December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 669, image: s0669b

PERPETUUS [1] Consul cum Corneliano, an. Urb. Cond. 989.

PERPETUUS [2] Carcer quid poenae, et quibus irrogari soleat, in Communione Romana diximus voce Immuratio. Ei nonumquam et aliae paenitentiae adiunguntur: aliquando, ut cum veste cruce signata stent in porta alicuius templi, tali et tanto [orig: tant˘] tempore iuxta decretum Concilii Biterr. c. 26. Aliquando, antequam in carcerem detrudantur, publico spectaculo exponuntur; induti nimir. veste cum crucibus, impositique scalae, aliquot diebus Dominicis et festis, vel etiam traducti in pompa Actionis fidei, ut vocant. Quod si e carcere effugiant, aut alias sibi paenitentias impositas non adimpleant; tamquam impaenitentes condemnatur, et si denuo in manus Inquisitorum incidant, nisi suppliciter veniam oraverint, ut tales, traduntur brachio saeculari. Hodie vero, quia antiquae immurationis iam vix ullus amplius usus superest, etiam ad triremes damnatur (vel in Monasterium detruduntur) dummodo debiles aut senes non sint, idque non minus quam ad trien nium. At qui contumaciter persistunt, et tandem fortasse plus metu mortis, quam amore veritatis, ab erroribus suis resiliunt, seu resilire se fingunt et abiurant, ordinarie condemnatur ad perpetuum carcerem stricti muri, cum vinculis et catenis ferreis, ubi panis doloris in cibum et aqua tribulationis in potum solummodo ipsis ministretur, iuxta decretum Concil praefati c. 23. Vide Franc. Pegnam Praxi Inquisitorum, ut et Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisitionis l. 4. c. 32. nec non hic [orig: hţc] passim, ubi de Paenitentibus, et Poenis iis in dicta Communione imponi solitis. it. ubi de Redemptione illarum.

PERPINIANUM urbs Galliae Narbonens. ab Hispania A. C. 1642. revulsa, subest Gallis. Papiranum quibusd. Vide ibi. Hic [orig: Hţc] Antipapa Petrus de Luna, dictus Benedictus 12. concilium celebravit, A. C. 1408. cum arce fortissima, ad fluv. Tet. 3. lcuc. a mari. Sedes Episcopalis Elnensis. Guiled Niem, l. 3. de Schism. c. 37. Surita, Ind. l. 3. crevit ex runinis Ruscinonis veter. Melius Perpiniacum, Cuilielmo Nagiacensi Perpegniacum; in Chron. Simonis Comitis Motfortii Parpin anum; rorico Perperaum, ita enim ait: chlodovaeum Pyrenaeos montes usque Perperaum subiecisse, caeso [orig: caes˘] Alarico [orig: Alaric˘]; Hispanis Perpinnan, aut Parpinna; male quibusdam tamquam a Perpenna Perpennianum vocatur. Huc sedes Episcopatus translata Elena [orig: ElenÔ], civitate provinciae Narbonensis primae vel Septimaniae, in eodem Comitatu Ruscinonensi, caputque nunc est Comitatus pagique Ruscinonensis, A. C. 1068. exstructum, a quo tempore pagus is, nunc Comitatus Ruscinonensis, nunc Comitatus Parpeniacensis, vocitatur. Hadr. Vales. Notit. Gall. in vocibus Elena et Ruscino.

PERPINIANUS Petrus Iohannes e Valentiae regno, Iesuita, facundiae laude illustris, primum profectuum specimen Conimbricae dedit, inde in Italiam transgressus M. Anton. Mureti et Aldi Manucii amorem ac admirationem meruit, Nestoris Homerici elogio [orig: elogi˘] ab hoc honoratus. Obiit Parisiis, A. c. 1567. aetat. vix 40. Opera eius enarrat accurate in Elogiis Anton. Teissier Part. 1. Vide et Manutium Epist. ad Zerbin. Ritium Var. Lect. l. 15. c. 1. etc.

PERPUNCTUM in Histor. MS. Excidii Acconis A. C. 1191. alibique, vestis est militaris coactilis et pilwth\, ut Graeci aiunt, lana [orig: lanÔ] vel gossypio [orig: gossypi˘] farta et acu stipata ac perpuncta, unde nomen non modo eiusmodi vesti inditum, sed et thoraci vestiario, quo [orig: qu˘] Galli utuntur, quod ad umbilicum lana [orig: lanÔ] spissiori perpuncta [orig: perpunctÔ] et coactili factus sit: Pourpoint namque vocant. Car. du Fresne Glossar.

PERRANTHES mons vel tumulus Epiri, Ambraciae urbi imminens. Liv. l. 38. c. 4. nunc monte di Larta.

PERRE seu PERRI urbs erat Syriae, inter Taurum et Samosata, a qua 24. mill. pass. in Occidentem aberat. Episcopalis sub Archiepiscopo Hieropolitano. Tyrius.

PERRHAEBE vicus Thessaliae, Steph. populi Perroebi; qui Lapitharum potentia [orig: potentiÔ] fracti, fugerunt in Aetoliae montana Pindo monti proxima, quae regio ab ipsis Perrhaebia dicta est, et Pindus Perrhaebus. Propert. l. 3. El. 4. v. 33.

Aut cur Perrhaebi tremuere [orig: tremuŕre] cacumina Pindi.

PERRHAESIA urbs thusciae, una ex duodecim, quae principales vocantur. Steph. Forte. Perusia.

PERRHIDAE vicus in Antionchia Thrib. Steph.

PERRINUS Iohannes, vide Iohannes.

PERRONA Viromanduorum Primus eius loci meminit Fortunatus Presbyter, ante annos circiter 1070. in vita S. Rhadegundis, quam manuscriptam legi: in qua Perunna villa appellatur, i. e. vicus Peronna. Aiunt Furseum, natione Scotum, cum ex insula Hibernia venisset in Gallias, ab Erchinoaldo illustri Patricio et Principe (sic Maiorem domus [orig: doműs] vocant) honorifice exceptum, quodam [orig: qu˘dam] loco [orig: loc˘] nomine Latinia\eo donatum, ut ibi Coenobium aedificaret, quemadmodum fecit, ac in vico Veromanduorum Perrona ab eodem sepultum esse, in Basilica SS. Apostolorum, quam ibi construxerat: cuius corpus post annos 4. incorruptum in cultiorem Basilicam, a se et a Leutsinde coniuge sua conditam, honorifice ob crebras mirasque virtutes Erchinoaldus transtulerit. Ita vetus auctor l. de Vita S. Fursei refert. Beda in l. 3. Historiae Anglicanae, c. 19. scribit, Erchinoaldum Maiorem domus [orig: doműs] Regiae, quem Erconvaldum Patricium vocat, corpus B. Fursei in villa sua Perrona, in Basilica, quam exstruendam curaverat, sepeliri iussisse. Ultanus Fursei et Foillani frater, in vico Veromanduorum Perrona, ad flumen Suminam Monachis Abbs egregius praefuit, et Theodorico [orig: Theodoric˘] Chlodovei iunioris minimo [orig: minim˘] filio [orig: fili˘] regnante decessit. Existimo Erchinoaldum beneficio [orig: benefici˘] Regis Perronam possedisse: propterea quod ibi et palatium habuit, et filium suum baptizari iussit, et Fursei corpus eodem deportandum, ac duas ibi Basilicas, alteram post


page 670, image: s0670a

alteram constituendas curavit, et primarii loci habitatores e familia eius fuerunt: sed quoniam villa fiscalis esset, morte Erchinoaldi, cui data fuerat, fisco esse restitutam Perronam. Certe Palatium Perronensis vici liber de Vita Fursei appellat, et Chronicon Fontanellese Peronam Palatium: in quo dicuntur A. C. 849. mense Ianuario [orig: Ianuari˘] Chlotarius et Carolus Rex ad Peronam Palatium accessisse. Villas autem Regias constat a re Palatia dici, et Reges nostros eo convenire olim consuevisse. Ceterum Coenobium Perronense ab Erchinoaldo Patricio exstructum, in quo B. Furseus Scotus sepultus est, et cui Ultanus Fursei frater Abbas praefuit, Scotorum Monasterium vulgo olim appellabatur: propterea quod Scotum Abbatem et multos eiusdem nationis Monachos, et furseum ac Ultanum auctores cum Erchinoaldo conditoresque suos habuit. Certe Annales Mettenses in A. C. 690. Perronam Scotorum Monasterium nuncupant; Sermo vetus, de relatione corporum SS. Quintini et Cassiani, Peronam Scotorum, Rigordus et guillemus Brito castrum Peronam. Perrona porro ut in Veromnanduis sita est, Augustae Veromanduorum Episcopis olim subiecta exstitit; nunc Noviomagi Antistitibus, qui eorum in locum successerunt, paret. Vicus est in Hamoo proximus Binchio vel Bintio, Bins, dictus similiter Perrona, Perone. Peronam opidum Veromandense vocat Appendix Chronici guillermi Nangiacensis, in A. C. 1303. Vita Sancti Fursei veterrima, ab Andrea Chesnio edita ex parte, Palatium Perronensis vici, nec non villam Perronam vocat, et Montem Cycnophri qui Perrona nuncupatur. In alia Vita S. Fursei quam scriptam legi, Praeparabo Montem Cycnopum, qui Perrona nuncupatur: item, deduxerunt ad Montem Cycnopum. Perrona igitur vel Perunna, alio [orig: ali˘] nomine Mons Cycnepus dicebatur potius quam Mons Cycnophii. Quidam Chronographi castrum Parronam, et castellum Perronam, Frodonardus Perronam, alias Parronam vocat. Radulfus Veromanduorum Comes, Hugoni de Cleeriis Peronae Comes dicitur. Quod autem supra dixi, Perronam Scotorum Monasterium, et Perronam Scotorum olim nun cupatam esse, nemo mirari debet. Nam multa in Gallia a Scotis Hibernis Monasteria olim exstructa sunt: in primis Monasterum Latiniacense a Furseo; a fratre eius Foillano Vussuense vel Fossense in pago Leodicensi; ab Ultano amborum germano Coenobium Perronense, S. Fursei tumulo [orig: tumul˘] inclitum; a Sidonio Fursei populari et (ut putant) propinquo in Caletis Monasterium S. Sidonii, S. Saens; Monasterium Luxoviense in Vosago a Columbano; a Gallo eius populari ac discipulo Monasterium S. Galli. Monasteria S. Martini, et S. Pantaleonis in urbe Colonia Scoti quoque rexere [orig: rexŕre]. Omitto Bobium in Italia a Columbano conditum, et Coenobium S. Petri in urbe toringiae Erfesfordia, quod Monasterium Scotorum Lambertus Schafnaburgensis vocat. Hadr. Vales. Notit. Gall.

PERRONIUS vide David.

PERROTUS Nicolaus vide Nicolaus.

PERSA [1] et PERSES qui alias Perseus, vide ibi. Sic Armes, de quo Liv. l. 26. c. 49. Armen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis, Antias Valerius, Magonem alii Scriptores tradunt. Alias Armeus vel Armais, quod Danao prius nomen fuisse, tradit Manethon, apud Iosephum; imo et Arma. *)axilleu\s2 Achilleus, tyrannidem in Aegypto arripiens, temporibus Diocletiani, *)axi/llhs2 (ut Aeoles, unde Achilles ) Achillas vel Achilla, interfector Pompeii. *narsh=s2, Agathiae Persarum Rex; Aurelio Victori, et Ammiano Narseus, l. 23. etc. Reperitur autem genitivus Persae, apud August in. de Civ. Dei l. 3. c. 11. Retulerunt tale prodigium et Antiochi, et Persae bello in eodem apparuisse figmento. Ita enim Lud. Vives legit. Alii Persidis legunt, pro quo alii Xerxis: sed membranae Noricae Persis, a Perses, quod probat Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 15.

PERSA [2] Oceani ac Tethyos filia, ex qua Sol Aeetam fertur suscepisse. Hyginus in fab. poet. praefation. Item nepos Cephei, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Item, Persidis incola. Vide Persia, et nomen Fabulae Plautinae.

PERSA [3] urbs iuxta Euphratem et Samosata.

PERSACRA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

PERSAE olim Chorsari, Plin. l. 6. c. 17. Artaei Herod. Achaemenii Poetis, Elymaei Suidae, qui Asiae diu imperium tenuerunt, usque ad Alexandrum M. Ferrar. populi Asiae, quorum regio Persia, regnum amplum inter mare Caspium ad boream et, mare Indicum ad Meridiem, ubi alias Parthorum seu Persarum Imperium, cuius partes praecipuae fuere [orig: fuŕre] 5. nempe Aria ad Ortum, Media ad Occasum, Parthia ad Boream, Persis ad Austrum et Sogdiana, quae Maxime ad Septentrionem extensa erat inter Iaxartas et mare Caspium. Baudrand. Vide Persia. Coeterum, *khfh=nas2 primum dictos esse, e Cepheo Beli Assyrii filio, atque inde *khfhni/an regionem Assyriae, quam Chaldaei postea nominati tenuerint, docent, Herodot. l. 7. et Steph. in *xaldai=oi. Vide supra Cephenes, ut et infra Perse, ac Perseus. Iidem etiam post Alexandri M. aetatem, et dominatibus licet Parthis, suum tamen semper ac peculiarem Regem habuere [orig: habuŕre], qui humilis agebat, et Partho addictus obnoxiusque. Strabo l. 15: *kai\ ga\r ei) kai\ basileu/ontai me/xrn nu=n, i)/dwn *basile/a e)/xontes2 oi( *pe/rsai, th=| ge duna/mei plei=ston a)polei/pontai kai\ tw=| *parquai/wn prosqe/xousqi basqilei=. Parebant autem ei, Perseidis regio, et Carmania et Susiane ac reliquae provinciae, in ora maris Indici. Vide Salmas. ad Solin. p. 1197. Primum dein ex hac gente servi apud Romanos fuerunt, Principatu Alexandri Severi, si Lampridio fides, qui eius victoriam de Artaxerxe reportatam magnifice extollens, Tum primum, inquit c. 55. Persae servi apud Romanos fuerunt: quos quidem, quia indigne ferunt Persarum Reges, quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit: pretiumque vel iis, qui manu ceperant servos, dedit vel in aerarium contulis. Fuit autem hic Artaxerxes, qui, devicto [orig: devict˘] et occiso [orig: occis˘] Artabano [orig: Artaban˘], Rege Parthorum ultimo [orig: ultim˘], primus antiquum


image: s0670b

Persarum Imperium in Oriente renovavit, imperante Romanis Alexandro [orig: Alexandr˘] Mammaeae, circa A. C. 226. Et ita quidem Lamprid. Herodian. vero minime vicisse Alexandrum, quin potius ab Artaxerxe victum esse, totoque [orig: tot˘que] eo [orig: ] bello [orig: bell˘] fuisse infelicissimum, tradit. Salmas. ad loc. Eorum Reges adorari consuevisse, discimus ex Trebellio Pollione, ubi de Zenobia, in trig. Tyrannis, c. 30. Vixit, ait, regali pompa [orig: pompÔ], more magis Persico [orig: Persic˘] adorata est: more Persarum Regum convivata est: Imperatorum more Romanorum ad contiones galeata procassit, cum limbo purpureo etc.

