December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 684, image: s0684a

PETREJUS [6] Suffridus LeovardiÔ Frisius Graece Latineque insigniter doctus, Historicus, Poeta, Orator excellens, memoria [orig: memoriÔ] invicta [orig: invictÔ], diligentia [orig: diligentiÔ] indefatigabilis, erfordiae primum, Eobani Hessi successor, docuit, Cardinali dein Granvellano a Bibliotheca et Secretis suit. Lovanii Postea Auctores Graecos exposuit, unde Coloniam vocatus Iuris professorem egit, ac Statuum Frisiae Historiographus factus, scripsit de antiquitate et origine Frisiorum primus, sed non ea [orig: ] fide ac iudicio [orig: iudici˘], ut, qui eum sequutus est, Ubbo emmius multum inde proficeret. Obiit A. C. 1567. aetat. 70. ipsi Gregorio XIII. et Sixto V. magni habitus. Scriptqa eius enarrat in Elogiis Ant. Teissier part. 2.

PETREJUS [7] Theodorus vide Theodorus.

PETRENSE Stagnum ab urbe cognomine dictum: quemadmodum Geloum, a Gela urbe, Agrigentinum, ab Agrigento etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 126. ubi explicat verba, Gelonium stagnum.

PETRI [1] Antonius Petrus vide Petrus.

PETRI [2] Filius ac filia, vide supra Filius. PETRI Iohannes Langendorfensis, Chalcographus apud Basilienses celebris; diligentia [orig: diligentiÔ] et dexteritate sua [orig: suÔ] plurimis ad idem studium excitatis, obiit A. C. 1511. a Iohanne Frobenio inscriptione sepulchrali honoratus. Eius ex fratre nepos Adamus Petri, utriusque Foederis libros a Luthero translatos, typis exscripsit, piorumque desiderio primus satisfecit: Basileae. Obiit, A. C. 1527.

PETRI [3] Suffridus vide supra Petreius.

PETRIANA Camdeno Peteril, oppid. Cumbriae, apud Carleolum urb. et Itunam fluv.

PETRICOVIA oppidul. Poloniae inferloris in palatinatu Siradiensi, ubi comitia ad lites Nobilium componendas, hiberno [orig: hibern˘] tempore. Vix 2. leuc. a Pilcza fluv. 4. a confinio Poloniae superioris, 2. a Siradia in Ortum, satis elegans et cultum, in paludoso loco A. C. 1640. fere totum deflagravit. Ibi alias palatium fuit regium, sed vetustate collapsum. Hic [orig: Hţc] varia concilia. Comitiis ibidem celebratis A. C. 1552. Raphael Leszezinius, Praetor Radzzeioviensis, qui ad Reformatos transierat, gravi qoatione ad Regem habita [orig: habitÔ], liberrime mores Praesulum taxavit, quibus causa [orig: causÔ] proin cadentibus; plurimi ad Euangelicam Religionem secesserunt. Virgil. Musaeus de Euangel. Ortu in Polon. Ioch. Bielschius Chron. Pol. l. 5. p. 594. Iterum A. C. 1578. Synodo [orig: Synod˘] hic [orig: hţc] habita [orig: habitÔ] Ecclesiarum poloniae maioris et Lithuaniae, initus aac confir matus consensus est. Cons. Eccl Polon. Laetus Comp. Hist. Univ.

PETRIMANNUS Martinus vide Martinus.

PETRINA Urbs Croatiae munita in limite Turcico ad Colapim fluv. sub Austriacis. Capta et fortiter recepta.

PETRINUM oppid. cum arce Campaniaeapud Sinuessam urbem excisam. Horat. Ep. 5. l. 1. ad Torquatum, v. 4.

Vina bibes iterum Tauro diffusa, palustres
Inter Minturnas, Sinuessanumque Petrinum.

Rocha di M. Dragone, teste Cruquio [orig: Cruqui˘]. Petrinum etiam, inquit Ferrarius, oppid. amplum Salentinorum apud Neritum urbem 3. mill. pass. distans, Aletium versus 13.

PETROBURGUM urbs Angliae episcopalis inter Bedfordiam 24. et lincolniam 40. milliar. Vulge Peterborough, ad Ninum fluv. in Comitatu Northantoniae, 34. milliar. Angl. a Lincolnia in Meridiem, Huntingdoniam versus 13. paulo plus ab ora Oceani German. in Africum. Baudrand.

PETROCIA vulgo PEIRUSSE, vetustissimum castrum Arverniae superioris, bello [orig: bell˘] contra Waifarium, Aquitanorum Ducem a Pipino Francorum Rege captum. Egin hardus Annal. An. 767.

PETROCORIENSIS Provinc. Aquitaniae, satis ampla irrigua, montosa quidem et aspera, fertilis tamen: fontibus salubribus abundans, metallorum ferax. Sub Comitibus propriis, asque ad Carolum VI. sub quo Duci Aurelianensi concessa, postea coronae unita est. Inter Lemovicensem et Cadurcum provincias ad Ortum, Ingulismensem ad Boream; Agennensem ad meridiem, et Santonensem ad Occasum. Eius Urbes praecipuae Sarlatum, Bergeracum, et caput, Petrocorium seu Vesunna, an a Venere ibi culta? quae satis ampla et culta, Episcopalis, ad illam fluv. sedet, 2. leuc. a Burdegala in Caeciam, Lemovicum versus, 13. a Tutela in Occasum, 10. ab Inculisma in Meridiem. Inscriptionibus, Amphitheatrorum ruderibus etc. antiquitatem testatur. A Barbaris saepe vastata, bellis civilibus quoque gravia passa est. Caesar, l. 7. Comm. c. 75. Plin. l. 4. c. 19. Ptol. l. 2. c. 7. Sidon. Apollin. ep. 11. l. 8. Scalig. l. 8. de Emendat, Tempor. Boirius, Antiq. Petrocor. Ioh. Puteanus, de Episcop. Petroc. Morerius. Vide Petrocorii. PETROCORII, seu PETROGORI Plin loc. cit. populi et arbs Galliae Aquitanicae. Populi les Perigourdins, et regio Perigord appellatur; urbs vero quae Aimoino et aliis posterioribus Petrogoricum, et Petrogorica, vulgo Perigieux, inter Burdigalam 20. et Lemovicos, 12. leuc. quot ferme ab Engolisma [orig: EngolismÔ] Ferrar. Vales. de illis haec habet: qui Caesari in l. 7. Bell. Gall. c. 75. Petrocii, vel potius Petroeii, i. e. Petrocorii, Straboni quoque Petrocorii dicuntur *petroko/rioi, adnumerati 14. Gentibus Aquitaniae Iulianae conterminis, eique ab Augusto attributis et adiunctis: Ptolemaeo sub Cadurcis Petrocorii; Plinio in Aquitania Petrogort. In veteribus Notitiis nunc Petrocorii et Petrocorei; nunc Petrogorii, et Petrogorici; nonnumquam, Petragori, et Petragorici nuncupantur; aliis Petrocori, Petrogori, Petregori: vulgo Perigor dins aut Perigourdins appellantur a Nostris, quasi Petrocoritani. Quibusdam videntur Petrocorii, a petris seu lapidibus nomen accepisse propterea quod eorum ager est lapidosus. Ego Petrocorios nomen esse Gallicum Gontis Gallicae seu Celticae, quae post Aquitaniae


image: s0684b

populis adscripta sit, magis crediderim, nihilque ad petras in summo terrae corio nascentes, vocabulum istud pertinuisse. Petricordios quidam et Petricordiates dixere [orig: dixŕre]. Certe Paullinus, qui libros 6. de Vit a S. Martini, versibus scripsit, et Perpetuo Turonensi Episcopo dedicavit, vocatur Petricordius a patria sua, et in alio vetere codice Petricordias. Petricor dias declinavere [orig: declinavŕre] Nostri (nisi nos codices isti dicipiunt) ut Vasas, Elusas, Atrebas. In quibusdtn tamen membranis vocatur hic Paullinus de Petricordia, h. e. de urbe Petrocoris. Claudio Ptolemaeo Petrocoriorum urbs est Vesuna [orig: Vesűna], *oue/souna In Tabula Peutingeriana dicitur Vesonna sic. Mediolano Santonum, Condate (Cognac,) Sarrum, Vesonna. In Itinerario Aethici, in itinere a Burgidala Argantormagum occurrit Vesunna, inter Aginnum Nitiobrigum et Augustoritum Pictonum, ab Aginno 53. ab Augustorito 49. milibus passuum distans. Vetus marmor ibi repertum urbis meminit hisce verbis: Tutulae Aug. Vesunnae secundus Soter D. S. D. Apud Magnonem, qui suum cuique Genti caput adiungere consuevit, ista legimus: Petragorius, Vesonna. Hodieque haec urbs bifariam dividitur in civitatem veterem et novam: vetus una cum turri veterrima admirandi operis nomen priscum servat, vocaturque Vesuna aut Vesunna, Visune, ut ait Scaliger, quem Savaro sequitur. Addit Scaliger, Augustae Vesunnae Petrocoriorum vetustissimum splendorem testari adhuc Romanas inscriptione, Amphitheatrum, et turrim, quae sola nomen Vesunnae retineat. In veteri capite Basilicam Stephani Martyris, quae maior Ecclesia erat, et Episcopium amplissimum Calviniani everterunt. Avesunna Vesunnici Sidonio dicuntur ep. 11. l. 8. Vesunnae incolae, urbis ad flumen Ellam positae. In veteribus Notitiis provinciarum et civitatum Galliae civitas petrocoriorum appellatur variis corruptisque nominibus, ut supra indicavimus, et provinciae Aquitanicae 2. civitas sexta ac ultima nominatur, uti et in Chronico Roberti. Sed apud Gervasium Tisleberiensern et in recentioribus Notitiis eadem urbs penultimum obtinet locum, Aginno, quod mireris praeposita. Recte autem Ios. Scaliger, in expositione Notitiae Galliarum, civitatem Petrocoriorum Episcopatum Petrocoriorum urbis interpretatur; et civitatem nunc Episcopatum, nunc pagum exponit. Quippe in Notitiis civitas non modo urbem caput Gentis, aut unum ex capitibus, sed etiam totum rubis agrum pagumve aut Dioecesin designat. Postea Vosunna nomen vetus deposuit, et exemplo [orig: exempl˘] multarum Galliae urbium, Gentis cuius erat caput nomine censeri maluit, dicique Petrocori et Petrocorii, vulgo Perigueus. Sic Sulpicius Severus in l. 2. Historiae Sacrae, Paternum a Petrocoris Sacerdotio pulsum tradit. Apollinaris Sidonius Petrogoros in ep. 6. l. 7. appellat. Paullinus Presbyter apud Gregorium Pegasium Petrocoriis praeter ceteros Sacerdotes Fide ac religione floruisse aetate sua [orig: suÔ] scribit. Fortunatus l. 4. Carmine 8. Chronopium Episcopum civitatis Petrocoricae mortuum laudat: quae urbs ita in priscis Conciliis appellatur; urbs Petrecors, in gEstis Pippini Francorum Regis; civitas Petragorica Aimoino, Hugoni, Roberto, Gervasio, ceterisque recentioribus. Petrocori nunc duas Dioeceses continent: Petrocoricam veterem, Sarlatensem recentiorem, ex Episcopatu civitatis Petrocoricae detractam. Pagus Petrocoricus, vulgo dicitur le Perigord, quafi Petrigordius, et in superiorem in ferioremque dividitur, Petricordia tellus Theodulfo dictus. Hunc Pagum Petregoricum appellat Gregorius, quem Gesta Dagoberti et Aimoinus sequuntur; Petrocorecum, et Pagum Petrocoreum Fredegarius; petregoricum, et pagum Petrocorrecum Gesta Pippini Francorum Regis; territorium Petragoricum Eginhardus; Petrocoricum recte veteres rerum Pippini Annales, Hic Pagus ante ann. 300. Pierregort, et Peregort dicebatur. Ex quibus intelligitur, ut in priscis Notitiis, sic a veteribus rerum Francicarum scriptoribus nomen Gentis Petrocoriorum vel Petrocororum varie esse corruptum, et nunc Petrogoros, nunc Petragoros, et Petregoros multo saepius quam Petrocoros eos appellatos fuisse. Vales. Notit. Gall.

