December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0716b

PHILIPPUS [54] Ludovicus fil. secundo genitus, ex Maria Catharina Luneburgica, Adolfi Frederici Duxcis Megapolitani, Suerinensis familiae conditoris, defuncti A. C. 1658.

PHILIPPUS [55] I. Pomeraniae Occidentalis Dux, fil. georgii, qui Wolgastensem ramum condidit, ex Aemilia Palatina, adiutus a Patruo Barnimo X. cognomine Pio, Principe Stettinensi, qui toto [orig: tot˘] triennio [orig: trienni˘] audiverat Lutherum, in ditione sua Papatu abolito [orig: abolit˘] formulam administrationis, per Ioh. Bugenhagium conscriptam, publicari curavit. Cum eodem A. C. 1541. de divisione Principatus [orig: Principatűs] et Ecclesiasticorum bonorum transegit Obiit A. C. 1560. Pater ex Maria Saxonica plurium liberorum, e quibus Ioh. Fridericus pridem A. C. 1556. Camini Episcopus electus Patri successit, Barnimi XI. Casimiri IX. qui sine prole decessere [orig: decessŕre], et Bogislai XIII. qui Barti. ac Ernesti Ludovici, qui Wolgasti sede fixa [orig: fixÔ], familiam propagarunt [orig: propagÔrunt]. Hoc [orig: H˘c] enim natus Philippus Iulius cognomine Animosus, post sterile cum Agnete Brandenburgica matrimonium, decessit A. C. 1625. Illo [orig: Ill˘] vero plures geniti, e quibus.

PHILIPPUS [56] II. Patris successor, a prudentia ac literis commendatur, fratri Francisco Episcopo Caminensi, quem a comitate commendant, licque A. C. 1620. Bogislao XIV. familiae totius Pomeranicae ultimo, successionem reliquit. Vide iterum Spenerum libro [orig: libr˘] saepius cit. in Familia Wandalica, etc. Fuere [orig: Fuŕre] quoque Philippus Dux Holsatiae, lineae Sonderburgicae, fil. Iohannis Iunioris auctor rami Glucspurgii, a prudentia Oeconomica singulariter commendatus: Item fllius minor naru Francisci II. Ducis Lawenburgici ex primo matrimonio Margaretae Pomeranae, qui Patrem morte sua [orig: suÔ] A. C. 1605. praecessit. Philippus item Ludovicus ex filiis Alexandri Sonderburgici, Augustus tandem Philippus, Philippi Ludovici frater maior natu, qui initio [orig: initi˘] duarum sororum Olderburgicarum, postea Mariae Sibyllae Nassoviae maritus, sub Hollandis stipendia egit; ut alios hac [orig: hÔc] quoque vice omittam. COMITES PRINCIPESQUE NASSOVII.

PHILIPPUS [57] Everhardi Comitis ex uxore Helfenstenia filius, Catharinam sibi Hanovicam iunxit cumque ea arcem exstruxit Solmensem, unde Comitum Solmensium prima origo. Hoc [orig: H˘c] enim coniugio [orig: coniugi˘] natus Otto primus Solmae Comes fuit.

PHILIPPUS [58] Iohannis Comitis filius ex Machtilda (Werneneri Castilae Comitis filia) uxorem habuit Imaginam, Ottone Hannoviae Comite genitam, atque ex ea suscepit Iohannem, Canonicum Argentinensem, Philippum, Burggravium Kiburgi creatum, Ottonem, Getam et Annam, Landgravii Hassiae ac Thurigiae nuptiis illustratam. Fuit et Philippus Georgii Comitis et Iohannae Banneriae filius, Praepositus Baurensis. Sed hi ex antiquioribus. Philippus, ex filiis Iohannis cognomine Senioris, e priori eius coniugio cum Elisabetha Landgravia Leuchtenbergica inito, natus Dillenburgi A. C. 1566. Heidelbergae aliquandiu literis operam navavit, inde Ludgunum Batavorum avocatus, maturam Marti indolem militiae vivis exemplis addiscendae commodavit. Primum fortitudinis specimen edidit in expeditione contra Alexandrum Farnesium Antverpiae imminentem; Praefecturam dein Gorchemii Worcumi et Lovenstenii oppidorum non longo [orig: long˘] intervallo [orig: intervall˘] ad ripam Vahalis sitorum et Magisterium Equitum, una cum Legionis cura, nactus; anno [orig: ann˘] aetat. 24. astu capiendae Bredae caliidum consilium primus invenit; anno [orig: ann˘] inde sequenti in obsidionibus Zutphaniae, Daventriae, Hulstae, Noviomagi, strenuam Mauritio Principi navavit operam; e quibus ultimam, in praemium laborum, gubernandam et praesidio [orig: praesidi˘] suo [orig: su˘] firmandam, accepit. Ductor postea 2. legionum Henrico IV. Galliae Regi a Proceribus Belgii auxilio missus, in Rothomago obsidendo fortem operam inpendit; Ducem Parmensem, ad vicum Ransonium, reliquias recolligentem, Regis impetum alacriter sequutus, fudit. Hinc domum reversus, in obsidione Stenvici Mauritio praesto fuit: cuius ductu sequente anno [orig: ann˘] Gertrudenbergam capit, frustra Mansfeldio [orig: Mansfeldi˘] renitente. In liberanda postmodum Covorda et expugnanda Groninga iterum Mauritii comes: expeditionem; his defunctus, in agrum Luciliburgensem suscepit et iunctus Bullonio Duci, terrorem hostibus non parvum iniecit. Sed paulo post, dum fortius, quam [orig: quÔm] felicius, cum Mondragonio dimicaret, vulneratus in hostium manus pervenit, a quibus Rhenobergam abductus, ibi ex vulneribus decessit, Arnhemii magnifice sepultus.

PHILIPPUS [59] fil. Ludovici Henrici Comitis cui Dullenburgum sedes obtigit, ex Catharina Ludovici Comitis Syno Witgenstenii filia defuncta [orig: defunctÔ] A. C. 1651. una cum fratre Adolfo Canonicus Magdeburgensis, in Aula Electoris Brandenburgici aliquandiu haesit. Obiit caelebs A. C. 1657. aetat. 27.

PHILIPPUS [60] fil. Adolfi Comitis Wisbadensis, ex Margaretha Hannoviensi, primus Comitum Wisbadiensium Lutheri reformationem amplexus est. Obiit A. C. 1521. ex Adriana (filia Iohannis Baronis Bergae ad Scaldim) Catharinae (Comiti Reipolsenaci nuptae) Philippi (qui natus A. C. 1516. non fuit multi aevi) Margaretae (Valsordiae Antistitis) Adolfi (cui uxor obtigit Francisca filia Ducis Limburgens.) Balthasaris (qui fratri successit) et Annae Monialis. E quibus Balthasar, ex filio Iahanne Ludovico nepotem, inter alios, habuit Iohannem Philipoum, quarto [orig: quart˘] aetatis anno [orig: ann˘] defunctum.

PHILIPPUS [61] fil. Iohannis (qui ex Gerlaco filio nepos Adolfi Imperatoris Weisburgensem ramum orsus est (ex Anna Iohannis Comitis Saraepontani filia unica [orig: unicÔ], Patri successit. Obiit A. C. 1429. Pater ex Catharina Lotharingica (Frederici Ducis filia [orig: filiÔ] ) Margarithae (Gerhardo Rodemaccero nuptae) et Philippi II. ex


image: s0717a

Anna [orig: AnnÔ] dein Hohenloica [orig: HohenloicÔ], altera [orig: alterÔ] coniuge, Iohannis Comitis Saraepontani et Annae (cui Georgius Hennebergicus maritus obtigit.)

PHILIPPUS [62] II. ditionibus per annos 63. praefuit usque ad A. C. 1492. Ex uxore Catharina (filia Emiconis Comitis Leiningensis) suscepit Iohannem, qui ante Patrem mortuus, ex Elisabetha Ludovici cognomine Pacifici Hassiae Landgravii filia Ludovicum reliquit, ad quem avitarum ditionum hereditas et successio est devoluta.

PHILIPPUS [63] III. praefati Ludovici fil. ex Margaretha (Adolfi Comitis Nassoviae Wisbadensis rami filia [orig: filiÔ] Patri defuncto A. C. 1523. successit. Obiit A. C. 1559. ex priori coniuge Anna (Alberto [orig: Albert˘] Comite Mansfeldio [orig: Mansfeldi˘] genita [orig: genitÔ] ) Alberti: ex posteriore Amalia Isenburgica [orig: IsenburgicÔ] (filia Iohannis Comitis) Philippi Saraepontani Comitis Annae Amaliae (quae Georgii Seniori Comitis Nassov. Dillenburgesi nupsit) et Annae Amaliae, Philippo Rhingravio elocatae, parens. E quibus Albertus, Saraepontanam ditionem, post obitum fratris, denuo coniuxit Comitatui Weilburgensi. Eo [orig: ], inter alios, genitus Ludovicus, Patris successor, numerosam prolem ex Anna Maria Cassellana, atque in hac Phdippum quoque filium habuit.

PHILIPPUS [64] fil. Ioh. Ludovici Comitis Saraeppontani defuncti A. C. 1545. Patri successit; sed eo [orig: ] fratreque Adolfo [orig: Adolf˘], sine heredibus, defunctis, stemma Saraepontanum Weilburgensi, unde avulsum erat, denuo annexum est.

PHILIPPUS [65] Guilielmus maximus natu Guilielmi Principis Arausionensis, ex Anna (Maximiliani Burae et Leerdami Comitis filia) prima eius coniuge filius, obortis Belgicis turbis, ex Academia Lovaniensi, spretis huius privilegris, captivus in Hispaniam abductus 28 integross annos iti degit. Tandem inde liberatus Patri in Principatu Arausionensi successit: uxorem sibi iunxit Eleonoram, Henrici Borbonii Principis Condaei filiam sed nulla [orig: nullÔ] ex ea prole suscepta [orig: susceptÔ], obiit A. C. 1618. Moderatione animi, affabilitate, alios demerendi studio [orig: studi˘], inclitus. Ei successit in Principatu frater Mauritius.

PHILIPPUS [66] Wolffgangus ex filiis Georgii Comit. Nassoviae Dillenburgici rami (Iohanne Seniore geniti) et Annae Amaliae Saraepontanae. brevis aevi.

Johannes PHILIPPUS [2] prioris frater, Lutetiae decessit anno [orig: ann˘] aetatis 17. sedani sepultus etc. Cyr. Lentulus Principum Nassov. Geneal. MS.

PHILIPPUS [67] Maria Vicecomes Mediolanensis, filius Iohannis Galeacii, fratri Iohanni Mariae successit, A. C. 1412. Obiit A. C. 1446. Iunius Hist. Mediol Duc. praeter iam supra memoratos. VIRI ILLUSTRES.

PHILIPPUS [68] Episcopus Hierosolymitanus, post Beniaminum, Euseb. in Chron. A. C. 114. Item, Pseudopapa, post Paulum 1. pulsus postea, Anastas. in vit. Pontif. Item, Episcopus Cretensis, scripsit contra Marcionem, saeculo [orig: saecul˘] 2. Hieronym. de Scriptor. Eccl. Item, presbyter, Hieronymi discipulus. Scripsit in Hiobum, etc. Gennad. Catal. Vir. Illustr.

PHILIPPUS [69] rusticus, nutritor Alexandri Severi Imperatoris. Occurrit apud Ael. Lamprid. in Vita huius, c. 13. Nutritor Philippus provenit casu, unus ex rusticis, quod nomen Patri Alexandri Magni fuit.

PHILIPPUS [70] Albertus, Carmelita, Germanus, cognomine de Nussia, loco [orig: loc˘] natali; prope Francofurtum. Docuit Theologiam Parisiis et Coloniae, scripsitque in Canticum, in Magistrum Sententiarum, Homilias, etc. Trithem. de Vir. Ill. etc.

PHILIPPUS [71] Albinius Angus, Mathematicus et Philosophus insignis: edidit Canones Tabularum, etc. Lelandus et Pitseus, de Scriptorib. Angl.

PHILIPPUS [72] Aldegondius vide Marnixius.

PHILIPPUS [73] Alenconius Cardinalis Archiepiscopus Rotomagensis, fuit filius Caroli Magnanimi, Comitis Alenconii qui, frater Philippi Valesii, obiit in memorabili praelio ad Cresciacum, quo [orig: qu˘] Galli ab Eduardo III. victi. Cum Carolo V. aliquid negotii habuit, lite paulo post composita [orig: compositÔ]. Vicarius Generalis status Eccles. ab Urbano VI. creatus, paulo post ab eodem, ne Clementis VII. partes amplecteretur, verito, dignitatibus suis exutus est. Sed a Bonifacio IX. restitutus, Obiit Romae, A. C. 1397. Duchesnius et Auberius Histor. Cardin. Morerius, in Dictionar. Histor.

PHILIPPUS [74] Appianus Mathematicus insignis docuit Ingolstadii, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘] scriptis inclitus. Voss. de Scient. Mathem. c. 16. ž. 23. et c. 44. ž. 25. Fil. Petri, qui scripsit Cosmographiam German. Inscriptiones Orbis. Bavariae descrptionem, Antiquitates Europae, Descriptionem peregrinationis S. Pauli, Instrumentum Astronomicum repraesentans folium populi, Quadrantem Astronomicum, Instrumentum primi Mobilis etc. Vide Petrus Appianus.

