December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 695, image: s0695b

PHAGRORION quae et Phagrorioplis. Civis Phagriopolites. Alex: Polyhistor in Aegyptiacis. Steph. Ceterum Phagroriopolis, ut videtur, a phagris piscibus nomen habet: Sicut et Phagroriopolitana praefectura, et regio sita in sinu Arabico ad mare Rubrum. Strab. l. 17.

PHAGRUS piscis ab Evenitis divinis honoribus affectus est, teste Clem. Alexandrina [orig: AlexandrinÔ] Admonit. ad gentes. Quemadmodum ab Oxyrynchi in Aegypto incolis, oxyrynchum: ab aliis in eadem gente, cyprinum: ab Elephantinae incolis, *maiw/thn: ab aliis, alia piscium genera culta fuisse legimus. Voss. vero apud Clementem legi vult, pro Evenitis, Syenitis: causamque cultus addit ex Aeliano, quia praevertant Nilum atque ita Aegyptios animi pendentes recreent: quia item abstineant, a piscium aliis. Vide illum de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 51. Piscis autem hic, ut illud quoque addam, ex eod. l. cit. c. 25. sat nutrit: de quo Hicesius apud Athen. l. 7. ubi adicit, esse dulcem et adstringentem; Sed contra est, quia alvum ciet. Diphilus apud eundem fluvilatili praefert marinum: Concoctu esse difficilem, tradit Simeon Sethi; ut quidem est in tralatione Giraldi; illa [orig: illÔ] etiam, quam Dominicus Monthesaurus Veronensis emendavit, etc.

PHAHAT-MOAB nomen viri Esdr. c. 2. v 6. Latine dux Moab, vel dux, sive fovea ex patre.

PHAI nomen Adar, Regis septimi in Edom. 1. Paral. c. 1. v. 50. quae Gen. c. 36. v. 39. dicitur Phau. Latine ululans, aut gemens, aut apparens.

PHAINIS una tw=n *(hresi/dwn, Sacerdotum Ianonis Argivae, memorata Ioh. Marshamo Canone Chron. Sec. IX. ubi de Danao.

PHAINUS [1] ex Elide oriundus, Astronomus insignis, primus Athenis Solstitium observavit ex monte Lycabeto, in quo astra speculari solebat. metonis praeceptor, qui cum id ab eo accepisset, enneadekaethri/da composuit et publicavit. Hic Aratus eam Phaino adscribit, qui revera eius Auctor fuit Solstitiique inventro. Vide et theophrastum libello de significationibus tempestatum. Eiusdem Phaini meminit Vitruvius l. 9. c. 7. Quorum inventa sequuti, siderun ortus et occasus, tempestatumque significatus, Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meton, Phainus, Hipparchus, Aratus, coeterique ex Astrologia parapegmatum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt. Ubi non ordine aetatis eos recenset: Nam Meton Calippo prior, ut Metone Phainus, fuit. Ab hoc itaque Phaino, cuius memoriam diu intermortuam primus ab inferis excitavit Salmasus, Meton, accepta [orig: acceptÔ] recta [orig: rectÔ] Solstitii observatione, non solum Enneadeceterida composuit, sed etiam publice in Comitio monumentum erexit, quo [orig: qu˘] populus doceretur, quibus anni Lunaris diebus observanda essent Solstitia, totoillo decem et novem annorum circuitu: quod *(hliotro/pion ab ea re dictum est. Vide supra in Heliotropium, et plura hanc in rem, apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 737. alibique passim.

PHAINUS [2] nomen Grammatici, apud Scholiast. in Aristoph. saepius laudati.

PHALA in Synodo Colon. A. C. 1280. c. 3. Cappas tunicatas, tunicas, phalas, indumenta, tabbardos, calceos vel caligas nonferunt, nisi B. Benedicti vel B. Augustini regulae congruentes: vestis genus est. Et etiamnum Belgae failles appellant vestimentum, quo [orig: qu˘] caput et totum corpus vice pallii feminae operiunt. Kylianus, Falie, palla, cyclas, vestis muliebris spatiosa totum corpus circumdaens. In plurali Phalae seu Falae, turres sunt rotundae, in ovi speciem Vitruvio; sic dictae a Circorum Phalis, quae dividebant Euripum et Metas, constructis ad tempus turribus, ut ait Servius ad Aen. l. 9. Meminit Phalarum Circi quoque Iuvenalsi Sat. 6. v. 589. quas dhmiourgh/mata w)oeidh= vocat Dio. Sed et ita appellabant turres ligneas, ad oppugnanda oppida. Papias, Phalas dicunt ligneas turres. Vide quoque Guibertum Histor. Hierosolym. l. 7. c. 6. Abbonem de Bellis Parisiac. p. 502. 505. 509. 513. 517. Oder. Vitalem p. 624. aliosque, laudatos Carolo du Fresne Glossar. nec non Salmas. ad Solin. et supra.

