December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0708b

PHIALUS [1] Arcadum Rex. post Bucolionem, Isthmio [orig: Isthmi˘] Messeniis imperante. Illum excepit Simus. Pausan. p. 461.

PHIALUS [2] apud Solinum, c. 46. appellatur fons Nili, qui alias Phiala, uti dictum, vide Salmasium l. c. p. 422.

PHIARA Sagarausenae in Cappadocia Urbs, Ptol.

PHEALIS locus terrae Magaricae, quidam Atticaetribuunt, ubi optimae ficus. Vid. Schol. in Aristoph. Acharn.

PHIBIONITAE Haeretici, Gnosticorum propago. Epiphan. Haer. 62. Theodoret. l. 1. Haeret. fab.

PHICARI populi Indiae ad Caucasum, montem, ubi Topazius lapis.

PHICARIA vide FICARIA.

PHICEON omons Boeotiae Steph. Ubi Sphinx. Plut.

PHICOL Princeps exercitus [orig: exercitűs] Abimelech. Gen. c. 21. v. 22. Latine omnis lingua, aut oris perfactio, sive consummatio.

PHICORES Maeotici populi in Asia. Mela, l. 1. c. ult.

PHIDALIA uxor Byzantis. Vide steph. in Gynaecopolis.

PHIDALIAE Sinus Suidas, Santa copa Petro Gyllio, vel Sarantacopa, sinus parvus admodum apud Byzantium ad Bosphorum Thracium, Baudrando etiam Mulierum sinus, in Thraciam ex currit, ex adverso Neocastri Asiat. 7. mill. pass. a Cosntantinopoli in Boream ex Gyllio.

PHIDAMUS Epicureus, poeta admodum lascivus.

PHIDIACUM Caelum Martiali, l. 4. Epigr. 39.

Nullum Phidiaci toreuma caeli,

appellatur, quia toreuticen Phidias primus aperuit ac demonstravit, uti Plinius habet, quam artem postea consummavit Polycletus. Est autem ars Toreutice, quae toreumata, i. e. vasa caelata exargento facit: cuiusmodi toreumata non quidem Phidias fecit; sed quod sigilla et minora simulacra ex aere optime faceret, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] viam stravit ostenditque arti illi, quae minora istiusmodi signa in scyphis et poculis argenteis caelaret. Certe Plinius, l. 33. c. 12. ubi nobiles Artifices enumerat, qui in argeuto caelando inclaruere [orig: inclaruŕre], nusquam Phidiam nominat etc. Vide infra.

PHIDIAS nobilis statuarius, qui in ebore seulpendo citra aemulum claruit: Cicer. de Orat. Phidiae simulacris nihil in eo genere perfectius. Diis tamen (ut inquit Quinctilianus l. 12. c. 10.) quam hominibus efficiendis mellior. Inter huius opera maxime commendara est Minervae statua, quam Athenis Olymp. 87. ex ebure fecit 36. cubit orum altitudine, in cuius clypeo Amazonum pugnam, et Gigantomachiam insculpsit, in soleis vero Centaurorum et Lapitharum certamen. Hanc in Acropoli urbis collocavit: dein pulsus in elidem venit, ubi occisus est. Proximam commendationem meruit Iuppiter Olympius, abipso in exilio factus, et ipso totus ex ebore, et Romae in porticibus Octaviae, venus. Plin. l. 35. c. 8. Hic etiam statuam Nemesis deae denum [orig: denűm] cubitorum apud Rhamnuntem Aticae opidum, fecit, quae in manu mali ramum tenebat, ex quo parva surgebat complicatio, ubi teste Antigono [orig: Antigon˘], inscriptum erat, Agoracritus Patrius fecit. Hunc enim discipulum suum Phidias adeo dilexit, ut nomen eius operi inscripserit. Initio [orig: Initi˘] pictor fuit et Minervae clypeum Athenis pinxit, Pausan. in Eliacis, Plut. in Pericle. Choliastes Aristoph. fab. de Pace. Plin. loc. cit. Suid. Hinc Phidiacus. Propert. l. 3. El. 8. v. 26.

Phidiacus signo [orig: sign˘] se Iuppiter oruat eburne [orig: eburnŕ].

Martialis l. 7. Epigr. 55.

Phidiaco si digna Iovi dare templa paravit,
Has petat a nostro Pisa sonante manus.

Ovid. Pont. l. 4. El. 1. v. 32.

Bellica Phidiaca [orig: PhidiacÔ] siat Dea facta manu.

Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 65.

Si quid adhuc vacua [orig: vacuÔ] tamen admirabile Pisa
Phidiacae rasere [orig: rasŕre] manus.

Nic. Lloydius.

PHIDILE mulieris nomen, para\ to\ *fei/desqai, a parcendo. Horat. l. 3. Od. 23. v. 1.

Caelo [orig: Cael˘] fupinas si tuleris manus
Nascente Luna [orig: LunÔ], rustica Phidile, etc.

PHIDIPPIDES Graece feidippi/dhs2, cursor insignis, quem biduo [orig: bidu˘] Athenis Lacedaemonem pervenisse, tradit Herodot. l. 6. *deuterai=os2 e)k tou= *)aqhnai/wn a)/stews2 h)=n e)n *spa/rth|. Male Philippides aliis. Vide ibi.

PHIDIPPUS proprium nomen viri Thessali. Homer.

PHIDITIA Graece *feidi/tia, ex *fei/domai, parco, erant convivia publica Lacedaemoniorum, sub dio, magna cum parsimoniae ac frugalitatis laude, celebrari solita: ad amicitiam inter cives et aequalitatem inter divites pauperesque conservandam, auctore Lycurgo [orig: Lycurg˘], ut in eius Vita docet Plut. et Iustin. l. 3. c. 3. ubi Berneggerus, ad ea convenisse conferentes singulos farinae modium, vini coros octo, casei quinque minas, ficuum quinque semiminas, notat, et Philitia, ab amicitia, dicta potius suisse suspicatur. lis similia apud Romanos Charistia fuere [orig: fuŕre], apud veteres Christianos Agapae, de quibus vide supra.

PHIDON [1] Rex Argivorum, VII. a Temeno, XI. ab Hercule, frater Catani, primi Macedonum rEgis, Ponderis et mensurae auctor fertur: Iucntus Pisanis, a quibus adscitus erat, 3. Olumpiada celebraturis, illis praesedit, ac exclusit Elienses. Euseb. in an. 1217. Abrahami. Pausan. in Eliacis. Eius mentio exstat in Marmore Arundel. ubi nummum argenteum in Aegins fecisse dicitur, anno [orig: ann˘] Attico [orig: Attic˘] 688. unde Aeginetae monetam primi percussisse, Aeliano dicuntur, Vat. Histor. l. 12. c. 10. ob soli sterilitatem, mercaturam quod facerent et in mari nec otiarentur ut ait Strabo l. 8. ei)/te dhmotikh=| h(\ kubei/a| sunoikh/sas2, commercii ne avaleae adminiculo? quaerit Iul. Pollux de Phidone loquens l. 9. c. 6. ubi et aliorum sententias de nummi primo auctore adicit:


image: s0709a

quemadmodum Plinies Mensuras et pondera inventum Palamedis maluisse Gellium asserere refert. l. 7. c. 56.

PHIDON [2] Argivus qui ibi Tyrannidem tenuit. Aristot. l. 5. Pol. c. 10. de illo plura Herodot. l. 6. strab. l. 8. Pausan. l. 11. Plin. l. 7. c. 56. idem cum priore.

PHIDON [3] Corinthius, legum lator antiquissimus, Aristot. l. 2. Polit.

PHIGALEA vide PHIALIA.

PHIGALEI populi Peloponnesi, Messseniis proximi, vino adeo dediti, ut in cauponis assidue versentur, domos suas cum uxoribus hospitibus locantes. Vide Pausan. l. 8.

PHIGAMUS Cappadociae fluv. Arrian. in Periplo.

PHIGIA urbs Arabiae Felicis Ptolemaeo.

PHIHAHIROTH locus in quo castrametati sunt Hebraei, revertentes ex Aegypto. Exod. c. 14. v. 2. Quarta mansio eorum. Numer. c. 33. v. 8. Latine os libertatis, vel os sculptum.

PHILA [1] e filiabus Antipatri, natu maxima, Cratero pro praemio navatae contra Graecos operae, a Patre collocata. Olymp. centesimae decimae quartae anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘].

PHILA [2] urbs Macedoniae, quam Demetrius, Antigoni fil. Gonatas cognominatus, iuxta Peneum fluv. condidit. Fello hodie Nardo. Item insul. parva Libyae intra Tritonem fluv. in qua Nysa oppidum, ad quod unicus est aditus. Est et insul. parva Galliae Narbonensis inter Leronem et Phoenicem, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 3. c. 5. Ferrar.

PHILACE amator Stratoclis. Plut.

PHILADELPHIA [1] urbs gemina: una Lydiae, adhuc Philadelfia cognominata, urbs olim Episcopalis, sub Archiepiscopo Sardiano, nunc et ipsa metropolis, inter Sardes 28. et Tripolim supra 30. mill. pass. ac inter Ephesum ad occidentem et Tiberiopolim ad ortum 60. a Thyatira 64. in meridiem ad Tmoli montis radices, terraemotibus vexata. Altera in Coelesyria, Amana, et Astarte olim Stephano. Rabbath ebraeis, teste D. Hieronymo [orig: Hieronym˘], episcopalis sub Archiepiscopo Bostrensi, Gadarae et Areopoli finitima, in Decapolitana regione a Philadelpho rege condita. Est et Philadelphia urbs Ciliciae, Episcopalis sub Metropolit. Seleuc. Plin. l. 5. c. 18. Strabo, Ptol. etc. Cum Polycarpo 12. ex Philadelphia passi sunt, A. C. 167. Euseb. l. 4. c. 15. Prior hodieque nomen servat, apud Graecos, quibus 4. in ea Templa a Turcis concessa sunt, nominibus Panagiae, S. Georgii, S. Theodori et S. Taxiarchi, qui est Archangelus Michael, insignita. Turcae Allah scheyr, quasi Urbem Dei, vocant, a strus amoenitate. Incolarum circiter 7. miliia, quos inter duo Christianorum. Sub Marco autelio cusus nummus aereus, templi Philadelphiensis, in quo Apollo conspicuus, iconem exhibet, cum Inscr. *f*i*l*a*d*e*l*f*e*w*n *e*p*i *e*u*g*e*n*e*t*o*u, quod ab iis cusus esset, cum Eugenetem Praefectum haberent: de quo ut et plura hac de urbe, vide apud iac. Sponium Itiner. Part. I. p. 350. et Part. 3. p. 187.

PHILADELPHIA [2] Aegypti urbs, Steph. Altera item Arabiae Callisto, quae eadem forsan cum D. Hieron. Philadelphia.

PHILADELPHUS Rex Aegypti qui Bibliothecam fecit Alexandriae fere 50000. librorum continentem. Idem libros Moysis curavit per 70. Interpretes ex Hebraeo in Graecum sermonem verti. Vide Ptolemaeus II. Addo hic [orig: hţc], quod Sacras videns literas, ea [orig: ] redditas lingua [orig: linguÔ], quam ipse aliique intelligerent, flevisse legitur, apud Iosephum Antiqq. Iudaic. l. 12. c. 2. Postremo sororem duxit Arsinoen, antea Lysimacho et Ptolemaeo Cerauno nuptam: quam quantopere amarit [orig: amÔrit], argumento [orig: argument˘] est, quod Deorum cultu illam honorari cupierit. Plinius l. 34. c. 14. Eodem [orig: E˘dem] lapide (magnete) Dinocrates Architectus Alexandria templum concamerare inchoaverat, ut in eo simulacrum eius in ferro pendere in aere videretur. Intercessit mors et ipsius et Ptolemaei; qui id sorori suae iusserat fieri. Lapsus proin Ausonius, quirem ita natrat, quasi ad umbilicum per ducta fuerit: Idyllio 10. v. 311.

Conditor hic forsan fuerit Ptolemaidos aulae
Dinochares, quadro qui in sastigia cono
Surgit et ipsa suas consumit Pyramis umbras:
Iussus ob incesti qui cuondam foedus amoris,
Arsinoen Pharii suspendit in aere Templi.

Et forte B. Augustin. de Civ. Dei l. 21. c. 6. ubi ait, In quodam templo, lapidibus magnetibus in solo et in camera, proportione magnitudinis positis, simulacrum ferreum aeris illius medio, inter utrum. que lipidem, ignorantibus, quid sursum esset at deorsum, quosi Numinis potestate penderet. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. I. dololatriae l. 1. c. 31.

