December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0727a

PHLEOS seu PHLEUM Graece flew\s2, herba palustris sine spinis. e qua vestes et retia texebantur, Iones flou=n dicebant. Unde floi/+nh e)sqh\s2 Herodoto l. 3. Et floi/+nai spuri/des2 ac yi/aqoi Euriptdi, et floi/+nai h(ni/ai, Polluci. Ad vitilia certe et nexus, utilem esse, scribit Theophrastus l. 4. c. 11. ubi a)nqh/lhn quoque illis h. e. lanuginosam paniculam, ad tectoria inducenda, adhibitam fuisse, addit. Galenus etiam, qui in Lexico Hippocratis notat, Phleum verbasco, h. e. phlomo, simile esse et papyraceum, idem textum fictilibus oleariis circumponi, ut hodie buticulae vitreae circumtexto [orig: circumtext˘] vimine muniuntur, scribit. *flew\s2, flomw=de/s2 ti e)sti\ tou=to kai\ papurw=des2 futo\n, o(/per kai\ pleko/menon periti/qetai toi=s2 e)laihroi=s2 kerami/ois2. Sed panicula eius alium quoque usum habuit: Unde quod stipa esset, amphoris vasisque fictilibus componendis, ne frangerentur, interponi solita, stoib\h quoque dicta est. Tomentis porro inculcandis inserviebat farciendisque toris, uti typhae et aliorum palustrium lanugo. Quod tomentum Circense dicebatur, quia in Circo vaeniebat; non quia in Circensibus sibi id substernebant, ut censebat Turnebus. Verbo [orig: Verb˘], ex cortice huius herbae tegetes, vela, vestes, funes aliaque vitilia texebantur; detracto [orig: detract˘] cortice medulla interior candelis faciendis serviebat, cera [orig: cerÔ] circumdata [orig: circumdatÔ]: panicula vero usibus adhibita, quos diximus. Vide supra ubi de Papyro, et infra ubi de Seirpo, scirpo enim Graecis flew/s2 est: it. voce Pliathium.

PHLIAE nomen urbis, apud Diodor. Sic. l. 14. ubi, adductis suis peltastis, plures trecentis cecidit Iphicrates.

PHLIAS Argonauta, Bacchi filius. Val. Flac. l. 1. Argonaut. v. 411.

Et quem fama genus non est mentita Lyaei
Phlias, immissus patrios de vertice crines.

Apollonius l. 1.

*flei/as2 d' au)=t' e)pi\ toi=sin *)araiqure/hqen i(/kanen.

Ubi Schol. *po/lis2 *peloponnh/sou h) *)araiqure/a, e)n o(ri/ois2 th=s2 *sikuw=nos2 keime/nh, h( nu=n o)nomazome/nh *fliou=sa a)po\ *fliou=ntos2 tou= *dionu/sou, kai\ *xqonofu/lhs2, kai\ au)to\s2 de\ *dio/nusos2 *fluou=s2 w)noma/zeto a)po\ tou= flu/ein to\n oi(=non, o(/ e)stin eu)qhnei=n. Nic. Lloydius.

PHLIUS [1] untis, a Phliante conditore, teste Pausania [orig: PausaniÔ], l. 2. oppid. Peloponnesi geminum: Unum in Sicyonia regione, prius Arantia, et Arethyraea, teste Strabone, Yri Sophiano, Rupela Laonico, Phocia Pineto, a Corintho 30. stad. in occidentem, a litore 20. ad fontes Asopi fluv. 12. mill. pass. ab ora Sinus Corinthiaci in Meridiem, 18. a Corintho in Occasum. Alterum in Elide, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 4. c. 5. a Cyllene 15. mill. pass. a litore 2. ab Olympia 63. Quid sit, non constat Baudrando, nisi forsan Pylus Eliaca, vide ibi, Populi Phliasii Xenophonti fide et fortitudine clari. Hic [orig: Hţc] Axiothea Phliasia, cum Lasthenia Mantinea, discipula Platonis, habitu virili induta, in Auditorium veniebat, ex Laertio Ferrar.

PHLIUS [2] oppid. Argiae, in ora Sinus Argolici, 25. mill. pass. a Nauplia in Ortum.

PHLOEA Dea, Proserpina seil. ut quidam volunt, quibus favet Hesych. *floia\n, th\n *ko/rhn th\n qeo\n ou(/tw kalou=si *la/kwnes2. Nempe ut Latinis Liber Bacchus, Libera Proserpina: Sic Graecis Liber *floio\s2, Proserpina *floia/. De Libero indicant verba Plutarchi: *)/enioi de\ qu/ousi *dionu/sw| tw=| *floiw=|. Nic. Lloyd.

PHLOGITES gemma intra se quasi flammas, aestuantes ostentans, de qua vide Solin. c. 37.

PHLOGIUS Herculis comes, expeditione in Amazonas, ab eo relictus, Argonautis se iuxta Sinopen adiunxit. Val. Flac. l. 5. v. 114.

PHLORYJA Mauritanae Caesariens. oppid. Ptol.

PHLYACOGRAPHIA eadem cum *(ilarw|di/a seu *(ilarotragw|di/a|, Mimilogiae species; cuius cum variae fuerint species ac nomina, apud varias gentes, Lacones *deikhlista\s2 vocabant, qui populari et vili sermone hortorum furem imitabantur in hoc ludicro, aut Medicum externum, praecepta suis aegrotis dantem. Athenaeus eosdem fallofo/rous2 a Sicyoniis vocari ait, ab aliis au)tokabda/lous2, quod ludicra non praemeditata ex tempore funderent, risus captandi gratia [orig: gratiÔ]: ab Italis magnae Graeciae, flu/akas2. Rhinton Tarentinus *fluakogra/fos2, ta\ tragika\ metar)r(uqmizwn ei)s2 to\ geloi=on, Phlyacographus, tragicum argumentum in risum vertens: qui quidem huius hilarotragoediae auctor Suidae dicitur. Idem alibi flu/akas2 kinai/dous2 interpretatur. Et sane *kinaidologi/a continebat imitationem conversationis et morum, quibus id hominum genus insigne erat. Primum autem kinaidologei=n auspicatum esse Sotadem, ait Strabo, et post eum, Alexandrum Aetolum, pedestri utrumque sermone: hos sequuti sunt Lysis et Simus, unde *simw|doi\ et *lusiw|doi\, de quibus Athenaeus l. 15. qui *simw|dou\s2 eosdem cum *(ilarw|doi=s2 facit, adeo que fluakogra/fois2. Vide hanc in rem Salmas. ad Solin. p. 108. et hic passim. Non omnis tamen fluakografi/a mimus fuit, nam Rhintonica fabula a mimo distabat, quae etiam fluakografi/a dicebatur; fuit autem illa propior ac similior Atellanae. Nam Latina Atellana a Graeca Satyrica eo [orig: ] tantum differebat, quod in Satyrica Satyrorum fere personae inducebantur, aut aliae aeque ridiculae: in Atellanis Oscae, ut Maccus. Rhintonica autem est *(ilarotragw|di/a vel *(ilarw|di/a, at quid aliud est Satyricum drama? Proprior vero mimo Magodia fuit, quae uti *(ilarw|di/a minus gravis ac severa, quam Tragoedia, sic ipsa Comaedia [orig: ComaediÔ] fuit lascivior obsceniorque, Ibidem. *a\ flua/ssenn, nugari: flu/ac, nugator et geloiasth\s2 etc.

PHLYEIS populi in Cecropide tribu. Steph.

PHLYGADIA mons Illyrico et Adriae obversus. Strabo. Filez Lazio. Inde, cum altus sit, mare Adriaticum conspicitur.

PHLYGONIUM urbs Phocidis. Steph.

PHLYJA in Attica municipium, tribus Cecropidis secundum,


page 727, image: s0727b

vel Ptolemaidis. Hesychio. Hinc tribulis istius Municipii Phlyeus; apud Aristoph. Vesp, 445.

PHOBETOR Somni fil. sic dictus a)po\ tou= fobei=n, quod est perterrefacere. Icelos autem Superis dicitur, quia omnium animantium formam inducere posset. Est enim i)/kelos2 similis. Ovid Met. l. 11. v. 640.

Hunc Icelon Superi, mortale Phobetora vulgus.
Nominat. ------ ------

PHOCA inter minora cete, talia enim Phoca, delphin, hippopotamus; sicut maiora Pristis, orea, balena. E quibus phoca et hippopotamus pilos, pedesque et collum habent: at balenae et delphini corium glabrum et pinnae pro pedibus et pro collo fistula in fronte, qua [orig: quÔ] de superiore parte trahunt aerem. Anxie itaque quaerunt Interpretes, cur in his Poetae Od. d. v. 404.

