December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 707, image: s0707b

PHEREDIENUS nomen Comici Senis, apud Aristoph.

PHEREDUS Atheulensium Rex 25. Vincentius: sed legengum Pherecles, teste Meursto [orig: Meurst˘]. Vide supra.

PHERENDATES Persa, ab Artaxerxe Ocho, aegypto, post eiectum Nectabenum, praefectus, Olymp. 107. An. 3.

PHERENDIS oppid. Armeniae maioris Ptolem.

PHERENICE vide BERENICE.

PHERENICUS Heracleota, fabulosa magis quam historica cecivit, heroico [orig: heroic˘] carmine, Hamadryadum originem enarrans, Athen, l. 3. Testis etiam a Tzetze addueitur Chil. 7. Hist. 144. PHERENICUS Thebanus popularis status, contra Oligarchicos, defensor.

PHEREPHATTA Proserpina. Unde sacrum apud Cyzicenos *ferefa/ttai, de quibus Plut. in Lucullo, et Appianus in Mithridaticis. PHERETIMA uxor Batti, RE Regis Cyrenaei, mater Arcesilai, prudens et magni animifemina, quae post casum filii, opibus Aryadis, Aegypti Satrapae, regnum recuperavit, Polyaen. l. 8. c. 47.

Rabbi PHERETZ Cohen dictus Raph. scripsit Maharechet Elohut, h. e. Dispositionem divinitatis, illustratam postea expositione Rabbi Iuda Chaiarh. Fuit discipulus Rabbi Mosis ex Kotzi, quem vide.

PHERETZEI populi, de quibus id solum et Scriptura [orig: ScripturÔ] constat, eos habitasse [orig: habitÔsse] in montanis et silvestribus lucis. Hinc agreste hominum genua fuisse colligas, qui cum procul ab urbibus in solis pagis degerent, Pherezaei dicti sunt non immerito. Hebraei quippe pagos [gap: Hebrew word(s)] pherazoth, paganos [gap: Hebrew word(s)] Pherazim vocant.

PHERICLES Archon Athenis tw=n dia\ bou, seu perpetuorum, VIII. post Diognetum praefuit ann. 19. quo [orig: qu˘] tempore Pheidon Argivus, undecimus ab Hercule e)skeu/ase no/misma a)rgurou=n, fecit nummum argenteum, vide Phioron; et Olympia ab Iphito, Lycurgo et Cleosthene, instanrata sunt: quae vera Olympiadum Epocha est, anno [orig: ann˘] aerae Atticae 699. cum vulgaris prima sit demum Iphitea illa XXVIII. qua [orig: quÔ] Coroebus Eleus stadium vicit. Ex Epochis marmor. Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. XV. Eum excepit Ariphron, quem vide.

PHERINUM Oppid. Thessaliae, Liv.

PHERMAE mons Aegypti, apud Scetim. Ubi Paulus Eremlta vixit. Aliis Pherme, singulariter.

PHERMESTA fil. Aman. Esth. c. 9. c. 9. Latine ruptura fundamenti, vel rupturam ponens.

PHERON iuxta Herodot. successor Sesostris, caecitati (de cuius causa vide supra voce Amenophis ) remedium ex urina castae cuiusdam pauperculae reperit, eaque [orig: eÔque] in uxorem ducta [orig: ductÔ], inter alia, in templo Solis duos obeliscos posuit 100. cubitorum longitudine. 8. latitudine, l. 2. c. 11. Vide et Diodor. Sic l. 1. Plinio dicitur Nunccoreus, l. 36. c. 11. ubi Eiusdem, inquit, remanes et alius Romae ---- ex omnibus unus omnino fractus in molitione. Nave a Caio caesare importatus, omnibus quae unquam in mari visae sunt mirabdior. Idem ibid. c. 9. A Sixto V. tandem erectus ante aedem S. Petri: rasus quidem et Hieroglyphicarum expers sed paternis maior. Africanus Sesostro Lacharem successisse ait, nos Rhamsen ex Ioh. Marshamo Canone Chron. Sec. XIV. quem vide.

PHERONIA opp. Sardiniae, Ptol. Aliis Feronica.

PHERORA Herodis Iudaeorum Regis frater veneno [orig: venen˘] periit.

PHERSEPHONE eadem quae Proserpina, de qua Isacius in Lycoph. *persefo/nh de\ kai\ *)/isis2, kai\ *gh=, kai\ *pIe/a, kai\ *(esti/a, kai\ *pa/ndwra, kai\ e(/tera mu/rias2 o)noma/zetai. Tellurem intelligit, quod clarius elucet ex *fersefonei/as2 etymo, de quo Hesych. *fersefo/nh h( th=s2 *dh/mhtros2 quga/thr h( fe/rousa to\ a(/fenos2, toute/sti to\n plou=ton, dia\ to\n karpo\n, a)pa\ tou= fe/rein o)/nhsin. Nic. Lloydius.