PETRODAVA Daciae oppid. Ptol.

PETROMANTALUM oppid. Galliae Celticae ad Sequanam fluv. a Lutet. Paris. ad 22. leuc. Rothomagum versus, Meulano oppido propinquum, 4. leuc. distans. Quibusdam est Mante, melius Medunta; vide ibi. urbs Carnutum ad Sequanam nunc in provinc. Insul. Franciae. Suntque qui credant Petromantalum oppid. Fuisse Velocassium, ubi nunc Magny oppid. Vulxini Francici, 14. leuc. a Lutetia in Circium. Rothomagum versus 4. a Medunta in Boream, Gisorium versus. Baudrando Valesio in Notit. Gall. a petra seu monte saxeo ad quem situm est, ita dictum: vulgo Mante. Robertus Abbas Montis S. Michaelis in Chronico, Meduntam vocat, nec non Medantem, et Medantiam: inter quam et Paceium Marcam ponit, i. e. limitem Franciae atque Normanniae: Medantense castrum nuncupant litterae Philipli I. Francorum Regis. Meduntam appellitant et Willelmus Armoricus in Philippide, Samson, Remensis Archiepiscopus, ceterique recentiores; Medantam Ordericus in l 12. Radulfus de Diceto Mantuam mendose; castrum Meduntense Sugerius in Ludovico Crasso; Medontam Robertus Comes Mellenti in litterissuis; castrum Medantam Ludovicus Francorum Rex A. C. 1171. auctor Chronici Fontanellensis, cuius aliquot paginas Andreas Chesnius edidit in tomo II. Rerum Francic. a Chronico Fontanellensi Lucae Acherii Plane diversas, Petromantalum non pro Medunta sed pro Pistis accepit, his verbis: Pistae castrum, quod olim Petremamulum vocabatur: ubi legendum Petremantalum vel Petromantalum. Sde cum Aethicus Petromantalum vel Petromantalium nunc inter Rotomagum et Luteciam; nunc inter Caesaromagum Bellovacorum et Brivam-Isarae ponat, atque a Rotomago 16. mill. passuum distare noter, a Lutetia 29. a Caesaromago 17. a Briva Isarae 14. nemo non videt hunc Petromantali situm nequaquam In Pistas, sed in Meduntam apprime convenire. Meduntensibus sua erat, ut usitato [orig: usitat˘] utar nomine, Communitas vel


image: s0685a

Communia. In quibusdam litteris quas in Chartario fiscannensi legi, haec reperio. Actum est hoc N. Maiore communitatis Meduntae. istis Paribus, Otone de Ver, Gaufrido [orig: Gaufrid˘] Familia, Huberto [orig: Hubert˘] de Arnovilla, Bartholomaeo [orig: Bartholomae˘] Peilecoc. Unde apparet oppidanis, qui communitatem habebant, Maiorem suum et Pares seu Scabinos suos, h. e. Iudicem et assessores fuisse. Proxima est castro Meduntae Medunta Villa, Mante la Ville, eo [orig: ] cogno mine a Medunta castro distincta, quod olim Mante la Chasteau cognominatum esse non dubito: sicut cognomen docet huiusce vici ei proximi, qui Medunte Villa nuncupatur. Sic Nelfa castellum, et Nelfa villa, Gomedus castellum, et Gomedus villa, Malliacum castellum, Malliacum villa, ac plurima alia loca, alia aliis vicina, et his cognominibus distincta occurrunt in Gallis.

PETRONAS primus fuit, qui infirmos exerceri debere docuit. Post quem Prodicus sive Herodicus, cursibus et luctationibus febrientes tantum non exanimavit: ambo ab Hippocrate l. 6. Epidem. sect. 3. Aphor. 23. circa hoc dogma vehementer exagitati. Petronam vero imitatus posterioribus saeculis Asclepiades, ut hominum aucuparetur favorem, non modo languentibus varias exercitationes, ad voluptatem porius, kquam ad sanitatem spectantes, indulsit, verum etiam (quod elegantissime scripsit Celsus cubantis quoque luxuriae subscripsit: ut non sine ratione Plinius eum iucundum curandi modum calluisse praedicaverit. Vide. Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 4. c. 7. PETRONIA familia Romae nobilissima: e qua Marnetini, Septimiani, Turpiliani; Volusiani, etc. Consul. aliique viri clarissimi. Vide infra. PETRONIA uxor Vitellii privati adhuc. quod eam Dolabella in matrimonium pestea accepit, non ultima fuit causa, cur Dolabella, iussu Vitellii, occideretur, Tacit. Hist. l. 2. c. 64.

PETRONIA fluviolus Latii ad Romam fluens in Tiberim, quem magistratus in campo aliquid acturi transibant. Festus.

PETRONIUS [1] Episcopus Bononiensis. Scripsit de Electione Episcoporum. an potius pater eius? Gennad. de Vir. Illustr. qui Ptronius quoque dictus, praefectus Praetorio fuit, virtute et eloquio [orig: eloqui˘] illustris. Obiit, sub Theodosio et Valentiniano 3. Eucher. Lugdun. Ep. ad Valerian. Honorat. Augustod. de Lum. Eccl. etc.

PETRONIUS [2] Aegypti praefectus ab Augusto missus Cornelio Gallo successit, adversus Aethiopas bellum gessit, quibus regina Candace imperabat, virili quidem animo [orig: anim˘] mulier, sed altero [orig: alter˘] capta oculo [orig: ocul˘], Strabo l. 17.

PETRONIUS [3] Aelii beneficio ex humill loco ad equestrem ordinem pervenerat; mox cum Aelius Placentiae, ne in manus hostium veniret, gladio incubuisset, Petronius quoque, qui morientem iuverat, super eum cecidit. Val. Max. l. 4. c. 7. de Amicitia, ex 5.

PETRONIUS [4] pater Vespasiani Caesaris.

PETRONIUS [5] tribunus legionis a Parthis cum Crasso interemptus. Polyaen. l. 7. c. 41.

PETRONIUS [6] Syriae Praefectus, quem Caligula iussit, ut statuam suam, in templo Hierosolymitano, collcaret. Ioseph. l. 18. c. 11. Antiq. Iud.

PETRONIUS [7] Norici procurator, qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur, Tacit. Hist. l. 1. c. 70, PETRONIUS Poeta, cuius aliqua de medicina versibus conscripta, ad nostram aetatem pervenerunt, Volaterran.

PETRONIUS [8] C. aut T. Arbiter, Poeta sub Nerone, qui Principis sui vitam sub exoletorum nominibus descripsit. Proconsul Bithyniae, postea Consul Elegantiae Arbiter, Tacito dicitur Annal. l. 16. c. 18. ubi narrat, ut se erudito [orig: erudit˘] luxu perdiderit. Non minus Nequitiae Arbitrum dixeris; scriptorem, ut iam alii dixere [orig: dixŕre], purissimae impuritatis. Aemulum nactus Tigellinum, qui voluptatum scientia [orig: scientiÔ] ab illo superari aegre ferebat, coniurationis in Caesarekm accusatus, et in custodiam coniectus est. Ubi, venis incisis, obiit: libro [orig: libr˘] suo [orig: su˘] propria [orig: propriÔ] manu obsignato [orig: obsignat˘] et ad Neronem misso [orig: miss˘], sed vase 300. sestert. confracto [orig: confract˘], ne id Imperator sibi vindicaret. A. C. 66. Hunc quidam Massiliensem, quidam Provincialem faciunt,interim certum nobilissimam Petrontorum Romae familiam fuisse. De eo iudicia veterum ac iuniorum accurate editores collegerunt. Ubi plures Petronios invenias. P. Petronium, Rhetorem: Alium Grammaticum. Vide Petronius Episcopus, alium Afranium: Alium, dictum Indum: alium cognomine Antigenidem, Pisauro [orig: Pisaur˘] oriundum: C. Petronium Hilarium, ex eadem [orig: eÔdem] urbe: petronium Apollodorum, Maxim. Pontif. Apud Romanos ethnicos, etc. Vide Tacit. Annat. Plin. l. 37. c. 2. Fulgent. l. 1. Myth. Sidon. Apollin. Car. 9. ad Mag. Felic. et ad Narbon. Lil. Giraldum, in vita Poet. Pet. Pithoeum, Binetum, Bellovacen. Ianum Douzam, Guirandum, Scaligerum, Lipsium, bourdelotum, Turnebum, etc. Notis in. Petron. etc. Nic. Lloydius.