*)amfi\ de/ min fw=kai ne/podes2 kalh=s2 *(alosu/dnhs2.

phocae dicantur ne/podes2, sine pedibus, cum phoncas esse quadrupedes nemo nesciat. Neque Poetam id latuisse, arguit versus sequens, quo [orig: qu˘] describitur polih=s2 a(lo\s2 e)canadu=sai, e cano mari egressae, in proximum littus, pedibus nempe insistentes, quibus pisces qui carent, in terram haud quaquam migrant. Proinde aliis ne/podes2 in loco sunt nhci/podes2, pedibus nantes, tamquam a ne/w, nato. Aliis ne/podes2 kalh=s2 *(alosu/dnhs2 sunt nepotes seu liberi pulchrae Halosydnae; quia quadam [orig: quÔdam] dialecto [orig: dialect˘] ne/pous2 est a)po/gonos2, unde Romanum nepos. Vide Apollonium Argonaut. l. 4. v. 1748. Theocritum in Encom. Ptol. Idyll. 17. Eustathium in Odyss. e. Rurus aliis ne/podes2 hic [orig: hţc] idem, quod i)xqu/es2, quomodo pisces dici volunt, qui plerique carent usu pedum. Bocharto vero phocae ideo ne/podes2 videntur appellari, non quod nullos omnino, sed quod valde exiguos habent pedes. Ita in avibus cypseli a)/podes2 dicti sunt, a brevitate pedum. Est autem Phoca sive Boca, nomen ortum a boatu, ut scribit Festus: e cetis enim boant aut mugiunt phoca et balaena, quam Rondeletius tam magno [orig: magn˘] et contento [orig: content˘] sono [orig: son˘] mugire tradit, ut ab iis audiri possit, qui binis leucis absunt: cum alia vere ac proprie gemant, ut delphin etc. Habent porro phocae, ut et reliqua omnia cete proprie dicta, lac et mammas, Philos. Histor. l. 3. c. 20. *ta\ kh/th, oi(=on di/lfis2 kai\ fw/kh kai\ fa/laina, mastou\s2 e)/xei kai\ ga/la. Unde Oppianus Halieutic. l. 1.

*nai/ mh\n kai\ fw/kh kome/ei ge/nos2 ou(/ti xe/reion,
*kai\ ga\r th=| mazoi/ te, kai\ e)n mazoi=si ga/laktos2
*fi)si\ r(oai/.
Nec minor est, quem phoca pio subvectore versat,
Prolis amor, mammasque pares, et lactis in illis
Flumen habet.

Quo de prolis amore, ita Latine habet locus Philostrati Apollon. l. 2. c. 7. Balaenas et phocas et reliqua vivipara quomodo non admiremur? Cum phoca, quam Aegis ad venationes inclusam vidi, mortuum catulum, quem in carcere pepererat, ita luxerit, ut per triduum a cibis abstinuerit, licet omnisum belluarum voracissima. Vide Bochart. Hierzo. Part. prior. l. 1. c. 7. Fabulosum vero quod de phocis Arabes scribunt, atque inter illos inprimis Alkazuinius, qui phocae caput spinis et spiculis armatum describit, quibus non solum configat obvios, sed et naves ita incendat, ut inter medias aquas tamquam fulmine percussae ardeant ac consumantur: ita ut contra hanc pestem non aliud sit remedium, quam ipsius phocae pellis, qua [orig: quÔ] latera navium obbtegi sit necesse. Quamvis enim apud Plutarchum. Sympos. l. 5. quaest. 9. ou) dokou=sin e)piqigga/nein oi( keraunoi\ th\s2 fw/khs2 tou= de/rmatos2, ou)de\ th=s2 u(ai/nhs2, Fulmina neque phocae neque hyaenae pellem putentur attingere: unde est, quod illis velorum summitates nautae obducunt, Ibid, l. 4. quaest. 2. tamen, praeter Alkazuinium, nemo alius est, qui phocae pellem opponat phocae spiculis, quae nulla sunt, ut illi testantur, qui belluam saepius viderunt. Quod vero modo dictum, de pellibus phocarum confirmatur etiam a Plinio, l. 2. c. 55. Ad fulminum ictus pavidi, altiores specus tutissimos putant, aut tabernacula e pellibus belluarum, quas vitulos marinos appellant quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiant. Hinc de Augusto Suetonius, c. 9. Tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat; ut semper et ubique vituli marini pellem circumferret pro remedio. Vide eundem Bochart. Part. post. l. 6. c. 15. cui adde Voss. de Idololatria, l. 4. c. 19. et 32.

PHOCAE insul. parvae Cretae ante Sommonium promontorium iacentes. Plin. l. 4. c. 12.

PHOCAEA urbs Aeolidis in ora, inter Cumam ad Boream et Smyrnam ad meridiem, a qua [orig: quÔ] 25. mill. pass. recedit, apud ostia Hermi fluv. episcopalis sub Archiepiscopo Smyrnensi. Baudrando hodie Fochia vecchia, in ora maris Aegaei, etiamnum urbs munita, et emporium, cum portu capaci amplo, cui adiacet. altera Phocea, Fochia nova. Media est inter Cumam et Smyrnam, et 10. mill. pass. ab ostiis Hermi fluv. abest. Phocis Melae, l. 2. c. 3. Atheniensium colonia. Meminit eius Lucanus l. 3. v. 340.

Et post tralatas exustae Phocidis arces.

Item Phocaea alia, oppidum Cariae, iuxta Mycalen montem Plin. l. 5. c. 29. Phocenses Ioniae populi patrium solum communi consilio [orig: consili˘] relinquentes, se non reversuros iureiurando [orig: iureiurand˘], additis devotionibus, et exsecrationibus, polliciti sunt, et in Galliam profecti Massiliam urbem condiderunt. ut auctores sunt Herodot. l. 1. Iustin. l. 43. et seqq. Ammian. Marcellin. l. 15. et Strabo, l. 4. Hinc ortum adagium est: Phocensium exsecratio, de iure iurando multis vinculis astricto, uti Horat. meminit Epod. 16. a quo Phocai dicuntur. Phocenses quoque, Phocidis in Graecia populi de quibus rem scitu dignam fecisse narrat Plutarch. Hi enim in praelium contra Thessalos exeuntes, mulieres et liberos in unum locum congestos, ubi ipsi a Thessalis victi essent, et interfecti, comburendos ilico mandarunt [orig: mandÔrunt] iis, quos ad custodiam


page 728, image: s0728a

reliquerant: quod consilium et mandatum etiam mulieres ipsae approbarunt [orig: approbÔrunt], licet non adimpletum fuerit, victoria [orig: victoriÔ] adversus Thessalos reportata [orig: reportatÔ]. Ex ea [orig: ] deliberatione natum est proverbium: Phocensium desperatio, de stulto et insano consilio. Phocaei, etiam et Phocenses dicuntur, et Phocaici, populi Aeolidis in Asia, et Phocidis in Graecia, qui et Cyrrhaei et Castalii quoque apud poetas dicuntur. Nic. Lloydius. Addo, quod Cl. Sponio Foia vecchia dicitur hodie, celebris illa Veter. Phocaea, ad vici tenuis exiguitatem nunc redacta, 20. mill. pass. Smyrna [orig: SmyrnÔ] distans. Nomen ei a phocis, quarum ibi captura ingens. Unde in nummo ab Philippo Imperatore et ab incolis cuso, canis expressus visitur et phoca, cum Inscr. *f*w*k*a*i*e*w*n. Sed et alium nummum, in cuius una parte caput turritum, cum voce *f*w*k*e*a, in altera cymba, supra quam duae stellae, pileique Castoris et Pollucis, cum Inscr. *f*w*k*a*i*e*w*n, exhibet idem Iac. Sponius Itin. Graeciae Part. 3. p. 188. ubi gloriam illorum nauticam, quippe qui primi mercaturam per mare exercuisse et colonias in locis exteris deduxisse leguntur, hoc [orig: h˘c] hieroglyphico [orig: hieroglyphic˘] indigitari, addit.

PHOCAENA vide infra Thursio.

PHOCARIA insul. maris Aegaei ex adverso Atticae. Plin. l. 4. c. 12.

PHOCARUM Insula in sinu Arabico, Strabo. Sunt et tres Insulae in sinu eodem, Ieracum, Phocarum, et Chelonon. Idem.

