December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 738, image: s0738a

PHTHONTIS Aegypti vicus, Ptolem.

PHTHURIS Aethiopiae oppid. unum ex iis, quae C. Petronius, quum ab Augusto Aegypto praefectus esset, expugnavit, Plin. l. 6. c. 29.

PHTHUTH Mauritaniae Tingitanae Fluv. extra Herculis columnas, in Oceanum Atlanticum influens, inter Solis montem et Phut oppid. Tensist Castaldo, Fez Varrerio. Sansoni oritur ex Atlante; dein inter provincias Marochiam et Hascoram fluens, ut et inter Duccalam et Heam, in regno Marochio, aliquot auctus fluv. paulo intra Azasiam in Oceanum Atlanticum influit.

PHUA [1] Hebr. [gap: Hebrew] Fil. Issaschar, Gen. c. 46. v. 13. Latine hic [orig: hţc], adverbium loci, aut os, oris.

PHUA [2] Hebr. [gap: Hebrew] . Nomen obstetricis cuiusdam Hebraeorum, Exod. c. 1. v. 15. Latine gemens, ululans, vel apparens.

PHUCARI seu PHYCARI populi Indici Caucasi incolae. Plin. l. 37. c. 8. de Callaina gemma, Nascitur post aversa Indiae, apud incolas Caucasi montis Phycaros ac Asdatas, amplitudine con. spicua [orig: spicuÔ]. Idem tamen eosdem, circa Maeotim ponit, l. 6. c. 7. Hinc priorem locum corruptum iudicat Salmas. et pro Phycaros, Tocharos legi debere censet, ac pro Asdatas, Sacas et Dahas; qui populi omnino post aversa Indiae habitant, ad sinistram Caucasi et Paropamisi. Vide eum Exercit. Plinian. ad Solin. p. 795.

PHUCARUM seu PHUCARIUM, fou/karon vel fouka/rion, infimae Graeciae, fucus mulierum est; a voce prisca fu=kos2, qua [orig: quÔ] nonnulli algam marinam puniceam intelligunt, eamque a feminisad fucum genis indendum adhibitam esse existimant. Sed hos Dioscorides reprhendit, qui algam marinam fu=kos2 qala/ssion vocat, cognomine hoc [orig: h˘c] addito [orig: addit˘], ut illam a radice illa herbae in terra nascentis, quae et ipsa fu=kos2 dicta est et mulieribus hac [orig: hÔc] fini adhibita, discriminet: fu=kos2 foinikou=n, o(/per e)/docan ei)=nai, w(=| ai( gunai=kes2 xrw=ntai, o)/ntos2 e)kei/nou r(izi/ou, o(mwnu/mws2 de\ kaloume/nou fu/kous2. Radicem ergo eodem [orig: e˘dem] nomine, fucum mulierum esse ait. Sed quaenam illa radix, an anchusa? Ita omnino videtur. Huius enim radice ad eam rem abusas olim mulieres fuisse, docet Hesych. a)/gxousa, r(i/za h(=| fukou=ntai ta\ gu/naia. Et, a)gxousi/zetai, entri/betai ta\s2 pareia\s2 oi(onei\ fouka/rw|. Sic, ut citeriores Graeci fou/karon, ita et e)/gxousan, dixerunt de eadem re. Idem Hesych. *)/egxousa r(i/za tis2, h(=| pareia\s2 e)ruqrai/nousin ai( gunai=kes2. Sanguineo [orig: Sanguine˘] namque colore anchusae radix tingit; hinc ea [orig: ] factititius ille rubor, quem genis suis priscae mulieres inlinebant, parari consuevit, Tertullian. de culiu Femin. In illum enim delmquunt, quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Quae fuligo ex stibio erat, cuius nigro [orig: nigr˘] pulvere supercilia circumducebant et in arcum formabant sicque oculorum spatium veluti producebant ac extendebant mulieres. Ion in Omphale.

*kai\ th\n me/lainan sti/mmin o)mmatogra/fon.

Utrubor, ex anchusae radice, quam fu=kos2 quoque fuisse appellatam, docet Pollux, *to\ pro/swpon perixri/ei, e)pentri/bei, kalligrafei=, fu/kei prosai/nei, fuco [orig: fuc˘] rutilat etc. Vetustissimi tamen Graecorum fu=kos2 mulierum et a)/gxousan distinguunt. Idem Pollux, i)/sws2 d' a)\n toi=s2 ko/smois2 prosh/koi, kai\ to\ e)/ntrimma, yimmu/qion, e)/gxousa, fu=kos2. Ubi e)/gxousan et fu=kos2 in ornatu muliebri, velut distincta proponit; ut et Aristophanes in alteris qesmoforiazou/sais2, quarum fragmentum exstat apud Clementem Alexandr. et Pollucem, in quo recenset Poeta pleraque cultus [orig: cultűs] et ornatus [orig: ornatűs] muliebris genera ac nomina. Versus habes, ex emendatione Salmasii, loco [orig: loc˘] mox citando [orig: citand˘]. Eundem tamen etiam illis usum praestabat anchusae radix: Et sanc par utriusque color, tum anchusae, tum fuci, nec dispar in medicina vis, unde alterum pro altero substituebatur. Galenus, *)ati\ fu/kous2 a)/gxousa: quod utique non de fuco marino intelligendum, sed de illo fuco Syriacae radiculae, cuius Auctores praefati meminere [orig: meminŕre]. Alexistamen in Comoedia *)isostasi/h mentionem paide/rwtos2 facit, quo [orig: qu˘] ruborem buccarum conciliabant, quae ex pallido vultus erant candore. Sed nihil aliud hic paide/rws2, quam unguentum ex radice anchusae aut ex radicula Syriaca, quae sucus dicebatur, compositum, uti supra diximus, in voce Paederos. Verum quaenam illa radicula fuerit, non explicat Dioscorides, aut quisquam Veterum alius. Videtru tamen Salmasio colligi posse ex Theophrasto, genus quoddam radiculae ex Syria ad vehi solitae fuisse, qua [orig: quÔ] unguenta colorari solebant, ut et anchusae radice. Ea radicula per excellentiam vocabatur xrw=ma, item a)/nqos2, et cum epitheto a)/nqos2 *suriako\n, color Syriacus, ad discrimen anchusae, quae a)/nqos2 *)axai=ko\n, color Achaicus seu Graecus dicebatur, et nonnumquam fu=kos2, Theophr de Odor. quam de cinnabari non bene exponit Plin. l. 13. c. 1. et alibi cum struthio confundit: meliori iure cum rubia commiscendam. Utrumque enim fu=kos2, tam marinum, quo [orig: qu˘] lanae tingebantur, quam terrestre, ex Syria ea hac radicula, quo [orig: qu˘] genas fucabant mulieres, rubrum fuit ac puniceum etc. Vidt Salmas. ad Solin. p. 1160. et seqq. ut et supra, in voce Fucus.