PHILIPPUS [75] Bastonus, Carmelita Anglus, floruit A. C. 1320. Frater Roberti, similiter Carmelitae, qui eruditione, pietate, scriptis celebres. Lucius. Pitseus. de Scriptorib. Anglic.

PHILIPPUS [76] Benitius fundator Ordinis Annuntiatae, Florentinus. Obiit A. C. 1285. Morerius in Dictionar Histor.

PHILIPPUS [77] Bergomensis vide Iacobus Phil. Forestius.

PHILIPPUS [78] Beroaldus Bononiensis, cruditione inter primos saeculi 15. Humaniores literas Parisiis, Parmae, alibi docuit. Opera eius edita Basileae, A. C. 1513. Pater Philippi, sub Leone X. Bibliothecae Vaticanae praefecti: quem inter illustres sui saeculi poetas collocant Lilius Giraldus, et Erasmus, in Ciceroniano. Floridus Sabinus, Lect. Subcisiv. l. 2. c. 9. et 19. Pierius Valerianus, de infelic. literator. l. 1. Paul. Iovius, elog. c. 51. et l. 3.


page 717, image: s0717b

de vita Leonis X. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 11. Gasner. in Biblioth. Possevinus in Appar.

PHILIPPUS [79] Beverlaeus, Anglus, scripsit in Philosophiam Aristotelis. Pitseus, in append.

PHILIPPUS [80] Boncompagnus Cardinal. nepos Gregorii XIII. Venetiis, Henricum III. e Polonia reducem excepit, magnis negotiis adhibitus, Obiit A. C. 1586. aetat. 38. sub Sixto V.

PHILIPPUS [81] cognomine Bonus, Burgundiae Dux, eius Iohannis filius, qui ad Monterellum occidus est, et multos in Francia motus excita vir sub regib. Carolo VI. et VII. vixitque usque ad imperium Ludovici XI. Chron. Burgund. Vide supra.

PHILIPPUS [82] Bosquerius Franciscanus, ex Hannonia, obiit, A. C. 1631. Opera eius in volum. 3. prodierunt. Henr. Willotus, Athen. Franc. Valer. Andr. Ribileth. Belgic.

PHILIPPUS [83] Brasserius huius popularis; Edidit Sidera illustr. Hannoniae Script. A. C. 1637. et Bibliothecam Hannoniae, A. C. 1639.

PHILIPPUS [84] Bromierdus Dominicanus Anglus, voce scriptisque inclitus, A. C. 1490.

PHILIPPUS [85] Cabassolius Episcopus Cavallonensis, purpuram accepit ab Urbano V. cum Patriarchae Hierosolymitani titulo. Ditioni Pontificiae a Gregorio XI. praefectus, cum Paparum sedes Avenio esset, Obiit Perusii, A. C. 1372. Scripsit de Nugis Curialium, et Homilias. Petrarchae familiaris. Vide huius l. 2. ep. 1. et 2. et l. 4. ep. 95. et 96.

PHILIPPUS [86] Chabotius Bare Brionius, Francisco I. gratus; ab hoc Admiralius Galliae et exercituum in Sabaudia ac Pedemontio Dux creatus est: cum illo Ticini captus, in tractatu Hispalensi egregiam operam navavit. Massiliam strenue, contra Brbonium Principem tuitus, tandem Burgundiae praefecturam accepit. Obiit A. C. 1543. Brantomus, tom. 1. Vir. Ill. Moret. in Dictionar. Histor.

PHILIPPUS [87] Chambraeus Cardinalis Bononiensis: gravis et eruditus. Obiit Romae, A. C. 1550. Thuan. l. 3. Hist. Duchesn. Hist. Burg. l. 4. Iustellus, Histor. Tur. Auberius Hist. Carl.

PHILIPPUS [88] Cluverius Gedanensis, celebris saeculi huius Geographus; descriptione veteris Germaniae, Italiae, Siciliae Introductione ad Geographiam, famam immortalem meruit. Obiit Lugduni Barav. A. C. 1623. aetat. 43.

PHILIPPUS [89] Cominaeus Argentenii Dominus, gente Flander, Historicus eximius. An aetat. 8. in Aulam Caroli Audacistransiit, mox muneribus variis adhibitus. Dein A. C. 1464. ad Ludovicum XI. Galliae Regem se applicuit, a quo magni aestimatus, et negotiis gravissimis admotus, cum Helena Chambaea, ex Comitiva in Andibusfamilia, coniugium iniit. Variarum linguarum, Gallicae inprimis, Germanicae et Hispanicae peritus, Latinae prorsus rudis; doctus viros amavit, et ut iudicio [orig: iudici˘], ita rerum usu insigni praeditus fuit, Historiam sui temporis Gallice scripsit; complexus res gestas A. 34. sub Ludovico XI. et Carolo VIII. Dignus Philippus Alexandris, Lipsii iudicio [orig: iudici˘]. Hanc postea in linguas varias translatam vidimus. Tandem tamen, postquam Ludovici Cubicularius, Pictavii Senechallus aliisque muneribus amplissimis functus fuisset, proditionis accusatus, triennium in vinculis fuit: sed, ab omnibus desertus, ipsemet sui apologista auctor fuit, ut incolumis dimitteretur. Obiit in Pictonibus, A. C. 1509, aetat. 64. Pater Iohannae, Renato Britoni, Comiti Pentheuriae, nuptae. Lips. not. ad l. 1. Polit. Marchantius Comm. Flandr. l. 1. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 10. Duchefnius, Hist. Castession. Sleidanus, etc.

PHILIPPUS [90] Corneus ICtus Perusianus Perusii, Ferrariae et Pisis publice docuit, et iura annos prope quinquaginta professus est: Nonnullis de Iure confectis Commentariis, fere octogenarius decessit A. C. 1460 in urbe patria. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

PHILIPPUS [91] Decius Mediolanensis, ICtus insignis, Pisis docuit, ibi coniugio [orig: coniugi˘] contracto [orig: contract˘]. dein Ticini Professor fuit. Concilii Pisanidefensor, direptis aedibus, in Galliam se recipera coactus, biennium Avariti fuit: Valen tiam dein a Ludovico XII. invitatus, Sensator Parlamenti ibi factus est. In patriam tandem redux, Obiit Senis. A. C. 1535. aetat. 80. Opera eius saepe edita. Paul. Iovius, elog. c. 88. Fischard. in vit. Iuriscons. Gesner. in Biblioth. etc.

PHILIPPUS [92] Eichstadius Episcopus huius in Bavaria urbis, pietate et scriptis inclitus, A. C. 1322. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 64. l. 3. c. 4.

PHILIPPUS [93] Ferrarius Cardinalis Tolosanus, vel secundum alios, siculus, floruit A. C. 1394. Ab Urbano VI. variis Legationibus adhibitus, Tritiem. de Vir. Illustor. Alegr. in Parad. Carmel. Alius, Geographus doctissimus, Alexandria orundus, Professor regium Mathematum Ticini: Edidit A. C. 1605. Epitomen Georgraphiae libris 4. Dein Topographiam in Martyrologium Roman. Topographiam Poeticam, etc. Inprimis Lexicon Georgraphicum; quod A. C. 1627. post auctoris mortem, qui anno [orig: ann˘] ante obiit, Mediolani editum, a Baudrando Paris. ingenti accessione auctum, ante paucos annos denuo prodiit.

PHILIPPUS [94] Gezza Dominicanus Romanus, Cardinalis ab Urbano VI. creatus est A. C. 1378. Praesulum sui aevi doctissimus: Scrpisit in Physicam Aristotelis. Obiit A. C. 1384. Onuphr. et Ciaccon. in Urban. VI.

PHILIPPUS [95] Grevius Canellarius Parisiensis, eruditione claruit. A. C. 1237.

PHILIPPUS [96] Gualterus Castellionaeus, Insulis Flander, Theologus et Poeta, A. C. 1250. Scripsit Alexandreida, libris 10. Flores super Psalterium, Morale dogma Philosophorum, de Mahumeto, etc. Henr. Gandav. in Catal. Sixtus Senensis in Bibl. Sacr. Barthius, Advers. l. 52. c. 16. et c. 10. l. 31. Voss. de Hist. Latin. l. 2. c. 59. et Poet. Lat. c. 6. Obiit Castellione, iuxta Epitaphium eius:

Insula me genuit, rapuit Castellio nomen,
Perstrepuit modulis Gallita tota meis



page 718, image: s0718a

PHILIPPUS [97] Harvengius cognomine ab Eleemosyna, Abbas in Hannonia, Ordin. Praemonstrantium, S. Bernhardi amicus. Scripsit vitam S. Augustini, etc. commentaria m Canticum, de Clericorum dignitate, etc. Quae omnia Duaci edita, A. C. 1620. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 49. Valer. Andr. Biblioth. Belg.

PHILIPPUS [98] Huraldus Cancellarius Galliae. Fil. posthumus Rodolphi, Britonis, bello [orig: bell˘] Neapolitano [orig: Neapolitan˘] occisi. Post quam Pictavii literis vacasset [orig: vacÔsset], Historiae postmodum se dedit, inde Parisiis Praesidis Thuani filia [orig: filiÔ] ducta [orig: ductÔ], Henrici Andii primo Cancellarius, variisque Praefecturis ornatus, postea Birago successit, A. C. 1578. donec A. C. 1588. a Rege mandato [orig: mandat˘] accepto [orig: accept˘], domi se continuit. Sub Henrico IV. revocatus in Aulam, ibi denuo officio [orig: offici˘] suo [orig: su˘] functus est, usque ad A. C. 1599. quo [orig: qu˘] obiit aetat. 72. Thuan. Hist. l. 3. Scaevola Sammart. elog. l. 4. et Hist. Geneal. Mezeray. Hist. Gall. etc.

PHILIPPUS [99] Kersbelius Gandavensis, an Siculus? Carmelita, scripsit de Conceptione immaculata B. Virginis, contra Vincentium de Novo Castro, Iacobinu. Obiit Lutetiae, A. C. 1385.

PHILIPPUS [100] Leidensis Hollandus, Ius Canonicum Parisiis docuit; Principibus suis, Episcopo Ultraiectino et Gregorio XI. carus. Obiit A. C. 1386. scripsit de Rei publ. cura et sorte principantis: quod Ioh. Severinus edidit Lugduni Batav. A. C. 1516.

PHILIPPUS [101] Lenoncurtius Cardinalis Archiepiscopus Remensis, ab Henrico III. et IV. ut et Sixto V. in pretio habitus. Obiit A. C. 1592. Marlot. de Arch. Remens. etc.

PHILIPPUS [102] de Levis Cardinalis Metropolitanus Ecclesiae Arelatensis. Obiit Romae, A. C. 1475. Saxius Pontif. Arelat. et.

PHILIPPUS [103] Lucemburgicus Cardinalis magnis negotiis praefuit. Ab Alexandro VI. in Galliam missus, ad dissolvendum matrimonium Ludovici XII. cum Iohanna, dein iterum sub Iulio II. eodem [orig: e˘dem] Legatus iit. Praefuit Sedi Atrebatensi cum magna nominis fama [orig: famÔ]. Obiit A. C. 1519. aetat. 74. Monumentum eius intestinis bellis disiectum. Nicolaus Vignerius, Hist. Lucemburg. Corvaserius, Hist. Episcop. Coenoman. Frizo Gall. Purpur. Duchesnius et Auberius, Histor. Cardinal. et.

PHILIPPUS [104] Masia Papiae dominus, Galeatii Mediolani ducis fil. Hist. Mediolan.

PHILIPPUS [105] Montanus et Montcalerius, ille Doctor Paris. Erasmi amicitia [orig: amicitiÔ] inclitus: hic Franciscanus, floruit saeculo [orig: saecul˘] 14. Ambo scriptis clari.

PHILIPPUS [106] Mornaeus Vir tam pacis quam [orig: quÔm] belli artibus clarissimus, e Plessiaca familia. Scriptis publicis, de Ecclesia, optime meritus, inter quae Mysterium Iniquitatis: de Eucharistia, etc. qui postremus liber, lingua [orig: linguÔ] vernacula [orig: vernaculÔ] scriptus, cum, ob styli elegantiam, per omnium volitaret manus, Theologi Pontificii periculum veriti, passim in contionibus in eum in vehebantur. Hinc cum collatione instituta [orig: institutÔ], Rege praesente ac Proceribus, David Perronius, Episcopus Ebroicensis, quaedam falso, quaedam verbis truncatis, in illo, ex Patribus et Scholiasticis allegata, a Mornaeo, contenderet, A. C. 1600. hic sibi a Perronio editionibus castratis ac mutatis impositum conquestus, libello [orig: libell˘] edito [orig: edit˘] causam defendit. Henrico IV. Regi, a quo Salmurio Praefectus datus, carissimus fuit. Vide Thuan. Hist. l. 23. Petr. Matth. in Henr. 4. Isaac. Casaubonum in Epist. etc.