PHOCAS [1] Romanorum Imperator, vel potius tyrannus Orientis, ex centurione, A. C. 602. De quo Sanctus quidam Monachus, cum Deo disceptans, cur tam impium Christianis imposuisset Imperatorem, responsi loco [orig: loc˘] accepit, deteriorem alium inveniri potuisse nullum, et hoc meruisse hominum flagitia. Coronatus a Patriarcha Cyriaco, in templo Constantinopoli vicino; dein Urbem intravit, Mauritio [orig: Mauriti˘] Imperatores cum filiis suis occiso [orig: occis˘]. Mox Imperatricem filiasque similiter sustulit, cum dictum esset, superesse Mauritii filium Theodorum nomine, A. C. 607. Clementiae dein laudem affectans, ut Nicephorus ait, l. 18. c. 38. et seqq. vel potius, ut Cedrenus, in Annal. haereticus, crudelis, sanguinarius, ipso [orig: ips˘] vultu furorem prae se ferens paulo post omnis generis sceleribus animum laxavit, matronis pro arbitrio illudens, maritis ignominiae impatientibus occisis. Eo [orig: ] tempore, Chosroes, Persarum Rex mortem Mauritii amici ulturus, Syriam, Palaestinam, Phoeniciam, Armeniam, Cappadociam subito occupavit, Chalcedonem usque excursione facta [orig: factÔ]: cum ab altera parte Avares, Dalmatiae plurimique alii Europam vastarent. Interea pergens saevire Phocas, praecipuos Procerum neci dedit, plurimis in exilium eiectis, qui Heraclio iuncti, eius copias disiecerunt. Photinus quoque, cuius uxorem rapuerat, ipsum in Palatio oppressum pullaque [orig: pullÔque] indutum veste ad Heraclium deduxit: qui eum graviter primo obiurgatum, manibus pedibus et genitalibus truncatis, tandem A. C. 610. capite plecti iussit. Hic Phocas Bonifacio 3. petenti, titulum Universalis concessit, atque sedem Romanam caput omnium Ecclesiarum constituit: terribili Dracone, cum serpentum immani caterva, in Tiberi viso. Aimoni. l. 4. c. 4. Platina in Bonif. Sigebert. in Chron. Hospin. de orig. temp. Gregor. in Epist. Hist. Misc. l. 17. Theoph. Zonaras, etc.

PHOCAS [2] vide Nicephorus Il.

PHOCAS [3] Grammaticus, qui de Nomine et Verbo scripsit.

PHOCE oppid. Boeotiae.

PHOCEAS agri Leontini in Sicilia oppid. Thucyd.

PHOCENSES populi Hetruriae, quorum oppid. Foceschio, inter Florentiam, Lucam, et Pisas situm, apud lacum cognominem, a Luca 20. mill. pass. Alios ab Andronico in ordinem coactos, A. C. 1336. etc. vide in Phocaea, et Phocaei.

PHOCEUS Oleni Lelegis filius exul, Cyzici minister interior, in conflictu nocturno, a Telamone occisus. Val. Flac. l. 3. v. 204.

PHOCHERET nomen viri. Esdr. c. 2. v. 57. Latine oris exterminatio, vel concisio -

PHOCI gens Ichthyophagis vicina. Agatharchides.

PHOCIAS Thessaliae fluv. Vibius. Phoenix legit Simlerus.

PHOCIDES Atheniensis, vicit Stadium, Olympiade centefima [orig: centefimÔ] quarta [orig: quartÔ], ab Arcadibus et Pisaeis acta [orig: actÔ].

PHOCION [1] Atheniensis, vir clarus, cognomento Bonus, discipulus Platonis et Xenocratis, semper pauper, cum ditissimus esse posset, propter frequentes ei delatos honores. Hic neque ridere, neque lacrimare ab ullo unquam est visus. Et in contione, cum quis dixisset, Cogitabundus videris, o [orig: ˘] Phocion: Recte, inquit, coniectas: Cogito enim, si qua valeo in bis brevitate uti, quae apud Athenienses dicturus sum. Hic cum legati Philippi Macedonum regis, contra bellum, pro patria, feliciter gesserat, ingentia munera offerrent, hortarenturque, ut ea acciperet (quam vis enim ipse facile his careret, liberis temen eius esse necessaria, quibus difficile foret in summa pavoertate ad paternam gloriam pervenire) Si mei. inquit, similes erunt, idem hic agellus alet eos, qui me ad hanc dignitatem perduxit: si dissimiles, nolo meis impensis illorum ali, augerique luxuriam. Plutarch. in Phocione. Idem ab Alexandro Magno tentatus, generose restitit. Tandem Pireaeo [orig: Pireae˘], eo [orig: ] Archonte, ab hostibus occupato [orig: occupat˘]. An. 436. Urb. Cond. capitis, quasi coniurationis conscius, damnatus et morte An. aetat. 80. affectus, prohibitus est a liberis sepeliri. Nam inimici eius edixerunt, ut cadaver Atticis finibus exportaretur. Conopio vero quidam, curandis funeribus quaestum facere solitus, mercede accepta [orig: acceptÔ], in Eleusinam deportavit cadaver, ibique igne, ex agro Megarico sumpto [orig: sumpt˘], id concremavit. Mulier dein quaedam, cum ancillis aliquot, Cenotaphion


image: s0728b

ibidem constituit, atque Diis manibus umbraeque Phocionis parentavit: cineres autem collectos gremioque [orig: gremi˘que] reconditos, intra domesticos comportavit Lares, ac tellure defossos sepelivit. Nec multo post eius reliquiae inventae resipiscentibus Atheniensibus, publicis sumptibus tumulatae sunt. Vide quoque Corn. Nep. in Phocione.

PHOCION [2] Peripateticus Hispanus, scripsit librum Cornucopiae, multae variaeque doctrinae refertissimum, Gellius, l. 1. c. 8.

PHOCIS regio Achaiae, inter Boeotiam et Aetoliam ad Occidentem in qua Delphi urbs, et Parnassus mons cum Helicone. Ov id. Met. l. 1. v. 313.

Septarat Aonios Actaeis Phocis ab arvis.

Dionys. v. 437.

*tw=| d' e)pi\ *fwki\s2 a)/roura pro\s2 a)ntoli/hn te kai\ h)w=,
*(elkome/nh boreh/n de, kata/ sto/ma *qermopula/wn
*parnhssou= nefo/entos2 u(po\ ptuxi/.

Huius incolae, a Philomelo incitati, diripuerunt Delphicum templum et Locrenses vicerunt, Olymp. 106. Unde bellum sacrum: quo [orig: qu˘] Phocenses, licet Atheniensibus et Spartanis iuncti, a Thebanis et Locrensibus superati sunt. Philomelus, de rupe in praeceps iit, post quem Onomarchus, postquam Thebanis aliquandiu fortiret restitisset, a militibus suis in mare praecipitatus est, sicque similiter uno ex tribus mortis sacrilegis destinatae generibus periit. Huius filius Phalacus, hostes quidem vicit, tandem vero occisus, bello finem dedit, Olymp. 108. Urbes cum Phocidis destructae, et incolae ad vitam rurestrem damnati sunt. Strabo l. 9. Plin. l. 4. c. 3. Diod. Sic. l. 16. Pausan. in Phocic. Iustin. Oros. etc. Nic. Lloydius.

PHOCLIS Arachosiae urbs, Ptolem.

PHOCRA mons Mauritaniae Tingitanae, Ptol. Vulgo Gebelelhadich, i. e. mons ferreus.

PHOCUS [1] Phocionis fil. qui cum paternas opes prodigo [orig: prodig˘] luxu dilapidasset [orig: dilapidÔsset], Atheniensibus usque adeo in visus factus est, ut occurrentes omnes diffamatorem sui generis nuncuparent.

PHOCUS [2] filius Aeaci. Ovid. Met. l. 7. v. 668.

Excipit Aeacides illos in limine Phocus.

PHOCUSA insula una Sporadum, Plin. l. 4. c. 12.

PHOCUSAE duae insul. in Aegyptio pelago, Ptolem.

PHOCYLIDES Milesius, Poeta Graecus, floruit An. 4. Olymp. 60. Stylus eius purus, mores probi, lectio ad bene loquendum et vivendum utilis: teste Eusebio [orig: Eusebi˘], sed alius ab eo, cuius carmen hodie habemus, hic enim multo recentior est, et quidem Iudaeus Alexandrinus, si non potius Christianus, quod ex Resurrectionis dogmate ipsi perspecto colligere est: Suid. Voss. de Poet. Graec. c. 4. p. 22. Faber Epit. vitarum Poet. Graecor.