PHILAE oppid. Aegypti in Thebaide, an eadem cum Elephant bine? certe Arabibus et Aethiopibus Phil. est elephas, Bochart. Geogr. S. l. 4. c. 26. ž. 3. Duplex vero Elpehantine, Thebaidis et Aethiopiae seu Philae, urbs in *dwdekaxoinw=n regione, Plin. l. 6. c. 21. et l. 24. c. 17. Neque dissimiles fuerunt urbes vicinae, Paulo supra catatr actum sunt Philae, communis Aethiopum habitatia, structa isntar Elephantines, et magnitudine aequalis; templa habet Aegyptia, ubi Accipiter colitur Aethiopicus. Strabo l. 7. ubi et in via a Syene ad Philas ducente utrinque posita esse saxa spharica 12. pedes crassa, maioribus imposita, minoribus supposita, addit: quae Regum Elephantinorum et Magnatum forte monumenta fuere [orig: fuŕre]. Quae loca, forsan et tempora, respexit Heliodorus Aethiopic l. 8. Philae, in quiens, urbs ad Nilum sita est paulo supra minores cataractas -- Hanc olim Aegyptii profugi cum occupassent [orig: occupÔssent] et inhabitassent [orig: inhabitÔssent], ambiguam fecerunt inter Aethiopes et Aegyptios: illis Aethiopiae fines ad cataractas promoventibus; his vero etiam Philas sibi vindicantibus, per profugorum suorum praeoccupationem quasi basta [orig: bastÔ] captas. Vide Marsham. Can. Chron. Sec. VII. Est et in fula


page 709, image: s0709b

Aegypti parva, aspera et undique praetupta. Ptol. Lucan. l. ult. v. 311.

Rursus multifidas revocat piger alveus undas,
Qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura
Regni claustra Philae. ---- ----

PHILAENI [1] fratres Carthaginenses, qui pro finium suorum propagationae se vivos sepeliri sustinuerunt. Nam cum, inter Carthaginienses et Cyrenenses, de finibus controversia in cidisset, placuit, ut certo [orig: cert˘] tempore duo viri ex utraque civitate egrederentur, et ubicumque sibi obvii fierent, ibi utriusque ditionis termini essent. Itaque Carthagine egressi Philaeni, cum aliquot passuum milia in fines Cyrenensium processissent, indignati adversarii se esse praeventos, optionem Philaenis proposuerunt, malleutne ad fines suos retrocedere, an eo in loco vivi defodi: illisque respondentibus, se patriae salutem vitae anteferre, a Cyrenensibus, qui viribus superiores erant, vivi ibidem sunt defossi. Quo [orig: Qu˘] in loco [orig: loc˘] Carthaginienses, ne eximia illorum in patriam pietas ulla [orig: ullÔ] temporum iniuria [orig: iniuriÔ] obliteraletur, duas illic aras constituerunt, quas a fratrum horum nomine, Philenorum ar as, vocaverunt. Vide Sallustium in Bell. Iugurthino. c. 79. Hae Strabonis aetate non eititerunt, ut ipse refert.

PHILAENI [2] Vicus et Philaenotum arae, Villanovano Porto Sabia, Castaldo Licudia, Zardo Hernich oppid. Africae, in ora Syrtis magnae, in Cyrenaicae confinio: Nain nunc, Marmalio, non Hernich, quae Betenice potius. A fratribus Philaenis dicta. Vide Philaeni.

PHILAETERUS Rex Bithyniae, Atralicae domus progenitor. Unde pes Philaetericus seu Regius, qui idem cum pede Monetali, apud Hyginum, 16. digitos, uncias 12. habuisse videtur. Ad eum exigebatur mensura agrorum Bithyniae regionum, quorum mentio in Agrariis Tullianis. Vide Salmas. ad Solin. p. 684.

PHILAEUM German. urbs Ptol. ampla et munita Belgii, ad Damsteram amnem, 3. fero leuc. ab ora maris German. quam Groningen Frisiae, vide ibi, interpretantur. Sed Phleum, est in Graecis codicibus.

PHILAGRIUS Medicus insignis, Galeni contemporaneus, natione Epirota. Vide Suidam.

PHILAGRUS Sophista Cilix, auditor Lolliani, iracundus maxime. Cael. Rhodig. l. 11. c. 41.

PHILAGUS Balacrorum Dux, in exercitu Alexandri M. nuper in societatem ascitorum, Curt. l. 4. c. 13.

PHILAIDAE vicus in aegeide, a Philaeo filio Aiacis, et Lysides filiae Coroni Lapithae. tRibulis Philaidet. Steph.

PHILALETHAEUS Lucillus vide ibi.

PHILAMMON fil. Apollinis ex Chione Nympha, clatissimus carmine et cithara [orig: citharÔ] . Secundus in Pythiis Ludis cantu vicit; pater Tamyris, qui rertius, ex Arglope nympha, avus Musaei Thebani, Poetae Lyrici. Primus vero [orig: ver˘] Chrysothemis fuit, ut diximus. Vide Pausaniam in Phocicis. Coeterum, nominis vestigia non obscura leguntur in Marmore Arundeliano. *)apo\ th=s2 *)ammon... th... *d*d*d*d*p. basileu/ontos2 *)aqhnw=n *qhse/ws2 . Exquo Ammon ... anni 995. (aetae Articae) regnante Athenit Theseo [orig: These˘], apud Ioh. Marshamum, Canone Chron.

PHILANDER Guilielmus Castellione ad Sequanam oriundus, Antiquitatum Romanar. peritissimus, et in Mathematicis optime verfatus. Scripsit Romae, in comitatu Georgii Armeniaci Legati Fransisci I. Annotationes in Vitruvium de Architectura, nec non Castigationes cum Annosationibus in XII. libros Institution. Quintiliani. Inde vero in Galliam reversus, in otio inglorio consenuit, exstinctus A. C. 1565. aetat. 60. Vide Barthium adversar. l. 50. c. 9. et supra Guilielmus Philander.

PHILARCHI Arbiae Felicis populi Strabo.

PHILARCHUS Herois nomen, cuius sacellum Minervae Pronaeae ulcinum Delphis fuisse, narrat Pausan. l. 10. ubi, Persis irruentibus, auxilium Phocenfibus eum tulisse, addit. Pictus est ab Athenione Maronite, Glaocionis Corinthii discipulo, Eleusine, Plin. l. 35. c. 21. Idem Historico nomen, Plutarcho memorato in Vita Arati, et l. de Isid. et Osir. Aeliano item Histor. Animal. l. 6. c. 29.

PHILARETUS nomen viri proprium.

PHILASTRIUS Episcopus Brixianus, interfuit Concilio Aquileiae celebrato, a. C. 381. cum Ambrosios Iusto etc. Augustino Mediolani innotuit. Doctrina [orig: DoctrinÔ] et sanctitate celebris; Scripsit de Haresibus, librum. Obiit A. C. 387. A Gaudentio successore laudatus. Sixtus Sen. Biblioth. Sanct. l. 5. annot. 27. Trithem. de Scriptorib. Eccl. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 9.

PHILAEAS Geographus, quam antiquus fuerit, argumento est, quod memoratur Dicaearcho in fragmemo de Graeciae descriptione ad Theophrastum. Atque idem testis adducitur, in Epitome Arremidori Ephesii. Estque is qui in *peri/plois2 citatur a stephano in *)andri/a . Meminit huius Phileae quoque Etymologus In *)arganqw/n . Divulgavit quoque librum de Asia. Macrob. Saturnal. l. 5. c. 20. At plane alius est beatus Martyr Phileas, Episcopus Aegyptins, sub Diocletiano et Maximiano, passus, A. C. 302. Auctoregregiae epistolae, Eusebio Hist. l. 8. laudatae, qua [orig: quÔ] tormentorum genera, quibus fideles excrociari soliti, recenset: de quo Hieronym. in Scriptoribus illustribus, qui eum in Martyrum laudem quoque librum composuisse, et disputationem cum Iudice, ad Idolis sacrificandum in vitante, edidisse ait, ut et Nicephorus l. 7. c. 9. Nic. Lloydius.

PHILEAS regio Byzantii: Gentile Phileates. Alii Phineam vocant. Stephan.

PHILECIA oppid. German. Ptol. Phelicia Interpretes. Quid nunc fit, non constat.

PHILELPHUS [1] nomine Franciscus, omnium suae aetatis


page 710, image: s0710a

poetarum excellentissimus, Romam accitus, artis Oratoriae praecepta ad Ciceronis imitationem quosdam ingenuos adolescentes docuit; inter quos et Alexandrinus Alexander seplurimum profecisse testatur, l. 1. c. 23. Vide et Franciscus.

PHILELPHUS [2] Marius vide Marius.

PHILEMON [1] Colossensis fuisse videtur, ad quem D. Paulus Epistolam, in gratiam Onesimiservi, conscripsit. Vide Onesimus. In Epistolam hanc prostant: Atrersoll, in fol. Angl. 1618. Brentii Commentarius, Inter opera. Crellii Sociniani Praelectiones. Danaei Comm. A. C. 1579. ut et Fevardentii, Parisiis 1587. Gentilis Commentar. in 410. Norib 1618. Godeau. Gomari Explicatio locor. Ielect. interopera. Himmelius in fol. Ionesii Expositio, fol. Londins 1612. 1618. 1635. Paraeus, Rollocus in octav. Genevae, 1602. Sculteti Observationes Gramm. Hist. Log. et Theol. Franc. 1644. Wittebergae, 1630.

PHILEMON [2] poeta Comicus, fil. Damonis, sub Antigono, qui quam vis (ut inquit Quinctilianus l. 10. c. 1.) pravis suitemporis iudiciis, Menandro saepe praelatus, unde hic ad illum dicere solitus est: Quaeso, Philemon, bona [orig: bonÔ] fide dic mihi, cum me vincis non erubescis? consensu tamen omnium meruit secundus credi. Scripsit inter alia e)/mporon: quam in Mercatore Plautus imitatus, sic loquitur Prolog. v. 9. 10.

Graece haec vocatur Emporos Philemonis.
Eadem latine Mercator Marci Accii.

Alius ab hoc tesi is laudatur Plinio l. 4. c. 13. et l. 37. c. 2. Videtur fuisse Solino non absimilis. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 401.

PHILEMON [3] iunior, Comicifilius, auctor. 54. Comoediarum. Suid. Item alius, asinum ficus depascentem videns, risu crepuit, etiam Philomedus dictus. An idem cum priore? Val. Max. l. 9. c. 12. ex. 6.

PHILEMON [4] rusticus quidam, qui cum Iovem et Mercurium hospitio [orig: hospiti˘] excepisset sub pauperetecto, una cum Baucide uxore in arbores conversus est. et domus eius in templum, ut refert Ovid. Metam. l. 8. Fabula haec docet, hospitalitatem et frugalitatem esse Deo giatam, et apud Poetam (cuius nonnulli existimant Philemonem hunc fuisse villicum) exstant elegantissimae rerum rusticarum hypotyposes.

PHILENE Oros. Phyla Xenoph. Diodor. Sic. Steph. oppid. Articae, inter Athenas et Tanagram, ab Athenis 100. stad. apud Stat. l. 4. Thebaid. v. 102.

---- Sensit scopulosa Philene,
Fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron.

Pyline alii legunt, oppid. Aetoliae.

PHILENIS meretrix, quam Philocrates Poeta Graecus carminibus suis laceravit. De hac Martialis l. 7. Epigr. 66. Lege Philaenis.

PHILENORIUM urbs in Arnaea regione Boeotiae, a Philenore Aetolo. Gentile Philenorius. Steph.

PHILEPSIUS traditur non modo pauper fuisse, sed monstrosus: praeterea garrulus: qui tamen fabellis ingeniose recitandis totam operam navabat, ut vel hac [orig: hÔc] ratione vitaam facilius toleraret. Traductus est a Platone Comico.

PHILERMOS nomen imaginis Beatae Mariae Virginis, quod magna [orig: magnÔ] veneratione Melitenses in Conventuali Ecclesia assetvant, ut itestatur Car. Macer in Hierolex. his verbis, Opus divi Lucae creditur, ac de illa traditur, quod in Rhodo Insul. ubi prius erat in quodam monte non longe ab urbe; cum quidem iuvenis ardens puellae amore, qua [orig: quÔ] nullibi frui poterat, propter parentum custodiam, eam admonuisset, vi matrem deciperet, ac secum hoc Templum devoticnis praetextis peteret; dumque ibi Mater orasset [orig: orÔsset], eius filia licentiam postularet, us sola Altare illud devote circuiret, ibique ab amante exspectaretur; quod sane ita factum: Mater, cum diu in Ecclesia exspectasset [orig: exspectÔsset], tandem ad posteriorem Altaris partem accedens filiam in proci amplexibus, sed una cum eo exstinctam, deprehenderit. Unde imago haec Beatae Mariae et mons ille Philermos, i. e. Amori infelicis, a Graecis appellati sunt.

