December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0699a

PHARAI nomen viri. 2. Sam. c. 23. v. 35. Latine hiatus, live apertio.

PHARAM Rex Ierimoth. Ios. c. 10. v. 3. latine onager eorum, vel ferocitas eorum, aut fructificatio matris, vel taurus matris.

PHARAMBARA Mediae oppid. Ptol.

PHARAMIA urbs Aegypti, in littore maris, non longe a Nili ostio, Carabeix dicto, G. Tyrtus. Qui et inter Pharamiam et Taphium duas maritimas Aegypti urbes scribit primum Nili ostium, quod Syriam versus est, in mareeffundi.

PHARAMUNDUS A. C. 429. vigesimus quartus Francorum Rex, a Francia Orientali in Occidentalem suam transtulit sedem, legemque tulit, quam Salicam vocant, Munster. l. 2. Cosmogr. Vide Faramundus.

PHARAN [1] vel PARAN, FARAN adhuc in tabul. recent. urbs Arabiae Petraeae, et mons ad sinum Arabicum in Aegypti confinio, Ptol. Latine pulchritudo, sive laus, aut gloriatio, vel propagines. In intimo recessu Arabici Sinus urbs est, ab Ismaelitis condita. Unde Pharanitis regio, non longe a Saracenis, Ptolemaeo, Vide Salmas. ad Solin. p. 485. ut et p. 487. ubi urbem Maran, et incolas Maranitas, prius vider vocatos, addit ex Diodoro et Artemidoro. Pharanitis amethysti, mentio fit in Indice Pliniano MS. de Amethysti generibus, Amethystus, eius genera quinque, sacodion. sapenus, Pharanitts, Aphrodites, sphragis, sive anteros sive paederos: a)po\ tw=n *faranitw=n, ab urbe hac Pharan, Idem p. 566.

PHARAN [2] desertum amplissimum, vastissimum, invium et inaquosum, continens a monte Sinai usque Cadesbarne iter undecim dierum, cuius terra nec arari potest, nec seri, tota arida et sterilis et squalida est, inhabitabilis, hominibus, villis, domibus et casis carens, ubi nec homines videntur nec bestiae, nec aves, imo nec arbores, nec germen aliquod, sed non nisi rupes et montes saxosi, altissimi, asperrimi, undique praerupti et praecipites: terra [orig: terrÔ] autem caeloque [orig: cael˘que] aquarum penuria est, iacent arenae steriles, quas ubi vapor solis accendit, fervido [orig: fervid˘] sole exurente vestigia intolerabilis aestus exsistit. Hac Israel perrexit transiens ex Aegypto, in terram Canaan.

PHARAO [1] Rex Aegypti. Suidas: *faraw\, ou(/tws2 e)kalou=nto pa/ntes2 oi( basilei=s2 *ai)gu/piou, a)po\ tou= prw/tou *faraw/. Pharao autem cognomen erat dignitatis, ut scribit Eusebius. Et Iosepho, in Antiquitatibus, Pharaonis nomen, secundum Aegyptios significat regem. Sic enim ille: *(o *faraw\n kat' *ai)gupti/ous2 basile/a shmai/nei. Quum ergo hoc honorificum nomen sit, male refertur ad Hebraeum [gap: Hebrew word(s)] nudara, quod auxilio [orig: auxili˘] Dei nudatus fuerit. Isidor. l. 7. c. 6. Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut apud nos Augusti appellantur reges cum propriis nomnibus censeantur. Exprimitur autem in Latinum denegans eum, utique Deum, sive dissipator ipsius: populi enim Dei fuit afflictor. Apud Arabes autem, quorum dialectus Aegyptiaca vocabula multa habet admixta, [gap: Hebrew word(s)] pharaon est crocodilus, quo Ezechiel allusisse videtur c. 29. v. 3. 4. c. 32. v. 2. 3. Bochart. Hieroz. part. poster. l. 5. c. 18.

PHARAO [2] Aegypti Rex, Sara [orig: SarÔ] Abrahamo erepta [orig: ereptÔ], tantopere divinitus afflictus est, ut eam illibatam. cum muneribus, marito reddere fuerit coactus, A. M. 2014. Gen. c. 12. v. 16. 19. Ioseph. Ant. Iud. l. 1. c. 9. Pharaothem appellat, ut videbimus. Alius, cuius somnia in terpretatus est Iosephus, ab ipso dein ad Praefecturam regni totius evectus. Vide Iosephus. Alius, qui Israelitas gravi onere pressit. Vide Moses, Alius, filiam Salomoni elocavit, 1. Reg. c. 3. v. 1. A. M. 3021. Alius, dictus Nechao, vide ibi. Alius, Sedeciae auxiliaturus, victus a Babyloniis est: Gazam tamen in reditu diripuit. Ierm. c. 37. v. 5. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. c. 20. Torniel. A. M. 3444.

PHARAONIS Mare Turcis Mare Rubrum dicitur, quod eius undis absorptus hic Aegypti Rex. Vide Keuchenium ad Anniba. lem Nepotis c. 2.

PHARAOTHES Rex Aegypti Iosepho Iud. Ant. l. 1. c. 9. dicitur, qui Abramum, primum extraneorum in Aegyptum advectum hospitio [orig: hospiti˘] excepit. Artapanus depravate Pharethonem vocat apud Eusebium Praepar. Euang. l. 9. c. 18. Abulfedae, Al-Makrizio et Alfhamio dicitur Tutis. Marshamus Amesisem inferioris Aegzpti Regem XV. ac ultimum eorum, quos vetus Chronicon XV. genea\s2 vocat, esse censet, vide supra.

PHARASMANES [1] Hiberorum Rex, fratri Mithradati a [orig: Ô] Tiberio conciliatus, cuius et conatus, in obtinenda Armenia, strenue adiuvit, contra Orodem, Tacit. l. 6. Annal. c. 33.

PHARASMANES [2] Alanorum Rex, inter amicos Reges Imperii Romani, cui etiam stipendia a Romanis videntur soluta. Atque hunc vult in telligi Salmas. apud Ael. Spartian c. 6. in Hadriano. Cum Rege Roxolanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit. Ubi omnino legendum contendit, Cum Rege mox Alanorum: namque et eum in vitasse [orig: vitÔsse] dicitur Hadrianus, et in vitationem is illam superbe contempsisse, neque sine motu illam Regis querelam fuisse, donec pacem cum illo composuerit Hadrianus. Vide Dionem. Vetus id malum in Romano Imperio, annuis muneribus barbararum gentium pacem redimere, a Domitiano primum introductum est. Namque hic, Decebalum Dacorum Regem cum armis vincere non posset, annui tributi pensitatione sibi placavit: quod exemplum publice perniciosissimum retinuere [orig: retinuŕre] omnes deinde Principes in utroque Imperio; eatenus tamen existimationi suae consuluerunt, quatenus pensionem hanc annuam, quae vere tributum erat, honestiore vocabulo [orig: vocabul˘] stipendium nominaverunt, Herodian. l. 1. c. 6. sunta/ceis2. Fuit autem haec Alanorum gens eadem cum Veterib. Massagetis, Salmas. ad loc. Idem nomen Regi lbrorum fuit, sub eodem Hadriano, quem in Excerptis Legat. e Dione legimus, Romam cum uxore venisse, et ab Hadriano liberaliter fuisse acceptum. Imo et Phara smanis Regis Zydritarum, gentis vicinae Lazis, circa idem tempus, meminit


page 699, image: s0699b

Arrian. in Euxini Periplo, quem ad Hadrianum misit. Ecce Reges tres cognomines, sub eodem Imperatore. Nec mirum; frequens enim in Oriente olim illud nomen, non regum solum, sed et privatorum: ut illius *faresma/nou *ko/lxou to\ ge/nos2, cuius Procopius meminit Persic. l. 1. Casaubon. ad Spartian. loc. cit.

PHARASTIA Mediae urbs, Ptol.

PHARATHON civitas Ephraim in monte Amalech. Iudic. c. 12. v. 15. latine dissipatio, vel ruptura, aut denudatio eius, vel Syriace vindicta eius. Hinc fuit Abdon Iudex populi Israel. Ioseph. de Bell. Iud.

PHARATHUS urbs Galilaeae.

PHARAX Lacedaemoniorum navarchus, abobsidione Cauni, a Pharnabazo cum magnis copiis adventante urbanis subsidio depulsus. Diodor. Sic. l. 14.

PHARBAETHUS urbs Aegypti. Stephan.

PHARBETUS urbs Eretrien sium. Stephan.

PHARCIDON urbs Thessaliae. Stephan

PHARENSES populi Asiae ad fluv. Melam, in regione Ioniae. Strab. l. 8.

PHARES [1] fil. Iuda ex Thamar nutu sua [orig: suÔ]. A. M. 2314. secundum Torniellum frater Zarae, pater Hesron et Hamul: Unus ex Progenitoribus CHRISTI. Gen. c. 38. v. 29. Matth. c. 1. v. 3. Latine divisio.

PHARES [2] fil. Machir ex Maacha uxore. Latine eques, aut dividens, sive exponens, vel declarans, 1. Paral. c. 7. v. 16.

PHARETHON vide PHARAOTHES.

PHARETRA Cressa apud Virg. Georg. l. 3. v. 345.

Armaque Amyclaeumque canem, Cressamque saretram.

Et Lycia, apud Papinium Theb. l. 6. v. 645.

Coetera plebs Lyciis gaudet contenta pharetris:

pro praestan tissima, ab usu sagittandi utriusque gentis. Quales autem Veterum fuerint pharetrae, docet pluribus Eustathius ad Il. a. v. 46. ubi de Apolline,

*to/c) w)/moisin e)/xwn a)mfirefe/a te fare/trhn,
*)/eklagcan d' a)/r' oi)stoi\ e)p' w(/mwn xwome/noio,
*au)tou= kinhqe/ntos2.
Arcum humeris gestans, et utrinque tectam pharetram,
Sonuerunt autem sagittae, in humeris irats,
Cum ipse incederet.

Ubi nota, pharetras Deorum Sagittigerorum sono [orig: son˘] quodam [orig: qu˘dam] commendare Poetas. Vide de eodem Apolline Virg. Aen. l. 9. Hinc apud Statium Theb. l. 9. v. 649. ubi de Phoebo pariter ac Diana,

Occursuque sacro pariter iubar arsit utrinque,
Et coiere [orig: coiŕre] arcus et respondere pharetrae.

Ad quem locum consule Casp. Barthii Animadversiones. Taxi pelle obtegi solitas dicemus infra voce Taxo. Vide quoque supra Cerytos.

PHARIA [1] Ptolemaeo, Plinioque, l. 3. c. ult. Straboni vero Pharus, insula contra Dalmatiam, et Iaderam, quae nunc vulgo Lisna Illyrico [orig: Illyric˘] sermone dicitur. Est urbs episcopalis in ea cognominis a qua Pharienses populi Ptol. Sub Venetis. Panis hic [orig: hţc] vinumque optimi saporis; praeterea ingens sardiniarum (quod piscis exigui, sed delicati. genus est) piscatio, de qua vide Iac. Sponium Itinerario Tom. I. p. 111.

PHARIA [2] Volucris apud Statium, l. 2. Sylv. 6. v. 87.

------ Phariaeque exempta volucri
Cinnama: ------ ------

Phoenix avis est, sic ei dicta, quod in Aegypti Heliopolim aliquando devolaret. Vide in voce Phoenix. At Pharia absolute, in Kal. Rustico, mense Aprili, Phariae sacrum, Isis est quae Pharia Isis, apud mInucium Fel. Octavio et *ei)/sis2 *fari/a in veteri. Inscr.

*e*i*s*i*d*i *f*a*r*i*a.... *e*i*s*i*n *t*h*n *e*n *m*e*n*o*u*q*i
*u*p*e*r *s*w*t*i*r*i*a*s *t*o*u *k*u*r*i*o*u *u*m*w*n *a*u*t*o
*k*r*a*t*o*r*o*s *a*n*t*w*n*e*i*n*o*u. --------

apud G. Elmenhorst Commentar. ad eum. Utraque nempe a Pharo, Insul. Aegypti, ex adverso Alexandriae.

PHARICUM Venenum apud Interpretem Nicandri *(istorei= de *pracago/ras2 klhqh=nai au)to\ a)po\ *farikou= tino\s2 *krhto\s2 tou= e)ceuro/ntos2 au)to\, Narrat autem Praxagoras, vocari illud a Pharico quodam Cretensi, inventore suo: Phariatum dicitur Athenaeo l. 3. cum Medico seu Medeae oleo, quo [orig: qu˘] Medea pellicis coronam delibuerat, secundum nonnullos idem; na/fqa Barbaris, e)fh/meron etiam dictum Nicandro, quod intra unius diei spatium hominem absumeret: quamvis ephemeri vox lat ius pateat. Dictum est autem sie a Pharis, urbe Cretae, cuius civis venenum hoc excogitavit: Pharicus enim non proprium, sed Gentile nomen est. Vide eo Salmas. ad Solin. p. 241. et seqq.

PHARII Liquores apud Statium, Epicedio in Glauciam Meliorem, l. 2. Sylv. 1. v. 161.

Quodque Arabes Phariique, Palaestinique liquores
Arsuram lavere comam? ------

Salmasio non cinnama sunt, Phariae volucri exempta, ut supra dixit; sed unguen tum ex palma Aegyptiaca, quae similem proximumque myrobalano usum habebat in unguentis. Vide eum ad Solin. p. 400.