PERSAEPOLIS urbs Persidis, a Perseo condita, teste Strab. l. 15. quam postea Alexander ebrius demoliri iussit. Non longe sitam fuisse ab Araxe innuit idem Strabo, ubi supra: *po\s2 au)th=| de\ *persaipo/lei, to\n *)ara/chn die/bh. Subdit, *)=hn de\ h( *pessai/polis2 e)/xousa basi/leia e)kpreph=, ma/lista th=| polutelei/a| tw=n keime/nwn. Describit hanc urbem Diodorus diligentissime: eius incendium omnes commemorant. fuerat exstructa, ut idem Diodor. Sic. l. 1. ait. ex direptione Thebarum Aegyptiacarum. Combusta est ab Alexandro, hortatu maxime Thaidis, nobilis scorti. A. M. 3724. Miror autem cum dicat Qu. Curt. Persaepolim semel incensam, et dirutam, numquam postea resurrexisse, recenseri tamen a Ptolemaeo, non secus ac si tunc quoque floruisset. Qu. Curtii verba l. 5. c. 7. sunt haec, quae propter elegantiam adscripsi: Hunc exitum, ait, habuit regia totius Orientis, unde tot gentes ante iura petebant: patria tot regum; unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium classem, et exercitus quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus, perfossisque montibus, in quorum specus fretum immissum est. Ac ne longa [orig: longÔ] quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Casaubon. Nic. Lloyd. Nunc rudera eius Chilminare, i. e. 40. columnae, tot enim supersunt in ruinis. Inter Scirasum et Haspahamum. In amoenissima planitie, 1. leuc. circiter a fluv. Bardamir, qui veteribus Araxis. Altitudo, pulchritudo et firmitas harum columnarum apparent, ex illis, quae supersunt, quae cum reliquarum basibus omnes in ad mirationem rapiunt, ut hoc opus omnem antiquitatem haud dubie superet. Idem confirmat inscriptio in tabula Iaspidea, cuius characteres ignoti. Omnes sunt triangulares, aut pyramidales, vel instar obelisci. Meminerunt huius palatii Aranus, et Iustin. l. 11. c. 14. omnium autem exactissime Diodorus and Aelianus? Arx universa triplici muro [orig: mur˘] cincta fuit. Sepulchra quoque Regum visuntur ad latus montis, ad cuius radices Arx iacet. Vide T. Herbrtum, Plin. l. 6. c. 26. Curt. l. 5. c. 6. 7. Diod. Sic. l. 17. c. 69. 70. Aelian. l. 1. c. 59. Praecipue autem P. de Valle au)to/pthn, Itiner. tom. 2. Sunt tamen, qui Chehil Minara aliud quiddam esse credant, a ruinis priscae Persaepoleos: cum haec fuerit longitud. gr. 91. secundum Ptolemaeum, et Geographos; Chehil Menara vero gradu 96. Moreius Dict. Hist. Salmasio urbs haec Persidis nobilissima, in eius latere orientali, extremisque finibus, ubi Carmaniae contermina est, ad Araxem fluv. qui moenia illius alluebat, posita, Persarum tum Regia erat, quum eorum Imperium ad Macedonas transtulit Alexander; cum Susa, in Susiane sita, vetus fuisset Imperii illius metropolis. Postquam ab Alexandro diruta est, instaurata postmodum a Persis videri posset, inprimis postquam imperium Parthis ademerunt sibique restituerunt. Namque Ptolemaeus Persaepolim, tamquam adhuc exstantem, in Perside ponit, et Tabula Peutingeri eiusdem meminit, Persaepolis commericum Persarum. Sed et Ninum Urbem, tamquam tunc adhuc exstantem, in Assyria collocat idem Ptolemaeus, quam tamen iam sub Medorum Imperio nullam amplius fuisse, Auctores omnes testantur; a nullus praeter eum idem refert. Nec obstat, quod Ammianus quoque Marcellin. Persepolim, inter primarias persidis Urbes, numerat; habet enim ille hoc, ut omnia, a Ptolemaeo. Vide Salmas. ad Solin. p. 1193. 1202. et 1226.

PERSAEUS Philosophus, Antigoni amicus, quem cum Archelao praesidiariis militibus Acrocorinthi imposuit. Polyaenus, l. 6. In Arato. c. 5. Postea prodita [orig: proditÔ] per quatuor fratres Syros Acrocorintho [orig: Acrocorinth˘] refugiens, Cenchreas ad Antigonum evasit.

PERSARMENIA regio inter Persiam et Armeniam ab utraque nomen accipiens.

PERSEA [1] arbor Aegypti peculiaris, Isidi sacra, Galen. l. 2. kata\ to/pous2, et Stabo l. 17. illuc ex Aethiopia translata est: probe distinguenda a Persica, quam e Perside in Graeciam transtulisse Perseus dicitur Nicandro, qui sic hac de re;

*sklhr' a)po\ *persei/hs2 ka/rua bla/bos2 oi(=on e)ru/cei
*perseu\s2, h(/n tote possi\ lipw\n *khfhi/+da gai=an,
*au)xe/n' a)potmh/cas2 a(/rph| gono/enta *medou/shs2
*)pei=a *mukhnai/h|sin a)nhe/chsin a)rou/rais2
*khfh=os2 ne/a dw=ra.

Hoc enim arboris genus recentioribus Cirbum et ke/trion dictum est: quae mala e Perside in Graeciam migrasse [orig: migrÔsse], Antiphanes Comicus docet apud Athenaeum.

*newsti\ ga\r to\ spe/rma tou=t' a)figme/non,
*ei)s2 ta\s2 *)aqh/nas2 e)sti\ para\ tou= basile/ws2.
Nuper namque semen hoc allatum est
Athenas, a Rege veniens.

Persea vero Aegypti, extra genitale suum solum aut non nascitur, aut ferax non est. Unde cum eam ex Aegypto in Rhodum Insul. transferre conati essent, vix ac ne vix quidem evincere potuerunt, ut ibi fructum ferret. Salmas. ad Solin. p. 606. et seqq. ubi de Persea duplici communi, ac Aegyptia, deque Persica Veterum ac recentiorum, fuse agit. Ex Persea illa corona, significavit nihil inter ea omnia, quibus natura hominem donavit, divinius esse ratione, neque quod habeat maiorem ad felicitatem impetum. Fructus enim plantae huius cordi, folium linguae persimile est, uti testatur Plutarchus de Iside et Osir. Ex eadem simulacra


image: s0671a

factitari consuevisse, docet Theophrastus Histor, Plantar. l. 4. Vide quoque voce Perseus.

PERSEA [2] fons circa Mycenas in Peloponneso. Pausan. l. 2.

PERSEIS Nympha marina, Oceani et Tethyos filia. Hesiod. in qeogon. v. 957.

PERSEPHATE nomen Poematis, quod in Sicilia antiquitus quotannis canebatur Cereri Liberam quaeritanti. Cui simile apud Theocritum Herculis in Hylae desiderio. Vide Iul. Caes. Scalige. tum Poetic. l. 1. c. 4.

PERSEPHONE Iovis et Cereris filia, Latinis Proserpina, quam ab Orco in Sicilia raptam fuisse poetae fabulantur. Ovid. Fast. l. 4. v. 591.

At neque Persephone digna est praedone marito [orig: marit˘].

Idem in Ep. 21. Heroid. Cydippes, v. 46.

Persephone nostras pulsat acerba fores.

Tibull. l. 3. El. 5. v. 5.

At mihi Persephone nigram denuntiat horam.

Propert. l. 2. El. 13. v. 25.

Sat sis magna, mei, si tres sint, pompa, libelli,
Quos ego Persephone maxima dona feram.

Sic dicta quasi *fersefe/nh, i. e. fe/rouai a)/fenos2, ferens divitias, quae scil. e terra petantur. Hesych. Vide Proserpina. Nic. Lloyd.

PERSES [1] Aegei et Medeae fil. Stephano; aliis Persaeo ex Andromeda genitus, Persarum genti nomen dedit, quum prius *khfh=nes2 dicerentur, vide Herodot. l. 7. Agatharchides e)/kgonon, i. e. nepotem, Perlei vocat, quem plerique Graeci Persarum nominis auctorem fuisse volunt. Apollodor. Biblioth. l. 2. de Perseo, *)ege/nonto de\ au)tw=| pai=des2 pri\n me\n e)lqei=n ei)s2 th\n *(ella/da *pe/rshn, o(\n para\ *khfei= kate/lipen. a)po\ tou/tou de\ tou\s2 *persw=n basile/as2 le/getai gene/sqai, Fuerunt autem illi liberi, priusquam in Graeciam Perses, quem apud Cepheum reliquerat, venisset. Ab hoc vero Persarum Reges ortos esse dicunt. Hi nempe sunt, quos *perse/+idas2 basilei=s2, Persidas Reges, appellatos tradit idem Herodotus, qui ex Achaemene oriundi, a quo et *)axaimeni/dai tribus: Achaemenes autem ille a Persa genus traxit. Salmas. ad Solin. p. 1183. Vide quoque supra Persa.

PERSES [2] Rex Macedonum, qui ab Aemilio victus, et in acie captus, ductus est in triumpho Roman cum filiis, periitque in carcere animi maerore confectus, vel, ut alii tradunt, vigiliis maceratus. Fingere solebat, et mentiebatur se ab Achille genus ducere. Livius autem l. 45. nothum et spuriumfuisse scribit, et in vidia [orig: vidiÔ] fratrem Demetrium ac criminatione falsa [orig: falsÔ] de medio sustulisse. Propert. l. 4. El. 12. v. 39.

Et Persen proavi simulatum pectus Achillis.

Vel, ut alii legunt,

Et Persem proavo stimulantum pectus Achille,

Silius de Philippo istius Persae patre,

Hic gente egregius, veterisque ab origine regni,
Aeacidum sceptris, provoque tumebat Achille.

Vide Perseus. Alius Solis et Persae Nymphae fil. Rex Tauricae regionis crudelissimus. Alius frater Hesiodi.

PERSES [3] nomen Philosophi in Persia celebris, apud Lutatium ad Stat. Theb. l. 6. v. 360. Huius tractatus secretae Philosophiae magna laus Persis debetur, quod ea in gente horum secretorum primum ratio habita est, velut Perses, scilicet ille magnus (an Magus) huius Philosophiae auctor. Ubi de Philosophia Magica, cuius auctor Zoroastres fuit, sermo est: qui Perses Magus kat' e)coxh\n hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] appellari videtur. Chaldaeus enim et Perses eadem huic generi. Potest tamen et alius aliquis hisce designari: Quam in rem vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l.

PERSES [4] iactus quidam tesserarum. Hesych. *pe/rshs2 kubeutikou= bo/lou o)/noma. Idem cum *suri/w| ku/bw| Poetae: Syrii enim Persae. Unde Aeschylo, *su/rion a(rma, pro Assyrio, vel Persico, in tragoedia Persae: *su/rion q' a(/rma diw/kwn. Ad quem locum Interpres, *)anti\ tou= *)assu/rion, inquit, oi( ga\r *pe/rsai to\ pro/teron *su/rioi e)kalou=nto, pro, Assyrium. Persae enim prius Syri vocabantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1227.

PERSEUM Antrum apud Stat l. 1. sub fin. ubi de Sole,

---- seu te roseum Titana vocari
Gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osyrin
Frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
Indignata sequi torquentem cornua Mitram.

Antrum dicitur, in quo Persae Solem coli primi invenisse dicuntur. Est enim in spelaeo Persico habitu cum tiara utrisque manibus bovis cornua comprimens, quae interpretatio ad Lunam ducitur etc. uti ait Lutatius. Colebant autem in antro Solem Persae, sub Mithrae nomine, de quo vide supra; plura vero de antro illo seu spelaeo, apud Lindebrogium Not. ad Lutatium, ubi ex Hieronymo, porphyrio, Agathia varia in eam rem adfert.

PERSEUS [1] Iovis fil. ex Danae Acrisii Argivorum regis filia [orig: filiÔ], quam Iuppiter, commutatus in speciem aurei imbris, vitiavit. Acrisius enim, cum ex Oraculo didicisset, futurum aliquando, ut a nepote occideretur, filiam munitissimae turri inclusit. Iuppiter itaque Danaes amore captus, cum alius non pateret aditus, in aureum imbrem versus, per tegulas turrim ingressus est, puellaeque frustra iam arcta [orig: arctÔ] custodia [orig: custodiÔ] servatae stuprum intulit. Quo ex concubitu cum illa gravida effecta esset, indignatus Acrisius, filiam una cum nepotulo arcae includi iussit, atque in mare proici, futurum ratus, ut ventis, undisque obruerentur. Quae res illi omnino cecidit praeter opinionem. Nam arca ad Dauniae litus delata, et a piscatore reperta est: in qua quum Danaen cum filio invenisset, utrumque Pilumno regi obtulit; qui cum genus et patriam eius didicisset, Danaen quidem uxorem duxit; Perseum vero Polydectae, Seriphi Regis seu Dictyi, huius


page 671, image: s0671b

fratri, educandum tradidit, qui postea adultus, talaria et falcatum ensem, nomine Harpen, a Mercurio; a Minerva autem Aegidem accepit; quibus fretus expeditionem adversus Gorgonas suscepit. Erant autem eae sorores 3. Medusa, Stheno, et Euryale; Aethiopiae extrema incolentes, angues pro capillis habentes, oculum que unicum, quo [orig: qu˘] vicissim utentes, quotquot eas aspiciebant, in saxa vertebant. Id veritus Perseus, a Pallade Aegidem accepit, ex aere fulgentissimo, in quo, veluti speculo, effigiem earum impune intueri posset. Adortus itaque Medusam, cum et ipsa, et angues sopiti essent, unico [orig: unic˘] ictu illam interemit, caputque eius abscissum in Aegide collocavit; quo [orig: qu˘] Atlantem Mauritaniae regem hospitio [orig: hospiti˘] ipsum excludentem in montem commutavit. Hoc [orig: H˘c] etiam capite Seriphiensibus populis ostenso [orig: ostens˘], eos omnes Perseus mutavit in lapides. Post haec Andromedam, marino monstro expositam, periculo [orig: pericul˘] liberavit, liberatamque uxorem duxit; Phineo [orig: Phine˘], eiusque fautoribus, qui sponsam ei praeripere conabantur, partim occisis: partim in saxa com mutatis. Postremo cum uxore in Seriphum insulam reversus, Acrisium ibi offendit, quem iactu disci imprudens interfecit. Hyginus tamen Fab. Poet. 63. auctor est, Danaen una cum filio suo non in Italiam, sed in Seriphum insulam delatum fuisse, ibique Polydectae regi nupsisse ibi cum Acrisium avum suum iactu disci (ut iam diximus) imprudens interemisset, dolorisque impatientia [orig: impatientiÔ] extabesceret, Iovis patris sui miseratione, in caelum translatus est. Perseus habitus est Iovis filius, propter raram felicitatem. Suscepit expeditionem adversus Gorgonum gentem, cuius regina erat Medusa. Intulit inde bellum Mauritaniae, decertavit armis cum Aethiopibus, apud quos nuptias celebravit cum Andromeda Cephei regis filia [orig: filiÔ]. Postea reversus in Graeciam, occupavit regnum Argivorum, devicto [orig: devict˘] Proeto [orig: Proet˘] suo [orig: su˘] patruo [orig: patru˘], et Polydecte, Seriphi, Insul. regulo [orig: regul˘], a quibus multis iniuriis erat affectus. Agro dein Tirynthio [orig: Tirynthi˘] contentus. Mycenas condidit, ubi posteri eius per annos 100. regnarunt [orig: regnÔrunt]. Ad extremum constituit in Helicone ludum literarium: quo [orig: qu˘] beneficio [orig: benefici˘] tantam consecutus est celebritatem, ut a Poetis et Mathematicis, laudibus: encomiisque in caelum usque, ut aiunt, evectus, et inter sidera collocatus sit. Tantas autem res confecit incredibili celeritate, et versutia [orig: versutiÔ] ingenii, ideoque finitur talaribus et gladio [orig: gladi˘] Mercurii, galea [orig: galeÔ] Orci, et clypea [orig: clypeÔ] Palladis fuisse instructus. Nam talaria celeritatem, gladius Mercuril calliditatem, galea Orci consilium tectum, et clypeus Palladis raram felicitatem significat. Per caput vero Medusae, cuius aspectu omnes convertebantur in saxa, significantur immensae Gorgonum opes, quibus ille potitus, omnes, quos bello [orig: bell˘] adortus est, subegit: nam in Insulis Occidentalibus, ubi Gorgonum gens habitabat, olim fuerunt maximae opes totius orbis terraum, teste Platone. Vide Ovid. l. 4. et 5. Metam. Plut. Euseb. Nat. Com. l. 7. c. 12. et 18. et Alex, Rossaeum in Mystagogo Poet. Propert. l. 2. El. 30. v. 3.

Non si Pegaseo vecteris [orig: vectŕris] in aere dorso [orig: dors˘],
Nec tibi si persei moverit ala pedes.

Ovide. l. 2. de Arte, v. 643.

Nec suus Andromede color est obiectus ab illo,
Mobilis in gemino cui pede penna fuit.

Unde a Catullo Carm. 55. v. 25. Pennipes dicitur. Idem Ovid. l. 3. Trist. El. 8. v. 5.

Nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
Sive tuas Perseu, Daedale, sive tuas.

Val. Flac. l. 1. v. 67.

---- Nunt aerii plantaria vellet
Perseos ---- ----

Hinc Perseus adiect. Proport. l. 3. El. 21. v. 8.

Sectaque Persea [orig: PerseÔ] Phorcidos ora manu.

Hinc Persea arbor, quam in Aegyptos Perseus plantavit, teste Callimacho:

*kai\ trita/th *persei=os2 e)pw/nhmos2, h(=s2 o)ro/damnon
*ai)go/ptw| kate/phce, ------

Nicander autem, in Mycenis hanc arborem plantari tradit, in Alexipharmacis, hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘].