PHUL Rex Ninives, secundum alios Praefectus Assyriorum, regnare incepit, A. M. 3238. Huius amicitiam Menahem Israelis Rex magna [orig: magnÔ] auri vi sibi conciliavit. Obiit A. M. 3285. successit Theglatphalasar, 2. Reg. c. 15. v. 19. Latine ruina, vel faba. Marshamo, cum neque in Historia sacra, neque in Aegyptiorum monumentis, reperiatur ulla Assyriorum mentio, antequam desiisset in Asia Aegyptiorum imperium, postea anno [orig: ann˘] Templi 232. ann. 28. initium Aerae Nabon. primus in Cis-Euphratensibus regionibus, inclaruit hic Assyriorum Rex, 2. Regum c. 15. v. 19. an. idem cum Teglat-Phul-Asare, an diversus? Vide eum Canone Chron. Sec. XVII.

PHULASSAR Babylon. Rex, qui Iosepho Tadaphassar. Olymp. 1.

PHULBELOCHUS Rex Babyloniorum, an. ante Urb. Cond. fere 70.

PHUNDUSII Ptol. populi Germaniae quorum urbs Ripen,


image: s0738b

in Cimbrica Chersoneso a Slesvico Urbe. 14. leuc. in Circium. Ferrar.

PHUNON civitas quondam Principum Edom, dein viculus, ubi aeris metalla damnatorum suppliciis effodiuntur. Hic castra. metati sunt filii Israel profecti de Salmona, Numer. c. 33. Latine, gemma, sive aspiciens. Hebr. [gap: Hebrew] vel Phinon [gap: Hebrew] , Patribus Phaeno, et Phennen et Fenon et Metallo-fenon scribunt; atque inde Phaenesia vel Phennesia metalla. Sic apud Eusebium, Histor. l. 8. c. 13. Silvano Ecclesiarum circa Gazam Episcopo et aliis undequadraginta caput amputatum est, kata\ ta\ e)n *fainoi= xalkou= me/talla, ad aeris metalla, quae in Phaeno. Et in Athanasii Ep. ad Solitarios, narratur Eutychius ei)s2 me/tallon a)postalh=nai kai\ me/tallon ou)x a(plw=s2, a)ll' ei)s2 to\ th=s2 *fainw=, ad metallum fuisse missus, neque solum ad metallum, sed et ad metallum Phaeno. Sic apud Epiphanium in Meletianis, Meletius et alii multi in exilium acti sunt, u(perorisqe/ntes2 e)n toi=s2 fainhsi/ois2 meta/llois2, ad Phaenesia metalla relegati. Theodoretum item, Histor. l. 4. c. 19. *toi=s2 fennesioi/s2 kai\ *prokonnhsi/ois2 paredi/donto meta/llois2, Ad Phennesia et Proconnesia metalla damnabantur. Nec multo post de quodam Damasi Diacono, *ta=s2 kata\ *fe/nnhs2 paredo/qh meta/llois2) e)/sti de\ tau=ta tou= xalkou=. Ad Phennes metalla damnatus est, quae sunt aeris metalla. Ita etiam Nicephorus Callistus, l. 11. c. 28. Sed disertissime Hieronymus in Locis; FENON, castra filiorum Israelis in deserto. Fuit autem quondam civitas Principum Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla damnatorum suppliciis effodiuntur, inter civitatem Petram et Zoaram. Item, DEDAN est in quarto milliari a Metallo-feno contra Aquilonem. Hic itaque Idumaeae locus arris fodinis olim valde insignis, suppliciis proscriptorum, Christianorum inprimis, sub Imperatorlb. Gentilibus, inserviit; in quo Mosis tempore sumptum videtur aes, ex quo serpens aeneus fuit conflatus. Licet enim, in quo praecise loco erectus fuerit illustris hic CHRISTI typus, Scriptor sacer non dicat; inde tamen profectos Israelitas narrat castra posuisse in Oboth, Numer. c. 21. v. 10. Unde omnino sequitur, Phunon locum illum fuisse, nam hinc profecti castra in Oboth metati dicuntur, Numer. c. 33. v. 43. Neque id fortasse sine mysterio: Sic enim significari potuit, corpus, quod Christus assumpsit, non aliunde fuisse allatum, sed ibi natum et formatum, ubi in carne manifestatus est. Tandem vero defecisse seu potius neglecta fuisse haec metalla, colligitur ex illis Aristeae in Histor. de LXX. Interpretibus, *)ele/geto de\ kai\ e)k tw=n parakeime/nwn o)re/wn th=s2 *)arabi/as2 me/talla xalka= kai\ sidhra= suni/stasqai pro/teron. e)kle/leiptai de\ tau=ta, kaq' o(\n e)pekra/thsan xro/non *pe/rsai, Narrabatur etiam ex Arabiae montibus (Iudaeae) vicinis, prius metalla aeris et ferri fuisse eruta: sed ea defecisse (i. e. neglecta fuisse, ut ex sequentib. constat) quo [orig: qu˘] tempore Persae rerum potiebantur. S. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 13.

PHUPHENA Armeniae minoris urbs, Ptolem. Euspoena Antonino, teste Simlero [orig: Simler˘].

PHURNITA urbs Libyae, Steph.

PHUSCA seu PHYSCUSDiod. et Strab. urbs Cariae maritima Fiesco Moletio, inter Lorymam ad Occasum et Caunum ad Ortum.

PHUTH fil. Cham, Gen. c. 10. v. 6. Inde Phuthaei, Mauritaniae populi Iosepho, l. 1. c. 6. qui fluv. ibi cognominem habet, hodie Tensist. Vide Bochart. Geogr. Sacr. l. 4. c. 32.

PHUTHI fil. Sobal, 1. Paral. c. 2. v. 53. Latine, seducens, aut buccella, sive latitudo.

PHUTIEL i. e. pinguedo Dei, nomen viri, Exod. c. 6. v. 25.

PHUTIPHAR [1] Hebr. [gap: Hebrew] . Eunuchus Pharaonis, herus Iosephi, Gen. c. 37. v. 36. Latine saginatus taurus, vel pinguedinis fructificatio.

PHUTIPHAR [2] Hebr. [gap: Hebrew] , Nomen sacerdotis Heliopoleos, soceri Iosephi, Gen. c. 41. v. 45. Latine pinguedinem dissipans, vel pinguedinis denudatio, aut Syriace, pinguedinis vindicta.