PHILIPPUS [107] Nerius Fundator Preshyterorum Oratorii, in Italia: Florentinus: Orationi adeo intentus, ut saepe quadraginta hora in ea continuaret. Obiit A. C. 1595. aetat. 80. Inter Sanctos relatus a Gregorio XV. A. C. 1622. Anton. Galonus, in eius vita.

PHILIPPUS [108] Parisiensis priscus Poeta Gallus, A. C. 1260.

PHILIPPUS [109] Portius Carnutensis, Abbas: henrici Andiigratia [orig: AndiigratiÔ] florens, eum in Poloniam sequutus est, reducemque ad Patrium regnum capessendum iterum deduxit. Eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘], in Normanniam se recepit, in qua sub obsequium Henrici IV. redigenda, non parum laboravit. Poeta Gallus insignis, scripsit poemata varia, quae uno [orig: un˘] volumine edita, cum versione Gallica Psalmorum Davidis. Modestia [orig: ModestiÔ] inter primos sui saeculi, ut qui Archiepiscopatum quoque Burdigalensem recusare ausus est. Obiit A. C. 1606. aetat. 61. Sammart. elog. l. 5. etc.

PHILIPPUS [110] Ribbetius Provincialis Carmelitarum, in Catalonia, Obiit A. C. 1391. Scripsit varia. Trithem, de Vir. Illlustr. Luc. Biblioth. carmel. Voss. l. 3. de Hist. Lat. c. 3. etc.

PHILIPPUS [111] Sidetes Sida [orig: SidÔ] Pamphiliae oriundus, sub Theodosio: Chrysostomi familiaritate illustris. Scripsit Historiam Christianam libris 24. Socrat. Hist. l. 7. c. 27. Niceph. Calist. l. 14. c. 29. Phot. Cod. 35. Andr. Schottus, not. ad Phot. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 20.

PHILIPPUS [112] Strozza fil. Petri Mareschallum Galliae, natus Venetiis, A. C. 1541. aetat. 7. in Galliam missus est, ut ibi literas et arma tractare disceret. An. 15. aetatis sub Carolo Cossaeo meruit. Dein Caleti expugnationi, etc. interfuit: post Andelorii mortem Praefectura [orig: PraefecturÔ] donatus peditatus Gallici. Ab Henrico III. Sancti Spiritus eques creatus, pauloque post, cum classe in Lusitaniam, Antonium adiutum missus est; Ab Hispanis, in quorum manus incidit, contra militiae iura necatus. A. C. 1582. Brantom. Commentar. l. 4. Avila, bell. Civil. Gall. Mazeraeus Hist. Gall.

PHILIPPUS [113] Villerius ex nobili familia de Insula Adami, Gallus, M. Magister Ordin. Melitensis, A. C. 1521. quem honorem ei invidens Andreas Amaratus Lusitanus, Rhodi amittendae occasionem praebuit. Cum enim Solimannus A. C. 1522. illa [orig: illÔ] frustra aliquandiu oppugnata [orig: oppugnatÔ], iam re infecta [orig: infectÔ] discedere pararet, Amarati Cancellarii et Iudaei Medici monitu, in obsidione perrexit. Sic Magister, deditionem facere coactus, tanto in honore apud victorem fuit, ut benignissime ab ipso exceptus, rogaretur secum manere. Sed frustra, Villerius inde in Cretam, et Siciliam nave, cuius velo unico inscriptum, Afflictis spes unica rebus, delatus,


image: s0718b

Viterbium tandem pervenit, quod oppidum ipsi donatum est a Clemente VII. Melita [orig: MelitÔ] dein a Carolo V. Equitibus concessa [orig: concessÔ], illuc profectus, A. C. 1530. Obiit A. C. 1534. aetat. 70. Iacob. Bos. sius, Petrus Boissatus, et Ioh. Balduinus, Histor. Melit. l. 18. 19. et seq. Bellocarius, l. 17. Iac. Borbonius, de Obsidione Rhodi. Spondan. in Annalib.

PHILIPPUS [114] Vitriacensis Poeta Gallus, Episcopus Meldensis. Metamorphoses Ovidii Gallice vertit, in gratiam Iohannae Borboniae, uxoris Caroli Quinti. Obiit A. C. 1351. Morerius in Diction. Histor.

PHILIPPUS [115] Wielanus nobilis Belga, amplissimis sub Philippo I. muneribus functus; Scripsit Historiam Flandriae, etc. Obiit A. C. 1519. Vide Valer. Andr. Biblioth. Belg. Sander l. 3. de Gand. Scr. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 10. Philipp. Labbeum, de Phil. etc.

PHILISCUM oppid. Parthorum ad Euphratem, non procul a Damasceno campo, Plin. l. 5. c. 26.

PHILISCUS [1] Atheniensium Tyrannus, Olymp. 23. Item caelator egregius, qui Venerem in Octaviae porticu, item Latonam, Dianam, Musas novem et Apollinem nudum insculpsit. Item alius, de quo Dionis epitome in Pompeio: *kike/rwna fugo/nta ei)s2 *makedoni/an *fi/lisko/s2 tis2 e)c *)aqhnw=n au)tw=| gwo/menos2 gnw/rimos2, filoso/fois2 lo/gois2 paremuqh/sato. Nic. Lloydius.

PHILISCUS [2] Comicus Graecus. auctor fabularum quarundam, Suid. Alius, dictus Agrius, quia de Apibus scripsit, ruri semper versatus, Plin. l. 11. c. 9.

PHILISCUS [3] ab Artaxerxe Persarum Rege, missus, ad Graecos, de communi intre se pace ineunda. Re, propter Thebanos consentire propositis conditionibus nolentes, irrita [orig: irritÔ], rediit in Asiam, bis mille mercenariis apud Lacedaemonios relictis, mercede iam persoluta [orig: persolutÔ]. Diodor. Sic. l. 15. f. 494. p. Olymp. 102. An. 4.

PHILISTAEI seu PHILISTIIM sive PHILISTINI populi Iudaeis finitimi, a Mestaim filio Cham progeniti, regionem inferiorem ad mare meditertraneum, quae rectius Philistina dicitur, a Castro peregrinorum, seu Dor aut Caesarea Palaestinae, vel turre Stratonis usque ad Gazam aut torrentem Aegypti possederunt, est in tribu Dan. Vide Phylistiim.

PHILISTIDES Mallotes nomen Historici seu Geographi, Geographicum tractavit argumentum, apud Plin. l. 4. c. 12. de quo vide Salmas. ad Salin. p. 169.

PHILISTINAE Fossae quod alii Tartarum vocant, inquit Plin. l. 3. c. 16. unum ex Padi ostiis Fossena Leandro, et C. Fabricio. Tartari fluvii etiam Tacit. l. 3. Hist. c. 9. meminit. Nunc Po grande, ramus praecipuus Padi, versus eius ostium, in quem influit Tartarus, in loco la Fuosa; idcirco Tartarum ostium Padi dictum fuit6 etiam, quod antea Porto delle Fornaci; nunc Porto Viero, eo quod Veneti fossam perduxerunt ad Portum Vicrum, aliquanto magis ad Austrum, ostium vero Porto delle Fornaci obturarunt [orig: obturÔrunt], Baudrand.

PHILISTIO Poeta Mimicus, Tiberii principatu, in Urbe clarissimus. Eius meminit Cassiodor. l. 4. Ep. ult. Minus etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta [orig: tantÔ] Philistionis cautela [orig: cautelÔ] repertus est, ut eius actus poneretur in literis, quatenus mundum curis edacibus aestuantem laetissimis sententiis temperasset [orig: temperÔsset]. Hieron. Apol. contra Rufinum quasi mimum Philistionis et Lentuli ac Marulli strophiam eleganti sermone cofictam. Amm. Marcellin. l. 30. Et Iudices patiuntur interdum doctos ex Philistionis et Aesopi cavillationibus quam ex Aristidis illius iusti et Catonis disciplina productos. Vide quoque Eusebiurn Chron. et in voce Philistion Magnesius.

PHILISTION [1] Nicaeus, poeta Comicus, Socratis aetate, nimio [orig: nimi˘] risu mortuus est. Euseb. in Chron. Olymp. 196. Ann. 3. Epiphan. de Manich. Marcellin. Chron. Sidon. Apollin. l. 2. ep. 2. Item Locrensis medicus, Gell. l. 17. c. 11. De priore Martial. l. 2. Epigr. 41. v. 15.

Mimos ridiculi Philistinis.

Vide et supra.

PHILISTION [2] Magnesius, Poeta Comicus, floruit Romae, post Horatium paulo. Inventor Mimorum, iuxta Cassiodorum. An idem cum praecedente? Vide ibi. Plurimi certe utrumque distinguunt.

PHILISTIUS Milesius: Musicae primum operam dedit, evasitque clarissimus tibicen. Ad oratoriam demum conversus, auditor fuit Isocratis. Alius Syracusanus, historiographus, propinquus Dionysiityranni, postea ab hoc in exilium pulsus, quod illo [orig: ill˘] inscio [orig: insci˘] Leptinis fratris filiam sibi iunxisset. In exilio scripsit res Siculas libris 12. qui liber a priscis impense laudatur. Dein sub Dionysio iuniore revocatus, classe comparata [orig: comparatÔ] illum contra Syracusanos, a quibus pulsus erat, defensurus, victoria [orig: victoriÔ] excidit. quare sibi ipse necem conscivit. Diodor. Sic. l. 16. Plut. in Dione. Ioseph. l. 1. contr. Appion. Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 6.

PHILIX nutrix Domitiani Imperatoris.

PHILLIS [1] Delius, peri\ au)lhtw=n Athenaeo citatur, l. 14.

PHILLIS [2] Thraciae regio Pangaeo monti circumiecta, Phylis Stephano dicitur.

PHILLYRA mater Chronis Centauri, a qua Chiron Phillyrides dictus est, teste Servio [orig: Servi˘] in l. 3. Georg.

PHILO [1] is fuit, qui ex Proserpina filia. quam in balneis conspexerat, sustulisse creditur Mercurium. quem cum vellet exponere, consuluit mathematicum quendam, a quo hoc accepit responsum, puerum futurum maximum rerum divinarum interpretem: quo [orig: qu˘] nomine eum servavit ac diligenter educavit. Hic [orig: Hţc] Mercurius Hermes Trimegistus vulgo vocatur.

PHILO [2] scriptor Erat osthene antiquior, literis prodidit navigationem in Aethiopiam, Strab. l. 2. Non dubium autem, quin Antigonus Carystius hunc ipsum Philonem signet Histor. Mirab.


image: s0719a

c. 160. At non aeque apertum est, diemne, an alius Philo signetur a Iosepho l. 2. contra Appionem: saltem Philo Biblius esse nequit, qui Iosepho [orig: Ioseph˘] iunior fuit. Fuit et Philo Thebanus, quo [orig: qu˘] Plutarchus teste utitur, in Alexandro. Item Philo Metapontinus, tibicen et Poeta. Stephanus in *metapo/ntion. Vitruvius alterius cuiusdam meminit, in Praefat. l. 7. Item Philo, qui librum scripsit de armamentario Athenis a se exstructo, opere plane admirando, quod a Sylla fuisse incensum Plut. testatur, in Sylla. et Appian. de bello Mitthridatico. Idem forte Philo est, qui de machinis scripsit, Tzetzae memoratus Chil. 2. Hist. 35. Fuit etiam Philo Heracleota, cuius de rebus mirabilibus librum citavit, Porphyrius l. peri\ *stugo\s2; atque inde fortasse sunt miranda illa, quae de Galli Gallinacei, graculi, et apum amore erga hominem ex Philone prodit Aelian. l. 12. c. 37. Fuit praeterea Philo Philosophus, cuius historiam Ecclesiasticam, in Annalibus suis, laudat Michael Glycas, Constantin. Porphyrog. de Them. Occ. c. 9. Voss. de Histor. Graec. l. 2. 3. 4. Leo Allat. de Philonibus. Alius praeterea est Philo Byzantius, qui de 7. orbis miraculis scripsit, quem debemus Viro Cl. Leoni Allatio, qui eundem edidit, scholiisque doctis illustravit Romae. A. C. 1640. Nic. Lloydius.

PHILO [3] Oniae temporibus, librum Sapientiae, Salomoni tributum, condidit, de quo vide Voss. de Idolol. l. c. 11. uti de Philone auctore libri de Antiqq. Iudaic. supposititio c. 30.

PHILIO Academicus, Clitomachi discipulus, Romae profitebatur, quo profugerat Mithridatico [orig: Mithridatic˘] bello [orig: bell˘], atque a Cicerone cultus est.

PHILO [4] Iudaeus, Alexandriae natus, disciplinisque omnibus eruditus, in nostra et Graecorum philosophia bene versatus, eloquentiae Platonis adeo aemulator, ut proverbium fuerit: Aut Plato Philonizat, aut Philo Platonizat. In divinis autem legibus et patriis institutis, quantus fuerit, ex his quae nobis librorum suorum tradidit monimentis, palam est, saeculo [orig: saecul˘] 1. Temporibus Caii Caesaris, quanta acciderent Iudaeis mala, descripsit, ubi et suam legationem pro Iudaeis apud ipsum Imperatorem retulit. Sub Claudio, iterum Romam profectus, cum Christianis ibi contulisse, inque horum gratiam tam benigne de S. Marci discipulis, quos Alexandriae habebat, sensisse creditur. Opera eius ultimo Parisus prodierunt, A. C. 1640. cum versione Sigismundi Gelenii, etc. Dividuntur in 3. partes: quarum 1. Cosmopoetica, 2. Historica, 3. Iuridica, seu Legalia continet. Vide plura de eo apud. Ioseph. Iud. Antiq. l. 18. c. 10. Clem. l. 1. Strom. Euseb. Hist. l. 2. c. 18. l. 7. Praep. Euang. et in Chron. An. Chr. 34. 37. 39. Hieron. in Catal. Ptol. in Marc. etc. Phot. Cod. 103. 104. 105. Epiphan. Augustin. Oros. Rufinum, Isidorum, Theodoret. Suidam, Neceph. Trithem. Petavium, et Voss. de Hist. Graec. p. 191.

