 tou\s2 pra/canta/s2 ti a)ndrei=on a)reth=s2 kai\ mnh/mhs2 a)/cion a)ndria=si sthlw=n e)ti/mhse, Primus eos, qui memorabile aliquid ex virtute egissent, statuis honoravit: quas primis saeculis fictiles fuisse certum est. Sed ab ipsis mundi incunabulis coaevam Plasticen arguit, quod ipse Deus, hominem de pulvere terrae finxit, Genes. c. 2. v. 7. ipseque proin se Plastae seu Figulo comparat, Ierem. c. 18. v. 2. 3. 4. 5. 6. hincque o( *pla/sas2, nos vero to\ pla/sma eius dicimur, Romanor. c. 9. v. 20. unde simul magna Arti dignatio. Ex creta primus Dibutades Sicyonius, Corinthi, ubi artem exercuit, fingere docuit primusque personas tegularum extremis imposuit imbricibus, Plinio [orig: Plini˘] teste, l. 35. c. 12. Lysistratus vero, itidem Sicyonius, Lysipi Statuarii frater, primus statuas e gypso finxit crevitque res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla fierent, apud eund ibid. Vide Gerh. Ioh. Voss. l. de 4. Artibus Popular. c. 5. ž. 1. 22. 23. Item de Philosophia, c. 16. ž. 32. 33. ut et supra, in voce Pictura. Adde Aelian. Histor. Animal. l. 14. c. 37. et Plin. inprimis l. 35. c. 12. ubi de Plastices primis inventoribus, de simulacris fictilibus variis ac pretiis eorum, prolixe agit. Hinc Plasta fastigia templorum, apud Plinium, d. l. Vide infra Teguleo.

Celebres quidam Plastae, ex Plinio.

a. Arcesilaus, L. Luculli familiaris, Venerem Genitricem in Foro Caesaris fecit. Eidem a Lucullo HS. LX. signum Felicitatis locatum, cui mors utriusque invidit. Eius proplasmata pluris venire solta Artificibus ipsis, quam aliorum opera, tradit M. Verro. b. Chalcosthenes, cruda opera Athenis fecit, ubi locus ab officina eius Ceramicus dictus est. g. Damopilus, inter laudatissimos Plastas, qui simul et Pictor: Hic una cum Gorgaso Cereris aedem Romaead Circum Max. utroque [orig: utr˘que] genere artis excoluit, versibus inscriptis Graece, quibus significabatur, a dextra opera Damophili esse, a parte laeva Gorgasi. Ante quam aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse, auctor est Varro. d. dibutades, Corinthi, filiae opera [orig: operÔ] ex argilla similitudines fingere primus invenit. Illa enim capta amore iuvenis, hoc [orig: h˘c] abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus Pater impressa argilla [orig: argillÔ] typum fecit et eum


page 783, image: s0783b

caecoeteris fictilibus induratum igni proposuit; Hic servatus in Nymphaeo, donec Corinthum Muminius everteret. Eiusdem inventum est, rubricam addere, aut ex tubrica cretam fingere, etc. e. Eucherus Corinthius et Eugrammus, Demaratum Tarquinii Prisci Regis patrem, Corintho [orig: Corinth˘] profugum, comitati, primi Italiae Plasticen tradiderunt. z. Eugrammus, vide hic [orig: hţc] Eucherus. h. Gorgasus, Plastes ac Pictor laudatissimus, vide paulo supra Damophilus q. Lysistratus, hominis imaginem gypso [orig: gyps˘] e facie primus omnium expressit, ceraque [orig: cerÔque] in eam formam gypsi infusa [orig: infusÔ] emendare instituit. i. Pasiteles Plasticen matrem Statuariae, Scalpturae et Caelaturae esse dicens, cum in his omnibus summus esset; nihil tamen unquam fecit, antequam finxit. ou. Posis Varronis aetate, fecit Romae uvas, Item pisces, ut non esset adspectu discernere a veris. Varronis tamiliaris. l. Rhoecus et Theodorus in Samo primi omnium, ut nonnullis placet, Plasticen in venerunt, mulo ante Battiadas Corintho [orig: Corinth˘] pulsos. m. Turianus a Fregellis accitus est, cui locaret, Tarquinius Priscus effigiem Iovis in Capitolio dicandam. Fictilis is fuit et ideo miniari solitus; fictiles quoque in fastigio templi eius quadrigae. Idem Herculem fecit, qui hodieque materiae nomen in Urbe retinet, Plin. loc. cit. Coeterum Samia in esculentis etiam Plinii aevo [orig: aev˘] Iaudata: in calicibus Aretina: Surrentum quoque, Asta, Pollentia, in Italia: Saguntum in Hispania, in Asia Pergamus famam Hac [orig: HÔc] arte meruere [orig: meruŕre]. Habuere [orig: Habuŕre] et Tralles sua opera, et Mutina; Cois tamen laus maxima. A luxu porro quanta figlinis auctoritas contigerit; Vide ipsum Auctorem.

