December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0680b

PETASIUS inter Scriptores Chymistas, recen setur Zosimo, w(=n e)=isi *peta/sios2 kai\ *sunh/sios2 oi( qauma/sioi.

PETASO an a peta/zw, dilato? in delitiis Veter. Martial. l. 13. Epigr. 55. cui is titul.

Musteus est: propera, caros nec differ amicos:
Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.

Ubi recentem, succi et saporis plenum, non fumo [orig: fum˘] duratum siccumque probat Poeta. Hodie in Europa Westphalici commendantur: apud Sinenses, Kinhoa sub Chekiang praestantissimos praebet, qui toto [orig: tot˘] illo [orig: ill˘] Imperio [orig: Imperi˘] maximi aestimantur. Auctor Anonymus Sinae et Eur. p. 1157.

PETASUS pileus Thessalicus. Sueton. in Aug. c. 82. Dominon nisi petastaus sub Dio conspiciebatur. Erant autem istiusmodi pilei marginati ac arcendo Soli apprime accommodi, quales nostrates galeri sunt: cum communes pilei margine carerent, sicut ii, in quibus somnum capimus. Aethiopes quoque Petaso [orig: Petas˘] utebantur marginis adeo ampli, ut decem hominibus inumbrandis par esse posset, referente Nicol. Godino [orig: Godin˘] de rebus Abassinor. l. 1. c. 12. De Thessalicis Petasis late disserentem vide Hadr. Iunium Animadvers. l. 2. c. 6. Mercurium petasatum caduceatumque habet Inscriptio lucernae Olybianae, i. e. ut latronum Deum, coopertum caduceique somniferi virtute oculos perstringentem, Fort. Licetus de Lucernis antiq. l. 2. c. 12. sed et Petasus Mercurio ut Deorum nuntio, convenit: proprie enim Petasum, a peta/nnumi, i. e. extendo, dictum, pileum fuisse viatorium, Solem arcentem, indigitat quoque Plautus Prologo Amphitruon. ubi idem, v. 143.

Ego has habebo hic usque in Petaso pinnulas.
Tum meo Patri autem torulus inerit aureus,
Sub Petaso.

Unde Disid. Heraldus ad ista Arnobii l. 6. Cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias aggredi praeparet: Petasi, inquit, et pilei in itinere usus, cum alias raro pileis uterentur. Vide Iustum Lipsium de Amphitheatro c. 19. A forma itaque huius tegminis, per tralationem Petasus dicitur, quod in galeri formam aedificiis superopositum, extensumque est, in metae modum se trahens, Plin. l. 36. c. 13. Item, maius tintinnabulum ad galeri seu Petasi similitudinem factum, Petasum autem a Varrone (verba sunt Hier. Magii l. de Tintinnabulis c. 1.) in tholo huiusmodi instrumentum appellari (si memoria [orig: memoriÔ] fideli in deposito utor) aliquando animadverti: quamquam et in Laconico clypeus aereus, per cuius deductionem ac reductionem calor augeri vel minui consuevisset, sic dicitur; ut apuae Vitruvium, ubi de Balneo agit, perspicere licet. Vide Franc. Swertium Not. in locum.

PETAVIUS Dionyius Aurelianensis Gallus, Iesuita celebris. Emisit A. C. 1627. libros 13. de Doctrina Temporum, quos duobus complexus est tomis. Prior octo libris comprehendit ta\ texnika\ temporum, h. e. quae ad artificiosam Scientiae compagem pertinent: ut de varia horarum, dierum, mensium, annorumque ratione. Quae principia sunt e)pisthmonika\ alterius partis. posterior tomus libris quatuor complectitur ea, quae in ratione Epocharum, atque intervallorum sunt obscura, eoque controversa. His 12. libris accedit decimus tertius, qui a)pote/lesma sive usum fructumque superiorum continet librorum: ac Chronicon est omnis aevi usque ad annum 532. quo pax inita est inter Romanos ac Persas. Postea Idem fecit Rationarium temporum, itidem libris 13. quod saepius editum, correctum, auctum. Eius quoque prdoiit Psalmorum aliorumque Canticorum in Script. paraphrasis Graecis versibus, quae exstat cum interpretatione Latina, 8. Parisiis A. C. 1617. Vossio de Scient. Mathematicis c. 41. ž. 24. Permulta post Scaligerum optime observavit. Sed iudicium interponere difficile inter eos, quorum uterque praeclare adeo de Chronologia meritus est, ut nullis plus haec Scientia debeat. Vide quoque Gassendum in vita Peirescii.

PETAVONIUM alias Superatiorum dictum, oppid. Asturum cis-montanorum in Hispania Tarraconensi, Ptolem. Venenza hodie Ambr. Morali. Ubi nunc vicus Vaneca, in tractu Tierra Cabrera de Leon, in regno Legionensi, in limite Gallaeciae. Baudrand.

PETAURISTARII apud Maternum Firmicum l. 8. c. 15. cit. iidem cum Petauristis, de quibus mox.

PETAURUM Graece pe/tauron vel pe/teuron, tabula seu pertica parireti affixa, ad quam vespere Gallinae se volatu recipiunt, ut pernoctent. Inde pertica vel rota, ad quam Mechanici crurum lascivia [orig: lasciviÔ] culices imitati, saltu se subiciebant, propterea dicti *petauristai\: item Mechanici, quia in machina vel rota se traiciebant, Festus cum Scalig. Inventores primi Germani, unde Germani Petauristae, Amm. Marcellinus. Fuit quoque, ut ait Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 4. c. 21. Petauri ludus admirationis praecipuae, cum per circulos quispiam veloci cursu transvolat corpore ita librato [orig: librat˘], ut non offendat circulum. Meminit huius ludi Manilius Astronomic. l. 5.

Ad numeros etiam ille ciet cognata per artem
Corpora, quae valido [orig: valid˘] saliunt excussa Petauro [orig: Petaur˘],
Alternosque cient motus, elatus et ille
Nunc iacet, atque huius casu suspenditur alter.