PHILO [5] Carpathius Episcopus ab Epiphanio ordinatus, sub finem saeculi 4. Comementatus est in Canticum Canticor. Vertit Stephanus Salvatius, Suid. in Lex. Bellarm. de Scriptorib. Eccl. Possevin. in appar.

PHILO [6] Herennius Byblius genere, grammaticus tempore Adriani Imperatoris de cuius imperio scripsit, et multa alia. Vide Suid. Sixtum Senens. Miraeum: inprimis autem Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 10. Vide et Herennius.

PHILO [7] statuarius, Hephaestionem expressit, Tatianus.

PHILOBOEOTUS mons Boeotiae in Elaticis campis. Plut. in Sylla.

PLILOCALIA castellum in Themiscyrena, non procul a Tripoli fluvio et castello, Plin. l. 6. c. 4.

PHILOCANDRUS insula Cycladum, Ptolemaeo. Vide Pholegandrus. Baudrando Policandro, Insula parva maris Aegaei, 20. mill. pass. a Milo Insul. in Ortum, 55. a Creta in Boream.

PHILOTHARIS Pictor nobilis, de cuius tabula, ab augusto in Curia, parieti impressa, sic Plin. l. 35. c. 4. Idem in Curia, quam in Comitio consecrabat, duas tabulas impressit --- -Alterius admiratio est, puberem filium seni patri similem esse, sava [orig: savÔ] atatis differentia [orig: differentiÔ], supervolante aquila dranconem complexa [orig: complexÔ]. Philochares hoc suum opus esse testatus est. Immensa, vel unam si quis tantum hanc tabulam aestimet, potentia artis; cum propter Philocharem, ignobilissimos alioquin Glaucionem filiumque eius Aristippum, Senatus Populusque Romanus tot saeculis spectet.

PHILOCHORUS Atheniensis, vir doctissimus et vates tempore Eratosthenis, exstinctus insidiis Antigoni Macedoniae regis ob amicitiae suspicionem cum Ptolemaeo rege. Scripsit Atthidis libros 17. qui continent res gestas Atheniensium, et reges, et magistratus, usque ad Antiochum cognominatum Deum, aliaque complura, Suidas. Eius sextum laudant Scholia in Aristoph. Ranas, Act. 1. Sc. 5. Vide ibid. Act. 5. Sc. 1. Fuit Cycni fil. i(erosko/pos2.

PHILOCLES [1] Archon Athenis, Olympiad. 97. An. 1. Item Olymp. 114. Ann. 3.

PHILOCLES [2] Atheniensis, poeta Tragicus, non ita multo post Euripidem, Aeschyli ex sorore nepos, ab iracundiae vitio Bilis appellatus. Vel etiam *(almi/wn, ab a(/lmh: salsa amarugo. Patrem habuit Philopithem. Facie fuit imprimis foeda [orig: foedÔ], capiteque in cristae formam acuminato [orig: acuminat˘]. Unde Corydus dictus. Scripsit fabulas centum, reliquitque filios nomine Philippum et Morsimum, et ipsos Poetas Tragicos, Suidas.

PHILOCLES [3] Carcini fil. de quo Scholiast. in Aristophan. Crabr. et Aves.

PHILOCLES [4] Ptolemaei Dux, qui Caunum, corruptis annonae praefectis, redigit in potestatem, Polyaen. l. 3. in fine, c. 16. Alii codices habent Diocles.

PHILOCLES [5] Poeta Comicus. Vide de aliis Philoclesi, Scholia in Aristophanis Aves p. 554. Item p. 601. 602.

PHILOCOMMODUS puerulus, cuius mentio apud Ael.


page 719, image: s0719b

Lamprid. in Commodo, c. 9. multos a Commodo neci destinatos, tabula [orig: tabulÔ] occidendorum arrepta [orig: arreptÔ] et evulgata [orig: evulgatÔ], liberavit. Locus Lampridii est, Multos praeterea (Commedus) paraverat interimere, quod per parvulum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta, I. e. abstulit vel extulit, ut habet Casaubonus. Vel. per fenestram forte in locum inferiorem deiecit, ut vellet Gruterus: nisi aliter doceret Herodianus, quem de puero et tabula occidendorum pluribus agentem omnino vide.

PHILOCRATES [1] Athenis quidam, qui questum avibus exercebat, de quo Aristoph. in Avibus.

PHILOCRATES [2] vir Atheniensis, proditionis nota [orig: notÔ] infamis apud Demosthenem. Alius eius nominis edidit *qessalika\, quorum librum 2. citat Athen. l. 6.

PHILOCRENE Bithyniae oppidum apud Gregoram, circa Nicaeam videtur.

PHILOCTEMON luxuriosus quidam Athenis, qui continuo [orig: continu˘] agitabat convivia. Vide Aristophanem in Crabronibus, et Scholiastem p. 520. E.

PHILOCTETES Paeantis fil. comes Herculis, cui idem moriens in Oeta monte mandavit, ne corporis sui reliquias cuiquam indicaret: idque iurare eum adgit, deditque pro munere pharetram et sagittas Hydrae felle intinctas. Quare cum postea Delphico [orig: Delphic˘] orauclo [orig: oraucl˘] moniti essent Graeci, ad evertendam Toriam, sagittis Herculis opus esse, inventus Philoctertes, et de Hercule interrogatus, negavit primum se scire, quid illi accidisset: cum illi vehementius urgerent, tandem mortuum esse confessus est: cumque illi instarent, ut sepulchrum eius sibi indicaret, ne iusiurandum violaret, ictu pedis locum ostendit. Posthaec, cum ad bellum Troianum duceretur, quod ipse solus Lernaeis sagittis uti posset, unius sagittae casu, in pede, quo Herculis tumulum monstraverat, vulnere pene immedicabili affectus est, cuius foetor, cum a Graecis ferri non posset, in Lemno relictus est. Verum, occiso [orig: occis˘] Achille, Ulysses in Lemnium regressus, ad Troiam illum reduxit, ubi et Pariden, singulari certamine ab eo provocatus, sagittis interfecit. Eversa [orig: EversÔ] aitem Troia [orig: TroiÔ], pudore, ne in patriam aeger rediret, impeditus, in Calabriam venit, ibique Petiliam condidit, tandem vero opera [orig: operÔ] Machaonis medici lanatus est. Porro Philoctetem hydra [orig: hydrÔ] morsum aiunt Sophocles et Lycophron. Theocritus, in Ara, addit hoc ei contigisse, dum contemplaretur sepulchrum Troii, ab Achille occisi, quod in templo Apollinis Thymbraei erat. Vide Ovid. Metam. l. 13. Natalem Comit. l. 4. Mythol. c. 5. etc. Propert. l. 2. El. 2. v. 59.

Tarda Philoctetae sanavit trura Machaon.

Ovid. Trist. l. 5. eleg. 2. v. 13.

Pene decem totis aluit Paeantius annis
Pestiferum tumido vulnus ab angue datum.

Fabulam narrat Servius. ad illud Aen. l. 3. v. 401.

Parva Philoctetae subnixa Petilia muro.

Argonautam facit Valer. Flac. l. 1. v. 391.

Tu quoque Phryxaeos remo Paeantie Colchos
Bis Lemnon visure petis, nunc cuspide patris
Inclitus, Herculeas olim moture sagittas.

Nic. Lloydius

PHILOCYNEGUS Graece filoku/nhgos2, nomen canis venatici, in vetere Epitaphio, quod Pergami hodieque exstat, in haec verba:

*tou)/noma filoku/nhgos2 e)moi\, ta=os2 ga\r u(pa/rxwn
*qhrsi\n e)pi\ foberoi=s2 kraipno\n e)/qhka po/da.
Latine sic reddi potest:
Philocynegus ego dicor: quo [orig: qu˘] nomine dignus,
Saepe graeda pressi non remorante feras.

Vide Iac. Sponium Itiner. Graeciae Part. 3. p. 26. ubi tamen pro po/da polu\ habet, quod corruptum videtur.

PHILODEMUS [1] peri\ tw=n e)n *(ro/dw| *sminqe/wn Athenaeo memoratur, l. 10. Haud scio, an alius a Philodemo Epicuro, natione Gadarensi, qui a Strabone l. 16. inter celebres Gadarae viros memoratur, Is Poeta fuit, vixitque Ciceronis aetate, a quo memoratur, in Pisonem. Ubi sic Ascon. Pedianus, Philodemum significat, qui fuit Epicureus, illa [orig: illÔ] atate nobilissimus, cuius et poemata sunt, Lil. Gyraldus suspicatur eundem, quem nominat Horatius Serm. l. 1. Sat. 3. v. 122. Gallis hanc Philodemus ait. Vide Lil. Gyrald. Dial. de Poetis, et Gassend. in vita Epicuri l. 2. c. 6. Nic. Lloydius.

PHILODEMUS [2] Fullo primum, dein poeta Comicus; quem Aristophanes saepe ridet, Athenaeo quoque memoratur.

PHILODOCUS secundus ex illis, quos Lacedaemonii Rhodum, ad sedandam factionem Atheniensium, quae ibi recrudescebat, miserunt, Olymp. 97. An. 2.

PHILOGELOS non puto verum nomen fuit, sed fictum, nempe se ita vocavit, quia libro [orig: libr˘] suo [orig: su˘] ridiculas esset narrationes complexus. Unam earum refert Tzetzes Chil. 8. Hist. 250.

PHILOGONUS Antiochensis Episcopus, A. C. 318. post Vitalem, Operam dedit, ut reliquiae incendii, persecutione Diocletianaea [orig: DiocletianaeÔ] excitati, abolerentur, fortiterque Licinii quoque furore tolerato [orig: tolerat˘], Confessoris nomen meruit, Nascenti Arianismo in sua dioecesi obnixus strenue, ab Ario multis iniuriis affectus. Obiit A. C. 324. Successit S. Eustathius. Theodoret. l. 1. c. 2. et 6. Baron. in Annal. Hermantius, in vita Athanasii.

PHILOLAUS [1] Crotoniates, Pythagoricus quidam philosophus, cuius tres libros Plato, cum tenui admodum esset pecunia [orig: pecuniÔ], decem milibus denarium [orig: denariűm] mercatus est, quod pretium a [orig: Ô] Dione Syracusano acceperat. Omnia Harmonia [orig: HarmoniÔ] et Necessitate


page 720, image: s0720a

fieri docuit, terramque circulariter moveri credidit. Demetrius quoque eum primum de natura rerum scripsisse refert. Hic cum aliquem discipulorum e vinculis liberare vellet, unum librorum suorum Dionysio tyranno obtulit, quem hic Platoni tradidit, iste autem illo [orig: ill˘] ad Timaeum suum conficiendum usus est. Alii addunt, Platonem ab amicis, eius scripta redemisse, illum obiisse. Diog. Laert. l. 8. Alius Corinthius, qui thebanis leges dedit, ex familia Bacchiadum, amicus Dioclis, qui Olympia vicit: sed ubi ille civitatem deseruit, commotus, ob amorem matris Alcinoae, thebas migravit, atque ibi ambo defuncti sunt. Habitavit igitur ob huiusmodi causam apud thebanos, legesque illis descripsit, et de aliis quibusdam, et de sobole procreanda, quas illi proletarias vocant. et hoc praecipue ab illo provisum, ut numerus hereditatum conservetur. Aristoteles l. 2. politic. c. ultimo [orig: ultim˘].

PHILOLAUS [2] Tarentinus recensetur Vitruvio l. 9. c. 9. inter eos qui gnomonica vel Organica quaedam reliquerunt, apud Salmas. ad Solin. p. 636. Vide supra ubi de Gnomonice.

PHILOLOGIA quae aliter Grammatice; una ex partibus Polymathiae, cuius reliquae partes sunt, Mathesis et Logica. Significat qutem Polymathia illum disciplinarum orbem, quae ante Philosophiam addisci solent. Vide Philonem Iudaeum, Quintilianum l. 1. Clementem in Strom. libris. Origenem in Philocalia, Synesium in Dione etc. Porphyrius de his omnibus apud Ioh. Tzetzem Histor. Chil. 11. sect. 377.

*deute/rws2 de\ e)gku/klia maqh/mata kalou=ntai.
*(o ku/klos2 to\ sumpe/rasma pa/ntwn tw=n maqhma/twn.
*grammatikh=s2, *(rhtorikh=s2, au)th=s2 filosofi/as2,
*kai\ tw=n tessa/rwn de\ texnw=n tw=n u(p' au)th\n keime/nwn,
*th=s2\ a)riqmou/shs2, mousikh=s2, kai\ th=s2 gewmetri/as2,
*kai\ th=s2 ou)ranoba/monos2 au)th=s2 a)stronomi/as2,
*)egku/klia maqh/mata deute/rws2 tau=ta pa/nta,
*(ws2 e)/graye *porfu/rios2 ktl.

