December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 724, image: s0724a

PHILOTIMUS Ciceronis libertus, ut ipse scribit l. 3. ep. 9. ad Appium Vide et p. Catienus.

PHILOTIS ancilla apud Romanos, quae, quum post urbem captam, sedato [orig: sedat˘] motu res publica vix statum suum tueretur, et Fidenates opportunitatem invadendi Romani nominisaucupati, praefecissent sibi Posthumium Livium Dictatorem, mandatisque ad Senatum missis postulassent [orig: postulÔssent], ut si vellent reliquias suae civitatis manere, familias sibi et virgines dederent, Patribus in ancipiti deliberatione suspensis, pollicita est se cum ceteris an cillis sub nominedominarum ad hostes ituram. Habitu itaque matrum familias, et virginum sumpto [orig: sumpt˘], hostibus, cum prosequentium lacrimis in signum doloris, traditae sunt; quae cum a Livio in castris distributae essent, viros plurimo [orig: plurim˘] vino [orig: vin˘] provocarunt [orig: provocÔrunt], diem festum apud se esse simulantes, quibus sopitis, ex arbore capri. fico, quae castris proxima, signum Romanis dederunt, qui cum repentina [orig: repentinÔ] incursione Fidenates profligassent [orig: profligÔssent], Senatus beneficii memor, Philotin cum ceteris ancillis man umitti iussit, dotem ex publico eis fecit, et matronalem habitum gestare concessit, diemque ipsum novas Caprotinas nuncupavit, ab illa caprifico, ex qua signum victoriae ceperant et Caprotina culta Iuno, et sacrificium annua [orig: annuÔ] sollennitate celebratum, in quo lac, quod ex caprifico manat, propter memoriam facti adhibitum fuit. Plut. Varro, Ovid. l. 2. de Arte Amandi: v. 257.

Porrige et ancillae, qua [orig: quÔ] poenas luce pependit
Lusa maritali Gallica veste manus.

Nic. Lloydius. Vide et Polyaen. l. 8. c. 30.

PHILOXENUS [1] Alexandri M. per loniam, praefectus. Polyaen. l. 6. c. 49.

PHILOXENUS [2] Athenis quidam mollis et aliorum pellex. Vide Schol. in Aristoph. Vespas.

PHILOXENUS [3] Cythereus, Poeta Dithyrambicus, floruit Olympiade 95. qui cum Dionysii pellicem Galateam deperiret, tum rivalem in Lapidicinas amovit tyrannus. Illinc Philoxenus aufugiens carmen edidit, in quo fingit Dionysium cum Galatea pecudes pascere et inter pascendum citharam pulsare. Dionysium autem Cyclopem vocat, non solum quod in amanda Galatea cum Cyclope conveniret Homerico, sed et eum ridet, quod visu esset hebetiore. Vide infra, Philoxenus, Poeta lyr.

PHILOXENUS [4] Philosophus, qui gruis collum sibi exoptabat, quo diutius ciborum et poculorum sapore oblectaretur. Aristot. Ethio. l. 3. c. 9.

PHILOXENUS [5] tibicen Ionius insignis, de quo Polyaen. l. 6. c. 10.

PHILOXENUS [6] Grammaticus Alexandrinus, Romaescripsit de monosyllabis verbis, de Hellenismo, de genere linguarum, et alia. Suidas.

PHILOXENUS [7] Eretriensis, pictor, Nicomachi discipulus, cuius tabula nullis postponenda Cassandro regi picta, continuit Alexandri praelium cum Dario. Idem pinxit et Lasciviam, in qua tres Sileni commessabantur. Hic praeceptoris celeritatem assecutus, breviores etiamnum quasdam picturae vias, et compendiarias invenit. Plin. l. 35. c. 10.

