December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0734b

PHRAATES [2] II. patri Mithridati praefato successit, a Scythis superbo responso [orig: respons˘] offensis, fraude ac proditione militum Graecorum, quos in exercitu habebat, victus caesusque. Iustin. l. 42. c. 1. Vide quoque de contentione eius cum Romanis de finibus, Plut. Pompeio. Eum excepit patruus Artabanus, quem vide.

PHRAATES [3] III. filius Orodis, Parthorum Rex XI. fratri Pacoro successit, occisus a fil. Phraatace, quem ex pellice genuerat. Demetrium II. Nicanorem, Syriae Regem apud se captivum, filiam suam Rhodoginen uxorem sumere coegit: Romanis captivos et vexilla Crasso erepta reddidit. Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 3. Sansovinus, l. 2. Chron. sequutus Trogum Pompeium et Iustinum, quatuor huius nominis habet: Hieron. Bardius vero in Chron. duos tantum recenset. Vide quoque Ricciol. Chron. Ref. T. 1. l. 5. c. 9. Nic. Lloydius. Ex serie autem hac Parthiae Regum iam res liquet. Ei successit Artabanus II. Huic.

PHRAATES [4] IV. Parthorum Rex, quo [orig: qu˘] expulso [orig: expuls˘] ob tyrannidem, Tiridates regnum occupavit. Quo [orig: Qu˘] tamen rursus deiecto [orig: deiect˘] restitutus Phraates ab Augusto fuit. Iustinus, l. 42. c. 5. Dio, l. 54. Horat. l. 2. Od. 2. v. 17.

Redditum Cyri solio Phraaten,
Dissidens plebi, numero [orig: numer˘] beatorum
Eximit virtus. ----

Idem, l. 1. Ep. 12. v. 26.

---- Ius, imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor. ----

Filium cognominem habuit, Tacit. l. 6. Annal. c. 31. Vide infra.

PHRAATES [5] alius post hunc, Patris interfector, maritus matris, brevi regno [orig: regn˘] pulsus facinorum odio [orig: odi˘]. Vide Ioseph. l. 18. Iud. Ant. et Tacitum, Annal. l. 6. c. 32. nec non infra voce Phrahate.

PHRADA urbs Drangianae, quam Alexand. M. postea Prophthasiam vocari voluit, Stephan.

PHRADATES quadraginta quadrigas, magno [orig: magn˘] Caspianorum agmine, in exercitu Darii, qui ad Arbella caesus est, ductavit: fuit Satrapes Tapurorum, ac postea in fidem ab Alexandro receptus: ob crudelitatem in carcerem coniectus est.

PHRAGANDAE populi Thraciae videntur, apud Livium, l. 26. c. 25.

PHRAGMON statuarius et pictor egregius.

PHRAHATES [1] Phraatis fil. per Sinnacen et Abdum, splendidissimos Parthorum, a Tiberio, contra Artabanum, postulatus Rex. Sed apud Suriam, dum omisso [orig: omiss˘] cultu romano [orig: roman˘], cui per tot annos insueverat, instituta Parthorum sumit, patriis moribus impar morbo [orig: morb˘] absumptus est, Tacit. l. 6. Annal. c. 31. 32.

PHRAHATES [2] satrapa Parthus, validissimam praefecturam obtinens, Tacit. l. 6. Annal. c. 42.

PHRANGI populi Italiae, prope Alpes Parthenio Phocaensi, Steph.

PHRANICATES Parthorum Imperator, qui cum Venitidio apud Trapezunta decertavit, Strabo, l. 16.

PHRAORTES [1] Rex Medorum II. cognomine Artines, successit patri Deioci cognomine Arsaci, anno [orig: ann˘] Nabon. 92. uti pater versus Occidentem, ita is versus Orientem, regnum dilatavit; Persas subegit, aliasque Asiae gentes: in obsidione Ninives occisus, An. 119. Urb. Cond. regni 22. Olymp. 36. Ei successit Cyaxares fil. cognomine Astibaras. Herodot. l. 1. c. 102. Diodor. Sic. etc.

PHRAORTES [2] Rex Indorum, ad quem Apollonius Tyaneus pervenit: quem cum de victu interrogaret, respondit: Tantum vini bibo, quantum Soli sacrifico; quae autem venando acquiro, pascuntur alii, mihi sat fuerit ipsa exercitatio. Cibus mihi olera et palmarum fructus, multa mihi quoque ex arboribus nascentia, quae manus hae plantaverunt. Philostratus in vit. Apollonii.

PHRASAORTES vide Madates.

PHRASICLIDES Archon Athenis, Olymp. 102. An. 2.