PHARIO fluv. Armeniae in Tigrim effluens. Plin. l. 6. c. 27.

PHARIS urbs Laconiae: cives Pharitae Pausaniae l. 3. vel Pharietae Homero. A Lacedaemoniis occupata est sub Teledo Rege. Tunc enim Amyclas, Pharin, Geranthras, oppida finitima, quae adhuc ab achaeis tenebantur, belloaggressi [orig: bell˘aggressi] sunt. Quorum adventu territi, Pharitae et Geranthratae ex pacto e Pelopon neso decesserunt. Amyclen ses vero fortiter aliquandiu restiterunt. Pausan. in Laconicis.

PHARISAEI secta quaedam apud Iudaeos, orta temporibus belli Punici tertii, cuius sectae homines, non modo victu vitaeque instituto [orig: institut˘] a reliquo vulgo secreti erant, sed etiam veste et corporis


page 700, image: s0700a

cultu, quapropter Pharisaei vocantur, quae dictio idem Hebraeis sonat, quod Latinis separati. Suidas, *fari/saioi, oi( e(rmhneuo/menoi a)fwrisme/noi, para\ to\ meri/zein, kai\ a)fori/zein e(autou\s2 tw=n a)/llwn a(pa/ntwn, e)is2 to\ kaqarw/taton tou= bi/ou, kai\ a)kribestaton, kai\ e)is2 ta\ tou= no/mou enta/lmata. *fari\s2 ga\r kata\ th\n *(ebrai/+da glw=ttan, a)forismo\s2 e(rmhneu/etai, h)\ diakoph/. Auctores Sectae huius, Hieronymo in Esai. c. 8. fuerunt Sammai et Hillel. Ieiunarunt [orig: IeiunÔrunt] secundo [orig: secund˘] et quinto [orig: quint˘] die hebdomadis, a vini et quidquid vitam haberet, esu abstinentes. Spinas infra togis suffigebant, ut inter in cedendum iis crura compungerentur. Asscribus, quibus lapilli instrati, incubantes, renes duris succinxerunt funibus, seque ipsos castrarunt [orig: castrÔrunt], ut continentiores essent: quod quidem non ab omnibus observatum est. Ultra decimas a Lege iniunctas pendebant etiam 30. et 50. partem, statutis sacrificiis alia sponte supperaddebant, vota exacte servantes. Sed eius generis hominum tanta fuit fatuitas, ut multo plus laborarent probi videri, quam esse; tanta superbia, ut neminem alt erius sectae virum bonum existimarent, quapropter Christus ubique exagitat eorum vanitatem: Et certe, cum tanti rigoris non alius scopus esset, quam popularis aura, in tantum potentiae tandem creverunt, ut ultimis Iudaeorum Regibus formidolosi evaderent, qui saepe illorum ministerio [orig: ministeri˘] uti coacti sunt. Coeterum metemyu/xwsin crediderunt, et Astrologiae Iudiciariae impense erant dediti, vide Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 2. et de Bell. Iud. l. 12. c. 12. Epiphan. in panar. l. 1. c. 16. Baron. in App. Annal. Eccl. Martinium, in Pharisaeus, et Funger. in Pharisaei. Nicol. Lloydius. Vocem quidam derivant ab Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Parash, i. e. expandere, explicare; idque vel ob latitudinem phylacteriorum, vel quod in compitis bona sua opera large depraedicare solerent. Alii a [gap: Hebrew] , i. e. exponere, explanare, eo quod haberentur praecipui Legis expositores. Sunt, qui ab eodem verbo, in Piel coniugat. quod dividere, separare significat, illos appellatos asserant: quo [orig: qu˘] sensu Graecis a)fwrisme/noi sunt vocati, Latini eos Separatistas vocant. Separabant autem se et secernebant tum studio [orig: studi˘] Legis, quo [orig: qu˘] respectu poterant dici, a)fwrisme/noi ei)s2 to\n no/mon; quo respiciens forte Apostolus, qui prius Pharisaeus fuerat, vocavit se a)fwrisme/non ei)s2 *eu)agge/lnon, separatum ad Euangelium, Rom. c. 1. v. 1. tum sanctioris vitae iactantia [orig: iactantiÔ] Lucae c. 18. v. 11. Gratias tibi ago Deus, quod non sim ut reliqui etc. Et quidem separabant 1. se a commercio popularis vulgi, quod ob ignorantiam suam vocant [gap: Hebrew] i. e. populum terrae: qui Ioh. c. 7. v. 49. vocitatur o)/xlos2: 2. ab habitu reliquorum hominum: unde Proverb. Vestes populi terrae, conculcatio sunt Pharisaeorum. 3. A moribus atque consuetudinibus usitatis: ortaque videtur haec haeresis ab Antigono Sochaeo, qui coaetaneo Alexandri M. Simeoni Iusto successit, an. 300. circiter ante Natum Christum. Nec certae alicui Tribui aut familiae attributi erant, cum S. Paulus e tribu Beniamin esset, Hyrcanus e Tribu Levi, Chrysostomus in c. Matth. 15. Flav. Iosephus l. 13. c. 18. etc. Nec in nullis cum reliquis Sectis conveniebant. Notabo hic [orig: hţc] saltem paucis dogmata, quae propria habuere [orig: habuŕre]. Primo, quaedam Fato, quaedam libero arbitrio adscribebant, Ioseph. l. 13. c. 9. 2. Angelos credebant ac Spiritus, Actor. c. 23. v. 8. 3. Resurrectionis articulo fidem adhibentes, docebant animas impiorum hominum, a corpore solutas, statim in Infernum migrare: Piorum vero hominum, per metemyu/xwsin quandam, in aliorum itidem piorum corpora transire, Ioseph. de Bello Iud. l. 2. c. 12. Serar. Trihaeres. l. 2. c. 3. Drusius de tribus Sectis l. 2. c. 2. Unde SERVATORIS nostri sanctissimum corpus, quidam Iohannis Baptistae, alii Eliae, nonnulli Ieremiae anima [orig: animÔ] vegetari dixerunt, Matth. c. 16. v. 14. 4. Traditionum patroparado/twn accerimi erant vindices: quod ut melius intelligatur, notandum, Iudaeos duplicem statuisse Legem, unam scriptam, [gap: Hebrew word(s)] Thorah schebichtab: alteram per traditionem communicatam oralem, [gap: Hebrew word(s)] Thorah sche begnal pe; utramque hanc dixere [orig: dixŕre] Mosi a Deo in monte Sinai datam, esseque posteriorem prioris explicationem, quam Moses Iosuae, Iosua Senioribus, hi Prophetis, Prophetae Viris Synagogae Magnae, per manus tradiderint. Et in hoc praecipue Religionis articulo, a Sadducaeis, omnem traditionem reicientibus, diversi erant Pharisaei. Traditiones autem horum praecipuas, ut et septem diversa Pharisaeorum genera, (ferax enim superstitio et fatale Separatistis est ulterius scindi) vide hic [orig: hţc] paulo infra: et plura de celebri hac Secta, apud Mos. Kotsensem in praef. l. praecept. Gorionidem c. 29. Thom. Godwyn. tract. de ritibus Hebraeor. Angl. cui tit. Moses and Aaron l. 1. c. 10. etc. Hodie vero secta quidem evanuit, palmarium tamen eorum dogma gliscit inter plerosque in Europa Iudaeos; atque eo [orig: ] nomine plerique eorum Rabbanistae seu Pharisaei, diversi sunt a Karaeis seu Scripturariis, quorum rara est copia. Vide fanc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 39. Hinc pharisaeare, apud Ios. Devonium Troicorum l. 1.

Si rerum iustis metimur partibus usum,
Omne homini commune solum: sed, iura perosus
Publica, sacrilegis Naturam barbarus ausis
Contrahit, et proprios Phrygiam Pharisaeat in usus;

pro dividere, segregare, seorsim ponere. Vide et Tertullian. Praescript. c. 45. et Radulfum Ardentem Homil. in Euang. 98. et 112.

Traditiones Pharisaeorum praecipuae.

I. Cibum numquam capiebant, priusquam manus lavissent. Vide Matth. c. 15. v. 2. et quidem pugmh=|, Marci c. 7. v. 3. quod quidam exponunt frequenter, ut pu/xa apud Hom. Alii, accurate, diligenter: Nonnulli peculiarem lavandi ritum voce hac [orig: hÔc] indigitari, contendunt, quem cubitaliter lavare vocavit Theophylactus in Marcum loc. cit. Sunt quoque qui innui velint hoc [orig: h˘c] vocabulo [orig: vocabul˘], illum lavandi morem, quo [orig: qu˘] quis alteram manum in pugnum contractam, in alterius palma probe circumagit sicque diligentissime


image: s0700b

illam abluit, Ita autem hunc ritumurgebant, ut, illotis edere manibus, cederent non minus esse scortatione crimen. Sed et transisse hanc consuetudinem ad omnes Iudaeos, ex locis cit. colligere est. Vide praeter Auctores praefatos, Ioh. Buxtorfium Synag. Iudaic. c. 6. II. lidem, quoties e Foro redibant, lavabant se, Marci c. 7. v. 4. e)bapti/zonto, i. e. totum corpus abluebant, quoniam pollutos se forte populi commercio [orig: commerci˘] existimabant. Quique inter eos rigidioris erant disciplinae tenaces, idem semper fecisse, videntur, antequam accumberent. Unde, quod id non factitasset [orig: factitÔsset] Christus, miratum legimus Pharisaeum, Lucae c. 11. v. 38. Et huc allusisse quidam volunt Petrum, Ioh. c. 13. v. 9. Ex eodem ritu Hemerobaptistarum Secta originem traxit, de qua vide Epiphanium l. 1. tom. 1. c. 17. III. Lavabant pocula, et sextarios et aeramenta et lectos, Marci c. 7. v. 4. 8. IV. Cum Publicanis et peccatoribus edere, nolebant, Matth. c. 9. v. 11. Sic enim se iudicabant pollui, Lucae c. 7. v. 39. Dicebant proin, ut apud Prophetam legimus, [gap: Hebrew] , i. e. ne attingas me, vide Esaiae c. 65. v. 5. Quem morem Samaritani quoque servantes, quoties peregrinus quis occurreret, mh\ pro/syauson, exclamasse [orig: exclamÔsse] leguntur. Vide Scaligerum de emendata. Temp. l. 7. Epiphan l. 1. Tom. I. c. 13. etc. V. Binis vicibus hebdomade ieiunabant, Lucae c. 18. v. 12. Lunae nempe et Iovis diebus: eo quod Moses, die Iovis in montem Sinai ascendens, inde die Lunae redierit. VI. Dilatabant phylacteria sua, et producebant fimbrias palliorum suorum, Matth. c. 23. v. 5. Vide Hieronym, n locum, ubi Pharisaeos propterea comparat, cum mulierculis quibusdam sui temporis superstitiosis, quae religioni ducebant secum continuo ferre parvula Euangelia et crucis ligna, i. e. breves quasdam sententias ex Euangelio decerptas et crucis, ut vulgo credebatur, reliquias. In Phylacteriis enim illis Decalogum quidam scriptum fuisse aiunt, alii 4. Sectiones Legis, de quibus infra, in voce Phylacteria. Simile quid notat Scaliger in illis, qui initium Euangelii Iohannis [orig: Iohannţs] de collo suspendere soliti sunt, ut docet Scaliger Trihaer. c. 7. Eiusdem commatis fuere [orig: fuŕre] a. C. 692. Magiae quidam addicti, quos Phylacterios vocatos legimus. [gap: Hebrew word(s)]

Septem Pharisaeorum genera diversa, ex Talmud, tract. Suta. c. 3.

I. PHARISAEUS Sichemita qui lucri causa [orig: causÔ] se secrae huic addixit: quemadmodum Sichemitae non alio [orig: ali˘] fine circumcisionem admisere [orig: admisŕre]. II. Pharisaeus truncatus, qui sic dictus est, quod meditabundus incedens vix pedes humo [orig: hum˘] tollebat, tamquam iis truncatus esset. III. Pharisaeus impingens, quoties in publicum prodibat, oculos habebat clausos, ne forte feminam videret: quo [orig: qu˘] fiebat, ut saepe in parietes murosque aedium caput impingeret, illudque redderet cruentum. IV. Pharisaeus, quid debeo facere, et faciam illud? Qualis fuisse videtur is in Euangelio, qui, ad SERVATOREM nostrum accedens, dicebat: Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Lucae c. 18. v. 18. Vide quoque v. 21. V. Pharisaeus mortarius, sic vocatus, quod instar profundi mortarii pileum gestaret, sit ut nec hac nec illac circumspicere, verum oculos solum humi, et ante se per lineam rectam eorum aciem emittere posset. VI. Pharisaeus ex amore. Vocabantur ita, qui solius virtutis amore ad Pharisaismum se applicabant, directe proin Pharisaeis Sichemitis oppositi: vel potius ultimo generi. VII. Pharisaeus ex timore, qui legi saltem poenae metu oboedientiam praestabat: Tales negativa praecipue mandata; sicut priores affirmativa, respiciebant.