PETRONIUS [9] praenomine Caius, erudito [orig: erudit˘] luxu notus et ignavia [orig: ignaviÔ], ad famam et Proconsulatum Bithyniae, denique consulatum pervenit. Posthaec arbiter elegantiae Neroni assumptus, aemulatione Tigellini, amicitiam Scevini obiectantis, corrupto [orig: corrupt˘] ad indicium servo [orig: serv˘] ademptaque [orig: ademptÔque] defensione et maiore parte familiae in vincula rapta [orig: raptÔ] eversus. Vide Tacit. l. 16. 18. 19. Annal. vide supra, et voce Caius.

PETRONIUS [10] Didius Severus ex Clara Aemilia, pater fuit Didii Iuliani, qui post Pertinacem Imperium est adeptus. Vide Ael. Spartian. in huius Vita. c. 1.

PETRONIUS [11] Diodorus medicus, scripsit Antilegomena, citat ur a Plinio l. 20. c. 8.

PETRONIUS [12] Granius Centurio octavae legionis sub Caesare


page 685, image: s0685b

Gallico [orig: Gallic˘] bello [orig: bell˘] militans, cum navis eius, qua [orig: quÔ] Quaestor designatus in Africam vehebatur, in Scipionis potestatem venisset, et ceteris interfectis, Quaestor Scipio incolumitatem polliceretur, respondit, Caesarianis aliis incolumitatem dare, non accipere consuevisse: Quo [orig: Qu˘] dicto [orig: dict˘] se gladio [orig: gladi˘] transverberavit, Plut. in Caesare.

PETRONIUS [13] Iunior inter occisos a Severo Imperatore apud Ael. Spartian. c. 13.

PETRONIUS [14] Maximus Consul sub Valentiniano Imperatore binis vicibus; primum quidem A. C. 433. cum Theodosio: iterum decennio post, cum Paterno. Unde Tironi Prospero in Chronico Pithoeano, Vir dicitur gemini Consulatus et Patriciae dignitatis. Servat memoriam eius praegrandis nummus aereus, ad Sidonium Sirmondo laudatus; cuiusantica facies Valentiniani vultum exhibet, cum solita Inscr. DN. PLA. VALENTINIANUS. P. F. AUG. altera Petronium Maximum, Senatorio [orig: Senatori˘] seu potius consulari habitu in sella sedentem, volumen dextra [orig: dextrÔ], laeva [orig: laevÔ] scipionem cum aquila tenentem, nomine hinc inde adscripto [orig: adscript˘], PETRONIUS MAXIMUS, V. C. CONS. quo [orig: qu˘] quidem numismate eum simili pene honore, quo [orig: qu˘] Bonisaoium, prosecutus est Imperator, quam ille tamen accepti beneficii gratiam male tandem rependit. Vide Car. du Fresne Dissertatione de Inferioris aevi Numismatibus num. 61.

M. PETRONIUS Passer memoratur Varroni de R. R. l. 3. Fors hic est M. ille Petronius, qui Catonem a Caesare Consule in carcerem duci iussum, sequutus est. Quumque Caesar increparet, quod ante senatus dimissionem digrederetur. Malo, inquit, esse cum Catone in carcere, quam hic [orig: hţc] tecum.

PETRONIUS [15] Perpenna Constantinianas Thermas in pristinum splendorem restituit.

PETRONIUS [16] Priscus disiecta [orig: disiectÔ] conspiratione Pisoniana [orig: PisonianÔ], in insulas Aegaei maris a Nerone reiectus, 1. 15. Annal. c. 71.

PETRONIUS [17] Turpilianus Consularis, Consul fuit Anno urbis 814. Successor Suetonio Paullino legato, in Britanniam a Nerone missus; qui non irritato [orig: irritat˘] hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imposuit, Tacit l. 14. Annal. c. 39. Huic Nero post detectam ac dissipatam con iurationem Pisonianam triumphale decus tribuit, l. 15. Annal. c. 71. Galba ex Hispania in urbem veniente tamquam Neronis dux occisus est. Idem Hist. l. 1. c. 6.

PETROSA oppidum Pedemontii.

PETROSACA parva regio Arcadiae, Steph.

PETROSELINUM quasi praecipui usus in condimentis, recentioribnus Graecis kodi/menton dictum est. Vide infra in voce Pigmentum seu Pimentum, et de Petroselino, pluraapud Salmas. ad Solin. p. 1268. et seqq.

PETROSIDIUS praenomine Lucius, aquilifer, qui cum Ambiorigis magna [orig: magnÔ] multitudine premeretur, aquilam intra vallum proiecit, ipse pro castris fortissime pugnans occiditur, Caesar l. 5. comment. c. 36. a quo mons maximus circa Leodium Petrosius appellatur.

PETROSSA insula Ciliciae, Stephan.

PETROVARADINUM oppid. Hungariae inferioris ad Danubium, in Comitatu Sirmiensi, inter Taurunum ad Ortum, et Sirmium ad Occidentem, 25. mill. pass. utrinque, sub Imperatore.

PETRUS [1] nomen unis Apostoli ex duodecim, a Christo Domino suo sic nominati, Ioan. c. 1. v. 43. qui primus Simon dicebatur. Ceterum de vira et gestis Sancti Petri, vide Salmeronem Tom. 12. Tract. 60. p. 387. Compendium eius historiae hoc est: Bethsaida oriundus, Simonis nomen habuit, Petrus postea dictus, cum ab Andrea fratre, ad Christum adductus, ad Apostolatum vocaretur, Ioh. c. 1. v. 43. Christo, in Mari occursurus, timuit, Matth. c. 4. v. 30. Illum, veram et unicam Ecclesiae petram confessus, Matth. c. 16. v. 16. factus est unus, ex duodecim fundamentis Ecclesiae, Ephes. c. 2. v. 20. Apocal. c. 21. v. 19. exsistente univo [orig: univ˘] imo [orig: im˘] Angulari lapide Iesu Christo [orig: Christ˘], Ephes. c. 2. v. 20. Obiurgans Christum, de imminente sua passione verba facientem, Satanas a mitissimo Agno appellatus est, et ab ipso abscedere iussus, eodem. Matth. teste c. 16. v. 23. Eius gloriam vidit, cum Iacobo et Iohanne, c. 17. v. 1. Nihilominus; quae hominis infirmitas est, cum sibi relinquitur, Dominum suum tertia [orig: tertiÔ] vice abnegavit, Matth. c. 26. v. 69. et seqq. postquam, non exspectato [orig: exspectat˘] ipsius iussu, in Malchum gladium strinxisset. Ad paenitentiam admissus, Apostolatui, quo [orig: qu˘] exciderat, restitutus est, Ioh. c. 21. v. 15. Post ascensionem Christi, cuius testis erat cum reliquis Apostolis, Actor. c. 1. v. 13. cum iisdem Spiritus sancti donis cumulatissime perfusus, c. 2. v. 14. magno [orig: magn˘] Zelo [orig: Zel˘] contionari, miraculisque doctrinam Euangelli confirmare coepit. Concilio I. Hierosolym. in quo Praesidem agebat Iacobus, Actor. c. 15. v. 13. columma dictus, iuxta Petrum et Iohannem, Galat. c. 2. v. 9. interfuit. Concreditum dein sibi Apostolatum Circumcisionis, Galat. c. 2. v. 7. ficut Euangelium praeputii Paulo, e tertio caelo reduci, egregie obivit, nisi quod, dum in illorum gratiam cum Gentibus edere renuit, increpitus est, Gallat. c. 2. v. 11. et seqq. a paulo, Gentium Apostolo. Divinas dein Epistolas suas binas, ad advenas dispersionis, per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam et Bithyniam scripsit: in quibus Unicum illud animarum nostrarum lu/tron, Sanguinem pretiosum agni inculpati, et incontaminati, CHRISTI, 1. EP. c. 1. v. 19. unicum medium Christum cognoscendi, firmissimum illum sermonem, vel lucernam in obscuro loco splendentem, etc. 2. Ep. c. 1. v. 19. fidelibus inculcat: de Antichristi initio, indole, artibus et poena eosdem praemonet, 2. Ep. c. 2. etc. An Romae fuerit? desceptatum iam olim acriter. Saltem non Ecclesiam illam fundasse [orig: fundÔsse], vel sub Claudio ibi fuisse, ipsa series historiae Actuum


