December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0706b

PHEMIUS [2] de reditis Graecorum a Troia scripsit, Plutarch.

PHEMIUS [3] Aegaei pater, Isacius ad Lycophronem: *fasi\ to\n *ai)ge/a *fhmi/ou ei)=nai, pai=da *ai)ge/ws2 de\ *qhse/a.

PHEMONOE prima Apollinis Delphici sacerdos, teste Pausania [orig: PausaniÔ], quae carmen heroicum dicitur invenisse, in quo carminis genere, oracula edidit. Primus, quem fecit, latine sic sonat versus:

Et pennas volucres, et apes date mella favosque.

Euseb. in Chron. Strabo Geogr. l. 9. Pausan. in Phoc. Plin. l. 10. c. 3. Est et Phoebados nomen apud Lucanum l. 5. v. 126. 129. 145. 148. 158. Sunt qui Phoebi filiam dicant fuisse. Meminit eius Hesiodus in Theogon.

PHENENNA vel PENINNA i. e. gemma, sive facies nostra, altera uxor Elcanae, 1. Sam. c. 1. v. 2. Item urbs Azaniae, Clitoriae vicina, Boream versus.

PHENEUM oppid. Arcadiae, ubi Moly herba nascitur. Populi Pheneatae, qui adorant Mercurium quintum. Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 22. ubi de Mercuriis: Quintus, quem celuns Pheneatae, qui et Argum dicitur interemisse, etc. Sed antiquissimus hic est, Aegyptiorum Thoyth, ut ipsemet ibidem ait, quem proin cum Mercurio Arcade perperam confundit. Ciceroni praeivit Homerus, qui Mercurium *yuxopompo\n Aegyptiorum Cylienium vocat. Odyss. w initio [orig: initi˘]. Certe *)argeifo/nths2 Mercurius fuit ille,

---- quem candida Maia
Cyllenes gelido conceptum vertice fudit.

Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. 1. ubi de Thoth Mercurio. Apud eosdem templum fuit Eleusinae Cereris. Pausan. in Arcadicis, Apud Pheneatas Arcadiae, templum fuit Cereris, e)pi/klhsin *)eleusini/as2 kai\ a)/gousi th=| *qew=| teleth\n, ta\ e)n *)eleusi=ni dnw/mena kai\ para\ sfi/si ta\ au)ta\ fa/skontes2 kaqesthke/nai, cognomine Eleusinae et relebrant Deae sacrum, uti Eleusine fieri consuevis, etc. Non enim Eleusine solum, sed et in aliis quibusdam Graecis urbibus, Cereris Eleusinae templa erecta sent et sacra instituta. Salmas. ad Solin. p. 752.

PHENEUS oppid. et lacus Arcadiae in Alpheum defluens, cuius aqua nocturno [orig: nocturn˘] tempore perniciosa, diurao [orig: diura˘] tempore salutaris est. Feneo hodie, Ovid. Met. l. 15. v. 332.

Est lacus Arcadiae (Pheneum dixere [orig: dixŕre] priores)
Ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto;
Nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.

PHENGITES lapis pellucidus, de quo Plinius l. 36. c. 22. Nerone Principe in Cappadocia repertus est lapis duritia [orig: duritiÔ] marmoris, candidus atque translucens, etiam qua [orig: quÔ] parte fulvae inciderant venae, ex argumento Phengites appellatus, Hoc [orig: H˘c] construxerat aedem Forrunae, quam Seiam appellant ---- Quare etiam foribus opertis interdiis ibi claritas diurna erat, haud alio [orig: ali˘] quam specularium modo [orig: mod˘], tamquam inclusa [orig: inclusÔ] luce, non transmissa [orig: transmissÔ]. Nempe ex corporibus perfecte pellucidis, ut quae omnes colores transmittunt, Phengites non est: qualia sunt caelum, et praeter terram reliqua elementa, et vitrum et crystallus et metallum gypsinum et obsidiarius vel opsianus lapis et specularis et selenites, qui hodie talchus vocatur, mutuato [orig: mutuat˘] a Persis Arabibusque nomine: sed ex iis, quae sola [orig: solÔ] luce transmissa [orig: transmissÔ] reliquos colores retinent. Quomodo apud Suidam cornu est diafane\s2: unde tauro, qui Europam rapuit, tribuit Poeta,

Cornua parva quidem, sed quae contendere posses
Facta manu, puraque magis pellucida gemma [orig: gemmÔ].