PHARMACEUTICE una ex quatuor Medicinae famulis, medicamen tis vel intus adsumptis; vel foris admotis, medetur. Collegit autem ea primum ex fossilibus, plantis ac animalibus: et quo an proba sint constet, dispicit quo [orig: qu˘] sint sapore. Dein ea saservat in apothecis, vasis, pyxidibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] dispositis. Porro ea praeparat ac corrigit adustione, combustione, putrefactione, decoctione, destillatione, liquefactione, despumatione aliisque. Sic praeparata miscet ad ponderis praescriptum etc. Egere [orig: Egŕre] de Simplicium natura varii, in his Discorides in Hisioria plantarum; Galenus l. de Simplicium medicam. Facultatibus, Avicenna de Simplicibus etc. De praeparatione, correctione, commixtione, Mesvem vide. Ad eandem Artem Alchymia spectat, sive ut pars, sive ut ministra. Cum enim duo sint Pharmaceuticae officia, unum in delectu, alterum in praeparatione medicamentorum; ad praeparandi modos pertinet, non solum coctio, sed etiam destillatio, et quidquid eleborat Chymicus, ut corpori medeatur. Voss. de Philosophia c. 10. ž. 12. et 13. Vide et Politianum Panepistemone.

PHARMACI dicebantur olim oi( ta\s2 po/leis2 kaqai/rontes2, qui Urbes lustrabant. Eustathius ad Odyss. x. *(/oti de kai\ di' ai(/matos2 h)=n ka/qarsis2, ai( i(stori/ai dhlou=sin, o(poi=a kai\ h( tw=n fone\wn. oi(\ ai(/mati nipto/menei kaqa/rsion ei(/xon au)to\. le/gontai de\ oi( peri\ th\n toiau/thn te/xnhn kai\ ma/lista oi( ta\s2 po/leis2 kaqai/rontes2 *fa/rmakoi. Scilicet sanguine abluebant hi Pharmaci eos, qui lustrabantur. Sic homicida, qui alium casu fortuito [orig: fortuit˘] necaverat, lege Solonis, annum extra fines exulare iussus, placato [orig: placat˘] aliquo [orig: aliqu˘] ex occisi cognatis, reverti poterat, peractis sacris et kaqa/rsei, seu lustratione, quae fiebat per Pharmacos, uti docet Sam. Petitus Commentar. in LL. Atticas Lib. VII. tit, 1. de Sicariis. Lex inter alia sic habet, apud Demosthenem in Aristocrataea, *to\n a)lo/nta e)p' a)kousi/w| fo/nw| e)n eniautw=| a)pelqei=n takth\n o(do\n, kai\ feu/gein e(/ws2 a)\n ai)de/shtai/ tina tw=n e)n ge/nei tou= peponqo/tos2. h(/kein de\ kai\ qu=sai kai\ kaqarqh=nai, Qui alium casu fortuito [orig: fortuit˘] nec Ôssit, in annum deportator, donec aliquem e cognatis occisi placarit [orig: placÔrit], revertitor vero peractis sacris et lustrationibus. Nempe talis deportabatur in annum; intra quod tempus oportebat eum ai)dei=sqai, placare, aliquem cognatum defuncit, quam ai)desin sequebatur ka/qarsis2. Quod etiam observabant, cum dominus occidisset servum suum; quamvis enim nemo ab illo poenas repeteret, ex his tamen legibus


image: s0701a

tenebatur a)pe/xesqai o(si/wn kai\ i(erw=n kai\ kaqarqh=nai, ubstinere a sacris et lustrari etc. Ibidem. Vide quoque infra Thargelia.

PHARMACIAE melius Pharmacias, parvus sinus est ad Bosporum Thracium in Europa. Therapia hodie dicitur, teste Gyllio [orig: Gylli˘]. In ora Thraciae, vix 1. milliar. ab ora Bithyniae in Occasum, 3. ab ore Bosphori ad Fanum, 8. a Constantinopoli in Caeciam Idem.

PHARMACOPOLAE hodie dicuntur, qui non tantum simplicium medicaminum institutam exercent, sed etiam ex praescripto Medicorum antidotos miscent ac remedia conficiunt, longe diversi proin ab iis, quos Pharmacopolas vocavit Antiquitas. Nulli enim olim earum tentum mercium, quae ad Medicinam facerent, institores fuere [orig: fuŕre]; verum *(rwpopw=lai, quidquid Medicis, Tinctoribus, Pictoribus et Myrepsis conducebat, habebant promercale. Sed nec simplicium medicamentorum videntur propolae fuisse: verum ipsi miscebant remedia ac venditabant: contra venena praecipue ac dhlhth/ria opem atque operam suam polliciti. Martianus Cappella l. 4. Haec autem ex arenis anhelantis Libyae adducitur, quod et capillitium implexum docet et amicitia venenorum, aut fidendum Pharmacopolam esse Marsicae nationis. Cato apud A. Gellium, Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam: nam eius verba audiuntur, verum ei se nemo committit, si aeger est. Maximus Tyrius Orat. 10. *mimei=tai/ pou kai\ farmakopw/lhs2 i)atro\n, kai\ sukofa/nths2 r(h/tora kai\ sofisth\s2 filo/sofon, Imitatur etiam Pharmacopola Medicum, et sycophanta Rhetorem et Sophista Philosophum. Quibus simile fuit Medicorum Circulatorum genus, quos Graeci *periodeuta\s2 appellabant, nunc Charlattani et Saltimbanci Gallis appellati, de quibus diximus in voce Periodeuta. Sed et Theriacorum propolae, vel, ut vulgus loquitur, Theriaclatores iidem cum Veterib. Pharmacopolis. Nam *fa/rmaka priscis dicta, herbae omnes ac species virtute aliqua [orig: aliquÔ] aut potentia [orig: potentiÔ] praeditae, sive illa iuvaret, sive noceret ac necaret: Quas qui vaenales habebant, proprie dicti *farmako pw=lai. Scholiastes Aristophanis in Nubibus, *farmakopw=lai kuri/ws2 oi( ta\ fa/rmaka pipra/skontes2, ta/ ge lusitelou=nta kai\ ta\ qana/sima. Unde ille versus Poetae.

*fa/rmaka polla\ me\n e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra\.

Et farma mw/deis2 to/poi, Theophrasto loca, in quibus plantae aliqua [orig: aliquÔ] facultate Medica [orig: MedicÔ] pollentes nascerentur. Imo et plantas ipsas farmakw/deis2 appellat idem, quae Medicinae conducerent; *duna/meis2 alibi ta\ fa/rmaka vocans, Unde recentiorum ta\ dunamhra\, Droguas Galli appellant. At Pharmaca, composita etiam medicamenta: Hinc Graecis Pharmacopolae, qui simplicia ac composita populo vendebant. Hi in Foro totos dies considebant, cum suis vasculis, pyxidibus et cistis, nec nisi sero domum revertebantur. Apollonius de Pharmacopola, e)n th=| a)gora=| kaqh/menos2 kai\ eu)k e)cane/sth a)po\ tw=n skeuw=n: *farmakotri/bai quoque appellati, quod miscerent ac tererent antidotos: quibus iungit tou\s2 *)rizoto/mous2 Theophrastus l. 9. quo [orig: qu˘] nomine dicti sunt, qui simplicia tantum medicamenta vendebant herarum ac radicum, quas ipsi conquirebant et colligebant etc. Coeterum apud Seplasiarios omnis u(/lh *)iatrikh\ prostabat. Inde emebant Medici, quorum munus olim fuit, non solum praescribere remedia, sed etiam manu facere. Emplastra tamen et collyria iam facta plerique a Pharmacopolis mercabantur, qua de re graviter Plinius conqueritur l. 34. c. 11. Vide supra, ubi de Medicamentariis. Id quod hodieque fit; obtinuitque iam passim extremis Graeciae temporibus. Olympiodorus in Gorgiam Platonis, *(o me\n i)atro\s2 e)pita/ttei, o( de\ phmenta/rios2 diakonei= ta\ pro\s2 th\n xrei=an eu)trepi/zwn, Medicus quidem praecipit, at Pimentarius ministrat et quibus opus est, praeparat. Ubi phmenta/rion vocat, quem nos hodie Pharmacopolam vel Apothecarium, ut infra videbimus. Vide Salmas. ad Solin. p. 1050. et seqq.

PHARMACOTROPHI Asiae populi Margianis, et Susianis finitimi, qui se veneno [orig: venen˘] alere consueverunt, unde et nomen illis inditum est. Plin. l. 6. c. 16.

PHARMACUSA Bellonio Farmaco, Parmosa, Insul. maris Aegaei, in qua Caesar a piratis captus, et Attalus occisus. Vide Pharmacusae. Sueton. Saes. c. 4. Plut. Steph.

PHARMACUSAE duae insul. exiles iuxta Atticam regionem in mari Salaminiaco; in quarum altera [orig: alterÔ] Straboni l. 9. sepulchrum Circes visitur, alia est supra Miletum, in qua Attalus occisus est. Duplici s scribit Stephanus.

PHARMATENUS fluv. Cappadociae in Arriani periplo.

PHARMICAS Bithyniae urbs, Plin. l. 5. c. 32.

PHARMUTHI mensis Aegyptiorum, Aprili Romanorum respondens, circa cuius diem 25. tempestivam fieri messem, tradit Theon. Vide Salmas. ad Solin. p. 745. et 746.

PHARNABAZUS [1] Cretensis Pharnabazi filius, olim Darii et postea Artaxerxis satrapes. Movit Atheniensibus bellum, Lacedaemoniis vero suppetias tulit. Dein Aegyptum in gressus per Nili ostium re infecta [orig: infectÔ] reversus est. Alcibiadem interfecit, etc. Vide Cornel. Nepotem Lysandro et alibi. Thucyd. Xenoph. Diod. Sic Plut. etc.

PHARNABAZUS [2] Persa a Dario ultimo, in locum Memnonis substitutus Curt. l. 3. c. 8. Vinctus Amphotero et Egilocho traditus, prodita [orig: proditÔ] Chio l. 4. c. 5.

PHARNACE Cinnyrae mater. Hesych. *kinnu/ras2, *)apo/llwnos2 kai\ *farnakh=s2 pai=s2, basileu\s2 *kupri/wn. Phoenicium vero nomen est [gap: Hebrew word(s)] Pharnace, quod dilicias sonat. Bochart.

PHARNACES [1] populi Aegypti, qui in oculis geminas pupillas habent; aspectu quoque nocent. Plin. l. 7. c. 2. Haud dissimile his genus Pharnacum in Aethiopia prodit Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat.

PHARNACES [2] Mithridatis, Ponti Regis fil. seditione


page 701, image: s0701b

exercitus contra Patrem excitata [orig: excitatÔ], illum eo angustiarum redegit, ut sibi ipsi necem conscisceret. Dein, quum, ut ait Florus, l. 4. c. 2. magis discordiae civilis inter Pompeium et Caesarem fiducia [orig: fiduciÔ], quam virtutis suae, infecto in Cappadociam agmine rueret, hunc Caesar aggressus, uno [orig: un˘] et non toto [orig: tot˘] praelio [orig: praeli˘] obtrivit morefulminis, quod uno [orig: un˘] eodemque [orig: e˘demque] momento [orig: moment˘], venit, percussit, abscessit. Unde est illud Suetonii in Caesare c. 37. Pontico [orig: Pontic˘] triumpho [orig: triumph˘] inter pompae fercisla trium verborum praetulit titulum, Veni, Vidi. Vici, non acta belli significantem, sicut ceteri, sed celeriter confecti notam. Vide quoque Vellei. Paterc. l. 2. Flor. loc. cit. Dion. etc. Item primus Cappadociae Rex. Ricciolus Chron. Reform. l. 5. c. 9. n. 5. Nic. Lloydius.

PHARNACES [3] Pharnabazi fil. Satrapes Regis, cuius meminit Aristoph. Avib. 591.

PHARNACES [4] nobilis Perses, frater uxoris Darii ultimi, occubuit in praelio, ad Granicum amnem, Olymp. centesimae dicimae an. 3.

PHARNACES [5] librar ius T. Pomponii Attici, Cicer. Epist. 44. l. 13. ad Attic.

PHARNACH pater Elisaphan, principis tribus Zebulon. Numer. c. 34. v. 25. Latine taurus percutiens, vel percussus, aut confusus, sive fruxtificatio aromatum.

PHARNACIA vel PHARNACEA regio et urbs Pontica inter Cerasuntem et Trapezuntem. Steph. Farnace adhuc Theveto, sed Platina Pineto.

PHARNACIUM ; urbs Phrygiae. Steph.

PHARNAS in Pharnabazus, Pharnaspes. Pharnizathres, Tissaphernes, Orophernes, aliisque Orientis Magnatum nominibus, Chaldaicum est, [gap: Hebrew] et Rectorem seu Gubernatorem sonat. Indidem Parnasso, seu Parnaso, ut libri scribunt, nomen esse, Casaubonus in Persium tradit his verbis: Nugantur Graeci Grammatici, Parnassum quasi Larnassum fuisse dictum, quod in eo monte diluvii la/rnac, h. e. arca constitisset. Nos alibi dicebamus, et Boeotiae et vicinae Phocidis pleraque loca a Cadmo et aliis Phoenicibus aut Syris fuisse condita. Cuius rei etiamsi Plutarchus atque alii Historici non meminissent, appellationes tamen ipsorum manifestam fidem facerent. Ab ea origine est huic monti nomen: parnes Syris est ne/mein et parnasin pastores. Inde Parnasus est ai( nomai\. Sic montem dixere [orig: dixŕre], ubi suos greges pascebant. Nempe, ut circa montem Heliconem, ubi canit Hesiodus, se Poetica [orig: PoeticÔ] facultate donatum fuisse, in qeogon v. 23.