*kai\ te katatrifqe/nta met' a)rgh/entos2 e)lai/ou,
*sklh=r' a)po\ *persei/hs2 ka/rua bla/bos2 oi(=on e)ru/cei.
*perseu\s2 h(/n pote possi\ litw\n *khfhi/da gai=an,
*)axe/n' a)potmh/cas2 a(/rph gono/enta *medou/shs2,
*p(ei=a *mukhnai/hsin enke/chsen a)rou/rhs2,
*khfh=os2 ne/a dw/ra, mu/khs2 o(/bi ka/ppesen a(/rphs2,
*)/akron u(po\ prhw=na *melanqi/dos2, e)/nqa te nu/mfh
*laggei/h po/ma kei=no *dio\s2 tekmh/rato paidi/.

Vide Acrisius; Andromeda, Danae. Nic. Lloyd. Coeterum, ipse Astronomus insignis, Helicen in venit, huiusque rei gratia [orig: gratiÔ] Daemonas propitiavit; quemadmodum Thales Milesius, quod trianguli aequilateri in circulo inscriptionem reperisset, Musis bovem; Pythagoras, ob inventum a se penultimum in primo Elementorum Euclidis theorema, quod est de ratione laterum trianguli rectanguli, Hecatomben liberaliter immolavit. Sic Archimedes in sepulchro suo cylindrum in scribi voluit Eratosthenes, inventa [orig: inventÔ] cubi duplicatione. anathematis loco [orig: loc˘] eam in templosuspendit etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Scient. Mathem. cap. 3. ž. 5. Ob haec et alia in genus humanum merita, Argivos Persea pro Numine veneratos esse, praeter Athenagoram in legatione, Sidonius indicat Carm. 9. ubi varios Deos topicos recensens, inter alia ait:

Argis Persea, Lampsato Priapum.

Eiusdem imaginem in gemma sculptam, annuloque sigilli, quo [orig: qu˘] literas in Europam mitendas signabat, Alexander M. inclusam gestavit. Nam, ut ait Alex. ab Alexandro l. 2. c. 19. et ante illum Plin. l. 37. c 6. Ipse tamen Alexander devicto [orig: devict˘] Dario [orig: Dari˘], quas


page 672, image: s0672a

destinabat in Asiam literas, Darii annulo [orig: annul˘] inprimebat, quas vero in Earopam, suo [orig: su˘]. Suus autem erat. habens imaginem Persei atavi sui, evius in honorem Perseae quoque frondibus coronari voluit; ut idem testatur Plinius, l. 15. c. 13. Perseam quoque plantam eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia translata, sed a Perseo Memphi satam: Et ob id Alexandrum illa [orig: illÔ] coronari victores ibi constisuisse, in honorem Atavi sui. Etiam in nummis, imaginem eius cudi curasse [orig: curÔsse], indigitat Plut. de Fortuna seu Virt. Alexandri Or. 1. ubi eum cum Diogene in haec verba colloquentem introducit: Nunc ignosce nobis Diogenes, Herculem imitor, Perseum aemulor, Bacchique, qui Deus auctor mei est generis, inhaerens vestigus, rursus in India vincentium Graecorum choros volo ponere, et apud montanas ugrestesque trans Caucasum gentes, Bacchi comessationum memoriam renovare. Sunt et ibi quidam durae Philosophiae nudato [orig: nudat˘] corpore adsueti, viri sancti et suo [orig: su˘] iure viventes, Deo operam dantes, Diogenem vilitate rerum superantes, nulla pera [orig: perÔ] indigentes: Non enim recondunt alimentum, quod iis terra subinde recens suggerit, potum fluvii, folia ab arboribus defiventibus et herba e terra enascens lectum. Per me et hi Diogenem cognoscent, et ipsos Diogenes. Opportet etiam me numisma condere et Barbarica e materia factum Graecanicae forma [orig: formÔ] Reip. signare. Vide Fortun. Licetum l. de Gemmis annularibus c. 136. ubi Gemmam, in qua imago Persei cum alis in capite sculpta, erunito [orig: erunit˘] Commentario prosequitur. Bochartus Persem vel Perseum, interpretatur Equitem, quo [orig: qu˘] nomine illum dictum fuisse opinatur, postquam equitandi artem didicisset a Phoenicibus, quos secum Cadmus adduxerat. Quo pertinent talaria, quorum ope per aerem volitasse [orig: volitÔsse] fertur, haec enim nihil aliud quam calcaria erant, quibus equum impel ens et ad cursum concitans, avium volatum aemulabatur: Pegasus item, qui nihil aliud fuit, quam equus freno assuetus, vide ibi. Perseus vero, ab Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Paras, quod unum est ex septem equi in hac lingua nominibus, et primo Equitem, dein etiam Equum, per catachresim, significavit. Quemadmodum in illo Poetae, Georg. l. 3. v. 116.

---- Equitem docuere [orig: docuŕre] sub armis
Insultare solo et gressus glomerare superbos.

Et apud Ennium Annal. l. 7.

Denique vi magna [orig: magnÔ] quadrupes eques atque elephanti
Proicivut sese.

Quae ille sumpsit ex A. Gellio l. 18. c. 5. Eques autem paras, Hebraeis dici potuit, a [gap: Hebrew word(s)] calcaribus, quae sunt in pedibus eius, ut coniectat Aben-Ezra in Proverb. c. 23. v. 22. ubi paras verbum est pungere; et inde Chaldaeis [gap: Hebrew word(s)] peras, calcar, stimulus. Sed et Pharas Arabibus equus dicitur, a rapiendo, quasi terram rapiat velocitate incessus [orig: incessűs] sui, ut habet Damir. Neque vero incommode Equus dicitur rapere terram. Ita enim Martialis, ad Priscum, l. 12. Epigr. 14. v. 1.

Parcius utaris, moneo, rapiente veredo [orig: vered˘].

Et ad hoc Arabicum pharas, alludit Romanum ferus, pro equo. Virg. l. 2. Aen. v. 51.

-- Inque feri curvam compagibus alvum

Manilius l. 5.

Exagitare feros, promptumque anteire volantes.

Unde Centauros semiferos dici notat Servius, tamquam medios equos etc. Sed et alludit ad Hebraeum [gap: Hebrew word(s)] parasim, pro Equitibus, nomen Persarum; qui iam inde ab anno quinto equitare didicerunt, ut habetur in Herodoto moris origine a Cyro. ante quem cum in Perside equi essent rari, quia montosa regio est, is Persas equis sic assuefecit, ut post illius aetatem paulo [orig: paul˘] honestioris sortis sit nemo absque equo visus. Quin legem sanxit. ut turpe esset, si quis illorum, quos equis instruxerat. uspiam iret pedes, uti legimus apud Xenoph. Cyropaed. l. 1. Unde factum ut, qui ante Cyrum Cuthaei et Elymaei dicebantur, post Cyrum, Persqe seu Equites appellari coeperint, Hinc cum neque Moses nec libri Regum, nec Esaias, nec Ieremias, ne quisquam eorum, qui Cyri aetatem praecesserunt, Persarum uspiam meminerint: in Daniele et Ezechiele, Cyro coaevis et in libris Paralipomenon, Esdrae, Nehemiae et Estherae, qui post Cyrum scripti sunt, frequens illorum est mentio, Bochart. Hieroz. Part. I. 1. 2. c. 6. Vide quoque infra. Plin. inter Myronis ex aere, et Parrhasii Pictoris opera, Persea celebrat, l. 34. c. 8. et l. 35. c. 13.

PFRSEUS ultimus Macedonum Rex successit an. Urb. Cond. 575. Philippo Patri: qui cum eum exheredaturus esset, ut regnum Antigono filio fratris tutoris sui traderet, Perseus quid ageretur subolfaciens. aemulum occidit. Bello contra Romanos infelix, ingenti strage victus est ad Pydnam, eque fuga retractus, a Paulo Aemylio in triumpho Romam ductus est. Regnavit attn. 11. Liv. l. 40. Iustin. l. 33. Plut. in vita P. Aemylii. Velleius Paterc. l. 1. c. 9. Eutrop. l. tempor. Flor. l. 2. c. 12. etc. Eo redactum esse, ut Faber fieret ferrarisus, refert Casaubonus Not. ad Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 5. quemadmodum contra Maximus hic, natus Fabro [orig: Fabr˘] ferrario [orig: ferrari˘], ad Imperatoriae Maiestatis fastigium ascendit; imo et qui ipse Faber ferrarius fuerat, ut de Mario quodam narrat Trebellius Pollio. Usque adeo

*(pei=a qeo\s2 bria/ei. r(e/a de\ bria/onta xale/ptei.

PERSEUS [2] de Republ. Lacedaemonior. scripsit, auctore Athenaeo [orig: Athenae˘]. l. 4.

PERSEUS [3] Zenonis auditor: Eo dixit habitos esse Deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset inventa: ipsasque res utiles et salutares Deorum esse vocabulis nuncupatas: ut ne hoc quidem diceret, illa inventa esse Deorum, sed ipsa divina, Cicer. de Nat. Deor. l. 2. apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate agens, apud Gentes fecundam Deorum matrem fuisse Utilitatem, Pluribus docet.

PERSEUS [4] Grammaticus Philosophus, quem, in rebus Deorum Gentilium, Terentii testimonio [orig: testimoni˘] utentem, producit


image: s0672b

Minucius Felix in Octavio. Idem cum Lutatii Praeceptore, ut videtur, de quo hic ad Statium ita; Sed de his rebus ---- ex libris ineffabilis doctrinae Persei praeceptoris seorsum libellum composus. Vide Barthium ad Stat. Thebaid. l. 6. v. 360.

PERSIA [1] quae Persis Ptol. Plin. l. 6. c. 25. et Melae, l. 1. c. 2. Farstan, et Farsistan incolis, teste Castaldo [orig: Castald˘], Provincia Asiae notissima atque clarissima, inter Susianam ad occasum, et Carmaniam ad ortum; atque inter Parthiam ad Boream et sinum Persicum ad meridiem contenta. Baudrando Imperium est potentissimum, sub quo comprehenditur Parthorum Imperium. Habet a Septentrione mare Caspium et Zagataiam regionem, ab Ortu Indiam propriam, ab Occasu ditionem Turcarum et Arabiam desertam: a Meridie autem Oceanum Indicum et Sinum Persicum. Sicque extenditur ab Ortu in Occasum ab Indo fluvio ad Tigridem. Nunc tota sub Sophis. Comprehendit has antiquorum provincias, Mediam, Hyrcaniam, Margianam, Assyriam, ex parte, Susianam, Parthiam, Ariam ad Ortum, Paropanisum, Chaldaeam, Persiam, Caramaniam, Drangianam, Arachosiam et Gedrosiam. Nunc autem 18. praecipuae numero [orig: numer˘], nempe Servan, Gilan, Dilemon, Ayrack, Agemi, ubi alias Media; Tabarestan et Gorgian, ubi Hyrcania; Khoemus, alias Margiana et Parthia ex parte; Churdistan; antea [orig: anteÔ] pars Assyriae; Chorasan, alias Parthia ex parte; Yerack, alias Babylonia; Chusistan Susiana; Farsi Persis; Kherman et Sisistan, alias Caramania; Macheran Gedrosia; Candabar Arachosia; et Sablestan alias Drangina, aut circum circa. Totius regionis caput fuit antea Tabrisium, postea Casbinum, Nunc Aspahamum. Populi Persae: quos a Perseo tulisse nomen affirmat Eustathius Il. a. cum inquit: *perseu/s2 paronoma/zei tou\s2 *pe/rsas2. Quod etymon a Q. Curtio approbitum invenio. Atqui probabilior sententia Bocharti est, qui Persis nomen ex re fuisse scribit, i. e. ab equitatu, quo [orig: qu˘] maxime valebant; equitare e teneris annis edocti. Herodotus: *paideu/ousi tou\s2 pai=das2 tri/a mou=na: *(ippeu/ein, kai\ a)lhqi/zesqai. Qua [orig: QuÔ] tamen disciplina [orig: disciplinÔ] primus illos imbuit Cyrus. Antea enim, ut tradit Xenophon l. 1. Cyrop. *)en *pe/rsais2, dia\ to\ xalepo\n ei)=nai kai\ tre/fein i(/ppous2, kai\ i(ppeu/ein, e)n o)reinh= ou(/sh| th=| xw/ra|, kai\ i)dei=n i(/ppon spanion. At Cyro [orig: Cyr˘] sic providente (ut narrat idem l. 4.) Persae ex peditibus equites facti, equis deinceps ita assueverunt, ut, ou(dei\s2 a)\n, inquit, tw=n kalw=n kagaqw=n e(kw\n o)fqei/h *persw=n ou)damou= pezo\s2 i)w/n. Itaque ex tam repentina mutatione factum, ut haec regio [gap: Hebrew word(s)] Paras, et in colae [gap: Hebrew word(s)] Persae dicerentur, i. e. equites. Arabice enim Pharas est equus, et Pharis eques, Ebraice Paras. A Graecis quoque dicti sunt *khfh=nes2, a seipsis *ar)tai=oi, teste herodoto [orig: herodot˘]. Dicuntur et *)axaime/nioi, a regione Achaemenia, secundum Stephanum. Suidas et Cedrenus Magusaeos vocant. Persarum veterum mores fuse refert Herodot. l. 1. Historia paucis haec est. Sub variis erant Principibus; usque ad Cyrum, qui ann. 1. Olymp. 55. Urb. Cond. 195. avo [orig: av˘] suo [orig: su˘] materno [orig: matern˘] Astyage, Rege Medorum pulso [orig: puls˘], regni Persici fundamenta locavit: Anno post 22. capta [orig: captÔ] Babylone, primus Monarcha: quod imperium duravit an. 229. sub 13. Regibus. Dario [orig: Dari˘] Ocho [orig: Och˘] ab Alexandro M. superato [orig: superat˘], sub Graecis, Romanis. Parthis regnum hoc esse coepit, donec A. C. 227. Artaxerxes Persa, excusso [orig: excuss˘] Artabani Parthorum Regis iugo [orig: iug˘]: secundam Persarum Monarchiam orsus est, quae duravit per ann. 632. usque ad Iezdegirdem vel Hormisdam 4. ad otmaro, Saracenorum Rege occisum. In horum potestate mansit, ann. 418. donec gelal edinus Sultanus, Gelaleae aerae auctor, illis exturbatis, rerum potitus est. Successores eius, a Tartaris, duce Tamerlane, pulsi sunt, A. C. 1398. cui quaturo Principes, sactionis Arietis nigri successere [orig: successŕre]. Post quos, usum-Cassanes, ex familia Asembeiorum, et factione Arietis albi, Iooncham Regem cum fil. Acen-Ali sustulit, regno [orig: regn˘] potitus, ab A. C. 1469. usque ad 1478. vel 1485. Quo [orig: Qu˘] defuncto [orig: defunct˘] misere lacerata Persia, sed ab Ismaele Usuncassanis, ex filia, nepote, recreata est, qui fortis, prudens et felix, quidquid maiores possidebant, dominatur complexus est. Regnavit autem usque ad initium praecedentis saeculi, et ab eo Sophi numerantur. Inter huius successores Schah Abbas, cognomine Magnus, regnum magnopere auxit, uti inprimis apud P. du Valle, Itener. tom. 2. et 3. ubi quidquid de insigni hac Monarchia scitu dignum, exactissime annotatum est, videre licet. Religio Persarum hodierna Mahometana est, sed a Turcica diversa. Dicunt enim Ali a Mahomete successorem destinatum fuisse, qui honor illi ab Abubekere, Omaro et Osmane praereptus. Aliter Alcoranum explicant, alios sanctos, alias Moscheas habent. Sub finem saeculi 14. Sofi quidam, ex posteris Ali se esse iactans, novam attulit doctrinam, missumque se divinitus dixit, ut gloriam Ali a tot retro saeculis sepultam pristino splendori redderet: Huic in hodiernum usque diem adhaerent, etc. Vide praeter hic [orig: hţc] passim laudatos, Cluverium, Du Val, Sansonem, Agathiam, Cedrenum, Guil. Tyrium, Hoitonem, Sanutum, Bizardum Leunclavium, Chalcondylam, Paul. Iovium, Olearium, Thomam Herbertum, Paulum Venetum, Vinc. Blancum, Thevenotum, Pouletum, Gabr. Chinonem, Busbequium, Thom. Minadoum, Marmolii Africam etc. Item, Monachum Isaac, in explic. Can. Pers. Christmann. Comment. in Alfragam, tit. de Cal. Pers. Scaliger. Petav. etc. De regno Persarum libros tres scripsit Barn. Brissonius. De Idololatria eorundem veteri Strab. l. 15. *timw=si de\ kai\ *(/hlion, o(/n kalou=si *miqran, kai\ *selh/nhn kai\ *)afrodi/thn, kai\ tu=r, kai\ a)ne/mous2, kai\ o(/dwr. Habuit ex Herodot. l. 1. *qu/ousi de\ *(hli/w| te kai\ *selh/nh|, kai\ *gh=|, kai\ puri/, kai\ *(/udati, kai\ *)ane/moisi. Persas plurimum sagittis valuisse, auctores sunt Xenophon l. 1. Paed. qui loquens de studio Persarum in Venatione, ait habere illos to/ea para\ to\n fare/tran: Procop. l. 1. de bello Persico: *pe/rsai xedo/n ti ei)si\n a(/pantes2. Meminit etiam iaculorum Persicorum, et sagittarum Heliodorus l. 6. et 9. Histor. Aethiop. et Herodot. l. 1. Polyb. l. 5. Oppianus l. 2. Halieut. adiecit,


image: s0673a

illos excogitasse [orig: excogitÔsse] artem adiciendi venenum sagittis: *pe/rsai farmakth=res2 o)le/qria mhti/santo. S. Ambrosius l. 6. Hexaem. Gens Persarum ferox bellis, valida sagittis. Hinc Virg. Georg. l. 4. v. 290.