In quae verba Ios. Scaliger, Rota, inquit, in sublimi posita a duobus versabatur, alter superne, alter inferne nitebatur; Ita fiebat, ut alternis deiecti nunc penderent, nunc erecti sederent, per eandem rotam etiam corpora contento [orig: content˘] saltu iubiecta traiciebant. Mercurialis ligneam quandam machinam fuisse vult, qua [orig: quÔ] homines rotis quibusdam in aerem iactabantur: ut, praeter vim nominis, Lucilius indicare videtur, versu

Sicuti Mechanici cum alto exiliere [orig: exiliŕre] petauro.

Et Iuvenal. Sat. 14. v. 265.



image: s0681a

An magis oblectant, animum iactata Petauro [orig: Petaur˘]
Corpora, quique solent rectum descendere funem.

Martialis item l. 11. Epigr. 22. v. 3.

Quam rota transmisso toties impacto Petauro etc.

Unde non cricilasiae hoc exercitationis genus assimilari vult, sed potius iactationi illi, quae hodie in iuvenili aetate viget, cum assere funbus quatuor ad laquearia suspenso ibi sedentes pueri aut puellae veluti per aerem iactantur, quod Oscellarum appellatione a Veterib. significatum putat, cuiusque meminit Avicenna princ. quarti tract. 2. c. 13. ubi ad coercendum sudorem laudat, ut aeger ponatur super instrumentum, quo [orig: qu˘] pueri vel Iuvenes solent in aere concuti. Et favet huic opinioni, quod Aelius Stilio apud Festum ait, Petauristas dici proprie Graece quod ii pro\s2 a)e/ra vel pro\s2 au)/ras2 pe/tontai, sive, quod ad aerem vel ad auras volent, quam exercitationem etiam in ludis Gymnicis usurpatam fuisse, apud thracas, Aegyptios, aliosque populos ex Historicis patet. Nec minus istud indicant Augusti atque Tiberii Caesaris nummi, in quibus hunc in modum Oscellarum ludus repraesentatur, qui licet ab hodiernis Oscellis diversus sit, quo ad modum, nihilominus reipsa [orig: reipsÔ] nequaquam distare, solide perspicitur; quod in aere videatur non secus Lusores quassari solitos fuisse, atque nunc agunt qui similiter exercentur. Idem raptorium illud machinam entum, quod Cael. Aurelian. l. 5. Chron. c. ult. vocat Macronsparton, non prorsus absonum ei, et vel ipsummet Petaurum, vel saltem ei non dissimile fuisse, contendit. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 8. Nobilis Petauristae mentio, apud Varronem Ep. ad Caesarem, Convocat Ptolemaeum Cinaedon, Laconicon Petauristea, Diona au)lopoio/n. Per Flammas, accenso [orig: accens˘] Pegmate, librantium se, ut populo oblectamentum darent, Petauristarum, supra laudatus Manilius meminit, l. eod.

Membraque per flammas, orbesque emissa flagrante
Delphinumque suo [orig: su˘] per inane imitantia motu,
Et viduata volant pennis, et in aere ludunt.

Vide quoque supra in voce Pegma: aliquid insuper infra, in Rota.

PETELIA Lucanorum metropolis, occurrit apud Samnites, qua [orig: quÔ] Roma [orig: RomÔ] in Graeciam pedestri itinere itur. Strabo l. 6. hodie Policastro. Boudrando urbs Brutiorum olim, nunc Policastro, castrum parvum in Calabria ulteriore versus montes, et fontes Tacinae amnis.

PETELINUS Lucus apud Romam erat, extra portam Flumentanam. Liv. l. 6. c. 20. hodie nihil eius apparet.

PETELLIDES Gnosius historias composuisse dicitur Hygino in Poet. Astronom. quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] de Arctophylace tractat.

PETENISUS Galatiae oppid. Ptolem.

PETEON urbs Boeotiae, Stephan.

PETERE Gladiatorum verbum, cum ferri mucronem in partem aliquam dirigunt. Cicer. de Oratore, extr. Gladiatores et vitando caute et petendo vehementer omnia faciunt utiliter ad pugnam et ad adspectum iucunde. Ad alia venuste translatum. Idem pro Muraena, Etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum solere petere. Liv. l. 33. Annibalem unum se peti a Romanis non fallebat. Vide: quoque Cicer. in Clodium, C. Nepotem Themistocle c. 2. Annibale. Alios. Claudian. de Bello Getico v. 99.

Nec tanti nomen stirpemque abolere Getarum.
Ut propius peterere [orig: peterŕre] fuit.

PETERMANNI apud Lipsium in Lovan. l. 2. c. 4. homines seu servi S. Petri Lovaniensis.

PETESSONTIUS Cedreno *petisw/nios2, ubi ait, e)n toi=s2 xro/nois2 tou= *mwse/ws2 *ai)gupti/wn e)basi/leuse *petisw/nios2, o( kai\ *faraw/. quod vertitur in Exserptis Latino Barbaris, apud Eusebium Scalig. p. 51. In diebus Mosis Petessontius Pharao regnavit in Aegypto. An idem cum Petesuco sive Tithoe Plinii, de quo mox? Vide quoque supra Palmanothes.

PETESUCUS Rex Aegypti, qui primus in Heracleopolite nomo aedificavit Labyrinthum, Plin. l. 36. c. 13. Vide Petessontius.

PETEUS Ornei fil. Erechthei Atheniensium Regis nepos, ab Aegeo Athenis pulsus, in Phocide consen vit. Pater Menestei, qui bello [orig: bell˘] Troiano [orig: Troian˘], iuxta alios inclaruit. Diodor. l. 1. Vide quoque Ioh. Marsnamum Canone Chron. Sec. VIII. ubi de Aegyptiorum Coloniis.