*)/arnas2 poimai/ onq' *(elikw=nos2 u(po\ zaqe/oio,
Agnas cum pasceret sub Helicone divino.

Nam et Parnassum gramine abundare, Medicorum filii docent, a quibus inter graminis species Parnassium maxime commendari, legimus apud Dioscoridem l. 4. et Plin. l. 24. c. 19. etc. Sed et ad Arabes graminis huius famam devenisse, docet Bochart. Hieroz. Part. 2. l. 2. c. 44.

PHARNUCHUS Asibenus vel Nasibenus, ut vult Salmas. Persicam historiam condidit. Auctor Steph. in *)antio/xeia.

PHARNUTIS fluv. Bithyniae apud Nicaeam urbem, quam praeterfluit. Suid.

PHAROCANTHARUS lucernae seu lychnuci genus, de quo et paulo infra voce Pharus.

PHARODENI vel PHARODINI Germaniae populi Ptol. Mekelburger, teste Gemma [orig: GemmÔ] Frisio [orig: Frisi˘], Suardones Taciti, in German. c. 40. uti placet Peucero, ubi nunc Pomerania Occidentalis. vide Suardones.

PHAROS [1] vel PAROS nomen viri. Esdr. c. 2. v. 3. Latine pulex, vel culex, sive fructus tineae.

PHAROS [2] olim Aegypti insul. oblonga, parvaque, Canopico Nili ostio obiecta; a Menelai nauclero ibi sepulio dicta, Ferrar. dieique unius navigatione (si Homero credimus) a continenti dirempta. Sic enim ille: Odyss. 4. v. 453.

*nh=sos2 e)/peita/ tis2 e)sti\ poluklu/stw| eni\ *po/ntw|.
*ai)gu/ptou propa/roiqe *(fa/ron de e(\ kiklh/skousi.)
*to/sson a)/neuq' o(/sson te panhmeri/h glafurh\ nhu=s2
*)/hnusen, h(=| ligu\s2 ou)=ros2 e)pipnei/hsin o)/pisqen.

Ad quae verba Aristides, in descriptione Aegypti ait: *)egw\ me\n ou)k e)/xw pisteu=sai. Nempe Pharos distat ab Alexandria, tantum stad. 7. aut, ut alii mill. pass. Aristides ubi supra, *kai/ toi th=s2 men h)pei/rou a)pe/xei *fa/ros2 e(pta\ ma/lista stadi/ous2. Amm. Marcellin. l. 22. Insula Pharos, ubi Protea cum Phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata. Vide sis Palmerium p. 487. Habuit haec insula, ubi, ob angustias loci urbem exstruere frustra conatus Alexander M. magnificentiae tamen memoriam reliquit, Strabo l. 17. turrim ingentem ex candido Marmore, in petra sitam, 800. talentis a Ptolem. Philadelpho, An. 470. Urb. Cond. 174. Olymp. Sostrati Cnidii architecti opera [orig: operÔ] exstructam, quae et ipsa Pharos dicta est; et inter 7. Orbis miracula recensetur, in qua noctu accensae faces navigantium cursum regebant. A cuius similitudine, ceterae quoque speculae, similem in usum constructae Phari vocantur. Vide Martinium, et Fungerum in Pharos, ut et Petrum de Valle, Itiner. tom. 1. Lucan. l. ult. v. 509.

Tunc claustrum pelagi cepit Pharon: insula quondam
In medio stetit illa mari, sub tempore vatis
Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.

I. e. Alexandriae adiacet. Et ante illum Ovid. Met. l. 15. v. 287.

Fluctibus ambitae fuerant Antissa, Pharosque
Et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.

Mela l. 2. c. 7. Pharos Alexandriae nunc ponte coniungitur, olim (ut Homerico [orig: Homeric˘] carmine proditum est) ab iisdem oris cursu diei totius abducta: et, si ita res fuit, videri potest coniectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde, et praecipue


page 702, image: s0702a

cum exundaret, litori annectens, auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet. Ubi vir doctus: Pomponii tempore, Pharus non iam amplius ponte, sed mole continua [orig: continuÔ] Alexandriae coniungebatur, idque impensis Cleopatrae. Fallitur vir magnus ad Eusebium, cum negat id Cleopatram fecisse, et Sostrato Cnidio tribuit. Ita sese res habet. Pharus prius octo stadiorum intervallo [orig: intervall˘] distabat. Sed insula haec, ut inquit Caesar l. 3. de Bello Ctv. c. 112. a superioribus Aegypti regibus, nempe Ptolemaeis, in longitudinem passuum 900. in mare iactis molibus, angusto [orig: angust˘] itinere, et ponte cum oppido coniungitur. Strabo, et Iosephus, ubi agit de 70. Interpretib. vocant, e(ptasta/dion xw=ma. Verum moles ista non continua, sed interrupta erat duobus pontibus, quorum unus vicinus erat turri Phariae, qui etiamnum exstat, alter vero propior urbi, et fortior, ut ait Hirtius de bello Alexandr. Per hunc praecipue egressus erat in Eunosti portum, qui est is, quo [orig: qu˘] Turcae privatim utuntur, quemque Christianis ingredi non licet. Caesar autem fornicem, quo [orig: qu˘] pons iste sustinebatur, quique etiam erat aquae ductus Pharitis, lapidibus iussit oppleri, ne Alexandrinis ex uno in alterum portum aditus pateret. Cleopatra vero fuit, quae opus absolvit, et isthmum perduxit, si fides, non Tzetzae tantum et Cedreno, sed Amm. Marcellino et auctori Fastorum Siculorum. Verum illi omnia miscent, et uni Cleopatrae tribuunt, quae Sostrato Cnidio, quae Philadelpho et aliis Ptolemaeis, erant tribuenda. Inepte praeterea fretum istud faciunt 4. mill. pass. et Dexiphanem Dexiphanis filium; et illum aequalem Cleopatrae. Unum quod Cleopatra fecit, est, quod e(ptasta/dion xw=ma urbi coniunxit, ponte everso [orig: evers˘]. Turrim vero Phariam esse Philadelph. iussu exstructam a Sostrato Cnidio, vel ipsa inscriptio luculenter docere posset. Incpti sunt itaque, qui vel Cleopatrae, vel Alexandro M. opus hoc tribuunt, ut faciunt Arabes, et vetus Scholiastes in Lucianum necdum editus: Verum recte is vastam huius turris molem describit, ambitum ei tribuens parem Pyramidibus, altitudinem vero tantam, ut a 100. mill. pass. sit conspicua. Ait enim, quod sit tetra/gwnos2 stadiai=os2 th\n pleura\n, e)pi\ polu\ tou= a)eros2 a)ne/xwn, w(/s2) a)po\ r\ o(ra=sqai mili/wn. Hoc ipsum affirmat Geographus Nubiensis, qui a [orig: Ô] cursus [orig: cursűs] distantia [orig: distantiÔ] ignes Phari percipi adfirmat, cursum vocans intervallum centum mill. pass. Altitudinem vero Phari idem docet 300. cubitorum. Ridiculum posset videri id quod in quorundam legitur itinerariis, tantam molem insistere 4. cancris vitreis. Utrum hoc verum sit, necne, exploratu difficile est, quia Turcae inferiores Phari partes et angulos praesertim, munimentis suis obruerunt, nec Christianis aditus illuc patet. Interim, hoc non esse recens commentum colligo ex fragmento vetusti auctoris de miraculis mundi, quod penes me exstat, cuius haec sunt verba: Secundum miraculum est Pharus Alexandrina, super quatuor cancros vitreos, per passus viginti sub mari fundata. Hoc namque mirum, quomodo tam magni cancri fieri possent, vel quomodo deportari et non frangi valerent: qualiter fundamenta superhaerere potuerint; et quomodo sub aqua [orig: aquÔ] caementum stare valeat, et quare cancri non frangantur, et quare non lubricent desuper iucta fundamenta. Hanc Pharum Sostratus Cnidius construxit in Alexandria. Puto Sostratum ornatus gratia [orig: gratiÔ] ad basin Phari, proxime supersiciem maris; cancros istos addidisse tamquam si iis tota moles niteretur. Vitreos autem fuisse cancros istos impossibile est, sed proculdubio ex durissimo aliquo lapide Aethiopico, qualis est Obsidianus, quem vitri generibus annumeratum fuisse testatur Plin. l. 36. c. 26. exsecti fuere [orig: fuŕre]. Forsan etiam ex marmore Memphitico, quod et ipsum est gemmantis naturae. At que haec quidem omnia unius Sostrati fuere [orig: fuŕre] opera. Verum etiam antequam haec tam vasta moles exstrueretur, puto Pharum navibus praeluxisse. Quin Graecum sit vocabulum, nullus dubito; ut enim a fai/nw est fano\s2, et deinde fanepo\s2, sic quoque a fa/w et fa/os2 est faero\s2, et hinc fano\s2, translato [orig: translat˘] accentu in priorem syllabam, ut semper fit, cum ex adiectivis fiunt substantiva. Ceterum ignes illi, qui in Pharis disponuntur, quandocumque ex ingenti cernuntur intervallo, coire et corrivari videntur, ac stellae instar apparent. Hoc saepe incautis et ignaris imposuit nautis, qui ita coarctatam Pharilucem conspicati, et Canopum. aliam ve stellam rati in arenae Marmaricae cursum suum direxerunt [orig: direxŕrunt]. Statius videtur Lunae comparare istas nocturnas flammas l. 3. Sylv. ult. v. 101.

Lumina noctivaga tollit Pharos aemula Lunae.

Sed hoc tantum verum est, si e propinquo videantur. Tum enim vix ulla aliquando differentia apparet, inter Lunam, et alterum illud lumen. Haec clarissimus Vossius. Pergit: Mirum est veteres quosdam tam religiosos fuisse Homericultores, ut maluerint rerum naturam et situm regionum ad eius poesin componere; quam ipsum erroris arguere, aut saltem poemata eius ad rei veritatem exigere. Neque quod Tuscis est Dantes, id illis fuit Homerus. Nulla erat scientia, quam ex Homero solo non existimarent esse petandam, ne medicina [orig: medicinÔ] quidem excepta [orig: exceptÔ], aut chirurgica [orig: chirurgicÔ]. Quia Homerus scripsit, Pharum navigatione diei abesse ab Aegypto, ideo scil. mutandus fuit Aegypti situs naturalis; nullo [orig: null˘] aliunde petito argumento [orig: argument˘], quam ex aggestione limi. Verum hoc insigniter confutavit Bochartus, quem vide. Mihi valde probabilis videtur opinio Eratosthenis, dicentis, Homero ignota fuisse Nili ostia. Explodit hanc tamen Strabo, non sequi inquiens, ut ignota fuerint, quia non meminit, nam neque patriae meminisse. Verum, ut puto, non bene assecutus est Eratosthenis mentem Strabo. Eratosthenes ideo dixit, Homerum ignorasse ostia Nili, non quia eorum nullam facit mentionem, sed quia Pharum a Nilo diei navigatione abesse tradidit. Hoc ut intelligatur, sciendum est: Nilum ab Homero vocari Aegyptum, quod omnes norunt [orig: n˘runt]. Cum ergo dicit Pharum ab Aegypto, sive Nilo, diei navigatione esse remotam, manifeste intelligit Pelusiacum Nili ostium. Tantum enim circiter spatium uno [orig: un˘] die percurrere potest navis vento [orig: vent˘] secundo [orig: secund˘], uti ait Homerus, impulsa. Si ergo per Aegyptum intellexit


image: s0702b

remotissimum a Pharo ostium, clarum est eum ignorasse [orig: ignorÔsse] cetera Nili ostia, Nic. Lloyd. Baudrando Pharos, nunc Farion, tiut in ora maris Mediterran. insula. Nunc Continens, cum turri seu specula et oppid. tenui, ubi commorantur, qui antea Alexandriae degere consueverant, aliquot nempe mercatores et piscatores, a paucis annis, Alexandria [orig: AlexandriÔ] fere deserta [orig: desertÔ]. Eustathius in promuntor. insula Antipharon speculam fuisse testatur, nunc Garofalo. Ferrar.

PHAROS [3] insula Illyrici, a Pariis, Olymp. 98. Ann. 4. adiuvante Dionysio [orig: Dionysi˘], colonis repleta, Lesina Italis et Procopio, Phara Porphyrogen. Haar Slavis, ad Ortu in Occidentem ad 60. mill. pass. extensa, 10. mill. pass. a Corcyra Melana in Boream, Bratiam insulam versus, aqua vix 3. distat. Habet Urbem Episcopalem cognominem in parte Occidentali 17. mill. pass. a [orig: Ô] Spalato in Meridiem, 60. a Narona in Occidentem, sub Venetis. Strabo, Plin. l. 3. c. 21. etc.

PHARPAR PHARPHAR profundus et amoenus Damasci fluvius est, in tribu Manasse, qui in radicibus Libani montis, Damasco propinquis, emanans, eam urbem intersecat, deinde Antiochiam tendens, eius moenia allambit, tandemque mari Mediterraneo commiscetur, 2. Reg. c. 5. v. 12.

PHARPARIDES pars Tauri Montis, Plin. l. 5. c. 27. Lege Paryadres, quod vide.

PHARRASII vide PRASIANA.

PHARRO clamor militaris Hibernorum: utrum a Pharaone, Gandeli socero, an ab alia causa? Rich. Stanihurstus de Reb. Hibern. l. 1.