PHILOXENUS [8] Cytherius, poeta Lyricus, scripsit Lyrico [orig: Lyric˘] carmine Aeacidarum genealogiam. Hic, cum aliquando apud Dionysium tyrannum ageret, tragoediasque eius, in quibus ille ambitiosissimus erat, minime laudaret, coniectus est in Latomias; Inde extractus post aliquod tempus, cum iterum iuberetur poema eius approbare; totum perlegi audiit; quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] prompte surgens, ad Latomias rursus, respondit, indeque Tarentum aufugit. Dionysio vero eum pr literas revocare conanti, respondit hoc tantum monosyllabon, Non, saepius iteratum. Suidas. A Philoxeno Cytherio dithyrambos esse inventos, putavit, putavit Pindari Scholiastes. Sed hac [orig: hÔc] parte magis sidem meretur Herodotus, in Clio. Is Arionem Lesbium sive Methymnaeum, fabula [orig: fabulÔ] de vectore Delphino nobilem, primum fuisse ait, qui Corinthi docuerit dithyrambos. Atque idem etiam proditum ab Aristotele, ut testis est Proclus, Chrestomathia [orig: ChrestomathiÔ]. Sane Philoxenus hic multo post Herodotum vixit; nempe Platonis temporibus. Nam et is Syracusanorum tyranno Dionysio iuniori familiaris fuit, ut Pausanias, in Atticis, ait. Sed idem ab eo est interemptus, postquam eum figurate deriserat in Cyclope suo, sive de amoribus Cyclopis et Galateae. Meminere [orig: Meminŕre] Athenaeus l. I. Aelian. Var. l. 12. c. 44. et 47. Idem convivium scripsit, unde quaedam adducit Athenaeus, l. I. 4. et 14. Cuiusmodi eius dictio, et ingenium fuerit, Is. Casaubonus dicet, Animadversionum in Athenaeum l. 4. c. 11. Nempe plane ad lasciviam et nugas comparata.

PHILOXENUS [9] Consulcum Probo, An. Urb. Cond. 1278.

PHILOZOE uxor Tlepolemi, generosa et mariti amans heroina, quae cum reliquis sociorum tristem viri casum ad Troiam didicisset, ingenti luctu primum confusa; dein memoriae et honori coniugis certamina instituit, in quibus [orig: queis] pueri certarent, et victores populi albae frondibus coronarentur: apud Polyaenum legitur Philoxo. l. 1. c. 13.

PHILTRA quibus in amorem per vim inducuntur homines, a)na/gkai quoque et katana/gkai Graecis dicta, ut ex Synesio discimus, qui katana/gkas2 et katade/smous2 in amatoriis memorat. Unde et herba, cuius ad amatoria usus, Plinio, l. 27. c. 8. catanance appellatur, qua [orig: quÔ] ad amorum venesicia Thessalas mulieres uti ait Dioscoirides. Quo [orig: Qu˘] nomine cemos herba quibusdam venit, quam in amatoriiis pollere notum; alii leontopodium sic vocarunt [orig: vocÔrunt], quod et ipsum ta\ fi/ltra eu)/xrhston, in amatoriis istiusmodi a)na/gkais2 utile, iudicat idem Dioscorides, etc. Vide supra Anancaeum, Catanance, Cemos etc. Sunt nempe in Philtrorum generibus, ta\ a)/yuxa, seu inanima, ut trochi, pili, ungues et taeniae; ta\ zwo/futa, seu plantanimalia, radiculae, herbae, surculi etc. et ta\ zw=a, animaelia saurae, motacillae, pulli equini; quos Laevius in Apologia Apuleii, quibus pleraque philtra descripsit, Hinnientium dulcedinem appellat. Versus illi sic habent.



image: s0724b

Antiphates illud quaerito,
Philtra omnia undique irruunt,
Trochus, pili, ungues, taeniae,
Radiculae herbae, surculi,
Sauri, illices bicodulae; Hin ----
nientium dulcedines.

Ubi rochus troko\s2 est, rota veneficarum, alio [orig: ali˘] nomine rhombus dicta, quam in hisce adhibitam nemo ignorat. Quemadmodum pilorum et unguium ustrinam, ad fi/ltron, iisdem usurpatam, notum. De capillis, habes Appuleium l. 3. Unguium praesegmina quoque adhibita novimus. Saurae porro, h. e. laceriae, in amatoriis veneficiis multus usus, ut ostendit Theocriti farmakeu/tria. dabantur autem illae in potu,

*sau/rantoi tri/yasa kako\n poto\n au)/rion oi)sw=.