PHYA mulier Attica, procera et formosa, quam Pisistratus, cum tertium esset Athenas occupaturus, Palladis armis ornatam, ante se in curru collocavit, atque opinoonem populo iniecit, tamquam a Minerva reduceretur. Vide Herodot. l. 1. et Polyaen. l. 1. c. 21. n. 1.

PHYCOCLE urbs Aemiliae maritima Episcopalis sub Archiepiscopo Ravennate, inde 15. mill. pass. Arminum versus 20. ubi sal coquitur ingensque illius proventus est in tota Aemilia: urbs obaeris insalubritatem a Paucis habitata. Cervia vulgi dicitur.

PHYCUS untis, promontor. Cyrenaicae apud Cyrenen urbem inde introrsum ad 12. milliar. distantem. Est etiam castrum, quod Niger scribit ab Italis nautis Cabo de Carena, et a Barbaris Baxasen dici. Lucan. l. 9. v. 40.

------ Saevas merium Phycunta rapinas
Sparsit. -------- --------

Baudrando Phycus, promont. et portus, nunc Capo di Cairoan, 12. mill. pass. distat a Cyrene in Boream, 225. a Creta in Meridiem versus Syrtim maiorem, 50. circiter ab Alexandria in Occasum.

PHYCUSSAE insulae Libyae: sic dictae, quod plenae sint fucis, i. e. algis. Insulares Phycussaei, aut Phycussii, Steph.

PHYDASARCHIDA apud Solin, c. 55. perperam legitur. pro Pasargadae, quo [orig: qu˘] nomine Anaximenes *persw=n strato/pedon significari volebat, apud Stephanum, quod ibi Medi et Astyages a Persis victi essent Cyro [orig: Cyr˘] Duce: id esset Hebr. Pasigedud, i. e. Persarum exercitus. Sed et a voce Hebr. Gader vox posset deduci, quae septum vel peri/fragma denotat, quasi Parsigader, i. e. *persw=n xa/rac, quovocabul [orig: qu˘vocabul] ˘ exercitum vallo inclusum vel castra designari notum. Unde multis urbibus ac locis nomen haesit, in quibus aliquando exercit us castra essent metati. In Phrygia urbs *xa/rac, ubi Alexander castra habuit: Item *sesw/strios2 xa/rac, multis locis impositum nomen, ubi Sesostris castra fuerat metatus etc. Vide


image: s0739a

supra in voce Charax. Similiter in Europa multis urbibus Castrorum nomen factum, ab eadem causa, quae hodieque id retinent nomen. Est autem Phydasarchida, ut omnes libri meliores apud Solinum legunt, pro *pasarga/dai vel *pasarga/da, urbs Persidis, in qua Cyri sepulchrum. In libris Plinii, quem Solinus sequitur, Frassargida aut Asargida, itidem mendose est scriptum. Vide Salmas. ad Solin. p. 1202. et 1203. ut et in voce Pasargadae.

PHYGACUM Insula i. e. exulum, in Sinu Arabiae. Strabo.

PHYGELA oppid. Pannoniae a fugitivis conditum, ac sic dictum Plin. l. 5. c. 29.

PHYGELLUS vir quidam, de quo B. Paulus 2. Timoth. c. 1. v. 15.

PHYLA Atticae regionis castellum, Tanagriae finitimum, Trogus.

PHYLACE oppid. Thessaliae in Epiri, seu Molossidis (quae est regio Epiri) confinio a Phylaco Deionis filio conditum. In hoc Protesilaus regnavit, unde ipse Phylacides dictus. Eius meminit Lucan. l. 6. v. 351.

-------- Prima Rhoeteta litora pina
Quae tetigit Phylace, Pteleosque et Dorion ira
Flebile Pieridum. -------- --------

Phlace etiam Pausan. l. 8. extr. et Apollod. locus et Peloponnesi in Arcadia, unde Alpheus fluv. oritur. Phylace quoque Hermopolitana, urbs Aegypti ad Nilum, Benisuaif Zeiglero, cui etiam Phylace Thebaica est in eadem regione quam Munia dici idem ait. Item Phylace Macedoniae oppid. in Pieria regione inter Larissam et Pellam. Plin. l. 4. c. 9. extr. Ptolem. Bardrando quid sit hodie, non constat. Interpres Theocriti ait, non procul esse a monte Othri. Sedet ad fontes Milis fluv. 35. mill. pass. a Larissa in Circium, 60. a Pella in Meridiem.

PHYLACENSH Bithyniae populi Ptolem.

PHYLACON Come Graece *fula/kwn kw/mh, in Peutingeri tabula, ubi defcribitur iter a Copto Berenicen usque, omnium quae interiacent Mansionum nominibus expressis, A Copto Bernicide portum Phoenice. XXII. Affrodites. XXIIII. Didymos. XX. Compasin. XXV. Dios. XXII. Xeron. XXIIII. Philacon. XXIIII. Apollonos. XXIIII. Cabau. XXVII. Cenon nidroma. XXIIII. Phe. nicide portum XXII. In veter. Itinerario, Palacro corrupte, pro Philacon, Graece fula/kwn subintellige kw/mh, quod ibi scil. praesidium excubaret: nomen mansionis est, cuius, ut et aliarum hic [orig: hţc] memoratarum, apud Geographos nulla mentio. Salmas. ad Solin. p. 1184.