PHODA oppid. Arabiae Felicis. Plin. l. 6. c. 28.

PHOEBADIUS aliis Phibadius, Soebadius, Fitadius, vulgo S. Fiarius, Episcopus Aginnensis, sanctitate et doctrina [orig: doctrinÔ] eminens, saecul. 4. contessionem Fidei ab Arianis Syrmii publicatam, refutavit scripto [orig: script˘] egregio [orig: egregi˘]. Vide Bibliothec. Patrum. Dein in Concilio Ariminensi cum Servatio Tungro, A. C. 359. Orthodoxiam tuitus est. Interim ei ab Arianis impositum, et ille pacis amore abreptus, Confessioni in speciem orthodoxae, sed quae venentum sinu fovebat, subscripsit. Verum errore cognito [orig: cognit˘], quae fecisset, retractavit. Vixit adhuc A. C. 392. scripsit quoque alia quaedam, cum Hieron. de Script. Eccl. c. 108. solius scripti supra laudati meminerit: sed illa perierunt [orig: periŕrunt]. Sulpic, Sever. Hist. Sacrae l. 2. Ambros. ep. 70. etc.

PHOEBAEA Palus aestuarium Argiae regionis, Pausan. l. 2. ad Sinum Saronicum, quae et Saronis.

PHOEBAS adis, Phoebi sacerdos, quae divino [orig: divin˘] correpta furore, consulentibus ex tripode oracula edebat, Sidon. Sagas hinc exponit Phoebadas, Scriptor veteris Onomastici, i. e. divinatrices, vide infra, in voce Saga.

PHOEBATIS Macedoniae urbs, Polyb.

PHOEBE [1] eadem quae Diana et Luna, a fratre Phoebo fic dicta. Ovid. Met. l. 1. v. 11.

Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe.

PHOEBE [2] et Elaira Leucippi filiae. Stephanus in Aphydnis Item femina quaedam, de qua [orig: quÔ] Paulus c. 16. ad Roman. v. 1. *suni/sthmi de\ u(mi=n *foi/bhn th\n a)delfh\n h(mw=n ou)=san dia/konon th=s2 *)ekklhsi/as2 th=s2 e)n *kegxreai=s2.

PHOEBE [3] Insul. parva Proponitidis, vel scopulus potius, Plin. l. 5. c. ult.

PHOEBI Mauritaniae Tingitanae promuntor, Ptolem. Nunc Cabo de Gomera, iuxta mare Ibericum, 14. leuc. Hispanic. in Eurum ab Abyla monte, et freto Herculeo: nunc in regno Fezza et provinc. Errifis, iuxta urbem Gomeram, Baudrand.

PHOEBIA oppid. Sicyoniorum, Stephan.

PHOEBIDAS Polyaeno Phoebiadas, l. 2. c. 3. n. 1. Lacedaemonius, ab Ephoris auxilio Amyntae, adversus Olynthios et Thracas, missus, Diodor. Sic. l. 15. f. 467. Occupavit Cadmiam Boeotorum: Erumpens ex Thespiis contra Boeotos quingentis suorum amissis concidit, multis adversis vulneribus, Olymp. 100. An. 4.

PHOEBIGENA cognomen Aesculapii, a patre Phoebo. Virg. l. 7. Aen. v. 773.

Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

PHOEBUS [1] idem qui Apollo, sive Sol. Iovis et Latonae fil. eodem [orig: e˘dem] partu cum Diana editus, divinationis et Musicae Deus a Poetis habitus, et Medicinae repertor. Sic dictus iuxta Cornificium, a)po\ tou= foita=|n bi/a|, h. e. quod vi feratur, ut et Macrob. refert Saturn. l. 1. c. 17. Plerique nominatum putanta specie et nitore, nonnulli a sordibus, a quibus is purgat. Nam foibei= est purgare, et foibo\n to\ kaqaro\n,, et foibri+ko/s2 tis2 w)\n o( foibhsi/ois2 xrw/menos2 o(/ ou)sti kaqaroi=s2. Alii


image: s0729a

Phoebum quasi fw/bion appellant, i. e. a luce, et vita, vel potius quasi fao/bion. Didymus ex Hesiodo, a)po\ th=s2 foi/bhs2, puritate, et luce. Fungerus in Etymol. Nic. Lloyd.

PHOEBUS [2] libertus Vespaniani adhuc privati: postea Imperatori ab admissionibus.

PHOEDINUS a Nicocreonte tyranno ob pulchritudinem Aretaphiles uxoris, occisus, Plut.

PHOEMOS lacus Arcadiae, Ovid. l. 15. Metam.

PHOENEBITIS Panopolitanae praefecturae vicus, Suid. Valentini haeretici patria.

PHOENICAEUM mons Peloponnesi, Corintho imminens, Steph. Incolae Phoenicaei.

PHOENICE [1] regio Syriae maritima, inter reliquam Syriam ad Boream, Eleutherio [orig: Eleutheri˘] fluv. disterminante, et Palaestinam ad Meridiem, Chorseo [orig: Chorse˘] fluv. ab ea divisa; Misere terraemotu afflicta est, A. C. 446. cum paulo ante Simeon Monachus, flagello [orig: flagell˘] arrepto [orig: arrept˘], columnarum, quae in foro erant, compluribus percussis, clamasset [orig: clamÔsset]: State firmiter, brevi namque saltandum vobis erit. Laetus Comp. Hist. Univ. Hic [orig: Hţc] Tripolis, Byblos, Tyrus et Sidon, urbes quondam clarae. Populi Phoenices, apud Poetas Pygmalionaei, et Agenoridae, quos Iosephus, l. 1. *)arxaiol. contra Apion. auctor est invenisse Geraecas literas. Sane Lucanus, l. 3. v. 220.

Phoenices primi (famae si creditur) ausi
Musarum rudibus vocem signare figuris.

Phoenices, interalia, de nimio cauponandi studio apud Pindarum notantur. Unde adagium, Phoenicum more, de compensatione quae fieri solet de manu in manum; quod fit, ubi res est cum homine incertae fidei, Sic enim caupones faciunt, manu dantes simul et recipientes. Fuere [orig: Fuŕre] et astuti ac insidiosi, ut adagium ab illis prodierit apud Diogen. et Suidam: Phoenicum pacta, in vafros et astutos, quales fuere [orig: fuŕre] Phoenices, qui hospitio [orig: hospiti˘] terrae per diem et noctem impetrato [orig: impetrat˘], iussi abire, responderunt, illum diem et noctem nondum praeteriisse. Phoenices primi mercaturam exercuisse feruntur, uti ex Sophocle legitur. Dionys. v. 904.

*oi me\n e)p' h)pei/rw|, toi/per *su/rioi kale/ontai,
*(oi d' a(lo\s2 e)ggu\s2 e)o/ntes2 e)pwnumi/hn *foi/nikes2,
*tw)n d' a)ndrw=n geneh=s2 oi( *)eruqrai=oi gega/asin,
*(oi/ prw=toi nh/essin e)peirh/santo qala/sshs2,
*prw=toi d' e)mpori/hs2 a(l idine/os2 e)mnh/santo,
*kai\ baqu\n ou)rani/wn a)/strwn po/ron e)fra/ssanto.