Bicodulas idem Laevius elegantur appellat i/+ggas2, aviculas veneficarum, quod caudae assidua [orig: assiduÔ] vibratione quadantenus duplicem eam faciant, sicque duas videantur caudas habere. Hinnientium tandem dulcedinem hippomanes vocat, quod ab equa statim, ac natus est pullus, rapiatur ac devoretur. Contra quae omnia Antipathes quaerendum esse monet. Sic autem vocant, Graeci, quidquid adversus effascinationes et amoris faciendi artes Magicas potenter efficax est; idem quod a)lecifa/rmakon, nam fi/ltra sunt farmakei=ai. Proprie autem sic appellatum est moly illud nominatissimum, quo [orig: qu˘] Mercurius Ulyssem munivit, adversus Circes effascinationes etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 942. et 943. et infra Pompilo quoque. Vendebant autem Philtra, quae et Agogima et Charitesia itidem, Magi. Iuvenalis, sat. 6. v. 610.

Hic Magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti.

Unde Arnobius adv. Gent. l. 1. Quis enim hos nesciat (Magos intelligens) aut imminentia studia praenoscere ------ aut in cariculis equos debilitare, incit are, tardare; aut uxoribus et liberis alienis ------ inconcessi amoris flammas et funales immittere cupidtates. Cuius rei memorabile exemplum habes apud Hieronymum de Vita Hilarionis, ubi de iuvene quodam Gazensi, qui Memphim profectus, ut Magicis artibus armatus rediret ad virginem (quam deperibat) post annum doctus ab Aesculapii vatibus --- venit ---- et subter limen domus puellae tormenta quaedem verborum et portentosas figuras sculptas in aeris Cyprii lamina defodit etc. Facit huc vetus Inscr.

QUI. ME. VOLENT. VALETE. MATRONAE.
MATRESQUE. FAMILIAS. VIXI. ET. ULTRA.
VITAM. NiHIL: CREDIDI. ME. VENTRI.
ALUMNAE. ADDIXI. QUOS. POTVI. PELLEXI.
FILTRIS. ET. ASTV. VIRO. HUMATO. NON.
VIDVA. FVI. NEC. MARITAE. NOMEN. ADEPTA.
QUAESO. NE. INVIDETE.

apud G. Elmenhorft ad Arnob. d. l.

PHILUMENE pro Aristide moritur. Narrat enim hic, qui Hadriani Imperatoris fere aequalis fuit, in Sacrarum quinta, se, cum periculose agrotaret, oraculo [orig: oracul˘] monitum, *(/oti h( *filoume/nh yuxh\n a)nti\ yuxh=s2 kai\ sw=ma a)nti\ sw/matos2 a)nte/dwke ta\ au)th=s2 a)nti\ tw=n e)mw=n, Philumenam animam pro anima, corpus pro corpore, sua pro meis, permutationis loco [orig: loc˘] dedisse. Moritur ergo Philumene, convalescit Aristides. Erat haec filia Callitychae nutricis quondam Aristidis vel collactaneae: nam editi libri modo trofo\n, modeo su/ntrofon, nominant. Sed et iam ante Philumenae frater Hermeas, pro eodem Aristide gravissime laborante, mortem visus obisse, ut ipse narrat. Veterum nempe persuasio, ut Casaubonus ostendit ad quartum Suetonii, haec fuit, posse alicuius produci fata, si eius vicem subiret alter, velut hostia succidanea: qua de re diximus supra voce Fata. Idem lusciniae nomen, cuius epitaphium habes supra, voce Luscinia.

PHILYLLIUS a plerisque creditur auctor Iamborum, de urbibus, ut cognoscimus ex Athenaeo, l. 3. 4. 9. Alius fuit veteris Comoediae poeta, Athenaeo, l. 14. et Polluci, l. 7. memoratus.