PHYLACTERIA Graece fulakth/ria, memorata Matth. c. 23. v. 5. *platu/nousi de\ ta\ fulakth/ria au)tw=n, kai\ megalu/nousi ta\ kra/speda tw=n i(mati/wn au(tw=n, Dilatant enim phylacteria sua, et producunt fimbrias palliorum suorum: Eprphanio videntur fuisse limbi sive fasciae, quibus praetexerentur vestes; Bezae vero laminae aut membranulae; Burmanno capsulae quaedam, quas hodie etiamnum Iudaei cori in clusas partim fronti alligant, partim brachio, inscriptis quatuor, quas vocant [gap: Hebrew] , i. e. lectionibus sacris. Idem addit, Graecos, novo [orig: nov˘] nomine novae rei quaesito [orig: quaesit˘], vocasse [orig: vocÔsse] fulakth/ria, a conservando: Erat enim hic ritus, (quem postea suis superstitionibus contaminarunt [orig: contaminÔrunt] Iudaei) a Domino constitutus, ut esset velut mnhmo/sunon legis et beneficiorum, quae Deus in eos contulerat, Annotat. in Nov. Testam. loc. cit. Duplicis autem fuere [orig: fuŕre] generis, una fronti alligabantur, altera brachio sinistro introrsum cor versus: utrorumque institutio habetur Exodi c. 13. v. 9. Ut sit tibi in signum ad manum tuam: et in monimentum inter oculos tuos: et v. 16. Quod erit pro signo ad manum tuam, et pro frontalibus inter oculos tuos. Vide quoque Deuteron. c. 6. v. 8. Gestabant illa omnes Iudaei, ne Christo [orig: Christ˘] quidem ipso [orig: ips˘], SERVATORE nostro [orig: nostr˘], excepto [orig: except˘], ut ex Historia Evangelica colligere est: Sadducaei quoque ac Pharisaei, nisi quod hi. ut maiorem sibi sanctitatis opinionem conciliarent, Phylacteria ultra cubitum extenderent, Sadducaei vero in vola manus ea tenerent. Scripta erant in Phylacteriis illis, quae membranacea forte fuere [orig: fuŕre], X praecepta Decalogi, secun dum [orig: dűm] Chrysostomum ac Hieronymum: Secundum alios, et quidem plerosque 4. hae sectiones Legis: quarum prima incipiens, ab Exodi c. 13. v. 2. Consecra mihi omne primogenitum etc. desinebat in v. 10. Secunda incipiebat a v. 11. Item erit, quum introduxerit etc. et terminabatur v. 16. Tertiae initium erat, Audi Israel, Deut. c. 6. v. 4. finis autem v. 9. Quarta inchoans, a Deuteronomli c. 11. v. 13. Erit itaque, si serio auscultaveris etc. pergebat usque ad finem v. 21. Cum itaque has membranas fronti affigebant, faciebant illas pro sectionum numero quadruplices: vel si unica erat membrana, dabant operam, ut longitudo cuiusque sectionis columnam impleret. Quum manui brachioque: omnes 4. sectiones, una in membrana, quatuor columnis distinctae continebantur. Ingruente persequutione, quum palam Phylacteria ferre non auderent, manum obvolvebant filo rubro, quod in memoriam eis sanguinem foederis perpetuw refricaret. Vocem, [gap: Hebrew word(s)] Metaphoth, quod attinet, qua [orig: quÔ] Moses Phylacteria haec appellavit, videtur illa per antiphrasin sic dicta, ad [gap: Hebrew] , i. e. Incedere, erant enim alligata, nec moveri poterant aut locum mutare, Unde LXX. reddunt, a)sa/leuta, i. e. immobilia ornamenta. Rabbini vocant Thephillim i. e. Ornamenta precatoria: Alii Pittacia appellant et Pittaciola, etc. Hieronymus in Matth. c. 23. Vide Mosen Kotsen sem praec. affirm. 22. Maimon. in Thephillim c. 4. sect. 8. Scaligerum, Trihaeres. p. 258. Munsterum de praec. affirmat. Thom. Godqynum, de ritibus Hebraeorum, l. 1. c. 10. etc. Cl. inprimis Buxtorfium, Synagogae Iudaicae c. 9. Abusus Phylacteriorum talium fuit, non tantum cum ostentationis causa [orig: causÔ] largius extenderentur a Pharisaeis, sed et cum iisdem, velut amuletis, de collo suspensis vel aedium postibus affixis vim inesse crediderunt, a periculis se immunes praestandi. Quos proin D. Hieronymus comparare solitus fuit, cum


page 739, image: s0739b

superstitiosis quibusdam sui temporis mulierculis, quae eodem [orig: e˘dem] fine Parvula Euangelia et Crucis ligna secum circumtulerunt. Eadem [orig: EÔdem] superstitione hodieque nonnulli, pro amuletis, ex collo suspendunt, inscriptum praesertim Euangelium secundum Iohannem: quod iam olim damnatum Antiochena [orig: AntiochenÔ] Synodo [orig: Synod˘], expresso [orig: express˘] quoque nomine fulakthri/wn, Etiam fulakth/rioi seu Phylacterii, Magi quidam, ob similem superstitionem, dicti, condemnati leguntur circa A. C. 692. Vide iterum Scaligerum, Trihaeres. c. 7. Concil. V. can. 61. Iac. Gotofredum, adl. 3. Cod. Theodos. de Maleficis, ut et supra, in vocibus Brevia, Ligatura, Mazuza, Periapta etc. infra Ursus. Apud recentiores mansit vox, pro arculis reliquias SS. servantibus, super quibus iurari consuevisse, docet Dudo, de moribus Normann. l. 3. Item pro vasculis, quibus inclusae reliquiae de collo suspendebantur, ei)s2 fulakth/rion, ut ait Theophanes ann. 31. Copronymi, p. 357. De quibus vide Car. du Fresne, Dissertatione 26. ad Ioinvillam, p. 310. ut et supra aliquid, ubi de nummis Helenianis, et Investitura; Io. Casp. Suicerum, in vocibus *fulakth/ria et *fulakth/rioi. nec non supra in voce Encolpium. Addam solum, Isidis fulakth/rion, quod illa sibi singebatur peria/ptesqai, significasse [orig: significÔsse] *fwnh\ a)lhqh\s2, Vox vera, legi apud Plut. de Is. et Osir. Vide quoque infra Veritas.

PHYLACTERIUM vasculum est de argento, vel auro, vel crystallo, vel ebore, etc. in quo Sanctorum cineres, vel reliquiae reconduntur. Cum enim Elnidius fideles Cinericios vocaret, quod cineres servabant, staturum fuit in Ecclesia, ut honorifice in pretiosis vasculis servarentur. A fula/ttein. Vide Durand. Ration. l. 3. n. 26. Sumitur quoque pro munimine magico adv ersus aegritudines, infortunia, daemones, quod ductum a Iudaeorum superstitione, qui Decalogo inscripta Phylacteria, veluti Numina tutelaria, deferebant. Huiusmodi munimina proliibita fuerunt in Concilio Ratisbonensi A. C. 742. praesente Karlomanno [orig: Karlomann˘] Duce et Principe Francorum habito [orig: habit˘]. Vide Hieron. in Matth. c. 23. et Spelmann. Gloss. Arch.

PHYLAE seu PHILAE insula Aegypti parva, quam totam urbe ipsa [orig: ipsÔ] fere occupari tradit Aristides au)to/pths2, ex adverso Syenes est, si Plinio fides habenda, cui tamen omnes Geographi contrariantur Strabo enim dicit a Syene curru iter sefecisse, Philas versus, per 100. stadia, deinde insulam traiecisse in navigio, quae pa/ktwn tum vocabatur. Idem supra novissimum cataracten ponit, cum Syene infra esset. Sic Aristides adverso [orig: advers˘] flumine a Syene in insul. Philas navigasse [orig: navigÔsse] se narrat, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] non erit ex adverso Syenes haec insula. Forte mnemonico [orig: mnemonic˘] errore lapsus, pro Philis, Elephantinem accepit Plinius etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 437. ut et P. seq. ubi ex Itinerario Antoninidocet, Phylas non minus, ac Syenen, in Arabico latere seu in orientali parte Nili esse, qui ambas quidem amplectebantur, sed ita ut Arabiae essent viciniores, vide etiam Philae.