PHRATAPHERNES [1] praefectus Massagetis et Dahis, regionum confinio [orig: confini˘] adiunctis, misit ad Alexandrum, qui facturum imperata pollicerentur, Curt. l. 8. c. 1.

PHRATAPHERNES [2] Satrapa, post Darii, mortem profugit in Hyrcaniam, seque Alexandro dedidit, Curt. l. 6. c. 4.

PHRATRICA Graece *fratrika\, dicebantur in Rep. Atheniensium convivia, a tribulibus vel societatis eiusdem consortibus, amicitiae mutuae conservandae augendaeque celebrari solita. Instituta hac [orig: hÔc] fini a Solone, ut et alia quaedam, de quibus ita Athenaeus, Dipnos. l. 5. *tw=n de\ nu=n dei/pnwn pronoou=ntes2 oi( *nomoqe/tai, ta\ foletika\ dei=pna, kai\ ta\ dhmotika\ prose/tacan: e)/ti de\ tou\s2 qia/sous2 kai\ ta\ fratrika\ ktl. i. e. Conviviorum autem, quae nunc florent, curam non exiguam habentes Legumlatores, mandarunt [orig: mandÔrunt] haberi convivia Phyletica (pro Tribubus) Demotica (pro vulgo) Porro Thiases (pro Collegiis, sic Philosophi Magistris suia defunctis parentabant) et Phratrica (pro tai=s2 fratri/ais2 ) etc. Rationem in ftituti idem reddit, dicens vinum e)lkustiko/n ti pro\s2 fili/an ei)=nai, animos attrahendi atque conciliandi vim habere. Nomen a fratri/a, quae vox an a frath\r, ut Eustathius vult: an a patria\, ut Suidas: an a fre/ar, puteus, quod ex eodem puteo haurirent, originem traxerit, non liquet: Interim alias *trittu\s2 dicta, tertia erat pars Tribus, triginta ge/nh seu cognationes sub se continens: Latine Fraternitatem dixeris, cui qui praeerat, *trittu/arxos2 appellatus est, sicut *fulobasileu\s2 Tribum moderabatur. Cicero Curiales vocat tou\s2 fra/toras2 Atheniensium. Conveniebant hi diebus festis, in certo loco, cui Phratrion nomen, teste Eustathio [orig: Eustathi˘], Il. b. et i. ac Polluce, l. 3. c. 4. (ubi liberi eorum in tw=n frato/rwn album sollenni ritu referebantur) fratri/zein, i. e. ei)s2 fratri/an sunie/nai dixerunt. Vide quoque de Iove *fratri/w|, voce Iuppiter. Nec ge/nh illa seu triaka/des2 illae Fraternitarum harum


image: s0735a

sanguine solum iunctos complectebantur, sed societatis potius vinculo [orig: vincul˘] civili colligatos eorundem que iurium ac privilegiorum participes: su/sthma koinwniko\n, item koinwni/an Grammatici vocant. Qui vero Phratricum istiusmodi epulum dabat, dicebatur e(stia/zein tou\s2 fra/toras2, vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 1. c. 5. et supra in voce Demarchi, Lexiarchicum, Liberi, etc.

PHRAZI Bactrianae urbs. Ptolem.

PHREARRHI vicus Athenis in tribu Leontide, a Phrearrho insigni heroe Athenis, Stephan.

PHREAS Iohannes, vide Iohannes.

PHREATA Garsauriae in Cappadocia oppid. Ptolem.

PHREATTYS locus Atticae, unde unum ex X. Atheniensium Tribunalibus to\ e)n *freatoi=, de quo aliquid diximus supra, voce Dicasteria.

PHREGENA vide FREGENAE.

PHRENITIS sapientiae morbus, Plinio, l. 7. c. 51. cui et fimbriarum curam et vestium plicaturas tribuit. Eidem krokudismo\n Galenus ascribit, in Medico; Ubi krokudismo\s2, est a verbo krokudi/zein, quod Pollux exponit e)kle/gein to\ traxu\ tou= e)ri/ou, asperiores floccos extrahere; kroku/des2 enim folcci sunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 398. Hinc Phrenetici, quos non sentire damna corporis, docent nos Medicorum filii. Unde de insanis illis et phreneticis Gallis, Cybeles Sacerdotibus, Statius, Theb. l. 10. v. 170.

Sic Phryga terrificis genitrix Idaea cruentum
Elicit ex adytis, consumptaque brachia ferro [orig: ferr˘]
Scire vetat ----

PHRETES populi Libyci, Stephan.