PHALACHTHIA Thessaliae urbs, Ptol.

PHALACRA cacumen Idae montis, ubi caesa est materies, e qua fiebant naves Paridis (quae ideo *falakrai=ai ko/rai Lycophroni dicuntur) post id temporis nudata arboribus a calvitie nomen invenit.

PHALACREUS vicus Lybiae. Item Aeoli fil. Homer. Od. 10.

PHALACRINA vicus Sabinorum, patria Velpasiani et Titi Imperatorum, hodieque Falacrino, in ipso limite Umbriae, 3. milliar. a lacu Velino; ad radices montis, medius inter Reate ad Ortum, et Interamnam ad Occasum, teste Guibilio [orig: Guibili˘].

PHALACRIUM promontor Siciliae, inter Pelorum et Mylen; Capo Rascocolmo, vide Falatrium.

PHALACRON promuntor. Corcarae. Steph.

PHALAECUS fil. Onomarchi, a Patruo Phayllo, Phocensium dux, in suum locum relictus, adiuncto [orig: adiunct˘] ei Mnaseo [orig: Mnase˘], Olympiadis centesimae siptimae anno [orig: ann˘] primo [orig: prim˘]. Infamatus dein sacrilegio [orig: sacrilegi˘] cedere ducatu Phocensium coactus est. Diodor. Sic. l. 16. f. 529. et 540.

PHALAESIA urbs Arcadiae. Pausan. l. 8.

PHALAGNI oppid. Arabiae Felicis Phalbini Interpretes.

PHALAJAH nomen viri. Nehem. c. 8. v. 7. Latine miraculum, sive occaultum Domini.

PHALANGAE vel palanga, variante scriptura [orig: scripturÔ], apud Plinium, l. 7. c. 56. fustes sunt teretes, ut qui navibus supponuntur aut quibus unum onus plures baiulant. Pollux l. 7. c. 35. ž. 9. *ta\ tw=n new=n cu/la, oi(=s2 o(poblhqei=sin e)fe/lkontai ai( nh=es2, fa/lagges2 kai\ fala\ggsia.


page 696, image: s0696a

Hesychius, fala/ggia stroggu/la cu/la, kai\ su/mmetra. Nonius, Palangae dicuntur fustes teretes, qui navibus subiciuntur, cum attrahuntur ad pelagus, vel cum ad litrora subducuntur. Origo vocis forte Hebraica. Nam [gap: Hebrew word(s)] pelec vel Phelec, est baculus, 2. Samuel. c. 3. v. 29. et Arab. phalaca, rotundum esse. Itaque fa/lagges2 dici potuere [orig: potuŕre] baculi teretes ebenini, qui ex India et Aethiopia magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] afferebantur quosque tyri Mercatores pelakin aut phelakin appellabant: *fa/laggas2 certe appellant Herodotus et Arrianus in Periplo. Callixenus apud Athenaeum l. 5. nominat e)be/nou kormou\s2, ebeni stipites: appuleius Apolog. 1. hebeni baculos. Vide Bochartum Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 20. Inde Phalangarii, oi( tai=s2 dokoi=s2 a)pokremw=ntes2 ba/rh kai\ plei/ones2 a(/ma basta/zontes2, Gloss. et Nonius, Phalangarios dicimus, qui aliquod onus fustibus transvehunt. Salmasius ad Lamprid. Commod. c. 13. Vide quoque Supra Ebenus, item Palangae.

PHALANGES populi Aethiopiae, in ora Orientali ad Sinum Barbaricum. Plin. l. 6. c. 30. Ubi Phalangis mons, Ptol.

PHALANGITES seu PHALANGIAS praecipuae auctoritatis, inter pedites Alex. M. Diodor. Sic. l. 18.

PHALANGIUS fil. Carcini de quo Scholiast. in Crabron.

PHALANNA urbs Perrhaebiae a Phalanne Tyri filia [orig: filiÔ]. Hecataeus Hippiam vocat. Ephorus Phalannon. Alia est Cretae, quae Phalannaea dicitur, teste Stephano [orig: Stephan˘].