PHYLARCHI Graeca vox Duces optionum notat, i. e. eorum, qui foederatis auxilia ferunt. Sic Iulianus, Novell. 102 *fu/larxon interpretatur, Saracenorum Ducem, quos ex foederatis fuisse constat: Procopius, de Bello Pers. l. 1. *ou)dei\s2 de\ ou)/te *(rwmai/wn stratiwtw=n a)/rxwn, ou(\s2 *dou/kas2 kalou=sin, ou)de\ *sarakhnw=n tw=n *(rwmai/ois2 enspo/ndwn, oi(\ *fu/larxoi e)pikalou=ntai. Nemo eorum, neque qui Romanis militibus praesunt, Duces appellati: neque Saracenorum, Romanis foederatorum, quos Phylarchos vocitant. Ubi Volaterranus perperam legit xili/arxoi. Idem paulo post: *kai\ au)to\n *basileu\s2 *fu/larxon tw=n e)n *palaisth/nh| kate/sthse. Atque ipsum Imperator Phylarchum Saracenorum, qui in Palaestina, constituit. Sic Theod. Anagnostes, l. 2. *)alamounda/rou tou= *fula/rxou *sarakhnw=n, Alamundari Phylarchi Saracenorum. Hoc [orig: H˘c] nomine itaque peculiariter Saracenorum, Romanis militantium, Duces insigniti sunt, eo quod ei)s2 fula\s2, seu Tribus divisi essent XII. ut apud eundem Procopium videre est, l. cit. c. 17. 19. 20. Hinc Iulianus Antecessor, Constitut. 95. Neque Phylarchum, i. e. Saracenorum Ducem. Et Marcellinus Comes Quindecim milia Saracenorum ab Alamundaro, cum Chabo et Hesido Phylarchis, limites Euphratesiae ingressi sunt. Vide Henr. Vales. ad Ammian. l. 24. Fabrotum, Gloss. ad Constantinum Manassen, Lexic. Iurid. Car. du Fresne Gloss. Alios. Atheniensis *fulobasilei=s2 dicti sunt, qui tribum moderabantur sicut *trutw/arxoi, qui fraternitatem, ut vidimus supra in Phratrica.

De PHYLARCHIS Hebraorum infra voce Tribus.

PHYLE vicus in Oeneide tribu. Steph.

PHYLEUS unus e ducibus Graecorum. qui ad Troiam navigarunt [orig: navigÔrunt]. Homer.

PHYLISTUM populi Palaestinae hinc forte dictae, in Aegypti confinio quorum Urbes Gaza, Ascalo, Azotus, Iamnia et Anthedon. Philisthim etiam dicuntur. Vide ibi.

PHYLITAE gens Indiae intra Gengem. Ptol.

PHYLLA [1] uxor Demetrii Poliorcetae, ex qua Stratonicen. Selecui uxorem, suscepit.

PHYLLA [2] Graece fu/lla, i. e. folia, dicebantur olim fasciolae, quae e mitra seu capitis muliebris redimiculo dependebant, flo tum instar, Onuphrius de vocibus Eccles. apud Anselmum Solerium, de Pileo sect. 6. Vide supra Mithra. Ab eadem voce Phyllobolia vocata est apud Athenienses consuetudo floribus foliisque tumulos (in funeribus) spargendi, ut Polyxenae factum legimus, apud Euripidem, myrti foliis, Electr. v. 512.

-------- *qu/mbw| d' a)mfe/qhke mursi/nas2,
-------- Sepulchro circumposuit myrtos.

Idem moris in Italia obtinuisse, videtur indigitare Varro, de Lingua Lat. l. 6. Sepuschrum ferunt frondes. Minut. Felix item dicens, Coronas etiam sepulchris denegatis, etc. Et paulo post, Addunt nunc etiam lanam. Sed et sequioriaevo [orig: sequioriaev˘], apud Graecos, Phyllobolia adhibita est, cum quis in publicis ludis victoriam reportasset [orig: reportÔsset]; nec in eos solum, sed et in Parentes illirum, inter alia publicae laetitiae signa, flores foliaque conici consueverunt. Vide


page 740, image: s0740a

Franc. Rossarum, Archaeol. Att. l. 5. c. 32. In eadem Atheniensium Rep. foliis quoque, sicut et fabis, calculorum vice, in suffragiis ferendis usi sunt. Ita enim Pollus, l. 8. c. 5. *fu/llois2 de\ e)yhfi/zonto oi( kata\ dh/mous2 dika/zontes2, oi(=s2 e)pe/grafon, ei)/ tis2 w(s2 pare/ggraptos2 e)kri/neto. Hinc oi( e)kfulloforhqe/ntes2, qui popularium suffragiis damnati. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL: Atticas et infra, in voce Suffragium.

PHYLLALIA regio Arcadiae, quae alias Phyles, Lutatio ad Statium, Theb. l. 4. v. 45. Thessaliae locum sic nominant Stephanus et Strabo, l. 9. Vide Casp. Barthii Animadvers. ad d. l.

PHYLLEIUS mons urbs, et regio Piresiae in Macedonia. Apollonius, l. 1. Argon.

PHYLLIDAS scriba Archiae, Polemarchi Thebani, qui operam dabat coniuratis; has partes suscepit, utad polemarchos epulari et indulgere Genio, et litare Veneri cogitantes, matronas quasdam nobiles et formosas perduceret.

PHYLLINAE Agones Graece fulli/ ai a)gw=nes2, apud Pollucem, ubi male nonnulli legunt, fulli/tai, dicti sunt, teste Hesychio [orig: Hesychi˘], Agones sacri, e)n oi(=s2 mh\ e)ti/qeto a)rgu/rion, a)lla\ ste/fanoi mo/noi, in quibus non argentum, sed serta solum proponebantur, *fulli/nhs2, nempe a *fu/llon folium, ut mur)(ri/nhs2, a mu/ron, unguentum. Vide Salmas. ad Solin. p. 711. ut et supra, voce Folium, item ubi de Certaminibus, Ludisque Gymnicis. Iis oppositi agones a)rguri/tai seu dwri/tai, de quibus itidem hic [orig: hţc] passim.

