December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 726, image: s0726a

PHISERA oppid. seu pagus Corsicae, in ora Occidentali. Ptol. Figari. Vide Fisera.

PHISON vel PISON, i. e. oris mutatio, sive multitudo, sive extensio, fluvius e Paradiso fluens. Gen. c. 2. v. 11. qui ab Euseb. et Hieronymo in u. Hebr. dicitur Ganges. Hesych. *fei/swn potamo\s2 *paradei/sou o(/ e(rmhneu/etai sto/ma ko/rhs2, para\ de *(/ellhsi *ga/gghs2. Alcimus Avitus,

Quartus dehinc Phison, quem nominat India Gangen. Forte

Phasis hodie. Baudr. Becmanno, Phison et Gichon, sunt alvei Euphratis et Tigridis, in quos scinduntur, antequam Oceanum ineant: et Phison forte Naharmalca hodiernus, Gichon vero Naharsares, in Histor. Orbis Terr. c. 3. hydrogr.

PHITERNUS melius Tifernus, fluv. Italiae, nunc Fortore Magino, in mare Adriaticum se exonerat. Vide Tifernus.

PHITHOM i. e. buccella eorum aut oris consummatio, sive persuasio, vel dilatatio eorum, urbs quam aedificarunt [orig: aedific‚runt] filii Israelis Pharaoni regi Aegyptiorum. Exod. c. 1. v. 11.

PHITON fil. Micha. 1. Paral. c. 8. v. 35.

PHITTACIDES feminarum calcei, apud Iul. Pollucem, Onomast. l. 7. c. 22. et Balduinum de Calceo, c. 20.

PHIUS Memphitarum Rex XVIII. post Othoem, ante Metu-Suphidem, quem vide supra.

PHLA insul. parva in palude Tritonide. Vide Herodot. l. 4.

PHLADIRTINGA oppidul. Hollandiae, 2. leuc. a Delphis in Meridiem, totidem a Roterodamo in Occidentem Brilam versus. Alias permunitum, nunc absorptis simul cum arce moenibus, voragine Mosae fluv. qui late ripas et littora adedit, succedaneam operam addente mari, tantum tenuis pagus et piscatorum sedes est; Ulaerdingen.

PHLANATES populi Illyrici, qui et Flanates, a quibus sinus Flanaticus. Plin. l. 3. c. 19.

PHLANON urbs et portus iuxta Absyrtum insulam post Aloum. Stephan.

PHLEBOTOMIA vide hic [orig: hÓc] passim, vocibus Balestra, et Vena; nec non ubi de Militaribus poenis et Minuendi Sanguinis ritu.

PHLEGELAS ultra Hydaspen Indiae Rex, qui popularibus suis colere agros, ut assueverant, iussis, Alexandro adventanti cum donis occurrit; nihil quod imperaret detrectans. Curt. l. 9. c. 1. a Diodoro vocatur *fhgeu\s2 Phegeus, l. 17. f. 611.

PHLEGETHON fluv. infernalis flammis aestuantibus rapidus, ab urendo sic dictus; quam etymologiam poetae passim innuunt. Auctor Culicis,

Nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis.

Silius, l. 13. v. 564.

------ Exundantibus urit
Ripas saevus aquis Plegethon.

Idem ibidem, v. 836.

Ardenti Phlegethonte natas fornacibus atris.

Statius, Theb. l. 4. v. 523.

Fumidus atra vadis Phlegethon incendia volvit.

Seneca, in Thyeste, Actu. 5. v. 1018.

Phlegethon arenas igneus totas agens.

Virg. Aen. l. 6, v. 550.

Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis.
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.

Hinc Phlegethonteus. Claudian. l. 1. de Raptu, v. 88.

Et Phlegethonteae requierunt murmura ripae.

Et Phlegethontis. Ovid. Met. l. 5. v. 544.

---- Sparsumque caput Phlegethontide lympha [orig: lymph‚].

Nic. Lloydius.

PHLEGIA Boeotiae Urbs, Steph. apud Cephissum fluv.

PHLEGIAS unus e Cyzicenis, qui, rapta [orig: rapt‚] face picea [orig: pice‚], decurrit arce in Minyas, Val. Flaccc. l. 3. v. 125.