PHRIAPITUS Rex Parthorum tertius, memoratur Livio, l. 41. c. 5. ubi libri praeferunt Panpatius, vel Phrtapatius, vel Pricipatius, pro Phriapitus, quod et uni e maioribus Arsacidarum nomen fuisse, discimus ex Arriani Parthicis apud Photium, ubi Arsacem et Teridatem fratres Arsacidas, tou= ti(ou= *)arsa/kou tou= *friapi/tou a)pogo/nous2, Phrtapiti, Arsace geniti, nepotes, Phereclem, ab Antiocho cognomine Deo Macedoniae praefectum, quod alteri fratrum exsecrabilem vim ivisset illatum, e medio sustulisse, atque, re cum quinque aliis commununicata [orig: commununicatÔ], gentem Macedonum ad defectionem impulisse, et in patria sua imperio [orig: imperi˘] arrepto [orig: arrept˘], ad magnam amplitudinem fuisse provectos, refert. Nisi malis legere Parapitus: nam Parapita Persicum mulieris nomen, apud Xenophontem, qui filium fuisse ait Pharnabazo e)k th=s2 *parapi/tas2, Histor. l. 4. Vide Io. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 10.

PHRICION mons Locridis supra Thermopylas, cuius incolae, Aeoles et Phricanes dicuntur, cum Phricies potius dicendum esset; dictus est a Phricio Centauro, quem occidit Hercules: olim Crios dicebatur. Est et Larissa Phriconis cognominata, vei Phricontis. Incolae Phricones, Stephan.

PHRICODEMUS Oeantiorum tyrannus, Polyaen. l. 8. c. 46.

PHRISUM in Chron. Casinensi l. 3. c. 58. Planetam purpuream, cum phriso et cum aquila e margaritis contexta, ornamentum est in vestibus, quod Italia Freggio, Guarnimento et Ornamento vocant, Dominic. Macer Hierolex. Alias Frisum, uti ex Leone Ostiensi, l. 2. c. 61. docet Car. du Fresne Glossar. ubi fimbriam seu laciniam, Gall. Frange, hac [orig: hÔc] voce denotari, eamque ex Phrygtam corruptam esse, addit. Vide hic [orig: hţc] passim.

PHRITIGERNUS Rex Gothorum Occidentalium saeculo [orig: saecul˘] 6. Valentis opem contra Athalaricum Gothorum Oriental. Regem imploravit, per Wlphilum Episcopum Arianum, qui characteres excogitavit, Bibliaque in linguam suam traustulit: quam ut facilius obtineret, cum pleraque subditorum parte Arianismum et ipse amplexus est. Amm. Marcellin. l. 18. Hieron. in Chron.

PHRIXA oppid. fuit Thiphyliae, postea Phaestus, Steph. 50. stadiis ab Olympia Hinc Phrixaeus.

PHRIXUS portus Sarmatiae Asiaticae apud fauces Bosphori Cimmerii, Steph. Flumen Argiae, inter Temenium et Lernam in mare fluens, Pausan. l. 2. oppid. Lyciae, Stephano.

PHRONIMA filia Etearchi Regis Cretae, quae suasu novercae in aquas a patre iussa est praecipitari, Themisone quodam sceleris ministro [orig: ministr˘], Herodot. l. 4.

PHRONTIS Phryxi fil. ex Chalciope Aeetae filio.

PHRONTISTAE Fidei apud Euanthum Abbatem Ep. contra eos qui sanguin. animal immundum esse iudicant: Nam in Christi nomine Phrentistae fidei Christianae effecti et sanguinem comedendum Christianos aperte docemus et a sanguinis oper declinare omnes hort amur. Ubi edidit Canisius, Nam m Christi nomine frontis et fidei Christianae effecti: qui forte putavit acute dici, non fidei tantum, sed et frontis Christianae effectos, qui frontem chrismate et crucis signo [orig: sign˘] notati essent. Sed in unica illa membrana, unde libellus editus est, ut ipse in margine notavit, habetur, frontiste fidei. Unde Euanthus sine dubio scripsit: in Christinomine Phrontistae fidei Christianae effecti, ut reponit Gronovius. Graece frontistai\. Quod nomen optime convenit sive universis Christianis, qui unum habent Magistrum Christum et legem eius meditari ac commentari debent die ac nocte: sive Ascetis et Monachis, quos videtur prae coeteris intelligere Auctor, quorum et kat' e)coxh\n Studium dicitur. Hieronymus, in Vita S. Hilarionis: Nec dum enim tunc Monasteria erant in Palaestina, nec quisquam Monachum, ante S. Hilarionem, in Syria noverat. Ille fundator et eruditor huius conversationis et studii in hac provincia fuit. Euagrius de VIII. vitiis, Gennadio [orig: Gennadi˘] interprete: Ac denique omnem, ut dici solet, machinam mevet, quo [orig: qu˘] Monachus cella [orig: cellÔ] relicta [orig: relictÔ] studium fugiat. Ubi perperam Vir doctus, stadium, existimat legendum esse. Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. c. 5. Hinc Phrontisterium, pro Monasterio. Acta Phileae et Philoromi, Rufino [orig: Rufin˘] interprete, num. 8. Iam immolavit in Phrontisterio. *(agneuth/ria/ te kai\ *parqenw=nes2 kai\ frontisth/ria,