Herculi coturnicem immolabant, quod nidore illius is vitae redditus fabulose referatur, apud Athen. l. 9. Unde conturnix Herculem, Proverbium apud Zenodotum. Abundabat haec regio murice, gypso [orig: gyps˘], gentiana [orig: gentianÔ], lillis, myrtis, et circa Orontem myrrha [orig: myrrhÔ]; ostro [orig: ostr˘] maxime Tyrio [orig: Tyri˘] nobilis, Ferrar. Nunc secundo [orig: secund˘] loco [orig: loc˘] (inquit Bochart.) se offerunt Phoenicum navigationes, qui paulo post aetatem Mosis a Iosua et Israelitis et patrio solo pulsi, primo in Phoenices litora, mox per totum mare Mediterraneum coeperunt se diffundere, et in multis Europae, Asiae, et Africae locis colonias disseminare. Partem in Africam concessisse colligere est, ex Procopii Vandalicis, ubi meminit columnarum in Africa Tingitana erectarum cum Phoenicia inscriptione: *h*m*e*i*s *e*s*m*e*n *o*i *f*u*g*o*n*t*e*s *a*p*o *p*r*o*s*w*p*o*u *i*h*s*o*u *t*o*u *a*h*s*t*o*u *u*i*o*u *n*a*u*h, H. e. Nos ii sumus qui fugerunt a facie Iosuae latronis filii Nave. Phoenices scripserant, ut fas est coniectare [gap: Hebrew] . Iidem navibus pugnare, regio [orig: regi˘] iure uti, vicinos s biugare, etc. alios docuerunt: in omni exercitiorum genere dexterrimi. Strabo, l. 16. Plin. l. 5. c. 12. Ioseph. in Antiq. Cluver. l. 5. intr. Geogr. Phoenicum porro vel Phoeniciae nomen, sit licet pervulgatum, obscurae tamen est originis, et perincertae. Sunt qui a)po\ tw=n foini/kwn. a palmarum copia Phoeniciam dictam volunt; alii a colore Rubri maris, unde scil. in Syriae litora migraverint primi Phoenices; alii a purpurae colore puniceo, cuius Tyri magnus proventus; alii kara\ to\ fo/nos2, a caedibus quibus fuerint olim impense dediti; alii a Phoenice Tyrio, cuius in poetarum fabulis multa mentio. Plerique recentiorum nomen Hebraeum esse putant, a Graecis interpolatum, quod quidem Scaliger [gap: Hebrew word(s)] Pinchas, Fullerus [gap: Hebrew word(s)] Paneck, alii [gap: Hebrew word(s)] Pannag, scribi volunt, nullis auctoribus freti: Cum Hebraeus scriptor vetustus nullus exstet, qui Phoeniciam vel Phoenices his nominibus appellaverit. His igitur omissis, Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 1. Phoenicum vocabulum Graecum esse non diffitetur; sed quomodo Graecae sunt tot populorum, urbium, fluminum nomenclaturae, quas ex Hebraea lingua desumptas Graeci ad suae typum sic effinxerunt, ut viderentur apud se natae. Ita ex Moph feceru [orig: fecŕru] Memphin; ex Bosra, Byrsam; ex torrente Iabboc, Iobacchum; ex torrentibus Kedron, et Kison, torrentes tw=n ke/drwn, kai\ tw=n kissw=n, i. e. cedrorum, et picarum. Ea [orig: ] plane ratione Phoenicum vocem a Graecis effictam fuisse putat vir magnus ad instar Hebraicarum [gap: Hebrew word(s)] phene Anak, ac si filios Anak, vel Anacaeos dixeris. Item *foi/nikes2, ge/nos2 ti *)aqh/nh|sin, teste Hesychio [orig: Hesychi˘]. Vide Meurs. Attic. Lect. p. 311. Nic. Lloydius. Phoenicia Baudrando alias pars erat Syriae: Duplexque fuit, Propria, ubi Tripolis, Botrys, Biblus, Berytus et Sidon: et Phoenicia Libani, seu Damascus, Heliopolis, Abyla Lysamae, et Caesarea Paneas. Coeterum, Philosophia quoque gentis magni olim nominis fuit, quam a vicinis Hebraeis hausisse identur, quamvis et traditione non pauca reservarunt [orig: reservÔrunt]: A Sidone, filio Chananan nepote Chami, Noachi pronepote orti. Sacerdotum opera [orig: operÔ] in Historia scribenda usi leguntur, apud Iosephum contra Apion. l. 1. qui et quaedam ex Tyriorum Annalibus citat. De Theologia illoru, Phoenicia [orig: PhoeniciÔ] lingua [orig: linguÔ] scripsit Sanchuniathon Berytius. qui. antiquior temporibus Troianis, quippe circa tempora Gideonis Israelitarum Iudicis, cum quo amicitiam coluisse dicitur, florens. Vide Porphyrium Tyrium. l. 4. sontra Christ. et ex eo Eusebium Pamphil.


page 729, image: s0729b

Praep. Euangel. l. 1. Iisdem multa Graeci debent, namque literas ab iis per Cadmum accepere [orig: accepŕre], unde foini/kia gra/mmata, i. e. Phoeniciae literae. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 10. Arithmeticen quoque, ut et alia. Phoenix etiam Ochus fuit, ut est apud Laertium in praefat. et Thales, qui Ionicam Philosophiam condidit, a Phoenicibus traxit originem, sive cum patre Neleo inde Miletum commigrarit [orig: commigrÔrit], atque ibi civis adscitus fuerit, ut nonnullis proditum esse notat Laertius: Sive Mileti ortus fuit sed e Phoenicia oriundus, ut alii malunt. Imo et Pherecydes, Pythagorae praeceptor, qui Thaletis fuit aequalis et auctor sectae Italicae, sua hausit ex occultis Phoenicum libris, ut ex Suida discimus: nec desunt, qui putent dici Syrum, ut Strabo eum vocat, non a Syra Cycladum una: Sed Syria [orig: SyriÔ] regione Asiae inclita [orig: inclitÔ], cuius pars Phoenice. Etiam oriundus inde Zeno, princeps Stoicorum, cum Cittium, Cypri oppidum, ubi is natus, Phoenicas habuerit incolas, Laertius in Zenone; quam ob causam non raro Phoenix, Poenus, Poenulus, dictus est, teste Suida [orig: SuidÔ], et de eodem Cicero de Finibus, l. 4. c. 20. Tuus ille Poenulus, ait, (scis enim, Cittiaeos, clientes tuos e Phoenicia oriundos) verba versare coepit. Phoenices etiam ex eadem Secta postea, Antipater Sidonius, Diogenis Babylonii auditor ac successor; et Antipater Tyrius, Catonis Uticensis Praeceptor. Gerh. Ioh. Voss. de Philosophorum Sectis, c. 1. a ž. 24. usque ad finem.

PHOENICE [2] insula parva maris Aegaei, Sigaeo promuntor. obiecta: et oppid. Epiri mediterraneum inter Antigoniam et Hecatompedum, Polyb. Liv. l. 29. c. 12. Ptolem.

PHOENICEUS Color in equis, Latinis appellatur, a colore palmitis palmei, qui foi=nic Graece, alias spadix et baldius. Nam et spa/dic, termes palmae Graecis. Sed et foi=nic hic color iisdem, et equus foi/nic Homero, Il. y. v. 454.

*(oi to\ me\n a)/llo to/son foi=nic h)=n.

Ab eo non paulum diversus alius color, puniceus Latinis, Graecis itidem foi=nic, sed et foinikou=s2 dictus: quos duos colores ex homonymia vocabuli omnes fere antiqui Scriptores confundunt, cum tantopere distent. Quis enim vidit punicos equos sive coccineos, nativo [orig: nativ˘] ac suo [orig: su˘] colore? At Phoeniceos sive spadices, quos Badios vel Baios vocamus, passim videre est. A. Gellius, sive Phavorinus, apud A. Gellium utrumque eundem faciens, Nam Phoeniceus, inquit, l. 2. c. 26. quem tu Graece foiniko\n dixisti, noster est, et rutilus, et spadix phoenicei sunw/mumos2, qui factus Graece noster est, exuberantiam splendoremque significat ruboris, quales sunt fructus palmae arboris, Sole non admodum incocti, unde spadicis et phoenicei nomen est. *ska/dika enim Dores vocant avulsum e palma termitem cum fructu. Sed uti male miscet utrumque, sic utrumque a colore fructus palmae nondum maturi dictum male scribit. Certe Libanius, in comparatione palmae arboris et mali, palmulam nondum maturam phoenicei coloris esse dicit, h. e. spadicis: maturam vero non unius coloris exsistere. Nam aliae puniceae fiunt, aliae succinae, aliae purpureawe, aliae etiam candidae. Nempe phoeniceum neque diluti coloris est, neque nimium saturi: et puniceum, coloris rubri vegetissimi et exsuperantissimi, i. e. o)cuta/tou, vel Gellio [orig: Gelli˘] teste, qui tamen de Phoeniceo hoc tradit, quod unice puniceo competit, l. 3. c. 9. de equo Seiano: Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata [orig: invisitatÔ], cervice ardua [orig: arduÔ], colore phoeniceo [orig: phoenice˘], florea [orig: floreÔ] et comanti iuba [orig: iubÔ]. Quem colorem sub finem capitis explicans, Hunc equum, inquit, Gabius Bassus vidisse Argis refert haud credibili pulchritudine, vigoreque et colore exsuperantissimo [orig: exsuperantissim˘], quem colorem nos, sicut dixi, Phoeniceum dicimus etc. Nisi dicas. cum in omnibus coloribus suus sit vigor et exsuperantia, adeo que et equorum phoeniceus color aliqus dilutior. Alius sat uratior, quem Badium obscurum Galli dicunt, hunc intellexisse Gellium, sed (ut patet ex gradibus rubri coloris, quos percensuit) omnino intelligit is colorem, vigore et exsuperantia [orig: exsuperantiÔ] rubri colori omnibus praestantem, h. e. puniceum, quo [orig: qu˘] colore nullus unquam equus natus aut visus est, nisi pictus fuerit etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1329. et seqq. Colori Phaniceo admodum similis est is, quem castanatum iidem Galli appellant; qui in capillis praecipue obtinet, qui rufi coloris, non nimium pressi, nec nimis saturi sunt etc.