PHILEROS tabellarius quidam, de quo Cicero ad Paetum l. 9. Ep. 25. Item urbs Macedoniae. Plin. l. 4. c. 10.

PHILESIUS cognomen Apollinis. Boccatius l. 3. Philesia quoque templa vocat idem Apollini consecrata, quae ab osculo Branchidis, sive a certamine puerorum Philesia vocari dicit. Graeci filh/sion amabilem dicunt, quia lumen Solis exoriens, amabili veneratione oculorum consalutamus. Nic. Lloyd. Eius ex aere statua, memoratur Plinio l. 34. c. 8. Canachus Apollinem nudum, qui Philesius appellatur, in Didymaeo (fecit) Aegineticae aeris temperatura [orig: temperaturÔ], cervumque una ita vestigiis suspendit etc. Vide de eo plura apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 8. v. 198.

---- int onsi cludes penetralia Branchi.

PHILETA circa Cariam urbs. Porphyrogen.

PHILETAERUS [1] Eunuchus, Thesauratius Lysimachi, huic, ob Agathoclem fil. occisum infensus, Pergamum se recepit. ryrannidc ibi per an. 20. potitus. Obiit an. 40. Uib. Cond. 119. Olymp. Eumenes frater, an ex frarre nepos Eumenes I. quem vide, ei successit, Strabo l. 13. Iustin. l. 27. c. 3. Pausanias etc. Item Atheniensis, Poeta Comicus: fil. Aristophanis. 20. fabularum auctor. Suidas.

PHILETAERUS [2] Cres, Dux Antiochi Hieracis, qui a fratre Seleuco deficiens victus ac postea victores dolo [orig: dol˘] aggressus fudit. Polyaen. l. 4. c. 17.

PHILETAS [1] Grammaticus et Poeta elegiographus ex insula Co, Philippi et Alex. M. aetate floruit, praeceptor Ptolemaei Philadelphi. Scripsit Elegias et Epigrammata; an idem cum Phileta Hist orico? vide infra. Suis carminibus celebravit Battidem puellam, quam adamavit; fuisse fertur corpore adeo tenui, ut


image: s0710b

necesse fuerit ei plumbum adhibere, ne ventorum flatu ra peretur. Aelian. l. 10. Var. Hist. c. 6. et Athenaus. Propert. l. 2. El. 34. v. 31.

Tu satius memorem Musis imitere [orig: imitŕre] Philetam,
Et non inflati sommia Callimachi.

Idem l. 3. el. 1. v. 1.

Callimachi manes et Coi sacra Philetae,
In vestrum quaeso me sinite ire nemus.

Et El. 8. v. 43.

Inter Callimachi sat erit placuisse libellis,
Et cecinisse modis Coe poeta tuis.

Papinius in epithalamio Stellae et Violantillae, l. 1. Sylv. 2. v. 253.

---- Hunc ipse Ohoro [orig: Ohor˘] plaudente Philetas,
Callimachusque senex Umbroque Propertius antre
Ambissent laudare diem. ----

Hinc Philetaeus. Propert. l. 3. El. 2. extr.

Ora Philetaea [orig: PhiletaeÔ] nostra rigavit aqua [orig: aquÔ].

Idem l. 4. El. 6. v. 3.

Cera Philetaeis certat Romana corymbis.

Nic. Lloydius.

PHILETAS [2] Historicus. *)attika\ tradidit literis, quae Athenaeus citat l. 11. Item *)/atakta, sive Indgesta, quorum idem meminit l. 3. 11. 14. Ex eodem ad Hermen citat historiam Parthenius, in Eroticis. Meminit et Stephanus in *)/ixnai et *fliou=s2, et Etymologus, in *)aw=os2 et alibi. Sitne hic idem cum priore Coo, vide Voss. de Hist. Grac. l. 3. p. 401. et c. 7. de Poit. Grac. Idem Lloyd.

PHILETUS vir quidam, qui a fide Christi excidit. 2. Timoth. c. 2. v. 17. Item Antiochenus episcopus, A. C. 219. post Asclepiadem, praefuit usque ad an. 230. quo Zebenes ei surrogatus est. Item Patriarcha Constantinopolitanus saecul. 14. post Calixtum.

PHILEUM civitas Germaniae in ea regione quae hodie Frisia vocatur. Groeningen Apiano. Vide Phileum.

PHILIA insula. Vide Tacompsus. Item promuntor. Thraciae ad os Ponti Euxini. Ptol. Filea in tabulis recentibus. Ubi Phinopolis oppid. Ptol. Melae l. 2. c. 2. ac Plin. l. 3. c. 5.

PHILIBERTUS [1] I. Venator, Sabaudiae Dux, successit AmAdeo Patri an. aetat. 6. sub tutela Iolantae Francicae, marris: cui Ludovicus XI. Frater, Dux Burgundiae etc. de administratione litem moverunt: Unde plurima mala. Obiit nimio [orig: nimi˘] venationis et decursionum equestrium usu. Lugduni, A. C. 1482. aetat. 17. Carolus frater ei successit. Guicheno.

PHILIBERTUS [2] II. Pulcher, fil. Philippi Comitis Sebusiani, dein Sabaudiae Ducis, huic successit, A. C. 1497. aetat. 17. Carolum VIII. in Italiam moventem, cum Patre sequutus, dein iam Dux Ludovicum XII. Mediolanum invasurum comitatus est: in maximis Italiae turbis pace domi prudenter servata [orig: servatÔ]: Liberalitate insuper et clementia [orig: clementiÔ] inclitus. In venatione cum crudos cibos avidius ingurgitasset [orig: ingurgitÔsset], obiit A. C. 1504. aetat. 24. improlis. Guicheno Hist. Sabaud. Vide quoque Emanuel Philibertus.

PHILIBERTUS [3] Naillacus, magnus Melitae Magist. A. C. 1396. Prudentia [orig: PrudentiÔ] et fortitudine per an. 25. inclitus. Obiit 1421. Bossius Hist. Melit.

PHILICUS [1] Poeta tragicus Graecus, unus ex Pleiade: sub Ptolemaeo Philadelpho. Phaleucis versibus nomen commodasse [orig: comm˘dasse] fertur, an quia primus inventor, an, quia istiusmodi versuum genere uti amavit? Voss. de Poet. Gr. c. 8. Vide alios apud Suid.

PHILICUS [2] insul. ante Taprobanam.

PHILIDES quidam equorum nutritor, a quo cum Themistocles equum dono [orig: don˘] postulasset [orig: postulÔsset], passusque esset repulsam, minatus est, se domum eius continuo ligneum equum facturum. Quo [orig: Qu˘] aenigmate significavit se propin quorum accusationes et crimina in eum con iecturm. Plut. in Them.

PHILINUS [1] Archon Athenis, anno [orig: ann˘] 3. Heliogabali, quo [orig: qu˘] Gratus Severianus et Claudius Seleucus Romae Consulatum gerebant, vide Gratus Severianus.

PHILINUS [2] Agrigentinus; scripsit Historiam Roman. contra Carthaginen ses: dicitur his nimium favisse; quod si fecit, nullum mitum est, cum Annibalis in bello comes fuerit. Corn. Nepos in Annibale. c. 13. Polyb. l. 1. Diod. Sic. in Eclog. l. 23. et 24.

PHILIPPA [1] Catanensis ex lotrice ad summam potentiam evecta, universum regnum Neapolitanum, pro arbitrio, rexit, sub Iohanna I. quae eius instinctu etiam maritum suum, Andream Hungariae Regem fevestra [orig: fevestrÔ] suspendit: sed tandem horribili cum tota familia supplicio [orig: supplici˘] affecta meritas dedit poenas. Georg. Hornius Orbis Polit. Part. 3. p. 58.

PHILIPPA [2] Geldrica, filia Adolphi Egmontii Ducis, uxor Renati Lotharingiae Ducis, ex illo mater 12. liberorum. Obiit A. C. 1547. aetat. 85. Hilario Costus, Elog. foem. Ill.

PHILIPPA [3] Pratonsis femina Parisina, eruditione insignis, sub finem saecul. praeteriti.

PHILIPPEI seu PHILIPPI nummi a Philippo, patre Alexandri M. primum cusi, quorum cum forma recepta semel placuisset, retenta ea est, simul cum appellatione, addita Principis, cuius esset, nomenclatura. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 234.

Rettulit acceptos Regale numisma Philippos.

Prudentius Peristeph. Hymno 3. v. 101.

Nec cum veniret, aureos
Secum Philippos detulit, etc.

Hinc legimus apud Trebellium in Claudio, c. 14. Philippeos nostri voltus [orig: voltűs] annos centum quinquaginta. Quod idem de auteis


image: s0711a

Antoninianis in Valerianeis seu Valerianinis et trientibus Saloninianis, sentit Casaubonus l. c. Apud Vopisc. in Aureliane, c. 12. argenteorum Philippeorum minutulorum, fit mentio, ut et alibi pafsim apud Scriptores Hist oriae Augustae; de quorum valore hacten us disceptatum haud leviter. Sane Latinis minuti fuere [orig: fuŕre], quae lepta\ a [orig: Ô] Graecis; sed nec hoc satis: argenteum num mum fuisse ta\ lepta\, non aereum, ut hactenus creditum, docet Salmas. Ei igitur minuti vel minutuli dicuntur apud Auctores praefatos, quos denarios Veteres dicebant: qui denarii drachmae fere pondus et aestimationem habebant. Atque, ut Latinis minuti argemei pro denariis, sic Graecis ta\ lepta\ a)rgu/ria, a)nti\ tw=n draxma=n. Sed et absolute minutos appellarunt [orig: appellÔrunt] Latini, cum subin telligerent argenteos: ut Graeci lepta\, subintelligentes a)rgu/ria, etc. Istiusmodi igitur Philippeorum quinquagenos, anreos vero Antoninianos diurnos binos, aris denarios centum, ad sumptus Aureliano destinavit Valerianus Aug. l. c. Qui etiam paulo post eidem, per Praefectum aerarii, solvi iussit, ad editionem Circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere H. S. quinquagies etc. Quam summam ad missilia Consulum (qualis tum Aurelianus erat) pertinere vult Casaubonus. Solebant enim Consules pecuniam in populum spargere, auream quidem Imperatores, argenteam vero privati, ut supra diximus. Aereorum Phlippeorum meminit Fl. Vopiscus in Probo, c. 4. Aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippe9s decem milia: Quod annuum videtur fuisse ac legitimum Tribunorum stipendium, h. e. ducenti et quadraginta aurei, vel. quod idem, viginti aurei menstrui. Nam hanc summam efficiunt, aurei centum, argentei mille, et aereorum decem milia. Per aereos autem intelligit sestertios; per argenteos, denarios: quorum centum aerei unum aureum reddebant; centum argentei quatuor. Illa [orig: IllÔ] enim tempestate aereos denarios dictos fuisse pro sestertiis. cum superioribus temporibus denarii de argenteis tantum dicerentur, observatum Eruditis. Vide Salmas. ad l. adde Budaeum de Asse l. 4. Scaligerum, Gronovium, alios Rei Nummariae Scriptores.

PHILIPPENSES vide PHILIPPI.

PHILIPPI [1] crebro olim appellati Franci, si Ingulfo fides, qui ita habet p. 910. et forte Leuca dicitur a Leucon, quod in Seythica lingua interpretatur Philippus. Unde Magister in Isagogis suis O. M. l. 3. Et niveus Leucon dicit ibi, hunc Leucon fuisse Philippum Imper. qui niveus descriptus est, quia Christianus et Baptismo [orig: Baptism˘] super nivem dealbatus. Et alio in loco, ubi exponit illud, i. e. Phoebum adamasse [orig: adamÔsse] Leucothoen, dicit Deum adamasse [orig: adamÔsse] Christianitatem Regni Franciae, i. e. Philipporum, quum apud Francos nomen Philippi frequentissimum habeatur, in tantum, ut Rex Henricus, qui modo regnat in Francia, filium suum prinmogenitum Philippum fecit appellari. Beatus enim Christi Apostolus Philippus, cum Scyihis verbum Dei praedicasset [orig: praedicÔsset] et plurimos eorum ad fidem Christi convertisset, rediens in Asiam. per Sicambros viam fecit, ac illis Christi nomen primus annuntiavit, de quibus exeuntes Franci, ut plures sorum Hier ochronographi testantur, beatum Philippum Apostolum suum specialem Protodoctorem et Neoapostolum adhuc tenent. Ex his omnibus colligitur, quod leuca dicitur a Leucon, i. e. mensura terrae Philippicae, i. e. Philippi vel Philipporum. Apud Car. du Fresne Glossar. qui tamen ante Henricum I. Galliae Regem quo [orig: qu˘] regnante vivebat Ingulfus, Philippi nomen in veterib. tabulis vix comparere, adnotar.