PLATA seu Provincia de Rio de la Plata, Provincia Peruviae, in America meridionali, antea Chuquisaca dicta, ingentibus excelsisque rupibus septa, innumeris irrigatur fluviis, a meridie China [orig: ChinÔ] terminatus, Chilienses Occiduum latus tenent, septentrionem Brasilia et Charchantes claudunt, oriens oceano finitur. Ipse Platanus fluvius, incolis Paranaguazu, e maximis totius mundi, in charchantibus ortus, magnis Maeandris effectis, prope Ningatam, in Patana sese exonerat. Americus Vesputius primus mortalium ad huius Argyrei, sive Platae fluvii portum delatus est, Metel. Vide Argentea Item urbs Americae Meridionalis in provinc. de los Charcas, cum Archiepiscopatu a Paulo V. fundato. Ampla, opulenta et argenti venis inclita: unde et nomen illi. Vide Morerium Dictionarto Historico. A voce Hispan. Plata, i. e. argenteum metallum; quae etiam vox apud Latinos Scriptores recentioris aevi occurrit, pro nuro argentoque infecto, in laminis adhuc exsistente, neque dum in vasa aut monetam conflato. Lateres aureos et argenteos vocat Varro de Vita Pop. Rom. l. 3. apud Nonium: pli/nqous2 xrusou=s2, Herodotus, ubi de Croeso etc. Sed et Plata in genere, laminam metallumque quodvis notat, in laminas deductum, unde quidquid planum est, etiamnum Germani Gallique plat dicunt. Maxime vero sic Galli appellabant arma ex laminis ferreis confecta, cuiusmodi habuisse Sarmatas, scribit Tacit. l. 1. Hist. c. 79. Squaosas vestes ferri vocat Alb. Aquensis, l. 3. c. 63. imitatus Virgilianum illud, l. 9. Aen. v. 707.

Nec duplici squama lorica fidelis et auro etc.

Vide infra. Et praesertim chirothecas ferresas eodem [orig: c˘dem] modo [orig: mod˘] factas, uti videre est apud Car. du Fresne Glossar.

PLATAEA [1] Insul. Africae, a Cyrenaeis possessa et condita, ad quam ab Hesperidibus, Oricentem versus, agrum Cyrencensium silfiofo/ron, i. e. laserpiciferum, Theophrastus: ab ore Syrtis maioris porrigi, tradit Herodot. l. 4. *parh/kei de\ a)po\ *plate/hs2 nh/sou me/xri tou= sto/matos2 th=s2 *su/rtios2 to\ si/lfion. Vide voce Platea, it, hic [orig: hţc] infra.

PLATAEA [2] insul. maris Aegaei, una Sporadum, ab Astypalaeae 60. mill. pass. Placeda vulgo. Item Insula Cyrenaicae ante Cyrenen, Herodot. l. 4. Videsupra. Cuius cives Plateenses, et regio Plataica dicitur, teste Stephano [orig: Stephan˘]. Ceterum a Plateis Boeotiae, quas Homer. singular. numero [orig: numer˘] *pla/taia vocavit, Il. b. v. 504. similiter Plateis, vel Plataeatis. Nic. Lloyd.

PLATAEAE [1] arum, civitas Boeotiae, templo [orig: templ˘] Iovis Liberatoris celebris, sub Cithaerone monte, non longe a Thebis, Steph. Dicta a latitudine remorum. Non procul ab hac urbe Pausanias et Aristides Mardonium, Xerxis ducem et consobrinum, superaverunt, Olympiad. 75. Subinitium belli Peloponnesiaci a Thebanis capta est, quibus perfidia [orig: perfidiÔ] incolarum occisis, ab illis destrncta est. Idem passa est a Lacedaemoniis. thucyd. l. 2. Pausan. in Boeot. Strabo.