PHOENICIA vide PHOENICEI tem nomen totius illius terrae spatii, quod a fluv. Eleuthero, iuxta mare Mediterraneum, Pelusiam usque se olim extenderat: postea vero limites contractiores facti sunt.

PHOENICIARCHAE sicut Asiarchae, Lysiarchae, vide supra.

PHOENICUM Mare vulgo Mer de Sourie, sic in S. Scripturis dictum est mare magnum; estque pars maris Mediterranei ad Ortum, maxime extensa, versus ora Syriae et Phoeniciae.

PHOENICON apud Strabonem, Ierichuntis vallis, in quo balsametum, seu potius palmetum, in valle Ierichuntis, in quo regia et hortus balsami; nam foinikw\n ille dia/r)r(utos2 erat kai\ mesto\s2 katoikiw=n plenus aedificiis. Ioseph. l. 17. c. 15. de Archelao Rege: *)anoikodomei= de\ kai\ to\ e)n *(ierixou=nti basi/leion e)kprepw=s2, Instaurat autem et Regiam Hierichuntinae vallis magnifice. Hanc enim verbis hisce intelligi patet inde, quod ibidem meminit tou= pedi/ou foi/nicin pefuteume/nou, planitiei palmis consitae. Theophrastus eam au)lw=na vocat. Iustinus vallem esse dicit, l. 36. c. 3. quae continuis montibus velus muro [orig: mur˘] quodam [orig: qu˘dam] ad instar castrorum clauditur. Additque, in ea silva est ubertate et amoenitate insignis, siquidem palmeto [orig: palmet˘] et opobalsamo [orig: opobalsam˘] distinguitur. Quae sylv omnino foinikw=n est Strabonis, 100. stadia h. e. 300. iugera longus, in quo hortus balsami duplex, quorum alter viginti ple/qra (h. e. 10. iugera) alter non paulo pauciora, continebat, Theophrasto [orig: Theophrast˘] teste. Et quidem horum maior senos balsami congios quotannis reddebat, cum minor vix singulis annis singulos congios impleret: quod ideo addo, quia Plinius, minorem hortum conferens


page 730, image: s0730a

cum maiore, quem 20. iugerum esse vult, eum tantum pauciorum iugerum fuisse, scribit, l. 12. c. 25. Vide Salmas. ad Solin. p. 582. et 583.

PHOENICONIS Come Graece *foinikw\n kw/mh, h. e. phoenicon vicus, seu palmetum, non, ut alii male legunt, *foini/kwn kw/mh, Phoenicum oppidum, apud Ptolemaeum, tractus est terrae in Arabia Felice, quem vetustis temporibus Saraceni incolebant, foinikw\n dictus Procopio, Persic. l. 1. ubi de Saracenis proprio [orig: propri˘] nomine sic apud Veteres dictis, *tau/thn de\ th\n h)i+o/na eu)qu\s2 me/n o(/rous2 th=s2 *palaisti/nhs2 u(perba/nti *sarakhnoi\ e)/xousin, oi( e)n tw=| foi/nikw=ni e)k palaiou= i(/druntai, e=sti\ de o( foinikw\n e)n th-| mesoge/ia| e)is2 xw/ran katatei/nwn pollh\n, e)/nqa dh\ to\ para/pan a)/llo ou)de\n o(/ti mh\ foi/nikes2 mo/noi fu/ontai. Hoc vero littus (Arabici sinus, ubi urbs Elana) statim a Syriae Palaestinae finibus, Saraceni tenent, in Phoenicone ab antiquo habitantes. Est autem Phoenicon tractus terrae in mediterraneis sese longe lateque extendens, ubi praeter palmas nihil omnino nascitur. Nempe qui proprie Saraceni dicti sunt Veteribus hic [orig: hţc] sedes habuere [orig: habuŕre]. Eratosthenes apud Strabonem Scenitas Arabes hic [orig: hţc] collocat, ita enim huius de Arabia Felici verba Latine habent: Tenent autem illam primi quidem, post Syros Iudaeosque, homines ruri operam dantes; post quos terra arenosa est et sterilis, palmas habens perpaucas et spinas et puteos effossos, quemadmodum etiam Gedrosia. Incolunt vero illam Scenitae Arabes camelorum pastores. Sed vetustissimi, qui nomen Saracenorum ignorasse [orig: ignorÔsse] videntur, *skhni/tas2 *)/arabas2 vocavere [orig: vocavŕre], qui exin Saraceni appellati sunt: unde cum Scenitis Arabibus Saracenos non pauci confundunt; namque et ipsi Scenitae et Nomades. At Ptol. et Marcianus eos, licet vicinos, distinguunt: et Saracenos collocant circa montana Arabiae Felicis in Phoenicone seu Phoeniconis Come, haud longe a Scenitis Arabibus, qui ibidem degebant, inter Felicem Arabiam Desertamque; unde et Saraceni et Scenitae Arabes, quorum species quaedam illi fuere [orig: fuŕre], iidem appellati. A Posideo, quod in intimo recessu Sinus Arabici, foinikw=na lcoum maritimum, palmis consitum, statim porrigi, Strabo ex Artemidoro et Diodorus affirmant; qui idem omnino cum Phoenicone, quem priscis Saracenis habitatum ait Procopius, esse videtur: ut et cum Ptolemaei Phoeniconis come, licet in eius situ dissentiat. *foinikw\n enim Diodori et Artemidori inter Elaniten Sinum et Heroopoliticum, unde non procul *sarakhnh\n parh/kein tradit Ptol. ab Occidente montium Melanorum, versus Aegyptum; qui montes a sinu iuxta Pharan quasi ad Iudaeam protenduntur: at *foinikw\n kw/mh eidem Ptolemaeo ponitur in ora maritima, quae meta\ to\ o(/rion to\ e)n tw=| *)elani/th| ko/lpw|, Post Elaniten sinum, incipit, nec longe ab illa ora Saracenos statuit. Quae sunt Auctorum dissentientium exerrationes. Sic *ai)/la kw/mhn ibidem Ptol. recenset non suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], et diversam facit ab oppid. Elana, quum *)/ai+lanon, *)/elana et *lai/+na eandem urbem vocent Auctores. Mentio porro huius foinikw=nos2, in Agatharchidis Excerptis etc. ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 484 et 487.

PHOENICOPASTELLUM vide supra Pastellum.

PHOENICOPTERUS apud Iuvenalem, Sat. 11. v. 139.

Et Scythicae volucres et phonicopterus ingens:

avis est magnitudine ciconiae, visu pulchra et colore decora purpureo [orig: purpure˘], hin cque ab alis puniceis sic dicta, in Africa abundans, cuius rostrum tam prolixum et incurvum, ut nisi toto [orig: tot˘] capite in aquam (inqua perpetuo degit) immersa, bibere nequeat, vetus Scholiast. ad loc. Hinc periphrasis eius, apud Martialem, ubi de Villa Faustini, l. 3. Epigr. 58. v. 13. Hic etc.

Argutus anser gemmeique pavones,
Nomenque debet quae rubentibus pennis.

Lingua [orig: LinguÔ] inprimis gulosis placuit. Idem, l. 13. Epigr. 71. cui titulus Phoenicopterus.

Dat mihi penna rubens nomen sed lingua gulsosis
Nostra sapit. quid si garrula lingua foret?

Pennae vero dentiscalpiis adhibitae sunt. Idem, l. 3. Epigr. 82. v. 8.

Stat exoletus, suggeritque instanti
Pennas rubentes, cuspides lentisci.

Et l. 14. Epigr. 22.

Lentiscum melius, sed si tibi frondea cuspis
Defuerit, dentes penna levare potest.

PHOENICUS [1] urbs Cretae, et insula iuxta Lyciam. Est et Phoenicus stagnum, Thucyd. l. 8.