PHILYRA [1] filia Oceani, ex qua Saturnus in equum conversus, Chironem Centaurum dicitur suscepisse, qui a matre Philyrides, et Philyreius dicebatur. Hanc fabulam ad Medicinae et Chirurgiae artem refert Natal. Comes, Mythol. l. 4. c. 12. Scribitur autem hoc nomen, et eius derivativa simplici l; poetae tamen suo [orig: su˘] iure, ut primam syllabam extendant, geminant hanc consonantem.

PHILYRA [2] pro Lindavia, apud Germanos Poetas. Vide ibi.

PHILYRA [3] Auctori Etymologici, futo\n e)/xon floio\n bu/blwpa purw=| o(/moion, e)cou(= tou\s2 stefa/nous2 ple/kousi, planta est haebens corticem papyraceum, frumento similem ex quo coronas plectunt. Flexbilis enim, dia\ to\ glixro\n e)/xein th\n u(gro/thta, quod viscosam humiditatem habet, uti loquitur Theophr. de Plant. l. 1. Certe materia est tam tenuis, tamque teres, ut ex ea quoque libri compingerentur, uti discimus ex Q. Septimio Romano. post Dictym Cretensem et Martiano Capella l. 2. Unde Domitianum, eorum nomina, quos coniurationis suspectos habebat, scripsisse in tabella philyracen duplici, ait Xiphilinus. Itaque et in fila tenuabatur, quibus, ut filo [orig: fil˘] folores interius vincirentur; nec flores tantum sed et herbae, et folia, et ramuli, unde coronae constabant. Plin. l. 16. c. 14. Inter corticem ac lignum tenues tunicas multiplici membrana [orig: membranÔ], ex quibus vincula tiliae vocantur, tenuissimae earum philyrae, coronarum lemniscis antiquoque [orig: antiqu˘que] honore celebres. Ubi membranam tiliaceam, eidem usui apud Romanos cum philyrae apud Aegyptios et Graecos destinatam, philyram quoque vocat: cuius loco [orig: loc˘] elephantorum setas adhibusse Indos, testis est Solin. l. 55. Horatius l. I od. 38. v. 1.

Persicos odi puer apparatus,
Displicent nexae philyra [orig: philyrÔ] coronae.



image: s0725a

Scirpos huiusmodi minutissima vincula, vocat Tertullian. de Cor. mil. etc. Erant autem philyrae primum simplices, h. e. nulla [orig: nullÔ] arte fucatae aut dissimulatae: postea in dies crescente luxu, bracteatas illas fecit primus P. Claudius Pulcher, apud eundem Plinium l. 21. c. 3. idque merito, cum Crassus ipsa folia coronarum primus auro [orig: aur˘] argentoque [orig: argent˘que] imitatus sit. Philyris porro accesserunt lemnisci, i. e. fasciolae quaedam angustae, quibus iam in coronam coacti flores involverentur, de quibus, vide supra, et plura hanc in rem apud Car. Paschalium Coronar. l. 2. c. 12. Sed et philyram arborem fuisse, cuius cortex idoneus conficiendis cistis aliisque kai\ o(/lws2 xrh/simos2 pro\s2 ta\ polutelh= tw=n e)/rgwn, et prosus utilis ad sumptuosissima quaeque opera, legas apud Theophrastum, laudatum eidem.

PHILYRES populi iuxta Pontum. Dionys. v. 766.

*ma/krwnes2, *fi/lures2 te, kai\ oi( mo/ssunas2 e)/xousi
*dourate/ous2. ------ ------

Val. Flac. l. 5. v. 151.

Mossynichi: vos et stabulis Macrones ab altis,
Byzeresque vagi, Philyraeque a nomine dicta
Litora. ------ ------

Nic Lloydius.

PHIMUS Graece fimo\s2, inter organa kubeutika\ recensetur Etymol. Mag. fimoi\ kubeutika\ o)/rgana. *fimost/ e)stin o( kalou/menos2 khmo\s2 ei)s2 o(/n eneba/llonto a)stra/galoi. *fimw=n etiam meminit Aeschines inter aleatoria instrumenta. Diphilus apud Harpocrationem,

------ e(/lkes2 fimo\n w(s2 a)\n e)mba/lh.