Secundo autem circulares disciplinae vocantur.
Circulus enim conclusio est omnium disciplinarum;
Grammatices, Rbetorices, ipsius Philosophiae,
Et quatuor Artium sub ipsa positarum,
Arithmetices, Musices, Geometriae,
Et quatuor Artium sub ipsa positarum,
Circulares disciplinae secundo hae omnes sunt:
Ut scripsit Porphyrius etc.

Dispescitur vero Philologia in duas parte, quarum prior continet Artes sermonis formatrices, Grammaticam, scil. Rhetoricen, et Artem Metricam: Posterior historias enarrans, Geographiam, Chronographiam, Genealogiam et Historiam pragmaticam sive proprie dictam, complectitur: de quibus omnibus accurate agentem adi Gerh. Ioh. Vossium lib. de Philol. Elogium eius apud Erasmum in Origenis vita tale est: Si quis dicat, Grammatices professionem nihil habere memorabile: sciat, olim senile et arduum fuisse negotium. Nec enim a Doctore tantum exspectabatur declinationum, coniugationum et constructionum ratio; sed praeter sermonis elegantiam, praeter plurimorum Auctorum lectionem, praeter antiquitatu et omnium historiarum notitiam, requirebatur Poetices, Rhetorices, Dialectices, Arithmetices et Cosmographiae Musicesque notitia. Minore negotio [orig: negoti˘] tres Iuris Doctores absolveris, quam unum Grammaticum, qualis fuit Aristarchus apud Graecos, apud Latinos Servius ac Donatus. Eandem omne ponere studiorum fundamentum, pulere Fabius l. 1. c. 4. asserit: Grammatice: aiens, plus habet operis, quam ostentationis; et nisi ea fundamenta aliarum Artium feliciter ieceris, corruet quidquid superstruxeris. Nimirum ut aedificare volentibus prior est fundamenti cura, proxima autem structurae; ita etiam seres habet in doctrinarum studiis. Fundamentum autem ponit literatura, sive varia eruditio: quam Philologiam dicimus, vel etiam grammaticen. Quod nomen nunc contemptui est, sed insipientibus: qui nesciunt plus habere momenti in recessu, quam promittat in fronte. Alioqui non de hac Arte scripsissent Ter. Varro et Iulius Caesar: ille disciplinarum omnium cognitione nulli secundus; hic rerum gestarum magnitudine facile princeps. Vide quoque supra Eruditi, et infra Polymathia.

PHILOLOGUS nomen viri, Roman. c. 16. v. 15.

PHILOMBROTUS Archon Atheniensis Olymp. 46. cuius anno [orig: ann˘] secundo [orig: secund˘] Pediaei Diacrii et Patalii, seditionem novam propter aeris alieni, quo [orig: qu˘] demersi erant, magnitudinem; Athenis excltarunt [orig: excltÔrunt]; cui malo, cum finis nullus appareret, Soloni, civi Atheniensi seditio componenda, et Res publ. novis legibus constringenda, commissa est, Plutarch.

PHILOMEDES Lampreus Nicanore Piraeeo imminete, cum plebischtum fecisset, ut Athenienses omnes arma caperent et Phocioni Imperatori parerent, a Phocione id neglectum est.

PHILOMEDUS Phocensibus, qui a Thebanis ac Thessalis bello [orig: bell˘] petebantur, promittens, se bellum feliciter confecturum, cum Dux esset creatus, praetextu belli mercenarios collegit, affatimque sacris pecuniis ad eam rem ausus, Ducatum belli convertit in Tyrannidem. Polyaen. l. 5. c. 45. Forte rectius legitur Philomelus. Vide ibi. Nic. Lloycius.

PHILOMELA Pandionis Atheniensium Regis filia, quam Tereus, Thraciae Rex, qui Prognem sororem eius uxorem duxerat, visendae sororis praetextu, a patre abductam, in itinere violavit, et ne flagitium cuiquam indicaret, linguam ei praecidit, arctissimaeque custodiae eam inclusit. Verum illa (uti erat lanificii peritissima) rem omnem, quo [orig: qu˘] gesta erat ordine, in tela depinxit; eamque per famulam ad Prognem misit: quae quam vis sororis iniuria [orig: iniuriÔ] gravissime commota, ultionem tamen in Orgiorum tempus distulit, quo [orig: qu˘] tempore magna [orig: magnÔ] mulierum caterva [orig: catervÔ] comitata,


image: s0720b

thyrsisque et pellibus instructa, sororem carceri eripit, et in regiam perducit, ubi communicato [orig: communicat˘] cum illa consilio [orig: consili˘], Itym filium suum iugulat, patrique comedendum apponit: illoque [orig: ill˘que] epulis tam nefandis iam satiato [orig: satiat˘], sub finem cenae pueri caput in convivium affert. Quo [orig: Qu˘] agnito [orig: agnit˘], Tereus furore percitus, cum stricto [orig: strict˘] gladio [orig: gladi˘] uxorem insequitur, in upupam commutatur, etiam nunc cristam militarem in capite gerentem. Progne autem in hirundinem, Itys vero in Phasianum, imo in Phassam, fa/ssan. Servius Danielis. Philomela denique in Lufciniam, etiam hodie de Terei iniuria suavissimo [orig: suavissim˘] cantu conquerentem. Quidam hanc fabulam, ad cantus [orig: cantűs] harmoniam, et sonorum, qui ex avibus audiuntur, varietatem refer unt. Alii ad mores, et dicunt hanc fabulam docere, cohibendos esse effrenatos animi motus, quibus homines ad furorem compelluntur. Impetus autem Venereus, et vindictae cupiditas reddunt homines insigniter immanes. Ac tyrannus libidinum sordibus inquinatus, recte fingitur in upupam commutatus. Vide Tereus, Meursium de Reg. Athen. ubi de Pandione, et Ovid. Metam. l. 6. Martial. l. 14. Epigr. 75.

Flet Philomela nefas incesti tercos, et quae
Muta puella fuit, garrula fertur avis.

Virg. Georg. l. 4. v. 511.

Qualis populea [orig: populeÔ] maerens Philomela sub umbra [orig: umbrÔ].
Amissos queritur fetus, quos durus arator
Observans nido [orig: nid˘] implumes detraxit, at illa
Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
Integrat, et maestis late loca questibus implet.

Vix creda (inquit Ludovicus de la Cerda ) ut ingenia Poetarum aspiraverint ad gloriam hac [orig: hÔc] comparatione: adeo saepe illam advocant. Ab uno Sophocle septies assumitur, semel in Aiace, semel in Antigone, bis in Trachiniis, ter in Electra. Ab Homero bis Odyss. 16. et 19. Eam usurpat Euripides in Phoenissis, Qu. Calaber l. 12. et 7. Oppianus 1. Halieut. et 5. Moschus epitaphio Bionis, Callimachus in lavacro Palladis, Nonnus Bassaricon [orig: Bassaric˘n] secundo. *)ade/spotos2 quidam Anthologiae libro [orig: libr˘] tertio [orig: terti˘]. Usi sunt etiam eadem [orig: eÔdem] comparatione Latini, quorum versu apponam. Catullus ad Ortalum Epigr. 66. v. 14.

Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulia, assumpti fata gemens Ityli.

Ovid. Fast. l. 4. 481.

Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querelis
Implet, ut amissum cum gemit ales Ityn,

Et in Ep. 15. Heroid. v. 151.

Quin etiam rami positis lugere videntur
Frondibus, et nullae dulce queruntur aves.
Sola virum non ulta pie maestissima mater
Concinit, Ismarium Daulias ales Ityn,

Pedo Albinovanus de morte Drusi:

Talis, in umbrosis mitis nunc denique silvis,
Deesset Threicium Daulias ales Ityn.
Halcyonum tales, ventosa per aequora, questus
Ad surdas tenui voce sonantur aquas.

Senec. in Hercul. Oet. Actu 1. v. 198.

---- ---- Fugit vultus
Philomela suos, natumque sonat
Flebilis Ityn. ---- ----

Octavia apud eundem secum loquens. Actu 1. v. 6.

Repeto assuetos iam tibi questus
Atque aequoreas vince Halcyonas
Vince et volucres Pandionias.

Papinius l. 9. Theb. v. 360. Halcyones tantum memorat:

Fluctivagam sic saepe domum, madidosque penates.
Halcyone deserta gemit, cum pignora saevus
Auster, et algentes rapuit Thetis mvida nidos.

Nic. Lloydius. In mortem Philomelae avis, hoc [orig: h˘c] Epitaphio [orig: Epitaphi˘] lusit Lazarus Bonamicus seu Alexander Ferrarius, apud Licetum de Lucernis l. 2. c. 57.

Cecropios edocta modo Philomela canendo,
Altera quae Siren, altera Musa fuit.
Cui volucres circum mirantes carmina cunctae,
Cessere [orig: Cessŕre] oblitae, dum canit illa, sui:
Continuitque gradum properans tum saepe viator;
Constiti ipse suo [orig: su˘] et flumine Medoacus.
Delinita etiam dulci Proserpina cantu
Ad Stygios rapuit gaudia nostra lacus.
At Dominus tantae volucris perculsus amore,
Huic docta [orig: doctÔ] erexit digna sepulchra manu.

Vide et Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 88. qui et de Philomela carmine, vulgo O vidio tributo, a Grammatico quodam Christiano compositum esse docet ibid. c. 49. cui adde A. Schottum, l. 2. Observat. Poetic. c. 51.

PHILOMELIUM urbs magnae Phrygiae Strab. l. 12. versus confinia Galatiae Australis et Fontes Maeandri, 4. mill. pass. ab Apamea in Boream, 25. a Peltis in Otrtum, Gentile Philomeleus.

PHILOMELUS [1] Phocensium dux, templum Delphicum occupavit, Locrenses vicit. Dein, sociis eius a Locrensibus et Thebanis superatis, ipse a Boeotis, in loco arboribus denso, circumventus, et in rupe quadam conclusus, obstricto [orig: obstrict˘] exitu, se ipse praecipitem dedit, ne in hostium manus veniret, Olymp. 106. An. 3. Et hoc unum erat ex tribus mortis sacrilegis destinatae generibus. Philomeli meminit Iustinus l. 8. c. 1. Item Pausan. in Phoc. Diodor. Sic l. 16. etc. Apud Polyaenum vero [orig: ver˘] l. 5. c. 45. male appellatur *filo/mhdos2 pro *filo/mhdos2. Nic. Lloydius.

PHILOMELUS [2] apud Martialem ponitur, pro ditissimo citharoedo, l. 4. epigr. 5. v. ult.

---- Numquam sic Philomelus eris.



image: s0721a

dem, l. 3. epigr. 31. v. ult.

Plus habuit Didymus; plus Philomelus habet.

PHILOMENES Paphlagonum Rex, a quo insequentes principes cognomen sumpserunt, Alex. ab Alex. l. 1. c. 1.

PHILOMOLPHUS Asiae minoris oppid. Nicetas.

PHILON [1] Aenian a Graecis in Asia ab Alexandro constitutis, post excessum eius defectionem agitantibus, Dux electus, de quo vide Diodor. Sic. l. 18.

PHILON [2] Medicus nobilis, qui cum medicamenta quaedam ad medendi usum exquisitissime concinnaret, et egregias quasdam Alexipharmacas facultates, eas Deorum manus appellabat, veluti divinas et salutares. Cael. Rhodig. l. 28. c. 11.

PHILON [3] Phocensis pecuniassacras administravit, quarum cum rationem reddere non posset, sacrilegii damnatus est, et ultimis cruciatibus affectus, animam efflavit, Olymp. 108. An. 2.

PHILON [4] Phricodemi Tyranni filius, Polyaen. l. 8. c. 46.

PHILONIDES [1] Alexandri M. cursor, cum ex Sicyone Elim petebat, illud spatium, quod mille et ducentorum erat stadiorum, vel, quod idem est, centum et sexaginta milliarium, novem diei horis confecisse; cum vero ex Elide Sicyonem reverteretur, declivelicet iter, ac per hoc brevius, non nisi quindecim horis emetiri potuisse, legitur apud Plin. l. 2. c. 1. cuius causam Auctor iste hanc reddit, quod eunti cum Sole iter esset, at remeans Solem obvium contrario [orig: contrari˘] praeverteret occursu. Vide quoque de eo Solinum c. 1. et ad hunc Salmas. p. 45.

PHILONIDES [2] Melitensis quispiam, aliis Meliti filius, qui quia erat praegrandi corpore, ceterum adeo insulsus et indoctus, ut Phyllius eum e Camelo, Theopompus Aphrodisius et asinum et matre asina [orig: asinÔ] natum dixerint: Hinc abiit in proverbium, Indoctior Philonide.

PHILONIUS portus Corsicae, Ptol. Porto vecchio hodie Leandro et Nigro. Aliis Porto Favone, Favonii portus. Vide ibi.