page 686, image: s0686a

Apostolicorum collata cum Epistola ad Galatas et ad Romanos, evincit: Raptum eum Romam Persecutione I. sub Nerone fervente, cum Paulo, aliisque fidelibus, ex Provinciis martyrioque [orig: martyri˘que] ibi coronatum, An. 67. Imperii. Neronis A. 13. quidam volunt: post quam Ecclesia florentissima, vel a Barnaba sub Tiberio, vel a Spectatoribus Missionis Spiritus Sancti domum reducibus, vel ab Andronico et Iunia, cognatis Pauli, vel ab Urbano, Coadiutore Pauli in Christo, fuisset fundata. Paraeus, in 1. c. Rom. Bulling in c. 16. Euseb. l. 2. c. 2. Tertullian. Apol. c. 5. Oros. l. 7. c. 4. Cum reliquis Apostolis et fratribus Domini, sororem uxorem circumduxisse, 1. Corinth. c. 9. v. 5. legitur, cum Paulus caelibem egerit vitam. Haec paulo ante Martyrii coronam nacta est, inclamante B. Petro [orig: Petr˘], O Coniux, memento Domini! Vide Auctores Laeto, Compend. hist. Univ. p. 26. citatos, etc. In I. Eius Epistolam exstant: Alleii Praelectiones, Angl. in fol. Londini. Amesii Lectiones, in duodec. Bibliandri Comm. in octav. Clementis Alex. similiter. Crellii Socin. Commentar. in c. 2. Fevardentius. Folengii Comment. in octav. 1555. Gerhardus, Hegendorffii Annotationes, Basileae 1529. Laurentii Commentarii, in quart. Amstelod. 1641. Lutheri Enarratio, et Maioris. Pareus. Schlichtingius, Socin. Schotani Contiones, in quart. 1644. Franeq. Selnecceri Comment. Welleri Enarratio, in octav. Lipsiae, 1567. 1568. Winckelmanni Comment. in octav. Giessae, 1608. Vide Crowaei Elench. In II. Epist. prodierunt: Amesii Lectiones. Bibliander, Fervardentius. Folengius. Gerhardus. Hegendorffius. Laurentius. Lutherus. Medi Expositio c. 3. Angl. Maior, Pococki in 2. Petri, Sasboldi Explicatio. Schlichtingius. Socin. Schotanus. Selneccerus. Wellerus. Winckelmannus. Ibid. De egregio hoc Apostolo plura apud Clem. Alexandr. tractat. de Sermon. Euseb. in Chron. et Histor. etc. Coeterum, quosdam Dpistolam eius posteriorem reiecisse, docet Euseb. Histor. Eccl. l. 3. c. 24. Contra Acta, item Apocalypsin iactarunt alii, quam in nonnullis quoque Palaestinae Ecclesiis, quotannis die Parasceves, legi solitam, tradit Sozom. l. 7. c. 19. de Actis vero vide Eusebium ubi modo, l. 3. c. 3. Etiam Euangelio [orig: Euangeli˘] Petri usos esse Nazarenos. legas apud Theodoretum Haer. Fab. l. 2. c. 2. Vide Suicerum Thesaur. Eccl.

PETRUS [2] tertius Imperator Orientis, e Latinis, fil. Petri Cortenaei: Maritus primo, Agnetis Niverniae, dein Iolandae Hannonicae, sororis Balduini et Henrici Imperatorum. His, ex parte uxoris, successit, coronatus A. C. 1217. sed a Theodoro Comneno, Principe Dyrrachino, per insidias, in convivio oceisus est, A. C. 1218. Eius primogenitus Philippus. contra Gallos, in praelio ad Bovinas conflixit, in Avenionis dein obsidione, mortuus A. C. 1226. Robertus vero et Balduinus, filii sequentes, prudenti Iolantae matris, imperium tenuerunt. Pater eius filius erat quintus Ludovici VI. Crassi, qui fratri Ludovico Iunior. in Orientem comes, obiit A. C. 1182. aetat. 63. Continuat. Aimonii, Rogerius Hoveden. Guil. Tyr. Histor. l. 21. c. 30. etc. Antissiodorensis quibusdam hic Imperator dicitur, quod socer eius Guido Comes Nivernius, Antissiodorensis etc. esset.

PETRUS [3] I. Arragonum Rex, successit A. C. 1094. patri Sanctio I. in obsidione Huescae occiso. Reparatis viribus, caecidit Maurorum 40000. eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], iterumque A. C. 1096. quatuor eorum Reges confoedeatos superavit, Huesca [orig: HuescÔ]. Navarrae quoque Rex fuit, post Patrem, qui illam agnato suo, Sanctio IV. eripuerat. Obiit A. c. 1104. Successit frater Alphonsus. Roderic. Mariana et Tutquet. Hist. Hispan. Coeterum, cognomen ab Acinace habuit. Cum prius enim Regnum electivum esset, ab Ordinibus is primus impetravit, ut in posterum successivum esset ac hereditarium; atque hinc caput, quod inter leges Aragonum de electione Regis agebat, stricto [orig: strict˘] acinace decidit, inde nomen adeptus. Nihilominus libertati etiam introducta [orig: introductÔ] hereditaria [orig: hereditariÔ] successione cautum, ut videre est, apud Hornium Orb. Imp.

PETRUS [4] II. excepit A. C. 1196. patrem Alphonsum II. Bellum Regi Navarrae, in gratiam Castellani Regis intulit, semper successu secundo [orig: secund˘] rerum usus. Coronatus Romae A. C. 1204. ab Innocentio III. cum reliquis Hispaniae Principibus, foedere contra Mauros inito [orig: init˘], praelio [orig: praeli˘] contra Mahometem Viridem, Maroci Regem prope Sierra Morena, interfuit, A. C. 1212. Albigensibus, ob puriorem doctrinam, gravia passis in Gallia, suppetias tulit. in praelio, contra Simonem Montfortium, occisus, A. C. 1213. Surita Indic. Reg. Arrag. l. 1. Mariana, l. 11. etc.

PETRUS [5] III. post patrem Iacobum I. regnare coepit, A. C. 1276. Navarram frustra oppugnavit: redux, turbis domesticis, quas fratres eius ciebant, exceptus est. Maritus Constantiae, filiae Manfredi Siculi, Carolum Andegav. I. Siciliae regno excutere frustra itidem conatus, Pontifici dein et Michaeli Palaeologo iunctus, Vesperis Siculis, quidquid Gallici nominis ibi terrarum usquam erat, extinxit, ac illo appulsus, Siciliae Rex coronatus est: Carolum Claudum. fil. Caroli Regis cepit, a Martino IV. exeommunicatus, Arragoniae regno [orig: regn˘] Carolo Valesio tradito [orig: tradit˘]: cuius Pater, Philippus Audax, illud occupaturus, Ruscinonensem Comitatum aliaque loca sub potestatem redegit, Petro in praelio occiso, successit in Sicilia fil. Iacobus, in Arragonia Alphonsus. Idem, ut et Fazell. P. Aemyl. etc.

PETRUS [6] IV. cognomine Ceremoniosus, successit patri Alphonso IV. A. C. 1336. Criminosus, potius secundum alios, ob saevitiam, dicendus. Maioricam et Comitatum Ruscinonensem Iacobo Regi eripuit, fratremque proprium Ferdinandum occidit. Bella dein plurima suscepit, sed parum felix. Ambitiosissimus porro, interim literatorum, Astrologorum inprimis, Maecenao: Philosephici lapidis investigationi intentus, ne sacris quidem reditibus pepercit. Obiit Barcinone, A. C. 1387. aetat. 75.


image: s0686b

Surita l. 3. Indic. Mariana l. 15. 16. 17. 18. Hier. Blancus, de reb. Arrag.

PETRUS [7] Crudelis Castellae Rex successit patri Alphonso XI. A. C. 1350. an. aetat. 16. plurium nobilium sanguine, sub initium statim regni, madens. Ductam dein Blancam, filiam Petri I. Comit. Borbonii, triduo post nuptias, in vincula coniecit, ut eo liberius Maria [orig: MariÔ] Padilla [orig: PadillÔ] potiretur. Etiam Iohannam de Castro sibi iunctam, brevi iterum repudiavit. Quibus ut et allis moti Proceres regni, sub auspiciis Henrici et Friderici, fratrum eius, contra ipsum coniurarunt [orig: coniurÔrunt]: sed plurimis illorum, cum Frederico necatis, etiam Blancam Reginam veneno [orig: venen˘] in carcere sustuli: Hinc iterum turbae, quarum caput Henricus, frater eius nothus, qui Bertrandi Guesclini suppetiis nixus, Toleto [orig: Tolet˘] capto [orig: capt˘] tota [orig: totÔ] ferme Castella potitus est. Petrus, ad desperationem adactus, ad Maurorum auxilia circumspexit: transiit in Aquitaniam, et ab Anglis in regnum restitutus est, A. C. 1376. sed ab Henrico Gallicis opibus adiuto, A. c. 1369. in praelio occisus, regnare et saevire desiit. Princeps crudelissimus, qui primariis e nobilitate Hispanica sublatis, ne proximis quidem pepercit. Mariana Hist. Hist. l. 16. et 17. Surita Indic. l. 13. Froissard. l. 1. Argentraeus Hist. Brit. Vita Guesclini etc.

PETRUS [8] Iustus seu Crudelis, Lusitaniae Rex post Alphonsum IV. patrem, A. C. 1357. cum eodem [orig: e˘dem] tempore, Petrus IV. Rex Arragoniae, et Petrus Rex Castellae, saevitia [orig: saevitiÔ] sua [orig: suÔ] Hispaniae graves essent. Interim hic Iustitiae amans, subditos in pace gubernavit, in illos solos saevus, qui patris iussu, pellicem eius, Agnetem de Castro, e medio sustulerant. Obiit A. C. 1367. Mariana l. 17. c. 9. Duard. in Gen. Reg. Portug.

PETRUS [9] Arragonius Rex partis Siciliae, A. c. 1337. post patrem Fridericum, fil. Petri III. Arragoniae Regis, et successorem fratris Iacobi I. nulla [orig: nullÔ] re memorabilis. Obiit A. C. 1342. Villani. l. 11. Fazell. Surita, etc.

PETRUS [10] dictus Alemannus, Rex Hungariae, nepos ex Sorore S. Stephani, huic successit, A. C. 1638. Quod nimium Germanis faveret, pulsus ab Hungaris, A. C. 1042. restitutus est, ope Henrici III. Imperatoris A. c. 1044. Tandem a subditis, in venatione, captus et visu orbatus, obiit. Bertius l. 2. rerum Germ. Bonsin. Hist. Hung.

PETRUS [11] I. Cypri Rex ex familia Lusignana, patri Hugoni successit, A. C. 1360. Infideles Salatia, aliisque locis exuit, A. C. 1362. In Franciam dein profectus, huius Angliaeque Reges Avenione permovit, ut praesente Urbano [orig: Urban˘] V. expeditionis sacrae fidem darent. Paulo post tamen, argento [orig: argent˘] et copiis contentus domum rediit, et Alexandriam A. C. 1365. captam diripuit. A fratris ministris occisus, A. C. 1369. Filius eius

PETRUS [12] II. qui ob aetatem minorem dictus est Petrinus: Obiit A. C. 1382. Stephan. Hist. Cypri.