PHYLLIS [1] Musicus, nuptialia quaedam carmina fecisse videtur, ex Schol. in Ranas. Act. V. Sc. 2.

PHYLLIS [2] Lycurgi, Thracum Regis filia, quae Demophoonta, Thesei filium, ex Troiano bello redeuntem, hospitio [orig: hospiti˘] lectoque [orig: lect˘que] excepit, accepta [orig: acceptÔ] prius ab eo fide, ut domi compositis rebus sese uxorem duceret. Profectus itaque Demophoon, cum ultra statutum tempus variis districtus negotiis in patria detineretur, Phyllis et amoris impatientia [orig: impatientiÔ], et doloris impulsu, quod se spretam crederet, laqueo [orig: laque˘] vitam finivit, et conversa est in arborem amygdalum sine foliis. Postea reversus Demophoon re cognita [orig: cognitÔ], amplexus est truncum, qui, velut sponsi sentiens adventum, folia emisit. Unde etiam phylla dicta sunt folia, a Phyllide scil. quae antea petala dicebantur. Item puellae rusticae nomen apud Virg. in Eclog. 3. v. 78.

Phyllida amo ante alias.

Item Phyllis, nutrix Domitiani Imperatoris Sueton. in Vita Dom. c. 17. Cadaver eius populari sandapila [orig: sandapilÔ] per vespillones exportatum, Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via funeravit.

PHYLLIS [3] amnis Bithyniae, a quo Phylli, et Phyllienses, dicuntur cuntur Strab. ac Stephano. Item regio Thraciae apud Pangaeum montem. Herodot. l. 7.

PHYLLOS regio Arcadiae, Sed apud Strab. oppid. Thessaliae, Larissae propinquum, ubi erat fanum Apollinis, Mideae oppido vicinum, Statius, Theb. l. 4. v. 45.

Aptior armentis Midea, pecorosaque Phyllos.

PHYSA piscis anemodicticus, mediterranei Maris, maxime illus plagae, qua [orig: quÔ] Nilus in mare devolvitur, incola; totus sphaericus in globum a natura decircinatur: ventum spirantem extra cubiculum, ubi asservatur, ingenita [orig: ingenitÔ] quadam [orig: quÔdam] vi indicat. Georg. de Sepibus, in Musaeo Collegii Romani Societat. Iesu p. 23. Vide quoque Hirundo Marina.

PHYSCAE Mygdonisis in Macedonia urbs Ptol.

PHYSCE Moesiae inferioris oppid. Ptol. Chosabet Nigro.

PHYSCELLA Macedoniae urbs ad Mecybernaeum sinum. Mela, l. 2. c. 3. Plin. l. 4. c. 10.

PHYSCIA urbs Lyciae in alto monte. Steph.

PHYSCON cognomen unius ex Ptolemaeis, non a)po\ tou= fusa=|n, ut quidam volunt, sed a fu/skh, venter, unde fu/skwn, ventriosus. Forte etiam sic appellatus est, quod ad libidinem propensioris naturae esset. *fu/skh enim proprie botulus est, paxu\ e)/nteron, quod farciebatur, Suidas, fu/skh, to\ paxu\ e)/nteron, ei)s2 o(\ e)mba/lletai a)/leura kai\ kre/a, kai\ ma/ttousin e)c ou(= gi/netai o( a)lla\s2. A cuius similitudine pars etiam illa, qua [orig: quÔ] viri sunt, ita vocata est. Unde botuli exteriores, apud Tertullian. adv. Psychicos pro inguinibus: Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem, sine taxatione adversariorum. Quinam isti sint, semel nominabo, exteriores et interiores botuli Psychicorum. Fuisse autem Ptolemaeum hunc luxu perditum, diximus in Ptolemaeo VII. Vide Salmas. ad Solin. p. 1242.

PHYSCOS oppid. Cariae in ora contra Rhodum. Strabo. Item portus et fluv. Rhodi. Steph. Gadara nunc, teste Ortelio [orig: Orteli˘]. Est et mons Magnae Graeciae apud Crotonam urbem. Theocr denique oppid. Locridis a Physco Aetolo conditum. Steph.

PHYSETERES Graece fushth=res2, ceti genus, quod Oceano Gellico vindicat Plinius, qui Indici Oceani proprias facit pristes et balaenas, l. 9. c. 4. Maximum animal in Indico mari Pristis et Balena est: in Gallico Oceano Physeter. Sed et in mari Indico Physeteres reperiri, testes sunt Strabo et Arrianus, ex Nearchi relatione, quorum is fushth=ras2 plane nominat Indica Cete, l. 15. Imo Pristes et Physeteres, quod ad nomen attinet, idem significant. Nam prh=stis2 Graecis a prh=sai, h. e. fush=sai, a flando, deducitur: unde da/kru a)naprh/sas2, quod Grammatici exponunt a)nafush/sas2, et prhsth\r, vehemens ventus et turbo sive procella. Arrianus in Indicis de cetis huiusmodi, *kai\ le/gei *ne/arxos2, o(po/te a)po\ *kui/+zwn pare/pleon u(po\ th\n e(/w o)fqh=nai u(/dwr a)/nw a)nafusw/menon th=s2 qala/tths2, oi(=aper e)k prhsth/rwn bi/a| a)nafero/menon: vidisse se ait ingentem vim aquae in altum, tamquam praesterum violentia [orig: violentiÔ], exsufflatum. Inde igitur prh/steis2 appellatae, quae cum physeteribus eaedem. Quod enim pri/steis2 scribitur, quasi a)po\ tou pri/zein, a scindendis fluctibus, vitium scripturae est, ut pri/wn, pro prhw\n, mons excelsus, et pli/cai, pro plh=cai, unde plixa=des2. Recta scriptio apud Oppianum occurrit, ubi prh/steis2 legas etc. Adeo que si


image: s0740b

Pristis in Indico mari, etiam ibi Physeter, quia idem sunt: quemadmodum e converso, si Physeter in Gallico Oceano et Hispanico, etiam pristes ibi versari credendum est. Hos enormes ultrae molem ingentium columnarum, super antennas se navium extollere, Solinus ait; c. 55. quibus verbis non satis expressit Plinianum illud, In Gallico Oceano Physeter, ingentis columnae modo, se attollens, altiorque navium velis diluviem quandam eructans. Non dicit Plinius, Physeterem ultra morem ingentium columnarum se attollere, sed instar ingentium columnarum: quum se attollit, instar ingentis columnaefacere. Sed nec Plinius ipse Graeca, quae vertere voluit, satis fideliter reddidit. Ita enim leguntur apud Strabonem, d. l. *kai\ fushth/rwn, w(=n a)nafushsa/ntwn fai/netai/ tis2 nefw/dous2 o)/yis2 ki/onos2 toi=s2 po/r)(rwqen a)forw=si; nimbosam illam alluviem, quam in altum sufflando eructant Physeteres, similem videri ait, a longe aspicientibus, columnae cuidam nebulosae. Adcoque non ipsi Physeteres modo ingentis columnae se attollunt supra vela et antennas navium, sed aqua maris, quam in altum eiucalantur, altior abit navium velis ac ingentis columnae instar reddit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1012. et 1013. adde M. Anton. Delrium, Not ad Hippolytum Senecae v. 1030. ubi de voce Physeter, et 1049. ubi de voce Pistrix quaedam habet non protrita.