PHALANTHUS [1] Lacedaemonius quidam, Tarenti in Italia conditor. Nam cum in eo bello, quod Lacedaemonii cum Atheniensibus an Messeniis? Aristodemo [orig: Aristodem˘] Rege gesserunt, utrinque vires attritae essent, Spartani iuventute exhausti edixerunt, ut virgines quibuslibet nullo [orig: null˘] discrimine sui copiam facerent. Sedatis autem bellis, iuvenes incertis parentibus nati, cum et patriae et sibi essent opprobrio (nam Partheniatae dicebantur) accepto [orig: accept˘] duce Phalantho [orig: Phalanth˘], qui auctor consilii fuisse dicitur, octavo [orig: octav˘] ab Hercule, patriam reliquerunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Tharos Neptuni fil. condiderat, id auxerunt, et prisco [orig: prisc˘] nomine Tarentum appellarunt [orig: appellÔrunt], Olymp. 19. Pausan. in Messeniacis Iustin. l. 3. c. 4. Euseb. in Chron. Horat. Carm. l. 2. Od. 6. v. 10.

Dulce pellitis ovibus Galesi
Flumen, et regnata petam Laconi
Rura Phalantho.

Ubi vetus Commentator: Phalanthus Lacedaemonius fuit, eiectus patria [orig: patriÔ] hac [orig: hÔc] de causa [orig: causÔ], quod absentibus Lacedaemoniis, eorum filiae ex servis gravidae pepererant: quos filios tali culpa [orig: culpÔ] genitos, reversi a bello Lacedaemones, patria [orig: patriÔ] eiecerunt: quorum dux Phalanthus fuit, qui Tarentinam condidit civitatem; ut fertur, octavus ab Hercule. Unde Silius l. 11. v. 16.

Inde Phalantheo levitas animosa Tarento
Ausonium laxare iugum. ----

Martialis l. 8. Epigr. 28. v. 3.

Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
Qua saturat Calabris culta Galesus aquis.

Et l. 5. epigr. 39. v. 2

Agna [orig: AgnÔ] Galesi mollior Phalanthini.

Nic. Lloydius.

PHALANTHUS [2] urbs et mons Arcadiae, Pausan. l. 8.

PHALANX [1] Arachnes frater, Atticae regionis incola, ubi adolevisset, artem militarem a Pallade didicisse fertur, cum Arachne soror omnia illa diligenter didicisset, quae spectant ad telae consiciendae et ad suendi artificium. At cum Phalanx rem habuisset cum sorore, fama est, ita facti turpitudine commotam esse Deam, tamque graviter facinus tulisse, ut ambos in serpentes viperas verterit. Arachne gravida ex fratre, iussa est a Pallade, non sine maximo vitae discrimine, parere; quare a filiis corrosa fuit: quod etiam ceteris eiusdem generis dicitur postmodum accidisse. Natal. Com. l. 6. c. 21.

PHALANX [2] Lingua [orig: LinguÔ] Macedonica [orig: MacedonicÔ] Legio. Aliis cuneus fuit militum, quando scil. pes pedi, clypeus clypeo, vir viro in acie conserebantur; testudo vel armorum connexio, octo hominum milia continebat: agmen confertum, quod Graeci *sunaspismo\n vocant. Franc. Gouldmannus Diction. Lat. Angl. ex Etymol. Polyb. l. 5. circa 25000. et ad minimum 20000. peditum continuisse scribit: Sed numerus saepe variavit. De illa sic Curtius l. 3. c. 2. Macedonum acies torva sane et inculta, clypeis hastisque immobiles cuneos, et conserta robora virorum teget: Ipsi Phalangem vocant, peditum stabile agmen; Vir viro, armis arma conserta sunt: ad nutum monentis intenti, sequi signa, ordines servare didicere [orig: didicŕre]. Quod imperatur, omnes exaudiunt, etc. Ubi ad verba, immobiles cuneos, notat Freinshemius, sic fuisse, cum seil. densarentur, ita ut non posset vir in acie se convertere, nisi tota acies et Phalanx simul moveretur, unde conserta robora Auctorem addere. Sensum itaque verborum hunc vult esse: Macedonum acies, quam Phalanga nominant, torva et formidabilis, teget clypeis et hastis robustissimos viros in phalange confertim firmiterque constantes, quia loco [orig: loc˘] et gradu moveri non possunt. Omnium optime stantis in campo ordo et facies cognosci poterit ex Appiani Syriacis, ubi de Antiochi contra Cn. Domitium phalange, Robur, inquit, erat Phalanx XVI. M. Macedonum ornata ex instituto Regum priscorum Alexandri Philippique. Haec media acies fuit in decem partes divisa, earum singulae in fronte quinquagenos armatos habebant: a fronte introrsus in duos et triginta ordines patebant acies (in singularum partium lateribus duo et viginti) Phalanx muri speciem prae se ferebat, elephantis inter partes eminentibus, tamquam turribus. Milites phalangitae sarissas habebant, sicut Armigeri et Corporis Custodes lanceas, At robur Phalangis, adeo que Exercitus universi, in utroque erat cornu, dextero ac sinistro, quae ambo e lectissimo constabant milite, robore et proceritate corporis eminente, qui Argyraspides dicti, ut vidimus, ideo megi/stwn a)ndrw=n Polyaeno appellantur.