PHESCENNIUM vide PESCENNIA et um.

PHESDOMMIM locus, 1. Paral. c. 11. v. 14. Latine portio, vel diminutio sanguinum, aut tacentium, vel dissimulantium.

PHEHUR nomen viri. Esdr. c. 2. v. 38. Latine extendens, vel multiplicuns libertatem, vel prmcipatum.

PHESSE fil. Esthon. 1. Paral. c. 4. v. 12. Latine transitus, sive claudicatio.

PHESTI locus Latii, ab urbe 5. mill. pass. ubi Ambarvalia agebantur. Strabo.

PHESTUM Liv. Phestos. Ptol. Oista Moletio oppid. Thessaliae, in Estioride regione circa Gomphos. In codice Graeco Ptol. Phaestos.

PHESTUS Sicyoniroum Rex 22. an. ante Urb. Cond. 490.

PHETHEJA nomen viri. 1. Paral. c. 24. v. 16. Latine porta Domini, sive aperuit Dominus.

PHETHRUSIM fil. Esraim. Vide Bochart. in Phaleg. l. 4. c. 27. cuius titulus. Pathrusaei.

PHEUGARUM Cheruscorum in German. urbs. Ptol. vulgo Halberstad. Saxoniae urbem eius loco [orig: loc˘] ponunt Apianus, et Irenicus. Vide Halberstadium.

PHIA vide PHEA.

PHIALA [1] apud Plin. l. 8. c. 46. de Apibove, Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Philaam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes, diebus quos habent natales Apis: Salmasio fons sacer, est, ut Solinus vocat, c. 35. seu fons Sacerdotum, utidem Plinius, quo [orig: qu˘] post statum aevi spatium mersus Apis necabatur. Idem fons. Nili aliis, qui eum inter Syenem et Elephantinem ponunt, in medio duorum eminentium saxorum, inter quae fons ille veluti conclusus phialae speciem retulit. In quae ora, inquit Seneca Natural. Quaestion. l. 4. c. 2. stipem Sacerdotes


page 708, image: s0708a

et aurea dona Praesecti, cum sollenne venit sacrum, iaciunt. Hoc est, cum natales Apis apptopinquant, qui festi et celebtes toti Aegypto. Gurgitem Nili, vocat Statius. l. 3. Sylv. 2. v. 115.

---- aut quo se gurgite Nili
Mergat adoratus trepiis pastoribus Apis:

quod locus ille immensae profunditatis esset. Herodot. w(s2 de\ a)/mbnssoi/ eisin ai( phgai\ ei)s2 dia/peiran, e)/fh tou/tou *yammh/tixon *ai)gu/ptou basile/a a)pike/sqai. Aristoteles, *kai\ me\n to\ ba/qos2 ge ou)k e)fikto\n ei)=nai to=| peirwmenw|. Unde Solin. quoque auream pateram, cuius iactu Apis natalem celebrahant Aegyptii, in Nili statum gurgitem proici consuevisse, dicit. Vide Salmas. ad Solin. p. 439. et 440. ut et infr ain voce Phialus.

PHIALA [2] sive PHIALEfons alter, ex quo Iordanis fluvius, in tribu Manasse, ut Ioseph. et Egesipp. testantur, ducit originem, qui quidem situs est in regione Trachonitide, non longe a via, qua [orig: quÔ] a Caesarea Philippi seu Paneade, inter Orientem et Austrum, in Thraconiridem ascenditur. Est autem fons hic imperscrutabilis profunditatism, ac semper inter sua labra cohibet undam perpetuo apua [orig: apuÔ] plenus, nec unquam deficiens, nec unquam ex uberans. Hic per subterrancos meatus labens, dein emersus. statim altetum facit Iordanis alveum, et cum primo ad Urbem Dan se immiscet. Baudrandus. Medan, teste Bochardo [orig: Bochard˘].

PHIALA [3] Graece fia/lh, quasti pia/lh, para\ to\ pi/ein a(/lis2 pare/xein, ab eo, quod affatim ad bibendum suppeditet, inter poculorum species Veteribus usitatas, recen setur Macrobio l. 5. Saturnal. c. 21. ubi Lutina [orig: LutinÔ] voce Pateram vocat, qua de voce supra dictum. Eiusdem mentio leg. 36. ff. de auro et arg. leg. trullas, scyphos, modiolos, phialas, etc. Vide quoque Pollocem Onomastic. l. 6. c. 16. et Latinos Auctores passim, ipsa [orig: ipsÔ] voce Graeca [orig: GraecÔ], ut modo ostensum, tamquam sua [orig: suÔ], utentes. Iuvenalia hine Sat 5. v. 39.

Virro tenet phialus

Martial. l. 3. Eugr. 41.

Inserta Phialae Mentorit manu ducta
Lacerta vivit, et timetur argentum.