Scripta quoque manu exemplaria ita apud Horatium legunt, l. 2. Sat. 7. v. 17.

Mitteret in phimum talos.

Nempe fimo\s2 idem erat quod khmo\s2, per quem calculi solebant in iudiciales urnas et tesserarios pyrgos immiti. Aliter yhfobo/lion: utrumque proin a pyrgo diversum. Veteres enim, licet aliquando ad improbi iactus cavendam rallaciam solo [orig: sol˘] pyrgo [orig: pyrg˘] (de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] ) uterentur, nonnumquam tamen ad maiorem, si forte, cautionem et psephobolo [orig: psephobol˘] et pyrgo [orig: pyrg˘]. Ned enim manu testeras in pyrgum mittebant, sed in psephobolum prius, dein per psephobolum seu phimum in pyrgum fundebant, ut sic magis ars et falla cia ingeniosi ac improbi aleatoris in iactando vitaretur. Itaque idem plane factitatum in lusoriis pyrgis, quod in iudicialibus urnis. Nec enim manu sua [orig: suÔ] Iudices calculos, quibus suffragia ferebant, in urnam conicere consueverant, sed per vasculum oblongum vimine contextum eos dimittebant. In cadiseum, quasit per colum vel infundibulum. *kaddi/skos2 dicebat urna, in quam immitt ebantur calculi; khmo\s2, vasculum, per quod immitebantur. ut ex Hesychio et Polluce manifestum est. Ad eundem plane modom in re tesseraria pyrgus, in quem tesserae mittebantur, urnae vicem obtinebat, et in parte alveoli resrdebat, crebris intus gradibus exsculptis, per quos tesserae resultantes saltitantesque in tabulam effunderentur. Vasculum autem illud, per quod in pyrgum tesserae coniciebantur, khmo\s2 etiam vocabatur, ad similitudinem illius khmou=, per quem calculi in iudiciales urnas solebantimmitti. Uterque porro, sicut fimo\s2, ita et h)qmo\s2 dicebatur, quasi in fundibulum, quod similis utriusque, tum Iudicialis tum tesserarii phimi, figura esset, et infundibulum uterque referret: nam in summo latus erat, imo strictus et angustus. Unde Grammatici camum vocant xwnaeide/s2 ple/gma kai\ h)qmoeide/s2, etc. Coeterum plerique, ut dictum iam, camum illum vel phimum vel infundibulum in iactandis tesseris non usurpabant, sed solo [orig: sol˘] pyrgo [orig: pyrg˘] utebantur, et videtur solum ad iactandi commoditatem usitatus fuisse camus: ut enim lato [orig: lat˘] et hianti ore patebat, facilius tesseras recipiebat, quae inde quasi per infundibulum in pyrgum cadebant, mox e pyrgo concussae et agitatae super tabulam mittebantur. Verum nimia etiam fortasse in hoc morositas; Ideo solum pyrgum multi adhibebant ad tesseras mittendas. Sed et phimum et camum et pyrgum et psephobolum non pauci confundunt. Salmas. ad Vopisc. in Proculo. c. 13.

PHINA Macedoniae oppid. ad oram Heracleam. Plin. l. 4. c. 10.

PHINEES fil. Eleazari. Ingenti pro gloria [orig: gloriÔ] Dei Zelo [orig: Zel˘] actus, Zambri Principe tribus Simeonis, cum Cosbi filia Madainitici Regis interfacto [orig: interfact˘], impetravit a Deo, ad iustitiam ipsi factum hoc imputante, ut Pontificatus in Eleazari familia perpetuo maneret, ipse postmodum eo [orig: ] functus: Numer. c. 25. v. 6. 7. 8. Torniel. A. M. 2583. 2594. Filius item Heili sacerdotis. I. Sam. c. 1. v. 3. Latine aspectus, aut facies confidentiae, vel protectionis. Vide Ophni quoque.

PHINEIDAE nomen familiae seu tribus, cui Phineus originem dedit, Salmas. ad Solin. p. 1182.