image: s0696b

etc Sic apud Lacedaemonios Mora, de qua vide Corn. Nepotem, l. 11. c. 2. apud Helvetios Erinaceus, celebres fuere [orig: fuŕre]: quorum utrumque ordinem certum militum fortissimorum designavit, illud quidem a Graeco moi=ra, hoc ab erinacei animalis figura ac similitudine appellatum. Vide de posteriore Ios. Simlerum descript. Helvetiae.

PHALARA civitas a Phalaro amne Ithomiae Minervae proximo. Plin. l. 4. c. 7. item urbs Thessaliae prope Lamiam. Steph.

PHALARIS [1] crudelissimus Agrigentinorum tyrannus, qui praeter cetera novorum suppliciorum instrumenta, taurum aeneum habuit; Perilli cuiusdam arte fabricatum, in quem im missi damnati, igne subiecto [orig: subiect˘]; bovis mugitum edebant: cuius muneris nomine cum artifex non leve munus speraret, iussu tyranni in Taurum coniectus primus artis specimen praebuit. Ipse quoque Phalaris, cum nimia eius atrocitas ulterius ferri non posset, facto [orig: fact˘] in eum universorum civium impetu, correptus ei ipsi tauro, quo [orig: qu˘] aliosexusserat, inclusus, vivus crematus est. Potitus est autem Phalaris tyrannide, an. 2. Olymp. 52. secundum alios 30. eaque duravit ann. 16. Supersunt adhuc literae Abaridis ad hunc, cum responsione tyranni: nisi forte a Luciano hae suppositae, ut Lil. Giraldus Dial. 3. Poet [orig: PoŰt]. retur. Vide quoque Euseb. in Chron. Iuvenal. Sat. 8. v. 81.

---- Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto [orig: admot˘] dictet periuria tauro [orig: taur˘].

Inde *falaridmo\s2 pro tyrannide, apud Cicer. l. 7. ad Attic. ep. 12. Nic. Lloydius.

PHALARIS [2] Tusciae urbs Catoni, Phalerium Straboni et Halicarnasseo. Hodie Falare vocari scribit Leander.

PHALARUS fluv. Boeotiae, in Cephisidem lacum influens. Pausan. l. 9.

PHALASARNA urbs Cretae. Steph. Contarini Pineto.

PHALASIA promont. Eubaeae, inter Oraeum Urbem et Dionem promontor. Ptol. *falassi/a MS. Seldeni.

PHALCES priscus Dux, auxilio veniens Persae, contra Aeeten, Colchorum Rex Val. Flac. l. 6. v. 88. occisus est, ab Argo, Phryxi filio, in conflictu, v. 555.

PHALCIDON Thessaliaeurbs; de qua [orig: quÔ] vide Polyaenum l. 4. c. 2. in Philippo, Com. 18.

PHALEAS Philosophus, et legum lator, patria [orig: patriÔ] Chalcidonensis, qui omnium bonorum aequationem induxit. Aristotel. l. 11. Politic. c. 7.

PHALEG vel PELEG fil. Heber, natus A. M. 1788. cum pater 35. ageret, cum esset annorum 31. genuit Reu, A. M. 1819. ante Christum 2143. vixitque postea 239. annos. Phaleg autem divisionem Hebraei vocant. Dictus igitur Phaleg, quoniam secundum divisionem habitationum natus est, quando in linguas terra divisa est. Huius temporibus; initium ac originem coepisse regnum Scitharum narratur, sub rege; nomine Tanais. De hoc Phaleg Gen. c. 10. v. 25. Luc. c. 3. v. 35. Idem nomen est libri insignis Samuelis Bocharti, Sacrae Philologiae in Gallia illustrissimi sideris, haud pridem exstincti.

PHALEHA nomen viri. Nehme. c. 10. v. 24. Latine scissura, vel Syriace obsequium.