PHILIPPI [2] adhuc vulgo, Filippo, colonia et urbs Macedoniae archiepiscopalis, condita, an in staverata a Philippo Rege in Thraciae confinio apud montis Pangaei readiccs. olim Crenides, teste Diodor. Siculo [orig: Sicul˘] apud oram maris Aegaei, olim clara, nunc pene iacens et de serta. Ovid. Met. l. 15. v. 824.

Emathiaque iterum madefient eaede Philippi.

Virgil. l. 1. Georg. v. 490.

Romanas acies iterum videre Philippi.

Hic [orig: Hţc] campi Philippici, ubi inter Caesarem et Pompeium pugnatum est, postea vero inter Augustum et Cassium. Populi Philippenses, ad quod e captivitate, epistolam scripsit B. Paulus, missis vitae subsidiis ad illis liberaliter adiutus. Meminit huius urbis D. Lucas Actor. Ap. c. 16. v. 12. *)ekei=qen ei)s2 *fili/ppous2, h(/tis2 e)sti\ prw/th th=s2 meri/dos2 th=s2 *makedoni/as2 po/lis2. Dates quoque olim vocabatur, unde proverbium, *da/tos2 a)gaqw=n, ob aurifodinam scil. non longe ab ea exsist entem, Appian. l. 2. Bell. Civ. Vide Liv. Epit. l. 109. s. Plut. in Caesare et Pompeio. Velleium, l. 2. c. 70. 86. Dionem, Forum l. 4. c. 5. aliosque scriptores. In sacram ad Philippenses Epistolam, prodierunt [orig: prodiŕrunt]: Brentii Comm. Calitus. Cocceius. Crellii Socin. Praelectiones. Dalaei Contiones, Gallic. in 2. Vol. in 81. Erasmi Comm. Homiliae Godeau. Gomari Explic. locor. difficil. Hofmanni Comm. in 8t. Basileae 1541. Martini Analysis. Meelfuhrert Comm. in 4to. Norimb. 1628. Muscul. Oleviani Notae. in 8t. Herbornae 1588. Quistorpius. Schotani Analysis et Comm. Francof. in 4t. 1657. Stevartius. Vasquez. Velasquez. Vorstius. Weinrichii Explicatio. in 4. Lipisiae 1618. Welleri Enarrat. in 8. Norimb. 1561. Zanchii Comm. Zuinglii Annotationes. Vide Crowaei Elenchum.

PHILIPPICUS Bardanus Romanorum Imperator ex fa milia illustrissima: a Tiberio Absimaro in exilium pulsus, quod ipsi praedictum erat, hunc successorem Imperii fore, ope dein Iustiniani Iunioris revocatus, et exercitui contra Chersonen urbem misso ab Imperatore praefectus est, Paulo post Iustiniana [orig: IustinianÔ], et filio [orig: fili˘] eius tiberio [orig: tiberi˘] summotis, ipse a militibus Imperator salutatus, A. C. 711. parum laudabilem se praestitit. In gratiam Monachi cuiusdam Monotheletae, decreta 6. Concilii Generalis abolere conatus est, eodem [orig: e˘dem] tempore, quo [orig: qu˘] Imperium undique incursionibus Bulgarorum patebat: secundo [orig: secund˘] imperii anno [orig: ann˘] ab Anthemio


page 711, image: s0711b

excaecatus. et in carcerem coniectus sub ann. salutis. 713. Zonar. et Theoph. in Annal. P. Diac. l. 6. c. 34.

PHILIPPIDES [1] Comicus poeta, haud ignobilis, sub Alexandro M. Olymp. 140. Fil. Phitodis, frater Morsini, qui quoque ambo Poetae: 45. sabulas scripsit. Athen. l. 15. Iul. Pollux l. 9. Lysimacho familiaris, cum ex eo quaereret Rex. quidnam optaret? Respondit, quidquid tibi placuerit, praeter arcana tua. Aetate iam provecta [orig: provectÔ], quum in certamine poetarum praeter spem vicisset, gaudio [orig: gaudi˘] repente mortuus est: quod et Diagorae Rhodio accidit. Suidas.

PHILIPPIDES [2] cursor Atheniensis. ea [orig: ] nempe tempestate, qua [orig: quÔ] in Graeciam Persarum venit exercitus, unicae noctis spatio [orig: spati˘], mille et quinquaginta stadia, pedibus confecisse perhibetur, ut Lacedaemoniis Persarum ad ventum palam faceret, eosque ut praesto essent, admoneret. Leonic. Thom. l. 3. c. 9.

PHILIPPINA Welseria, eleganti ingenio [orig: ingeni˘] ac forma [orig: formÔ] patricia Augustana, quam Ferdinandus Archidux, filius Ferdinandi I. Imperatoris secundogenitus (cui Pater Elisabetham primo Anglicam, dein Mariam Scoticam uxorem destinaverat) clam eo sibi sociavit, ac coniugem, quoad vixit, coluit. Pater ex ea Caroli, cui aegre ut Burgoviam relinqueret obtin vit, Marchionis hinc Burgoviae et Andreae Cardin alis ac Episcopi Constantiensis. Phil. Iac. Spenerus in Famil. Austriaca.

PHILIPPINAE vulgo les PHILIPPINES, insulae Asiae, a Philippo II. Rege Hispaniae sic dictae, quia eius auspiciis habitatae fuerunt A. C. 1564. Sunt in Oceano Eoo, inter Sinas ad Boream et Moluccas insulas ad meridiem, quamquam inde longe distantes. Earum praecipua et maxima est Manilla, Manilha, insula longe ceteris maior, et versus Boream. Aliae insulae sunt Mindanoa, Mindanao. Paragoia, Paragoia, seu Calamianes, Mindora, Mindora, Tandaia, Tandaya, seu la Philippine, Cebua, Cebu, seu los Pintados, Parraia, Parraia, Masbata, Masbat, Sabunra, Sabunra, Matania, Matan, Lubana, Luban, Cappula, Capul, Abuia, Abuyo, Bantonia, Banton, Bohalia, Bohol, Viridis, Verde, Nigrorum, dos Negoas, et S. Iohannis, de San Ivan, et aliae minores; suberantque omnes dominio Hispanorum, qui inibi habebant multas arces: Sed a paucis annis Mindanoa insula ab eis defecit, uti Paragoia et minores ei adiacentes, et aegre Manillam insulam servant cum aliquot aliis in vicin iis. Earum praecipua urbs est Manilla in insula cognomine, ubi Praefectus Hispanus commoratur. Iam detectae fuerant A. C. 1520. a Ferdinando Magellano Lusitano, qui in insula Cebua occisus fuit; suntque 1200. ad minus, et paucis tantum milliaribus inter se distant. Impsarum autem urbes praecipuae praeter Man illam sunt Mindanoa, Midanao seu Tabouc, Caceria. Caceres de Camarintha, Nova Segovia, Nueva Segobia seu Cagaion, Villa iesu, Villa Fesu, seu Cebu et aliquot aliae.

PHILIPPISTAE a PHILIPPO Melanchthone dicti sunt. Coepta [orig: CoeptÔ] namque de Ubiquitate corporis Christi inter Euangelicos lite, mox dogmati huic se opposuit Melanchthon. meram confusionem natur arum Eutychianam id esse docens. Verum eo [orig: ] exstincto [orig: exstinct˘], acrius exarsit lis, et lacerata ab Adversariis Melanchthonis fama quasi ad Zuinglianos, uti vocabant, defecisset. Unde novum Schisma. Qui enim doctrinam illius contra clamores coeterorum tuebantur, Philippistarum convitio [orig: conviti˘] aspersi sunt, et quia horum patrocinium susceperat Academia Wittebergensis, flaccianos acerrimos adver sarios experta; Iac. Andreae palam contendente, Omnes Ubiquitati contradicentes Arianos et Mahometanos esse. Inde, cum hi numero [orig: numer˘] et auctoritate apud Augustum Saxoniae Electorem praevalerent, gravis in Philippistas, Casparum inprimis Peucerum, Melanchthonis generum, (quod auctor haberetur librorum a Wirttenbergensibus editorum) persecutio desaeviit. G. Hornius Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. Novi Test. ex edit. Leydeckeri p. 353. et seqq. Vide etiam ubi de Peucere praefato.

PHILIPPOBURGUM vulgo PHILIPSBURG, arx munitissima Germaniae, ad Rhenum fluvium, quae antea Udenheim dicta. Nomen sortitur a Philippo Christophoro de Soeteren Spirensi Episcopo, simulque Archiepiscopo Trevirensi; et subest Regi Franciae ab A. C. 1644. Distat una [orig: unÔ] lenca [orig: lencÔ] cum dimidia a Spira in meridiem, uti 4. ab Heidelberga; est que intra limites ditionis Episcopi Spirensis, in Paltinatu inferiori. A Caesare capta bello [orig: bell˘] nupero [orig: nuper˘], pace Neomagensi illi remansit: Anno [orig: Ann˘] vero 1688. inopinato a Gallicis copiis circum sessa, acriterque defensa quidem aliquandiu, sed expugnata tandem, hodierno bello occasionem dedit.

PHILIPPIPOLIS quae et Trimontium, et Hadricanopolis Ptolemaeo, qui in re hac deceptus est, eum Hadrianopolis, teste Sexito [orig: Sexit˘] Rufo [orig: Ruf˘], sit urbs diversa, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: Poronopolis, Plinio, l. 4. c. 11. Plutarcho, et Suidae, Calybe Straboni, urbs Thraciae Archiepiscopalis, ad Hebrum fluvium, Filippopoli adhuc nostratibus, Filibe Turcis, et Presrem, adhuc fulgens, ubi sedes Praefecti est, inter Sardicam ad occasum 100. et hadrianopolim in ortum versus Byzantium 56. mill. pass. a Philippis 90. in Boream. apud rhodopen montem. De Philippopoli sic in l. 2. Itinerarii,

A Macedum Rege haec nam cum sit structa Philippo.
Fure Philippopolis dicitur illa suis.

Vocabatur etiam Dulonpolis, et Pudendenae, Fornand. Hic [orig: Hţc] Antisynodus ab Arrianis, contra Synodum Sardicensem habit a A. C. 349. Theodoret. l. 2. c. 8. Capta est a Friderico I. Barbarossa, cum Adrianopoli et Iconio, A. C. 1189. Paulus Aemil. l. 6. iterumque ab Amurathe occupata, A. C. 1359. cum Flipsala et Adrianopoli. Laonic. l. 1. etc. Eadem, appellatur quoque Eumolpias Sexto Rufo. Baudrando haec urbs etiamnum ampla sub Turcis, quan quam sine moenibus, inter montes Haem um ad


page 712, image: s0712a

Circium, et Rhodopen ad Eurum 40. mill. pass. utrinque distat. Philippi Caesaris opus est in Bessica tractu Thraciae.

PHILIPPOPOLIS [1] vulgo PHILIPPEVILLE, oppid. permunitum Belgii, in Hannonia, a Maria Hungariae Regina excitatum A. C. 1555. Subest dominio Regis Franciae pace ad Pyrenaeos A. C. 1660. Distat 2. leucis Gallicis a Mariaeburgo in Boream, uti 6. a Rupe Regia, et 8. a Namurco in Africum.

PHILIPPOPOLIS [2] seu Philippostadium, Philipstadt, urbs recens Sueciae, trina stagna, 25. mill. pass. a Wenero lacu et a Carolostadia in Caeciam distans, 50. autem a Mariaestadia in Boream.

PHILIPPOPOLIS [3] vulgo Ciudad del Re Philipe, urbs Americae meridionalis, ab Hispanis excitata magnis im pensis in Magellanica regione, ut fretum Magellanicum obstruerent Anglis et Batavis, idque A. C. 1585. irrito [orig: irrit˘] tamen conatu; et paulo post illius urbis incolae aut occisi a Barbaris, aut fame necati, omnes male periere [orig: periŕre]: ita ut nunc eius rudera dicta sint ab Anglis et Batavis Porto Famine, seu portus famit.

PHILIPPUS [1] proprium viri, filii Thessalii Homer. MACEDONIAE ET SYRIAE REGES. etc.

PHILIPPUS [2] I. Macedoniae Rex sextus, Argaei fil. patri successit, perannos 35. Ubbo Emmius l. 5. rer. Chron. P. 153. Iansson. Atlas mai. p. 39. Tirinus in Chr. s. c. 41. Petav. Part. 2. Ration. tempor. l. 2. c. 14. et l. 9. de doctr. temp. c. 49. ac Paralip. p. 848. et 867. Picciol Chron. Ref. t. 1. l. 3. c. 1. et 8.