PETRUS [13] Comes Alenconius, quintus fil. S. Ludovici. Obiit Salerni, A. C. 1283. improlis.

PETRUS [14] I. Dux Borbonius, fil. I. nepos Roberti, e S. Ludovico nati. Cubicularius Galli, aliisque maximis muneribus defunctus, post varia fortitudinis specimina edita, occisus est in praelio Pictaviensi, A. C. 1356. Ex Isabella, filia Caroli Valesii, pater Ludovici II. et septem filiarum.

PETRUS [15] II. Dominus de Bello lusu, quartus fil Caroli I. successit fratri suo, Iohanni II. ingenio [orig: ingeni˘] et auctoritate florentissimus. Maritus Annae, filiae Ludovici XI. Regens erat regni, sub Carolo VIII. Obiit A. C. 1503. Pater Susannae, quae Carolo Connestabili Galliae nupsit.

PETRUS [16] I. Dux Britanniae, fil. Roberti II. Comitis Druidensis. Duxit A. C. 1213. Adelheidam, heredem Guidonis Thuartii, ex Constantia filia Conani parvi, Britanniae Ducis. Obiit in mari, ex Oriente redux. A. C. 1250. aetat. 63. Pater Iohannis I. Russi.

PETRUS [17] II. fratri Francisco II. successit, A. C. 1451. Obiit A. C. 1457. sine liberis. Artus, Comes Richemontius, Connestabilis Galliae, fil. Iohannis V. successit nepotibus suis Francisco II. et Petro II. ex fratre Iohanne VI. Argentraeus et Pazius, Hist. Brit.

PETRUS [18] cognomine pusillus Carolus Magnus, Comes Sabaudiae, septimus fil. Thomae I. Sacris destinatus contra animi propensionem, petiit ab AmAdeo fratre, portionem hereditatis natalibus suis dignam: Animo [orig: Anim˘] et virtute inclitus. In Angliam transiens, Henrico III. a Consiliis et legationibus fuit, variis ab ilklo terris donatus. Bonifacio [orig: Bonifaci˘] dein Amadei filio [orig: fili˘] mortuo [orig: mortu˘] A. C. 1263. revocatus, ad successionem, exclusis nepotibus eius ex Thoma Flandriae Comit. fratre, obiit A. C. 1298. Animosus, prudens, felix aliquot accessionibus auxit Sabaudiam. Guicheno Hist. Sab.

PETRUS [19] I. Episcopus Alexandrinus, post Theonam, A. C. 300. pietate, doctrina [orig: doctrinÔ], constantia [orig: constantiÔ], sub Diocletiano et Maximiano, probata [orig: probatÔ], illustris. Deposito [orig: Deposit˘] Meletio [orig: Meleti˘], Episcopo Lycopolitano [orig: Lycopolitan˘], ob crimina, ab hoc pulsus, fideles ex exilio per literas ad constantiam est adhortatus. Redux, captus et capite truncatus est. A. C. 310. cum Presbyteris, postquam Ecclesiam suam Alexandro Presbytero commendasset, hortatus ut eam ab Ario diligenter tueretur: quod et hic praestitit, De Visione eius, qua [orig: quÔ] Dominus scissam sibi ab Ario vestem, conquestus est, vide Baron. in Annal. sub Dioclet. P. Oros. l. 7. c. 18. Scripsit Canones Paenitentiales, et tractatum de divinitate. Arium excommunicavit, quod Meletii schisma foveret, etc. Euseb. Hist. l. 8. et. 9. Hermant. vita S. Athanasii.

PETRUS [20] II. comes laborum S. Athanasii, huic successit, A. C. 372. ab Arrianis, Lucio [orig: Luci˘] surrogato [orig: surrogat˘], paulo post pulsus. Elapsus e vinculis, Romam venir, usque ad A. C. 377. ubi


image: s0687a

commoratus, quo [orig: qu˘] in Sedem suam rediit. Gregorio Nazianzeno electo Episcopo Constantino politano, gaudium literis testatus est, paulo post tamen Maximo favit. Facilior aequo [orig: aequ˘] in haereticos, Obiit A. C. 380. Gregot. Naz. Orat. 24. et de vita sua. Socr. l. 4. Sozom. l. 6. Theodoret. l. 4. Rufin. l. 2.

PETRUS [21] III. Vide Petrus Mongus.

PETRUS [22] IV. Monothelita, intrusus, sed pulsus A. C. 649.

PETRUS [23] I. Episcopus Antionchenus, vide Petrus Fullo.

PETRUS [24] II. Cardinalis, electionem Nicolai II. plurimum iuvit. Ciaccon. in vit. Pontif. Et quidem id nomen perpetunum Patriarcharum Antionchenorum, in memoriam primi illius sedis fundatoris, Macer in Hierolex. in voce Papa, item in voce Patriarcha, ait.

PETRUS [25] Episcopus Hierosolymitanus, successit Iohanni A. C. 525. Ingens Zelotes: subscripsit tamen ingratus Edicto Iustiniani, contra 3. Capitula evulgato. Obiit A. C. 546. Niceph. in Chron. Facundus l. 1. Eugar. l. 4. Vide Petrus Casa, et Petrus Pala.

PETRUS [26] Pseudoepiscopus Constantinopolitanus, Monothelita, Pyrrtho surrogatus A. C. 653. Obiit A. C. 656. Baronius in Annal. Vide Petrus Thomas.

PETRUS [27] Archipresbyter Romanus, Schismatis auctor, post Iohannem V. a clero, sicut Theodorus aemulus eius, a militibus electus est. Cui tamen Canonis electio finem imposuit. Anastas. in vit. Pontif. Baronius in Annal.

PETRUS [28] Presbyter Ecclesiae Edessanae. Varia scripsit, imprimis epicedium S. Ephremi. Gennad. Catal. Ill. Vir.

PETRUS [29] Abaelardus Abbas. Opera eius, et Heloisae coniugis eius Abbatissae, hic enim libro titulus, prodiere [orig: prodiŕre] Parisiis, A. C. 1616. Vide Abaillardus.

PETRUS [30] Aegidius scripsit Historiam Ecclesiar. Valdensium, ab A. C. 1160. usque ad A. C. 1643. Gall. Genevae impressam, AC. 1644.

PETRUS [31] Alcionius uti doctrina [orig: doctrinÔ] celebris, ita ebriositate infamis. Paul. Iov. elog. c. 121.

PETRUS [32] Alexander Atrebas, Carmelita, scripsit complura, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Gesner. in Biblioth.

PETRUS [33] Alfonsus Iudaeus Hispanus, fide Christi suscepta [orig: susceptÔ], scripsit contra iadaeos: Item de Scientia et Philosophia. A. C. 1110.

PETRUS [34] de Aliaco Cardinalis et Episcopus Cameracensis: Compendio ortus. Docuit Philosophiam et Theologiam Parisiis: dein Eleemosynarius Caroli VI. factus, tandem Infula [orig: InfulÔ] potitus est, A. C. 1398. A Rege maximis negotiis, schismati inprimis quo [orig: qu˘] tunc Ecclesia misere lacerata erat, finiendo adhibitus, magna cum libertate, sed non aequali successu, rem gessit. In Concil. Pisano, a Iohanne XXIV. purpura [orig: purpurÔ] donatus, Constantiensi quoque interfuit, Praeses in Sess. 3. Obiit Avenione, A. C. 1426. icriptis inclitus, quae tamen nondum in unum opus collecta prodiisse, miratur Morerius, in Diction. Hist. Vide ibidem, et Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 5.

PETRUS [35] Amelius Episcopus Semigalliae, in Ducatu Urbinensi, Iter Gregorii 9. Avenione Romam profecti, descripsit. A. C. 1376. Papyr. Massonius in Greg. 9. etc.

PETRUS [36] de Ancharano, celebris Doctor Bononiensis. Discipulus Baldi insignis, a Patribus Concilii Pisani, contra adversarios, adhibitus, Roberti inprimis Bavariae Ducis legatis, acriter obnixus est. Scripsit Comment. in Decretales, et Clementinas: Item Consiliu varia. Obiit Bononiae: iuris Canonici speculum et Civilis anchora, in epitaphio dictus. Forst. et Fichardus, in vit. Iurisc. Puteanus, Hist. Schism. Gesner, in Biblioth.

PETRUS [37] Angelius. Vide Angelius Petrus.

PETRUS [38] Anglus Dominicanus, varia edidit, A. C. 1340. Pitseus de Script. Angl.

PETRUS [39] Antonius Cataldus Professor Bononiensis, Mathematicis scriptis in signem Famam adeptus.

PETRUS [40] Antonius Petri et P. A. Rusticus, ille ICtus Placentinus, hic Medicus ex eadem urbe, ambo scriptis inclaruerunt.

PETRUS [41] Apamaeensis Eutychianus et Acephalus, in sedem urbis huius intrusus, sanctos Canones reiecit, Praesulum Orthodoxorum nomina eradi iussit, heterodoxis substitutis et iunctus Severo Antiocheno, in Syriae Monachos, immaniter saeviit. Condemnatus, in Synodo Constantinopolitana a Mena instituta, A. C. 536.

PETRUS [42] Appianus dictus Binewiz, Leisnicia [orig: LeisniciÔ] misnicus, illustris Mathematicus, Caroli V. faverem meruit Auctor Cosmographiae, aliorumque scriptorum egregiorum. Obiit Ingolstadii. ibi Professor. A. C. 1552. Inter Scripta eius Opus Caesareum Astronomicum pro quo 3000. aureos nummos ab Imperatore dono [orig: don˘] accepit, etiam Equestri dignitate ab eo exornatus. Vide Anton. Teissier Elogris Volum. 1. at infra Philippus Appianus ubi et alia eius scripta recensentur.

PETRUS [43] Apollonius Collatius Presbyter Novariensis. Scripsit Poema de obsidione Hierosoymae libris 4. saeculo [orig: saecul˘] 15. Vide Barth. Advers. l. 23. c. 27. Margarinum Bignium, in Ind. Chron. Bibl. PP. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 10. et de Poet. c. 5. etc. Frigidiusculus Poeta, et alicubi infelix. Scaliger de Poet: Opus eius Antverpiae, ab Adriano Vander Burch, Brugensi, editum. etc.