PHILONOME aliis Polybea, altera Cycni uxor, postquam obiisset Proclea, ex qua Tenum et Ghemitheam (non nullis Leucotheam ) susceperat. Capta Teni seu Tenni privigni amore eum de stupro compellavit, illumque scelus aversatum, apud Patrem, tamquam vim sibi parantem, accusavit; qui calumniaetemere credens, filium ilico arrcptum arcae iinclusit sicque praecipitavit in mare. Sed innocentis iuvenis misertus Neptunus, avus eius, arcam ad Leucophryn insulam appulit, ubi Tenus benigne exceptus et pro Rege habitus, suo de nomine Insulam Tenedon appellavit. Ex Homeri Scholiaste Il. u. Plut. *(ellhnikoi=s2, Heraclides de Rebus pub. Iohannes Meursius Notis in Lycophronem, ad v.

*yudrai=si fh/mais2 larnakofqo/rou r(ifa/s2,
Variis loquelis alvei discrimina.

PHILONOMIA Nyctini et Arcadiae filia, dum in venationibus cum Diana versaretur, in Martem incidit, qui, sumpta [orig: sumptÔ] pastoris forma [orig: formÔ], gravidam puellam effecit. Ea vero gemellos enixa, patris metu in Ery manthum eiecit infantes, qui Deorum providentia [orig: providentiÔ] illaesi, delati ad cavam quandam quercum dicuntur, ubi cum lupa quaedam Iustra haberet, propriis abiectis in fluentum catulis, infantibus ubera praebuit; quod quidam Telephus pastor conspicatus; susceptos pueros educavit, ut suos. Et alterum quidem Lycastum, alterum vero Parrhasium appellavit. Hi deinde Arcadiae regnum successione consecuti sunt.

PHILONOMUS et Gallias, fratres Catanenses. Stobaeus, ex Aeliano, refert, flammas incendii ex Aetna erumpentis miraculose cessisse duobus filiis in humeros sublatos parentes senes efferentibus. Verba adscribam: *prw/th| kai\ o)gdokosth=| *)olumpia/di fasi\ th\n *ai)/tnan r(h=nai, o(/te kai\ filo/nomos2 kai\ *kalli/as2 oi( *katanai=oi tou\s2 e(autw=n pate/ras2 a)ra/menoi, dia\ me/shs2 th=s2 flogo\s2 e)ko/misan, tw=n a)/llwn kthma/twn katafronh/santes2, a)nq' w(=n kai\ a)moibh=s2 e)/tuxon th=s2 ei)s2 to\ qei=on. *to\ ga\r pu=r qeo/ntwn au)tw=n die/sth kaq' o(\ me/ros2 e)kei=noi paregi/nonto.

PHILONUS pagus in Aegypto inter Nilum et sinum Arabicum, Strab. Pentapoleos regionis vicus in Africa [orig: AfricÔ], Ptolem.

PHILOPATOR [1] cognomen aliquot Aegypti Regum, vide Ptolemaus.

PHILOPATOR [2] Cilicum Regulus, post Polemonem; memoratur Tacito, Annal. l. 2. c. 42. Per idem tempus, Antiocho [orig: Antioch˘] Comagenorum, Philopatore Cilicum Regibus defunctis, turbabantur nationes, plerisque Romanum, aliis regium imperium, cupientibus. Erat A. C. 17. C. Caelio [orig: Caeli˘], L. Pomponio [orig: Pomponi˘] Consulib. Ei successerunt Reguli nonnulli obscuri. Idem ibid. c. 78. ubi Regulos Cilicum auxilia Pisoni misisse, ait. Vide Cilicia, it. Polemon.

PHILOPAPPUS Consul suffectus, principatu Nervae Traiani, memoratus in Inscr. veteri, cuius adhuc quaedam pars superest, Athenis in Musaeo, ubi sculptus in marmore currus triumphalis, statuam eius ferens, praecedentibus iconibus quibusdam et sequente Victoria [orig: VictoriÔ], etiamnum visitur. Ad pedem statuae legitur,

*f*i*l*o*p*a*p*p*o*s *e*p*i*f*a*n*o*u*s
*b*h*s*a*i*e*u*s.

Bisa [orig: BisÔ] enim, Atticae demo [orig: dem˘], oriundus erat. Ad dextram,

*b*a*s*i*l*e*u*s *a*n*t*i*o*x*o*s *b*a*s*i
*l*e*w*s *a*n*t*i*o*x*o*u.

Quamvis enim Bisae natus, gente tamen Syrus et ex posteris Antiochi fuisse videtur, in cuius honorem Antiochidi tribui nomen datum. Ibidem in columella semiruta [orig: semirutÔ] Inscr. ista legitur,



page 721, image: s0721b

C. IULIUS C. F.
FAB. ANTIO
CHUS PHILO
PAPPUS COS:
FRATER AR
VALIS SULLE
CTUS INTER
PRAETORI
OS AB IMP.
CAESARE
NERVA
TRAIANO
OPTUMO
GERMANICO
DACICO.

Vide Iac Sponium Itiner. Gracia Part. 2. p. 204. et seqq.

PHILOPHRON 5000. militum Pelusii, in praesidio collocatorum, contra ingruentes Persas, Praefectus. Diod. Sic. l. 15.

PHILOPOEMEN Megalopolitanus, Dux Achaeorum praestantissimus, Lacedaemonios, et Messenios multis cladibus afflixit. Fortis et eruditus, Graecorum ultimus. Fuerat discipulus Ecdemi et Diophanti Philosophi. Primum sortitudinis specimen edidit in ex pugnatione Patriae, quam Cleomenes Spartanorum Rex occupaverat. Dein Antigonum Tutorem, Achaeorum hyperaspistem sequutus, in Sparta occupanda, utliem ei navavit operam: Victor postea prope Messenam, in Peloponneso, contra Aetolos, Romanorum foederatos. Paulo post, prope Mantincam, Machinidam tyrannum Lacedaemoniorum in pugna interemit. A Nabide huius successore mari victus, mox terra [orig: terrÔ] refudit cladem: cum illo [orig: ill˘] superato [orig: superat˘] Spartam captam moenibus nudavit, abrogatisque Lycurgi legibus Spartanos Achaeis subiecit. Captus Olymp. 149. a Democrate Messeniorum tyranno, neci datus est. Plutarchus, in eius vita. Polyb. Liv. l. 35. c. 25. 27. etc.

PHILOPONUS Iohannes Haeresiarcha. Grammaticus celebris Alexandrin. A. C. 535. Constantinopoli contra Severum et Proclum, fidei hostes scripsit, sed in Tritheitarum haeresin prolapsus, Resurrectionem scripto [orig: script˘] negavit, Concilio [orig: Concili˘] quoque Chalcedonensi reiecto [orig: reiect˘]: eadem enim numero corpora tum resuscitatum iri, cum Origine inficiatus est: A Leontio Monacho, Ephremo, et Georgio Pisida egregie refutatus. Phot. cod. 21. 43. 55. 75. 215. et 240. Suid. Niceph. l. 18. c. 47. et 48. etc.

PHILOS Insul. contra Persidem non procul a Casandra. Plin. l. 6. c. 25. Baudrando Insul. sinus Persici, prope Persidem. Scribitur etiam Phylos. Salmas. legi vult Ilas, quam Arrianus in Nearchi navigatione contra Persidem memorat, *)/ilas2 xw=ros2 i(/na limh\n tro\ nh/sou smikrh=s2 kai\ e)rh/mhs2 gi/netai. ou)/noma th=| nh/sw| *kai/kandros2, Ilas locus, ubi portus ante insulam exiguam et desertam fit, cui insulae nomem Caicandrus. Ubi Ilam xw=ron vocat, non. insulam, Vide Salmas. ad Solin. p. 1181.

PHILOSOPHA Anicula filo/sofon grai/+dion, Marcus Antoninus Imperator, ab Avidio Cassio dictus est; apud Vulcatium Gallicanum in Vita huius c. 1. Ita enim apud Scriptorem hunc Verus Imperator Ep. ad Marcum: Avidius Cassius avidus est Imperii --- literas nostras ridet. Te Philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat Ubi non mutandum Philosopham in Philosophum, ut quidam faciunt: magno [orig: magn˘] enim contemptu ne Philosophum quidem Marcum appellabat Cassius; sed Philosopham aniculam, Salmas. Ad l. Fuit autem is Marcus, quem Iul. Capitolin. c. 1. in omni vita philosophantem virum, et recentiores Critici Philosophum cognomento [orig: cognoment˘] hoc [orig: h˘c] eius titulis addito [orig: addit˘] appellare consueverunt. Idem filosofw/tatos2 dicitur Nov. 22 et Philosophiae plenissimus, in Constitut. quadam Latina. Philosophi enim epigraphen non esse veterem et nummi eius et veter. monumentorum Inscriptiones liquide docent adeo que sapientissimus hic Princeps, iam inde a puero per omnem vitam Philosophatus, cum ab antiquis Scriptoribus Philosophus legitur appellatus, e)piqe/tws2 id omninio, non e)ponu/mws2 fit, et sic plane, ut Iulium virum fortem, Augustun: felicem, Caligulam insanum saepedicimus. Unde nec apud Capitolin. aut Victores ambos; nec apud Eusebium ac Hieronymum, ulla huius cognominis vestigia. Imo nec adeo multi videntur esse anni, cum in valuit hic error: Nam ex tot Chronicis, quae vigente, priorum saeculorum barbarie, hominibus illiteratissimis amor rerum veterum expressit, pauca melioris notae invenias, quae in vita Marci titulum hunc agnoscant: ne Robertus quidem a Porta aliter, quam Marcum Antonium (voluit dicere Antoninum ) hunc nominat. Videtur aliquis sciolus, ante hos ducentos circiter annos, cum Xiphilini epitomem describeret, in titulo vitae Maric de suo vocem illam adiecisse: quam vocem omnes postea Graeci Latinique librarii temere retinuerunt. Sic etiam librorum Marci epigraphen eruditissimus Interpres censuit corrigendum: et tamen idem ultro paradio/rqwsin hanc suam lectoribus non dubitat imputare. Simillimum est, et quod apud Georgium Monachurn observabamus: nam cum ille Philosophi cognomen non magis Marco tribuat, quam Eusebius; in ora tamen eius libri haec verba videntur annotata: *ma/rkos2 *au)rh/lios2 o( filo/sofos2; sed manu ita recente, ut vix annorum quinquaginta vetustatem scriptura praeferat: cum exemplar regium ante annos minimum quingentos sit descriptum, Casaub. ad Iul. Capitolin. in Marco Anton.

PHILOSOPHAE Mulieres ab Aegidio Menagio, editae Lugduni A. C. 1690.

PHILOSOPHIA [1] Pythagorae gnw=sis2 tw=n o)/ntwn h(=| o)/nta e)sti\n. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni mele/th qana/tou, Meditatio mortis: Aristoteli tei/xnh texnw=n kai\ e)pisth/mh e)pisthmw=n, Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium rerum per causas, quatenus homo eas naturae lumine consequi potest, ex admiratione