PHILIPPUS [3] II. Amyntae fil. cui quatuor filii Reges erant, quorum hic natu minimus, Perdiccae fratrisuccessit. Olymp. 105. An. 394. Urb. Cond. Praeterito [orig: Praeterit˘] fratris filio [orig: fili˘] per aetatem ad regnum minus apto [orig: apt˘]. Alex. Magni pater, rei militaris peritissimus, rebu sque gestis clarissimus, Macedoniae regnum, quod angustis antea fin ibus continebatur, adeo ampliavit. ut centum quinquaginta populi in Macedonum ditione numerarentur. Hic regni rebus ordinatis, Athenienses ad Methonem fudit, ibi oculo [orig: ocul˘] amisso [orig: amiss˘], dein pace illis data [orig: datÔ] Poeonios Illyriosque vicit, capta [orig: captÔ] Larissa [orig: LarissÔ]. Thessalos postea subiugavit, ductaque [orig: ductÔque] Olympiade Neoptolemi Molossorum Regis filia [orig: filiÔ] Alexandrum genuit: Byzantium obsidens discedere coactus est, ut se Scythis opponeret, quos ast utia [orig: utiÔ] vicit. In reditu cum Triballis rebellibus conflixit. equo [orig: equ˘] confosso [orig: confoss˘] occidendus, ni a filio protectus fuisset. Ad Graeciae dominatum aspirans, cum Athenienses sibi solos obstare videret, id effecit, ut Amphictyonum suffragiis Graecorum Dux legeretur, ad Locros reprimendos. Tum illis, bello [orig: bell˘] inducto [orig: induct˘], Thermopylis superatis, duas urbes eripuit, eosque cum Thebanis ad Chaeroneam praelio [orig: praeli˘] vicit: Pace denuo Atheniensibus post haec concessa [orig: concessÔ], Olympiadem repudiavit, unde Alexander ex aula se subduxit. Tandem maiora volvens, totius Graeciae Dux contra Persas declaratus, dum se accinxit ad tantae molis expeditionem, summisso [orig: summiss˘] ab Olympiade pugione, cui Myrtalis nomen in scriptum erat, a Pausania [orig: PausaniÔ] quodam adolescente Aegis fuit interfectus, qui cum de stupro per vim ab Attalo illato apud Regem questus esset, et pro rei indignitate ultionem frustra postulasset [orig: postulÔsset], seque etiam irrideri animadverteret, iram in Regem convertit, et nltionem, quam ab in imico non poterat, abiniquo iudice sumpsit. An. 418. Urb. Cond. III. Olymp. 24. regni. Natus tuit Pellae, quae Macedoniae civitas est, et Regum sepulchris nobilitata. An. 371. Urb. Cond. Puer quond0am bis obses datus ab Alexandro fratre, primum Illyriis, deinde Thebanis, conciliandae pacis gratia [orig: gratiÔ], illo [orig: ill˘] tempore per triennium in domo Epaminondae summi ducis rudimenta exercuit. Diod. Sic. l. 16. 17. Iustin. l. 7. 8. 9. Plut. in Alex. Pausanias, Curtius. Arianus, Euseb. etc. Hinc Philippicae, filippikoi\ lo/goi, orationes Demosthenis in Philippum regem, et Ciceronis in Antonium. Item Philippeus, seu Philippicus, aut Philippus etiam, aureus nummus, cuius frequens apud Plautum mentio est. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 432.

Retiulit acceptos, regale numisma Philippos.

Coeterum hunc, ut et Alexandrum M. universi Macedones divinis honoribus venerati sunt, teste Iustino [orig: Iustin˘] l. 24. c. 5. Nunc orbitatem amissorum filiorum dolebant, nunc excidia Urbium metuebant, nunc Alexandri, Philippique Regum suorum nomina, sicut Numina, in auxilium vocabant. Sermo est de Macedoniae statu, Galiis in eam irrumpentibus, post cladem Ptolemaei Cerauni. Vide Gerh. Ioh. vossium de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 13. ubi tamen u(perbolikw/teron aliquando loqui Historicos notat. Idem Philippi Buracidae Syracusis culti meminit ibid.

PHILIPPUS [4] III. Alexandri M. frater, Macedonum Rex, Olympiadis iussu interfectus, alio [orig: ali˘] nomine Aridaeus. Vide ibi.

PHILIPPUS [5] IV. patri Cassandro successit An. 456. Urb. Cond. unicumque annum regnavit. Iustin. l. 15. et 16. Diod. Sic. Euseb,

PHILIPPUS [6] V. Demetrii III. fil. Rex Macedoniae, sub tutela Antigoni II. dicti Dosonis: qui cum titulo Regis praefuit ann. 12. donec ei Philippus an. aetat. 16. successit. Olymp. 139. Urb. Cond. 533. Hic foedere cum Achaeis, contra Aetolos inito [orig: init˘], Sociale bellum gessit: secundo [orig: secund˘] rerum successu usus, quandiu Attali consiliis regebatur; huius dein filia [orig: filiÔ] corrupta [orig: corruptÔ], ipsoque [orig: ips˘que] cum filio veneno [orig: venen˘] sublato [orig: sublat˘] ab Heracilide Pontico et adulatoribus aulae in transversum actus, ab Aetolis, Zacyntho [orig: Zacynth˘] et Naupacto [orig: Naupact˘] amissis, victus est. Contra Artalum dein, Pergami Regem bellum gerens, Abydenos ad desperationem adegit. Post quae, bello [orig: bell˘] indicto [orig: indict˘] a Romanis, in Epiro virtute T. Qu. Flaminii primo, Olymp. 145. dein seq. anno [orig: ann˘] in Thessalia victus pacem petiit:


image: s0712b

Belli prima origo, quod cum videret Annibalem feliciter in Italia rea gerentem, Legatum ad eum de societate misit, qui in reditu a M. Valer. Flacco praefecto classis interceptus cum literis, missusque ad Senatum est, hinc statim Levinus Consul. contra eum est missus, qui cum Regemagentem Apolloniae, in cautum, semique-sopitum nocte intempesta [orig: intempestÔ] adoriretur: Ille in Macedoniam cum exercitu terrestri itinere fugit, in censis prius, ne hostis potiretur, suis navibus. Regnum tamen servavit, verum hac [orig: hÔc] lege, ut quid quid in Graecia obtinuerat, desereret, filiumque secundogenitum Demetrium obsidem Romam mitteret. Quo [orig: Qu˘] mortuo [orig: mortu˘], Perseum, quem ob mores exheredaturus erat, successorem accepit, fato [orig: fat˘] functus Olymp. 150. regni 42. Polyb. l. 16. Iustin. l. 29. 30. et sepp. Flor. Plutarchus. Inprimis autem Livius ubi de bello Macedonico.

PHILIPPUS [7] Rex partis Syriae, fil. Antiochi Gryphi. frater alterius Antiochi: regno [orig: regn˘] inter varios Principes, in testinis bellis inter se collisos, tum discerpto [orig: discerpt˘]. Ioseph. l. 13. c. 21. Philippus, sub quo Syriae regnum defecisse dicitur, Olymp. 171. VIRI OLIM PRAECLARI.

PHILIPPUS [8] Lysimachi frater vix adultus, pedes Regem Alexandrum qer quingenta stadia in regione Naura [orig: NaurÔ] verctum comitatus est lorica [orig: loricÔ] indutus atque arma gestans. Post haec, in saltu quodam cum Barbaris conflixit strenue. Sed postquam Barbari in fugam effusi deseruere [orig: deseruŕre] silvas: animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso [orig: profus˘] sudore arboris proximae stipiti applicitus exspiravit. Curt. l. 8. c. 2.

PHILIPPUS [9] filius Antipatri, qui cum fratre Iolla [orig: IollÔ] potum Alexandri M. praegustare solitus, in aqua frigida venenum habens, eam praegustatae potioni regis supermisit. Curt. l. 6. c. 10.

PHILIPPUS [10] Medicus Alex. Magni, Q. Curt. l. 9. c. 5. et Plut, in vita Alex. Hic gratus eo usque regi erat, ut cum Parmenio literas ad Alexandrum dedisset, quibus eum monebat, ut ab insidiis philippi, velut ab hoste Dario corrupti, sibi in aegritudine caveret, Alexander exploratam habens Medici fidem, poculum ab ipso Philippo praeparatum hauserit, et literas Parmenionis eidem legendas tradiderit, Philippos etiam Rom. viros claros legimus, inter quos L. Philippus Orator, Crassi adversarius, Cicer. l. 3. de Oratore.

PHILIPPUS [11] Thessalorum Dux in exercitu Alexandri Magni. In India, ubi eum Praetoreum Alexander Magnus reliquerat, ex vulnere a populo inflicto mortuus. Curt. l. 10. c. 1. Meminit quoque Diodorus, in rebus Alexand. M. cuiusdam Philippi, quem Balacri filium facit. l. 17.

PHILIPPUS [12] fil. Herodis M. frater Herodis Antipae, procurator Gaulonitidis, Ituraeae et Trachonitidis constitutus a Romanis, apud quos educatus fuerat, Augusto gratus: etiam partem ditionum Zenodori insuper nactus est. Sapiens et modestus: quo [orig: qu˘] sine prole defuncto [orig: defunct˘], Tiberius ditionem eius Syriae iunxit. Luc. c. 3. v. 1. Ioseph. Fud. Ant. l. 17. c. 1. et 13. l. 18. c. 6.

PHILIPPUS [13] Proconsul, cuius iussu Polycarpus martyrium subiit, sub Antonino Philos. A. C. 167. Euseb. l. 4. c. 15. Item Gortynae Episcopus circa A. C. 175. Item Aegypti Praefectus, cum filia Eugenia et Clem. Alexandrino, passus, sub Septimio Severo. A. C. 208.

D. PHILIPPUS unus ex Apostolis Domini, ex Betsaida oriundus, post Petrum, vocatus, Clem l. 3. Strom. is fuisse videtur, cui Christus dixit, Sine mortuos sepelire mortuos: Primus Euangelium Samariae Praedicavit: Dein, post Christi ascensionem, Scythiae provinciis quibusdam ad fidem conversis, Hierapoli urbe superioris Asiae, quam contionibus suis quoque dignatus erat, crucisixus et lapidatus est, aetat. 87. Imperatoris Claudii 10. Ioh. c. l. v. 43. Math. c. 10. v. 2. Hieronym. Baron. A. C. 31. et 54. Vide quoque Euseb. Eccl. Hist. l. 3. c. 31.

PHILIPPUS [14] genere Caesariensis, unus ex septem Diaconis, qui et Euangelista cognominabatur, Simonem Magum primo Samariae, dein divino [orig: divin˘] monitu Eunuchum reginae Candaces in via quae Gazam tendit, baptizavit: Eius filiae erant prophetissae, uti legitur in Actis Apostolorum, c. 6. v. 5. c. 8. v. 29. Euseb. Hist. l. 3. Heronym. o. 1. contra Iovin.

PHILIPPUS [15] Amphipolites Historicus, fecit libros Rhodiacorum novendecim, et alia. Suidas. Item Philippus, Caricarum rerum scriptori a Strabone laudatus l. 14. Is est Philippus Thangeliensis, quem in libro de Caribus et Lelegibus citat Athenaeus l. 6. Item Philippus Megaricus memoratur Laertio, in Stilpone. At difficile est dicere, utrum alius, an aliquis istorum sit Philippus iste, qui ortum Apollinem ex Aegyptio fecit [orig: fŕcit] Graecum, multi adeo eius nommis fuerunt. et eosinter Philippus Abucara, cuius scholia sunt quae in Hephaestionem leguntur. Philippus item Chalcidensis Plutarcho memoratur in Alexandro. Voss. de Histor. Graec. l. 3.

PHILIPPUS [16] Poenus nobile scortum a L. Flaminio in Galliam perductus, in cuius gratiam ille, eductum quendam e carcere in convivio ad spectaculum, iugulari iussit. Liv. l. 39. c. 42. IMPERATORES ROMANI.

