December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 691, image: s0691b

PETZORA provinc. Moscoviae Septentrionalis versus Waigatium fretum et mare Glaciale, ac inter Condotam, Siberiam et Samoiedem provincias. Ibi oppid. praecipuum versus oram, et fluv. cognomin. qui sex amplis ostiis in mare Glaciale evolvitur, iuxta oppid. et arcem Pusteiezero. Ad utramque fluv. ripam sunt montes Ziemnoripoias, i. e. cingulum terrae.

PEUCAE et PEUCI populi in colentes insul. Peucen: ut Rheni populi qui Rhenum accolunt. Persius, Sat. 6. v. 47.

---- Locat ingentes Caesonia Rhenos:

pro Rhenanis, Steph. *(rh=noi. Sic Istrum accolunt; Thyani, apud Vopisc. in Aurelian. c. 22. pro Thyanaeis. Atque ita apud Treb. Pollionem, in Claudio c. 6. legit ex fide Palatini codicis, Peuci, ut et ex zosimo Peucae, cum alias Peucini prae se ferat editio Denique Scitharum diversi populi, Peucini, Trutingi, Austrogothi etc. a Peuce scil. insul. quam Danubius facit, Salmasius ad loc. Vide Peuce et Peucini.

PEUCALEI populi Indiae ulterioris Gangaridis finitimi, Dionys.

PEUCE [1] insula Mysiae inferioris ad ostia Istri fluv. Barillana, Leoni Gorecio, Pizina vero Nigro. Eius meminit Claudian. de 4. Consulat. Honor. v. 630.

Corporibus premitur Peuce per quinque recurrens
Ostia. ---- ----

Lucan. l. 3. v. 202.

---- Sparsamque profundo
Multifidi Peucen unum caput alluit Istri.

Martial. l. 7. epigr. 83. v. 3.

I liber ad Geticam Peucen, istrumque tacentem.

Dionysius, ubi de Istro:

*pentapo/rois2 proxoh=|sin e(lisso/menos2 per)i\ *peu/khn.

Valer. Flacc. l. 8. v. 217.

Insula Sarmaticae Peuce siat nomine nymphae,
Torvus ubi et ripa [orig: ripÔ] semper metuendus utraque
In freta per saevos Ister descendit Alanos.

Idem ibidem v. 293.

---- ---- Ostia donec
Danubii, viridumque vident ante ostia Peycen.

Nic. Lloud. Hinc Peucini apud Tacit. Germ. c. 46. Si autem iidem sunt cum hastarnis, causae non est, quin Germani fuerint. Vide Peucini.

PEUCE [2] unum est ex 6. ostiis Istri, quod aliter Sacrum ostium; ad Meridiem magis extensum, Sanso, Brietius.

PEUCELAITAE Dionysio, *peukalei=s2 populi ad Indum fluv. Gandaridis vicini. In qua regione Cophen fluv. qui Malamantum et Soastum amnes ducens in Indum emittit, scaturire Arrianus l. 4. Expedit. Alex. et in Indic. refert: Est autem hic Soastus, qui Ptolemaeo *sou/astos2, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] inter Suastum et Indum Gandaras metatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 993. ut et in voce Peucelaotis.

PEUCELAOTIS Indiae regio circa Indi fluv. originem, Arrian. in Indic. qui ibidem habet Peuceliotin ur bem. Plin. l. 6. c. 23. Peucolain vocat oppid. circa Indum.

PEUCERUS Gaspar Medicus et Mathematicus Germanus, Budissina [orig: BudissinÔ] quippe Lusatus, celeberrimus, gener Melanchthonis. Augusto [orig: August˘] Saxoniae Electore in Reformatos exacerbato [orig: exacerbat˘], decennalem toleravit captivitatem, nec dimissionem eius ipse Maximilianus II. Imperator ab Augusto obtinere potuit: monuit hunc tamen, Nostrum non est imperare conscientiis aut quemquam ad fidem vi cogere. Inde tandem intercessione Principis Anhaltini, cuius filiam sibi iunxerat Elector, liberatus, Obiit Dessaviae, A. C. 1601. aetat. 78. Histor. Carcer. Casp. Peuceri. Scripsit plurima, in Elogiis teisserii enumerata Part. 2. inter quae inprimis opus eius de Divinatione magni aestimatur, Scaligero praecipue laudatum, in Scaliger. Virum magnum illum fuisse, docet Auctor Bibliogr. Cur.

PEUCESTES [1] Macedo, ab Alexandro Magno Aegyptum deditam collega [orig: collegÔ] Rhodio [orig: Rhodi˘] Aeschylo [orig: Aeschyl˘] cum quatuor milibus militum tueri iussus, Curt. l. 4. c. 8.

PEUCESTES [2] Alexandri Magni clypei gerulus, post victoriam Indicam in numero corporis custodum. Satrapes denique Persidis.

PEUCESTES [3] Alexandri magni servator. Vide Curtium l. 9. c. 5.

PEUCETIA vulgo Terra di Bari, Apulia sic ad alterius differentiam (quae Daunia dicitur) nominata; regio Italiae in regno Neapolitano, ad oram maritimam, inter Apuliam Dauniam (a qua Aufido [orig: Aufid˘] fluvio [orig: fluvi˘] separatur) ad Occidentem et Iapygiam ad Ortum. In qua Barium metropolis. Populi Peucetiae Plinio, l. 3. c. 21. Straboni, et aliis. Ovid. Met. l. 14. v. 513.

Peucetiosque sinus, Messapiaque arva reliquit.

PEUCINI populi fuere [orig: fuŕre] Germano-Sarmatici inter hastarnas ad Ortum, Venetos ad Boream, Lygios ad Occasum, et Daciam ad Meridiem, ubi et Bulanes, Avarini, Biessi, Piengitae et Peucini proprii; in eo tractu, ubi nunc Russia nigra. Sansone, et aliis testibus.

PEUCOLAUS coniurationis, contra Alexandrum magnum in Ariis initae, particeps Dymno, Curt. l. 6. c. 9. Alius eiusdem nominis in Sogdianis cum tribus milibus peditum praesidio relictus, Idem l. 7. c. 10.

PEUCRON Maeotidis paludis filius ex auxiliis Persae, in bello Colchico occisus, Val. Flacc. l. 6. v. 564.

PEUSIN ex antiquioribus Rei publ. Atheniensis administ ratoribus, qui mille Sagittarios instituit urbis praesidium agitaturos, qui ab eo quoque Peusini dicti. Vide Scholia Aristophan. Acharn. p. 373. E.