PHLEGON [1] Trallianus libertus Augusti (nonnulli Adriani, cuius historiam edidit, dicunt) historiam scripsit Olympiadum libris 16. usque ad Olymp. 229. De Fastis Romanorum libros 2. Item de nominibus locorum urbis Romae, et epitomen Olympionicorum libris duobus. Eius fragmentum solum de historia Olymphiadum, ut et de tractatu, de Longaevis, superest: etiam initium libri de Mirabilibus amissum. Suidas, Phot. cod. 97. Item viri Sancti nomen. Roman. c. 16. v. 14. Nic. Lloydius. Coeterum, priorem Libertum omnino fuisse Hadriani, clarissime patet ex Ael. Spartiano in huius Vita c. 16. Famae celebris Adrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a. se, libertis suis literatis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent: Nam Phlegontis libri Adriani esse dicuntur. Et Vopisco in Saturnino, c. 7. Adriani epistolam ex libris Phlegontis, libertieius, proditam etc. Igitur Hadriani is, non Augusti, Libertus fuit, ut temere quosdam ex Veterib. sensisse iudicat Suidas. Error ex eo, quod in libris suis se simpliciter vocat *kai/saros2 a)peleu/qeron. Vide Photii Bibl. tm. 97. Casaubon. ad Spartian. Plures autem libros cum scripserit Phlegon, dubium an illos omnes Hadriani fuisse, intelligat Spartianus. Videtur libros tantum, quos de Vita sua cripserat Hadrianus, sub nomine Phlegontis, publicasse [orig: public‚sse]. At inter opera Phlegontis, quaerecensentur a Suida, nulli sunt libri de Vita Hadriani: quod forte hinc factum, quia licet nomine Phlegontis hi libri publicati essent, fama tamen erat constans, ab Hadrino eos scriptos esse ideoque ab eruditis passim Adriani, h. e. auctoris nomine, citabantur. Certe libros Hadriani de vita sua Spartianus supra iam citavit. Quod vero Augusti hic libertus non fuerit, etiam hinc discimus, quod Olympiades suas deduxit usque ad ducentesimam nonam, quae incidit in tempora Hadriani, et saepius in libris suis Hadriani meminit, operumque publicorum ab Hadriano vel aedificatorum, vel instauratorum, uti ex Stephano


image: s0726b

discimus, ubi ait, *)olu/mpion to/pos2 e)n *dh/lw| o\n kti/santes2 *)aqhnai=oi xrh/masin *(adrianou= ne/as2, *)aqh/nas2 *)adriana\s2 e)ka/lesan, w(s2 *fle/gwn e)n *)olumpia/dwn pentekaideka/tw|, Olympium, locus in Delo, quem exstruentes Athenienses, sumptibus Hadriani, novas Athenas Hadrianas appellarunt [orig: appell‚runt], ut soribit Phlegon Olymp. 15 etc. Vide Salmas. ad eundem Spartian.

PHLEGON [2] unus ex equis Solis, a)po\ tou= fle/gein, quod est urere, dictus. Ovid. Met. l. 2. v. 154.

Interea volucres Pyroeis, Eous, et Aethon.
Solis equi, quartusque Phlegon.

PHLEGRA urbs Macedoniae, in qua Gigantes olim cum caelestibus conflixere [orig: conflixÍre], et ab Hercule exstincti erant. Hanc Eudoxis postea Pallenen dictam scribit, Steph. Silius l. 12. v. 143.

Tradunt, Herculea [orig: Hercule‚] prostratos mole Gigantes
Tellurem iniectam quatere, et spiramine anhelo [orig: anhelŰ]
Torreri late campos, quotiesque minatur
Rumpere compagem impositam, expallescere caelum.

Ubi loquitur de Phlegraeo Campo, qui est in Campania iuxta Cumas. De quo vide Cluverium Ital. Ant. p. 1144. Hinc Phlegraeus. Ovid. Met. l. 10. v. 151.

---- Prius cecini plectro [orig: plectrŰ] graviore Gigantes.
Sparsaque Phlegraeis victricia fulgura campis.

Propertius, l. 3. El. 10. v. 37.

Issent Phlegraeo [orig: PhlegraeŰ] melius tua funera campo [orig: campŰ].

Poetae fabula [orig: fabul‚] hac [orig: h‚c] in comparationibus suis plerumque utuntur. Lucan. l. 7. v. 145.