PLATAEAE [2] insulae tres parvae ante Troadem urbem Mysiae apud Ascanias.

PLATAGE insul. inter Euboeam et Andrum, quondam, Patage, nunc Amorgos appellatur, Plin. l. 4. v. 12. Vide Mergo.

PLATAMODES locus Peloponnesi a Coryphasio 120. stadiis distans, Strab.

PLATANAEUS Bithyniae fluv. Plin. l. 5. c. 32.

PLATANISTUS Peloponnesi promontor. Plin. l. 4. c. 6. Est et Arcadiae fluv. Steph. Et Aeolidis promontor Plin. Item Pamphyliae aut Ciliciae maritimus locus Straboni.

PLATANIUS Boeotiae flumen, Pausan. in Boeotio.

PLATANUS [1] urbs Phoeniciae, Steph. Mediterranea inter Antiochiam magnam 25. et Laodiceam 40. mill. pass. Antonin.

PLATANUS [2] umbrae gratia [orig: gratiÔ] Romanis ex Orbe alieno petita est. Qua de re Plin. l. 12. c. 1. Platanus, inquit, haec eft per mare Ionium in Diomedis Insulam eiusdem tumuli gratia [orig: gratiÔ] primum, invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas donatas Italiae: et iam ad Morinos usque pervecta, ad tribuzarium etiam pertinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant. Dionysius prior Siciliae Tyrannus, Rhegium in urbem transtulit eas, domuisuae umbraeculum, ubi postea factum Gymnasium: nec potuisse in amplitudinem adolescere, et raras fuisse in Italia, nominatim in Adria apud


page 784, image: s0784a

Auctores invenitur. Hoc actum circa captae Urbis aetatem: tantumque postea honoris increvit, ut mero [orig: mer˘] infuso [orig: infus˘] enutriantur: coimpertum id maxime prodesse radicibus docuimusque etiam arbores vina potare. Celebratae sunt primum in ambulatione Academiae Athenis cubitorum 36. Nunc est clara in Lycia gelidi fontis socia [orig: sociÔ] amoenitate itineri appostu, domicilii modo [orig: mod˘] cava 80 atque unius pedum specu, nemoroso [orig: nemoros˘] vertice et se vastis protegens ramis, arborum instar, agros longis obtinens umbris: ac ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos complexa pumices stat digna miraculo: L. Mutianus ter Cos. et nuper provinciae eius Legatus prodendum etiam posteris putavit, epulatum intra eam se cum duodevicesimo comite large ipsa [orig: ipsÔ] toros praebente fronde, ab omni afflattu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem, quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro [orig: aur˘] cubuisse in eadem. Aliud exemplum Caii Principis, in Veliterno rure mirati unius tabulata laxisque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae 15. convivarum ac ministerii eupace triclinio, quem nidumille appellavit: Est Gortynae in Insul. Creta iuxta fontem Platanus una insignis utriusque linguae monumentis, numquam folia dimittens etc. Et paulo post, Inde in Italiam quove ac suburbana sua Claudio Principe Marcelli Esernini libertus, sed qui se potentiae causa [orig: causÔ] Caesaris libertis adoptasset [orig: adoptÔsset], spado Thessalicus praedives, et merito quoque dici posset is Dionysius, transtulit id genus: Durantque etiam in Italia portenta terrarum, praeter illa scilicet quae ipsa excogitavit Italia. In eundem luxum, quippe non alia maior arboris commendatio est, quam Solem aestate arcere, hieme admittere, Idem ibid. facunde invehitur. Horatius, l. 2. Carm. Od. 15. v. 4.

------ -------- Plantanusque caelebs
Evincet ulmos.

Iuvenalis quoque, Sat. 1. v. 12.

Frontonis Platani, convulsaque marmora clamant. etc.

Quod autem de vino dicit Plinius, Hortensii inventum est, quem in Tusculano Platanos habuisse, easque vino [orig: vin˘] irrigare consuevisse, refert P. Ramus in Cicerone. Vide praeterea Phaedrum Platonis, de platano Socratis. Sed ante hos omnes, Xerxes in Lydia Platanum insignem, monili aureo [orig: aure˘] donavisse et custodiendam uni ex immortalibus mandavisse, legitur apud Herodot. Vide quoque Aelian. Nec potantibus autem solum epulantibusque, sed et sacrificantibus, ob umbram, placuisse, discimus ex Homero, Il. b. v. 307.