PETRUS [44] Aponus Patavinus cognomine Conciliator, Philosophus et Medicus, inter primos sui saeculi, Astrologus non ignobilis, a Pontificibus et Italiae Principibus maximi habitus. In illo ignorantiae saeculo, velut sidus, emicuit: Obiit A. C. 1316. antequam Inquisitioni subiceretur, quod magiae suspectus imperitis esset. Nihilominus effigies eius exusta, et tres librorum eius, nempe Heptameron: Elucidarium Necromanticum P. de


page 687, image: s0687b

Abano, et Liber experimentorum mirabilium de annulis, secundium 28. mansiones Lunae, prohibiti sunt. Scripserat in super de diebus Cri. ticis, Conciliatorem disserentiarum Philos. etc. et opus Rabbi Abrah. Aben Esrae vertit. Eius statuam iussit Fridericus Urbini Dux inter illustrium virorum imagines et senatus Patavinus. inter Livii, Alberti et Iulii Pauli, cum insigni elogio, collocari. Vide Bernardin. Scardeonium. Hist. Patav. l. 2. c. 9. Thomasin. elog. Ill. Patav. Naudaeum, Apologiae c. 14. Iustum Chron. Med. Vander Linden etc.

PETRUS [45] Arablaeus Cancellarius Galliae, sub Ludovico Hutino, Purpuram a Iohanne 22. A. C. 1316. nactus, paulo post obiit.

PETRUS [46] de Aranda Episcopus Calaritanus, Aulae Magister Alexandri VI. risit Indulgentias, carnis esum licitum credidit, Purgatoriumque in ficiatus est. An etiam, unicum prin cipium legis Mosaicae, tria vero Christianae, aliaque erronea statuerit, satisfactionem Christi, et Inferos negando? fides penes auctores. Depositus est, et moli Adriani inclusus, A. C. 1500.

PETRUS [47] Arcudius Prebyter Corcyrensis, a Clemente VIII. magnis rebus adhibitus: ab equo graviter laesus triennio [orig: trienni˘] post, in Collegio Graecorum, Romae, obiit. Scripsit de Concordia Ecclesiae Occidential. et Orient. etc. multaque priscorum opera vertit. Vide Ianum Nic. Erythraeum, in Pinac. I. c. 125. etc.

PETRUS [48] Aretinus Tuscus, ingenio [orig: ingeni˘] magis, quam stirpe inclitus, Poeta ingeniosus et delicatus, sed Satyricus, ne maximis quidem Principibus pepercit, flagellum Principum dictus: ob quam causam a Francisco I. Carolo V. aliis, magni emptus est. Unde ille adeo infolens factus, utaureum cuderet nummum, cum inscriptione: il divino Aretino: et in postica parte: I. Principi tributati da' Popoli, tributano il Servidor loro. Sed aliquoties baculis egregie demulsus, et aemulum nactus Nic. Francum, paulo remissior esse coepit. Opera eius, inprimis, Dialogi, Epistole et Discursus, etc. ob impietatem prohibita. Sub vitae finem composuit, sub nomine Partenii Etiri, quod eius Anagramma est, Paraphrases In Psalmos Foenitentiales, vitas aliquot SS. et cetera. Obiit Venetiis. Epitaphium eius:

Qui giace l'Aretin, Poeta Tosco,
Che d ognun disse malo, fuor che di Dio,
Scusandosi col dir' io no'l conosco.

Laurentius Crassus, elog. Vir. literatorum, Part. I.

PETRUS [49] Arvernus Cominicanus, A. C. 1260. discipulus Thomae. scripsit in Aristotelem, Gesaer. in Biblioth.

PETRUS [50] Aubussonus M. Magister Ordin. Melitens. et Cardinalis, Gallus. Vide Bosium, Nabaratum, Boissatum, et Balduinum, Histor. Melit. etc.

PETRUS [51] Aureolus cognomine Doctor Facundus, Picardus. Archiepiscopus Aquensis, obiit A. C. 1322. Scripsit de immacul. Conceptione B. Virginis, Breviarium Bibliorum, commentar. in Magistrum Sententiar. Vide Morerium in Dict. Hist.

PETRUS [52] de Balsamo, Sebusianus, illustribus natalibus ortus, Archiepiscopus Vesuntinus et Cardinalis, a Duce Sabaudiae ad Concil. Lateranense missus: cum Genevensem Episcopatum vi retinere conaretur, bis a civibus pulsus est. Obiit A. C. 1544. Chiflet. in Vesont. Morerius in Dict. Hist.

PETRUS [53] Barinianus Pisauri natus, Poeta saeculi praeteriti.

PETRUS [54] Bella Pertica Episcopus Antissiodorensis, post Petrum Mornaeum, sub Philippo Pulchro, magnis negotiis adhibitus. Obiit Parisiis, A. C. 1307. Idem.

PETRUS [55] Belonius Doctor Medicus Parisiensis: Itinerarium Iudaeae, Aegypti, Graeciae, Arabiae, etc. edidit. Scripsit etiam de Piscibus, Avibus, etc. Idem Commentar. in Dioscoridem, quem cum Theophrasto Gallice vertit, aliaque egregia. Apud Henricum II. Carolum IX. Cardinalem Turnonium inprimis in magno pretio. Occisus A. C. 1546. Simler. in Biblioth. Gesn /

PETRUS [56] Beneventaus Notarius Innocentii III. collectionis tertiae Decretalium auctor. Cum [orig: Cűm] namque tertiam hanc collectionem adornasset [orig: adornÔsset] Bernardus Compostellanus, ex Registris Innocentii, quae collectio Romana est: offensi Romani, quod usu iudiciorum minus recepta referret, ab Innocentio impetrarunt [orig: impetrÔrunt], ut Pontificia [orig: PontificiÔ] auctoritate aliquaq Collectio cderetur. Quare Innocentius Notarium suum Petrum, anno [orig: ann˘] Pontificats 12. qui fuit Christi nati 1210. operi praefecit; tumque primum auctoritate publica [orig: publicÔ] facta Collectio Iuris Pontificii est. Superiores enim omnes sive Decretorum sive Deeretalium Collectiones privata [orig: privatÔ] solum auctoritate scripserunt et Rescripta ab illis consignata negari poterant, nisi a Scriniariis Ecclesiae Romanae probarentur. Hanc vero Volectionem Petri Beneventani, quinquennio post, quarta Collectio sequuta est, sub eodem Pontifice, circa A. C. 1215. occasione Concilii Lateranensis IV. Vide Gerh. von Mastricht Histor, Iur. Eccl. num. 350. et 351.

PETRUS [57] Berretus Narbonensis Carmelita, Clementis VI. Confessionarius, A. C. 1350. Scripsit Placita Theologica, Repertorium, etc. Gesner. in Biblioth.

PETRUS [58] Bertius Flander, Lugduni Batavor. docuit, libris Orthodoxam fidem tuitus: dein Apostata Parisios venit, inter Cosmogra phos regios a Ludovico XIII. numeratus. Obiit, A. C. 1619. Valer. Andr. Biblioth. Belg.

PETRUS [59] Bertrandus Senior, Cardinalis et Episcopus Augustodunens. fil. Matthaei, ex Agnete l'Empereur. Primo iuri operam dedit, quod diu professus est Avenione, Monspelii, Aureliani et Lutetiae; Philippo Longo gratus, et Iohannae Bugundicae. uxoris eius Cancellarius. Iutisdictionem Ecclesiasticam sub Philippo Valesio magno cum successu tuitus: Scripsit de Origine et usus Iurisdictionum, fundavitque Parisiis Collegium Augustodunense. Obiit A. C. 1348. Huius frater Guilielmus, Episcopus erat Noviodunensis, Morerius in Diction. Hist. Alius,


page 688, image: s0688a

cognomien Ianior, prioris ex sorore nepos, illi in Episcopatu Nivernensi, successit, dein Atrebatensis Praesul factus, purpuram quoque a Clemente VI. accepti. Ad Episcopatum Ostiae postmodum promotus, Carolum IV. Romae coronavit, Idem. Allus, Mutinensis, Domincanus, Concilio, Tridentino interfuit, a Paulo III. miussus; purpuram muneri accepit, a Iulio III. Obiit sub Paulo IV. A. C. 1558. aetat. 57. Ughel. Italia sacra. Petramellarius, etc.

PETRUS [60] Binsfeldius Lucemburgicus, Canonicus Trevirensis. Scripsit Enchiridion Theologiae Pastoralis, etc. Valer. Andr. Biblioth. Belgic.

PETRUS [61] Blesensis Archidiaconus Bathonensis, in Anglia, inter primos sui saeculi. Guilielmi II. Siculi educationi admotus, Henrico quoque II. Angliae Regi gratus fult, Cancellarius Praesulum Londinensium, et Cantuariensium: scripsit nomine Alexandri III. Pontificis ad Suldanum Aegypti. Obiit A. C. 1200. edidit Epistolas, etc. quae A. C. 1667. cum eruditis notis, prodierunt. Matthaeus Paris. Hist. Angl. Baron. in Annal. etc.

PETRUS [62] Blomenvenna Leodiensis, Carthusianus, scriptis clarus, Obiit A. C. 1536.

PETRUS [63] Boistovius Brito, Orator insignis, scriptis inclitus, Gesener. in Biblioth. Obiit A. C. 1566. Parisiis.

PETRUS [64] de Bonifacis Nobilis e Provincia, Alchymiae et Poeseos peritus. Obiit A. C. 1383. Nostradamus, Vit. Poet. Provinc.

PETRUS [65] Bruniquellus Episcopus Neostadienfis, A. C. 1410. Scripsit historiam utriusque Testamenti.

PETRUS [66] Brunus Carmelita Burdigalensis, scripsit quaedam saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], Lucius in Biblioth. Carmelit.