Ideml. 8. Epigr. 33. cui titulus Phiala, v. 1.

De praetoricia folium mihi, Paulie, corona,
Mittis, et hoc Phialae momen habere iubes, etc.

Fuit poculum planum ac patens, hinc Patera latinis dictum, teste Macrobio [orig: Macrobi˘], ubi supra, utrinque ansatum, uti docet Pollux Onomast. l. 6. c. 18. *)amfi/qeton de\ fia/lh, w(s2 *(/omhros2, kai\ xru/seon a)/mfwton a)po\ tou= xh/matos2, Philalam vero ancipitem et aureum poculum utrinque ansatum. Cum contra unicam ansam habens, Cotyliscus; item Cissibum: procerum veor et circa mediam partem compressum poculum Carchesium diceretur. Ex auro fuisse, modo laudati Pollucis verba indigitant, et confirmat Aelian. Var. hist. l. 1. c. 32. *ei)s2 xrush=n fia/lhn e)de/canta e)k tw=n xeirw=n au)tou= to\ u(/dwr, In auream Phialam de manibus eius exceperunt equam. Sed et ex argento fuere [orig: fuŕre], unde idem eod [orig: e˘d]. l. c. 22. *fia/lai du/o a)rgurai=, Plualae duae argenseae: Et Martialis Epigramm. proxime laudato [orig: laudat˘], in Phialam, tenuis ad modum laminae seu bracteae argenteae, argute aclepide iocatur. Caelatae ex auro meminit idem l. 14. Epigr. 95.

Quamvis Callaico [orig: Callaic˘] rubeam generosa metallio [orig: metalli˘],
Glorior arte magis, nam Myos iste labor.

Usus in sacrificiis inprimis, dein conviviis, ut vidimus in voce Patera. Sed et Phiula amiquitus? ponsum a Sponsa donari consuevisse, hocque [orig: h˘cque] ritu sibi e pluribus procis maritum futurum elegisse, docet Iustinus l. 43. c. 3. cum de Phocen sibus Massiliam perlatis loquens, ait, Forte eo [orig: ] die Rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis (Athevaeus l. 13. Pertam appellat) filiaeerat: quam, more gentis, electo inter epulas genero, nuptum tradere illic parabat. Itaque cum ad nuptias invitati omnes processissent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium. Introducta dein Virgo, cum iuberetur a Patre aquam portigere (Athenaeus habet, Phialam kekrame/nhn i. e. vino [orig: vin˘] repletam) ei, quem virum eligeret, tunc omissis omnibus ad Greaecos conversa, aquam Proti (alteri ex Phocensium Ducibus) porrigit, quifactus ex hospitegener; locum condendae Urbis a socero accepit, Vide de Odatide, Homartae Regis filiae nuptiis, eundem Athenaeum l. 13. et Anton. Thysium Notis in A. Gellium l. 10. c. 16. nec non supra Coemptio. Inter praemia quoque castrensia Phialas fuisse colligunt quidam ex Polybio de Mil. Rom. ubi ait, Imperator ei, qui hostem percusserit, hastam donas; qui vero deiecerit et spoliaverit, pediti quidem Phialam, equiti phaleras. Sed pro fia/lhn Lipsius, cuius nemo satis eruditionem admiretur, ya/lion i. e. Armillam, legit. Cui accedit G. Gualterus Animadv. ad Tab. Sicil. CCCC. Nam Phialae, non nisi semel in Vopisco, inter militaria praemia numeratae, armillae centies: hae autem ye/llia Graecis. Vide Thom. Bartholinum in de Veterum armillis Schedio, quod cum Olai Wormii de aurco cornu Danico ad Licetum Responsione prodiit Amstelodami A. C. 1676. etc. Vas seu poculum maioris capacitatis ligula [orig: ligulÔ] fuisse Phialam, docet illud Martialis, l. 8. Epigr. 33. v. 27.

Quid tibi cum Phiala, ligulam cum mittere posses?
Mittere cum posses vel cochleare mihi.

Continebot vero ligula quartam partem cyathi, Schrevelius in locum. De Phiala, in Nemesis finistra, vide supra; de Phialis Argenteis, victoribus datis in Marathone, itidem supra in Perichori Agones, uti de Divinatione ex phialis supra.

PHIALIA seu PHIGALIA Pausaniae l. 8. ac Stephano, Phigalea, Athenaeo, Phygalaea Polybio, oppid. Arcadiae in Peloponneso, apud Mantineam ac Tegeam, proximas urb. Hanc Lacedaemonii, post subiugatos Messenios, Arcadas bello [orig: bell˘] adorti, exciderunt, Archonte Athenis Miltiade (iterum) anno 2. Olympiadis 30. qua [orig: quÔ] Chronis Lacon tertium vicit. Pausan. l. 8. Hodie Davia Nigro, aliis Neospiti.