Quandoque etiam alabastrites, qveni Plinius eiusd. l. c. 8. probati dicit, quam maxime mellei coloris, in vertice maculosi atque non translucidi. Quale est, quod de murrhinis, quas porcellanas vocamus, tradit l. 37. c. 2. His maculae pingues placent, translucere quidquam aut pallere vitium est. Et c. 10. Morion Indica nigerrimo [orig: nigerrim˘] colore translucet. Contra quam Philosophus, qui scribit, to\ me/lan mh\ ei)=nai diafane\s2, nigrum non esse pellucidum. Tamen etiam in Theophrasto lapis in Aegypto describitur me/las2 diafanh\s2, o( mei/ws2 tw=| *xi/w|, niger: pellucidus, ut qui in Chio est. Nempe diaqanei=s2 et translucidos huiusmodi lapides vocant Plinius et Theophrastus. quia lucem transmittebant: Sed eosdem pellucere, negavit Philosophus, quia reliquis coloribus pervii non erant. Idem et de margaritis dici potest. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 6. Vide quoque infra Specular.

PHENNESIA Metalla locus Palaestinae, ad quem Christiani damnabantur. Vide Phaeno.

PHENUSTUS urbs Episcopalis sub sede Becerrae Arabiae, G. Tyrius.

PHEOS herba spinosa, Graece few\s2; alias stoibh\ etiam dicta, quod foliis eius veteres Graeci uterentur pro stipa, quam vasis fictilibus componendis intericiebant: nisi forte illa stoibh\, quae vasis fictilibus intericiebatur, ex puleo palustri sumeretur, quam cum pheo, herba fullonia, male nonnulli confundunt. Gnaphalium quoque appellata est, in veter. Lexico, gnafa/lion stoib\h, quod eius folia tomentis servirent inculcandis etc. Vide Salmal. ad Solin. p. 1289.

PHERAE [1] vulgo Cheramidi Sophiano et aliis, oppid. Messeniae, in ora sinus [orig: sinűs] Messeniaci, inter Messenen ad Boream et Abeam ad Austrum, ad radices montis Taygeti, inter confinia Laconiae ad Ortum, et ostia Pamisi fluv. ad Occasum, 15. mill. pass. a Messene in Caeciam, vix 10. ab Abaea in Circium Baudrand. Item oppid. in Achaia Peloponnesiaca, Ptolemao. S. Georgio. Nigro .

PHERAE [2] quod PERAE adhuc teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘], et Ienizar, teste Mardo [orig: Mard˘], oppid. Thessaliae geminum, ad distantiam 1. stad. in Pelasgia regione a Pelio monte 180. stad. distans, teste Strabone, a Pagasis 90. inter Demetriadem et Pharsalum, apud Boebeidem


image: s0707a

lacum. Hinc Phaereus Alexander tyrannus quidam dictus apud Plut. in Pelopida, ab uxore sua Thebe ob pellicatus [orig: pellicatűs] suspicionem interfectus est, teste Cicerone l. 2. de Offic. c. 7. et Valer. Maxim. l. 9. c. 13. ex ext. 3. Ovid. in Ibin. v. 321.

Inque tuo thalamo iugulatus, more Pherai,
Qui datus est leto coniugis ense suae.

Fuit et Pherae, oppid. aTiicae inter Megara et Thebas. Nic. Lloydius.

PHERAE [3] urbs Magnesiae, hodie Ienizar aut Sidro, 90. stadiis a Pagasis in Circium, et 160. a Pelio monte in Occasum, Briet. Baudrand. vide supra. PHERAEA Arcadiae urbs, Sophiano.

PHERAULES vir quidam Persa, qui ex paupere dives a Cyro factus, defiderio [orig: defideri˘] pristinae tranquillitatis affectus, ac molestiarum, quas sibi divitias importasse [orig: importÔsse] querebatur, multitudine offeusus, omnium bonorum suorum possessionem in Sacam quendam transtulit, id sibi tantum excipiens, ut ab eo tamquam hospes. atque etiam parcius aleretur. Vide Xenophon. *ku/r. paid. l. 8.

PHERECLES Archon athenis vide Phericles.

PHERECLUS fuit navium architectus, qui naves Pariais ad raptum Helenae ituri fabricavit. Coluthus:

*)/enqa tanupre/mnoio dai+zo/menai drue\s2 u(/lhs2
*)/hripon, a)rxeka/koio perifrosu/nh|s: *fere/klou.
*(/os2 pote margai/nonti xarizo/menos2 *basilh=i
*nh=as2 *)aleca/ndrw| druto/mw| tekth/|nato xalkw=|.

PHEREORATES Atheniensis, poeta Comicus. Olymp. 89. militavit sub Alexandro M. docuitque fabulas 17. Suidas. Iul. Pollux. Alii. Platoni familiarem fuisse, refert Athen l. 3. c. 13. etc. Alius a Deucalione ortus. Cicer. l. 1. Tusc. Qu. c. 10. Huius murmhka/nqrwpon laudant Schol. in Aristoph. vespas. Nic. Lloydius.