PHINEUM locus Ponti, a Piineo conditus. Stephan.

PHINEUS Agenoris fil. Hellanico: Hesiodo vero Phoenicis et Cassiopeae, Agenoris nepos, frater Cilicis, Dorycli et Atamini. Hic Rex Arcadiae, vel, ut alii, Thraciae, vel, ut rursus alii, Paphlagoniae, uxorem duxit Cleopatram (quam quidam Schenoboeam vocant) ex qua genuit Orythum et Crambum, ut Sophocles, ut alii, Mariandynum et Thynum; vel, ut rursus alii, Palaemonem et Phinea: quibus, mortua [orig: mortuÔ] priore coniuge, Harpalycen, Calais et Zethae sororem, novercam superinduxit; quamvis Flaccus Valerius non Harpalycen, sed Cleopatram Boreadum sororem vocet, cui etiam Apollonii Scholiastes subscribit, qui l. 1. dicit, Phineum Cleopatram Boreae et Orithyiae filiam uxorem duxisse secundam vero Idaeam, Dardani filiam, novercam superinduxisse: cuius suasu filios suos ex Cleopatra susceptos excaecavit. Quapropter et ipse excaecatus est a Diis, et Harpyriae contra eum missae, quae cibos et mensam eius


page 725, image: s0725b

turpissime oedarent [perhaps: foedarent]. Postea vero devenientibus ad ea loca Argonautis, a Calai et Zethe, fratribus alatis, rursus ad Strophadas insulas fugatae sunt. At Orpheus, Phineum, insanientem uxoriis philtris, deiecisse e scopulo duos filios autumat, quare a Zete et Calai, ut durius exilium perpeteretur, in Bistoniam ablegatum et ab aliis luce privatum asserit. Postremo occisus est ab Herculecum is in solitudine liberos Phinei offendisset excaecatos, comperissetque eos calumniis novercae eiectos fuisse. Apollonius l. 2. Argonaut.

*)/enqa d' e)pa/ktion oi)=kon *)aghnori/dhs2 e)/xe *fineu\s2,
*(/os2 peri\ dh\ pa/ntwn o)low/tata ph/mat' a)ne/tlh,
*(ei/neka mantosu/nhs2, th\n ei( pa/ros2 e)ggua/lice
*lhtoi/+dhs2, ou)d' o(/sson o)pi/zeto kai\ *dio\s2 au)tou=,
*xrei/wn a)treke/ws2 i(ero\n no/on a)nqrw/poisi.
*tw=| kai\ oi( gh=ras2 me/n e)pi\ dhnaio\n i)/allen.
*ei)k d' e(/let' o)fqalmw=n glukero\n fa/os2, ou)de\ ga/nusqai
*)/ena a)peiresi/osin, o(/ssa oi( ai)ei\
*qe/sfata peuqo/menoi perinai/etai oi)ka/d' a)/geiron.

Propert. l. 3. El. 4. v. 41.

Aut Alcmaeoniae furiae, aut ieiunia Phinei.

Virg. Aen. l. 3. v. 210.

------ Strophades Graio [orig: Grai˘] stant nomine dictae
Insulae, Ionio in magno, quas dira Celaeno,
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
Clausa domus, mensasque metu liquere [orig: liquŕre] priores.

Val. Flaccus l. 4. v. 423.

Postera non cassae Minyis Aurora retexit
Noctis iter; nova cuncta vident; Thynnaeaque iuxta
Litora, fatidici paenis horrentia Phinei,
Dura Deum [orig: Deűm], summoque lues urgebat in aevo.
Quippe nec extorrem tamitm, nec lucis egentem,
Insuper Harpyiae Typhonides, ira Tonaentis,
Depopulant; ipsoque dapes praedantur ab ore.
Talia prodigia, et tales pro crimine poenas
Perpetitur, spes una seni, quod pellere saevam
Quondam fata luem dederant Aquilone creatis.

Statius l. 8. Theb. v. 255.