PHARSALIA a PHARSALO oppido dicitur tota Thessalia. Lucan. l. 1. v. 38.

---- Diros Pharsalia campos
Impleat. ---- ----

Item Lucani poema, quod scripsit de bello Civili inter Caesarem et Pompeium:

---- Pharsalia nostra (inquit ipse)
Vivet, et a nullo tenebris damnabitur aevo.

Nic. Lloydius.

PHARSALOS hodie Farsa, Thessaliae oppid. Episcopale sub Archiepiscop. Larissaeo, dein Archiepiscopalis sub Patriarcha Constantinopolitano, ad Enipeum fluv. Catullus Argonaut. Epigr. 65. v. 72.

Pharsalon coeunt, Pharsalia tecta frequentant.

Lucan. l. 6. v. 350.

Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis.

Hinc Pharsalici campi, pugna [orig: pugnÔ] inter Caesarem et Pompeium memorabiles. Hi postea Philippici dicti sunt, sive a Philippo rege, sive a Philippis urbe vicina, Steph. Vide Farsalus, et um.

PHARSAM Rex Ierimoth, unus ex quinque Regulis, qui Adonizedecho auxiliari, cum illo, in victoris manus pervenerunt. Vide Adonizedecus.

PHARSANDATHA fil. Aman. Esth. c. 9. v. 7. Latine, revelatio menstrui, vel commotionis suae, aut equitis commotio, sive stercus menstruorum, vel commotiones eius.

PHARSIRIS apud Strabonem ex Ctesia l. 16. *(ai de tw=n o)noma/twn metaptw/seis2 kai\ ma/lista tw=n barbarikw=n pollai/, kaqa/per to\n *dariau/hn *darei=on e)ka/lesan, th\n de *fa/rsirin *paru/satin, *)atarga/tin de th\n *)aqa/ran, *derketw\ de\ au)th\n *krhsi/as2 kalei=. Mutationes autem nominum, barbarorum maxime, permulta. Sic enim Dariavem Darium; Pharsirim Parysatin; Atargatim Atharam, Derceto autem Ctesias vocat. Vide in voce Parysatis.

in PHARSIS Mercurius responsa ad hunc modum dedisse fertur: Ture accenso [orig: accens˘], ac interrogato [orig: interrogat˘] in autem Deo [orig: De˘], sibi aures obthurant; tunc foras egressis vox prima a quovis obvio prolata, pro oraculo accipitur, Pausan. l. 7. Adicit, *toiau/th kai\ *ai)gupti/ois2 e(te/ra peri\ tou= *)/apidos2 to\ i(ero\n mantei/a kaqe/sthsan, Tale apud Aegyptios in Apidis templo celebratur.

PHARSUASA fil. Cabadis Persarum Regis, ob quem seductum, Manichaei omnes. una cum Episcopo suo Indagaro, libris combustis, internecione deleti sunt, A. C. 524.

PHARUA nomen viri, 1. Reg. c. 4. v. 17. Latine, floridus, aut Syriace, volens.

PHARUDA nomen viri, Esdr. c. 2. v. 55. Latine separatio, vel dispersio.

PHARUM locus in Anglia, postea Strevaeshalch, et hodie Withie dictus. Hic [orig: Hţc] virginum olim coenobium, cui S. Hilda praefuit, cuius precibus Synodus hic [orig: hţc] habita, A. C. 664. Beda, Hist. l. 3. c. 15.

PHARUS [1] hodiernus vulgo Phanarion, ad os Bosphori Thracii in Pontum Euxinum, in ora Thraciae, prope Panium promuntor. P. Gyllius.

PHARUS [2] fluv. Ciliciae. Suid.

PHARUS [3] nomen est editarum turrium, ad maris littora vel fluminum ripas, exstructarum, ut, ardente in sublimi face, qua iter dirigant, dispicere possint. Sic Pharus apud Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 101.

Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia natis
Lumina noctivagae tollit Pharus aemula Lunae;

praecelsa turris est, cum luminibus nocturnis, in Capreis, hanc enim Insulam hisce intelligit Poeta. ab Aegyptia Pharo, de qua prolixe dictum, nomen adepta. Vide notata Lipsio ad Annalem 4. Taciti, Herm. Barbaro ad Plin. l. 36. c. 12. Dion. Gothofredo ad Pandectas, etc. Alia est contra Siciliam Pharus, quam hodie vocant, celebrata Hug. Falcando in Tragoediis Aulae Sicul. Sed et hunc usum habent, ut in alta illa specula naves procul advenientes observari possint. Eadem hodie multis in locis Laternae dicuntur. Itali quoque praelucentem in alta puppi magnae cuiusque navis Lucernam Phano appellantes, e Graeco verbo nomenclationem hanc derivasse [orig: derivÔsse] videntur, Fortun. Licetus de Lucernis antiqq. l. 6. c. 98. ubi Lucernam in capite aspidis constitutam


image: s0703a

exponit, de alta specula Phari e litore navigantibus praelucente. Ad imitationem nempe Alexandrinae Phari turres tales aliis in locis quoque conditas esse, testatur Plinius l. 36. c. 12. Usus eius (nempe Alexandrinae) nocturno navium cursui ignes ostendere ad praenuntianda vada portusque introitum: sicut iam tales pluribus locis flagrant, ut Puteolis ac Ravennae. Cuiusmodi Pharos quinque celebres in Orbe numerat Licetus, loc. cit. Sed paulo plures esse, hic [orig: hţc] infra videbimus. Dhristiani Scriptores, homines illustres hoc [orig: h˘c] titulo [orig: titul˘] notant, Dugalus contra Claudium Taurin. Fortunatus de Vita Martini l. 1. et l. 10. carm. 10. Anastasius saepissime in Vitis Pontif. Alii. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium. Porro Pharus, apud recentioris aevi Scriptores, Lueerna est sive lychnuchus orbicularis et circularis cum certo lucernarum aut candelarum numero, cuiusmodi passim in Templis visuntur: sic dictus, quod instar Phari sit, eiusque speciem referat. Papias, Anastasius Biblioth. in Hilario, Silvestro, Hadriano, Leone III. etc. Anonymus Poeta de Pontificibus Eboracensibus,

Hoc altare farum supra suspenderat altum.

Eadem [orig: EÔdem] notione in feminino genere occurrit, sicut turris Alexandrina, unde nomini origo. Inscriptio phari in Eccl. Wilibaldi Eystetensi, apud Gretzerum, in Episcopis Eystetens. c. 12.

Hanc Willibaldo Pharum construxerat almo
Praesul devotus, Mengosus, nomine dictus, etc.

Eiusmodi autem lychnuchorum variae erant figurae. Quidam coronae in speciem efformati erant, unde Phara coronata Anastasio in Silvestro: Alii in crucis vel retis formam erant compositi, de quibus fuse agit Car. du Fresne Descr. aedis Sophiae: Quidam arborum speciem praeferebant, Plin. l. 34. c. 3. ex quo discimus, habuisse Veter. in delubris lychnuchos pensiles aut arborum modo [orig: mod˘] mala ferentium lucernas, vide supra Arbor. Denique ita erant efficti, ut ab iis penderent disci seu canthari, in quibus vel candelae vel lucernae erant: Hos pharocantharos vocat Anastasius in Sylv. Leone III. Sixto III. et Benedicto III. Car. du Fresne Gloss. PHARI QUAEDAM IN ORBE CELEBRIORES, a. Alexandrina, reliquarum omnium celeberrima simul ac antiquissima, a qua nomen, vide in Pharus. b. Burdigalenses inter ac Santones, in Oceani litore, istiusmodi turres, vulgo Lanternas vocatas, excitavit ad Ludovici Imperatoris exemplum Carolus VI. Galliae Rex g. Ad Civencheu urbem, in Sinico Imperio Paocai mons est, in cuius vertice eminet turris Novizonia, vavigantibus Pharum ac certissimum litoris propinquantis signum praebens. d. Genuensium portui imminet turris editissima, patrio [orig: patri˘] nomine itidem Lanternae. Sicut rupes eminens, in qua illa est, Co de Fa, i. e. Caput Phari, dicta. Huc ascendens speculator, positis extra turris cacumen signis indicat numerum navium eminus adventantium: noctuque magnam ibi lucernam accendit, navigantibus portus [orig: portűs] introitum monstrantem. e. Circa Gessoriacum Caligula Imperator in littore Gallico, ad Oceanum, altissimam excitavit turrim, e qua, ut e Pharo, noctu, ad regendos navium cursus, faces emicarent. z. Laternae, vide supra. h. Ad Messanae portum, in Insula Siciliae, celebris est, Phari nomine, turris. q. Ostiae, portu exstructo [orig: exstruct˘], excitavit altissimam turrim, ad exemplum Alexandrinae Phari, Claudius Imperator. i. Phaselus, ab Herode substructae turris nomen fuit, quam similiter ad Alexandrinae Phari similitudinem condidit. Vide infra in voce Phaselus. k. Puteolanae turris, eundem usum praebentis, meminit Plin. loc. cit. l. Ravennae turris consimilis, eidem memoratur. m. Pyramides Aegyptiae, inter alia, Phart quoque usum habuerunt, illa praesertim, quae in Arsinoite Nomo, et duae illae, quae in Memphi, undique adnavigantibus conspicuae. n. Rupellae, constituit Pharum, Carolus VI. Galliae Rex supra dictus. c. Santones inter ac Burdigalenses, ab eodem, in Oceani litore, varias excitatas fuisse, dictum. o. ad Scaldis ostium, celebrem Pharum condidit Ludovicus Imperator cuius exemplum Carolum VI. variis in locis imitatum esse retro indigitavimus. p. Slusis in Flandria, ab eodem Carolo exstructa est, etc. Vide praeter Licetum loc. cit. Auctorem Anonymum libri, cui titul. Sina, et Europa, c. 17. Nec omittenda turris admirandi operis, a Ludovico XIV. ma gnificentissime restituta, quae scopulo insidet, medio in ostio Garumnae, la Tour de Cordan vulgo dicta. Ubi noctu ignis accensus Garumnam intrantibus egredientibusque allucet, ut olim in Pharo Alexandr. et postea in Urbe Callaicae Brigantio vel Brigantia, quam Plin. et Ptol. Flaviobrigam, recentiores Compostellam vocant: in Morinorum urbe Gosoriaco vel Bononia, factum esse novimus, verba sunt Hadr. Valesii Notit. Gall. in voce Garumna.

PHARUSII ; vel PHAURUSII populi Africae ultra Mauritaniam, Mela l. 3. c. 10. Deinde Pharusii, aliquando, tendente ad Hesperidas Hercule, dites: nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur, admodum inopes, Plin. l. 5. c. 8. Pharusii quondam Parsae, comites fuisse dicuntur Herculis ad Hesperidas tendentis. Ubi Salmas. legit, per se comites, et interpretatur, sua [orig: suÔ] sponte, prorsus ridicule, inquit Isac. Voss. Vulgatam enim lectionem veram esse, apparet ex Sallustio, qui in Iugurthino, ubi de Herculis exser citu in diversas oras dilapso agit, addit, c. 18. Ex eo numero Medi, Persae, et Armenii navibus in Africam transvesti, proximos nostro mari locos inhabitavere [orig: inhabitavŕre]: Sed Fersae intra Oceanum magis, hique alveos navium inversos pro tuguriis habuere [orig: habuŕre]. Nempe Persas istuc concessisse scribit, ubi hic Pharusios describit Pomponius. Dionysius:

*)/agxi de\ *marmari/dai proneneuko/tes2 *ai)gu/ptoio,
*ga/pouloi/ t' e)fu/perqe, kai\ a)gxi/guoi *ni/grhtes2.
*b(cei/hs2 d' e)pi\ toi=s2, *faurou/sioi.

Vide Strab. l. ult. ubi de Mauris. Nic. Lloydius.

PHARYBUS Ptolem. Helicon Pausaniae, l. 9. Bephyrus Lycophr. Baphyrus Liv. l. 44. c. 6. fluv. Macedoniae, in mare


page 703, image: s0703b

Aegaeum, ad Dium urbem decurrens, Faribo vulgo [orig: vulg˘], qui post 70. stadia ab ortu suo conditur, ac 20. rursus emergit, *fa/ribos2 MS. Seldeni.

PHARYCADON urbs in Estiaeorum plaga, quam alluit Peneus fluv. Strabo l. 9.

PHARYGE urbs Locridis, quam homer. Il. b. v. 533. Tarphen vocat. Hinc Pharygaea, Steph.

PHARYGIUM promontor. Phocidis, Strab.

PHARYNGAE vicus Phocidis, non longe ab Acrurio monte, Plut. in Phoc. Quidam Pharygae legunt.

PHASAELIS urbs Iudaeae, Steph. ex Iosepho: ab Herode M. una cum Azotho et Iamnia, sorori eius Salomae assignata: quam toparxi/an vocat Iosephus, Vide Salmas. ad Solin. p. 576. ut et p. 1321. ubi ab Herode conditam, addit.

PHASANIA oppid. Africae supra minorem Syrtim, Plin. l. 5. c. 5. Populi Phasanii.

PHASCA urbs Armeniae maioris, Ptolem.

PHASEA nomen viri, Esdr. c. 2. v. 49. Latine, transitus.