PETHORA Hebr. [gap: Hebrew] , Bileam Pseudoprophetae patria, memorata Iosuae c. 13. v. 22. et c. 24. v. 9, dicta est quasi [gap: Hebrew] , i. e. domus interpretationis; quia Bileamus, cum celeberrimus Magus esset, Oracula Daemonum, consulentibus ibi, responsa dabat, et illis obscura quaevis interpretabatur. Sic et Chaldaei [gap: Hebrew] pro Schola, vel Academia dicunt. Neque vero insolens fuit ab hac obscura interpretandi facultate, nomina indere; Unde ea ipsa de causa Iosephus, ab Aegyptio Rege, vocatus est [gap: Hebrew] , quod est si interpreteris [gap: Hebrew] vel [gap: Hebrew] , i. e. Interpres. Quo mirifice facit observatio Rabbinorum, qui inter coetera Iosephi nomina etiam [gap: Hebrew] recensent: Et hoc ipsum nomen in Oriente receptum esse, atque in Graecorum *petros2, propter soni affinitatem, transisse; sunt qui velint. Certe Hesychius, *pe/tros2, inquit, *(o e)pilu/wn, o( e)piginw/skwn, et Arator, Petrus Hebraeo [orig: Hebrae˘] agnoscens sermone notat. Qui ambo alludunt ad Hebr. [gap: Hebrew] , quod Graecis e)pilu/ein est seu explicare, resolvere, interpretari, ut Camero ostendit ad 2. Petri c. 1. v. 20. quamquam Heinsius in Nonnum c. 17. nugas et argutias vocet. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 1. c. 5. et 1. 2. c. 4. ubi eodem de Bileamo ei sermo est.

PETIGORES pars Circassiorum; quasi Pient Zeorstki, Polon. i. e. incolae 5. montium. Sunt iuris sui, sub Principibus plurimis; De nomine Christiani. Eorum regio est inter Maeotidem Paludem, Pontum Euxinum, et Colchidem, versus Tanaim et


page 681, image: s0681b

Verdanum fluvios; tota montibus sylvisque maximis horrens.

PETILIA [1] Plinio, l. 3. c. 10. Ptolemaeo, ac Stephano, Magnae Graeciae urbs, non procul a Lacinio promuntorio; a Philoctete condita, a)po\ tou= pe/tesqai, ut volunt, i. e. a volando, quod ex volatu avium sumpto [orig: sumpt˘] augurio [orig: auguri˘], ibi futurae urbi locus sit delectus, inter Siberinam ad Ortum 9. mill pass. et Tabernam ad Occasum 10. 12. milliar. ab ora Sinus Scyllacei in Boream, uti 6. ab urbe Belcastro, quae ex eius ruinis crevit, 90. fere in Caeciam a Policastro, urbe Lucaniae, sed L. Holstenio Petilia fuit, ubi nunc Strongoli, urbs Episcopalis Calabriae. Virg. Aen. l. 3. v. 402.

Parva Philoctetae subnixa Petilia muro.

*pethli/a Straboni. Nic. Lloyd. Vide Petehia.

PETILIA [2] lex de Peculatu, commemoratut Franc. Hotomanno, ex Livio l. 8. c. 54. Auctorem habuit Q. Petilium Tribunum Pl. M: Aemilio [orig: Aemili˘] Lepido [orig: Lepid˘], C. Flaminio [orig: Flamini˘] Nepote Consulib. ita sonans: Vellent, iuberent, quaereretur, quae pecunia capta ablata, coacta ab Rege Antiochosit, quique sub eius imperio fuerint: quod eius publicum relatum non esset, uti de ea re Ser. Sulpitius Praetor urbanus ad Senatum referret. Addit Livius, Omnes Tribus, uti rogas, iusserunt. Praeter quam Legem, nulla fere de hoc crimine, nisi lex Iulia, exstat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 28.

PETILIANI Haeretici malorum contage non inquinari bonos, nec Ministrum impium, Sacramentum ullum valide conferre posse, dictitabant. Gloss. in Can. Dominus declaravit 1. quaest. 1. apud Dominic. Macrum in Hierolex. Vide in voce Petilianus.

PETILIANUM oppid. permunitum Hetruriae, in confinio ditionis Pontificis. Ante proprios habuit Comites e Familia Sfortia, nunc a M. Duce Hetruriae emptum; vix 5. milliar. a Soana in Ortum, 12. ab Acula in Fricum, Orbetellum versus circiter 30.

PETILIANUS Pseudoepiscopus Cirrhae, in Africa, Donatistarum errores tuitus, illos, qui ob peccatum se occiderent, veros martyres esse docuit. Loquax, sed ingenio [orig: ingeni˘] et eruditione mediocri. In celebri illo colloquio, cui Augustinus interfuit, A. C. 411. Donatistarum caput.

PETILII Tribuni plebis, qui P. Cornelio Scipioni Africano diem de Repetundis dixerunt.

RETILIUS scriba qui in agro suo septem libros Pontificum Latinos totidem que Graecos invenit: sed postea septem Graeci a Petilio Praetore Urbano cremati Iunt: Latini magna [orig: magnÔ] diligentia [orig: diligentiÔ] servati.

PETILIUS [1] Balbus vide Caius.

PETILIUS [2] Cerialis legionis nonae in Britannia legatus; postea bellum Germanicum sub Vespasiano administravit. Agresti cultu et notitia [orig: notitiÔ] locorum custodias Vitellii elapsus. Tacit. Hist. l. 3. c. 59.

PETILIUS [3] Rufus Praetorius, qui cupidine consulatus per Seianum adipiscendi, cuius voluntas non nisi scelere quaerebatur, scelerate Titium Sabinum, amicum domus [orig: doműs] Germanici, pervertit. Tacitus l. 4. Annal. c. 68.

PETILIUS [4] Claudius vide Claudius.

PETILIUS [5] Libo vide Marcus.

PETILIUS [6] Spurinus vide Quintus.

PETIMINARII genus *qaumatopoiw=n, de quibus vide supra, ubi de Petaminariis.

PETINA [1] vide Aelia.

PETINA [2] urbec. Istriae, Pedena, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi prope fontes Arsiae fluv. sub Imperatore, 22. milliar. a Pala in Boream, 30. a Iustinopoli in Eurum, uti 15. ab Alpibus et confinio German.

PETINEI et PETINEGI apud Ditmarum l. ult. p. 113. populi sunt, Graeciae citerioris aevi *patzina/kai dicti, de quibus vide Car. du Fresne Glossar. et Not. ad Alexiadem.