PETRUS [67] Brusius seu Bruisius, puriorem religionem, per Ann. 20. Tolosae docuit, A. C. 1150. ob id, persecutione saeviente, exustus. Eius tempore Hildegardis Monialis, futuram magnam religionis mutationem praedixit: et Henricus Monachus, Petri discipulus maiori fervore, post Magistri obitum, rem aggressus, Missas pro mortuis, Sanctorum invocationes, Caelibatum, Peregrinationes, etc. oppugnavit, Pontificumque et Anstistitum fastu luxuque damnato [orig: damnat˘], fere Galliam totam doctrina [orig: doctrinÔ] sua [orig: suÔ] implevit, ut Basilicae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus essent. Flacius in Cat. Testium Ver. Mornaeus in myster. p. 683. Bernardus, l. 3. c. 5. Ep. 240. 241. Sermon. 66. in Cant. Quae autem haereses horrendique errores ipsi affinguntur, facile recidunt in calumniae auctores.

PETRUS [68] Brutus Venetus, Episcopus Cattari egregium scripsit contra Iudaeos opus, A. C. 1490.

PETRUS [69] Bunellus Tolosanus, eruditione floruit, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Obiit An. aetat. 47. Taurini. Epistolas eius collegit Car. Stephanus. Vide Scaevolam Sammart. elog. l. 1.

PETRUS [70] Burrus Brugensis, Canonicus Ambianus: floruit saeculo [orig: saecul˘] 15. scriptis inclitus. Obiit A. C. 1507. aetat. 75. Valer. Andr. Biblioth. Belg. Gesner. in Biblioth.

PETRUS [71] Calo Venetus, Dominicanus, scripsit vitam SS. A. c. 1300. Leander Alb. de Vir. Ill. Ord. Dommic.

PETRUS [72] Canisius Neomagensis, Iesuitarum in Germania primus Provincialis, scriptis inter suos celebris; interfuit Concilio Tridentino. Obiit Friburgi, in Collegio a se fundato, A. C. 1597. aetat. 77.

PETRUS [73] Cantor scripsit expositionem in 12. Prophetas minores, item Dictionarium Theologicum etc. Obiit A. C. 1197. Geiner. in Biblioth.

PETRUS [74] Capuanus Cardinalis, a Clemente III. missus, Sacerdotum Caelibatum in Polonia ursit: Et Poloni quidem non aegre paruere [orig: paruŕre], at in Bohemia cum hoc ipsum ageret, parum abfuit, quin a Sacerdotibus occideretur. Eo [orig: ] tempore et Dani Sacerdotes uxoratos habuerunt. Circa A. C. 1190. 1196. M. Cromerus l. 7. Histor. Polon.

PETRUS [75] Carbo Carthusianus Germanus, scriptis clarus. Praeterito [orig: Praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘].

PETRUS [76] Carpentarius Tolosanus, IC. et Advocatus regius. Scriptis inclitus.

PETRUS [77] de Casa Episcopus Vasionensis, cum Patriarchae Hierosolymitani titulo. Scripsit in Magistrum Sententiarum, in Politicam Aristotelis, et Homilias aliquot. Obii A. C. 1348. Columbius, de Episcop. Vasiones.

PETRUS [78] Cassiondorus Italus quod Papam Antichristum esse scripsisset, cum Petro Ioh. Bitterensi Franciscano, refossus et combustus est. Circa A. C. 1300. Laetus Comp. Hist. Univ.

PETRUS [79] de Castello seu Castellanus, Lingo, sub Francisco I. floruit. Humaniorum literarum Parisiis Professor, post Budaeum Regiae Bibliothecae praefuit. Episcopus Aurelianensis tandem factus, Obiit A. C. 1552. Eloquio [orig: Eloqui˘] et elegantiorum literarum peritia [orig: peritiÔ], inter primos sui saeculi. Hospital. l. 1. et 6. Epist. Thuan. Histor. l. 3. Scaevola Sammart. elog. l. 1. etc. Vide quoque Castellanus.

PETRUS [80] Castellonovanus Nobilis et Poeta Provincialis, A. C. 1276. Nostradamus de Poet. Provinc.

PETRUS [81] de Cellis Gallus, Benedictinus Abbas, et Episcopus Carnutensis. Eius libros 9. Epistolarum, edidit Sirmondus eum notis. Scripsit etiam Libr. de Panibus; Mosaici tabernaculi mysticae expositionis libros 2. Item de Conscientia. Obiit A. C. 1187. Moret. in Dict. Histor.

PETRUS [82] Cholinus Tugio Helvetius, Tiguri Professor, A. C. 1540. quosdam libros Vert. Testamenti vertit, Gesn. Biblioth.

PETRUS [83] Chrysologus Archiepiscopus Ravennas, post Ioliannem, A. c. 433. Eius supersunt 176. homiliae. Eutychi Monacho, per literas apud illum conquesto, de Flaviano


image: s0688b

Constantionpol. respondit graviter, A. C. 449. Obiit A. C. 450. Vide Henr. Antissidior. l. 6. vitae S. Germ. Rubeum Hiust. Raven. Ughel. T. 2. Itin. Sacr. Sixtum Senen. l. 4. Biblioth. Sacr. etc.

PETRUS [84] Ciaconius Toletanus, Varro sui temporis dictus; a Gregorio XIII. emendandi Biblia et Scripta Patrum provinciam suscepit; Kalendarium insuper, cum Christoph. Clavio, correxit: modestia [orig: modestiÔ] non minus, quam vasta [orig: vastÔ] eruditione, inclitus. Scripsit, de ponderibus et mensuris: Obiit A. C. 1581. Ianus Nic. Erythraeus, Part. I. Pinaceth. c. 112. Andr. Schott. Vitaeius, Quensted. de Patriis illustr. Viror. Alii. Catalogum scriptorum eius, Anton. Teissier in Elogiis exhibet, Part. I.

PETRUS [85] Cirvellus Arrago, Mathemata Compluti docuit, scriptis inclitus, A. C. 1520. Cardinali Ximenio gratus, Voss. de Scient. Mathem. c. 16. ž. 18. et c. 65. ž. 7.

PETRUS [86] Cluniacensis cognomine Venerabilis, ex familia Comitum S. Mauritii, in Arvernis, proinde et Petrus Mauritius dictus. Generalis sui Ordinis, A. c. 1122. post Hugonem II. cuius disciplinam, negligentia [orig: negligentiÔ] Pontii, unius ex antecessoribus, collapsam restituit: Petro de Bruis, et Henrico Monacho, purioris doctrinae egregiis praeconibus, obnixus, in Provincia, Occitania et Aquitania. Obiit A. C. 1157. Scripta eius, cum notis Duchesnii, prodierunt, A. C. 1614. Vide Bernhard. Ep. 277. et 283. Henric. Gandav. c. 29. Matth. Parisiens. etc. Continent 6. libros epistolar. librum contra Iudaeos, alium contra Petrum Bruisium; Sermonem de Transfiguratione, Libros 2. de miraculis sui temporis: Carmina et Hymnos: Statuta Cluniacenhsia, etc.

PETRUS [87] Collumierius Gallus, Cardinalis et Archiepiscopus Rotomagensis: tuba belli sacri contra Albigenses, Franciscanis infensus, in morte graviter punitus, A. C. 1253.

PETRUS [88] Comestor Trecensis, SS. literarum notitia [orig: notitiÔ] celebris. Cancellarius Ecclesiae Parisiensis, dein Canonicus regular. S. Victoris in eadem Urbe, Obiit A. C. 1198. Scripsit Historiam Scholasticam, quam Gualterus Hunterus, Anglus postea contraxit, etc. non fuit frater Petri Lombardi et Gratiani, cum hic Tuscus, ille Novariensis esset. Voss. de Histor. Lat. l. 2. c. 53. Claud. Hemeraeus. de Academ. Paris. Nicol. Camusatus, An. tiquit. Trecens. Morerius in Diction. Histor.

PETRUS [89] de Corberia Antipapa Iohanni XXII. sub Nicolai V. Nomine oppositus, a Ludovico Bavaro Imperatore postquam hic Romam cepit, A. C. 1329. Cessit postmodum. Villanius, Nauclerus, etc.

PETRUS [90] de Corbolio Canonicus et Doctor Parisiensis, Archiepiscopus postea Senonensis, Obiit A. C. 1222. Rigord. Alberic. Vincentius Bellovac. Trithemius, Antonin. Henricus Gandav. etc.

PETRUS [91] Cornelius Brederodius Haga [orig: HagÔ] Batavus, ICtus muneribus et scriptis inclitus. Valer. Andr. Biblioth. Belg. p. 731.

PETRUS [92] Cottonus Gallus Iesuita, magni inter suos nominis, Henrico M. et Ludovico 13. a Confessionibus: Inter alia, ex Daemone locum Scripturae sciscitatus est, quo [orig: qu˘] Purgatorium probetur. Vide Lud. Lucium Hist. Iesuit. Obiit A. C. 1626. aetat. 63.

PETRUS [93] Craon intiquus Poeta Gallus, A. C. 1250.

PETRUS [94] Cugnerius Advocatus general. Parlamenti Parisini egregia [orig: egregiÔ] Oratione, quae incipit: Reddite Caesari, quae sunt Caesaris, et quae sunt Dei, Deo, Iurisdictionem Ecclesiasticam Regum Principumque superioritati praeiudicare, ostendit, coram Philippo Valesio Rege A. C. 1329. temerariam usurpationem illam vocans, et in Praesulum mores acriter invectus: Inter haereticos propterea relatus, Moret. in Dict. Hist.

PETRUS [95] Cunaeus Flissinganus, Medicus et ICtus insignis, Graecae insuper, Orientalium Linguar. et Rabbinicorum arcanorum scientissimus: Scripsit de Rep. Hebraeorum, Sardos venales, 7c. Animadversionum libros in Nonni dionysiaca, Satyram Menippaeam, Iuliani Imper. Caesares ex Graeco versos, Exercitation. Orator. lnaugurationem, Commentarium de causis Iuris et Facti, earumque differentiis, Item de Pactis deque rebus creditis: Orationes varii argumenti etc. Fuit autem Latinae Linguae primum, ab A. C. 1611. dehinc Politices in Academia Lugduno Batava Professor, exstinctus et. C. 1638. aetat. 52. ab Adolfo Vorstio, cuius Patri olim parentaverat, funebrioratione laudatus. P. Freherus Theatr o [orig: ˘] Viror. claror. ubi illum Professionem Politices a Taciti interpretatione orsum adnotat, Valer. Andr. Biblioth. Belg. et Franc. Sweertius Athenis Belg.