Quaque pharetratae vicinia Persidis urget.

Laertius l. 5. c. 6. *)/ekteinen *persw=n tocofo/rwn basileu/s2. De Persis Dionysius 1056.

*mou=noi ga\r t' *)asi/hs2 basileu/taton e)/bnos2 e)/xousi,
*mou=noi d' a)/speton o)/lbon eni\ mega/roisin e)/qento,
*(oppo/te *mh|oni/hn kai\ *sardi/as2 e)cala/pacan.
*xru/sea/ toi ke/inwn me\n e)pi\ xroi\+ teu/xea fwtw=n,
*xru/sea d' au)=q' i(/ppoisin e)pi\ stoma/tessi xalina\,
*xrusw=| d' a)mfi\ po/dessin e)kosmhsanto pe/dila.
*to/ssos2 ga/r sfisin o)/lbos2 a)pei/rhtos2.

Hunc Persicorum armorum apparatum, in praelio ad Issum cum Alexandro gesto, describit Q. Curtius l. 3. Illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant, manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. Dion. Chrysostomus Orat. 2. de Regno: *xrusw=n falarw=n kai\ xalinw=n, o(poi=a tou=s2 *pe/rsas2 fasi\n e)pithdeu/ein. Splendidis hisce indumentis, post victum demum Croesum, eos consuevisse testatur Amm. Marcellin. l. 23. c. 6. Armillis uti, monilibusque aureis, et gemmis assuefacti post Indiam victam et Croesum. Nic. Lloydius. Addo, quod secundum Auctorem anonymum Histor. Orbis Terr. longitudinem Persia habet a Derbent, loco mari Caspio adiacente, usque ad Ardavat, ad fluv. Indum: latitudinem a freto Ormuziano usque ad influxum Oxi, in mare Caspium. Suntque in hoc regno provinciae celebriores, Caramania, nunc Chirman. ad Sinum Persicum et Fretum Balsoraeum: Parthia seu Arac, Hircania seu Corea, ad mare Caspium, regio fertilissima. Media seu Schirvan, itidem muri Caspio adsita, Persis nunc Farsi: quo etiam referenda Armenia utraque; Georgia, quo [orig: qu˘] nomine veniunt Albania et Iberia; dein Mengrelia seu Colchis, regiones inter Mare Caspium et Pontum Euxinum fere sitae. Regia Ispahan seu Spahwn, in provinc. Arac seu Parthia sita est, a qua opibus et splendore est proxima Schiras, vererum Cyropolis. Urbs Caswyn seu Arsacia, et Rages vet. in Media iacet; Ibidem est Taurisium seu Echatana et Derbent, ubi Portae Caucaseae Veterum. Idem Persiae et Parthiae, seu incolarum potius, Persarum et Parthorum, non nili nominis discrimen agnoscit. Vide Plin. l. 6. c. 13. et Solinum quoque c. 63. Quia vero locorum intervalla distant notabiliter, ideo a Strabone sub finem l. 15. et Ptolemaeo l. 6. c. 4. non immerito fuere [orig: fuŕre] distinctae; perinde ut et alias geographi unam Germantam in duas Superiorem et Inferiorem; vel unum Galliam in Cis-Alpinam et Trans-Alpinam, aut unam Hispaniam, in Citeriorem et Ulteriorem dispescunt, Schik. Tarich. p. 102. Idem Auctor praefatus, regnum Persicum ante Muhamedem, quatuor familias tenuisse docet: Quarum prima PisdAdeo rum; secunda Caiamiortom, quorum ultimus fuit Darius Codomannus, ab Alexandro M. devictus; tertia Asgantdarum; quarta Chosra worum appellatione communi, propria [orig: propriÔ] Susanidarum, fuit. Et quidem Dario [orig: Dari˘] Codomanno [orig: Codomann˘] a Magno Alexandro superato [orig: superat˘], Regnum Persarum ad Graecos pervenit; Post Alexandrum, Seleucus inter heredes eius, opibus Ptolemaei recuperata [orig: recuperatÔ] Babylonia [orig: BabyloniÔ], caesoque [orig: caes˘que] Nicatore, Mediae Praefecto [orig: Praefect˘], Persidem, Mediam, Parthos, Bactra aliasque nationes Imperio suo adiunxit; interfecto [orig: interfect˘] denique Antigono [orig: Antigon˘] in pugna ad Ipson, Syriae quoque et reliquae Asiae maxima [orig: maximÔ] parte ad mare potitus est. Hinc de eo Sulpicius Severus, l. 2. c. 26. Primus in Syria post Alexandrum Seleucus Rex fuit. subiecta [orig: subiectÔ] eidem Perside ac Babylone et Amm. Marcellin. l. 14. c. 8. Quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio [orig: successori˘] iure regna teneret Persidis. Successerunt filius Antiochus Soter et nepos Antiochus Divus in idem magnum Imperium: cuius filii Callinicus et hierax intestinis dissidiis laborantes Arsaci, ad Parthicam potentiam erigendam, aperuere [orig: aperuŕre] fenestram et otium dedere [orig: dedŕre]. Hoc [orig: H˘c] autem tempore Antiochia Regni metropolis fuit, a Seleuco condita: Unde Hegesippo l. 3. c. 5. Persarum quondam caput, dicitur: nempe cum Seleucorum atque Antiochorum regias haberet. et ex Antiochena regia iura Persae acciperent. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 21. quamdiu postei sub Parthis Persia fuit, Parthorum Persarumque nomen non raro apud Scriptores promiscue sumptum reperitur, Persaeque dicti sunt qui proprie Parthi erant: unde Scriptores Graecos Latinosque, qui ante Alexandri Mammaeae, de quo supra, tempora de his rebus scripserunt, caute legendos monet Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alexandro. Vide quae nos in hanc rem ex Gronovio supra attulimus, in voce Parthia. Sub Persis mansit Regnum ab A. C. 226. qui fuit 4. annus Imperii Alexandri, usque ab A. C. 632. (ideoque 406. annos) quo [orig: qu˘] Iezdegird Sirois filius ab Othmane, filio Ophan, Scenitarum Arabum Amirano, victus est atque interfectus. Georgio Monacho dicitur *)adeshr et Anastasio quoque Adesir, voce mirum quantum corrupta [orig: corruptÔ]. Idem vero Georgius non istum ultimum Persarum Regem facit, sed Hormisdam: inter quem et Adesir interponunt alii Reges duos, Sarrabarzam et Varraranem VIII. Salmas. ubi supra. Ita sub Muhammedismo esse coepit, et quidem sub Caliphis Saracenorum Persia (diu fuit quo [orig: qu˘] tempore nomen Persarum cum Saracenorum confusum, raro apud Scriptores occumit) donec circa A. C. 932. decrescente sensim illorum potentia [orig: potentiÔ], Sultani per provincias rebellare passim ac propria Regna condere coeperunt, ita ut omni fere potestate spoliati Caliphae, solam antiqui nominis Maiestatem retinerent. Inter praecipuos autem, qui Persiae invasere [orig: invasŕre] regnum, filii Boiae seu Puiani erant. qui genus ducentes a priscis Persarum Regibus, adeo que ab ipso Dario Hystaspidis, genti iterum pristinum reddidere [orig: reddidŕre] decus. Hi varia [orig: variÔ] fortuna [orig: fortunÔ] illud


page 673, image: s0673b

tenuerunt, per annos 127. usque ad A. C. 1055. quo [orig: qu˘] Turcae (qui circa A. C. 1000. in Persiam emigrarunt [orig: emigrÔrunt], duce Selgkuko [orig: Selgkuk˘] ) rerum sunt potiti, occiso [orig: occis˘] Mahmudi Persiae Indiaeque Regis filio et successore Masudo [orig: Masud˘]; hinc igitur selghucide regnarunt, hoc [orig: h˘c] ordine: Togrul-Bekus, ex Michaele filio Selghuci nepos (qui Masudum modo dictum vicit occiditque) Muhammed, Olbarselan Graecis Axan, Melickshah, Mahmud, Barkiank Latinis corrupte Belgiarok, Muhammed et Mahmud Abulleasem: sub quo destructum fuisse Turcarum in Persia Regnum traditur. Id certum, nullam Turcarum Regum in Persia mentionem post hunc Mahmudum fieri: et quantum in re obscura conicerelicet, Chorasmii interea Persia [orig: PersiÔ] potiti sunt, quos Schinguiskan, primus Tartarici Imperii conditor, penitus evertit circa A. C. 1224. Anno [orig: Ann˘] dein 1260. Ulakukan, Paulo Veneto Allau Rex Persiae factus, illud ad familiam suam translulit, ex qua aliquot Reges Christianam fidem amplexi Turcas universa [orig: universÔ]: yria [orig: yriÔ] et Palaestina [orig: PalaestinÔ] expulerunt, testibus Haitone Armeno [orig: Armen˘] et aliis Belli Sacri Scriptoribus. Ultimus horum Regum fuit Abuzaid Baheder Chan, qui obiit A. C. 1337. Eo [orig: ] defuncto Regnmum a Proceribus dilaceratum in varia regna fuit, praefecto [orig: praefect˘] quoque in provincia sua dominationem invadente. Inter quos potentissimus, Europaeis Magnus Parthorum Sultanus, Gempsa, Arabibus, ut videtur, Scha Schasia dictus, obiit A. C. 1372. Cuius filii cum Persiam in quatuor regna Schirazi, Kirmanis, Iesdae et Ispahanae, divisissent, potentissimus illorum Scha-Alansur, a Tamerlane superatus est, qui universum regnum in potestatem suam redegit. Post huius vero obitum, filiis eius inter se discordibus, Turcomanni Tartaros eiecerunt circa A. C. 1406. divisi in factiones duas Karakionlu seu Nigrorum Arietum et Akionlk seu Alborum Arietum; e quorum illis primus Rex Persiae fuit Kara-Issuph seu Niger Iosephus, qui Tamerlanis successorem evertit. Hanc familiam deiecerunt post 50. circiter annos, Akoiunli, Persia [orig: PersiÔ] potiti A. C. 1468. primusque ex his regnavit Ozun Azebec, Europaeis Uzum Cassanus, Graecis Cassanes Longus, post quem septem alii ex eadem familia ordine regnarunt [orig: regnÔrunt], usque ad Sultanum Muratum ultimum. Dovec circa A. C. 1500. Sophiani fasces arripuerunt, in quorum hodieque sunt manu. Horum conditor fuit Scach-sofi, seu ut a Texeira scribitur, Xeque Safy, Tamerlani coaevus, qui originem ab Ali Muhammedis genero derivans, trigesimum ab eo se numerabat: Ipsius pronepos fuit Ismael Sofi I. primus huius familiae Monarcha, quem excepit Schach Tamas; hunc Schach Ismael II. capitalis Ottomannicae gentis hostis, quem et, cum in lucem ederetur, pugnum cruore plenum, utero [orig: uter˘] matris extulisse scribunt. Vide Busbequium Ep. 3. Post eum Rex fuit Schach Muhammed Chodabende; tunc Ismael Mursa, Schach Abas, de cuius crudelitate vide Herbertum Itiner. Pers. p. 84. et seqq. etc. Bella quae hi Reges gerunt cum M. Mogore, ob provinc. Candahor; cum Tartaris Usbequiis, ob Chorasan suscipiuntur; cum Turcis, ob Bagdedum et Irvan controversantur: quibus antehac vis Persica non parum formidabilis fuit, non tantum ob potentiam gentis, eiusque viciniam, sed etiam ob interiecta vastissima deserta, per quae ob defectum pabuli iumentis necessarii duci exercitus aegre potest; Sed minoris eam nunc habent, ex quo, Babylone in potestatem redacta [orig: redactÔ], opes Persicas sentiunt indies decrescere. Vide Collectum Volumen Scriptorum de Rebus Persicis Francof. A. C. 1601. Wihl, inprimis Schikhardum Tarich seu serie Regum pers. ab Ardschir Dabekan ad Iadzigerdem a Caliphis expulsum, Tubingae A. C. 1628. aliosque laudatos Auctori anonymo saepius dicto Histor. Orb. Terr. c. 10. ž. 12. etc. 11. ž. 1. Adde Georg. Hornium Orb. Imper. cum Not. L. Ioach. Felleri p. 420. et seqq. et quae infra dicemus, de Persarum Monarchia cum Urso, apud Danielem, collata [orig: collatÔ], voce Ursus.

PERSIA [2] Propria alias Persis, nunc Farsi, provinc. est Imperii Persici versus Austrum, mare Indicum et Os Sinus Persici, inter Aspahamum ad Boream et Armuziam ad Austrum. Eius praecipua Urbs Schiras. PERSIAE URBES IRAECIPUAE: Ardebilia, Ardevil. Armuzia, Ormus. Nunc semidiruta. Aspahamum. Hispaham, Persiae nunc Regia. Carmania, Cherman. Casbinum, Casbin. Cassianum, Cassian. Comum, Com. Derbentium, Derbent. Guadela, Guadel. Heratum, seu urbs Rosarum, Herat. Lara, Lar. Mexatum, Mexat. Pasagarda, Darabegerd. Sicistanum, Sicistan. Sirasium, Sicras. Sumachia, Scamachie. Susa, Souster. Tabrisium, Tauris. Reliquarum urbium, oppidorum, pagorum, castrorum, aliorumque in amplo hoc regno locorum catalogum, cum distantia eorum a se invicem, et quae utique notatu digna [orig: dignÔ], exhibet, in praecedentibus iam laudatus, Petrus de Valle, Patricius Romanus, Itinerarii sui tomo [orig: tom˘] 2. et 3.

PERSICA [1] Arbor vide supra Persea.

PERSICA [2] Avis non est [gap: Hebrew word(s)] Peres, quae in censu avium immundarum in Levit. c. 11. v. 13. secundum locum tenet. ut nonnemo apud Munsterum contendit, qui peres hic [orig: hţc] alludere vult ad Hebraeum Persidis vocabulum, Paras. Namque Persidis nomen Mose recentius est, annis circiter noningentis. Cyri scil. tempore natum, uti diximus, qui primus populares suos equitare docuit; unde qui olim Cuthaei, vel Susiani et Elamitae dicti fuerant, postmodum Persae, i. e. Equites, dici coepere [orig: coepŕre]. Nec Moses prohibuisset Hebraeis avem Persidi peculiarem, quae a Iudae immensum distat. Interim quandam avem a Perside nomen habuisse, et *persiko\n o)/rnin, Persicam avem, Graecis dictam


page 674, image: s0674a

esse, ex Aristophane in Avibus habemus. Per hanc vero Scholiastes quosdam gallum gallinaceum, alios pavonem, intelligere scribit; quarum avium utramque mundam divina Lex pronuntiavit. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 5. et supra Ossifraga.

PERSICA [3] Patera vide supra Patera.

PERSICA [4] Sacra a Perse, vide Salmas. ad Bamprid. Commed. c. 9.

PERSICA [5] Tunica de gemmis, memoratur eidem Lampridio in Heliogab. c. 23. Usus est aurea [orig: aureÔ] omni tunica [orig: tunicÔ], usus et purpurea [orig: purpureÔ], usus et de gemmis Persica, quum gravari se diceret onere voluptatis.