page 735, image: s0735b

apud Gregorum Naz. Orat. 3. quae prima est in Iulian. *ta\ tw=n *)askhtw=n frontisth/ria, Palladio, in Vita Chrysostomi p. 96. edit. Emerici Bigotii. *yuxw=n frontisth/ria, Theophylacto, in Institut. Reg. c. 10. Sic Perdicas Ephesius de Them. Hierol. kai\ de/ka *frontisth/ria parqe/nwn i)sari/qmwn: Sic Auctor Vitae S. Nili Iunioris, p. 112. Alii, quos laudat C. du Fresne Glossar. item Notis ad Cinnamum p. 430.

PHRUDIS Galliae Belgicae fluv. Ptolem. Some Becane, Sambri vero Caenali. Sed hic in Mosam defertur, ille in Oceanum Britannicum Ferrar. Baudrando Phrudis Bresie fluv. est parvus, qui Caletes ab Ambianis separat, ut et Normanniam a Picardia. Oritur supra Albamalam; et aliquot auctus rivulis, in Oceanum Britannicum se exonerat, pulo infra Argum oppid. 6. leuc. ab Abbavilla in Occidentem, uti et 12. ab Ambiano.

PHRUDIUS seu FRAUDIUS apud Iustinum, l. 42. c. 3. auriga Castoris, l. Rhecius, et vide Salmas. ad Solin. p. 193.

PHRUGUNDIONES Sarmatiae Europaeae gens, Ptol.

PHRURI Scythica gens Sericae vicina. Dionys.

*kai\ *to/xaroi, *frou=roi/ te, kai\ e)/qnea ba/rbara *syrw=n.

Ubi aliqui *frou=noi. Nic. Lloydius.

PHRURIUM promontor. Cypri. inter Zephyrium promuntor. ad Occasum, et Curium, urbem ad Ortum, Capo Bianco Mercatori. Item Indiae intra Gangem urbs, Ptol. Nunc Golconda quibusdam.

PHRURON Thebanorum in Aegypto vetus Rex, qui et Nilus. Vide Nilus.

PHRUSINO vide FRUSINO.

PHRYGES fluv. Asiae, Phrygiam magnam a Caria dividens, Pausan. l. 2.

PHRYGETRUM vide Nuptiae.

PHRYGIA [1] regio Asiae minoris gemina: Magna Ptolemaeo, seu Maior Xenophonti, Livio, l. 37. c, 56. l. 38. c. 29. et aliis, quae et Pacatiana in Libr. Notit. et Concil. dicitur, et Salutaris; in qua Synnada, et Laodicea metropoles, tota mediterranea. Germian Castaldo, Durgat vero Turcis, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘]; Galatiae, Pamphyliae, Lydiae, Cariaeque confinis. Altera Minar, quae Epictetos, teste Strabone, dicta est et Hellespontiaca, et Troas Ptolemaeo, Mysia vero Plinio, l. 5. c. 32. Sarcum, vel Sacrum Castaldo, in qua urbes Alexandria, et Dardanum in ora, et intus Ilium, sive Troia. Baudrando Phrygia magna, regio ampla est, inter Bithyniam ad Boream, Galatiam ad Ortum, Pamphyliam et Lydiam ad Meridiem et Mysiam ad Occasum, qua [orig: quÔ] separatur a Phrygia parva. Tota nunc sub Turcis est. Eius Metropoles Synnada, Laodicea, et Hierapolis; extenditurque per 230. leuc. a Circio in Eurum, nempe a Bithynia, ad confinium Pamphyliae, sed non aeque lata. Plin. l. 5. c. 32. Strab. Ptol. Cluver. Populi Phryges. Virg. Aen. l. 9. v. 617.