page 722, image: s0722a

originem traxit, teste Platone in Theaeteto et Aristotele Metaphys. l. 2. c. 2. Primum autem exculta est a Chaldaeis, si Ciceroni credimus de Dirvinat. l. 1. a quibus Babylonios et Assyrios eam accepisse, docet Aristoteles e)n tw=| magikw=| et Sotion in l. th=s2 diadoxh=s2, apud Laertium. Sed ipsi Chaldaei ab Abrahamo edocti videntur, cuius opera [orig: operÔ] primum ad Palaestinos, sive Cananaeos, postea etiam ad Aegyptios, Philosophia pervenit. Cete Abrahamum Eupolemus ait apud Eusebium, kai\ th\n *)astrologi/an *xaldai+kh\n eu(rei=n. Et Astrologiam et Chaldaicam divinandi Artem invenisse: Eundemque cum fame pressus in Aegyptum secessisset, a Rege potestatem nactum esse conversandi cum Aegyptiorum praestantissimis, refert Ioseph. Iud. Antiqq. l. 1. c. 8. ubi ante Abrahami adventum Aegyptzios disciplinas has ignorasse [orig: ignorÔsse], ideoque ad Graecos devenisse, auctor est. Ab eodem Iudaei suam hausere [orig: hausŕre] Philosophiam, quam posteriores eorum dixere [orig: dixŕre], a [gap: Hebrew word(s)] recipere, quia divinitus accepta, eamquque divisere [orig: divisŕre] in [gap: Hebrew word(s)] Beresith et [gap: Hebrew word(s)] Mercava, quarum illa agebat de corporibus caelestibus ac elementalibus, in qua Salomon excelluit: ista de Deo eiusque cultu, cuius admirator ingens fuit Iohannes Picus Mirandulanus. Ad Chaldaeos ut redeam, ad eosdem accessit Pythagoras, teste Porphyrio, et Democritus, teste Aeliano [orig: Aelian˘] Var. Hist. l. 4. c. 20. Porro ad Persas transiit Philosophia, auctoribus Magis, qui a Zoroastre instituti dicuntur, quamvis et Medis, Parthis, Sacis aliisque vicinis nationibus sui fuere [orig: fuŕre] Magi, nec pauca a Persis quoque Graeci mutuati funt, quae videl. ad Deospertinent. Sicut Mathesin A Phoenicibus, Aegyptiis, Chaldaeis habuere [orig: habuŕre]. Indos Philosophiam docnere Gymnosophistae, quos Democritum quoque adiisse, tradit Aelian. Var. Hist. loc. cit. ut et Pyrrhonem Eleum, Scepticorum patrem, Diogenes. Nec ignobillis fuit Phoenicum Philosophia, quibus a Iudaeis multa discendi occasio fuit, sed et tradirtione nonnulla reservarunt [orig: reservÔrunt]; Phoenices enim a Sidone, filio Channan, nepote Chami, Noachi pronepote, descenderunt: habueruntque Philosophum insignem Sanchoniatonem, qui, Troianis temporibus antiquior, Gedeonis Israelitarum su/gxronos2 et familiaris fuisse creditur, Imo literas huic genti debere se Graeci agnoscunt, et numerandi scientiam: traxitque a Phoenicibus originem Thales, huiusque coaevus Pherecydes, Pythagorae Praeceptor, auctor Italicae sectae, sua ex occultis illorum libris hausit: Zeno quoque, Stoicorum princeps, inde fuit oriundus. Nec sua Phrygibus Philosophia defuit, quae magis cognita esset, si extaret Democriti lo/gos2 fru/gios2, Laertio memoratus l. 9. Ex Asia migravit in Africam, ubi Aegyptiaca Philosophia, de qua iam aliquid supra, floruit, non tam Iside, Osiride, Vulcano [orig: Vulcan˘], Mercurio [orig: Mercuri˘], Hercule auctoribus, ut Aegypti iactant, apud Diod. Siculum, quam Abrahamo [orig: Abraham˘], ut dictum; Facitque ad Philosophia huius commendationem, quod Moses in illa dicitur paideuqh=nai, Actorum c. 7. v. 22. quodque, priusquam Graeci philosopharentur, eo proficisci consueverunt, ut ibi a Sacerdotibus edocerentur. Praeter eam ibi viguit Aethiopica, cuius gentis Doctores Gymnosophistas quoque vocat Hieronymus in Ezech. l. 4. c. 13. eo nempe ex India profectos: et Lybica, cuius auctor Atlas, multorum iudicio [orig: iudici˘] Astrologiae inventor primus et hinc humeris caelum ferre creditus. Vide Laertium in praefat. Augustin. de Civ. Dei, l. 8. c. 9. Diodor. Sic. l. 4. etc., In eadem Orbis parte, feculis aliquot post Christum natum, ab Arabibus Philosophia maguo [orig: magu˘] nisu exculta, inde eum iis in Hispaniam traiecit etc. Ex Europae Sapientibus antiquis maxime exstitere [orig: exstitŕre] celebres, Thraces, qui a Zamolxi fuere [orig: fuŕre] edocti: et Celtae sive Galli, Draidis ac Semnotheis Magistris usi; Graeci porro, quorum primus Anaxagoras Clazomenius ex Asia seholam transtulit Athenas, vide paulo infra, ut de recentioris aevi in Orbe Christiano Philosophis in praesens taceam, Lectorem remittens ad Georg. Hornii Historiam Philos. et Gerh. Ioh. Voss. oper duplici pertractantem Philosophiam et Philosophorum Sectas. PHILOSOPHIA BARBARICA, ET PRIMUM QUIDEM IN ASIA. Barbarica Philosophia dicitur, quae extra Italiam et Graeciam resplenduit. Et quidem, Chaldaei antiquissimum dicuntur Doctorum genus: distincti in Orchenos et Borsippenos, ut alias eorumdivision es omittam. Babylonii et Assyrii a Chaldaeis fuere [orig: fuŕre] edocti. Iudaei Philosophiam ab Abrahamo hausere [orig: hausŕre]. Persae, Medi, Parthi, Sacae, a Magis sunt eruditi. Indos Philosophiam docuere [orig: docuŕre] Gymnosophistae, qui duplices erant: alii Brachmanes, alii Germanes: interquehos quidam Hylobii dicti, quod [orig: qu˘d] in silvis degerent. Phaenices, a Iudaeis complura didicere [orig: didicŕre], et Graecis literas, Arithmeticen aliaque tradidere [orig: tradidŕre]. Aegyptii ab abrahamo instituti sunt. Vide hic [orig: hţc] infra. IN AFRICA. Aegyptii nmodo memorati primi hic [orig: hţc] Philosophia studio [orig: studi˘] floruere [orig: floruŕre], magnumque antiquis temporibus Sacerdotum huius gentis nomen erat, quod Strabonis tempore evanuit. Occultabatur autem Philesophia eorum allegorits magna ex parte. Aethiopes, Gymnosophistis quoque Doctoribus usi sunt, ad quos Sapientiae causa [orig: causÔ] Democritus dicitur profectus Libyes ab Atlanre notitiam suam accepere [orig: accepŕre]: Hinc inter barbararum gentium Philosophos reponit Augustin. de Civit. Dei l. 8. c. 9. Atlanticos et Libycos de Augilis, vide Melam l. 1. c. 8. IN EUROPA. Thraces, edocti a Zamolxi, cui cum Pythagora in metemyuxw/sei convenit. Coetera Philosophiae huius domata, ex


image: s0722b

Orphei doctrina cognosci possunt. Celtae seu Galli Druidas habuere [orig: habuŕre] Sapientiae Magiistros, qui animarum quidem immortalitatem, interim et metemyu/xwsin, docuere [orig: docuŕre]. Getis Germanisque mens eadem, Iulian. in Caesaribus. Appian. in Celtico. PHILOSOPHIA GRAECANICA ET QUIDEM PRIORUM FABULOSA. Mythica haec seu fabulosa Philosophia veterum fuit Poetarum, ac praecipue Homeri, magni Sapientiae Antistitis: a quo molta Philosophi posteriores didicere [orig: didicŕre]; scipsitque Zeno Cittieus, Stoicae Sectae a)rxige/ths2, Homericarum quaestionum libros 5. Ac Naturae quidem arcana inviolvuntur Deorum Dearumque nominibus, et eorum connubiis ac affinitatibus. Ad vitae institutionem reseruntur gesta Heroum. Ad moralem Poetarum Philosophiam pertinent et quae commenti de Cocyto, Phlegetonte, Tartaro, ac similibus, per quae animi perturbationes intelligebant. Ad utramque Philosophiam quaedam spectam, ut cum idem est nomen Herois et Numinis. Verum non cuiusvis est fructum aliquem ex Homero carpere, sed eius tantum qui in rerum natura ac virtute iam aliquantum profecit. Vide supra Fabula. NON FABULOSA. Eius antiquitus erant tres Sectae: Ionica, quae coepit a Thaiete Milesio: e cumius successoribus, ut dictum, primus ex Asia Scholam Athenas transtulit Anaxagoras. Italica, condita a Pythagor. Eleatica, cuius primus auctor fuit Xenophanes Colophonius: ex hac Epicurea maxime profluxit. Socratis, cuius Philosophia a Thalete manavit, discipuli quinque memorantur, qui novae essent haeresios Auctores. Hinc enim. Cyrenaici, ab Aristippo orti: quae secta postea divisa est in Hegesiacam, Anniceriam et Theodoriam. Eliaci, quorum princeps Phaedio Eliensis: postea Eretrici vocati a Menedemo Eretrico. Megarici, auctore Euclide Megarensi orti. Academici, Veteres, quorum Plato primus, mixtam docuit dex Heraclitica Pythagorica et Socratica Philosophiam. Medii, quorum Auctor Arcesilaus. Novi, Carneadis auspiciis orti. Cui triplici Academiae quidam addunt quartam, a Philone et Charmida: ac quintam, ab Antiocho, Philonis auditore, fundatam. Sequentibus temporibus, qui Platonis insisterent vestigiis, pro Academicis Platonici dici maluere [orig: maluŕre]. Peripateticorum princeps Aristoteles fuit. Cynicam sectam, quintus Socratis discipulus, de quibus supra, Antisthenes instituit. Stoicam sectam orsus est Zeno Cittieus. Et hi omnes hactenus recdensiti, dogmatici fuere [orig: fuŕre], Academicis plerisque ex ceptis. Pyrrhonia secta a Pyrrhone est condita. Dicti sunt iidem *skeptikoi\, *)aporhtikoi\, *zhthtikoi\ kai\ *)efektikoi\, numquam enim decernebant, dubitabant semper, quaerebant perpetuo, nec longae inquisitionis alius fuit eventus, quam e)poxh\, i. e. iudicii suspensio sive assensionis retentio. Electiva, a Potamone est Alexandrino, et non tam nova cudit dogmata, quam ex aliis optima quaeque excerpsit; Unde hoc Philosophandi genus fere praestantissimi quique amplexi sunt, Sotion, Ammonius, Plotinus, Clemens Alexandrinus etc. A Philosophia dicti Philosophi, qui summo, ut par est, in pretio apud Athenienses fuere [orig: fuŕre], ut ex his Terentii in Andria, Actu 1. sc. 1. v. 28. constat:

Quod pleriqus omnes faciunt Adolescentuli,
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
Alere, aut canes ad venandum, aut ad Philosophos.
Horum illi nihil egregie praeter coetera
Studebat, et tamen omnia haec mediocriter.

Factum tamen est, ut Philosophiam aliquando docere Legibus sit interdictum. Sed Critia [orig: CritiÔ] e triginta Tyrannis ferocissimo [orig: ferocissim˘] dedicatore suae damnationis Philosophi gloriantur. Qui enim scit illum, intelligere potest, non nisi grande aliquod bobnum a Critia damnatum, cuius in coeteros odio [orig: odi˘] Socratis ferocientis Lex fuit: *lo/gwn te/xnhn mh\ dida/skein, Philosophiam ne quis doceto. Eius meminit Xenophon *)apomnhmoneuma/twn l. 1. Verum ista Critiae Lex, ut et reliqua omnia Tyrannorum reliquorum, postea abrogata est, iterumque Philosophi Athenis docere coeperunt. ut ex Terentii, qui Alexandrum expressit, verbis supra memoratis patet. Repertus est tamen et post illa Sophocles Suniensis Amphiclidae filius, qui Critiae aemulatus exemplum lege lata [orig: latÔ] Philosophos Athenis iterum exegit, aut cerete vetuit Scholam habere, nisi Senatui Populoque Atheniensi ita videatur: *mhde/na filoso/fwn xolh=s2 a)fhgei=sqai, a)\n mh\ th=| boulh=| kai\ tw=| dh/mw| do/ch|. ei) de\ mh\, qa/naton ei)=nai zhmi/an, Nemo Philosophus Scholam habeto, nisi Senatui Populque Atheniensi ita videatur: Secus qui faxit, capitalesto, apud Laertium in Theophrasto - At nec haec Lex diu obtinuit, nam altero [orig: alter˘] post e)pixeirotoni/an anno [orig: ann˘] abrogata, ipsique adeo Sophocli multa talentorum quinque irrogata est, vide Sam. Petitum Comm: in Leg. Atticas l. 3. c. ult. Romae quoque (Fannio [orig: Fanni˘] Strabone M. Valerio [orig: Valeri˘] Messala [orig: MessalÔ] Consulib. Senatus consultum, an 3. Olymp. 154. ab Urb. Cond. 592. de Philosophis ede Rhetoribus Latinis factum est, his verbis: M. Pomponius Praetor. Senatum. consuluit, quod. verba. facta. sunt. de. Philosophis. et de. Rhetoribus. de. ea. re. ita. censuerunt. uti M. Pomponius. Praetor. animadverteret. coeraret. Q. uti. ei. e. Republica. fide. que. sua. videretur. uti. Romae. ne essent. Aliquot dein post annis id Senatus consultum Cn.


image: s0723a

Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus Censores de coercendis Rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum. est. nobis. esse. homines. qui. novum. genus. disciplinae. instituerunt. ad. quos. Iuventus. in ludum. conveniat. eos. sibi. nomen. imposuisse. Latinos. Rhetoras. ibi. hommes,. adulescentulos. dies. totos. desidere. maiores. nostri. quae. liberos. suos. discere. et. quos. in ludos. itare. vellent. instituerunt. haec. nova. quae. praeter. consuetudinem. ac. morem. Maiorum. fiunt. ne. que. placent. ne. que. recta. videntur. qua. propter. et. his. qui. eos. ludos. habent. et. his. qui. eo venire. consuerunt. visum. est. faciundum. ut. ostenderemus. istam. sententiam. nobis. non. placere. Neque illis solum temporibus rudibus, nec dum Graeca [orig: GraecÔ] doctrina [orig: doctrinÔ] expolitis, Philosophi ex hac urbe pulsi sunt. verum etiam Domitiano [orig: Domitian˘] imperante, Senatusconsulto [orig: Senatusconsult˘] eiecti atque Urbe et Italia [orig: ItaliÔ] interdicti sunt, qua [orig: quÔ] tempestate Epictetus quoque Philosophus Nicopolim secessit. 'A. Gellius, ll. 15. c. 11. Occasionem huius rigoris innuit Suetonius in vita Domit. c. 10. Iunium Rusticum (interemit) quod Paeti Thraseae et Helvidii Prisci laudes edidisset, appellassetque [orig: appellÔssetque] sanctissimos viros: cuius criminis occasione Philosophos omnes Urbe Italiaque [orig: ItaliÔque] summovit. Nota quoque est Sulpitiae Poetriae Satyra, de Edicto hoc, et pertinent eo, quae Philostratus habet l. 7. de Vita Apollonii Tyanai, ubi de Domiriano sermo est. Factum autem id fuisse anno [orig: ann˘] 4. Olymp. 216. et an. 3. Olymp. 218. Adeo que binis vicibus, notat Eusebius in Chron. Porro et Antiochum e regione sua Philosophos eiecisse, legimusapud Athenaeum l. 2. et Lyfimachum, apud eundem l. 13. Epicureos etiam Messenii expulerunt, eodem [orig: e˘dem] teste, l. 12. et Aeliano [orig: Aelian˘], Histor. Var. l. 9. c. 12. De Thebanis, Spartiatis et Argiyis ita Tertullian. in Apologetico, Inde et' his a quibusdam quoque eiecta Philosophia, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra cont aminantur. Vide Iac. Oiselium Ictum, Notis in Gellium loc. cit. etc. Insigne Philosophorum olim, crinem barbamque promittere et pallio [orig: palli˘] vir praelongo [orig: praelong˘]. Unde Capitolin. in Antonino Philosopho, c. 2. Nam duodecimum annum egressus habitum Philosophi sumpsit et deinceps toler antiam, cum studeret, in pallio et humi cubaret. Narratque Saresberiensis, de Nug. Curialium, l. 8. c. 21. Iulianum Imperatorem viros congregosse [orig: congreg˘sse], circa Palatia, qui circumasmicti pallio [orig: palli˘] magis habitu, quam Magisterio [orig: Magisteri˘] pendebantur. Vide quoque insignem Luciani locum in Icaro Menippo. De barba, notum illud Hor5atii l. 2. Serm. Sat. 3. v. 34.