PERSICA [6] Urbs apud Stephanum, *sou=sa *persikh\ po/lis2, item *babulw\n *persikh\ po/lis2; non est urbs provinciae Persidis, quam Persae stricte ac proprie dicti incolebant, sed Urbs Persici Imperii, Susa enim Susianes provinciae, quam a Perside omnes Auctores distinguunt, oppidum fuit nobilissimum; et Babylon, in Babylonia seu Mesopotamia sita erat: Persico interim Imperio utraque subfuit. Hinc idem distinguit inter *persika\s2 po/leis2 et po/leis2 *persi/dos2; quarum hae sunt Persidis Urbes, illae Persicae dominationis. *babulw\n *persikh\ po/lis2, mhtro/polis2, *seleu/keik kaloume/nh, Babylon, Persica Urbs, metropolis, Seleucia dicta. Idem, *persai/polis2 po/lis2 *persi/dos2, Persaepolis, Persidis urbs. quemadmodum apud Isidorum Characenum, *parqikoi\ staqmoi\, mansiones sunt Imperii Parthorum; at staqmoi\ *parquh/nhs2, mansiones Parthiae regionis proprie ac specialiter sumptae, Idem p. 1193.

PERSICAE Amyclaidae, Laconicae, Scythicae etc. calceorum genera, ipso nomine Persas, Amyclaeos, Lacones et Scythas, Auctores designantia; ita quidem, ut singulae species singulare etiam aliquod ab aliis haberent discrimen, vel a colore. vel ab arte structurave petitum. Cuius vel exemplo [orig: exempl˘] nec aetas nostra caret. Gallorum enim, Italorum, Hispanorum aliorumque populorum calceamenta qui curiosius inspiciat, alia videbit ea [orig: ] parte, in quam extremi pedum digiti desinunt, acuminata esse, ita ut rostrum aliquod rectum repraesentent; alia sima atque ad instar nasi bovini formata: Dein alia offendet hinc inde fenestrata, alia omnimode clausa: alia porro alte a solo surgentia, alia vero humilia et simplici solea [orig: soleÔ] compacta. Balduin. de Calceo c. 20.

PERSICI vel PERSISCI equinostris traqvenariis similes, memorantur Vegetio, Persici et statura [orig: staturÔ] et psitione a coeteris equoruin generibus non plurimum differunt, sed solius ambulaturae gratia [orig: gratiÔ] discernuntur a coeteris: gradus est minurus et creber, et qui sedentem delectet et erigat, nec arte doceatur, sed naturae veluti iure praestetur. Idem alio [orig: ali˘] loco [orig: loc˘] de Parthicis, qui tolutim docebantur: Praeterea, inquit, minutos imitatur gressus, ut inter aulices ungulas ponat, nam si extendere voluerit, offendit in cumulum. Minutim autem equus ambulans commodius vehit, et pulehrius videtur incedere. Dicti autem tolutim incedere eiusmodi equi, quod crura altius tollerent in currendo et subsultim incederent. Quod inventum Parthis tribuit idem Vegetius etc. Vide hic passim, inprimis ubi de equis Asturconibus seu Tolutariis et Tricenariis.

PERSICUM Mare et Persicus sinus, pars maris Rubri (quod Arabiam Felicem ad ortum alluit) inter Arabiam ad Meridiem, et Carmaniam, Persidem, et Susianam ad Boream ingrediens, et alluens, in longitudinem 10000. stad. patens ex Strabone, at ex recentioribus 225. leucis Hispan. inter Teredonem, seu ostia Tigridis ad Oecasum, et Armuziam insul. ad os illius in Ortum. Mela. l. 3. c. 8. Persicus, qua mare accipit, utrinque rectis lateribus grande ostium, quasi cervice complectitur: deinde terris in omnem partem vaste et aequa [orig: aequÔ] portione cedentibus, magno [orig: magn˘] littorum orbe pelagus incingens, reddit formam capitis humani. Ubi non potuit alio [orig: ali˘] nomine sinum hunc appellare Mela, atque ab omnibus appellatur. Unum tantum inveni Theophrastum, cui sinus Persicus etiam vocetur Araicus. Verba eius l. 4. c. 19. sic concipienda sunt: *)en *tu/lw| de\ th=| nh/sw| (kei=tai d' au(/th e)n tw| *)arabikw=| ko/lpw| tw=| me\n pro\s2 h)w=) tosou=ton plh=qos2 ei)=nai/ fasi de/ndrwn, o(/t' enbai/nei h( plhmmuri\s2, w(/st' a)pwxurw=sqai. Et sane nulla est ratio, cur non aeque Arabicus, ac Persicus nominetur sinus, cum portionem eius maiorem cingant Arabes. Ad distinctionem tamen alterius Arabici, Persici sibi cognomen adscivisse videtur, Is. Voss. in Melae loc. cit. Baudrando Persicus sinus, nunc Mer d'Elcatif, seu Golfe de Perse, et de Bassora; estque inter Persiam ad Boream Arabiamque ad Austrum et Occasum. In eum Tigris influit; estque plurimis Insulis refertus, in parte Meridionali. Coniungitur Oceano Arabico seu Indico per fretum Mosandanum, quamvis a multis sinus Armuzianus credatur etiam eius pars. Extenditur ad 500. mill. pass. ab Euro in Circium, sed maior eius latitudo, a Septentrione in Boream, vix est 150. mill. pass.

PERSIDAE nomen tribus seu familiae veter. Persiae Regum, a Perse gentis auctore. Vide supra Perses.

PERSIS pars fuit ampla Australis Imperii Persiei, ubi Caramania, quae ad Ortum, Susiana, quae ad Occidentem, et Persis propria, quae inter utramque versus Sinum Persieum, cuius caput fuit Persepolis. Item pro tota Persia. Vide ibi. Salmasio semper a Susiane distinguitur, ipso [orig: ips˘] quoque Strabone, qui tamen Susianem propemodum partem esse Persidis scribit, eas provincias distinguente. A parte Carmaniae, flumen habet Cyrum, a parte Susianes Choaspem; cum Susiane ac Caramania, inter Parthici Imperii provincias non recensetur Plinio ac Isidoro libro *parqikw=n staqmw=n: quia Persae, uti supra diximus, etiam sub Parthorum Imperio, suum semper habuere [orig: habuŕre] Regem, cui Persidis regio parebat et Carmania et Susiane ac reliquae provinciae in Indici maris ora. Unde Plinium, l. 6. c. 25. Parthorum Imperium a Meridie Mari Rubro [orig: Rubr˘] terminantem corrigit Salmas. quum eousque non pertineret, minime comprehensa [orig: comprehensÔ] Perside. et adiunctis regionibus, quae proprium Regem habebant, licet tum


image: s0674b

humilem et Partho obnoxium. Vide eum ad Solin. p. 1197. Nec omittendum, quod idem notat, vocem *persi/dos2, apud Graecos Scriptores, numquam aliter, quam de particulari Parsarum regionc, non vero de Persarum Imperio, usurpari, p. 1193.

PERSIUS [1] doctissimus Romanorum: Cicero l. 2. de Orat. c. 6. C. Lucilius homo doctus, et perurbanus dicere solebat; Ea quae scriberet, neque se ab indoctissimis, neque a doctissimis legi velle: quod alteri nihil intelligerent, alteri plusfortasse quam ipse de se: qui atiam scripsit: Persium non curo legere (hic enim fuit, ut notamus, omnium fera nostrorum hominum doctissimus) Laelium Decimum volo, quem cognovimus virum bonum, et non illiteratum, sed nihil ad Persium, Haec Cicero.

PERSIUS [2] Flaccus Poeta, Volaterris, Hetruriae oppid. natus, claruit iisdem fere temporibus, quibus Domitius Nero Imperium urbis Romae suscepit. In Grammaticis praeceptorem habuit Rhemnium Palaemonem Vincentinum, qui gravissimas inimicitias dicitur exercuisse cum M. Varrone: In Rhetorica Fl. Virginium. Annaeum vero Cornutum, qui Philo sophiae studio [orig: studi˘] excelluit, magna [orig: magnÔ] diligentia [orig: diligentiÔ], singularique observatione coluit. Sat. 5. v. 36.

---- Teaeros tu suscipis annos
Socratico [orig: Socratic˘] Cornute sinu, etc.

Vide Casauboni notas ad Persii vitam a Probo, aut alio vetusto auctore scriptam. Quinctilian. l. 10. c. 1. Multum et veraegloriae, quaemvis uno libro, Persius meruit.Martial. l. 4. Epigr. 29. v. 7.

Saepius in libro memoratur Persius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazonide.

Nic. Lloyd.

PERSONA [1] Graecis pro/swpon, apud horum vetustissimos, non a)ci/wma vel a)ciwmatiko\n, dignitatem, vel hominem in dignitate constitutum, signi ficavit, ut quidem voluit Ios. Scaliger, qui Decanos Astrorum pro/swpa propterea dictos contendit; Sed pro/swpon ii dixerunt, quod recentiores proswpei=on, personam aut larvam, quaead similitudinem vultus alicuius efficta est. Moeris Atticista, pro/swpa, ta\ tw=n u(pokritw=n, *)attikoi\ proswpei=a *(/ellhnes2. Pollux, to\ de\ pro/swpon, kai\ proswpei=on, w(/sper mormolukei=on. Et ibid. o)qo/nion pro/swpon, persona vel larva ex lineis facta. Hinc et proswpi/das2 vocarunt, quibus mulieres vultum tegebant, Masques Gallis. Hesychius, proswpei=on, h( nu=n kaloume/nh tw=n gunaikw=n proswpi\s2. Cuiusmodi proswpi/das2 purpurei coloris fuisse, dicemus infra, ubi de muliebris capitis Velo. Eodem [orig: E˘dem] sensu vultum usurpat Publius Syrus,

Libido cunctos etiam sub vultu domat.

Item aspectum,

Grave est malum omne, quod sub aspectu latet etc.

Vide quoque infra voce Rostra. Inde itaque Decani sive Dei horoseopi Veter. pro/swpa appellati sunt: et quidem primus Decanus arietis dicebatur pro/swpon *)/arews2, i. e. proswpei=on, quod Martis stellam, cui deputatus erat, repraesentaret et exhiberet; secundus pro/swpon h(li/ou, quod Soli esset deputatus: tertius, pro/swpon *)afrodi/ths2, quod Veneris stellam exhiberet etc. Nisi potius sic dicas appellatos, a variis vultuum et imaginum figuris, quibus pingebantur. Nam aut homo erat, securim tenens aut ensem, et alia huiusmodi ei)ka/smata. Psellus e Tevero, *dekanoi/ poikilo/morfoi, o( me\n kate/xwn pe/lenun, o( d' ei)s2 a)/llo ti e)xhmanisme/nos2 ei)/kasma. Vide supra ubi de Decanis huiusmodi, et Salmas. ad Solin. p. 645. Parsonae inprimis Scenicae notissimae sunt, quarum primus auctor praedicatur Thespis, colorem inducens quendam ore faecibus peruncto [orig: perunct˘], cum Pastores antea pellibus operti, herbarum folia grandiora ob faeiem obtendentes, personas induissent, de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 1. c. 13. 14. et 16. et hic [orig: hţc] passim, inprimis ubi de Mimis, it. voce Minutius, ubi de iis qui personati Comoediam egere [orig: egŕre] primi. Postmodum vero pro dignitate, vel homine in dignitate constituto vox sumi coepit, uti apparet ex Constitutione Diocletiani et Maxim. In Ecclesia, quando de Trinitatate Sacrosancta usurpari coeperit, discimus ex Facundo Hermianensi l. 1. c. 3. Personarum nomen, non nisi cum Sabellius impugnaret Ecclesiam, necessario in usum praedicationis assumptum est: ut qui semper tres crediti sunt et vocati, Pater, et Filius et Spiritus S. uno [orig: un˘] quoque simul et communi Personarum nomine vocarentur. Deinde etiam Subsistentiae dictae sunt, quoniam Ecclesiae placuit, ad significandam Trinitatem, et hoc nomen distinctioni personali tribuere, Car. du Fresne Gloss. Secundum Burmannum, Personae vocabulo [orig: vocabul˘], a scena primitus translato [orig: translat˘], in sacris primus usus est Tertullian. Graecis autem vox pro/swpon circa hoc Mysterium, usurpata est in Concilio Niceno, imo et ante, in elenchum yilou= o)no/matos2, nudi nominis, Sabellii, atque alterum vocabulum *(uposta/sews2, quod in Symbolo Athanasii occurrit, praeeunte Scriptura [orig: ScripturÔ], Hebr. c. 1. v. 3. Ubi Christus *xarakth\r th=s2 u(posta/sews2, character subsistentiae Patris, q. d. imago sic Patrem exprimens, quemadmodum id, quod in cera est, exprimit formam, quae in in sigillo est: Ut morose nimis Mennonitae aliique hanc vocem refugiant. Deliravit autem Sabellius, unicam tantum in divinis esse Personam, quae propter diversos effectus, modo Pater, modo Filius, modo Spiritus S. appelletur; qui nuper etiam Serveti fuit error: quemadmodum contra Peratae, Philoponus Valentinus Gentilis et similes, in Tritheismum relapsi tres quidem Personas, sed essentiali numero [orig: numer˘] inter se differentes adeo que tres Spiritus aeternos seu Deos, asserere non erubuerunt. Vide eum Synops. Theol. Part 1. l. 1. c. 30. cui adde Cl. Suicerum Thes. Fecl. voce *(upo/stasis2, et quae supra diximus in eadem. In Ecclesia Romana Personae dicuntur Clerici, qui Beneficia Ecclesiastica obtinent; quod, ut quidam putant, magnam propter officium personam sustineant; sed maxime ii, qui Beneficia seu Ecclesias per Vicarios ad ministrari curant, dum ipsi potiori redituum parte fruuntur; et, ut ait Ioh. Sarisberiensis Polierat l. 7. c. 17. qui quocumque [orig: qu˘cumque] modo [orig: mod˘]


image: s0675a

plura conquirunt altaria et nolentes servire altario, de quo vivunt, personatos quosdam introduxerunt, quorum iure ad alium onera, ad alium referantur emolumenta. Unde apud eundem Ep. 1. Personae opponuntur conductis, conductitiis Sacerdotibus, et Vicariis. Hos vero Iuniores, eorumque ministeria Iunioratus appellatos, discimus ex Charta Baldrici Noviom. Episcop. A. C. 1103. apud Vassorium in Noviomo. Quam in rem vide plura, apud Car. du Fresne Glossar. ubi, primum et dignissimum Personatum Archidiaconatum esse, inter alia, addit:

PERSONA [2] pro rectore Ecclesiae, vide Spelmannum Glossar. et hic supra.

PERSPICILLA Optices (de qua supra) beneficio [orig: benefici˘] inventa, senes myopesque non parum iuvant, quod et acutius et longius iis vident; cum cuiusque visui accom modentur. Horum notitiam Veteres habuisse, docet Guido Pancirollus IC. in Novis Repertis tit. 15. ut et Salmuthus suis ad eum Notis. Tuentur vero se istis Plauti:

Vitrum cedo, necesse est conspicillo mihi.

Quod negant aliter, quam de specillis oculariis, posse intelligi. Sed multimodis, ut Vossius contendit, falluntur. Primum enim negat is, haec Plauti esse: negat etiam, haec legi apud Veterum quemquam. Sed Plauti est, Cistellaria [orig: CistellariÔ] Actu 1. Sc. 1. v. 92.

Mater pompam me spectatum duxit: dum redeo domum,
Conspicillo consecutu st clanculum me usque ad fores.

Ubi Conspicilli nomine locum intelligit, unde quis conspicere possit: Sicut interpretatur Nonius Marcellus: qui et ex Plauti Medico adducit:

In Conspicillo adservabam, pallium observabam:

Sive potius, ut a(plw=s2 est in Vossii MSo,

In Conspicillo adservabam pallium:

Ubi non aliter accipere possis, quam illo Cistellariae loco. Ita ergo recentioris inventi fuerint: Vide de his Ioh. Baptistam Portam Magiae Natur. l. 17. c. 11. et Levinum Lemnium, de occultis Naturae mirac. l. 4. c. 6. quibus adde Gerh. Iohannem vossium de Scientiis Mathematicis c. 24. ž. ultimo.

PERSPICUA Urbs apud Amm. Marcellin. l. 14. c. 8. Ciliciam vero, quae Cydno [orig: Cydn˘] amne exsultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicua; Nobilis hanc condidisse Perseus memoratur: clara est, pulchra et conspicua. Ita enim tum loquebantur. Macrob. de Iulia, l. 2. Saturnal. c. 5. Profusi cultus perspicuique comitatus. Appuleide Psyche. Cum sua sibi perspicua pulchritudine, i. e. clara [orig: clarÔ], endh/lw|, perible/ptw|. In Poemate Eucheriae, rosa perspicua,

Perspicuamque rosam dira cicuta premat.