PETINESCA seu PETINISCA est Biel, seu Bienne, oppid. olim Sequanorum, nunc Helvetiorum, ad lacum Biellensem, 6. milliar. German. a Friburgo in Boream, Basileam versus, 4. a Soloduro in Occidentem Novocastrum versus. Baudrand. ex Cluverio. Guillimanno est oppidul. Buren, in ditione Bernensium, ad Arolam situm. Gaudardo Petinesca, vel potius Pedinesca eo loci fuit, ubi hodie est viculus Tribey, medio [orig: medi˘] scil. Aventico [orig: Aventic˘] Salodurum usque itinere, non procul a Nidovio, inter Arolam, et fluv. Telam; pagosque Iens et Schwaanden, quousque olim per mediam paludem, antiqua illa Romanorum via, (quae hodieque aliquibus in locis integra apparet, vulgo der Heyden Weg, der Romer Weg, das hobe Gestrass, ) in linea recta pertingebat. Quod probat ex nomine Tribey, quasi Tripes, ex ruderibus aedificiorum, ruinis veteris cuiusdam arcis, variis numismatis ibi repertis, loci com moditate, fossa ex vicina Arula omnis generis mercibus advehendis opportuna [orig: opportunÔ], etc. Vide Iohan. Baptist. Plantinum Helv. Nov. Antiq.

PETIRGALA Indiae intra Gangem urbs, Ptol.

PETISONIUS vide PETESSONTIUS .

PETITOR vide supra Candidatus.

PETITUM Aascha sive Pascha Competentium, dicta olim Dominica Palmarum, quam ob causam, vide supra in Capitilavium.

PETITUS Samuel Gallus, ex nobili et antiqua Parisiis familia, Theol. et LL. Hebraeae ac Graecae Nemausi Professor; edidit, Leges Atticas, cum libro Commentario Opus Iuris, Literarum et Rei antiquariae studiosis utilissimum, quod inscripsit Franc. Augusto Thuano. prodiit illud Parisiis An. 1635. infol. Praeterea Miscellaneorum libros IX. Eclogas Chronologicas, Variarum Lectionum libros IV. Observationum libros III. Postremum et postumum olpus eius fuit in Iosephum, in duo Volum. distinctum. Coeterum, statura ipsi erecta et procera fuit, forma venusta ac eneranda, facies aperta vultusque hilaris semper ac blandus. Vestitu comptus erat,


page 682, image: s0682a

et ad miraculum usque pingebat characteres Graecos, Hebraeos, Latinos. Doctrinam vero eius omnigenam, tacilem, clara, profundam omnibusque numeris absolutam prope noverit, qui penitius introspexerit inexhausto [orig: inexhaust˘] labore facta eius opera, cum Regis privilegio Parisiis excusa, fumtibus Caroli Morelli. Obiit A. C. 1643. aetat. 49. Literatorum decus et ornainentum, pius ille et bonus Petitus: a genero suo Petro Formico Doctore Medico Monspeliensi insigni epitaphio [orig: epitaphi˘] metrico [orig: metric˘] honoratus. Paul Freherus Theatro Virorum eruditione claror.

PETIVERIUS Castrum Ludovicus, cognomine Crassus Francorum Rex, in literis datis A. C. 1119. inter Prioratus 45. Cluniacensis Monasterii in Regno suo positos, ante annos 600. numerat Prioratum de Petiveris: quam Ecclesiam S. Petri Pituerensis in literis A. C. 1130, idem nuncupat; Ecclesiam de Petuerio appellat Honorius Papa II. in literis A. C. 1125. Belsae Pitvertensi nomen suum dedit hic locus, ut Autricum Carnutum Belsae Carnotensi, Castellum Dunum, Belsae Dunensi, ut in Belsa notavi. In literis Leonis Papae VI. inter Villas Ecclesiae Aurelianensis S. Crucis Petuerius numeratur. In literis Eugenii Papae III. datis A. C. 1150. Ecclesia S. Georgii Prvorensis, castrum Pineris, et Piverum Vetus ad Ecclesiam Aurelianensem pertinere dicuntur. Anastasius Papa Pagi Pitverensis, et castri a quo nomen habet, meminit. In pago Pituerensi, tam incastro quam iuxta castrum. In literis Caroli Calvi Franciae Regis Pedeverius vocatur, uti supra Petuerius non semel, in Hugonis Regis Franciae tabulis curtis Peduerius. Legi litteras Philippi Francorum Regis A. C. 1089. datas, in quibus haec verba reperi: In possessione super vadum Pitueris ecclesiam unam. Ludovicus Franciae Rex, Philippi fil. Pontem Piveris memorat, atque Ecclesiam eo in loco ad Cluniacum pertinentem; literae Ioh. Aurelianensis Episcopi, quibus Odo Archidiaconus Maudunensis subscripsit, Ecclesiam S. Petri Pitueris. Incertus Monachus Floricensis in libri de Miraculis S. Benedicti, c. 32. Bosonis Villa quaedam, S. Patris nostri (Benedicti Floriacensis) dicitur possessio, iuxta castrum quod Petueris vocatur, sita: et in c. 11. Tescelinum Petuerensem virum Nobilem appellat, qui sub se Milites haberet. Varie ergo a variis appellatur, et diversas accipit terminationes, Petiveris, Pitiveris, Pedeverius, Peduerius, Petuerius, Pituerius, Petueris, Piveris, Piverum: nunc villa, aut (quod idem est) curtis cognominatur; nunc castrum nobiliore titulo [orig: titul˘] nuncupatur. Petiveris, Pitiveris, Pitueris, aut Petueris, vel declinatur ut navis, et turris: vel certe est sextus casus pluralis a recto Petiveri, et declinatur sicuti Aureliani, Turoni, Parisii. Hoc castrum haud dubie dictum est ab amniculo Pituere, cui pontem habet impositum supra vadum Pitueris, et Pontem Piveris, de alio quam de amne castri Pituerensis accipere non possimus. Vulgo dicitur Putiviers, et vicus ei proximus Putiviers le Vieil, ante An. 520. Piverum Vetus Eugenio Pontifici III. supra dictus. Petiviers, et Pitruters alii scribunt rectius: pro quo plerique Pluviers mendose efferunt. Ab eo castro nomen accepit pagus Petiverensis, vel Pituerensis, Carolo Calvo aliisque memoratus, Le Pituerais: in quo est Ioviacum cum sua S. Andreae ecclesia Baptismali, Iouy en Pituerais vulgo dictum. Ab eodem castro cognominata est olim pars Belsae Belsa Pituerensis. Inter sex Ecclesiae Aurelianensis Archidiaconatus secundum locum tenet Archidiaconatus Pitiverensis, uni Archidiaconatui maiori, seu Aurelianensi postpositus, praelatus caet eris, nimirum Archidiaconatui Belsae, Archidiaconatui Secaloniae, Balgentiacensi, et Solliacensi. Hadr. Vales. Not. Gall.