PHOENICUS [2] mons Boeotiae, Thebis imminens, Strab. Item Lyciae, qui et Olympus, cum oppid. cognomine. Liv. l. 36. c. 45. l. 37. c. 16.

PHOENICUS [3] portus Cretae, in parte Austral. territorii Cydoniae, Nunc Fenichia, 25. mill. pass. in Ortum, a promuntor. Criumetopon dicto. Item, insula parva Lyciae, Stephan. et portus Siciliae, Ptolem. Vide Neustathmos.

PHOENICUSA Ptolem. Phoenicodes, Fazello Felicur, et Fenicusa, una Aeoliarum. a Lipara 10. mill. pass. in Occasum totidem circuitu patens, Ericusam versus 5. milliar. Straboni tamen inter Ericusam 10. et Didymen 30. milliar. distat.

PHONICUSSAE duae insulae in Lybico sinu iuxta Carthaginem. Est etiam civitas Phoenicum in Syria, Steph.

PHOENIX [1] Agenoris filius, Cadmi frater, qui Phoenicibus imperavit, a quo Phoenicia, ut quidam volunt. Frater fuit Cadmi, Cilicis et Europae, quam Iuppiterrapuit. Solinus tamen Cilicem facit Phoenicis filium, c. 38. quemadmodum Europam eiusdem filiam fuisse, nonnulli Veteres prodidere [orig: prodidŕre]. Apollodorus, *tine\s2 de\ *eu)rw/thn ou)k *)agh/noros2, a)lla\ *foi/nikos2 le/gousi, quidam Europam non Agenoris, sed Phoenicis, filiam esse dicunt. Sed cum Europae fratres Cadmus et Cilix fuerint, qui Europam Phoenice genitam volunt, etiam Cadmo et Cilici patrem eum assignare oportet. Apud Hyginum in Astronom. Euripides Cepheum, Aethiopum Regem,


image: s0730b

Andromedae patrem, filium eidem Phoenici tribut, quem Belo adscribit Apollodoru, Biblioth. l. 2. Certe Cephea et Phinea fratres fuisse, plerique tradiderunt, at Phinea Phoenice prodidit Hesiodus: Sic apud Scholiastem Apollonii, Phoenici ex Cassiopaea Arabe, Cilicem, Phineum et Doryclum, natos esse, tradunt Asclepiades, Antimachus et Pherecydes. Hellanicus vero Agenoris ipsius filium scripserat esse Phinea: ita Phoenix frater fuerit Cephei, ut et Phineus. Certe inter procos Andromedae, Cephei filiae, non solum Phinea, fratrem ipsius Cephei, sed etiam Phoenicem numerat Conon, nec tamen ulla [orig: ullÔ] ipsis consanguinitate iunctum eum memorat: Ut in fabulis veritas sibi numquam constat. Secundum Phoenicum sententiam, Cephus et Phineus fratres, Phoenicis filii, et Cepheus in Phoenice regnavit etc. Quod autem ab hoc Phoenice regioni nomen, non placet Salmasio: qui *foi/nikas2, Phoenices, a Graecis dictos vult, a colore tincturae, quae ibi primum fuit reperta. *fo/nos2 enim caedes, und foi/nios2, cruentus, sanguineus, et hinc ruber seu puniceus. Verbum inde feini/ssw, cruente, sanguine inficio. Homerus,

------ *foini/sseto d' ai(/mati gai=a.

Et hinc, rubrocolore [orig: rubr˘colore] inficio: a quo demum foi=nic, quod idem cum foi/nios2. Atque ab hac ei origine Graeci veteres, eam Syriae partem, in qua purpura optima tingebatur, *foini/khn videntur appellasse [orig: appellÔsse], et *foini/kas2, Tyri et Sidonis incolas, unde praestantissima purpura Tyria, quae et Sarrana Latinis, quia Sar olim Tyrus. Eosdem foinou\s2 dixerunt, unde Poeni, quos Sarra [orig: SarrÔ] oriundos, h. e. Tyro [orig: Tyr˘], scribit Ennius. Servius, Poeni, kat' a)nti/stoixon foinoi\, et Glossae, Poeni, *)/afroi, *foi/nikes2 etc. Ut igitur *li/buas2 et *mau/rous2, a colore vultus, quod nigri essent, Graeci appellavere [orig: appellavŕre] ( *li/bus2 enim antiqua [orig: antiquÔ] Graeca [orig: GraecÔ] lingua [orig: linguÔ] niger est, ut et *mauro\s2 ) sic a colore tincturae, Phoenices; non vero a Phoenice Agenoris filio, ut in talibus fingere saepe solent. In cuiusmodi commentis priscos im itantur etiam recentiores Graeculi, qui *ai/mimonton, vocabulum mere Romanum, ab Aemomonte factum, ipsi ab *ai)mimo/ntw| quodam, qui primus in illis locis regnarit [orig: regnÔrit], arcessunt etc. Vide Salmas. Ad Solin. passim, inprimis p. 1331.

PHOENIX [2] Amyntoris fil. praeceptor Achillis, qui cum matris suae hortatu cum patris concubina rem habuisset, diris impetitus a patre, relicta [orig: relictÔ] Hellade, in Thessaliam sese contulit, ad Peleum regem, qui illi Dolopum procurationem commisit, filiumque Achillem in disciplinam tradidit, quem etiam ad bellum Troianum comitatus est, ut ipse narrat apud Homer. Il. 9. Hic oculis tandem captus est. Ovid. in Ibin, v. 259.

Id quod Amyntorides videas, trepidusque minister
Pertentes baculo luminis orbus iter.

PHOENIX [3] Cretae insul. urbs Ptolem. S. Niqueta Nigro, urbs item et mons non procul a Rhodo. Baudrando hodie Nichita, oppidul. Cretae in ora Australi in provinc. Cydoniae, vix 5. mill. pass. a Sfachia oppid. in Ortum, et 30. a Cydonia in Meridiem ad radices montium. Licet aliis sit Penice, pagus eiusdem tractus, 18. mill. pass. a Nichita in Occidentem. Item Licyaeportus, Aegypti vicus, Siciliae oppid. Thessaliae et Achaiae fluv. Mons Cariae, in ora, contra Rhodum, inter Gnidum ad Occasum, et Caunum ad Ortum, cum castro et fluv. cognomine. Moletio Anconitan vulgo, a Daedala oppido et monte 1500. stad. Plin. l. 4. c. 8. Strabo, Ptol.

PHOENIX [4] avis Arabica, solitaria, aquilae magnitudine, auri fulgore circa collum, cetera purpurea, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus. Vide Plin. l. 10. c. 2. et Horapollinem p. 96. Vivere secundum alios proditurannis 340. iuxta alios 600. secundum alios denique 1460. Maxime vulgatum, quingentos annos vivere. Seneca, EP. 42. Nam ille alter fortasse (sapiens) tamquam Phoenix, semel anno [orig: ann˘] quingentesimo [orig: quingentesim˘] nascitur. Ipse se reseminat. Ovid. Metam. l. 15. v. 392.

Una est quae reparet, seque ipsa reseminet ales,
Assyrii Phoenica vocant, etc.
Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae, etc.

Quae si vera sint, praeclaram imaginem Resurrectionis haec avis omnino praebet. Et vero argumenta Resurrectionis, ab ea, non pauci Patrum ducere solent. Ut Tertullian. de Resurrect. c. 23. Ambros. de fide Resurrect. itemque l. 6. in Hexam. c. 23. Zeno Veronensis de Resurrect. et alii. Sed et non pauci profanorum auctorum addicunt, ut Plin. l. 10. c. 2. Tacitus, loc. iam citando Dio, l. 57. Victor, in Epit. de Claudio, Mela, l. 3. c. 8. etc. qui et visam quandoque hanc avem tradunt, et eius descriptionem exhibent. Dubitat Gregor. Nazianzen. Orat. 37. quae de Spiritu S. est, itemque Origen. contra Celsum, l. 4. Sed et B. Maximus plane negat, l. ad Petrum Illustrem apud Photium p. 306. Nic. Lloydius. Vide Donati Marcelli disputatiunculam de hac avi, ad l. 6. An. Taciti, c. 33. et Petrum de Valle, Itiner. Addo, quod inter mundanae conversionis, (quales octonae statuuntur, pro octonis caeli orbibus, septenis quidem Planetarum. uno autem stellarum fixarum) prodigia (quale inter alia fuit sonus tubae acutus ac lugubris, claro [orig: clar˘] ac sereno [orig: seren˘] caelo [orig: cael˘], omnium cum horrore, auditus, tempore Sullae, Plut. in eo ) etiam Phoenicis conspectus habitus est. Plin. l. 10. c. 2 Cum huius alitis vita, magni conversionem anni fieri, prodidit Manilius, iterumque significationes tempestatum et siderum eodem [orig: e˘dem] reverti. Solin. c. 36. Cum huius vita magni anni fieri conversionem, rata fides est inter Auctores. Orus Apollo, l. 2. c. 57. *)apokata/stasin poluxro/nion boulo/menoi shmh=nai foi/nika to\ o)/rneon zwgrafou=sin' e)kei\os2 ga\r o(/ti gi/netai, a)pokata/stasis2 gi/netai pragma/twn, Instaurationem diuturnam, et quae post multa fiat saecula, volentes indicare (Aegyptii) Phoenicem avem pingunt: hic enim dum nascitur, rerum vicissitudo fit et innovatio. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 47. In Xensia quoque hodie Sinici Imperii provinc. urbs est Fung Ciang, quod nomen illi a Phoenice ave,