PHALEL nomen viri. Nehem. c. 3. v. 25. Latine cogitans, orans, vel iudicans.

PHALENUS Zacynthius, legatorum Artaxeris, ad victum Cyri iunioris Exercitum, princeps, qui eos arma tradere et supplices ante praetorium Regis clementiam experiri iuberet.

PHALERAE equorum ornamenta, in fronte, Suidae: in maxillis, Herodoto: in pectore, Servio et Plinio. *)aspidi/skous2 th\n ko/smhsin th\n kata\ metw/pwn tw=n i(/ppwn, Etymologus vertit. Constantinus [correction of the transcriber; in the print Constanstantinus] exponit, Scutellam parvam splendidam, in pectoribus equorum. Sed et idem fa/los2, apex et conus galeae, ubi lo/fos2, i. e. crista ligatur unde Phalerae videntur dictae, ornamenta Equitum galeis imponi solita, plumarum praecipue volitantium; de quibus paulo infra. Herodotus, ut dictum, circa maxillas, equorum ornamenta sic vocat. Et Suidas quidem, a)spidi/skous2 dicens, formam ornamenti indigitavit, scutum imitantem, ut a naribus ad frontem inter oculos ducta illustris lamina dilataretur in fronte, attenuata in imo, similitudine veterum scutorum, quae Virgilius propterea longa Aen. l. 8. nominavit. eas quidam cum Monilibus confundunt, auctoritate Virgilii Aen. l. 7. v. 278.

Aurea pectoribus demissa monilia pendent.

Sed Monile proprie ornamentum muliebre est ex gemmis, e collo pendulum, teste Isidoro [orig: Isidor˘] l. 19. c. 31. unde peritraxh/lios2 ko/smos2 Graecis dicitur. Vide Virgilium Aen. l. 7. A frontalibus equorum quoque Plinius distinguit, cum l. 37. c. 12. de gemma quadam facta scribit, Quondam tantae magnitudinis fecere [orig: fecŕre], ut equit Regum in Oriente frontalia, atque pro phaleris pensilia facerent. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 26. Ab equis transiere [orig: transiŕre] ad homines, sicque dicta sunt, ut innuimus supra, ornamenta Equitum galeis imposita, plumarum inprimis volitantium; de qualibus Livius agit, Nobiles illas, ob Libertinorum filios ad annuli aurei dignitatem evectos, abiecisse monens, l. 9. c. ult. ubi inter alia ait: Tantum Flavii comitia indignationis habuere [orig: habuŕre], ut plerique Nobilium annulos aureos ac Phaleras deponerent. Vide quoque Plinium l. 33. c. 1. Unde colligit Licetus, Phaleras non tam equorum ornamenta fuisse; quam Equitum, et hominum, in culmine galearum eminentia. Hinc inter munera militaria Phaleras, quibus admodum milites gloriabantur, fuisse legimus: Inscr. antiqua, Donis. donato. ab. divo. Traiano. Aug. torquibus. armillis. phaleris. bello. Parthico. Vide Lipsium de Milit. Rom. l. 5. c. 17. Earundem in nummis mentio; et legimus apud A. Gellium l. 2. c. 11. SicciumDentatum, Achillem Romanum


image: s0697a

cognominatum, inter alia dona militaria Phaleris donatum esse quinquies utciesque. Inprimis Cursores Phalerati fuere [orig: fuŕre]. Sueton. in Nerone c. 30. Numquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, foleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata et phalerata cum Mazacum turba, atque Cursorum. Vide Laur. Pignorium, et suprain voce Mazyes. Datam autem fuisse istam Phaleram, non ad ornatum modo, sed quod plumata foret, ad eorum celeritatem indicandam; quo [orig: qu˘] nomine Mercurio, Deorum nuntio velocissimo, Gentilitasalas ad pileum adopsuit, docet praefatus Licetus, idque indeo ostendit, quod Cursorum maxime tabellariorum velocitatem equorum ornamento [orig: ornament˘] proprio [orig: propri˘] insigniverit Antiquitas; cum equus, ad cursum a natura institutus, clereitatis hieroglyphicum sit, ut videre est apud Valerian. Hieroglyph. l. 4. Vide hac de re prolixe disserentem Fortun. Licetum de Lucernis antiqq. l. 6. c. 82. ubi Luacernam servi phalerati Cursoris erudite exponit. Militares phaleras de ipsorummet equorum ornamentis exponit, easque vernaculo [orig: vernacul˘] sibi sermone vocat, Horsetrappings, Thom. Godwyn. Anthologiae Romanae l. 4. c. ult. auctoritate usu Caroli Signoii de Iure Rom. c. 15. Vide quoque supra Moile.