PHASELIS Moletio Fionda, nomen urbis Episcopalis Mela, l. 1. c. 14. Phaselis a Mopso condita, finis Pamphyliae. Eusebius a Lacio Lindio fratre Antiphemi, de quo supra, conditam ait, Olymp. 25. anno [orig: ann˘] 4. quo [orig: qu˘] a fratre Gela in Sicilia condita est. Hanc alii Pamphyliae, alii Lyciae, alii Cilicum urbem esse dixerunt. Hoc mirantur viri eruditi, neque minus istud, quod cum Strabo hanc vocet po/lin a)cio/logon, tribusque portubus instructam, Lucanus tamquam oppidulum describat; ait namque l. 8. v. 251.

---- Te primum, parva Phaselis
Magnus adit. Nam te metui vetat incola rarus,
Exhaustaeque domus populis, maiorque carinae
Quam tua turba fuit. ----

Verum ita sese res habet. Phaselis a Lyciis olim fuit habitata, Lyciaeque attributa fuit primitus. Pamphyliis vero [orig: ver˘] late oram maritimam tenentibus, Pamphyliae annumerata fuit urbibus, hcet incolae essent Lycii. Postmodum opportunitate situs [orig: sitűs] allecti, et incitati a Cilicibus, ipsi quoque piraticae se applicuerunt, aut saltem piratis receptaculo fuere [orig: fuŕre], deserta communi Lyciorum societate, vel sua [orig: suÔ] sponte, vel eiecti ab illis. Tum Cilicum dicta fuit urbs Phaselis. Deinceps Publ. Servilius eam evertit. Propter incolarum itaque paucitatem, parvam eam vocat Lucanus. Nam, si aliter intellexerit, et exiguum oppidulum fuisse existimarit [orig: existimÔrit] Phaselida, valde erravit. Siquidem Asconius Paedianus, Corycum, Olympum et Phaselida, tres magnas Cilicum, appellat urbes, Isac. Voss. in cit: Melae loc. Eius meminit Dionys.

*)/allai d' e(cei/hs2 *pamfuli/des2 ei)si\ po/lhes2,
*kw/rukos2, *pe/rgh te, kai\ h)nemo/essa *fa/shlis2.

Incolae huius urbis, quia solerent pisciculos falsos diis sacrificare, citra sanguinem, eorum sordidus tenuisque sacrificandi mos abiit in proverbium: Phaselit arum sacrificium, et sacrificium sine fumo. Plin. Ptolem. etc. Nic. Lloyd. Eorundem vox *siso/h, apud Hesychium: *siso/h, koura\ poia\, *fasili/tai, Sisoe species tonsurae; Phaselitarum vox. Vide Sisoe.

PHASELU seu PHASELUM FASELLUM et PHASELIS oppidum in descensu montis Ephraim, situm in campo palmetis consito, quod Herodes senior Ascalonita, in honorem Phaseli, fratris sui, a Parthis necati, condidit, atque ita nominavit, estque in tribu Ephraim.

PHASELUS [1] Hierosolymae praefectus ab Antipatro Herodis filio, An. Urb. Cond. 710. Iosephus. Item Antipatri ex Cypride fil. Herodis Iudaeae regis nepos.

PHASELUS [2] nomen turris 90. cubitos altae, in edito muri antiqui loco, superne in pilae modum factae, stupendae magnitudinis et firmitatis, quam Herodes Ascalonites, ad similitudinem Phari, turris Alexandrinae, aedificavit atque in hororem Phaseli fratris sui dedicavit: qui a Parthis captus, cum nec ferri copiam, nec manus liberas haberet, colliso [orig: collis˘] ad saxum capite, se ipsum occidit. Auctor Anonymus l. cui tit. Sina et Europa c. 17. Vide quoque in voce Phaselu. Idem inter navium nomina, quarum complura recenset Naevius, apud A. Gellium l. 10. c. 25. Scaphae, pontones, acatiae, hemiolae, Phaseli, parones etc. Vult autem Phaselum, navigium fuisse Campanum Nonius: Alii navem oblongam esse scribunt, qualem stagnante Nilo [orig: Nil˘] Aegyptii usurparint [orig: usurpÔrint]. Straboni et Appiano navigii genus fuit, mistam habens formam ex oneraria et longa triremi, quod tam remis, quam velis agi potuerit. Unde Catullus, Epigr. 4. v. 1. s.

Phaseius ille, quem videtis hospites.
Ait fuisse navium celerrimum,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive falmulis
Opus foret volare, sive linteo [orig: linte˘].

De magnitudine aliquid iudicare licet, ex illo Sallustii, l. 3. Fragm. Et forte in navigando cohors una, grandi Phaselo [orig: Phasel˘] vecta, a coeteris deerravit. Marique placido a duobus praedonum Myoparonibus circumventa.

PHASELUSSAE duae insulae Libyae prope Sirin fluv. Steph.

PHASGA vel PISGAH mons Moabitarum, Numer. c. 21. v. 10. Latine, collis, altitudo, vel munitio; in tribu Ruben. Ubi Moyses, non procul a Nebo monte, obiit. Quia vehementer abruptus, vocatur excisus; seu potius vertex ipse montium Abarim.

PHASIANA [1] dicta est, quae alias, Cybele, Dindymene, Berecynthia, Pessinuntia, Mygdonia, Asporene, Cimmeris, Cybeba. etc. Fuit autem hoc ei in Colchide epirheton, a fluvio Phaside. Meminit Arianus in periplo Ponti Euxini, *ei)sballe/ntwn de\ ei)s2 to\n *fa/sin,


page 704, image: s0704a

e)n a)ristera=| i(/drutai h( *fasianh\ *qeo/s2. *ei)/h d) a)\n a)po\ ge tou= sxh/matos2 tekmairome/nw|, h( *(re/a. *kai\ ga\r ku/mbalon meta\ xei=ras2 e)/xei, kai\ le/ontas2 u(po\ tw=| qro/nw| kai\ ka/qhtai w(/sper e)n tw=| mhtrw/|w *)aqh/nhsin h( tou= *feidi/ou Intrantibus Phasin a sinistris Phasiana Dea apparet; quam ex eius specie atque forma, Rheam esse conicere licet. Manibus enim tenet cymbalum, Leones habet sub throno sedetque, ut illa Phidiae Athenis in aede Matris Deorum. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. Gent. l. 2. c. 52.

PHASIANA [2] regio circa Phasim fluv. et Populi Phasiani, Diodor. Sic, l. 14. quos ab Aegyptiis oriundo, in Colchidem migrasse [orig: migrÔsse] scribit Strabo. Hinc Phasianae aves Plin. l. 10. c. 48.

PHASIANARIUS qui Phasianos pascit. Paulus ICtus Phasianarii autem et pastores anserum non continentur. Vide Spiegelium apud Ioh. Calvin. Lexix. Iurid. Erat autem Phasianus, sobriis olim Principibus ultimus delitiarum finis, quippe cui per se eximiae raritas pretium addebat. Petronius Satyric.

Ales Phasiacis petita Colchis,
Atque Afrae volucres placent palato,
Quod non sunt faciles ----

Ubi Phasianum primo [orig: prim˘] intelligit versu, ex Phaside Colchidis amne, petitum: Inde enim adferebatur, quod ipsum indicat nomen. Agatharchides de Phaside, apud Athenaeum l. 9. *plh=qos2 de\ o)rni/qwn tw=n kaloume/nwn fasianw=n foita=| trofh=s2 xa/rin tro\s2 ta\s2 e)mbola\s2 tw=n stoma/twn, Avium, quos phasianos vocant, magna copia cibi causa [orig: causÔ] ad fluminis ostia se confert. Petronius idem alibi,

---- ---- Iam Phasidis unda
Orbata est avibus ----

Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 72.

Argiva primum sum transportata carina [orig: carinÔ],
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat, etc.

Quae quamvis protrita, Talmudicos tamen latuerunt et Chaldaeos Veteris Scripturae Paraphrastas. Alias non pro phasianis habuissent aves illas. quas Auster advexerat in castra Israelitarum, si scivissent phasianos ex Septentrione afferri. Non quidem ex sola Colchide illos peti certum: nam ad Ptolemaeum Aegypti Regem e)k *mhdei/as2 metepe/mponto, ex Media accersebantur, ut testatur Athenaeus l. c. et in provinc. Ergimul, Paulus Venetus l. 1. c. 62. mayimos describit fasianos, caudas habentes longitudinis decem palmarum aut octo. Sed. ut Colchis et Media, ita etiam Ergimul ad Septentriones obversa est, Sed et in eo impegerunt, Ionathan, qui Exodi c. 16. v. 13. reddit, Et ascenderunt phasiani et cooperuerunt castra: et Rabbi Ios. Caecus, qui Psalm. 105. v. 40. Carnem petierunt, et adduxit phasianos, habet, aliique huius census [orig: censűs], quod illis non suffecit, coturnicibus Israelitas a Deo liberaliter pastos esse, sed insuper aves voluere [orig: voluŕre] adiungi, quae paltao maxime arrident. Etiam vero tatu/ran, tatyram, appellari hanc avem, discimus ex Hesychio [orig: Hesychi˘] et Athenaeo l. 9. post Pamphilum Alexandrinum in Gloss, et Epaenetum in Opsarcutio. Quo alludit Persicum phasiani nomen tazeru et Arabicum tadrug. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 14. Vide quoque Guil. Stuckium ad Ariani Periplum Ponti Eux. Interpretes Petronianos, Alios, ut et hic [orig: hţc] infra.

PHASIANUM [1] Mare pars Orientalis est Ponti Euxini, versus oram Colchidis et ostia Phasis. Nunc Mer de Mingrelis, a provinc. adiacente. Sanso, Baudrand.

PHASIANUM [2] castellum Equitum Rhodiorum in Apulia Pcucetia.

PHASIANUS tertio [orig: terti˘] pulchritudinis loco [orig: loc˘] inter aves memoratur, Statio Epicedio in Psittacum Melioris Atedii, Sylv. 4. l. 2. v. 25.

Psittacus, ille Plagae viridis regnator Eoae,
Quem non gemmata [orig: gemmatÔ] volucris Iunonia cauda [orig: caudÔ]
Vinceret, adspectu gelidi non Phasidis ales:

ubi pulchritudinis primas Psittaco, secundas Pavoni, tertias Phasiano tribuit. Solon vero inter formosissimas quidem aves similiter Phasianum recensuit, sed is gallum addebat gallinaceum, qui cum pulcherrimus plurimum sit, minus tamen a forma laudari solet, quia avis illa usque adeo vulgaris. Is itaque cum videret, Croesum exquisitum in morem ornatum et sublimi in solio considentem, rogatus ecquod pulchrius vidisset spectaculum, respondit apud Laertium, l. 1. c. 51. *)alektruo/nas2, fasianou\s2 kai\ ta fusikw=| ga\r a)/nqei keko/smhntai kai\ muri/w| kalli/oni, Gallos gallinaceos, Phasianos atque pavones: naturali enim nitore atque incredibili vestiuntur ornatu. Nec de alite hac adscribere pigebit, quid senserit Gybertus Longolius Ultraiectinus, Christophori Longolii patruus, eleganti dialogo [orig: dialog˘] suo [orig: su˘] de avibus: Phasianis numquam quidquam speciosius contemplatus sum. Valeant omnes Pictores: ipse Apelles, si redivivus foret, varietatem et splenrem pennarum plumarumque imitari non posset. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 80. Carnem eius carni gallinarum non cedere, sapore etiam superare, notat Galenus, unde illum laudatissimis avibus, gallinae, columbae, perdici, attagenae, adponit, de aliment facult. l. 3. c. 19. Imo Averroes et Petrus Aponensis, ob succi quoque ac nutrimenti bonitatem, avium cunctis illum praeponunt, pluribusque eius temperamentum celebrat Ulysses Aldrovandus Ornithologiae l. 13. Non dubium autem, quin non ista solum, sed et raritas quoque, maius eius pretium fecerint. Itaque negat Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 45. eum se posse mittere amico,

Si Libycae nobis volucres, et Phasidos essent,
Acciperes: at nunc accipe cortis aves.

Sed minus hoc mirandum in Equite Romano, haut magna in re. Maiorem habet admirationem, quod Capitolinus, c. 12. narrat, pertinacem Imperatorem numquam hanc avem privato [orig: privat˘] edisse convivio [orig: convivi˘], vel cuipiam amicorum mississe. Nec Alexander Severus mensis eam imponisivit, nisi Kalendis Ianuariis, Hilariis Matris


image: s0704b

Deum, Ludis Apollinaribus, Iovis epulo, Saturnalibus et maioribus huiusmodi festis, ut auctor est Lamprid. c. 37. Imo et de Ptolemaeo proditum, non degustasse [orig: degustÔsse] unquam Phasianum, sed velut keimh/lion servasse [orig: servÔsse], ut proditum Athenaeo l. 14. Fuit autem is Ptolemaeus VII. cognomine Physcon sive Euergetes II. de quo merito quis miretur, gulae sic temperare potuisse, qui usque adeo esset incontinens: praesertim cum non modo haberet Phasianos, e Media apportatos, sed alios etiam ex ovis, quae gallinis cortalibus subiecerant, exclusos Alexandriae, idque tanto [orig: tant˘] numero [orig: numer˘], ut iis quottidie vesci posset, quemadmodum ipse l. 12. operis eius, quo [orig: qu˘] viginti quatuor Historiarum libros complexus erat, de se prodidit. Sed enim nihil aeque Regem impulit, ut ostentationis causa [orig: causÔ] tantum Phasianorum aleret, quam quod miraculi pene loco [orig: loc˘] haberetur, id avis genus nasci et educari in Aegypto. Solum enim illis caelumque frigidum convenit: quale constat esse tum Mediae, unde translati in Aegyptum; tum Colchidos; ubi nisi abundassent [orig: abundÔssent], non a Phaside, Colchidis fluvio, Phasianorum iis datum foret nomen: Imo in Europam inde transvecti. Notum illud Petronii d. l.