PETRUS [96] de Dacia Philosophus et Astronomus, A. C. 1300. Scripsit de Calculo seu Computo.

PETRUS [97] Damianus Cardinalis et Episcopus Ostiensis, ex nobilissima familia de Honestis, Ravennae oriundus: Calanmo [orig: Calanm˘] linguaque [orig: linguÔque] inserviit Ecclesiae. Obiit A. C. 1072. aetat. 66. Opera eius Lugduni, A. C. 1623. edita: continent Epistolarum libros 8. Homilias et vitas SS. Historiam Legationis in Gallia obitae, Hymnum de gloria Paradisi, ex verbis Augustini consarcinatum, etc. Voss. l. 2. de Hist. Lat. c. 45. Morerius. Diction. Histor.

PETRUS [98] Diaconus Graecus, cum Graecis ex Oriente, ob controversiam inter Victorem, Concilii Chalcedonensis defenforem, et Monachos Scythiae, contendentes, an dicendum: Aliquem ex Trinitate pro nobis crucifixum esse, obortam, Romam venit. A. C. 519. Scripsit de Incarnatione et gratia Iesa Christi ad Fulgentium et alios Africae Praesules: quod Fulgentio occasionem, de Incarnatione Verbi, scriptum insigne edendi praebuit. Alius, Diaconus Ostiensis continuavit Chronicon Leonis Ostiensis, ab A. C. 1086. usque ad A. C. 1138. Monachus Montis Cassini factus. Scripsit plurima alia, inprimis de Ortu et vita SS. Monasterii Cassiniensis, de Viris Illustribus, etc. Floruit saeculo [orig: saecul˘] 12. Alius saecul. 9. auctor vitae Athanasii, Archiepiscopi


image: s0689a

Neapolitani; Obiit A. C. 872. Gesner. in Biblioth. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 49. Baron. in Annal. Possevin. in appartu, etc.

PETRUS [99] Dresdensis Misnia [orig: MisniÔ] Germanus, puriorem religionem professus, saeculo [orig: saecul˘] 15. patria [orig: patriÔ] pulusus est; hinc in Bohemiam profectus, ibique Euangelium insigni zelo [orig: zel˘] contionatus, scriptis quoque veram fidem defendit; Primus Pragae, sub Uaque Specie corpus et sanguinem Dominicum ministrandum esse docuit, Aeneas Sylv. c. 35. Bonfin. Iohannis Hussi, cum Iacobo Misnensi, Hier. Pragensi, Iohan. Iesnicio, Stephano Paletio, etc. su/nergos2, A. C. 1410. In Misniam reversus, Ludimoderator primum Misniae fuit, dein Chemnicii et Zuiccaviae: Ubi Hymnos Ecclesiasticos, ante introitum templi quibusdam diebus festis decantandos, item de natali Christi Cantica, in quibus Latinis Germanica mixta, quae hodie etiam in usu, composuisse dicitur. Fabricius, apud Bucholc.

PETRUS [100] Durandus Gallus, Poeta. Moret. in Dict. Hist.

PETRUS [101] Eremita Picardus nobilis, multum iuvit Expeditionem sacram, saecul. 11. dum ex Oriente redux, miserum ibi Christianorum statum Urbano II. Exposuit, qui in Concilio Claraemontano, in Gallia celebrato A. C. 1096. relatione Viri permotus, ad liberandum Orientem Gallos cohortatusest. Interim, reditu in terras illas adornato [orig: adornat˘], Petrus animos Orientalium praeparavit, interfuitque praelio prope Nicaeam, in Bithynia commisso, A. c. 1096. dein expugnationi Hierosolymae, per Godofridum Bullionaeum, A. C. 1099. Post quae, in stabilienda iis in locis fide, egregia porro opera [orig: operÔ] navata [orig: navatÔ], obiit A. C. 1115. Guil. Tyr. l. 1. Philipp. Bergom. l. 12. Baron. in Annal. Adrianus Morlerius Antiquit. Ambian. Primus modum orandi per calculos excogitavit. Polyd. Virg. l. 5. c. 9. de Invent. rerum.

PETRUS [102] Espinaeus Archiepiscopus Lugdunensis, eloquens, et eruditus. Purpurae desiderio [orig: desideri˘] impense ardens, cum favore Henrici III. illam nancisci non posset, ratus ab aemulo Espernonio sibi obicem poni, in Ducis Guisii castra transiit: quo occiso [orig: occis˘] in Comitiis Blesensibus, captivus detentus A. C. 1588. mortem, S. Malini nepotis beneficio [orig: benefici˘], effugit. Liberatus postmodum, obstinatissime Ligistis adhaesit, Ducis Meduanii intimus; cui Lugduno [orig: Lugdun˘] semel servato [orig: servat˘], cum secunda [orig: secundÔ] vice resistere civibus frustra conaretur, quo [orig: qu˘] minus legitimo Regi se dederent, maerore animi interiit, a. C. 1599. Thuan. Hist. l. 81. 101. et 122. Avila bell. civ. Gall. etc.

PETRUS [103] Faber Praeses Tolosanus, eruditione, probitate et scriptis inclitus. Scaevola Sammart. elog. l. 4.

PETRUS [104] de S. Fide, Carmelita Anglus, scripsit in Epistolas Paulinas, etc. Pitseus de Scriptor. Angl.

PETRUS [105] Flandrinus Cardinalis, Gallus. Obiit A. C. 1381.

PETRUS [106] Foissaeus seu Foxius, Cardinalis Archiepiscopus Arelatensis et Vicecomes Avenionensis, Adhaesit Benedicto XIII. a quo purpura [orig: purpurÔ] donatus est, usque ad tempus Concilii Constantiensis: Interfuit creationi martini V. et in Arragoniam missum, schismatis ibi extinxit reliquias. Obiit Avenione, A. C. 1464. aetat. 78. Fundator Collegii Foxiani, Tolosae. Item, alius Cardinalis dictus Iunior, fil. Gastonis IV. ex Eleonora Navarraea, prioris ex fratre nepos. Ingenio [orig: Ingeni˘], eruditione et dexteritate agendorum inclitus. Sub Sandaeo, IC. celeberrimo Ticini, Iuri opera [orig: operÔ] navata [orig: navatÔ], Doctor creatus. Obiit A. C. 1490. Vide Moret. in Dict. Hist.

PETRUS [107] de Fontibus Veromanduus floruit sub S. Ludovico. Scripsit opus de Iustitia et Politia, sub titulo, Li liures la Reigne, A. C. 1270.

PETRUS [108] Forcadellus Gallus, Mathematum Professor, Parisiis; maximi sub Henrico III. nominis. Scrisit plurima, frater Iacobi ICti.

PETRUS [109] Forestius Cardinalis, Episcopus Parisiensis, Archiepiscopus Rotomagensis et regni Cancellarius. Ius docuit Aureliani et Andegavi, magna [orig: magnÔ] nominis fama [orig: famÔ]: dein Parisios profectus a Philippo Vales. Advocatus Generalis factus est, inde Insula [orig: InsulÔ] purpuraque [orig: purpurÔque] donatus. Ab Innocentio VI. in Siciliam missus, negotiis etiam maximis subinde in Gallia adhibitus est. Iohanne Rege in praelio capto [orig: capt˘], a statibus regni muneribus exutus suis, Burdigalem se recepit, inde in Angliam transiit, Regis liberationi intentus. Redux, cum sibi insidias strui cerneret, inde in aulam Pontificis, transiit, et prope Avenionem sede sibi selecta, obiit peste A. C. 1361. Frizo Gall. purp. Curvasserius Histor. Episc. Coenoman. Froissardus, Morerius, Dictton. Histor.

PETRUS [110] Fullo, Pseudo-Episcopus Antiochenus. Hic, ex Monasterio quodam Acoemitarum, ob Eutychianismum, exturbatus, Constantinopoli aliquandiu magna vitae liocentia [orig: liocentiÔ] com moratus est; favore dein idem sentientium Procerum in familiam Zenonis, qui Leonis Imperatoris gener erat, irrepsit, eique pietatis externa [orig: externÔ] specie imposuit: Illum postea Comitem Orientis creatum, Antionchiam, ubi Praefecturae sedes, sequutus, Apollinaristis se iunxit, contra Martyrium Episcopum eumque Nestorianism iper calumniam accusatum, sede deturbavit, se ipso [orig: ips˘] intruso [orig: intrus˘]. Post modum vero Episcopatu motus, nihilominus. gratia [orig: gratiÔ] Zenonis, adhuc in urbe remansit, Episcopo [orig: Episcop˘] Stephan o [orig: ˘] ad altare, per subornatos, trucidato [orig: trucidat˘]. Redditus A. C. 482. a Zenone sedi, Calendione Antiocheno [orig: Antiochen˘] in exilium pulso [orig: puls˘]; mox haeresin prodidit, Hymno qui Trisagion dicitur, addito [orig: addit˘]: qui Crucifixus est pro nobis; sic cum Valentinianis, Eutychianis, Apollinaristis et Sabellianis se facere ostendens. Ab Episcopis Orientis monitus frustra, condemnatus est in Synodo Constantinopolitana ab Acacio, quamvis amico, etc. Quae omnia flocci pendens fidelibus molestiam facessere perrexit, etiam Cypri Insulam suae iuridictioni subicere conatus: Dogmata sua quo foecundius spargeret, Xenitam quendam Episcopum Hierapolitanum: quamvis servum natum, et lutraslibus baptismi undis nondum tinctum, creavit. Obiit tandem A. C. 486. Theodoret. l. 1. Nicephor. l. 15. et 16. Baron. in Annalib.