PHALEREUS [1] Demetrius, Philosophus, dictus a Phalero portu, sive a Phalariae provincia, Phanostrati fil. Theophrasti auditor; Athenis praefectus a Cassandro Macedonum principe, cum esset civis: qui (ut auctor est Strabo ) non modo popularem non destruxit potentiam, sed etiam melius reformavit. Verum tandem in vidia valuit, ut post Cassandri obitum, in Aegyptum fugere coactus sit, et eius inimici statuas plures trecentis confla vere [orig: vŕre]. Hic [orig: Hţc] postea morsu aspidis periit, cum multa apud Ptolemaeum in calamitoso otio scripsisset. Vide et Demetrius.

PHALEREUS [2] quidam, deploratus a medicis vomicae morbo [orig: morb˘], cum mortem in acie quaereret, vulnerato [orig: vulnerat˘] pectore medicinam invenit ex hoste. Plin. l. 7. c. 50.

PHALERIUM vide PHALARIS, et FALERIA.

PHALERON vicus et navale Atticae, vide Phalerus. Neapolis etiam urbs in Opicis, in quam Parthenope Siren eiecta est, sic vocabatur. Alia est Thessaliae iuxta Oetam, quam Rhianus Phalaron et Phaleron vocat. Steph. a Romanis deleta, Livio, l. 27. c. 30. l. 35. c. 43. l. 36. c. 29.

PHALERUS [1] Alconem Patrem habuit sagittandi, ut fere omnes Cretenses, peritia [orig: peritiÔ] celebrem: Qui cum Phalerum in fantem adhuc Draco spiris implicuisset, eaarte [orig: eÔarte] arcum intendit, ut Draconem confixerit, puero [orig: puer˘] illaeso [orig: illaes˘]. Phalero postea Athenienses, ut Iasonis comiti, aram erexerunt.

PHALERUS [2] portus Athenarum, nunc porto Leone, estque Urbi coniunctus. Ortelio tamen Pyraeus portus sic dicitur, a Leone marmoreo, qui ad littus iacet.

PHALET fil. Iahaddai. 1. Paral. c. 2. v. 27. Item fil. Azmoth, 1. Paral. c. 12. v. 3. latine liberatio, sive expulsio.

PHALETH fil. Ionathan. 1. Paral. c. 2. v. 33. latine ruina, sive iudicatio.

PHALGA vicus medius inter Seleuciam Pieriae, et Seleuciam Mesopotamiae. Steph.

PHALISCI qui Pomiferi et Iunonicolae Ovidio, l. 6. Fastor. v. 49. dicti, vide Falisci.

PHALIUS Corinthius ab Hercule oriundus, Eratoclidae fil. qui Corcyrenses colonos habitatum Epidamnum deduxit. Thucyd. l. 1. Vide supra Epidamnum; it. Corcyra.

PHALLICA apud Athenienses Bacchi sacra dicebantur, a Pegaio Eleutheriensi instituta. Quum enim Pegasus Bacchi imagines ex Eleutheris, civitate Boeotiae in Atticam regionem portaret, irrisus est ab Atheniensibus. Quod Bacchusaegre ferens, pudenda hominum morbo [orig: morb˘] gravissimo [orig: gravissim˘] infestavit. Sciscitantibus autem iis, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] liberari possent, responsum datum est, unicum remedium esse; Si cum honore et pompa Bacchum exciperent: quod factum fuit. Ex ea re tum privatim, tum publice lignea virilia thyrsis alligantes per eam sollennitatem gestabant. Vide Dionysia, et hic [orig: hţc] infra.

PHALLOPHORI Graece *fallafo/roi, Sicyoniis Mimi dicti sunt, ab imitatione pompae, quae Priapo fiebat: *fallo\s2 enim palum significat, unde Latin. phalanges ligna teretia, quae subducendis navibus deducendisque subdebantur. Osiridis quoque pompae iisdem similes. Erant autem hi Mimi fuligine obliti et agninis pellibus amicti, ibant que cum canistris et herbis, serpyllo, acantho, violis, hedera, corollis, saltabantque in numerum, atque in honorem Bacchi, cuius more victores hedera [orig: hederÔ] coronabantur, ita concinebant,

*toi\ *ba/kxe ta/nde mou/san a)glai/zomen ktl.