Ibidem, perspicua perdix,

Tristis perspicua sit cum perdice tavanus,
Iunctaque cum corvo pulchra columba cubet, etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 772

PERTA [1] vulgo PERTE, oppidulum Galliae, unde Pertensi pago nomen. Vide ibi.

PERTA [2] oppidum in Galatia, Ptolem.

PERTENSIS cognomen Pagi, apud Gregor. Turonens. de Gloria Confess. ubi de Avito Abbate Carnutensi, lege Perticensis. Vide infra voce Perticus.

PERTENSIS Pagus vulgo le Partois, ab oppidulo eiusdem nominis adiacente flumini Matronae appellationem traxit. In Praecepto Lucdouvici Imper. Augusti, anno 19. imperii domini Lucdouvici Piissimi Aug. dato, memoratur his verbis: Audo venerabilis Abbas Monasterii, cuius vocabulum est Ders, quod constat esse constructum in pago Pertense super fluvium Ivera, quod olim vocabatur Puteolus, a S. Berchario Abbate, cuius corpus ibidem requiescit, Childerico [orig: Childeric˘] Rege Francorum constructum. Hicpagus Campaniae Gallicae Pertisus etiam dicitur in Capitulis Caroli Calvi, i. e. Fertensis; Partensis Nithardo in l. 1. pagus Portinsis, h. e. Portensis, Erodoardo in Historia Ecclesiae Remensis; Portensis quoque in Divisione Regni Lotharii sic: Barrense, Portense, Salmoringum. Partensem quoque Barrensibus proximum facit Nithardus in libro locoque laudato, eum pagum inter Blesensem et utrosque Barrenses ponens. Utappareat Partensem pagum Nithardi, et Portensem, in Capitulis Caroli Calvi seu in divisione Regni Lotharii, unum eundemque esse. Fatendum tamen est, pagum Portensem in Divisione Regni Lotharii. et apud Frodoardum non male pro pago Portiano accipi posse. Oppidulum, quod pago nomen dedit, Martino Bellaio in l. 10. bis Parte dicitur, ceteris Perte, estque oppido S. Desiderii proximum: quod municipium Pertam, vel Partam vocari posse, docent varia nomina pagi ab ipso cognominati: quem pagum Pertensem, Partensem, ac Portensem olim promiscue nuncupari consuevisse, supra docuimus. Vales. Notit. Gall.

PERTHARIS esul successit in Italia Grimoaldo, Rebelli Alachi, a quo victus fuerat, intercessione filii Cuniberti. veniam dedit. Cunibertum successorem reliquit A. c. 673. 689. P. Diacon. l. 5. Longob c. 33. Vide supra Bertandus.

PERTHIA [1] provinc. parva. Scotiae meridionalis a Savo fluv. in duas partes secta: ibi oppid. praecipuum Perthum, communiter S. Iohn. Stovun. Habet ad Ortum Anguisiam, ad Occasum Straterniam ad Meridiem Fisam provinc. Ab Austro Atholiae adiac et. Urbs autem Perthium, 12. mill. pass. abest a Dunkeledino in Austrum, 23. a Strevelino in Caeciam, 32. ab Edimburgo in Borean. Synodus hic habita, qua [orig: quÔ] Episcopi restituti, A. C. 1616. cuius historia paucis haec: Quia Scotia, ex quo ad Angliae Regnum vocatus fuit Iacobus, Episcopis carebat et hierarchiam Anglorum improbabat Iacobus (qui occultam Anglis spem fecisse dicitur, Episcopatus sibi non improbari) Rex factus convocavit utramque partem Anglorum, tum qui iis favebant, tum qui eos sublatos volebant, ac publica [orig: publicÔ] disputatione inquiri voluit, retinendusne an abolendus Episcopatus esset? Disputatum, sed non sine prae iudicio pro Episcopis, ut quorum partes aperte Rex


page 675, image: s0675b

amplectebatur Hi igitur gratia [orig: gratiÔ] et favore Regis superiores, secus sentientes non tantum improbare velut errantes, verum persequi etiam, tamquam sceleratos et Regis Regnique hostes, coepere [orig: coepŕre]: occupatoque [orig: occupat˘que] Regis animo [orig: anim˘] non destiterunt dominationem tam in spiritualibus. quam in temporalibus, affectare. Sed validior erat Anglia, quam ut tam facile mutationem admitteret: Quare primum aggredi visum Scotos, et habita [orig: habitÔ] Synodo [orig: Synod˘] Perthensi anno [orig: ann˘] praefato [orig: praefat˘], Episcopi, qui iam fere [orig: ferŕ] per 50. annos inde exularunt [orig: exulÔrunt], praetenditque Rex unitormitatem: caufatus, nisi Eccle, sia Scotica in omnibus Angliae conformaretur, numquam Regnorum unionem stabilem perpetuamque fore, Hornius Orb. Imp.

PERTHIA [2] Ptolem, quibusdam la Pergola, castrum ditionis Pontific. in Ducatu Urbinatensi, 8. mill. pass. a Callio in Ortum ad amnem Cesanam, 13. mill. pass. a Foro Sempronii in Meridiem.

PERTICA apud in certum Agrimensorem in Fragm. Si fuerit ergo vallis, quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam metis ad ferramentum appositis erit descendendum: cuius, rigoris incessum ut a se in contraria aequemus, afflicta ante linea Capitulum perticae aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus: Salmasio groma est, quae normas habebat et perpendicula pendentia. Con vertebantur autem ea super ferramentum fixum. Idem Auctor, Nam quoties cultellamus sine linea conspectum metarum saepe excedimus et cum festinantes ex eo loco iterum rigorem conspicimuis, tunc in illa perticarum quamvis exigua conversione, non minus fit distensio. Habebatque funiculos et pondera. Ibidem, Et ferramento [orig: ferrament˘] primo [orig: prim˘] mutato [orig: mutat˘] omnia indomita perpensa dirigere; cuius ex omnibus corniculis expensa ponderibus et inter se comparata fila tenuere [orig: tenuŕre] vias ita perspicere. Ubi fila expensa ponderibus, perpendicula, aut, quae ex gromae regula pendebant. Atque haec est groma, qua [orig: quÔ] agrorum castrorumque metatores utebantur. Auctor Dirarum, v. 45.

Pertica, quae nostros metata est impia agellos,

Et apud Propert. l. 4. El. 1. v. 130.

Abstulerat patrias Pertica tristis oves.

Unde postmodum, pro tota limitatione vel metatione, h. e. territorio, coloniae limitibus comprehenso, vox sumi coepit, ut mox latius dicemus. Alia erat Pertica, qua [orig: quÔ] agros metiebantur, quaque [orig: quÔque] hodie res mensoria peragitur. Sed antiquiores, qui de limitibus scripserunt, pedum tantum meminere [orig: meminŕre]. und eagri pedatura passim, o( podismo\s2: et per passus mensuram itinerum collegere [orig: collegŕre]: quam ad ad rem perticae aut funiculi nullus usus. Hinc Columella, omnia mensurarum genera enumerans quibus agrorum arcae modus tunc enuntiabatur, nusquam perticae meminit. Sed nec Varro, ubi agrorum mensuras recenset. E quibus apparet, recentiores esse Auctores illos, qui perticam huic usui adhibent etc. Salmas. ad Solin. p. 688. ubi hanc Perticam, cum Decempeda, non eandem fuisse; addit, quippe cui 12. pedes, digitorum 18. assignati. Vide quoque supra in Decempeda. Hinc Pertica et Pertica regio, Agrimensoribus, territorium dicitur, ut indigitatum, in IV. partes divisum et comprehensum limitibus maximis Decumano [orig: Decuman˘] et Cardine: totum territorium divisum et assignatum. Frontinus, Solum autem quodcumque coloniae est assignatum, id universum Pertica appellatur. Aggenus, Pertica, quaturo regionibus aequaliter divisa. Et Saeculus, Ergo Praefectura illa dicitur, cuius territorio [orig: territori˘] ager sumptus finierit perticam illam, tamquam coloniam illam, ubi civis deductus fuerit. Quod ut melius intelligatur, sciendum est, totius Coloniae territorium divisum dictum proprie fuisse Perticam. Quod si ager coloniae non sufficeret, vel novi coloni deducendi essent, sumebatur et dicebatur Praefectura. quod enim veteribus possessoribus proprietas tantum adimeretur, non etiam iurisdictio transferretur, sed in eodem iure, quo [orig: qu˘] prius fuerat, relinqueretur; quorum prius fuerat iurisdictio in illis agris, Praefectos eo mittebant iuri dicundo, unde et Praefecture appellatae. Sic Perticam et Praefecturas distiuguit Hyginus, in Gromatico de limitibus constituendis: Quibusdam deinde coloniis Perticae fines, h. e. primae assignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae continentur. Ubi Perticam interpretatur primam assignationem, Praefecturas secumdam, vel novis colonis deductis; vel quia ager coloniae defecerat. ideoque ex vicinis territoriis fuit sumendus. Cuius rei diagramma exhibet Salmas. ad Solin. p. 674. ubi plura hanc in rem. Quod vero Pertica Frontino aliisque, id regio cancellata Hygino. i. e. limitata. Cancellare enim proprie est delineare et lineas transversim ac in obliquum ducere. Lineares autem limites vocabantur, qui in obliquum erant discreti et agros per iugera divisos coercebant. Hos et minores dicebant: ut scribit Servius ad Georgic. l. 1. atque inde formam et typum agrorum sic delineatorum et per centurias divisorum Cancellatonem Agrimensores appellabant, et Centuriationem et Ferticam. Saeculus Flaccus, Et quamvis una rei sit forma, alii dicunt Perticam, alii Centuriationem, et metationem, alii limitationem, alii cancellationem, aliitypum, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. Inde Substant. Perticata, modus agri perticam continens. Spelmanno est terrae portio, quae latitudine perticam continet; longitudine vero per stadium integrum, quod Quarentenam dicunt, distenditur, h. e. ad 40. perticas, alias Rodae dicta. Itaque Perticata continet in integra supersicie 40. perticas, i. e. quartam partem unius acrae, quae octagies perticam comprehendit, LL. Burgorum Scot. c. 119. Perticata terra in Baronia debet mensurari per 6. ulnas, quae faciunt octodecim pedes mediocres ---- Pertica terrae in burgo continet 20. pedes etc. Sed et Perticata adiectiv. reperitur apud Martialem, cui trons Masclionis perticata dicitur:

Quod nutantia fronte perticata
Gestat pondera Masclion superbus.

Ubi vulgo fronte pertinaci: a perticis, seu phalangis, quibus


page 676, image: s0676a

onera portabantur. Vide iterum Salmas. ad Lamprid. in Commodo Ant. c. 13. ut et infra Porticani, et Portingherius, quas mediiaevi voces, ab eadem origine derivant: de Pertica vero tricuspide, inter Martyrum tormenta, infra itid. in Tripassalum. Sed et Perticae venatoriae occurrunt, apud Plutarchum Pelopida [orig: PelopidÔ], cuius, duodecimque eius comitum, venatorium habitum sic describit: Procedebant brevibus chlamydibus amicti catulos agentes venaticos, et perticas tenentes ad feras indagandas, ut ne quis eorum, qui in via occurrerent, suspicaretur, eos aliquid novi moliri. etc. Vide et hic [orig: hţc] infra [orig: infrÔ].

ad PERTICAS locus civitatis Ticinensis, ubi Rodelinda Bertaridi Langobardi uxor Basilicam S. Dei genitricis opere mirabili condidit. Nomen inde, quod ibi olim perticae, i. e. trabes erectae steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Longobardorum poni solebant. Si quis enim in aliquam partem, aut in bello, aut quomodocumque exstinctus fuisset, consanguinei eius intra sepulchra sua perticam figebant, in cuius summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum delectus obisset. Scilicet ut sciri posset, in quam partem quiesceret. P. Warnefridus de Gestis Longobard. l. 5. c. 34.

PERTICUS vulgo le Perche, provinc. Galliae, inter Belsiam ad Ortum, Normanniam ad Boream et Cenomanas ad Occidentem ubi alias Aulerci Diablintres. Eius caput est Noviodunum, seu Novigeneum, Nogent le Retrou, Baudrand. Valesio Perticus saltus, quem Nithardus saltum Perticam, Perticum silvam Vita Betharii Carnutensis Episcopi, Particum saltum Chronicon Fontanellense vocat, nomen pago Pertico, vel Perticensi dedit, le Perche: cuius incolae Perticenses vocantur, les Percherons. Pertici saltus meminit Theodulfus hoc [orig: h˘c] versu, de fonte Sartae scribens, in Ep. ad Moduinum Augustodunensium Episcopum:

Perticus hunc gignit, et Meduana bibit.

Aimoinus Floriacensis Monachus, aetate Regis Rotberti ante annos 650. In Lugdunensi Gallia silve (inquit) multae, sed eminentior ceteris Perticus. Idem scribit Hugo. Guilielmus Britto, nunc Perticum, nunc et Perticam appellat. Sic enim inl. 3. Philippidos,

Pertica Rotroldo gaudet nemorosa recepto.

I. e. Novigento Rotroldi vel Rotroci. Ordericus quoque modo Particum vel Perticum, modo Perticam nuncupat, Proceres Partici et Corboniae memorans, et Nogentum in Pertica. In saltu pagoque Pertica oritur et Aurura. Saltum Particum, et abditissimam solitudinem silvae quae particus dicitur, vocant vetera acta B. Launomari. Durabat adhuc silva Perticus regni Henrici I. Ann. 1. ante annos 645. Gaufridus enim Vicecomes Castridunensium, qui Abbatiam S. Dionysii Novigenti fundavit, in suis literis datis An. 1. regni Henrici, Christi 1032. ita loquitur: Omnibus hominibus illorum omnes saltus meos, exempto [orig: exempt˘] Pertico [orig: Pertic˘], ita concedo. Item: Et homo illorum (Monachorum) intra saltum Pertici habitet. Gaufridus Castri Moritoniae Comes, filius Rotroci Comitis, nepos Gaufridi Vicecomitis Castri Duni; inter Iogunam fluvium et castrum Nogentum, vel Nogiomum Basilicam Dionysii Mart. ab avo et patre inchoatam absolvit; cuius in literis haec leguntur: Pasnadium omnium procorum de silva Resno et de omnibus forestis meis do: Perticum vero ad usum meum et ad usum Monasterii S. Dionysii ita in proprio meo retineo, ut quaecumque fuerint ad usum Monasterii necessaria, ex eo Monachi faciant, et homo illorum intra saltum Pertici habitet. Do etiam totam decimam tam de pertico, quam de omnibus saltibus meis. Omnes meos saltus consuetudinarios esse iubeo usibus Ecclesiae, et habitaculis Monachorum, exempto [orig: exempt˘] Pertico [orig: Pertic˘], ita concedo, ut etc. Ex quibus intelligitur: Perticum saltum circa Novigentum Rotroci, vel Nogentum castrum, et circa Iohunam amnem, vel Iogniam, Huinam vulgo dictum, fuisse adhuc, domino [orig: domin˘] Odone Palatino [orig: Palatin˘] Comite, maiore ex parte intactum: quem saltum Perticuli appellat Urbanus Papa in literis, quibus donationem Gaufridi confirmat. Gaufridus III. Comes Perticensis in litteris datis A. C. 1205. in forestibus (inquit) meis de Bellismo, Resno, Maurissilva, Pertico, Campo Rotundo, et ceteris Comitatus mei. In Inventario domus Alentionensium Comitum A. C. 1313. memorantur la forest du Perche, et la forest de Reno, i. e. silva Perticus, et silva Resno: Maurisilva vulgo vocatur Maurisseure. In literis datis A. C. 1090. Robertus Comes Pertici nemorum consistentium in Pertico meminit, et permittit Monachis St. Dionysii Novigenti in Carnutibus, summarium unum habere in nemore quod dicitur Perticulum, ad mortuum nemus. Perticulum, vel Perticulus silva vel nemus, vocatur le Bois de Perchet; ut Clergerius observat. Wanelo Turonicae Basilicae St. Martini Thesaurarius in literis datis A. C. 1046. Pertici silvae mentionem facit hisce verbis: Deinde augeo eis (Sanctimonialibus S. Aviti in pago Dunensi S. Avy ) pastionem centum porcorum in silva mea, quae vocatur Perticus, et ligna eiusdem silvae ad calefaciendum seu operandum, ubicumque opus fuerit sibi, absque ulla calumnia et consuetudine. Monasterium S. Aviti de Castriduno vocat Alexander Papa suis in literis, et lucum Pertici datum ei a Wanelone Thesaurario, St. Martini Turonensis scribit. Avitum hunc in vasta Pertici solitudine commorantem vocat vetus scriptor libri, de Vita S. Leobini Carnutensis Episcopi, seu Fortunatus seu quis alius: quem et tunc temporis moratum Eremitam in Pertico, et a Leobino iuvene bis aditum, ac ibidem mortuum ait. Gregorius Turonicus Episcopus, in libro de Gloria Confessorum, eiusdem meminit his verbis: Avitus Abbas Carnoteni Pagi, quem Pertensem vocant, honorifice apud Aurelianensem urbem humatus est: super quem Fideles Christiani Ecclesiam construxerunt: cumque anniversarius eius assumptionis dies cum summo coleretur honore. etc. Legendum est omnino emendandumque Perticensem. Erat enim Avitus Abbas et Monasterium suum habebat in ea parte pagi Perticensis, quae ad Carnutes Dioecesimque Carnutinam pertinebat, et ob id non sua [orig: suÔ] solum et propria [orig: propriÔ], sed etiam pagi Carnoteni appellatione potuit designari. Apparet igitur iam ante A. C. 1080. Pertici ac