PHYSICA Latine Scientia Naturalis, partim ex naturalibus exemplis, vel praeter naturam evenientibus, ut sunt prodigia et monstra: partim ex iis, quae ex Arte contingunt, ut Mechanica: nata est. Exemplorum enim collectio constituit historiam Naturae, unde ad ipsam eius scientiam via strata. Conducit illa ad pidtatem dum viam docet ad agnoscendum ex rebus visibilibus Deum, unde Plato eius contemplatione permotus, *kalli/ergon Deum vocavit, quod Mundum compagem caeli et terrae adeo stupendam produxerit, ut observat Plinio, l. de Mundo. Dein ad praesidium huius vitae plurimum prodest, in Medicina, Agricultura, coeterisque Artibus. Primus Physicu scripsit Alcmaeon Crotoniata, ut auctor est Clem. Alexandrinus, l. 1. Strom. Accedebant autem ad Physices studium Veter. post navatam Mathematicis Artibus operam, et inde ad reliquas Philosophiae partes se conferentes, totam sic Encyclopaediam absolvebant. Duravitque huius maxime inter Graecos studium, usque ad Socratis temproa, qui ea [orig: ] abrogata [orig: abrogatÔ] Ethicam inprimis exerceri voluit, hinc Philosophiam e caelo in terram deduxisse dictus. Et quidem is iunior adhuc incredibili Naturalis Scientiae desiderio [orig: desideri˘] arsit, ut de se apud Platonem; l. de Anima testatur: Senior vero factus eam, ut dubiam, incertam, mutilam repudiavit, Eusebius, Praepar. l. 1. c. 5. et Lactantius, l. 3. c. 21. Quae tamen non ita intelligi vult Hornius, quasi totam illam Philosophiae partem reiecisset: sed vidit, inquit, prudentissimus Vir, quantum argutiarum ei adiunctum esset intemperie otiosorum Sophistarum: quam temere et absurde etiam de abstrusissimis pronuntiarint [orig: pronuntiÔrint]. Haec reiecit, et ad utiliora animum applicuit. Xenophon tamen, in de dictis ac factis Socratis, negat Socratem de Caeli atque Naturae causis rationibusque unquam disputavisse. Sed et Cynici Physicen aversati sunt, solam Moralem Philosophiam curantes: Proin quae Socratem alii dixisse aiunt, cum a naturalibus homines ad moralia avocaret, id Diocles Diogeni Cynico ascribit,

*dei= zhtei=n,
*)/otti toi e)n mega/roisi kako/n t' a)gaqo/n te te/tuktai,
Quaerere oportet,
Quid domibus nostris rective malive geratur.

Cyrenaici item, quos vide, Idem ab Essenis, quod Sectae inter Iudaeos nomen, factitatum; quos Rationalem Philosophiae partem, tamquam non necessaiam; Naturalem, ut altiorem; illam Sophistis, hanc otiosis hominibus relinquendam iudicasse [orig: iudicÔsse], deque Deo, Creatione, Virtutibus disputasse [orig: disputÔsse], docet Euseb. Praepar. l. 8. c. 4. ubi addit: Huiusmodi homines, sine Graeca doctrina, Mosaica Philosophia effecit. Pervenit vero Physices ad eam gentem studium, secundum Fullerum, Miscell. l. 3. c. 7. demum post CHRISTUM natum: Sed refellit eum Drusius, in Exodum, c. 46. iam sub secundo Templo Philosophiam in Iudaea fuisse ostendens. Nam, quemadmodum, quum Iudaei ab Assyriis aliquoties in peregrinas terras traducerentur, conversatione Magorum, varia ab iis hauserunt, traductaque in ipsam Iudaeam Assyriorum colonia [orig: coloniÔ], cum gentis superstitione Philosophia quoque invecta est, quae postmodum apud Samaritanos haesit: ita postea, cum Imperio Graeco, ipsa quoque Graeca Philosophia in Iudaeam propagata est, quamquam pauciores initio sectatores invenerit: Manseruntque aliquandiu opinionum divortia. Tum itaque Physici Philosophi, sub Templo secundo, a curiosa veritatis indagatione, [gap: Hebrew] vocati sunt, quorum erat suzhtei=n, disquirere, rationes in utramque partem ad veritatis inquisitionem confercndo. Hinc Physica, [gap: Hebrew] Iudaeis: prtantque nonnulli eo alludi, 1. Corinth. c. 1. v. 20. *pou= suzhthth\s2 tou= ai)w=nos2 tou/tou; ubi disquisitor saeculi huius? Camero vero statuit, non intelligi voce Hebraea [orig: HebraeÔ], de qua supra, eos qui Physici erant, sed Theologos Iudaeorum, qui mystice et allegorice scripturas fuerint interpretati. Vide Georg. Hornium Historiae Philos. l. 4. c. 2. Verum genuinum Physicae studium, antiquius longe etiam secundo [orig: secund˘] Templo [orig: Templ˘] fuisse, vel unicum probaverit Salomonis exemplum. qui, ut peritissimus erat rerum inprimis Physicarum, acurissimas quaestiones cum Tyriis et Aethiopiae Regina pertractavisse, et a Cedro usque ad Hyssopum scripsisse, in sacris legitur. Vide de Physica contemplativa Vossium, de Philosoph. c. 5. de Operativa, et quidem de Agricultura, Arte plantandi, Pastione, Venatione, Medicina etc. Eundem, c. 6. et seqq. Apud Scriptores recentiores Medicinam hoc [orig: h˘c] nomine venire, passim videmus. Unde Egidius Corboliensis MS. de virtutib. Medicam.



image: s0741a

Quo Pessulanus nisi Mons auctore niteret,
Ium dudum Phyficae laus ecclipsata suisset,
Qui vetulo canos profers de pectore sensus,
Ricarilus, senior quam plus aeaete senili.