PETNELISSUS vide PEDNELISSUS.

PETORITUM vehiculum quatuor rotarum: a *te/ssares2, *pi/sures2, *pe/tores2, Osce Petora, i. e. quatuor, Scalig. in Varronem de Re Rust. et in Festum. A. Gellius vero l. 15. c. 30. vocem hanc Transalpinam esse dicit, et Gallicae originis, ex Varrone rerum Divin. l. 14. quo in loco hinc, cum de Petorrito (ita scribit Gellius) dixisset, Lanceam quoque, non Latinam, sed Hispanicam vocem esse, contendit. Et quidem Petorritum Gallicum esse, etiam Quintilianus testatur, l. 1. c. 9. inquiens, Plurima Gallica valuerunt, ut Rheda et Petorritum: quorum altero [orig: alter˘] Cicero tamen, altero [orig: alter˘] Horatius utitur. Horatii locus est l. 1. Sat. 6. v. 105.

---- ---- Plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda Petorrita. ---- ----

Utitur voce Ausonius quoque Ep. 8. v. 5.

Cornipedes rapiant infesta Petorrita muli.

Et Epist. 14. v. 15.

Canteri moneo male nota Petorrita vites.

Vide Gellium loc. cit. ubi de voce hac prolixe admodum disserit, etc.

PETORSI magna et populosa gens Lybiae, Steph.

PETOSIRIS Aegyptius Mathematicus insignis, Plin. l. 7. c. 49. Iuvenal. Sat. 6. v. 581.

---- -- Capiendo nulla videtur
Aptior hora cibi, nisi quam dederit Petosiris.

PETOVIO Colonia et urbs Pannoniae superioris in Stiria [orig: StiriÔ] ad Draum fluv, Petavium Ptolemaeo, Petobio Ammiano, Poetovio Appiano et Antonino, vulgo Petta Laziow et Rhenano. Baudrando urbs Stiriae inferioris in ipso limite Scla voniae, sub Archiepiscopo tamen Salisburgensi 9. leuc. a Celeia in Carciam, totidem a confinio Hungariae in Occasum, Volpia Petavio, in vet. inscr. apud Card. Barberinum, C. Iulio C. f. Petavione, etc.

PEIRA Graece *pe/tra, veteri Graeciae, idem quod rupes. Theocritus,

---- pe/tras2 a)po/komm( a)tera/mnw.

At Graeciae mediae idiotismus pro quolibet lapide usurpavit, etiam pro caementitio et oi)kodomikw=|. Hinc Paulus Silentiarius


image: s0682b

ambonem Sanctae Sophiae e(/dos2 petrai=on dixit, quod ex lapide esset constructus,

*pa=n de\ to\ kalliqe/meilon e(/dos2 petrai=on e)kew=o
*)/enqa sofw=n a)na/gousi qehgo/ra di/nea bi/blwn.

Idemque passim pe/tras2 appellat, marmora caesa ac polita, quibus structum illud aedificium etc. Quo [orig: Qu˘] tundamento [orig: tundament˘] nixus Salmas. verba illa Marci c. 15. v. 46. ubi de Crypta Dominica, *kai\ kate/qhken au)to\n e)n mnhmei/w|, o(/ h)=n lelatomhme/non e)k pe/tras2, Et posuerunt eum in monumento, quod erat excisum e petra; non de rupe interpretatur, sed de lapide et saxo, ex quo subterraneas istiusmodi cryptas construi moris erat: atque proin mnhmei=on lelatomhme/non e)k pe/tras2 exponit, Monumentum ex lapide caeso ac polito constructum, quod Lucae c. 23. v. 53. mnh=ma laceuto\n propterea dicitur. Certe laoco/os2 is proprie, qui lapides polit ac levigat. Vetus Inscr. de Sculptore,

*pracite/lous2 h)/nqoun laoco/os2 ou)xi\ xerei/wn.

Unde Nonnum refellit, qui ex uno lapide cavatum et monolithum Domini sepulchrum esse credidit, ut ex paraphrasi hac eius ad Ioannem patet.

---- e)/hn d' e)n gei/toni kh/pw|
*tu/mbos2 a)dwmh/toio baqunome/nhs2 a)po\ pe/trhs2
*glupto\s2 o(/los2 neo/t euktos2.

Quod ex aliis Euangeliis sumpsit, cum nihil tale apud Ioannem reperiatur. Hinc paulo post liqw/dh xameu/nhn et o)li/ghn xameu/nhn appellat: quasi similis fuisset arcis illis sive lectulis lapideis ex uno lapide cavatis, in quibus condebantur cadavera, quique ad modulum corporis erant facti etc. Vide praefatum Auctorem ad Solin. p. 1209. et 1210. Ceterum e)pi\ th=| pe/tra| Dearum sedes, apud Gentiles, frequens, quod ibi sese primum spectandas praebuissent, consedissentque. Sic enim Ceres in Eleusiniis defatigata incubuisse dicebatur, e)pi\ th=| pe/tra| a)gela/stw|, iuxta puteum Callichroum. Delphisque, in Curia, ostendebatur petra, supra quam Sibylla, ubi a Musis educata erat, profecta sederit, teste Clemente l. 1. Strom. Imo et qeo\s2 e)k pe/tras2, Deus e petra, Mithra Persarum dictus, in cuius mysteriis hoc Sacramenti usurpatum, ut mox videbimus. Nempe oi( ta\ tou= *mi/qrou musth/ria paradido/ntes2 le/gousin e)k pe/tras2 gegennh=sai au)to\n, Iustin. adv. Tryphonem, h. e. qui Mithrae mysteria tradunt, in lapide de aestu libidinis eum generatum dicunt, uti Hieronym. contra Iovinian. loquitur. Qua de re sic Firmicus, Alterius profani Sacramenti signum est *qeo\s2 e)k pe/tras2. Cur hoc sanctum venerandumque secretum ad profanos actus adulterata [orig: adulteratÔ] professione transfertis? Alius est lapis, quem Deus in confirmandis fundamentis promissae Ierusalem missurum se esse promisit. Christus nobis venerandi lapidis significatione monstratur. Quid tu ad commaculatas superstitiones furtiva [orig: furtivÔ] fraude venerandi nominis transfers dignitatem? Lapidem tuum ruina sequitur etc. de Errore profanar. relig. Sed et memorabile in Eleusiniis opus, e duobus magnis lapidibus compactum, *pe/trwma inde dictum, in quo reconditi erant libri Rituales, quibus apertis magioribus mysteriis initiandi scripto addiscebant, quid facto [orig: fact˘] opus: ubi et iusiurandum de maximis quibusque rebus praestabatur; habebat id operculum supra rotundum, intra quod Cereris effigies, quam Sacordos stato [orig: stat˘] mysteriorum tempore induebat, uti docet Pausan. in Arcadicis. Quo [orig: Qu˘] petrw/mati Mosaicae Legis tabularum instar aliquod voluisse Simiam Dei exhibere, censet Iac. Gothofredus Exserxit. 1. de Eccl. Vide quoque infra ad Petram.