image: s0731a

sive illa, quam Sinae maximae felicitatis putant et non nisi rarissime videre aiunt: Fung enim avis, Ciang felicitas. Pingunt illam mira [orig: mirÔ] colorum varietate insignem, ac praedicant miris modis, semper solam, neuque unquam, nisi faustissimo [orig: faustissim˘] totius Imperii omine conspici, asfirmantes, tapetes quoque vestesque pretiosiores eius icone exornant, Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 37. Sed de ave hac commento occasionem praebuit ambiguitas vocis foi=nic, quae et palmam arborem, et Phoenicem avem (si aliqua est) significat, in versione LXX. Psalmo 91. v. 3. et Iobi c. 29. v. 8. quo utroque in loco tamen palmam indigitari, accurate Bochartus probat. Inprimis autem hinc nata fabula, quod palmae quandam speciem ferunt mortuam ex se renasci. Plin. l. 13. c. 4. In meridiano orbe praecipuam in palma obtinent nobilitatem Syagri, proximamque margarides. Una carum arbor in Chora esse: raditur, una et Syagrorum. Mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen acceptsse, mori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum haec proderem, fertilis. Ubi Chora forte est castrum Chor, in Armuzii Regni finibus, ad promontor. Sfacalath, quod a Syagris dactylis Veteres Syagrum dixere [orig: dixŕre]. Quod ab incolis autem creditum, ibi palmam ex serenasci, in causa Ioci fertilitas est, ex qua factum aliquando, ut ex cadente surculo vel palmula, altera palma in prope deficientis locum pullulaverit. Unde ad cognominem avem translata tandem fabula est, ut saepe ex levissima occasione portenta narationum nasci videmus. Quod enim attinet phoenicem in Aegypto visum Paulo [orig: Paul˘] Fabio [orig: Fabi˘], L. Vitellio [orig: Vitelli˘] Consulib. item alium Romam allatum an. Urb. Cond. 800. Claudii Principis Censura [orig: CensurÔ], ut Tacitus refert, Annal. l. 6. c. 28. Dion. l. 57. Aur. Victor Epitom. ubi de Claudio, Suidas etc. de hoc posteriore, Plinius habet, falsum hunc phoenicem esse, nemo dubitavit, l. 10. c. 2. de priore Tacitus, Nonnulli falsum phoenicem, neque Arabum e terris credidere [orig: credidŕre], nihilque usurpavisse ex his, quae vetus memoria firmavit. Quam ob causam tota de phoenice fabula iure merito Plinio fuit suspecta: Ferunt, inquit, ante omnes nobilem in Arabia phoenicem, haud scio an fabulose. Et haud dubie convivis se ridendum propinavit Heliogabalus, cum iis phoenicem promisit, vel pro eo libras auri mille, ut in praetorio eam dimitteret, i. e. in urbana villa, ut recte interpretatur Vir magnus ad Lamprid. c. 23. Nec eo [orig: ] fuit sapientior Aethiopiae Rex, qui in literis ad Romanum Pontificem, phoenicem in suo regno nasci iactavit. Quamvis multo [orig: mult˘] ante idem scripserint Philostorgius, l. 3. et, qui eum sequitur, Nicephorus, Histor. l. 9. c. 19. Sed et Clemens VIII. quem, saeculo [orig: saecul˘] tam oculato [orig: oculat˘], Hibernis in Elizabetham Reginam rebellibus, A. C. 1599. pro magno munere misisse phoenicis plumam, scribit Camdenus in Hibern. p. 783. sine dubio deceptus est. Quod vero Scaliger, Exercitat. 233. in mediterraneis Indiae reperiri phoenicem, incolis semenda dictum, ait, ut etiam legere est in Nic. Nontii Navigat. et apud Cardanum de Subtil. l. 10. quibus accedunt Arabes aliquot scriptores, secundum quos Semendal avis Indica est, quae in igne non comburitur: ipsum nomen retegit hanc fabulam et personatae avi larvam detrahit. Quis enim est qui non videat Semendal, vel, ut alii scribunt, Semenda, esse salamandram, quam in igne vivere, constans fama fuit apud Veteres. Quin Zoroaster in Geoponicis, l. 15. eam igne scribit generari. Imo, ut aliquo [orig: aliqu˘] pacto [orig: pact˘] excuses illorum simplicitatem, qui lacerti speciem in avibus censuerunt, e Graecis Phile, salamandrae alas, quibus in ignem involet, hoc [orig: h˘c] versu ascribit:

*kai\ di/rma lito\n, kai\ pterw=n e)/xei ske/phn,
Tenuemque pellem et tegmen alarum haec habet.

Et paulo post:

*to\ pu=r ga\r au)th\ ou) fobei= to\ pamfa/gon,
*)efi/ptatai de\ kai\ diw/kei th\n ze/sin.
Flammas vorantes omnia ipsa non timet,
Quaque ardet ignis, maxime involat et ruit, etc.

Necomittendae hic [orig: hţc] rationes, quibus Andr. Schottus Heptaem. Diatr. 13. fabulam de phoenice, praeter dicta, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] refellit. 1. Quod tam parum ii sibi constent, qui illam tradunt, ut nihil habeant, in quo possis tuto pedem figere. 2. Quod nemo sit, qui profiteatur verum phoenicem a se esse visum. 3. Quod Deus in illis Iobi capp. in quibus maiestatem et potentiam suam commendat ex Naturae operibus, hoc non fuisset omissurus, quod prae coeteris esset insigne. 4. Quod nec Paulus. de resurrectione mortuorum fuse disputans, 1. Corinth. c. 15. rationem tam obviam praeterisset [orig: praeterţsset] intactam, praesertim apud Corinthios, quibus notissimum erat, quidquid de hac ave iactatur. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 5. Totum igitur hoc de phoenice symbolicum est. Et quidem Clemens, l. 6. Strom. *(o w(ros2 ko/pos2, inquit, w(rolo/gio/n te meta\ xei=ra kai\ foi/nika a)strologi/as2 e)/xwn su/mbola, Horoscopus in manu habens astrologiae symbola, horologium et phoenicem: Apud Aegyptios videl quorum tota sapientia in symbolis consistebat, phoenix Astrologiae fuit hieroglyphicum, quia eius vita [orig: vitÔ] fieri credebatur magni anni conversio, ut dictum. Hinc in Hori Hieroglyph. *(hli/ou e)sti\n o( foi/nic su/mbolon, Phoenix est Solis symbolum. Et Ioh. Gazaeus in Ecphr. postquam hanc avem docuit renasci e suo cinere et tamquam orbe decurso [orig: decurs˘] perpetuo redire, Hoc, inquit, Solis circulare signum est, *(hli/ou to/de sh=ma keri/dromon, ut alia omittam. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 547. et seqq.

PHOENIX [5] Graece *foi=nic, instrumentum Musicum, cithara, apud Herodotum, Musa [orig: MusÔ] 2. *kai\ o)/rues2 tw=n ta\ ke/rea toi=si foi/nicin oi( ph/xees2 poiou=ntai. Quem locum pessime intelligunt Interpretes, qui de Phoenicibus populis accipiunt, aut de palmis. *foi/nic hic [orig: hţc] cithara est seu instrumentum Musicum, quod ph/xeis2, h. e. a)gkw=nas2, cubita, habuisse, constat ex Athenaeo. Fiebant autem illa ex cornu orygis, uti docet Herodotus. Vide Salmas. ad Solin. p. 223. et supra, ubi de Oryge.