PHILIPPUS [17] Roman. Imperator. Gordiano successit, qui tam tetrici et tristis animi fuisse dicitur, ut iam tum a quinquennali aetate nullo [orig: null˘] cuiusdam commento [orig: comment˘] ad risum sovi potuerit, aut ab inflexae naturae torvitate dimoveri, Sept. Aurelianus. Marcus Iulius insuper pictus, Arabs cognomine Praetorianae cohortis,


image: s0713a

sub Gordiano III. praefectus, eum in bello contra Persas sequutus est, duceque inde in lectica [orig: lecticÔ] occiso [orig: occis˘], Imperator proclamari voluit, A. C. 241. Hanc parricidii notam ut elueret, salutaribus legibus Remp. ordinavit, et pacis dulcedine subditos permulcere conatus est. Pace proin cum Sapore Persar. Rege facta [orig: factÔ], Romae Ludos saeculares magnificentissime celebravit, An. 248. Urb. Cond. 1000. Christianum fuisse refert Euseb. l. 6. c. 31. sed fidem non impetrat a maxima Eruditorum parte: illam tamen non parum stabilit Paulus de la Faye Theologus Gallus, exul. Iesu Christi, vir plurimae lectionis et in Historiis Versatissimus, Epistola [orig: EpistolÔ] ad Ven. Pictetum Theologum Genev. quae in iustae Dissertationis modum excrevit, et Basileae primum edita, inde in Belgio aliquoties recusa, non mediocrem plausum tulit. Occisus paulo post et ipse Veronae A. C. 249. filiusque eius cognomine a Patre Caesar creatus, inter amplexus matris Ottaciliae Severae similiter necatus est. Iul. Capitolin. in Vita Gordian. Aur. Victor. in Philipp. Cassiodor. in Chron.

PHILIPPUS [18] Sueviae Dux Imperator Occidental. fil. Friderici Barbarossae, fratri Henrico VI. successit, cum Electorum quidam Ottonem Saxoniae Ducem ei opposuissent, A. C. 1198. auctore Innocentio [orig: Innocenti˘] III. qui iuraverat: se ablaturum Philippo diadema regium aut amissurum insigne Apostolicum. Ursperg. in Chron. Hinc turbae. Sed is Ottonem ad Spiram vicit, Brunsuigium obsedit, auxiliaribusque eius superatis ad fugam in Angliam compulit: Pacem tamen petenti, filiam uxorem dedit, hac [orig: hÔc] lege, ut a titulo et re Imperii. se vivo, abstineret; post mortem succederet. Occisus ab Ottone Vitel-Sabchio, cui, quod homicidio [orig: homicidi˘] se polluisset, promissam fil. Cunigundem dare recusaverat: hic enim comperto [orig: compert˘], Imperatorem in brachio utroque venam incidisse, in cubiculum irrumpens illum Bambergae interemit. A. C. 1208. Crantz. l. 7. c. 15. 25. 78. Arnold Lubec. l. 6. c. 1. 2. Aventin. l. 7. etc.

PHILIPPUS [19] Curtenaeus Imperator titularis Constantinopolitanus, et Thessaliae Regis fil. Balduini II. Imperatoris a Graecis pulsi. Maritus Beatricis, filiae Caroli I. Neapolit. et Siciliae Regis, Thessaliae regnum Philippo huius filio, Brundusii, donavit, A. C. 1274. Obiit An. 1298. Pater Catharinae, quae A. C. 1299. nupta Carolo Valesio, filio minori natu Philippi Audacis Regis Bonifacio 8. Romae coronata est. Horum fillia Catharina Valesia, Philippo Siculo nupsit, filio quarto Caroli II. Claudi. qui primis nuptiis sibi nunxerat Tomaram, heredem Nicephori, Romaniae Despotae: dotisque loco [orig: loc˘] A. C. 1332. titulum Imperatoris Constantinopolitani accepit: eorum primogenitus Robertus, Dux Leucadiae, Imperium frustra quaerens sibi vindicare, obiit Neapoli, A. C. 1364. Idem frater eius Philippus II. conatus, obiit, A. C. 1368. Pater Philippi II. ex Elizabeta Hungarica: qui admodum iuvenis similiter obiit. Sammartan. Histor. Geneal. Gall. Duchesnius, etc. GALLIAE REGES.

PHILIPPUS [20] I. Galliae Rex, vivente Henrico i. Patre, coronatus Rhemis. Ann. aetat. 7. illi successit. A. C. 1060. sub tutela Balduini V. Flandriae Comitis, qui Adelheidam henrici sororem uxorem habebat; magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] et prudentia [orig: prudentiÔ] regno [orig: regn˘] per Ann. 6. administrato [orig: administrat˘]. Huius filii postmodum a Philippo utcumque defensi, contra Robertum Frisiae Comitem qui Falndriam illis ereptum ibat. Cum quo, Rex, cum arma non ex voto succederent Primo [orig: Prim˘] impetu, cognatis turpiter desertis, pacem iniit. Nec magis felix contra Guilielmum Conguestorem fuit, cuius potentia ipsi formidolosa evaserat. Hinc fons belli inter utramque gentem. Ob superinductam quoque uxori legitimae Baltadram Montfortiam, quae uxor erat Fulconis Comitis Andegavens. a Papa excommunicatus, ut in gratiam cum Ecclesia rediret, pellicem quidem removit, interim mansit animus in ignaviam et voluptates proclivis. Claromonte tum bellum sacrum decretum, tessera [orig: tesserÔ] ab Urbano III. Deus vult, data [orig: datÔ], et Christiani sub Godofredo Bullioneo, ad expeditionem in Orienten se accinxerunt, sed Philippus ingens hoc opus parum iavit. Obiit Meloduni A. C. 1108. regni 47. aetat. 59. Ex Bertha, filius Florentii, Hollandiae Comitis, pater Ludovici VI. Crassi. etc. Dupleix, et Mezeray Hist. Gal.

PHILIPPUS [21] II. Francorum Rex, optimus et bellicosissimus, ob idque Augustus cognomintus, sicut A-Deo-datus, quod parentibus iam aetate provectiorbus natus esset. successit Patri Ludovico Iuniori, illo [orig: ill˘] adhuc vivo [orig: viv˘] coronatus: A. C. 1180. Sub. initium statim regni, in impios et blasphemos severus, quorundam seditiosos conatus repressit: audito [orig: audit˘] dein, Hierosolymam a Turcis captam esse, ad Saladinum opprimendum, sequente mox Richardo [orig: Richard˘] Anglorum Rege in Asiam navigavit, ubi Aconem et Ptolemaidem expugnavit, 17000. Saracenorum occisis, sed paulo post morbo [orig: morb˘] coactus, rediit, Northmanniam, et Aquitaniam bello [orig: bell˘] de Anglorum Rege eepit, ab illo reduce victus. Duravit bellum Ann. 5. Postea Ingeburge uxore repudiata [orig: repudiatÔ], ut aliam superinduceret, Ecclesiasticam censuram ineurrit, quam ut evitaret, promptum praestitit obsequium. Ob Arcturum dein. Iohannis Angliae Regis ex fratre nepotem, a Iohanne Sine terris, qui Richardo successerat, occisum, bellum Anglis denuo movit: tota [orig: totÔ] Normannia [orig: NormanniÔ], 270. Ann. postquam Rolloni concessa fuerat, recuperata [orig: recuperatÔ]. Othonem III. Imperatorem et Ferrandum Flandrensem Anglo auxilium ferentem ingenti Praelio [orig: Praeli˘] ad Bovinas A. C. 1214. fudit: in quo et Ferrandus captus, et innumera hostium milia caesa sunt: Postquam classis eius navium trecentarum a Ferdinando destructa fuisset. Frustra tandem Regem Angliae per Ludovicum filium regno [orig: regn˘] excutere


page 713, image: s0713b

annisus, Obiit A. C. 1223. aetar. 57. regni 43. sexaginta milibus aureorum ad bellum saerum legatis. Ex Isabella Hannonica, pater Ludovici VIII. et ex Agnete Merania Philippi, Bononiae Comitis. Rigord. in eius vita P. Aemil. l. 5. 6. 7. Matth. Paris. in Iohanne. Crantz. l. 7. c. 35. Guilielmus Brito in Philipp. Hic Rex cum naseretur, vidit per quietem Adela mater filium ex se natum, calicem humano sanguine Proceribus miscere, Aemil. l. 5. Idem urbem Andegavensem dirutam restituit, et Iudaeos Francia [orig: FranciÔ] expulit. Iidem.

PHILIPPUS [22] III. Ducis Ludovici filius, Francorum Rex, A. C. 1270. in Africa, mortuo [orig: mortu˘] ibi Patre, salutauts est, Audax cognomine. Post quae, Sarracenis victis, in Galliam redux, patrui Alphonsi Comitis Pictaviensis et Tholosani hereditatem adiit, in ordinem redacto [orig: redact˘] Comite Foxio. Data [orig: DatÔ] dein Henrici Navarrae Regi filia [orig: filiÔ] Iohanna [orig: IohannÔ] filio suo Philippo, regnum illud acquisivit: sed idem in Castella facturus, in gratiam Alphonsi de la Cerda, sui ex Blanca sorore nepotis, frustra fuit. Ex Isabella Arragonia, quam tenerrime amavit, pater Ludovici, veneno [orig: venen˘] sublati, Philippi Pulchri successoris, Caroli Comitis Valesii et Roberti: hac [orig: hÔc] amissa [orig: amissÔ] A. C. 1271. Mariam, filiam Brabantiae Ducis secundis nuptiis sibi iunxit: quam Brossius quidam. qui ex infima faece ad Regis familiaritatem emerserat, veneni filio propinari apud maritum detulit, sed ipsemet flagitii convictus, meritas dedit poenas. Arragoniam tandem, Petro [orig: Petr˘], qui Siculis vesperis Gallicum nomen in Sicilia extimxerat, excommunicato [orig: excommunicat˘], Carolo Valesio fratri a Martino IV. adiudicatam, vindicaturus, Petrum ad Gerundam vicit et letaliter vulneravit: sed peste Pereunte exercitu, et ipse in reditu Perpiniani decessit. A. C. 1285. regni 16. aetat. 48. successit fillus Philippus Pulcher. Ex Maria, uxore secunda, suscepit Ludovicum, caput Comitum Ebroicensium, Regum Navarrae, Mariam Eduardo I. nuptam et Blancam, Rodolphi Austriaci, Bohemiae Regis uxorem. Vide Gesta Philippi, quem Audacem cognominant. Mezeray Hist. Gall

PHILIPPUS [23] IV. Pulcher, Francorum Rex, successit Patri Philippo III. A. C. 1285. iam Navarrae Rex. per uxorem Iohannam, Henrici I. heredem. Parlamentum Parisiense sedentarium redditit, iustitiae egregius cultor: Eduardum primum ad causam dicendam Lutetiam citavit. eo [orig: ] non comparente, Guienna [orig: GuiennÔ] ipfum exuit, et per iohannem Harcurtium, ac Matthaeum Montmorantium, Classis praefectos, Dorobernium diripuit. Quare Eduardus foedus init cum Adolpho Imperatore, Duce Barensi et Comite Flandriae: sed primo [orig: prim˘] ultra minad non progresso [orig: progress˘], secundi ditiones Philippus vastavit. Flandrenses variis praeliis dom vit. Vidonem Comitem cum filia cepit, neque Eduardus misso [orig: miss˘] in Galliam exercitu socerum liberare valuit: ipse ad Furnas victus memorabili proelio [orig: proeli˘], A. C. 1296. Pace dein facta [orig: factÔ] ac matrimonio [orig: matrimoni˘] firmata [orig: firmatÔ], Anglo Philippus aquitaniam restituit, Flandriam vero, Vidone denuo capto [orig: capt˘], occupavit. A Brugensibus, qui Gallos omnes, ob avaritam Praefecti Iacobi Castellionaei Comit. S. Pauli interemerant, lacessitus, sub Roberto Comite Artesiae et Connestabili exercitu illuc misso [orig: miss˘], iniuriam ulturus, a Vidonis filiis, clade magna [orig: magnÔ] ad Curtracum, A. C. 1302. superatus est, et 700. aurea calcaria in tropaeum suspensa: Vicit tamern eos post ad Fanum Audomari, Arriam et tornacum, sed minori clade, tandemque iis, pacem dedit. Post haec. a Bonifacio VIII. ob Episcopum Apamensem, propter insolentiam carceri in elusum, excom municatus, illi scribenti; Scire te volumus, quod in spiritualibus et temporalibus nobis subes; generose respondit: Philippus Bonifacio salutem modicam, sivenullam. Sciat tua maxima fatuitas, in temporalibus nos alicui non subesse, secus credentes fatuos et dementes reputamus: Synodoque [orig: Synod˘que] Parisiis convocata [orig: convocatÔ], Papam gravissimorum criminum convictum condemnavit, eumque per Vielmum Nogaretum Ananiae captum, Romam ignominiose deduci curavit: ubi paulo post in dignatione maerori mista [orig: mistÔ], obiit, ut canis. Successor Benedictus XI. Bonifacii acta rescidit, idemque fecit Clemens V. qui Philippi hortatu, in Concilio Viennensi Ordinem Templariorum sustulit. Adulteros porro Rex nurvum suarum, veren dis avulsis, cute nudari, uncoque [orig: unc˘que] trahi ac suspendi curavit, illis reiectis. A plebe ob falsam monetam, culpa [orig: culpÔ] Engerani Merinii, Lutetiae tumultuantem, obsessus, seditionem oppressit. Obiit Rex magnanimus. An. 1314. regni 29. Putean. contentio inter Philippum Pulchrum et Bonifacium 8. Paul. Aemil. Gaguinus etc. Pater fuit Ludovici Hutini, Philippi Longi Carolique Pulchri successorum, et Isabellae uxoris Eduardi 2. A Bonifacio Pontifice sacris interdictus, et a Benedicto XI. absolutus est. Vide supra et Annales Franciae.