PETRA [1] cognomentum Equitum Illustrium Romanorum, a Suilio rei Valerio Asiatico additi, quod domum suam Mnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent. Tacit. l. 11. Annal. c. 4.

PETRA [2] vel PETRI Hermanus vide Hermanus.

PETRA [3] urbs Iudaeae. Stephanus, *pe/tra po/lis2 no=n th=s2 tri/ths2 *palaisti/nhs2, Petra urbs iam Tertiae Palaestinae; hanc autem Iudaeam fuisse, supra diximus. Metropolim Palaestinae tertiae faciunt recentes Notitiae Provinciarum Ecclesia sticarum: *tri/ths2 *palaisti/nhs2 *mhtro/polis2, *pe/trai, *au)gousto/polis2, *)ari/ndhda, *xara/kmwba kl. Tertiae Palaestinae metropolis Petrae, Augustopolis etc. Unde Petraea, pars Iudaeae, apud Plin. l. 5. c. 14. ubi de Iudaea: pars eius Syriae iuncta Galilaea vocatur: Arabiae vero et Aegypto proxima Petraea, asperis dispersa montibus. Sed quod Petraeam illam partem Iudaeae dictam intelligit, ab asperis saxis, quibus montuosa est, fallitur; id enim nominis habet ab urbe Petra, quam cum alii Iudaeae, alii Arabiae tribuant, hinc factum, ut illi partem Iudaeae Petraeam, isti Arabiae, sic cognominaverint. Vide Salmas. ad Solin. et in voce Petra, Arabiae opp.

PETRA [4] seu PETRA deserti Arabiae oppid. Nabataeorum metropolis, unde ea pars Petraea nuncupatur. Steph. Dicta fuit demum Cyriacopolis et Mons Regalis, unde hodie Krach de Montreal. Olim Archiepiscopalis sub Patriarcha Hierosolymitano, cum prius sub Alexandrino fuisset. Vide Plin. l. 6. c. 28. Strab. l. 16. Ptol. etc.

PETRA [5] Urbs Moabitatum, forsan Rabba.

PETRA [6] oppid. Siciliae. *pe)tra po/lis2, teste Ptolemaeo [orig: Ptolemae˘] Oppidani Diodoro *petri=noi, unde Ciceroni 3. Verr. c. 39. et Plinio l. 3. c. 8. Petrini, Petrenses, vero Solino c. 11. Stagnum Petrensium, in quit, serpentibus noxium est, hominibus salutare. Silio l. 14. v. 249. hoc oppid. derivativo [orig: derivativ˘] vocabulodicitur [orig: vocabul˘dicitur] Petraea. Sic enim ille,

Romanos Petraea duces, Romana petssvit
Foedera Callipolis, lapidosique Engyon artus.

Ptolemaeus, magnus totius Orbis terrarum, non tantum Siciliae, turbator, recte quidem petram Engyo ab occasu opposuit, at male ac perperam utrum que oppidum inter Ennam et Syracusas locavit. Hodie Petraglia vocatur, teste Cluverio [orig: Cluveri˘], qui plures Petras in hac [orig: hÔc] insula [orig: insulÔ] olim fuisse, et etiamnum esse affirmat.

PETRA [7] oppid. Macedoniae in ora maris Ionii apud


image: s0683a

Dyrrhachium, Lachi, teste Nigro [orig: Nigr˘]. Eius meminit Lucan. l. 6. v. 16. et 70.

PETRA [8] Abatos apud Lucan. l. 10. v. 323.

Hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas,
Petra patens, primos sensit percussa tumultus.

Quibus verbis expresit locum Senecae Natural. Quaestion. l. 4. c. 2. Exiguo [orig: Exigu˘] ab hac (i. e. insul. Phibis) spatio [orig: spati˘] petra dividitur, *)/abaton Graeci vocant: nec illam ulli nisi Antistites calcant. de illa primum saxa auctum fluminis (Nili) sentiunt. Sermo est de origine Nili, cuius fontem venasque inter Syenen et Elephantinen Aegyptii constituebant in medio duorum eminentium saxorum: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 439. et in voce Abates, ut infra, in Phiala.

PETRA [9] Divisionis petra est in deserto Maon, rupes maxima, in qua David cum suis a Saulo et exercitu eius, in modum coronae cincuts, ob subitam et inexpectatam Philistinorum irruptionem liberatus est.

PETRA [10] Ficta vulgo Pierre Fite, vicus pagi Parisini; inter Ecclesias ad Monasterium S. Dionysii pertinentes, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

PETRA [11] Honorii aliter Britinorium, urbs Romandiolae, 8. milliar. a confinio magni Ducis Hetruriae, 18. milliar. a Ravenna, 8. a Caesena in Occasum, uti 17. a Faventia; satis parva, in colle; Bertinoro.

PETRA [12] Incisa oppid. Palaestinae, in ora, inter Caesaream ad meridiem 10. et Carmelum ad Boream 22. mill. pass. Hodie Castel Pelegrino.

PETRA [13] Incisa castrum parvum Lugduni, in rupe excelsa, ad Ararim, situ munitum, Pierre encise.

PETRA [14] Lata vulgo Pierre Laie, seu Pierre Lee, vicus pagi Parisini, cui nomen petra dedit latitudine notabilis. In decanatu Montis Maurentiaci. Vide Vales. Notit. Gall.