Inde procurrentes obvium quemque subsannabant. Eundo namque canebant, cum Ithyphalli stantes pronuntiarent, ebriorum persona [orig: personÔ] et coronati. Qua de re vide plura apud Scaligerum Poetic. l. 1. c. 10. et hic [orig: hţc] infra.

PHALLU fil. Ruben, Gen. c. 46. v. 19. Latine. Mirabilis, aut occultus.

PHALLUS hesychio to\ cu/linon ai)doi=on a)ndriko\n, ligneum virile: in Osiridisac Bacchi sacris sollemni pompa [orig: pompÔ] gestari solitum, ut dictum in voce Phallica: et paulo hic infra. Imo unus ex quatuor Lasciviae Diis, quos, praeter Venerem, recenset Licetus, Priapum, Phallum, Bacchum atque Mercurium, a quorum sacris pueros mulieresque serio arcet Aristoteles in Politic. l. 7. c. 17. et quidem de Phallo Cael: Rhodig. l. 7. c. 16. ex Luciano: Phallos, ait, Graeci Dionysioerigunt, in quibus et tale quiddam portant, viros puta exiguos e ligno effigiatos, magna virilia habentes. Vocantur autem Neurospasta haec. Est igitur et hoc in Templo illo: Nam ad dexlram aedis partem sedet exiguus vir ex aere factus, insigniter peculiatus. Eorundem Arnob. meminit contra Gentes l. 5. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeterimus, quorum


page 697, image: s0697b

conditor indicatur Cinaras Rex fuisse: in quibus sumentes ea, certas stipes inferunt, ut meretrici, et referunt Phallos, propitii Numinis signa, donatos. Priapi hoc epitheton facit Seldenus de Diis Syris Syntagm. 2. c. 5. Graecis et Latinis Phallus ac Ithyphallus dicitur Priapus. Et de Phallo in hoc sensu habemus historiam insignem, apud Herodotum in Euterpe; ubi, cum coeteris Bacchi sacris e Phoenicia, i. e. e Syria nostra illos petit. Ponit autem Herodotus, a Melampo Phoeniciae Phallum missum esse ad Bacchum, ac edocuisse modum saciendi sacra; ut proinde similiter Baccho ac Priapo facerent. Ob quas causas Gyraldo Syntagm. 8. pro eodem haberi videntur Bacchus, Phallus, Priapus: Seldeni tamen sententiae accedit Licetus. Haec uti non usque adeo sunt certa, sic certum contra, apud Graecos in Liberalibus seu Dionysiis, Phallum de pertica pendulum gestatum fuisse, quem qui ferret fallofo/ros2 vocatus: sicut pompa ipsa fallagwgi/a seu perifalli/a, et chori canticum, falliko\n a)/sma. Denotabat autem, ut Plutarchus docet, Phallus iste to\ go/nimon kai\ to\ spermatiko\n, genitalem ac seminalem vim; quae vis cum a Sole partim, partim ab humore, ut idem ait, hinc duplicem Bacchum, unum caelestem, i. e. Solem: alterum subcaelestem, i. e. humorem, in quo genere principatum tenet vitigenus liquor, fabulati sunt Veteres. Vide Gerh. Ioh. Voss. de origine ac progr. Idolol. l. 2. c. 14. Et quia Liber hic Graecorum Osiris fuit Aegyptiorum, ut idem Plut. l. de Isid. et Osir. testatur, hinc non solum Anticlides Isidem Liberi fecit uxorem, et hederam Aegyptii vocaverunt chenosirin, h. e. plantam osiridos, sed et Phallus in Osiridis sacris, apud Aegyptios, non minus, quam i Bacchi sacris apud Graecos gestatus est. Nimirum ut risque in sacris signum hic generationis erat, eoque [orig: e˘que] significabatur, ab semine Dei, h. e. ab humida natura (Nilum autem Osiridis Bacchique nominibus indigitatum esse notum) omnium rerum esse originem. Vide praefatum Voss. l. eod [orig: e˘d]. c. 74. et Fortun. Licetum de reconditis Antiquorum lucernis l. 16.c. 61. ubi lucernam istiusmodi nota [orig: notÔ] deformem, in honorem vel Bacchi vel Isidis arsisse, conicit. Herodot. certe l. 2. c. 48. et 49. Quin et alium diem, inquit, Bacchofestum agunt Aegyptii, sine porcis, fere per omnia Graeco similem. Sed loco Phallorum sunt ab ipsis excogitatae statuae cubitales: e nervo compactae quae feminae circumferunt per pagos etc. Vide modo memoratum Licetum iterum, l. eod [orig: e˘d]. c. 2. ubi Lucernam Iovis commentario [orig: commentari˘] illustrat. A. Gellius l. 2. c. 19. unius ex Naevii Comoediis meminit, cui Triphallus titulus est: Baptista tamen Pius Ithyphallus legit, atque ita quoque MS. regium. Ita et Triphallus peri\ a)r)r(eno/thtos2 inscripta fuit Menippea Varronis, similemque Comoediam condidit Theocles, Poeta Graecus, teste Athenaeo [orig: Athenae˘], l. 11. apud Ant. Thysium Notis in Gellium, qui et addit, fuisse et festum fallagwg as2, in quo cuncti Phallos adoraverint et exosculati sint: de quo vide etiam Theodoretum Orat. 1. de fide contra Graecos, ut et infra aliquid voce Triphallus.