PHILIPPUS [24] V. Longus, Franciae et Navarrae Regens, A. C. 1317. fratri Ludovico Hutino successit, cum uxor eius praegnans relicta, masculum quidem, sed non vitalem, peperisset: frustra Carolo [orig: Carol˘] Valesio [orig: Valesi˘] et Eude IV Burgund. Duce regnum in Iohannam, Hutini filiam transferre conatis. Haec enim Navarrae regno [orig: regn˘] contenta, Philippo Comiti Ebroicensi marito illud, dotis loco [orig: loc˘], qtrulit. Sic Philippus regno [orig: regn˘] potitus, aemulos sibi conciliavit, paceque cum Scotis inita [orig: initÔ], Iudaeos regno [orig: regn˘] pepulit. Obiit A. C. 1322. Poeta et Poetarum Marcenas. Eifrater Carolus Pulcher, cui dein Philippus Valesius, excluso [orig: exclus˘] Eduardo [orig: Eduard˘] Angliae Rege, Philippi V. ex sorore, nepote, successit. Vide Gall. Annales.

PHILIPPUS [25] VI. Valesius, filius Caroli Valesii, nepos Philippi IV. Francorum Rex suffectus in locum Caroli Pulchri, cui sine liberis mortuo genere proximus erat, vi legis Salicae, Praelatus Eduardo III. filio Isabellae, cui Philippus Pulcher pater erat, An. 1328. Ludovicum flandriae Comitem tutatus, Eodem [orig: E˘dem] anno [orig: ann˘] ad Montem Cassellum Flandros ingenti clade affilixit, qua [orig: quÔ] ceciderunt fere 20. M. hominum. Domum redux, Iura Ecclesiastica tuendo, nomen Catholici meruit. Ab. Eduardo dein Angliae


page 714, image: s0714a

Rege Ambiani, ob Aquitaniam, more solito [orig: solit˘], homagium accepit, praesentibus Navarrae, Maioricae, et Bohemiae Regibus. Quo [orig: Qu˘] irritatior Anglus, cum Roberto Artesio, et Imperatore foedus iniit, Flandris quoque, sub Iacobo Artevilla cerevisiario, concitatis: A. C. 1338. Cameraco [orig: Camerac˘] frustra obsesso [orig: obsess˘] Eduardus, Philippi classes 300. navium ad Slucas, 3000. hominum occisis mersisque superavit, A. C. 1339. Postea A. C. 1346. in Normannia, ad Cressiacum, eundem maiori clade vicit, ubi inter 32000. Gallorum caesa, Iohannes Bohemiae Rex, et Rex Balearum numerati, spse Philippus duobus vulneribus gravis vix evasit. Post haec Caletum Anglus cepit, quod demum A. C. 1558. post Ann. 210. receptum est. Interea, Philippus Comitatu Russinonensi et Monspelio [orig: Monspeli˘], a Iacobo Balearium Rege accepto [orig: accept˘], Campaniaque [orig: CampaniÔque] et Bria [orig: BriÔ] regno unitis, Delphinatu insuper ab Humberto Principe muneri accepta [orig: acceptÔ], damna accepta quodammodo reparavit. Obiit A. C. 1350. aetat, 57. regni 23. Generosus et fortis, sed quod salarium tributum primus instituisset, Rex legis Salica ab Anglis dictusest. Ex Iohanna Burgundica, filia Roberti II. pater Iohannis Regis etc. Froissard. Chronol. Mezeray Histor. Gallica.

PHILIPPUS [26] Primogenitus Ludovici Crassi, Rex coronatus A C. 1129. equi lapsu interiit, An. 1131. Item cognomine Rudis, fil. Philippi Augusti, ex Agnete Merania, Comes primo Claromontis, dein Bononiensis et Dammartinus, ob Mathildem uxorem. Pater Iohannae, quae Scaevolae Castillionaeo nupsit. Item, Dux Aurelianens. filius Philippi VI. ex Blanca. filia posthuma Caroli Pulchri, nulla [orig: nullÔ] prole su scepta [orig: sceptÔ], obiit, A. C. 1375. Item, fil. Ludovici XIII. frater hodierni Regis, primo Henriettae Brieannicae, dein filiae Electoris Palatini Caroli Ludovici maritus. HISPANIAE REGES.

PHILIPPUS [27] I. Pulcher, Archidux Austriae, fil. Maximiliani I. Imperatoris, ducta [orig: ductÔ] Iohanna [orig: IohannÔ], herede Ferdinandi et Isabellae, Hispaniae Rex. clemens et pacificus. Obiit Burgis, A. C. 1506. aetat. 27. An quia in pilae lusu aestuans nimis avide frigidam hausit? Pater Caroli V. et Ferdinandi Imperatoris ut et quatuor filiarum. Mariana Histor. Hispan.

PHILIPPUS [28] II. fil. Caroli V. ex Isabella Lusitanica. Nondum Rex, suscepit ex Maria Iohannis III. Lusitaniae Regis filia Carolum: ea [orig: ] mortua [orig: mortuÔ] A. C. 1545. Mariam reginam Angliae duxit, sed hac [orig: hÔc] lege, ut tantum maritus eius, non vero [orig: ver˘] regni Rex esset. Ei Belgium Pater tradidit, A. C. 1555. et Paulo post regnum, diademate ipsi Bruxellis imposito [orig: imposit˘]. Paulum mox IV. quod sibi ius regni. Neapolitani conferre nollet, per Albanum sic terruit, ut ille dissolvi cuperet. Induci is quinquennalibus nondum finitis, foedere cum Anglis inito [orig: init˘]. Picardiam ingressus, Gallos memorabili praelio [orig: praeli˘], ad Fanum Sancti Quintini vieit; Anno [orig: Ann˘] sequente iisdem ad Gravelingam fractis: unde tota [orig: totÔ] nobilitate Gallica [orig: GallicÔ] in Flandriae carceribus detenta [orig: detentÔ], cum illi S. Scripturae lectione taedium discuterent, prima Reformationis in Gallia origo. Interim Caleto [orig: Calet˘], Dunkerka [orig: DunkerkÔ] et Theonis villa [orig: villÔ] a Galliae Rege captis, pax tandem Cameracensis, Galliae damnosa admodum, coiit, et Elizabetha filia Henrici II. quae Carolo filio eius promissa fuerat, ipsi data est: Unde huius indignatio, et aliis quoque accedentibus causis, Patris iussu inflicta mors. Anno [orig: Ann˘] quo [orig: qu˘]. FILIUS ANTE DIEM PATRIOS INQUIRIT IN ANNOS: Sequutus ipsius Reginae, non sine veneni suspicione. obitus. Paulo ante Belgici motus orti, quorum originem, vicissitudines, successum, vide apud Thuan, Histor. et Grotium Annal. Belg. Quos malum omen antecesserat, ingens naufragium calssis et regiae supellectilis, cum e Belgio in Hispaniam se contulisset. Lutheranismum in Hispania crudelissime extirpavit, non tantum Hispali plurimis Confessoribus, sed et Pinciae, 28. e praecipua nobilitate, ipso [orig: ips˘] spectante, igne consumptis. In praelio ad Naupactum, per Iohannem Austrium, feliciter rem contra Turcas gessit, Lustitaniae regnum, per Albanum, intra 70. dies occupavit; classe stupenda [orig: stupendÔ] A. C. 1588. contra Angliam infelicissimo [orig: infelicissim˘] successu emissa [orig: emissÔ]: quam tamen calamitatem, in specien, constantissime tulit. In Gallia dein per plures annos Ligam fovit, contra legitimum heredem, Henricum IV. qui bellum ipsi A. C. 1595. indixit, cui A. C. 1598. finis impositus est, pace Vervinensi. Summa, in cubiculo suo sedens tranquillus totum orbem commovit, Imperatoribus et Pontifi cibus pro iubitu creatis. Obiit phthiriasi, pediculorum tanta [orig: tantÔ] copia [orig: copiÔ] ex aegro corpusculo erumpente, ut multis manibus circa unum laberantibus, minima tamen pars sordis esset, quae egerebatur. A. C. 1598. praefato [orig: praefat˘]. Vide Grotium in Annal. et Hist. Thuanum, Stradam, etc. Datis prius Filio imperandi praeceptis: inter quae, Belgicas provinc. sibi conciliet, et momenta causae Navarrae a peritis probisque viris examinanda curet. Ferdinandus enim Catholicus, A. C. 1512. Iohanni Labretano Navarrae Regis regnum, praetextu negati transitus, et amicitiae cum Ludovico XII. eripuerat: Et Carolus V. Philippo filio in mandatis quidem dederat, ut Iohannam Labretanam, familiae heredem, sibi uxorem iungeret, hac lege, ut ius suum in Navarram Philippo conferret. Sed successu id caruit, proin Philippus II. ut dictum monitis ad Filium, quae stionem suae fidei a Patre secreto [orig: secret˘] codicillo [orig: codicill˘] commendatam teslatus est, verum variis occupationibus districtum non potuisse illam satis diligenter excutere; proin filio mandavit, momenta causae a peritis probisque hominibus examinanda curaret, etc. Referente Becmanno [orig: Becmann˘] Hist. Orbis terr. c. 1. de regno Hispan. ex Thuan. l. 120. Ex Elizabetha Francica, pater Isabellae Clarae


image: s0714b

Eugemae, quae postea Alberto Archiduci nupta Belglum tenuit, et Catharinae Sabaudiae Ducis, ex Anna vero Maximiliani II. filia. Philippi III. successoris, Cabreta, Mariana, Tutquet. belle Hisp. Strada de belle Belg. Brantomus, vita Elizabethae, cum Iam citatis auctoribus collati.

PHILIPPUS [29] III. Patri successit, ex Margareta Austriaca, filia Caroli Archiducis et Mariae Bavaricae, pater quatuor filiorum, et totidem filiarum: quarum maxima natu Anna, Ludovico XIII. nupsit, A. C. 1615. Maria autem Ferdinandi III. uxor evasit. Induciis duodecennalibus An. saeculi huius 7. initis, Turcarum classem, in mari Mediterraneo, Florentinis ac Militensibus iunctus profiligavit: cum Sabaudo, pro Mantuano, varia [orig: variÔ] fortuna [orig: fortunÔ] rem gessit. Barcinonensem Comitatum horrendo [orig: horrend˘] diluvio [orig: diluvi˘] A. C. 1617. vixnon amisit. Ferdinando II. auxiliis summissis, Palatinatum per Spinolam occpavit. Obiit A. C. 1621. aetat. 43. regni 23. successit fil.

PHILIPPUS [30] IV. qui aulam mox, mulctatis pravis Parentis con siliariis, reformavit, Casalim frustra obsedit, in Rhaetia per Pompeium Plantam, in fideles, im maniter saeviit. Bellum cum Belgis mortuo [orig: mortu˘] Alberto [orig: Albert˘] et Isabella [orig: IsabellÔ], per Ferdinandum fratrem infeliciter continuavit. Principi Rohanio, Reformatorum in Gallia Duci, auxilia pollicitus dicitur; an hinc dissidii inter coronas scintilla, quae A. C. 1635. in flammam aperti belli erupit, cum Electorem Trevirensem, qui Gallico [orig: Gallic˘] patrocinio [orig: patrocini˘] tutum se credebat, in festaret. Gestum hoc bellum varia [orig: variÔ] fortuna [orig: fortunÔ], tandem pace ad Pyrrenaeos inita [orig: initÔ], A. C. 1660. et coniugio [orig: coniugi˘] Ludovici XIV. cum Maria Teresa filia Philippi, finem accepit: nisi quod paulo post in Flandriam Galli irruptione facta [orig: factÔ], plurimas urbes sui iuris fecerunt: quod tamen pace Aquisgranensi quoque com positum. Rexprudens, sed parum fortunatus, amisit A. C. 1640. Cataloniam, et Lusitaniam: quarum illa tandem recepta, haec sub proprio Rege hodieque floret. Paulo post Neapolis seditione immani exarsit; quae et ipsa pacata; alibi quoque cum Fortuna colluctatus, obiit A. C. 1665. Pater Caroli II. nati A. C. 1661. ex Maria Anna, Ferdinandi II. filia.