O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma. ---- ----

Vel a Phrygia Cecropis filia, vel a Phryge fluvio. Antiquitas eos Bryges appellavit, uti docet Herodotus, in Polyhymnia: qui addit, sic dictos esse, priusquam transmigrassent [orig: transmigrÔssent] in Asiam. Strabo habet *bre/ges2, et *bre/gous2. Brigantes eosdem nominari ab herodiano tradidit Stephanus. Item locus inter Boeotiam et Atticam, Stephan. Porro Phryges barbari ac servili ingenio [orig: ingeni˘] esse feruntur, quisolis verberibus in officiis continentur, unde Proverbium: Phrux verberatus melior, teste Suida [orig: SuidÔ], quod et Cicero habet in Orat. pro L. Flacco, c. 27. ubi ait, Phrygem plagis meliorem fieri solere. Illud quoque. Sero sapiunt Phryges: non solum ab Andronico, sed etiama Tullio, in l. 7. epist. Famil. 16. usurpatur in eos, quos sero paenitet male seu stulte factorum. Phrygum Cannacas Rex, qui et Cannacus et Annacus Stephan. cum supra 300. annos vixisset, consultum oraculum quando moriturus esset, respondit, mortuo Cannaca [orig: CannacÔ], omnia peritura. Quapropter omnes flere et orare, tantum ut malum Deus averteret. Unde adagium, Cannacae more plorare, apud Zenod. de gravi luctu. Nic. Lloydius. Sed et Phrygia onagris abundat; ut et Lycaonia, Arcadia, India, et Mauritania, ubi velocissimi, Ferrar. In eadem totam civitatem cum piis combustam esse, sub Diocletiano Imperatore habet Laetus Comp. Hist. Univ. ex Euseb. l. 8. c. 6. et 12. Coeterum, habuere [orig: habuŕre] et Phryges Philosophiam suam, quae magis esset cognita, si extaret Democriti le/gos2 fru/gios2, Laertio memoratus l. 9. Interim de eorum Theologia videsis Diodorum Siculum ac Eusebium. Praecipuum eorum Numen Cybele, unde e buxo tibiae, in illius sacris adhiberi solitae, eorum inventum. Iul. Firmicus de errore profanar. Relig. in Sacris Phrygiis, quae Matris Deum [orig: Deűm] dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur et in media arbore simulacrum Iuvenis subligatur. Hinc Phrygiae buxi, apud Barclaium Euphorm. Iidem vestim acu pictarum primi feruntur auctores, quae causa quod istiusmodi artifices Phrygiones fuerint vocati, Plin. l. 8. c. 48. Titinnius apud Nonium,

Phrygio fui primo beneque id opus scivi;
Reliqui acus aciasque hero atque herae nostrae.

Verum gens adeo effeminata, ut Phrygiae propterea dicti sint, quemadmodum Antigonum Iudaeum Antigonam, apud Iosephum Antiqq. Iud. ab Antonio dictum legimus: et qui e communione Rornana Iohannem VIII. virum fuisse malunt, illum, quod [orig: qu˘d] a mascula Nicolai decessoris fortitudine descivisset, feminam fuisse dictum credi vulunt. Et habitu id testati, mitram quippe capite gestantes, quod non nisi ab effeminatis factum, Servius testatur ad Aen. l. 4. et 9. In Musica Phrygius modus, Hyagnidis Phrygis inventum, gravis erat ac vehemens: et ut Doricus inspirabat hominibus animum bellicum, ita is ciebat religienem seu superstitionem potius. Cassiodoro vero Variarum l. 2. Ep. 40. ad Baethium, Phrygius pugnas excitabat et votum furoris inflammabat. Certe animos mirum in modum concitabat, unde Musicam hanc, ut et Dithytambicam, neque


page 736, image: s0736a

puerisneque feminis convenire iudicat Vossius: Socratis exemplo [orig: exempl˘], apud Platonem de Rep. tibiam propterca improbantis; ut quae animos accendat, praesertim in feminis, quae iis usae ad furorem concitandum in Orgiis Bacchi et sacris Magnae Matris: ubi idcirco et tympanis et cymbalis locus fuit. Hinc lyra Pythagorae magis placuit, ac Graecis, cuius apud illos in conviviis usus: Latinis aliter iudicantibus. Non innotnit autem hic modus Graecis, ut nec Lydius, prius quam utraque gens cum Pelope in Peloponnesum descendit, Athenaeus, l. 14. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gymnastica, seu potius de 4. Artib. Popular. c. 4. passim. Ex Phrygio et Dorico cantu, quae constat Musica, Phrygiodora, per syncopen Phrygdora, corrupte Fridgora, ab Ekkehardo in vita Notkeri, c. 9. dicta est, quae in Ecclesia Graeca obtinuit, Occidentanae, quae cantus est Ecclesiae Latinae, opposita, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. vide quoque paulo infra. Coeterum Salmasio videntur Recentiores, ex Phrygia magna duas provincias fecisse, primam seu Pacatianam, et secundam seu Salutarem; quae utraque sub Anatoliae provinc. a Ptolemaeo collocatur, et a Praesidibus regebatur, vicario Asianae Dioeces. subiecta: at quae Phrygiaminor olim dicta est, Troadem appellare maluisse, cuius incolas Thracensium Themati posteriores vindicarunt [orig: vindicÔrunt], cum olim una ex provinciis fuisset, quae Proconsularem Asiam constituebant; Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 803. et seqq.