Qualis, post longae Phineus ieiunia poenae,
Nil stridere domi volucres ut sensit abactas,
(Nec dum tota fides) hilaris mensasque torosqile
Nec turbata feris tractavit pocula pennis.

Nic. Lloydius. Eius vero regnum Ioppen fuisse, Mela innuit, l. 1. c. 11. Et Ioppe, ante diluvium, ut ferunt, condita, ubi Cepheum regnasse [orig: regnÔsse] eo [orig: ] signo [orig: sign˘] incolae affirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam arae cum religione plurima retinent. Et Conon scribit apud Photium in Excerptis, fratres fuisse duos, Cepheum et Phineuma, et Cephei Regnum fuisse in regione, quae postmodum quidem Phoenicia, tum vero Iopia dicta fuerat, a Ioppe maritima urbe sic appellata. Imperii autem limites erant a nostro mari, usque ad Arabes, Rubri Maris accolas. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 564.

PHINICE in veter. Notit. provinciarum Romanarum, pro Phoenice.

PHINNI vide FENNI.

PHINON [1] civitas Idumaeorum. Gen c. 36. v. 41. Latine gemma, sive aspiciens, aut os aeternitatis, vel os filii: aut ex Hebr. et Syro os piscis, ab ore, scil. non ab osse.

PHINON [2] una mansionum Israeliticarum in deserto, Numer. c. 33. v. 43. Vide Phaeno.

PHINOPOLIS urbs Ponti a Phineo dicta. Steph. Phinopoli adhuc Sophiano, seu Flipoli aliis, apud Philiam promontor. urbs Thraciae maritima haud procul ab ore Ponti, inde paulo supra 5. mill. pass. recedens. Ex Plin. l. 4. c. 11. Ferrarius.

PHINTA Messeniorum Rex post Sybotam, quo [orig: qu˘] tempore Telecius Spartanorum Rex a Messeniis occisus est: Polymestor vero apud Arcades regnavit. Eum excepit Antiochus. Pausan. Messeniacis.

PHINTHIA Siciliae fons, in quem, ut Apion refert, nihil immergi potest, sed omnia fluitant, Plin. l. 31. c. 2. *fintia\s2 Diodoro. Unde Phalaridi in epp. opidani sunt *fintiei=s2. Item amicus Damonis cuiusdam, ut in Plutarcho in venimus. Quamquam apud Val. Max. l. 4. c. 7.exemp. ext. 1. et Cicer. l. 3. de Off. c. 10. Pythias dicitur.

PHINTIAS vide PINTHIAS.

PHINTONIS seu PHINTON Capellae, insul. inter Sardiniam et Corsicam. Plin. l. 3. c. 6. Ptol. Isola rosa Ortelio, Isle de Figo Pineto.

PHIOPS Rex Memphitarum XX. post Metu-Suphim, coepit sexennis, regnavit ad annos usque C. Syncellus p. 58. Idem cum Apappo Maximo Thebanorum Rege, cui regno tum Memphiticum accessisse videtur. An idem Cheops vel *xai/wy Herodoti; Chemnus Diodoro, ab infuscata forte facie, cuit uterque pyramidem maximam attribuit, quam Manetho a Suphide exstructam tradit? Sane et serior Phiopis aetas, et regni tum amplitudo, tum diuturnitas, tanto operi satius convenire videtur. Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. III. Vide quoque Apappus Maximus.

PHIRAESI Scandiae insul. populi Ptol. Franci Turnebo, cuius opinionem reiecit F. Hotoman. in Francogallia, et merito quidem, ut a vero alienam.

PHIRRICUS vide CLAUDIUS.

PHIRSTIMUS Persidis fluv. in Sinum Persicum influens, inter Sitiogagum, quo [orig: qu˘] Pasagardas 7. diebus navigatur, et Granium, qui per Susianam fluit. Plin. l. 6. c. 23. Vide Phryitimas.

PHISCON Mons urbec. longa Hetruriae, Monte Fiascone. in provinc. Patrimonii: 10. mill. pass. ab Orvieto in Meridiem Romam versus 50. circiter. Dicitur et Mons Phiscon.