PHILIPPUS [31] Navarrae Rex, dictus Bonus et sapiens, fil. Ludovici, nepos Philippi Audacis Galliae Regis ducta [orig: ductÔ] Iohanna [orig: IohannÔ]; filia [orig: filiÔ] unica [orig: unicÔ] Ludovici X. Hutini regnum adeptus est, A. C. 1329. Huic Alphonsus de la Cerda aliquot provincias, quae olim ad Navarrae regnum pertinuerant, donavit. Cum vicinis pacem coluit, Ope illis contra Mauros saepissime lata [orig: latÔ]. Obiit, aliquot vulneribus, in obsidione Algesirae, in regno Granatae acceptis, A. C. 1343. aetat. 42. Pater Caroli Mali successoris, Philippi Comitis Longavillani, occisi in praelio A. C. 1363. Ludovici, in Apulia mortui, A. C. 1372. etc. Vide Morerium in Diction. Hist. DUCES BURGUNDIAE, COMITES FLANDRIAE, DUCES SABAUDIAE, etc.

PHILIPPUS [32] I. ex prima Ducum Burgundiae familia, qui ex Roberto Roberti Regis filio orti, patrem habuit Eudem I V. matrem Iohannam filiam Philippi Longi Regis, ob hanc Comes Artesiae quoque. Obiit ante Patrem A. C. 1346. Pater ex Iohanna, filia Guilielmi Bononiensis, postea Iohanni Galliae Regi nupta, Philippi II. qui Avo successit, A. C. 1349. Obiitque improlis, A. C. 1361. Sic Burgundia ad coronam rediit. Postea Iohannes, Rex Philippo filio Turonum Duci, qui in praelio Pictaviensi re fortissime gesta [orig: gestÔ] Audacis elogium meruit, Ducatum Burgundiae concessit, qui I. ex posteriore familia hoc [orig: h˘c] nomine fuit. Ex Margareta, filia unica Ludovici III. Comitis Flandriae, Philippi II. Ducis Vidua, Pater Iohannis successoris. Antonii Brabantiae Ducis Philippi, Nivernii et Rethelii Comitis qui duo in praelio Azincurtiano, obierunt [orig: obiŕrunt], A. C. 1415. etc. A Carolo V. Sapiente, unus ex Caroli VI. filii tutoribus declaratus, viribus Regni usus est, ad Ludovicum socerum, contra Gandavenses au spiciis Philippi Artevillae insurgentes iuvandum: rebellibus ad Rosebecum victis, A. C. 1382. Biennio post. mortuo [orig: mortu˘] comite, haeres ditionem pacavit. Dein, per Regis infirmitatem, Regens constitutus, aemulum nactus est Ludovicum Ducem Aurelianensem fratrem Caroli VI. Unde utriusque familiae dissidium, Regno fatale. Obiit in Hannonia, A. C. 1404. aetat. 63.

PHILIPPUS [33] II. fil. Iohannis, iussu Caroli VII. Galliae Regis occisi, Boni cogn omentum tulit, natus A. C. 1395. Patrisucessit A. C. 1419. Mortem Patris ulturus, Anglis praesto fuit, contra Carolum VI. et VII. postea vero, cum Carolo Duce Aurelianensi filio Ludovici, reconciliationem iniit. Nihilominus clam infen sus Carolo VII. filium eius Ludovicum, qui e Gallia se subduxerat, excepit hospitio [orig: hospiti˘]. Auctor Ordinis aurei velleris, plurimis munificentiae speciminibus editis, Belgii 17. provincias ferme omnes sub Imperio suo uniit. Obiit Brugis, A. C. 1467. aetat. 72. Ex Isabella, filia Iohannis Lusitaniae Regis, pater Caroli Audacis, successoris et ultimi Burgundionum Ducis Paradin. Annal. Burgundiae. Iacob. Marchantius, in Comment. Flandr. Heuterius, rebus Burgund. Golutus, Petrus de S. Iuliano. etc.

PHILIPPUS [34] Burgundus Episcopus Ultraiectinus saecul. 16. Legatus hic a Maximiliano I. ad Iulium II. interrogantibus, post reditum, quiplacuisset [orig: quţplacuisset] Roma? Nullum locum magis placere, respondit, si illa scelerum faex. (quos Curtisan os vocant) procul istinc ablegaretur. Cives Rom. qui veteres nominantur, graves esse dicebat. Sacrificorum, Episcoporum, Cardinalium, Pontificis M. non minus impudentem, quam impurum luxum ac fastum ita exsecrabatur, ut affirmaret, se non dubitare, quin gentiles et Pagani, castius innocentiusque vixerint, quam hi qui nunc Christiano orbi religio nis leges praescribunt. Addebat, se vidisse Cardinales quosdam primi nominis, dum sacrae reliquiae populo et praecipue German is nostris venerandae osted enderentur, exsertis linguis ac digitis in tur pem modum com positis, nostrorum simpicitati


image: s0715a

insultasse [orig: insultÔsse]. Nihil apud hoc hominum genus, praeter aurum, et quae vel nominari nefas sit, sacrum esse, etc. Gerardus Noviomagus, in vita eius, Margaretae Austriacae dedicata, apud Laetum Compend. Hister. Univers.

PHILIPPUS [35] Flandriae Comes, fil. Theodorici Alsati, nepos Theodorici I. Lotharingiae Ducis Patri successit A. C. 1168. Aliquid negotii cum Philippo Augusto Galliae Rege habuit, deim pace cum eo facta [orig: factÔ], comes ipsi in Orientem fuit: Occisus in obsidione Acrae, A. C. 1191. Margareta soror ei successit, uxor Balduini VIII. Marchantius in Comment. Flandr.

PHILIPPUS [36] I. Comes Sabaudiae, fil. Thomae I. ab Innocentio IV. Archiepiscopus Lugdunensis creatus, A. C. 1245. postea AmAdeo [orig: Amade˘] IV. Bonifacio [orig: Bonifaci˘] Rolando [orig: Roland˘] et Petro [orig: Petr˘] mortuis, Comitem Sabaudiae, exclusis Thomae fratris filiis, se declaravit, ducta [orig: ductÔ] Adelheida [orig: AdelheidÔ], filia [orig: filiÔ] Ottonis II. Burgundiae Comitis. Obiit hydropicus et improlis, A. C. 1285. Matthaeus Paris. Histor. Angl. in Henr. 3. Paradinus et Guichenonius, Histor. Sabaud.

PHILIPPUS [37] II. fil. Thomae III. princeps Achaiae, Pedemontii, etc. hoc [orig: h˘c] a patruo AmAdeo V. ipsi concesso [orig: concess˘]. Ducta [orig: DuctÔ] Isabella [orig: IsabellÔ] Principe Achaiae et Moreae, ex illa num erosam prolem suscepit: Variis exercitus bellis, obiit A. C. 1334. Iidem.

PHILIPPUS [38] Sabaudiae Dux, fil. quintus Ludovici V. ne ob egregias dotes maioribus natu umbram faceret, a Patre in aulam Caroli VII. Galliae Regis missus, postea Comes Sebusianorum a Patre factus est. Dein, cum paulo acrius se opponeret iis, quos Anna Cypria mater praeter meritum evexerat, iussu Ludovici XI. Regis Galliae in vincula coniectus, postmodum Aquitaniae Praefecturam accepit, Eques quoque S. Michaelis factus: Idem a Philippo Bono, Burgundiae Duce, qui ad eius liberationem non parum opis attulerat, eques quoque aurei velleris, et utriusque Burgundiae Praefectus creatus est, Caroli VII. in expeditione Italica comes, redux Delphinatus praefecturam accepit. Post Caroli Ioh. Amadei mortem, iam Sabaudiae Dux A. C. 1496. aetat. 58. pepercit inimicis, Aulam celeberrimam habuit, et peculiarem curam populo, qui ipsum perdidit, A. C. 1497. impendit. Ex Margareta Borbonia, pater Philiberti II. et Ludovicae, matris Francisci I. Ex Claudina vero Brossia, Caroli III. qui Philiberto II. successit, Philippi, qui caputfuit, familiae Nemorosiae, Genevensis et Aumaliae, etc. ut et Philibertae, quae Iuliano Medicaeo. fratri Leonis X. nupta, a Francisco I. Nemorosio Ducatu donata est, etc. Guich Hist. Sabaud. VIRI PRINCIPES. EX FAMILIA PALATINA.

PHILIPPUS [39] cognomine Ingenuus, Ludovici, cognomine Mansueti, Electoris, unicus filius, sub trtela patrui Friderici I. cognomine Victoriosi, a quo adoptatus, fuerat, adolevit, quo [orig: qu˘] mortuo [orig: mortu˘] ipsi in Electoratu successit: habuitque ditionem, viris, opibus ac literis (docti recen sentur, Rod. Agricola, Ioh. Capnio, Io Dalburgius Episcopus Wormatiensis, Philippi Cancellarius, Iohannes Abbas Spanhemius, Iodocus Gallus, Iacobus Wimphelingius) florentissimam, sed bellum mox Bavaritum crescentis familiae remera fuit. Postquam enim Georgius cognomine Dives, Dux Bavariae, Ruperto cognomine Virtuoso, filio Philippi, unicam filiam Elisabetham elocasset [orig: elocÔsset], eam et per eam generum heredes suos ex asse testamento [orig: testament˘] scripsit, quod Imperator, ut in fraudem agnati Bavari contra leges factum, probare noluit, probante id licet Pontifice. Hinc duae prius, ut res sine bello perficeretur, ab Imperatore trientes ditionum Georgii, nomine tum dotis, tum praeten sionum, quas ab antique ad versus Bavaros habebant Palatini, oblatae sunt, ut tertia tantum pars ad Albertum Ducem Bavariae perveniret: quas cum Rupertus recusasset [orig: recusÔsset], a Maximiliano I. Imperatore ipse primum et mox A. C. 1504. pater Philippus, quod auxilium ferret, proscripti sunt. Hinc omnibus, Christophoro [orig: Christophor˘] Badensi excepto [orig: except˘], in Palatinos irruentibus, hisque ad Ratisbonam acri praelio [orig: praeli˘] superatis, Wirtembergensis Dux Winsbergam, Maulbronnam et alia: Norimbergenses Altorfium, Heresbrugam: Lauffenam: Ingolstadium Bavarus: Hassiae Landgravius Homburgum, Bickenbachium, Umstadium: Caesar autem, quae ab Imperio oppignorata erant, Palatinae domui, et Advocatiam provincialem Alsatiae, iis eripuit: Bipontino [orig: Bipontin˘] quoque agnato [orig: agnat˘] et Comitibus Leiningensibus ditiones carpentibus. Doncc A. C. 1505. in Cimitiis Coloniensibus, strata [orig: stratÔ] prius apud Imperatorem Patri a Friderico filio via [orig: viÔ], a Friderico Electore Saxon. Philippus ad Caesarem adductus, atque ab eo in gratiam receptus est, fasso [orig: fass˘] A. C. 1518. ut dicitur, se Palatinis fecisse in iuriam et restitutionem pollicito. Obiit Kal. Martiis A. C. 1508. Pater novem filiorum, inter quos Philippus Episcopus Frisingensis ac Naum burgensis et praeter alios Ecclesiarum Praesules, Wolfgangus natu minimus cognomine Sapien, qui Neofori habitavit, Rupertus praefatus tertius natu, et natu maximi Ludovicus III. et Fridericus II. Electores.

PHILIPPUS [40] cognomne Bellicosus, frater minor natu Ottonis Henrici Electoris, ex Electorali priore familia ultimi, A. C. 1529. contra Solimannum Turcarum Imperatorem defendit Viennam, memorabili fortitudinis specimine. Iden nomine Ferdinandi Regis Romanorum, Wirtenbergico agro praefuit, et Philippo Landgravio, cum is Ulricum Ducem restitutum veniret, A. C. 1534. cum copiis occurrit, sed amissa [orig: amissÔ] globo [orig: glob˘] tormen tario [orig: tari˘] pdis calce captus est. A quo reliquum vitae in quiete transactum. De spe nuptiarum regiae filiae, et ob hoc itinere in Angliam clandestino A. C. 1538. suscepto ac Friderici apud Caesarem excusatione, vide Hub. Thom. Leodien sem. Literarum etiam, inter arma, cultor. obiit Heidelbergae A. C. 1548. egregio [orig: egregi˘] ornatus Epitaphio [orig: Epitaphi˘]. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Genoal. Hist.