PHRYGIA [2] locus Oetae montis, ubi combustus Hercules, a)po\ tou\ pefru/xqai e)kei= to\n *(hrakle/a. Item, locus inter Boeotiam et Atticam, sic dictus propter fru/gana, quibus oppletus esset; dicuntur autem fru/gana Graecis, item fru/gia, cremia, fomites, ligna arida, vel assulae combustae, quibus ignis foveretur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 180. et 864.

PHRYGIONES oi( belonopoikiltai\, acupictores, dicti Veterib. quos hodie Galli Brodeurs vocant, sicut iisdem opus phrygionicum dicitur ovurage en broderie. Hi variis argumentis vestes, pulvinaria, stragula, soliaria et coetera id genus depingebant. Verro apud Nonium, Phrygio, qui pulvinar poterat pingere, soliar desigebat. Uti legi vult Salmasius, ex vetere scriptura, quae habet, devigebat. Proprium namque Phrygionis, et eius, qui acu pingit, defigere. Graeci kentei=n et katasti/zein de iisdem dicunt. Hesych. *kata/stikton poiki/lon kai\ *sw/frwn kenth/mata/ fhsi. Pollux, o( de\ kata/stiktos2 xitw\n e)sti\n o( e)/xwn zw=a h)\ a)/nqh enufasme/na. *kenthta\ etiam opera appellabant, quae hac [orig: hÔc] arte laborata et acu picta erant. Epicterus Enchir. *)ea\n u(pe\r to\n po/da u(perbh=s2, gi/netai kata/xruson u(po/dhma, ei)=ta porfurou=n, ei)=ta kenthto\n. Ubi hoc [orig: h˘c], quo [orig: qu˘] diximux, genere laboratum claceum seu acupictilem sive acupunctilem dixeris, kenthto\n vocat, et facit pretiosiorem aurato [orig: aurat˘] et purpureo [orig: purpure˘]. Inde et poluke/nthton. Idem Hesych. *rolu/keston, poluke/nthton, e)c ou(= to\ poiki/lon dhloi=. Defigere igitur pulvinar, defigere vestem dicitur Phrygio, dum eam vel illud acu pingit: Ad verbum Graecis diakentei=n th\n xitw=na, eodem [orig: e˘dem] sensu. Hesych. iterum, *kesto\n i(ma/nta, to\n poiki/lon i(ma/nta, h)\ xitw=na poiki/lon: h)\ to\n th=s2 *)afrodi/ths2 i(ma/nta kai\ o( diakekenthme/nos2 xitw/n. Sic hodie a punctis, Contrapunctores Galli vocant. Iidem Plumarii quoque Veterib. dicebantur: qui Plumarios textores iunctim appellabant Textores, qui acu lintea variabant, atque acu texere cicebantur. Hesych. *belonopoikilth\s2, o( th=| r(afi/di u(/fh poiw=n kai\ zwgrafw=n. Acu pictor, qui acu texturas facit et pingit. Artem enim plumariam th\n poikiltikh\n te/xnhn, texturae speciem Veteres pronuntiabant, sed de hac vide plura infra. A Babyloniis, peristromata pingentibus ita separat Tertullianus, ut Phrygibus in suendi artem, Babyloniis intexendi tribuat. Sic enim is de Hab. Mul. Age nunc. si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tingerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent. Et sane Babylonii stragulis vestibus, quas pingebant, diversos colores intexebant; sed ars tamen haec eorum pingendi tota acu peragebatur, quare non minus insuere, quam intexere, dici possent. Nota illa Martialis, l. 8. Epigr. 28. v. 17.

-------- Babylonica picta superbe
Texta, Semiramia [orig: SemiramiÔ] quae variantur acu.

Hinc r(apta\ Graecis tapetia Babylonio [orig: Babyloni˘] opere picta. Xenophon, **upotiqe/ntwn de\ tw=n qerapo/ntwn )rapta\, e)f' w(=n kaqi/zousi oi( *re/rsai malakw=s2. Consuta tapetia vocat Plautus, in Sticho, Actu 2. sc. 2. v. 54.