PHERECYDES [1] Syrius, Putaci discip. Olymp. 55. de quo Apuleius in Floridis, Quin etiam Pherecydes Syro [orig: Syr˘] exinsula oriundus, qui primus versuum nexu repudiato [orig: repudiat˘], conscribere ausus est passivis verbis, solutolocutu [orig: solut˘locutu], libera [orig: liberÔ] oratione. Vixit regnante Servio [orig: Servi˘] Tullo [orig: Tull˘]. Cicer. in Tusc. Qu. loc. cit. Pherecydes Syrus primum dixit, animos hominum esse sempiternos; antiquus sane; fuit enim meo [orig: me˘] regnante gentili. Etiam aetatem inde cognoscimus, quod magister fuit Pythagorae, teste Iamblicho [orig: Iamblich˘] in eius vita. Item quod Thaletis Milesii praeceptor erat, ut Tzetzes ait, Chil. 2. Hist. 55. ubi et vixisse dicitur temporibus praedivitis Croesi, primusque invenisse eclipses, ac periodos Lunae. Primus omnium de natura et de Diis, scripsit, ut ex Theopompo refert Laertius, l. 1. c. 116. Constabat autem qeogoni/a eius libris decem. Iis deorum ortum et successionem complectebatur, ut est apud Suidam. Morbo [orig: Morb˘] obiit pediculari, teste Aristotele extremo l. 5. de hist. Anim. Divinandi insuper arte instructua, navibus e portu solventibus naufragium praedixit: terrae motus praevidit, etc. Vide Laertium in eius vita, loc. cit. Voss. l. 1. de Hist. Grac. c. 1. Salmasio duo fuere [orig: fuŕre] Pherecydes Syrii, vetustissimus alter et Thaleri contemporaneus, quem inter VII Sapientes quidam numerant, expuncto [orig: expunct˘] Periandro [orig: Periandr˘]. Hic Thaletis praeceptor quibusdam aestimatus, Theologus fuit, et *qeologi/an, aenigmaticam illam quidem ac symbolicam, soluta [orig: solutÔ] oratione scripsit; propter quam primus prosam orationem condere in stituisse creditur: phthiriasi tandem enecatus. Alter aeque Syrius: sed Astrologus, cuius h(liotro/pion in Insul. Syro adhoc exstitisse, sua [orig: suÔ] aetate, testatur Diogenes Laertius, sw/zetai de\, inquiens, kai\ h(liotro/pion e)n *su/rw| th=| nh/sw|. Quod erat parapegma, qua [orig: quÔ] solstitia et aequinoctia, nec non siderum orientium occidentiumque significationes, per aliquot annorum ambitum, consignabantur. Hic autem Astrologus eodem [orig: e˘dem] ferme aetatis et gloriae flore cum Pythagora viguit, circa 59. Olympiadem: Historicus insuper primus Eusebio et Clementi Alexandrino, quorum hic eum de Dario Hystaspis scripsisse, quando in Europam ac Scythiam transiit, refert, quod tamen huic Pherecydi non convenit, sed Historico seu Mythistorico Atheniensi, quem sicundum Historicum vocat Hieronymus et ponit ad Olympiadem 81. De quibus omnibus vide pluribus disserentem Salmas. Exercit. Plin. ad Solin. p. 842. et seqq. ut et sunra, ubi de Oratione soluta, atque de postremo eorum hic infra.

PHERECYDES [2] Historicus Atheniensis. Meminit eius Germanicus in Arateis, ubi de Tauro, et Pleiadibus. Admodum antiquum fuisse ostendit Dionys. Halicarn. l. 1. Nempe vixit Darii Hystaspidae temporibus. Vide Voss. de Hist. Grac. p. 445. Alius Pherecydes, memorarur Sorano in Hippocratis vita, ubi genealogiam Hippocratis dicitur consignasse [orig: consignÔsse]. Vide Laert. l. 1. c. 116. Voss. l. 4. c. 4. de Hist. Graec. p. 400. Nic. Lloyd. Alii *le/rion fuisse malunt, ex charactere eius dicendi Ionico, quo [orig: qu˘] fabulas sive historias suas composuit. uti apparet ex Fragmentis, quae exstant, penes veterem Apollonii Scholiassem. Fuit autem Leros Ionici generis Insula. Contexuit *qeogoni/an, an peculiare opus, an titulum omnium eius operum, quibus fabularem Historiam complexus est? Quousque autem Mythologiam suam perduxerit, incertum. Usque ad librum duodecimum citatur a Grammaticis: in quo Persei et Actisii Danaesque historiam tractaverat, ut ex Scholiis veter. constat, ad Arganautic w n quartum. Forsan et ad Troica usque tempora descendit, vel etiam inferius etc. Dicendi characterem et genus scribendi quod attinet, fuit id ei commune cum Cadmo et Hecataeo, qui Scriptores tres inter primos prosae orationis et Historiae conditores numerantur, Straboni. Erat autem horum oratio nihil aliud, quam metrum lege solutum; Rhetores lelume/nhn e(rmh/neian et dih|rhme/nhn et ei)rome/nhn vocant, eique opponunt th\n katestramme/nhn, qualis Rhetorum fuit, periodis vincta et circumcisa etc. Vide praefatum Salmas. ubi supra.