Non aliter Phlegra [orig: Phlegr‚], rabidos tollente Gigantes,
Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis,
Spiculaque extenso [orig: extensŰ] Paean Pythone recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.

Statius, Theb. l. 2. v. 595.

Non aliter (Geticae si fas est credere Phlegrae)
Armatum immensis Briareus stetis aethera contra,
Hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Palladis angues.
Inde Pelethroniam praefixa [orig: praefix‚] cuspide pinum
Martis, ac hinc lasso [orig: lassŰ] mutata Pyracmone temnene
Fulmina, cum toto ne quicquam obnixus Olympo
Tot queritur cessare manus.

Idem, l. 1. Achilleidos, v. 484.

Sic cum palantes Phlegrae in castra coirent
Caelicolae, iamque Odrysiam Gradivus in hastam
Surgeret, et Lybicos Tritonia tolleret angues,
Ingentemque manu curvavit Delius arcum,
Stabat anhela metu solum Natura Tonantem
Respiciens, quando illi hiemes, tonitrusque vocaret,
Nubibus, igniferam qui fulmina posceret Aetnam.

Silius, l. 9. v. 304.

Tollitur immensus deserta ad sidera clamor,
Phlegraeis quantas effundit ad aethera voces
Terrigenum [orig: TerrigenŻm] campis exercitus, aut sator aevi
Quanta [orig: Quant‚] Cyclopas nova fulmina voce poposcit
Iuppiter, exstructis vidit cum montibus ire
Magnanimos raptum caelestia regna Gigantes.

Et l. ult. v. 652.

Qualis odoratis descendens Liber ab Indis,
Egit pampineos frenata [orig: frenat‚] tigride currus:
Aut cum Phlegraeis, confecta [orig: confect‚] mole Gigantum
Incessit, campis tangens Tirynthius astra.

Val. Flac. l. 6. v. 168.

------ Tremebundaque pulsu
Natat humus; quatit ut saevo cum fulmine Phlegram
Iuppiter, atque imis Typhoea verberat arvis.

Atque haec poetae. Theagenes vero et Eudoxus, qui ad historicam fidem pugnam hanc reducere conantur; Pallenen, inquiunt, quae veteri nomine Phlegra vocabatur, homines tenuerunt, quibus immanitas et superbia morum, Gigantum cognomen peperit. In hos, ineunte praelium Hercule, fulmina de caelo missa sunt, donec ii fugere coacti sunt, et ingenti victoria [orig: victori‚] superati. Ex hac re rumor in vulgus ortus, ut Gigantes moverint bellum Diis. Id autem ideo fictum est, quoniam ea regio tota sulphure plurimo [orig: plurimŰ] scatet. Hinc fit, ut ventorum impulsu excitetur passim ignis, qui, cum exitum e cavernis natura expetat, dum luctatur assidue, terram tandem quatit, et commovet, exuritque frequenter; unde et nomen sortitur, fle/gw enim Graece exurere, ardereque significat Nic. Lloydius.

PHLEGRAEI Campi vide Forum Vulcani.

PHLEGYAS [1] Martis fil. Rex Lapitharum in Thessalia, pater Ixionis, et Corenidis Nymphae, quam cum ab Apolline vitiatam sensisset, confestim ira [orig: ir‚] percitus templum eius Delphis incendit. Quapropter Apollo iratus, ipsum sagittis interfectum ad inferos detrusit, ubi hac [orig: h‚c] poena [orig: poen‚] afficitur, ut sub ingenti saco ruinam minitante sedens, semper illud casurum suspicetur ac timeat. Stat. l. 1. Theb. v. 713.

------ Phlegyam subter cava saxa iacentem
Aeterno [orig: AeternŰ] premit accubitu. ------

PHLEGYAE populi insulani Thessaliae, a Phlegya Ixionis patre, cognominati. Hi, cum sacrilegi essent, Deosque et homines spernerent, ab irato Neptuno, immisso [orig: immissŰ] diluvio [orig: diluviŰ], submersi sunt. Virg. Aen. l. 6. v. 618.

------ Phlegyasque miserrimus omnes
Admonet. ------ ------

PHLEGYAS [2] urbs Boeotiae, a Phlegya Martis et Chryses filio. Stephan.