Tum Babylonica peristromata, consutaque tapetia
Advexit nimium bonae rei.

Consuta, r(apta\, kenthta\, r)apidopoikilta\. *(rapidopoioi\ namque Graecis etiam, oi( poikiltai\, qui acu faciunt, ut de Phrygibus dicit Plin. l. 8. c. 48. Hesych. *(rapidopoio\n, to\n poikilth\n *dwriei=s2: dicebant et *(rafideuth\n, etc. Insuere igitur non minus proprium Babylonicorum plumariorum, quam intexere quemadmodum e contrario intexere non minus de Phrygibus seu Phrygionibus dici queat. Nam et hi vestibus, quas acu pingebant ac variabant, aurum insuendo et diversicoloria fila intexendo, Plumariorum quoque sibi Textorum nomen vindicarunt [orig: vindicÔrunt]. Sed etsi utrique acu uterentur, diversum tamen Phrygionum, et eorum, qui Babylonica variabant Plumariorum, fuisse artificium et in diversis operibus artem eam exercuisse, certum est. Phrygio enim non ipse pulvinar aut vestem faciebat, sed iam factum accipiebat, ut variis operibus eam exornaret et picturis elegantibus variegaret. Piautus, Menaech. Actu 2. sc. 3. v. 72.

Pallam illam, quam dederam dudum, ad Phrygionem ut deferas,
Ut reconcinnetur, atque ut opera adantur, quae volo:

non solum pallam suam vult reconcinnari et quae in ea corrupta erant ac laesa sarciri, sed etiam alia quaedam adici ornamenta picturasque ad eas, quas iam habebat, acu Phrygionis factas. At Babylonicorum Plumarius, diversos colores picturae intexendo, uno simul in opere eademque [orig: eÔdemque] opera [orig: operÔ], totum


image: s0736b

Babylonicum acu pertexebat ac conficiebat. Praeterea, quod in pulvinari aut veste pinxerat Phrygio, id opus ita expressum in veste extabat, ut extra corpus vestis emineret et qua [orig: quÔ] parte insutum aurum, aut colores acu intexti essent, ea [orig: ] parte vestis asperior ac rigidior reddebatur. Babylonicus vero Plumarius adeo unitum atque aequabiliter pictum totum opus suum dabat, atque adeo omnia exaequabat, ut figura figuram non superscanderet, sed laevis et plana ubique totius contexti facies appareret, licet pluribus coloribus intexta variisque picturis distincta esset. Nonius, Tapete, tegmenunice pictum de coloribus variis: yilh\n intelligit sive Babylonicum, quod nihil inaequale habebat, sed omnia unite picta et mera [orig: merÔ] aequabilitate expressa, homines, belluas, gryphes et alia id genus, quibus variari lsolebant; quod etiam hodieque videre est, in nostris tapetibus et aulaeis, quae acu pinguntur. Coeterum praeter hos Phrygiones Plumariosque fuere [orig: fuŕre] et Polymitarii, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vide etiam infra Pingere vestes.

PHRYGISCI Equi apud Vegetium, l. 3. sicut et Dacisci, in lib. Notit. pro Phrygibus et Dacis; Tertio [orig: Terti˘] loco [orig: loc˘] Phrygiscos nom minus velocitate, quam continuatione cursus [orig: cursűs], invictos. Sic Hunnisci equi, apud eundem Vegetium, Francisci, apud Aethicum in Cosmogr. Similiter Threciscas legitur, apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 3. Quid vis Threcisce? numquid delectat luctari post cursum. Ubi Salmas. Threciscum, ait, u(pokoristikw=s2, qua [orig: quÔ] forma [orig: formÔ] saepius utuntur Scriptores, in nationibus appellandis.

PHRYGIUM non raro Mitra dicitur, Phrygum gestamen, aliter quoque Phrygius amictus. Maro, l. 3. Aen. v. 545.

Et caput ante aras Phrygio [orig: Phrygi˘] velatus amictu:

quem Giraldus Syntagm. 17. Hist. Deorum, de titulo Romano accipit; Fulgentiusque ad Chalcidium ait, fuisse pallium, quo [orig: qu˘] Sacerdotes ad sacrificium accedentes caput velabant. Sed paulo melius antiquus Iuvenalis Interpres, ad illud Sat. 6. v. 516.

-------- Phrygia [orig: PhrygiÔ] vestitur bucca tiara [orig: tiarÔ]:

ostendit, Phrygium fuisse tiaram seu galeam Sacerdotis, quae per malas veniens mento subligaretur. Unde lux Valerio Flacco. l. 6. v. 700.

Subligat extrema [orig: extremÔ] patriam cervice tiaram.