---- ---- ---- Tempore quo [orig: qu˘] me.
Solatus iussit sapientem pascere barbam.

Unde Barbati Magistri dicti, Persio Sat. 4. v. 1.

---- ---- Barbarum hac crede Magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.

Cynici inprimis in hoc superstitiosi, quorum princeps Zeno inter a)/toka sua et illud habuit: Barbam, sicut vitem, rarissime tondendum. Eam autem optimam, quae maxime prolixa. Iisdem pera, baculus, ac pallium tota supellex fuit, Vide supr a passim, ut et infra voce Sordes, item verbo [orig: verb˘] Vexare. Addam quae Laurentius Ictus in Phadri fab. 6. l. 7. v. ult. quo [orig: qu˘] in inanem et affectatam Philosophorum quorundam [orig: qu˘rundam] superbiam invehitur Poeta, cum ait:

Et, ut putentur sapere, caelum vituperant.

addit, Multi artem Philosophi habitu ipso [orig: ips˘], pallio [orig: palli˘], barba [orig: barbÔ] ad pubem usque porrecta [orig: porrectÔ], crine, vultu sonituque vocis obiurgatorio [orig: obiurgatori˘], futilem, inanem, et argutiarum plenam et nihil ad vitam tuendam et ordinandam promoventem, mentiuntur, in quibus barbam et pallium ac constrictam frontem tantum quis intueri potest, non Philosophum. Locus ubi Philosophi, Rhetores, Mathematici, et omnium denique disciplinarum amatores, disputando, legendo ac docendo se exercebant, erant primae Gymnasiorum partes, portes nempe tres exedris spatiosis resertae: quas non longe ab aliis admodum sitas fuisse. tum ex figura Palaestrae, quam Hier. Mercurialis exhibet de Arte Gymnastica l. 1. c. 6. ex Vitruvii l. 5. c. 11. patet, tum ex Proverbio indenato, Discum quam Philosophum audire malunt, in eos qui in eodem Gymnasio inter Philosophos sedentes, atque inde, discorum crepitus audientes, relict a [orig: Ô] Sapientiae schola [orig: scholÔ], ad proximum certaminum locum erumpebant. Ideo autem exedrae Philosophorum tam prope reliquis Palaestrae partibus erant, quod essent illae veluit Scholae quaedam, ubi possent facilime, post animorum exercitationem, corpora ad sanitatem vel fortitudinem iuvenes puerique exercere, subindeque lavari. Ita enim Lamprid. Alexandrum Severum, post lectionem operam modo palaestrae, modo sphaeristerio, modo cursui, modo luctis dedisse, mox halneum introrivisse, c. 30. refert. Sunt qui et secundam Gymnasiorum partem Ephebeum dictam, Iuvenum studiis dicatam scribant, vide praefatum Mercurialem, l. cit. c. 8. Praemia quod attinet, Iul. Caesar non tantum servos literatores immani pretio [orig: preti˘] emit, dein manumisit: sed et honorem addidit, omnes liberalium Artium Doctores, quo libentius et ipsi Urbem colerent et exteri appeterent, civitate donando. Ab Traiano postea, honor et dignatio tanta dicendi Magistris et Sapientiae Professoribus, ut per eum spiritum et sanguinem et patriam recepisse studia praedicent Plinius Iuvenalis. Hadrianus omnes honoravit ac divites effecit: in summa familiari: ate Epictetum et Heliodorum Philosophos habuit: Iisdem, ut et Grammaticis ac Rhetoribus, Antoninus Pius per omnes etiam provincias, et honores et salaria detulit: finivit que numerum, quot quibus in civitatibus exhiberi publice deherent, in coeteris Artibus, in Philosophis numerum non terminavit, quia rariores reperiebantur, sed haereses sive disciplinas elegit, e quibus si daretur, omnibus aliquos probarent atque alerent, Stoicos, Platonicos, Epicuresos, Peripateticos. Honorum loco [orig: loc˘] praecipuae im munitates et vacationes munerum fuere [orig: fuŕre], de quibus l. 6. ž 8. ff. de excusationibus. Salaria, quae e fisco Grammaticis, Rhetoribus ac Philosophis decreta, muri/as2 dra/xmas2, i. e. decias mille drachmas, statuunt Lucian. in Eunucho, Philostratus in Theodeto,


page 723, image: s0723b

Capitolin. in Pio, (illea Marco, hic a [orig: Ô] Pio primum collatas scribens) i. e. Romanae monetae sestertia 40. aurei 400. sunt nostrae coronati mille, Salmas. Ad Hist. Aug. etc. Vide et Io. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 11. et infra in voce Professores: Nec praetermittendum, Philosophos apud priscos Auctores non raro oiiosorum nomine venire, opponiqueiis, qui in Republica munus aliquod gerunt. Unde Cicero de Offiae. l. 1. c. 21. Facilior et tutior, et minus aliis gravis aut molesta est vita Otiosorum. Vide quoque Liv. l. 2. c. 32. Ioh. Laurentius in Phaedrum l. 5. fab. 2. v. 17.

Quin etiam resides et sequentes otium etc.

uti de Philosophorum Sophistaromque discrimiac infra voce Sophistae.

PHILOSOPHIA [2] apud Isidorum vita Monastica dicitur, hanc enim is qei/an filosofi/an vocat, l. 1. Ep. 260. Sic Maiorianus Novell. de Sanctimonial. Cum huiusmodi observatio Philosophiam resigiosa [orig: resigiosÔ] mente suscipiens, non cogentis imperio [orig: imperi˘], sed spontanea [orig: spontaneÔ] et matur a [orig: Ô] deliberatione cupiatur. Vide quoque Ioh. Saresberiensem, Policrat. l. 7. c. 21. et Vitam S. Nili Iunioris. Imo non nomen tantum, sed et Philosophorum vestitum, ritusque in Monasteria veterum Christianorum transiisse, diximus supra. Neque vero vitam solum Monachorum austeram, sed et in genere vita sanctae studium, item Religionem Christianam, porro patientiam, et tandem diaetam seu vivendi rationem vox notat, apud Scriptores Ecclesiasticos, uti pluribus docet Cl. Suicerus, Thes. Eccl. vocibus *filosofi/a, et *filo/sofos2.

PHILOSOPHUS inter cognomina Marci Antonini Imperatoris. Vide supra Philosopha. Item dignitas in Ecclesiis Canonicorum, eadem forte quae Magistri Scholarum seu Scholastici Tab. Brivat. Ch. 385. Signa Canonicorum. S. Mauricii Viennensis Ecclesiae, Otmati Decani Rostanni Archidiaconi, Adalardi Philosophi, Benardi Canonici, Ricardi Praecentoris et aliorum Canonicorum: apud Car. du Fresne Glossar.

PHILOSTEPHANUS Cyrenaeus, historicus, Callimachi familiaris, floruit sub Ptolemaeo Philadelpho. Scripist de fluviis, rebus Epyroticis, Cypriis etc. Vide Athen. l. 7. et 8. Plut. in Lycurgo. Clem. l. 1. Strom. Possev. in appar. Gesner. in Biblioth. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 15.

PHILOSTORGIUS Cappadox, Fil. Carterii ex Eulampia, sub Valentiniano et Valente natus. A. C. 367. sub Theodosio Iuniore, Ecclesiastica historiae libros edidit 12. pro 12. literis, quas habemus in nomine eius; Opus antiquitatis multa egregia reserans. Stylo [orig: Styl˘] usus fuit satis eleganti, sed undique erga Aetianae seu Eunomianae sectae homines amorem, erga Catholicos, Athanasium inprimis, odium prodidit. Poeticum magis quam historicum eius stylum esse, Photius iudicat, qui eum in epitomen redegit, a Iac. Godofredo editam, Nicephorus Calixtus; ex hoc Philostorgio, quem Deo invisum vocat, multa in Historiam suam transtulit. Eidem liber contra Porphyrium attribuitur. Phot. cod. 40. Godofr. in notis et Proleg. etc. Vide plura de eo apud Vossium de Hist. Gr. l. 2. c. 20. Nic. Lloydius.

PHILOSTRATUS [1] Atheniensis quidam Leno, et cultus in vestitu nimium studiosus. Aristoph. Equit. i. Vide Scholia p. 350. F.

PHILOSTRATUS [2] Lemnius temporbus Severi Imperatoris eiusque uxoris Iuliae, epistolarum magister, ut ipse plane monstrat, in vita Apoillonii Tyanei: scripsit vitas Sophistarum ad Severum, de vita Apollonii libros 8. Iuliae hortatu, praeterea Heroica, quae hodie exstant, Dictionarium, etc.

PHILOSTRATUS [3] huius pater Athenis docuit Neronis, an Vespasiani et Titi tempore: scripsit Panegyricos plures ac declamationes oratoribus valde probatas, compluraque alia, quae e Suida com memorantur.

PHILOSTRATUS [4] tertius, superioris fil. docuit Athenis; Sub Macrino et Heliogabalo. Scripsit Panathenaicum, Troiam, paraphrasin Homerici clypei. Iconas huic multi referunt. Eius nominis et quartus fuit, Aegyptius, Philosophus et Sophista. Suid. Phot. cod. 44. 150. 241. Vide Voss. l. 2. c. 15. de Hist. Gr. p. 224. etc.

PHILOTAS [1] Parmenionis fil. coniurationis in Regem infimulatus, cum tormentis impar esset, crimen fassus, et abexercitu, signo [orig: sign˘] more patrio [orig: patri˘] lapidibus obrutus est. Curt. l. 6. c. 11.

PHILOTAS [2] Angaeus tertium locum, inter Chiliarchas, praemium fortitudinis ab Alexandro Magno, cum in Satrapeve moraretur, tulit, teste militum turba [orig: turbÔ]. Curt. l. 5. c. 2. Forsan is est, quem Diodorus scribit, l. 17. fuisse Cadmeae praefectum: aitque eidem attributam Phrygiam Hellesponto adiacentem, l. 8.

PHILOTAS [3] e Puerorum nobilium cohorte Alexandri Magni, coniurationis Hermolao in regem particeps. Curt. l. 8. c. 6.

PHILOTAS [4] unus ex comitibus Alexandri Magni, cui post eius mortem Ciliciae regnum sorte obtigit. Curt. l. 10. c. 10.

PHILOTERA [1] mater Milonis, per cussoris Deidamiae, a filio interfecta. Polyaen. l. 8. c. 52.

PHILOTERA [2] urbs iuxta Troglodyticam a Satyro condita, Apollodorus Philoteridem vocat. Est etiam Philotera Coelesyriae. Vide Stephan.

PHILOTERIS civitias in litore sinus Arabici, alias Arsinoe dicta. Steph.

PHILOTESIA Graece *filothsi/a, Aristophanis Scholiasti in Acharn. p. 300. fia/lh dicta est h( didome/nh e)n toi=s2 sumposi/ois2, phiala, quae dabatur in tonvivits. Hesychio pro/posi/s2 tis2 meta to\ dei=pnon u/pe\r fili/as2, Propinatio quaedam post cenam amicitiae ergo. Quem morem egrgie describit Cicero Tuse. Quaest. l. 1. ubi de Theramene, Qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obbibisset, reliquum sie e poculo eiecit, ut id resonaret. Quo [orig: Qu˘] sonitu reddito [orig: reddit˘] ridens, Propino, inquit, hoc pulchro Critiae -- Graeci enim in conviviis olent nominare, cui poculum tradituri sint. Vide Stuckium Antiqq. Convival. et infra Poculum, it. Proposis, ac ubi de Vino.