*(/erdomen a)qana/toisi telhe/ssas2 e(kato/mbas2
*kalh=| u(po\ platani/sw|.
Integras Immortalibus (Diis) faciemus hecatombas,
Pulchra sub Plantanisto.

Qui primus eius usus sine dubio fuit, in luxum postea mortalium vanitat versus. Vide quae in Horatii locum Chabotius et in Plinium Dalechampius pluribus sunt commentari: aliquid etiam infra voce Xysti. Folio Platani Peloponnesum assimiliari a Solino, dicemus infra, voce Recessus.

PLATE insula ante Toradent, Plin. l. 5. c. 31.

PLATEA [1] Latinum nomen pelecani avis, quo [orig: qu˘] vel solo [orig: sol˘], falsi arguitur id, quod non pauci Auctores de eo memoriae prodiderunt, occidere nempe eum natos suos eosque per triduum lugere, deinde se ipsum rostro [orig: rostr˘] vulnerare et aspersione sui fanguinis revocare ad vitam. Unde Epiphanii Physiologus, c. 8. *)/esti ga\r h( peleka=n filo/teknon o)/rneon para\ pa/nta ta\ o)/rnea, Prae omnibus volucribus pelecanus est prolis amans. Addit, parvulos a matre nimiis osculis saciatos emori, sed post triduum marem acedere, qui doloris impatiens kolafi/zei th\n i)di/an pleura\n kai\ o)pa\s2 au)th=| e)mpoiei= kai\ katar)r(ei= ai(=ma, e)pista/zwn e)pi\ ta\s2 plhga\s2 tw=n teqnhko/twn neossw=n kai\ou(/tws2 zwopoiou=ntai, Proprium latus percutit, et terebrat, emanatque sanguis, quem super mortuorum vulnera instillat et illis sic vita restituitur. Idem ferme scribunt Eustathius in Hexaemero, Augustin. in Pasalmum 101. Gregorius ad Philosophos provocans, Isidor. Origin. l. 12. c. 7. Pseudo-Hieronym. l de Cereo Paschali, Petrus Damianus, l. 2. Epist. 18. Vincentius in Doctrinali, l. 16. c. 166. Michael Glzcas, Annalium l. 1. atque alii sine numero. E'quo sonte quoque error Pictorum scaturiit, qui pelecanum nobis exhibent acuto [orig: acut˘] rostro [orig: rostr˘] sauciantem pectus aut latus et pullos magno [orig: magn˘] hiatu effluentem inde sanguinem excipientes. Sed, ut alia omittam, non est adunci, verum latissimi rostri, haec avis inde etiam apud Latinos nomen adepta, a Graeco platu\s2: quare imposuit Viris sanctis, quisquis primus hanc fabellam mendacio [orig: mendaci˘] suo [orig: su˘] adornavit. Vide supra in voce Pelecanus. Alias Platea, via latior est fereque militaris, quae praetoria consularisque dicitur, apud Bartholum, in. l. qui sellam ff. de servitut. rust. praed. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. In his Placita olim conventusque omnium totius Regni Ordinum nonnumquam haberi consuevisse, diximus supra. Plateas Palatii magna [orig: magnÔ] luxuria [orig: luxuriÔ] stravisse Heliogabalum, legimus apud Aelium Lamprid. in Vita eius, c. 24. Stravit et saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit, quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta et exsecta sunt etc, Apud Gregorium Turon. Histor. l. 2. c. 31. ubi de Baptismi Chlodovei sollemnibus, Velis depictis adumbrantur plateae Ecclesiae, curtinis albentibus adornantur, baptisterium componitur etc. Plateas Ecclesiae, porticus interiores interpretatur Car. du Fresue Glossar. Vide quoque infra, ubi de Vicis et Viis: uti de Presbyteris plateae apud Hebraeos, infra voce Presbyter.

PLATEA [2] insula in mari Aegaeo, quae et Paros, et Minois dicitur. Item insul. Libyae. Gentile Plateates, et Plateites. Steph.

PLATEIS insula iuxta Lyciam, Idem.

PLATERUS [1] Thomas Sedunus, Ecclesiae, Scholae, R. P. Q. Basil. Seminario pari fide et dexteritate praefuit, annos plus minus 38. Obiit A. C. 1582. octogenario [orig: octogenari˘] maior, pater Felicis et Thomae, de quibus infra.