PETRA [15] Maricorum Merulae Pietra de Merazzi; vel de Marici, oppid. Liguriae, apud Tanarum fluv. ab Alexandria 3. mill. pass. Ticinum versus fere 30.

PETRA [16] Oreb ab Oreb, principe Madianitarum, in tribu Ephraim, circa illam occiso.

PETRA [17] Pertusa vide Porta Raurica.

PETRA [18] Sancta olim Fanum Feroniae Brietio, oppidul. Sub M. Hetruriae Duce in ora maris Tyrrheni infra fines ditionis Lucensis. 15. mill. pass. a Luca in Occasum Sarzanam versus.

PETRA [19] Scelerata locus Romae, de quo vide Baronium ad A. C. 192. num. 4. et 5.

PETRACHUS Plut. Petrochous, mons seu montis crepido, Boeotiae Cheroneae urbi im minens.

PETRAE [1] Fons vide Petrae Pons.

PETRAE [2] Magnae portus in ora Marmaricae, inter Ardanim promontor. et Panormum portum, Acreta, 500. mill. pass. in Meridiem haud procula Catabathmo, Ptol. Portus magnus, Strab.

PETRAE [3] Parvae portus in ora Marmaricae ad Occidentem inter Batrachum portum et Antipyrgum. Ptol.

PETRAE [4] Pons Petreus, et Petrae Fons. Frodoardus in Chronico, eius loci meminit his verbis: A. C. 938. Gistebertus cum Lothariensibus Hugoni et Heriberto venit in adiutorium contra Regem Ludovicum: castrumque Petraepontem vi capiunt. Castrum hoc a ponticulo lapideo nomen videtur accepisse, positumque est ad amniculum in pago Laudunensi, non longe a Letia, Liesse, ac Pierripoint etiamnum dicitur. Alter est Petrae Pons in pago Picardiae Santeriensi, inter Gornacum ad Aronam et Montem desiderii: qui nunc in vicum redactus, vulgo Pierre pont nun cupatur. Tertius est Petreus Pons aut Petrae Pons in pago Ducatuque Barrensi. Petrae Pons a Frodoardo memoratus, postea Petri Pons dici occoepit, et eius incolae Petripontenses. Certe Guibertus Abbas Novigenti de Vita sua Montiacutanos, Petripontenses, Feranos, Codici acenses iunctim commemorans, non alios quam castri Petraepontis ab Frodoardo celebrati incolas Petripontensium nomine designavit. Alius est Pons Petreus, Gregorio Turonico Episcopo memoratus, in l. 5. c. 18. Guntchramni et Childeberti Regum colloquio [orig: colloqui˘] A. C. 577. habito [orig: habit˘] nobilis, in confinio Burgundiae atque Austriae: Qui ad Pontem quem Petreum vocant coniuncti sunt, consalutantes se. Iste Pons Petreus, Nostris vocatur Pont. Pierre, Positusque est ad flumen Mosam inter castella Motam (la Mote ) et Novum Castellum, (Neuf Chastel ) vicus nunc ignobilis in silva ac monte Vosago. Petrae Fons locus est in Suessionibus pagove Vadensi, hodieque Pierrefons, alias Pierrefont vocatus, a fonte qui e petra vel saxo oriebatur, cognomen trahens. In litteris A. C. 1178. datis dominum Petrae Fontis reperio ante annos sere quingentos. Petrafons in quodam Polyptycho dicitur, in quo Prioratus S. Sulpicii de Petra Fonte, in Dioecesi Suessionensi memoratur. Est et Petrae Fons vel Petreus Fons, locus in Sequanis Comitatuque Burgundiae, Pierrefontaine. Had. Vales. in Notit. Gall.

PETRAE [5] Sirenum vide Sirenussae.

PETRAEA [1] nympha, Oceani ac Tethyos filia. Hesiod. in Theog. v. 357.

PETRAEA [2] Arabia est Arabia ultra Pelusiacum, quae ad Mare Rubrum pertinens, ab Aegypto ad intimum recessum Sinus Arabici pertingit, ubi Elana oppidum et hinc Sinus Elanites. Iuxta Ptolemaeum, ab Occidente Aegypti parte terminatur, i. e. Pelusiaco [orig: Pelusiac˘], ad Septentrionem, Iudaea [orig: IudaeÔ]; ad Meridiem, intimo [orig: intim˘] recessu Sinus Arabici qui ab Heroum oppido ad Elana procedit, Orientem versus. *petrw/dhs2 Servio dicitur, a petris vel saxis; sed potius a Petra, oppido et emporio Arabum Nabataeorum, Petraea dicta est, quae in nomen postmodum ac censum concessit Syriae Palaestinae seu palaestinae tertiae, hin cque Petraea quove Iudaea nominata; quod Petra, quae prius Arabiae tributa fuerat,


page 683, image: s0683b

sequenti tempori Iudaeae ascriberetur. Vide supra in voce Petra et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. Passim, inprimis p. 482.

PETRAEON urbs Lazica, quae etiam Iustinlanea appellatur a Iustiniano Imperatore, quod ex eiusdem Novellis annotavit Stukius.

ad PETRAM votum reddere superstitionis paganicae species fuit, Christianis interdicta. Indiculus Paganiarum in Concil. Liptinensi A. C. 743. De his quae faciunt super petras. Eligius apud Audoenum in eius Vita l. 2. c. 15. Nulius Christianus ad fana vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores ---- vota reddere praesumat, etc. Car. du Fresne Glossar. vide quoque supra Lapis, et infra Saxum, it. ubi de Saxa lapidesque oleo [orig: ole˘] perfundendiritu.

PETRAMALA Guido vide Gutdo.