PHALMANT in Arabum scriptis, fera in regione Dist, quae Tartariae portio est, monstrum maris horrendum, informe, ingens, longum 40. cubitos, ungue et dente minax, corio [orig: cori˘] impenetrabili, cuius insidias vix aliter effugere incolas dicunt, quam conscensa [orig: conscensÔ] arbore valde procera [orig: procerÔ], imo nec semper hac [orig: hÔc] ratione evadere. Addunt enim, accedensad arborem monstrum, urinam in altum, quantum potest, eiaculari et hominem si assequatur, exurere velut admota [orig: admotÔ] face: Aut si res non successerit, inclinato [orig: inclinat˘] capite ad arboris radices, contenta [orig: contentÔ] voce rugire tamdiu, donec grumis sanguinis ex ore erumpentibus medium crepet. Sed Arabicam hanc esse fabellam, docet Bochart. Hierozoic. Parte poster. l. 6. c. 13. ubi de piuribus eiusmodi Arabum feris erudite disserit.

PHALORA urbs Thessaliae, inde Phalorensis, et Phalorites. Rhianus Phaloriam vocat. Steph.

PHALORIAS urbs Locridis. Civis Phalorieus. Steph.

PHALSEBURGUM seu burgus Palatinus, urbec. Ducis Lotharingiae, alias munita, in confinio Alsatiae, ad radices Vogesimontis, cum titulo Principatus sub Gallis, ab aliquot anuis. 7. leuc. Lotharingicis ab Argentina in Circium, Divodurum versus, 16. a Nanceio in Ortum.

PHALTI fil. Radhu, Numer. c. 13. v. 10. fil. Lais, 1. Sam. c. 25. v. 44. Est et nomen urbis 2. Sam. c. 23. v. 26. Latine liberatio, sive expulsio.

PHALTIAS fil. Ananiae. 1. Paral. c. 3 v. 21. Latine liberatio, aut expulsio Domin.

PHALTIEL idem. Fil. Ozan, Numer. c. 34. v. 36. Princeps tribus Issachar, fil. Lais, 2. Sam. c. 3. v. 15.

PHAMIZON vicus Amaseae, Australior Amiso, incolae Phamizonitae, regio Phamizontis, quae et Neapolis. Steph.

PHAMIZONIUM oppid. Cappadociae ad Irin fluv. Plin. l. 6. c. 3.

PHANAE promont. Chii. sic dictum quod Latona illic apparuerit. Steph. Vide Scholiast. in Aristoph. Aves. Phanaea dicitur Ptolemaeo, Phaneus mons Vibio. Capo Masticho Sophiano, et Bellonio, Panale vero Favolio, in suo Hodoeporico Byzantino. Virg. Georg. l. 2. v. 98.

Tmolus et assurgit quibus et Rex ipse Phaneus.

Ubi sis vide Lud. de la Cerda. Nic. Lloyd.

PHANAGORIA vulgo Matriga Theveto, Mapotrinica, Moletio, urbs olim episcopalis Sarmatiae Asianae ad Bosphorum contra Theodosiam urbem Tauricae. Phanagore Dionys. v. 552. *(h(=s2 e)pi\ *fanago/rh te kai\ eu)/ktios2 *(ermw/nassa. Ad Corocondamum lacum, prope Bosporum Cimmerium, vix 6. mill. pass. a Corocondama Urbe in Boream, ubi alias Bosphorani populi et nunc Circassii. Quid nunc sit, non constat. Corocondama enim est Taman, et Panticapaeum Pantico, a quo 15. mill. pass. in ortum distat, uti 70. a Theodosia in Caeciam Baudrand. Nic. Lloyd.

PHANANITAE vide Arabia superior, seu Petraea.