Monspelium enim seu Mons Pessulanus iam olim Medicinae laude essloruit, qua de re vide praeter Ranchinum, Gariellum de Episcop. Magalonens. p. 155. Idem de Salerno, l. 3.

Fons Fisicae, pugil eucrasiae. cultrix Medicinae.

Namque et huic Urbi insigncm famam eadem Ars conciliavit, ut vel sola Schola Salernitana abunde docet, etc. Hinc Physicus, pro Medico, apud Lamb. Ardensem p. 117. Rigordum in Prologo Histor. aliosque quamplurimos, laudatos Carolo du Fresne Glossar. Imo hodieque, in Civitatibus inprimis Imperialibus, Physicum Urbis, pro Poliatro, passim sumi, notissimum.

PHYSICUS [1] cognomen Archelai Phil. quem vide.

PHYSICUS [2] Iuppiter antiquis aer, Theon.

PHYSIOGNOMIA ars coniecturalis, ex corporis aspectu, de interna animi dispositione, futuro insuper eventu, praesagia capiendi. Cuius fundamentum est animae corporisque foedus, unde fit, ut animi mores sequantur temperamentum corporis, sicut libro [orig: libr˘] integro [orig: integr˘] demonstrat Galenus: idem docet Aristoteles fusiognwmikw=n initio [orig: initi˘], et c. 4. Vide quoque Cassium Iatrosophistam Problem. II. Sed coniecturalis est, ut dictum, quippe solum dicit, quid plurimum, non quid semper contingat: Et cum recte de inclinatione pronuntiatur, tamen fit subinde, ut disciplina [orig: disciplinÔ] ac consuetudine, quae in naturam transit, inclinatio animi, quae temperamentum sequi solet, corrigatur: exemplo [orig: exempl˘] illustri Socratis, de quo Cicero, de Fato, c. 5. ita: Socratem nonne legimus quemadmodum notarit [orig: notÔrit] Zopyrus fusiognw/mwn, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, vultu, fronte pernoscere? Stupidum esse Socratem dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; addidit etiam mulierosum, in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse. Videndus quoque idem, Tuscul. 4. Partem Artis Chiromantiam esse, coclitis sententia est, quatenus ex manus constitutione colligit, de universi corporis natura, et variis animi inclinationibus; qua de scripsere [orig: scripsŕre] Galenus, Rasis, Avicenna: imo agnoscit eam quoque Aristoteles, de Hist. Animal. l. 1. c. 15. sect. 10. Problem. 49. quibus locis, ex brevioribus et longioribus lineis colligit de brevitate ac longitudine vitae. At pars Physiognomiae non est, imo nec scientia: sed vanum quoddam ac superstitionsum divinandi genus. Metoposcopiam quoque nonnulli huc referunt, ex sola facie vel potius fronte iudicantem: Ophthalmoscopiam, ex solo oculorum aspectu etc. Vetus admodum est exque Oriente in alias orbis partes traducta: colliguntque xeiromantei/as2 aetatem nonnulli, ex verbis Hiobi, c. 37. v. 7. vulgatae versionis: Qui signat in manu omnia opera eorum, sed in Hebraeo nihil huius legitur. Interim certum est multi iam aevi esse: cum enim deprehendissent Veteres caeli in haec inferiora actiones, reliquum erat, ut convenientiam inferiorum cum superioribus ostenderent. Priscum enim illud: Inferiusest, sicut superius. Igitur hominem parvum Mundum statuentes, singulas eius partesad caelestia, ut sic dicam, lineamenta revocarunt [orig: revocÔrunt]. Interim orta tam altis initiis haec Ars, longo [orig: long˘] temporis intervallo [orig: intervall˘], aut plane omissa aut ludicre Circulatoribus vanissimis corrupta est: ut non immerito tale systema Keckermannus inter desiderata utilissima referat, Physic. l. 4. c. 1. Floruerunt et Aegyptii olim hac [orig: hÔc] laude, unde Adamantius: *ai)gupti/ois2 me\n, inquit, toi=s2 pa=sin e)/pesti koina\ shmei=a, e)c w(=n to\ ge/nos2 a(/pan fusiognwmonei=tai. Exstant in illa Aristoteles, ut dictum: Adamantius, et Polemo, quorum ille istum duobus libris presse sequutus est. Theophrastum quoque huius Artis fuisse peritum, ex Characteribus Ethicis apparet. Vide Voss. de Philoso. phia, c. 5. ž. 43. et seqq. A. Gellium, l. 1. c. 9. cum Notis Antonii Thysii ICti. etc. Hodie Impostores quidam, quos Germani Zingaros, Itali Cilices vocant, ea [orig: ] se Arte inprimis, sed vane iactant, Georg. Hornius Histor. Philos. l. 5. c. 9.

PHYTAEUM urbs Aetoliae. Steph. Gentile Phytaeus.

PHYTALMIUS Neptunus a Traezeniis sic dictus, a quibus extra muros templum Neptuno erectum fuerat, quod eorum precibus motus non amplius aquam salsam frugibus inspergeret. Hesych. idem cognomen Iovi tribuit, qui e poetis hominum sator atque Deorum vocari solet. Est autem fu/ein idem quod serere, seu plantare. Alii vero a pinu, ei sacra [orig: sacrÔ], cognominis huius originem arcessunt, idcirco, quia pinus, picea, abies, maritimae rei plurimum conveniant. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 26. ubi de Isthmiis.

PHYTEUM Elidis urbs. Gentile Phyteates. Steph.

PHYTON dux Reginorum contra Dionysium. Diodor. Sic. l. 14. 451. s. alii scribunt Phoeton. Hic dedita [orig: deditÔ] Rhegio [orig: Rhegi˘], altissimo tormento, iussu Dionysii, alligatus est, eiusque filius mari submersus. cum hoc ipsi a quodam ministro Dionysii indicaretur, respondit, uno [orig: un˘] die feliciorem illum esse se. Post haec circumductus est per urbem flagris et omni cruciatu exagitatus, comitante praecone, qui proclamaret, insolito supplicio ideo a Dionysio addictum esse, quod civitati bellum contra se movere persuasisset. Posthaec, cum Dionysius animadverteret quosdam milites, eius misericordia [orig: misericordiÔ] commotos, spectare tumultum, et vereretur, ne ab iis eriperetur, iussit eum cum omnibus cognatis submergi in mari.

PHYTONIA Tyrrheni maris insul. Mela, l. 2. c. 7.

PHYTUS vide PROPHYTUS.

PHYXIUM Elidis in Peloponneso urbs. Polyb.

PHYXIUS Iuppiter quod fugientibus auxilietur, et ad quem coafugiant ii, quibus eo loci periculum immineat, dictus.