Nec non Senecae, cuius illa sunt, in Thyeste, Actu 4. v. 662.

-------- Hoc [orig: H˘c] Phrygius loce [orig: locŕ]
Fixus tiaras Pelopis.

Nempe adiectiva vox est, sed absolute sine substantivo posita, ut in Re Vestiaria fieri amat. Subintelligitur autem pileum vel lorum, vel aliquid tale. Vetustiores enim Phrygiam mitram, et Phrygiam tiaram dicebant, quod posteriores absolute Phrygium. Cuius amictus iconem exhibet: sub mystico Attidis ornatu, in Veterum aliquot nummis conspicuam, Pignorius in Magnae Matris Deum [orig: Deűm] ac Attidis initiis, et ex illo Ans. Solerius de Pileo sect. 11. Hodie in Pontificis Romani habitu Phrygium quoque, quod Isidorus, Orig. l. 19. c. 31. interpretatur, Pileum caput protegentem. Quam notionem ex ipsis Graecis illustrat Eugubinus, ad fin. l. 1. contra Vallam. Car. du Fresne Phrygium, apud recentiores Auctores, sumitur pro praecipuo capitis Pontificii ornamento, quod hodie triplici corona [orig: coronÔ] insigne est, vulgoque Regnum appellatur Scriptoribus, quo [orig: qu˘] in sloennibus ceremoniis Pontifex Roman. utitur, quodque a Constantino M. Silvestro Pontifici concessum aiunt. Frigium dicitur, in Ep. Callisti II. ad Steph. Camerar. Et frigii quidem corona capiti nostro imposita [orig: impositÔ], gaudentes exsultantesque per viam sacram, ad Lateranense palatium usque, sollenni ritu nos prosecuti sunt. Sic Sugerius in Ludovico VI. Rege, de Alexandro Pontif. Cumque Turonis apud S. Martinum, ut mos est Romanis, frigium ferens, Laetare Hierusalem celebrasset [orig: celebrÔsset]. Et infra, de Callisto II. Ibique more Romano [orig: Roman˘] se ipsos praeparantes, multo [orig: mult˘] et mirabili ornatu, circumdantes capiti eius frigium, ornamentum Imperiale instar galeae circulo [orig: circul˘] aureo [orig: aure˘] circumcmnatum, imponant. Ioh. Sarisberiensis Policrat. l. 8. c. 23. de hadriano Pontif. Spinosam, dicit, Cathedram Romani Pontificis, in tantum acutissimis usquequaque consertam aculeis, tantaeque molis, ut robustissimos premat, terat et comminuat humeros Coronam et Phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt etc. E qua Phrygii Pontificii descriptione collegit Car. du Fresne, similis fuisse figurae, qua [orig: quÔ] Constantini M. Camelaucium, de quo pluribus agit Dissertat. 24. ad Ioinvillam p. 291. Idem vero magni muneris loco [orig: loc˘] subinde et alios gestare permiserunt Pontifices, ut de B. Anselmo Luc. et S. Malachia, habet Baronius A. C. \085. Aliique.

PHRYGIUS ex Nesei posteris, amore Pieriae, seditionem et dissidium cum Milesiis Myuntem incolentibus composuit. Polyaen. l. 8. c. 35.

PHRYITIMAS seu PHRISTIMUS flumen Persiae, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 1181.

PHRYNA meretrix apud Athenas, de qua Athen. l. 13. et Quintilian. l. 2. c. 15. Et Phrynen non Hyperides actione, quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui deducta [orig: deductÔ] nudaverat tunica [orig: tunicÔ], putant periculo [orig: pericul˘] liberatam. Athenaeus. loc. cit. ex sexto kwmw|doume/nwn Herodoti refert duas fuisse Phrynas, quarum una a Rhetoribus dicta sit *shsto\s2, a)po\ tou= sh/qein, quia amatores suos quasi cribro [orig: cribr˘] cerneret, et fortunis excuteret, Altera Thespiaca, adeo opulenta, ut Thebarum se moenia instauraturam sponderet, dummodo hoc ascribere vellent Thebant: *a*l*e*s*a*n*d*r*o*s *m*e*n *k*a*t*e*s*k*a*y*e*n, *a*n*e*s*t*h*s*e *d*e *f*r*u*n*h *h *e*t*a*i*r*a.

PHRYNICHI fuerunt quatuor. Unus insignis poeta, fil. Polyphradmonis. Alter Choroclis fil. actor Tragicus. Tertius Poeta Comicus. Quartus dux Atheniensis, collega Astyochi, Scholia in Aristoph. Aves 576. D. 2.