image: s0676b

Perticensis pagi nomen notum ac usitatum atque literis mandatum fuisse a scriptore Gallo, cuius sedes ab ipso pago non longe aberat. Haec regio 4. ad populos pertinet, quatuorque Dioeceses, ut ait Samson. Partem eius aliam sibi vindicant Cenomani, aliam Saii, aliam Aulerci Eburovices, aliamque Carnutes: e quibus Cenomani sunt provinciae Lugdunensis tertiae; Saii et Eburovices Lugdunensis secundae; Carnutes Senoniae seu quartae Lugdunensis. Errant Marlianus et Samson: quorum alter Unellos pro Perticensibus habet, alter posterior Aulercos Diablintes, quem alibi refellimus. Sub Saiis sunt Bellismum, Moritonium, et Petraria, la Perriere, ac Curbio Corbon, oppida Regia vel municipia: in Dioecesi Carnutina Novigentum Rotroci; in Cenomanica Ceto, Ceton, aliaque loca Pertici Goeti. Ita Perticum sub 3. tantum Episcopatibus esse asserit Clergerius, qui et Perticum dividi ait 4 in partes, in agrum Francicum, terre Francoise; Perticum maiorem, le Grand Perche. qui et proprie Perticus dicatur, et Bellismum, Moritonium, Petrariam ac Novigentum Rotroci contineat, in Perticum Goeti, Gulielmo Goeto ita dictum, alias Perticum minorem, le Perche Govet, vel Petit Perche: ubi Alto, Auton. Basochia, la Bazoche, Mons Mirabilis, Mommiral, Avallocium vel Alogia, Alvie, et Braiotum, Brou, quinque Baronatus eminent. Quartam Pertici partem nuncupari scribit dominia distracta, les terres demembrees: cui parti adscribantur Castellum Novum in Theodemerensi pago, Chasteau neufen Timerais, Senonciae, Senonches, Campus Rotundus, Champ. Rond. Fuit olim sub Comitibus Trecensibus, dein ad Alenconios pervenit, postea regno unitus est hic [orig: hţc] Comitatus, Moret. Vide Aegid. Bry de la Clergerie, Hist. de Perche, etc.

PERTINACULUM in l. 2. de Vita Bernardi Abbatis Claravallensis, quem Bernardus Abbas Bonae Vallis, aut si codicibus fidem habere malumus, Arnaldus vel Hernaldus composuit, in c. 6. Pertinaculi fit mentio hisce verbis: Itaque apud Pertinaculum hinc et inde conveniunt, Guilielmus videlicet Comes Pictaviae, Abbas Clarae Vallis Bernardus, et Episcopus Carnutensis, de pace Ecclesiae Aquitanicae acturi. Pertinaculum velut a pertinacia dictum est, ut retinaculum, crepitaculum, miraculum. Mabilio Monachus pius et doctus, qui Bernardi opera ante aliquot annos magna cum cura edidit, Partiniacum heic legit; Partiniacum quoque vocat Alanus in compendiosae Vitae S. Bernardi c. 21. alii Partinacum. Vulgo Partenay dicitur. quod est oppidum in agro Pictonico. Legi literas Hugonis dicti Archiepiscopi, Militis, domini Partiniaci, Volventi, et Mareventi, datas, A. C. 1263. Volventum autem (Vouvant ) et Mareventum Mervant, Partiniaco proxima sunt loca. Partiniacum et Partiniacense castrum, proximum Secundiniaco castro, (Secondigni) memorant literae, Philippo apud Francos regnante datae circa A. C. 1110. Partenacum vocant Rigordus in A. C. 1207. et Guilielmus Armoricus. Valesius.

PERTINAX [1] integro [orig: integr˘] nomine, Publius Helvius Pertinax Imperator Roman. post L. Aur. Commodum A. C. 193. Hic patre libertino [orig: libertin˘] Helvio [orig: Helvi˘] Successo [orig: Success˘] est natus, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fertur. Cum enim Pater coctiliciam in Liguria patria [orig: patriÔ] (hinc ipse Pertinax Dioni et Zonarae *li/gus2 ) taber nam exercens mediocres opes consequutus esset, filium literas curavit docendum, o(/son a)pozh=|n a)p' au)tw=n, inquit Dio, h. e. ut vel docendis literis vel causis agendis, rem faceret: Sed hic [orig: hţc] contra patris voluntatem paternam negotiationem continuare maluit, neque ab ista sententia diu potuit removeri. Per literas postea et artes militares, dignitates summas consequutus, ab Aemilio Laeto Praetorio Praefecto et concubina Commodi Martia, Imperium oblatum sibi, cum mortem adferri putasset [orig: putÔsset], accepit; milites mox adversus se data [orig: datÔ] Tribuno tessera [orig: tesserÔ], Militemus, concitavit; leges multas honestas tulit, filium non nisi, ubi meruit Caesarem esse voluit: Laetum stultum intimatorem vocando, milites ulterius severitate, offendit: qui cum Triarius Maternus Imperium acceptare nollet, Sosium Falconem promotum ivere [orig: ivŕre], quo [orig: qu˘] ut potiri possent, impetu facto [orig: fact˘] in Pertinacem, eum interfecere [orig: interfecŕre], Iovem ultorem invocantem, mense tertio [orig: terti˘] Imperii, anno [orig: ann˘] aetat. 60. De quo sic Capitolin. c. 12. Fuit senex venerabilis, immissa [orig: immissÔ] barba [orig: barbÔ], reflexo [orig: reflex˘] capillo [orig: capill˘], habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo [orig: prominul˘], statura [orig: staturÔ] Imperatoria [orig: ImperatoriÔ], eloquentia [orig: eloquentiÔ] mediocri, et magis blandus, quam benignus, nec unquam creditus simplex ---- verbis affabilis, re illiberalis ac prope sordidus ---- Imperium et omnia Imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere -- voluit etiam Imperium deponere atque ad privatam vitam redire. Filios suos in Palatio nutriri noluit: Tam parcus ac lucri cupidus, ut apud vada Sabatia mercaturas exercuerit Imperator etc. Ei in Imperio successit Didius Iulianus A. C. 194. Vide quoque in voce helvius Pertinax: uti de nominis Pertinax origine et primaeva notione infra aliquid voce Tenax.

PERTINAX [2] equus Commodi Imper. quem ille pelle inaurata [orig: inauratÔ] integere solebat, quemadmodum equum suum Volucrem sagis fuco [orig: fuc˘] tinctis cooperire consueverat Verus Imperator. Meminit eius Dio in Pertinace: *(/usteron de\ to\n au)to\n tou=ton i(/ppon a)pallage/nta de\ tw=n dro/mwn u(po\ tou= gh/rws2 kai\ e)n a)grw=| o)/nta metepe/myato o( *ko/mmodos2, kai\ ei)sh/gagen ei)s2 to\n i(ppo/dromon ta/s2 te o(pla\s2 au)tou= kataxrusw/sas2 kai\ ta\ nw=ta de/rmati e)pixru/sw| kosmh/sas2. Cuiusmodi pelles, quibus equorum insternebantur terga, dorsualia vocat Trebellius Pollio in Gallieno c. 8. Alii Scordisca. Salmas. ad Capitolin. in Vero. c. 6.

PERTINAX [3] Haereticus in Theologia Inquisitorum dicitur, qui credit aliquam propofitionem veram esse, cuius contrariam scit esse Catholicam. Talisque consummatus pertinax est. Sunt et alia pertinacium genera, de quibus Simancas videndus de Catholicis Institution. Tit. 48. Etiam quilibet Impaenitens haereticus, postquam in arcto carcere asservatur, compedibus et catenis constrictus, saepiusque de conversione sua admonitus, post moram unius anni, nec paenitere, nec opiniones suas


image: s0677a

abiurare vult, condemnatur ut Haereticus pertinax, et ut talis traditur Curiae saeculari, Cap. ad abolendam. ž. Praesenti, quae dum Officium suum exsequitur, si converti forte vel tum volet, ad paenitentiam admittendum, Eymericus: nuilo [orig: nuil˘] modo [orig: mod˘] recipienum, etiamsi millies conversionem promittat, Pegna censet in Director. Eymerici. Vide Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 4. c. 35.

PERTUNDA Dea inter Romanorum nuptiales: sicut et Virginensis Dea, Subiugus Deus, Dea Prema, Venus, Priapus; quorum omnium simulacra in cubiculum novaesponsae inferri solita sunt, uti docet ex D. Augustino de Civ. Dei Iohan. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37.

PERTUSA urbs Atricae erat, Carthagini finitima. Item oppid. Hispaniae citerioris ad Canadrum fluv. prope Oscam urbem, hodieque Pertusa, in Oscam et Montionem, ab Ilerda 50. mill. pass. Antonin. Ferrarius.

PERVICIACUM vulgo PERVES, seu PERVEZ, Brabantiae Gallicae oppidum, ut videtur Miraeo. Memoratur Aethico in it inerea Castello Coloniam, ubi illud inter Geminiacum atque Advacum Tungrorum ponit, a Geminiaco 22. ab Advaco 14. mill. pass. Quaedam tamen Aethici exemplaria Pertniciacum, item Perticiacum icripta habere, testatur Simlerus apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

PERVIGILIA dicebantur olim sacra nocturna, quibus in honorem variorum Numinum pervigiles duci solebant noctes. Ita Cereri, Veneri, Fortunae aliisque Numinibus Pervigilia legimus decreta. apud Livium l. 23. Tacitum Annal. l. 15. c. 44. etc. Unde de Vitellio Sueton. in eius vita c. 10. In Apennini, inquit, iugis etiam pervigilium egit. Inprimis autem Cereris Venerisque Pervigilia celebria fuere [orig: fuŕre]. Vide Auctorem venustissimi Poematis, cui titul. Pervigilium Veneris. Atque hoc [orig: h˘c] tempore abutebantur crebro ad libidinem ac luxum Adolescentes: ut patet ex A. Gellio, ubi exemplum filiae hominis pauperis, in Pervigilio istiusmodi vitiatae, proponit ex Menandro, et qui Latine vertit Caecilio l. 2. c. 23. Quare de Caligula iterum Sueton. c. 54. Nec alia, inquit, de causa videtur eo [orig: ] die quo [orig: qu˘] periit, Pervigilium indixisse, quam ut initium in scenam prodeundi licentia [orig: licentiÔ] temporis auspicaretur. Vide Ant. Thysium IC. Not. in Gellium loc. cit. Interim nocturna sacra pauciora Romanis, quos diapannuxiasmou\s2 et pervigilia Graecorum magnopere abominatos esse, ex Dionysio l. 2. discimus. Vide Casaubon. ad Augustum Suetonii, c. 94. Gentilium hunc morem sequuti Haeretici, Floriniani, Carpocratiani, Priscillianistae, Gnostici, Alii, nefandis sceleribus noctes exegere [orig: exegŕre], uti pluribus docet Io. Forbesius Instructionum Historico. Theologic. l. 1. c. 37. alibique. Alia erant Pervigilia Christianorum, quae et ipsa tamen in abusum sensim degenerasse [orig: degenerÔsse], docet Bellarminus de Ecclsia Triumph. l. 3. c. 17. In profestis magnorum dierum consueverat Ecclesia vigilare et ieiungare ---- Coeterum, quoniam paulatim, occasione nocturnarum Vigiliarum, absusus quidam irrepere coeperant, vel potius flagitia non raro committi: placuit Ecclesiae nocturnos Conventus et Vigilias proprie dictas intermittere, ac solum in iisdem diebus celebrare ieiunia. Vide quoque supra in voce, Nocturni Coetus. At de Pervigiliis puellarum, ad mediam usque noctem, in aliquot gentibus, infra dicemus aliquid, voce Screona: de Pervigiliis Bacchi athletarum, apud veteres Graecos, voce Victoria.

PERVIUM Aur. Victori, quod Aelio Lampridio in Alexandro Sev. c. 8. transitorium dicitur. Pervium enim, quod pertransiri potest. Hinc perviae Urbes Marcellino, quae in transitu occurrunt, et per quas in itinere faciundo transeundum est, quaeque transitoriae proin non minus dici possunt, quam Forum Nervae, apud Lampridium d. l. Contra Ciceroni devia oppida sunt, quae extra viam sita, Philipp. 2. Stulte Aquinates, sed tamen in via habitabant. Quid Anagnini? Qui cum essent devii, obivam ei descenderunt. Salmas. Not. ad Lamprid. loc. cit.

PERULA pro sperula, i. e. parva sphaera, infimae Latinitati. Vide supra Perla.

PERUN Novogrodiensium idolum, de quo vide supra voce Fulmen. Item Borussorum, vide infra Prussia.

PERUSA oppid. Pedemontii, cum arce munita, unde Valli nomen, ad radices Alpium, iuxta Clusonem amnem. Hic [orig: Hţc], ob religionem, in incolas saevitum, A. C. 1561. Vide Thuani Hist. Legeri Hist. Valdens. etc. Nunc sub Gallis, ab A. C. 1631. vix 3. milliar. a Pinarolo in Boream.

PERUSIA antiquissima urbs Herruriae, hodie Episcopalis, a quo ager perusinus nomen accepit. Urbis initia Marius Podianus haec commemorat; nae, inquit, quem antiquitas Ianum vocavit, in Italiam, post universale diluvium profectus et in laevam Tiberis egressus, coloniis 12. seu pagis hoc [orig: h˘c] situ, qui Umbria vocatur, conditis, vicum dehinc his in collibus aedificavit ex tuguriis, nomine indito [orig: indit˘] Turrenae Augustalis, seu Principalis: Id est, locus quem nunc Burneam corrupte, pro Turnea, seu Turrena Perusini nominant: Vallis subiecta quae inter hunc collem et propinquum, in quo dein alia civitatis pars condita intererat, Vallis Iani dicta, et nunc corrupte Vallianum appellatur. Haec tantae urbis initia fuere [orig: fuŕre] 261. post universale diluvium anno [orig: ann˘]: dein 121. Ann. elapsis, magno [orig: magn˘] incremento [orig: increment˘] loci, altero [orig: alter˘] in colle, qui contentus erat, ubi nunc Mons Solis dicitur, aeidifcia quoque construxere [orig: construxŕre] Armenii, Ianigeni, Gryphonii cum filiis et nepotibus huc ex Armenia profecti, comiterque ab Armenio Ianigeni recepti, a quo coliem hunc colendum sumpsere [orig: sumpsŕre], quem domiciliis aedificatum Perusiam dixere [orig: dixŕre], seu Gryphoniam, idem enim lingua Stythica significat, ipsamque gentem Perusinos seu Gryphonios ab insigni Gryphi, quod eius gentis Ianigenarum erat, et Perusini ad hunc usque diem conservarunt [orig: conservÔrunt]. Sita autem est Perusia in monte Apennino, maiori agri parte fructiferis et amoenis assurgente collibus; natura [orig: naturÔ] loci, urbs et


page 677, image: s0677b

arce, a Paulo III. ibi exstructa [orig: exstructÔ], permunita est, nobilibus aedificiis nitens, itemque nobili ac largo [orig: larg˘] fonte, qui medium urbis habet. In hac L. Anton. ab Oct. Augusto obsessus, cum extrema [orig: extremÔ] fame laboraret, coactus est deditionem facere. Hinc Perusina fames, Proverb. Lucan. l. 1. v. 41.