Ales Phasiacis petita Colchis.

Et hoc Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 72.

Argiva [orig: ArgivÔ] primum sum transportata carina [orig: carinÔ],
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.

Coxere [orig: Coxŕre] olim, ad maiorem gulae voluptatem. non in aquis, sed vapore calido [orig: calid˘] ex aquis penetrante. Hieronym. Ep. ad Oceanum 87. Domum suam bene regentem, non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut celatas patinas struat, non ut Phasidos aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamento [orig: temperament˘]. Cum Tetraonibus eosdem confundit Ptolemaeus praefatus apud Athenaeum, sed Tetraones, anserini potius esse generis, ex Plinio discimus; nisi vox tetraonis sit antiqua et diversi generis avibus attributa. Vide iterum voss. Opere praefato [orig: praefat˘] l. 3. c. 91. qui, ut de aetate quoque aliquid adiciam, Phasianos ac perdices, vivere annis 16. docet loc. cit. c. 79. et hectica [orig: hecticÔ] laborantibus conducere, c. 96.

PHASIS [1] insula parva, apud fluv. cognominem unde Pavo primum exportatus, Isidor. Ibidem herbae venenatae nascuntur.

PHASIS [2] urbs Colchidis, Episcopalis sub Archiepiscopo trapezuntio, Faso, Italis, urbs etiamnum ampla, in regione Mingrelia, ad ostium Meridiale fluvii cognominis inter Apsarum ad Meridiem 60. mill. pass. et Dioscuriadem ad Boream 110. circiter distans.

PHASIS [3] fluv, celeberrimus, cuius elegans admodum descriptio exstat apud Arrianum in Periplo Ponti Euxini. Virg. Georg. l. 4. v. 367.

---- Phasimque Lycumque

Quae coniunctio ad laudem utriusque fluvii. Siquidem teste Strabone l. 11. *potamoi\ plei/ous2 me\n ei)sin e)n th=| xw/ra|, gnwrimw/tatoi de\ *fa/sis2 me\n kai\ *lu/xos2. Ut plerique tradunt, Colchorum, ut Plutarchus (sive quisque auctor illius libri) de Fluminibus et Montibus, Scythiae fluvius, est. Sic dictus fuit, teste Eustath. in Dionys. a Colchide, cuius filius Colchus fuit. Alii volunt appellatum a Phasi nympha [orig: nymphÔ] in eum conversa [orig: conversÔ]. Ita Stuckius ex Valerio Flacco. Atqui Phasidis huiusce nemo, quod sciam, mentionem facit, versus autem Valerii sic legendi sunt: l. 5. v. 425.

Barbarus in patriis sectatur montibus Aeam
Phasis amore furens, pavidas iacit illa pharetras
Virgineo [orig: Virgine˘] turbata metu, discursibus et iam
Deficit, ac volucri victam Deus alligat unda [orig: undÔ].

Plutarchus, ubi supra. ab initio Arcturum fuisse nominatum scribit; nimirum a situ regionis frigidae versus Arcturum; sed postea huiusmodi quodam [orig: qu˘dam] casu Phasin fuisse appellatum. Phasis enim Solis et Ocyroae fil. matrem suam in adulterio deprehensam interemit. Furore itaque correptus, semetipsum in Arcturum praecipitavit, unde postea fluvius Phasis fuit cognomatus. Stuckio videtur hoc nomen sortitum, vel a claritate limpida, quam Arrianus ei tribuit, quasi diafanh\s2, vel (cuius idem testis est) coloris illius mutabilitare, quod variae crebraeque sint illius fa/seis2, h. e. modo hoc [orig: h˘c], modo illo [orig: ill˘] colore appareat. Phasidis vocabulum (inquit Bochartus, l. 4. Phaleg. c. 31.) pro rivo, vel flumine mere Syrum est. Sic Psalmo 42. 2. Syro [gap: Hebrew word(s)] (al phaside demoio) ad rivos aquarum . Procopius, l. 2. de bello Persico, ab initio ortus [orig: ortűs] sui Boam dicit appellari; hodie corrupto [orig: corrupt˘] vocabulo [orig: vocabul˘] Fhasa, vel Fasso dicitur. Ortum suum ducit (ut Plinius l. 6. c. 4. inquit) in Moschis, ut Strabo, in Armenia, ut Dionysius, a monte Armenio; Versus eius hi sunt:

---- ---- *)/enqa/ te *fa=sis2
*kirkai/ou kata\ nw=ton e(lisso/menos2 pedi/oio,
*eu)cei/nou poti\ xeu=ma qoh\n e)pereu/getai a)/xnhn,
*)arca/menos2 to\ prw=ton a)p' ou)/reos2, *)armeni/oio.

Apollon. l. 2. eum oriri dicit:

---- ---- *)amara/ntwn
*thlo/qen e)c o)re/wn, pedi/oi o(/qi *kirkai/oio.

Amaranta autem (ut ibidem Scholiastes) vel urbs est in Ponto, vel montes Colchici, unde (secundum Herodotum ) Phasis delabitur. Quo [orig: Qu˘] ignorato [orig: ignorat˘] Egestratus Ephesius Phasidis portus a)maranti/as2, h. e. eu)qalei=s2, kai\ a)mara/ntous2, i. e. semper florentes reddidit. Amaranta autem esse montes Colchorum, Ctesias quoque l. 2. prodidit. Stephanus Amarantos populos dicit esse, inter Colchos, apud quos Phasis fluv. nascitur, unde a quibusdam Amarantius dicitur. Atque haec de illius ortu. quem ex Armenia duci, inter omnes fere auctores satis constat. De exitu eius (inquit Lud. de la Cerda ) quaestio aliqua, sed non incerta. Aliqua, nam Hecataeus Milesius scripsit, in Oceanum influere, sed non ita incerta; nam certum, influere in Euxinum ex Apollonii Scholiaste, ex Agathia [orig: AgathiÔ],


image: s0705a

ex Eratosthene l. 3. Geogr. ex aliis. Ergo cum Hecataeus nominat Oceanum, credibile intellexisse mediterraneum. Regio, per quam fluit, sive quae illi adiacet, Phasiana, et illius incolae Phasiani Diodoro Siculo dicuntur. Xenophon quoque l. 4. a Phaside 40. mill. pass. biduo [orig: bidu˘] confectis, obvios se habuisse dicit in montium verticibus Chalybas, Taochos, et Phasianos, quos Heraclides, de politiis, commendat, ut quam maxime hospitales: *filo/cenoi d' eisin, inquit, w(/ste tou\s2 nauagou\s2 e)fodia/zein, kai\ trei=s2 mna=s2 dido/ntas2 a)poplei=n (malim dido/nai a)pople/ousi ) hospitum ita sunt amantes, ut naufragium passis viaticum praebeant, et abnavigantibus tres minas largiantur. Et de iisdem sic Agathias l. 3. *)en ga\r toi=s2 e)/qnesi toi=s2 o(/sa u(f' e(te/ran basilei/an tetaxa/tai. ou)k oi)=da e)/gwge a)/llo ou(/tw kleino/n pou fu/lon kai\ eo)/daimon, plou/tou te u(perbolh=|, kai\ plh/qei kathko/wn, to/pwn te eu)kairi/a|, kai\ a)fqoni/a| tw=n e)pithdei/wn, kai\ th=| tw=n h)qw=n eu)kosmi/a| te kai\ decio/thti, inter nationes, quae sub alieno imperio constitutae sunt (i. e. extra Romanam ditionem) nullam equidem aliam vidi ita celebrem atque felicem, tam opum excellentia [orig: excellentiÔ], quam multitudine subditorum, locorum etiam opportunitate, abundantiaque rerum necessariarum, ac morum elegantia et dexteritate, Bochart. loc. cit. Hos Hippocrates l. de aere, aquis et locis *fasihnou\s2 vocat, vitamque agere dicit in paludibus, domos ligneas, et ex arundinibus in ipsis aquis habere exstructas, neque inde multum ad emporia, urbesque prodire, verum naviculis quibusdam ex uno signo fabrefactis sursum ac deorsum commeare. Aquas habere calidas, et stagnantes, a Solo putrefactas, imbribusque auctas. Regionem illorum calidam, aquosam ac densam, imbribus magnis, et impetuosis obnoxiam. Ob hanc caeli terraeque constitutionem, et fructus in salubres, qui ibi nascuntur, qui numquam maturescunt, et incolae magni, corpulenti, quorum neque iuncturae, neque venae apparent, colore pallido [orig: pallid˘], qualis eorum qui morbo [orig: morb˘] Regio [orig: Regi˘] laborant, lingua gravissima [orig: gravissimÔ] ob aerem obscurum, et humidissimum, ad laborem a natura segnes. Hinc aves Phasiani, Anglice Phesants, Martial. l. 3. epigr. 58. v. 16.

Et impiorum phasianam Colchorum.

Et epigr. 77. eiusdem libri. v. 4.

Nec Libye mittit, nec tibi Phasis aves.

Et l. 13. epigr. 72.

Argiva [orig: ArgivÔ] primum sum transportata carina [orig: carinÔ],
Ante mihi notum nil, nisi Phasis, erat.

Fluvius hic multis nominibus clarissimus est. Primo urbibus celeberrimis, quibus illius ripae vestitae, atque ornatae fuerunt. Ut Tiritace, Cycnus, et quae (teste Plinio [orig: Plini˘] ) in illius faucibus sita est Phasis, Polistonia hodie, Colchorum (ut Strbo tradit) emporium, quod ex alia parte amni praecingitur, ex alia [orig: aliÔ] lacu, ex alia [orig: aliÔ] mari, unde biduo [orig: bidu˘] triduove [orig: tridu˘ve] Amisum, Sinopemque navigatur. Praeterea, quae (ut inquit Plinius loc. cit. ) maxime inclaruit, Aea 15. mill. pass. a mari, ubi Hippus et Cyanus, sive Cyaneus, vasti amnes in eum confluunt, quae urbs milesiorum est colonia; item Dioscurias, uti testatur Marcellin. hucusque nota. Per hunc fluvium Argonautae cum Iasone in Colchos navigarunt [orig: navigÔrunt] ad rapiendum vellus aureum. Unde Ovid. Met. l. 7. v. 5.

Multaque perpessi claro sub Iasone tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Idem l. 4. Ep. 10. ex Ponto, v. 52.

Et quondam Graiis Fhasi petite viris.

Catullus, Epigr. 65. v. 1.

Peliaco [orig: Peliac˘] quondam prognatae vertice pinus,
Dicuntur liquidas Neptuni nasse [orig: nÔsse] per undas,
Phasidis ad fluctus, et fines Aeaetaeos.

Val. Flacc. initio operis, v. 2.

Fatidicamque ratem; Scythici qua Phasidos oras
Ausa sequi. ---- ----

Hinc proverbium illud natum:

*di\s2 fa=sin e)/nqa nausi\n e)/xatos2 dro/mos2.

Unde Plin. l. 26. c. 8. Alvi causa [orig: causÔ] ad Phasim navigatur. Propert. l. 1. El. 20. v. 17.

Namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon
Egressam longe Phasidos isse [orig: ţsse] viam.

Theocritus in fine Idyllii 13.

*pezo\s2 d' e)s2 *ko/lxws2 te kai\ a)/cenon i(/keto *fa=sin.

Magnam praeterea, ut Euphrates, Nilus, aliique fluvii Phasis quoque agros fecundandi vim obtinet. Hinc illud Lucan. l. 3. v. 271.

Colchorum qui rura secat ditissima Phasis.

Admirabilis porro est fluviihuius profunditas (est enim ut inquit Procopius l. 2. de bello Persico, sub finem, si quis alius, maxime profundus) Theocritus, ubi supra;

---- *baqu\n d' ei)se/drame *fa=sin.

Et Orpheus in Argonaut. *fa=sin dinh/enta. Val. Flaccus, l. 3. v. 501.

---- Finem cum Phasidis alti
Transierit Persis. ---- ----

Deinde eiusdem latitudo, quam Procopius magnam, Xenophon l. 4. *)anaba/s2. circiter 20. pass. esse dicit: non sine causa [orig: causÔ] igitur ab Apollonio eu)ru\s2, et eu)rure/wn l. 2. dictus fuit. Unde Proverb. Neque Phasis mala eluat. Denique eiusdem celeritas tanta est, teste Procopio [orig: Procopi˘], ubi supra; ut in mare Euxinum prorumpens longe distinctus feratur, nusquam ceteris aquis commixtus, ita, ut ex eo pura bibendi nautis in medio pelago sit facultas. Hinc optimo [orig: optim˘] iure ab Ovidio et Val. Flacco rapidus dicitur. Apollonius l. 2.

*fa=sis2 dinh/eis2 eu)ru\n r(o/on ei)s2 a(/la ba/llei.

Hinc Marcellinus l. 2. tremebundis cursibus eum Colchos dicit attingere. Val. Flacc. l. 5. v. 179.

Magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor
Ore ruit. ---- --

Mirum itaque, ab Agricola inter tardos et leniter fluentes


page 705, image: s0705b

fluvios enumerari, et ab Hippocrate stasimw/taton. et h\piw/taton r(e/onta vocari. Aeschylus in Prometheo soluto, Europae atque Asiae di/domon, kai\ me/gan te/rmona Phasin vocat. Frigidit atem eius haud obscurc innuit Statius l. 12. Theb. v. 181.

---- Non ulla nurus nec alumna nivosi
Phasidis. ---- --

Idem l. 4. Sylv. 6. v. 8.

Ah miseri, quos nosse iuvat, quid Phasidis ales.
Distet ab hiberna Rhodopes grue ----

Idem ferum et horridum in Silvis appellat. Claudianus:

---- Calcabitur asper
Phasis equo. ---- ----

Vide plura apud Studkium Scholiis in Periplum pinti Euxini. Nic. Lloydius. Item Phasis fluvius in Taprobane, Steph.

PHASMA et PHANTASMA quomodo differant; Vide supra in voce Phantasiae. Contra ea efficax inprimis olim iaspis credita, vide Iaspis.

PHASPHA fil. Iether, 1. Paral. c. 7. v. 38. Latine, diminutio oris, vel os diminutum.

PHASSUR vel PASHUR fil. Emmer, Sacerdos Iudaeus, male tractatum Ieremiam, in carcerem coniecit: qui nihilominus iudicia Dei toti populo, ipsique peculiariter imminentia annuntiare neutiquam cessavit, Ierem. c. 20. v. 1. Filius Melchiae, Ierem. c. 21. v. 1. Pater Gedaliae, Ierm. c. 38. v. 1. Latine, extendens, vel multiplicans libertatem, vel principatum, aut expandens foramen, vel albedinem.

PHASTAEA urbs in Sacis.

PHATERUNESOS insulae desertae nomen circa Thraciae Chersonesum, Plin. l. 4. c. 11.

PHATMITICUM Plinio, l. 5. c. 11. quod fatniko\n, apud Strabonem seu fatnitiko\n, unum ex Nili ostiis, per quod Busiriticus fluv. in quem Bubastiacus prope Delta minus dividuus fit, in mare exit. Vide in voce Phatniticum.

PHATNITES nomus Aegypti, Plin.

PHATNITICUM ostium Nili, vide Pathmeticum, et Phatmiticum.

PHATNOMATA Graece fatnw/mata, dicebantur olim lacunaria, quae caelata non erant. Istiusmodi enim tecta alias laqueabantur tabulis in varias figuras caelatis, ut in Maeandros, et lacus et pli/nqia et orbes et triangulos et alia, e quibus Lacunaria proprie vel Laquearia dicebantur, quae lacubus quadratis erant distincta. At quae caelata non erant, fatnw/mata appellata sunt. Lexicon ineditum apud Salmas. fatnw/mata, sanidw/mata, stegi/dia, a)/glufa. Vide eum ad Solin. p. 1215.

PHATUEL pater Ioelis prophetae, Ioel. c. 1. v. 1. Latine, buccella, persuasio, vel dilatio Dei.

PHATUSAE vicus Zosimo, l. 3. Anatha Marcellini est, qui eum Euphrate flumine circumlui scribit. Hic [orig: Hţc] Gordianus Ilperator sepultus.

PHAU nomen urbis Adar Regis 7. in Edom, Gen. c. 36. v. 39. quae 1. Paral. c. 1. v. 49. dictur Phai. Latine ululans, gemens, aut apparens.

PHAUDA urbs in Sidena planitie post Themiscyram iuxta Pontum, Strabo l. 12.

PHAVENA provinc. Armeniae, Strab.

PHAVORINUS Arelatensis, Traiani, ac inprimis Adriani tempore floruit. *)andro/gunos2, ut etiam Suidas, imo et Philostratus in Vitis Sophistarum, ait; vel iuxta alios, Eunuchus. Sane senex quoque imberbis erat, et voce acuta [orig: acutÔ] ac stridula [orig: stridulÔ], ut Eunuchi esse solent. Interim rerum amatoriarum erat callentissimus, usque adeo, ut in adulterio etiam deprehensus dicatur; quod et Lucianus in Eunucho narrat. Nam etsi nomen ipsurn reticeat, tamen cum patriam et aetatem exprimat, satis docet, quem signet. Ab Adriano Caesare aliquando culpatus ob sermonem, quem defendere optima [orig: optimÔ] ratione posset, silere maluit. Reprehenden tibus hoc amicis, dicebat, nolle sibi cum eo negotium esse, quitriginta haberet legiones. Auctor Spartian. in Hadriano c. 15. Interdum tamen cum eo contendit; quae resplusquam satis erat periculosa. Nam Adrianus eos, a quibus eruditione vinceretur, odio [orig: odi˘] tanto [orig: tant˘] prosequebatur, ut plerosque eorum e medio tolleret, Nota res ex Xiphilino, qui memorabilem historiam refert de architecto Apollodoro, eiusque caede. Itaque Phavorinus tria in se miranda esse dicebat, quod homo Gallus Graece loqueretur, quod Eunuchus adulterii causam ageret, quod cum Imperatore disceptaret et viveret. Philostratus. Multa admodum, eaque et Philosophica, et historica scripsit, de quibus Vossium sis adi. l. 2. de Hist. Graec. c. 10. p. 212.

PHAURA insula parva Atticae, ante Zosterem promontor. Strab.

PHAUSANIA urbs Sardiniae Episcopalis sub Archiepiscopo Turritano, in ora ad Ortum. Cuius sedes hodie Emporiensi iuncta, inde 60. mill. pass. ut a Sassari recedens; Terra nova.

PHAUSGA urbs Armeniae maioris; Ptolem.

PHAYLLUS [1] qui in Olympiis cursu vicit, *(oplitodro/mos2, h. e. armatus decursor insignis ac celeber, quem nominarunt o(do/metron. Alius fuit Athleta victor, Olympiade octava. Tertius praemiator ac fur, Scaholia in Aristophan. Acharn. p. 381. G. 2. Quin et Quinquertio fuit, de quo Graeci in Epigr. quod Latinum apposuimus:

Saltum ad quinque pedes quinquagintaque Phayllus.
Discum ad centum egit quinque minus pedibus.

Meminit quoque Aristophancs Crabron. p. 516. E. et fortasse illum invit, quem aiunt teste Eustathio [orig: Eustathi˘] in Dionysii perihghth\n, unius navis Imperatorem fuisse, quam Crotoniatae auxilitatum miserunt, Graeciae periclitanti, in bello Persico. Illic Phaullus dicitur ter vicisse Pythia.

PHAYLLUS [2] Onomarchi Phocensis frater, qui eo [orig: ] in Thessalia occiso [orig: occis˘], summam imperii suscepit, ac, damna accepta


page 706, image: s0706a

correcturus, magnam mertenariorum multitudinem contraxit, mercedes duplicavit, et a sociis auxilia advocavit, Olympiadis centesimae sextae anno [orig: ann˘] quarto [orig: quart˘], sed anno [orig: ann˘] sequenti tabe extioctus est.

PHAZAEL primogenitus filius Antipatri, frater Herodis M. A Patre, qui per infirmitatem Hyrcani creverat, Hierosolymae praefectus est, sapiens et modestus. Ab Antigono et Parthis in palatio obsessus, Ducem eorum aditurus, ab illo captiv usretentus est: Ut non tam mortem, quam ignominiam effugeret, caput petrae illisit, variis monumentis, ut turte Rhasaelis et urbe cognomine in valle Ierichuntis condita [orig: conditÔ], honoratus a fratre. Dicitur Antigonus ei vulnerato Medicos surmmississe, qui vulneribus venena inspergerent. Ioseph. Antiq. l. 14. et 16. c. 9. l. 1. de Bell. Iud.

PHAZEMONITIS regio Ponti in Cappadocia, Megalopolis a Pompeio M. nominata, ubi ex Phazemone vico Neapolin urbem condidit, teste Strabone, Phamizontum Plinio, l. 6. c. 3. Phamizon Stephano, ad Amisum fluv.

PHEA vel PHEIA urbs Elidis, Homer. Il. n. v. 135.

*feia=s2 par' tei/xessin *)iarda/nou a)mfi\ r(e/eqrs2.

Hesych. *feia\, po/lis2 *qessali/as2, lege th=s2 *)hlei/as2. Bochart. et Palmer. Et nunc Phea; in ora Chelonitis sinus, 10. mill. pass. ab ostiis Alphei fluv. in Occasum versus Chelonitem promontor. 25. Baudrand.

PHEBOL insula iuxta Arabic, sinum. Auctor l. de Mundo.

PHECADUM oppid. erat mediterraneum Macedoniae, einca Gomphos. Liv. meminit eius de bello Pharsal. l. 31. c. 41.

PHEDAEL fil. Ammiud, princeps tribus [orig: tribűs] Nepthali, Numer. c. 34. v. 28. Latinc redemptio Dei.

PHEDIUS Delphico [orig: Delphic˘] oraculo [orig: oracul˘] sapientissimus iudicatus, atque felicissimus, ut qui pro patria occubuisset, Plin. l. 7. c. 46.

PHEGEA [1] urbs Azaniae in Arcadia a Phege rege Phoronei fra tre condita. Prius vocabatur Erymanthus, postea Psophis, Stephan. Nunc Dimizana Nigro, ad Erymanihum fluv. in limite Elidis, 33. mill. pass. ab Elide urbe, Argos versus. Baudrand.

PHEGEA [2] vicus in tribu Aegeide, et Phegeae alius vicus in tribu Pandionide. Gentile utriusque Phegaeus, Stephan.

PHEGEUS [1] pater Alphesiboeae, qui Alcmaeonem, quum iussu patris matrem occidistet, et ob eam rem Furiis agitaretur, purgavit eique Alphesiboeam filiam matrimonio locavit. Ovid. Met. l. 9. Apollodoro, filia eius Arsinoe, quae Alcmaeoni iuncta fatale monile Eryphiles in domum suam recepit, et cum patre seque ipsa totam eam infortuniis caedibusque implevit, l. 3. Phlegeum vocat Hyginus. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium Theb. l. 2 v. 303.

PHEGEUS [2] vide PHLEGELAS.

PHEGIEL fil. Ocran, prin ceps tribus Aser, Numer. c. 1. v. 13. Latine obvintio, vel deprecatio Dei.

PHEGOR Ios. c. 22. v. 17. An parum nobis est cum iniquitate Phegor? idem Vossio est cum Priapo, alias Baal. Phegor, quasi Priapus Pater eidem, de Idolol. l. 2. c. 7. Vide quoque Baal-peor. Item mons in regione Moabitarum, ubi is culius, Numet. c. 23. v. 18. Vide quoque Phegor.

PHEGUS vicus in tribu Erectheide: tribulis Phegusius, Steph.

PHELDAS vel PILDASH fil. Nahor ex Melcha, Gen. c. 22. v. 22. Latine ruina, aut iudicium triturae.

PHELEJA fil. Elionai filii Naariae, 1. Paral. c. 3. v. 24. Latine, miraculum Domini.

PHELELIA nomen viri, Nehem. c. 11. v. 12. Latine, cogitans, vel crnaus Dominum, sive iudicium Domini.

PHELES Tyri Rex, post interemptum fratrem Aserimum, Asa [orig: AsÔ] adhuc in Iuda regnante. Vixit annos 50. regnavit menses 8. Sublatus ab Ithabalo, quem vide.

PHELESSAEI populi vicini Umbris, iuxta Iapygiam, Steph.

PHELETH pater Hon. Numer. c. 16. v. 1. Latine ruina, sive iudicatio.

PHELETHI nomen populi, sie legionum quarundam David, 2. Sam. c. 8. v. 18.

PHELLEUS mons Atticae, et cuiusvis loci habentis saxa, et super iis tertam pinguem ac olivetis idoneam, Stephan. Vide Schol. in Acharn.

PHELLIA fluv. Laconicae, Pausan. l. 3.

PHELLOE pagus erat Achaiae, apud Aegiram, Idem.

PHELLUS [1] et ANTIPHELLUS regiones Lyciae. Stephan. quem sis vide.

PHELLUS [2] Sophiano Fellos, urbs Lyciae, prope oram littoralem, 10. mill. pass. a [orig: Ô] Myra in Meridiem, Pataram versus 15. vix 6. ab Antiphello in Occidentem. 50. a Cauno in Ortum, inter ostia Xanthi et Limyri fluviorum, Baudrand.

PHELLUS [3] locus in Attica: Item Festum, in honorem Bacchi, Athenis institutum. Item oppid. Elidis, apud Olympiam, Strab.

PHELONIUM apud Codinum de officiis Eccl. Constantinop. Ferens consuetam sibi tuniculam et phelonium supra eam. Dominico Macro, est Casula Sacerdoralis. Graece felo/nion, a felo/nhs2, quod Panula Latinis. Vide ibi.

PHELTI nomen viri Nehem. c. 12. v. 17. Latine Liberatio, vel expulsio.

PHELTIA nomen viri, Nehem. c. 10. v. 22. Filius Banaiae, Ezech. c. 11. v. 1. Latine liberatio, aut expulsio Domini.

PHEMIAE urbs Arnae a Phemio Ampycis filio, Steph.

PHEMIUS [1] Homeri praeceptor, citharoedus, quem ipse Homerus inducit Odyss. a/. cantantem in convivio procorum. Non quod ille Ithacensis a)oido\s2 vere fuerit Homeri magister: sed Poeta, in memoriam sui praeceptoris, adfinxit huic Ithacensi citharoedo hoc nomen.