PETRARCHA Franciscus sui saeculi Phoenix, Philosophus, Orator et Poeta celeberrimus, qui literas humanitatis, post longa silentia, mortuas ab inferis revocavit; filius Petrarchae Parentini, ex Brigitta vel Lieta Carrigiana, qui ambo Florentini, e patria, Guelphorum Gibellinorumque dissidiis pulsi, Aretium commigrarant [orig: commigrÔrant], edito [orig: edit˘] ibi in lucem filio [orig: fili˘] hoc [orig: h˘c], A. C. 1304. Vide ipsummet, inepist. ad Posterit. Postea Avenionem, ubi tum Pontificum sedes, delati, flium Carpentoractum miserunt, Grammaticae, Rhetoricae et Dialecticae vacaturum. Hic [orig: Hţc] quadrien nio [orig: ni˘] exacto [orig: exact˘], Monspelium venit, et Bononiam, quadriennio [orig: quadrienni˘] rursus ibi, triennio [orig: trienni˘] hic [orig: hţc] studio iuris dato [orig: dat˘], Avenionem inde anno [orig: ann˘] aetatis, 22. rediit: in Galliam hinc, et Germaniam excursione facta [orig: factÔ], Romam pervenit, illiusque moribus accurate perspectis. illam Babylonem esse agnovit: eodem [orig: e˘dem] tempore, quo [orig: qu˘] Brigittaa in Papatum acriter declamavit. Vide Petrarch. et Mornaeum, in Myster. p. 1074. Avenionem redux, in vicino secessu, Laurae innotuit, scriptis eius tantopere celebratae: hic [orig: hţc] Bucolicis suis, hic [orig: hţc] libris 2. de vita Solitaria, hic Africa [orig: AfricÔ], quod poema est in laudem Scipionis Africani compositum, etc, editis. Eodem [orig: E˘dem] dein tempore Romam, Parisiosque vocatus, ut Laurum utrobique capesseret, illam praetulit, fuasu Columnae amici: quo cum iret, Neapoli a Roberto Bono Rege magnifice exceptus, rogatusque est, ut ipsi Africam suam inscriberet. Romae exin coronatus, omnibus sui saeculi admirationi, Principumque delitium fuit. Archidiaconatum Parmae favore Dominorum Corregii nactus, varios Episcopatus, imo purpuram a Papa, hac [orig: hÔc] conditione, ut sibi sororis pudicitiam prostitueret, oblatam, quod frater dein, sed promisso [orig: promiss˘] frustratus fecisse legitur, magnanimus respuit: in mores et vitia, tum in Ecclesia grassantia, passim gravissime invectus, ut eius opera incastrata satis superque: imo forte magis castrata testantur. Galliae, post obitum Laurae, pertaesus, rediit in Italiam, a Vicecomite Galeatio intimis consiliis adhibitus, Petaviique Canonicatum impetravit. Domo [orig: Dom˘] post haec, in loco, Arqua dicto, empta [orig: emptÔ], ibi cum Asserigo amico quinquennium degit: a Florentinis, tum misso [orig: miss˘] Boccatio [orig: Boccati˘], et paternorum bonorum restitutione promissa [orig: promissÔ], frustra revocatus. Philosophicis enim et Poeticis suis scriptis ibi ad umbilicum perductis, paulo post obiit, A. C. 1374. Vide praeter opera eius, Poggium Florentin. Hist. de avar. Boccat. Praef. Geneal. Deor. et alibi. Volaterran. l. 12. Anthrop. Iac. Bergom. l. 13. Chron. suppl. Paul. Iov. et Papyr. Masson. in elog. Trithernium, Bellarminum, de Script. Eccl. Lil. Giraldum, Scaliger. Crinitum, Possiantium, Leandr. Alberti, Erasm. Vossium, Possev. Scard. etc. inprimis Iac. Phil. Thomasinum, in Petracha Redivivo, Grenallium, le Sage resolu etc.

PETRARIA vide Perae.

PETREJA tertia dicebatur apud Romanos persona, in Triumpho in eosdem usus cum duabus prioribus excogitata, ut populo voluptas, hostibus dolor, inde oriretur, Festus l. 14. Ante currum enim triumphalem, post urbium, montium, fluviorum, regionum simulacra, post spolia et exuvias hostibus detractas, post Duces catenatos, Tibicines item; Citharoedos, Scutiferos, aliosque exercitus ministros, sequebantur personae tres, quae totum hoc agmen claudebant. Et primo quidem incedebat aliquis, qui inepta [orig: ineptÔ] gesticulatione risum omnibus moveret, hostibus illuderet, eosque virtutis Romanae et suae temeritatis admoneret, Liv. Decad. 1. l. 4. ubi de triumphatis Veientibus, et Fidenatibus a M. Aemilio, loquitur. Idem picturas quasdam, quae citeriae dicebantur, gestabat, Festus l. 3. Altera persona erat Manducus, cuius effigies malis dehiscentibus et ingentem dentibus sonum edens, eodem [orig: e˘dem] teste l. 11. Vide quoque Plautum in Rudente Actu 2. Sc. 2. Tertia Petreia fuit, quam mox currus: dein insequebantur Senatores, Cives redempti et milites Io triumphe clamantes. Vide Io. Rosin. Antiquitat. Roman. l. 10. c. 29. cum Thomae Dempsteri Paralipom.

PETREJUS [1] Atinas Cimbric [orig: Cimbrţc] ˘ bello [orig: bell˘] primipilus sub Qu. Catulo, exclusam ab eo legionem suam hortatus, Tribunum suum dubiitantem per castra hostium erumpere, interfecit, legionemque eduxit: donatus propterea corona [orig: coronÔ] graminea [orig: gramineÔ] ob servatum exercitum. Plin. l. 22. c. 6.

PETREJUS [2] Legatus sub C. Antonio Consule Catilinam vicit, et occidit. Legatus Caesaris in Gallia multa praeclara gessit. Post a Caesare, cum Pompeii Partes secutus esset, primum in Hispania, iterum deinde in Africa victus cum rege Iuba, se cum eodem mutuis vulneribus confecit. Caesar. l. 1. Bell. Civ. c. 38. 75. 76. Sallust. Bell. Catil. c. 59. Appian. Bell. Hispan.

PETREJUS [3] praenomine Marcus, in exercitu cAesaris in Gallia [orig: GalliÔ] legionis 8. Centurio, dum Gergoviae portas exscindere conabatur, a multitudine oppressus, morte sua [orig: suÔ] manipularibus effugium dedit. Caesar Comment. l. 7. c. 50. alii libri Petronius habent.

PETREJUS [4] Thessaliae nobilis fovit Caesaris partes Caesar. l. 3. Bell. civ. c. 35.

PETREJUS [5] Theodorus vide Theodorus.