His, Caesar, Perusinafames, Mutinaeque labores
Accedant fatis. ---- ----

Baudrando Perusia, urbs est in ea parte Hetruriae, quae paret Pontifici Romano, caput agri perusini. Arcem habet munitam, estque ampla et culta, 12. milliar. ab Assisio in Occasum, 28. ab Oropito, seu Urbeveto in Boream, Urbinum versus 40. Ab ea lacus Trasimenus 9. milliar. inde distans, hodie dicitur lacus Perusinus, Lego di Perugia, cuius circuitus est 22. milliar. habetque tres insulas. Perusinorum 4500. caesos a Romanis, Publio [orig: Publi˘] Decio [orig: Deci˘] Consule, scripsit Livius dec. 1. l. 10. Postea arsit Civili bello [orig: bell˘], de quo supra: Dein a Totila Gothorum Rege integrum septennium obsessa, capta, destructa; a Narsete recepta et reparata est: Postmodum sub Longobardis fuit, donec a Galliae Regibus Pontificiae sedi donata est. Plurimum guelphorum Gibellinorumque dissidiis passa. Sedes Legati. Vide Plin. l. 3. c. 5. Liv. l. 9. c. 37. 40. Tacit. l. 1. Histor. c. 50. Clem. Alexandr. etc. Hic [orig: Hţc] Academia quoque celebris. Adde Leandr. Albert. descr. Italiae. Incolae Perusini. Trogus l. 20. c. 1. Perusini originem ab Achaeis ducunt. Straboni Ptolemaeo, ac Dioni *perousi/a; Diodoro, Appiano, ac Procopio *perusi/a; Stephano *her)r(ai/sion dicitur. Hodie Perugia dicitur.

PERUSINUS [1] Ager vulgo il Perugino incolis, tractus est Hetruriae, in ditione Pontificia, inter Tiberim fluvium et Umbriam ad ortum, et Glanim paludem ac agrum Florentinum ad occasum: sic dictus a Perusia eius urbe primaria.

PERUSINUS [2] Paulus vide Paulus.

PERUVIA vulgo le Perou Gallis, Peru Hispanis, regio perampla, plurimis auri et argenti fodinis nobilitata, et alias regnum potentissimum Americae meridionalis, quae inde etiam persaepe dicitur Peruviana. Peruvia autem Reges antea habuit proprios, Incas dictos, per An. 600. nunc autem subest dominio Hispanorum. Vide infra. Eius longitudo a septentrione in meridiem est circiter 600. leucarum versus oram maris Pacifici, latitudo autem 90. circiter ab ortu in occasum, seu a montibus ad mare pacificum, quamquam in aliquot locis sit strictior seu maior. Terminatur a septentrione Praefectura Popaiani, a meridie regno [orig: regn˘] Ciles, ab occasu mari Pacifio [orig: Pacifi˘] seu Austrino [orig: Austrin˘], ad ortum vero habet regiones pro maiori parte incognitas. Dividitur ab Hispanis in tres partes seu Praefecturas, suntque Praefectura Regum, Audienca de les Reyes, quae in medio, ubi urbs Regum, Cuscum, et Peruvia regio propria, quae permapla, et a septentrione in meridiem in duas partes secta Andibus montibus: Praefectura Quiti ad Boream, Audienca de Quinto, ubi provinciae Quitoa, Quixorum, et Pacamorum: et Praefectura Charcarum. Audienca de los Charcas, quae etiam de la Plata dicitur, estque versus meridiem porrecta, ubi provinciae Chica, Charcarum et Montana. Totius regionis caput erat Cuscum alias, nunc Civitas Regum seu Lima, ubi residet Prorex. Primum detecta fuit A. C. 1525. a Pizarro Hispano, qui, discordia [orig: discordiÔ] civili collisis fratribus duobus regionem occupavit, Atabalippa [orig: AtabalippÔ] Rege, contra fidem datam, strangulato [orig: strangulat˘], in id furoris Hispanos insatiabili auri cupiditate agente: sed dedit mox perfidiae poenas Pizarrus, ut suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] videre est. Satis civiles ibi populi, Solem adorabant, hocque [orig: h˘cque] maiorem quendam Deum, nomine Pachacamac, De ea mira narrantur apud omnes auctores, uti de eius fertilitate, templis, viis publicis, et Imperio ante Hispanorum adventum. Tum enim omnis domestica supellex ex auro, quo [orig: qu˘] domus quoque intectae erant: nec mirum cum sola aurifodina Potocina incredibilem huius metalli vim Hispaniae Regi quotannis exhibeat. Videatur Linschot. in Amer. Garcilassus, Herrera, Acosta, Marianus, Laetius, Prudentius Sandavol. in Vita Caroli V. Spondan. A. C. 1525. num. 20. et alii. Hornio vulgo Peru, quod nomen non Regni, sed piscatoris prius erat, e quo cum Hispani primum in has oras advecti quaesivissent Regionis nomen, ille ratus eos nomen suum scire cupere, respondit se appellari Peru, unde nomen hominis pro nomine Regionis, per errorem, accipientes Hispani, ingenti huic Americae Meridional. tractui, Peru appellationem indiderunt. Cuiusmodi error in aliis quoque Novi Orbis regionibus contigit, quibus Hispani nomina quaecumque primo obvia, neque intellecta, casu temereque indiderunt. Sic Iucataniae nomen dedere [orig: dedŕre], ex formula sciscitandi incolarum, qui eos non intelligebant, quid Iui? Vel potius, ipsa vox Iucatan illis significabat, Non capimus vos. Georg. Hornius Orb. Polit. p. 544. et L. Otto Menckenius Notis ad ipsum. Verum autem Regni nomen erat Tahuantisuyo, quae vox 4. Orbis plagas designat. Conditores Imperii fuerunt Ingae vel Incae, quae familia duce Mangacosta [orig: MangacostÔ] urbem regiam Cusko construxit, A. C. 1200. Eius successores longe lateque rerum potiti vastissimum constituerunt Imperium, quod incredibilis magnificentiae urbes et palatia habuit, adeo ut iis simile nil unquam habuerit Europa. Guainaca inprimis, qui circa A. C. 1500. rebus praefuit et regnum Quito subiugavit, universum Imperium suum admirandis exornavit structuris. Obiit is A. C. 1523. duobus relictis siliis, Guasgare et Atthau Alpa, quem corrupte Attabalibam vocant. Inter quos cum Pater testamento [orig: testament˘] Imperum sic divisset, ut Guasgari Cusconicum Regnum, Attahu Alpae Quitonis cederet; non autem clare desiniisset, utri provincia Thomebamba obvenire deberet, magnum inter eos dissidium exortum, Hispanis occasionem Peruviae invadendae praebuit, quam recens detexerat Franc. Pizarrus. Potitus quidem Guasgari capto [orig: capt˘] atque intefecto [orig: intefect˘] solus Attahu Alpa imperio fuit, sed cum Hispanorum insolentiam ferre non posset, innumerabili eos exercitu aggressus, a parvis ipsorum copiis


page 678, image: s0678a

superatus ac vivus in potestatem eorum redactus est, sicque paulo post iussu Pizarri strangulatus, finem Imperio Incarum Imposuit. Nam qui post eum regnarunt [orig: regnÔrunt], Inca Paulo et Mango, non nisi montanas quasdam provincias, latronum potius quam Regum more, obtinuerunt. Ultimus omnium fuit Xaires Topa Inca, qui Philippo Il. Hispan. Regi se subiecit, A. C. 1557. Georg. Hornius Orb. Imp. Religionem incolarum quod attinet, credunt illi Animae immortalitatem, Mundumque igni periturum agnoscunt, quem immanis siccitas aestusque aeris praecessura sint, ut testatur Hieron. Benzo Hist. Indiae Occid. l. 3. c. 20. Sed et Numen aliquod summum venerantur, quod iis Viracochin communiter, tum etiam Pachacamach seu Pachaykakik, i. e. Creator caeli et terrae, ut et Usapu, i. e. Admirabilis, vocitatur, uti refert Hugo Linschottanus Histor. Indiae Occid. l. 5. c. 3. Et tamen nullum in lingua sua vocabulum habent, quo [orig: qu˘] Deum proprie exprimere possint coeterarum gentium instar: quale Latinum Deus, Hebraeorum El: propterea Hispani, eo ad praedicandum Euangelium profecti in literis ad Indos perscriptis non alia [orig: aliÔ] appellatione, quam Hispanica [orig: HispanicÔ] Dios, usi sunt: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] illud sunt consecuti, ut eadem [orig: eÔdem] nunc Americani utantur. Iidem in Templo Pachumaec, h. e. Creatoris, quod in Peruvia exstructum, sic colunt Creatorem, ut nihilominus sacrificent Diis suis: Nempe proclive satis est iis persuadere, de summo Deo: at non item, haud aliud praeter eum Numen esse vel coli debere. Tantum in animis eorum inveteratus error valet. Ex Ios. Acosta l. 5. c. 3. Gerh. Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idol l. 2. c. 4. Idem Acosta rerum Occ. Indiae l. eod. c. seq. tres summos Peruanis Deos esse tradit, Viracoche, Solem et Tonitru: indeque colligit, Trinitatis dogma illis non penitus esse incognitum. Sed Viracoche quidem, ut dictum, Creatorem mundi significat: Sol vero et Tonitru nihil ad S. Trinitatem. Siquidem Sol non *lo/gos2 est Dei filius, sed ille Sol, qui sub aspectum cadit: Tonitru quoque, non profecto Spiritus Sanctus, sed concursus ille fulminise nubibus erumpentis et soni ex rupta nube maximi, cuius fragore aures illorum percelluntur, Idem Voss. de Idol. l. 1. c. 37. Porro superiori nostroque [orig: nostr˘que] saeculo [orig: saecul˘], in eadem gente post eorum Viracocham, divinus honor Soli, Lunae, erraticis quinque et coeteris stellis, habitus est. Hinc praefatus Acosta l. 5. c. 2. ex stellis Colca, quam Capellam vocamus, a Peruanis: ab Opilionibus [orig: Opilionţbus] stellam Urcuchillay, i. e. Arietem diversicolorem, nos Lyram vocamus: Catuchillay item, Chuquichinchai, Chacana, Topataca etc. quorum aliis hoc, aliis aliud munus adiungant, adorari tradit: ut qui nullum uspiam animal, seu quadrupes, seu volatile, in terra esse credant, cuius simulacrum in caelo non splendeat. Vide iterum Vossium Op. laud. l. 2. c. 36. sub fin. Sed et mare pro Deo coluere [orig: coluŕre], quod Numen dixere [orig: dixŕre] Mammachoca: Flumina item ac fontes, ut ex eodem Acosta l. 5. c. 2. et 4. refert Voss. eiusd. l. c. 82. Imo et Iridem veneratos esse eamque effinxisse cum duobus ab utroque latere serpentibus, ex eodem Acosta docet iterum Voss. l. 3. Idolol. c. 13. Iidem mense Decembri, qui illis Rayme dicitur, et quo [orig: qu˘] Annum ordiuntur, festum olim diem ingenti cultu celebrare sunt soliti, Capatactayme appellatum, quo [orig: qu˘] sacra fecere [orig: fecŕre] tribus Solis statuis, quarum primam Apointi; alteram Churiunti; tertiam Intiaquacqui nominaverunt, i. e. Solem Patrem, Solem Filium et Solem Fratrem etc. Nec omittendum, ut Diabolus opera Dei multis modis aemulatur, apud gentes inprimis illas veri Dei agnitione destitutas, et mactationem puerorum in Peruvia fuisse frequentatam. Inga [orig: IngÔ] enim seu Rege aegrotante vel praelium commissuro [orig: commissur˘], praeter regios ministros, pueri quadrimi, natuque etiam maiores mactari consuevere [orig: consuevŕre], perversa [orig: perversÔ] aemulatione mactationis Isaaci, a Deo patri eius Abrahamo imperatae, vide Dilherrum Dissertat. pecul. de Daemonis Cacozelia: ut et supra in vocibus Chuquisaca et Churiunti etc. PERUVIAE URBES PRUCIPUAE: Arequipa, Arequipa. Argentea, la Plata. Arica, Arcia. Batia, Baeza. Civitas Regum seu Lima, Los Reyes o [orig: ˘] Lima. Cuscum, Cusco. Fanum Sanctae Crucis de Monte, S. Cruz de la Sierra. Fanum S. Michaelis, S. Miguel. Guamanga, Guamanga. Guancabilica, Guancabilica. Guayaquilum, S. Iago de Guayaquil. Pax, la Paz. Portus Vetus, Puerto Vieio. Potosium, Potosi. Quitum, Saint Francisco de el Quito. Trugillum, Truxilho.

PES nc in limine offendat, cavere iussit Veterum superstitio. Mali enim ominis id habebatur, Si exituro limen insonuisset, Pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Vide Plut. in Demetrio et in Gracchis, Val. Max. l. 1. c. 4. de eod. Graccho etc. Sueton. in Nerone c. 19. eodem a Dempstero refertur: et Cicero de Divin. l. 2. aliique notarunt [orig: notÔrunt] apud maximos Poetarum, certissimum Troiae evertendae argumentum inde duci, quod equus Aen. l. 2. v. 242.

---- ---- Quater ipso inliminae portae
Substitit.

Proserpina quoque egrediente, augurium raptus [orig: raptűs] fuit, quod, ut ait Claudian. l. 2. v. 7.

---- ---- Ter cardine verso [orig: vers˘]
Praesugae sonuere [orig: sonuŕre] fores. ------

Ovid. Ep. 13. Laodomiae, v. 85.

Nunc. fateor volui revocare animusque ferebat,
Substitit auspicii lingua timore mali:
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offenso [orig: offens˘] limine signa dedit.

Sic Tibullus l. 1. Eleg. 3. v. 19.



image: s0678b

O quoties ingressus iter, mihi tristia dixi
Offensum in porta signa dedisse Pedem, etc.

Fecere [orig: Fecŕre] autem Pedes Mercurio sacros, quemadmodum genua Misericordiae consecrarunt [orig: consecrÔrunt] reliquaque hominis membra singula suis quoque Numinibus attribuerunt, qua dere vide Lil. Gregor. Giraldum Syntagm. 1. Deor. Gentilium et Hadr. Iunium Animadversor. l. 4. c. 12. Et primo quidem nudo Pede innocentia incessit, postquam lapsus tribulis ac sentibus invectis terram asperavit, coepit pellibus primo, dein calceis involvi ac tegi; interim in sacris priscus retentus est ritus, ut vidimus supra, in voce Nudipedalia: quemadmodum de fasciis Pedum, in voce Fascia, item Pedules; de vinculis eorum, in voce Nervus, it. Pedica etc. iam actum. Coeterum Pes dexter laeti ominis habitus. Petronius, Ut movimus dextros gressus, Servus nobis despoliatus procubuit ante pedes. Et mox, Retulimus igitur dextros pedes. Nimirum sic sperantes, res e voto successuras. Iuvenal. Sat. 10. v. 5.

------ quid tam dextro [orig: dextr˘] pede concipis, ut te
Conatus non paeniteat, votique peracti etc.

E quibus videmus, observasse [orig: observÔsse] miseros homines dextrum pedem laevo semper, post stationem quidem aliquam, praeponere. Contra Pes sinister malum portendebat. Sueton. Aug. c. 92. Auspicia quaedam et omina pro certissimis observabat. Si mane sibi calceus perperam aut sinister prae dextero induceretur, ut dirum. Unde Ovidius in Ibin, v. 99.

Omnibusque malis pedibusque ocurrite laevis.

Quo [orig: Qu˘] proin omine considerato [orig: considerat˘], ad rem pertienre dicit Seneca, quod sinistrum prae dextero pedem, osculandum dedit Caligula, de Benefic. l. 2. c. 12. Vide quoque supra Dextra, it. Melotae. At in pugna, laevum protendi moris erat Virg. l. 10. Aen. v. 587.

---- proiecto [orig: proiect˘] dum pede laevo [orig: laev˘]
Aptat se pugnae, subit oras hasta per imas.

Cuius rei ratio, quod praecipue in duellis laevum latus peteretur, uti ex Scholiaste Aschyli ad Septem. Theb. docet Casp. Barthius Animadversion. ad Stat. Theb. l. 8. v. 473. At Hernicos dextro [orig: dextr˘] solum in pede peronatos fuisse in bellis vidimus voce Pero, vide et Ocrea. De ritibus Pedes lavandi, ungendique, item ad osculum porrigendi, diximus supra passim, inprimis in voce Pedes, item Osculum, et Peregrinus: de more Thebanarum mulierum, ore tecto [orig: tect˘], pedibus per calceos pene nudis, certe conspicuis, inambulandi, vide eundem Barthium ad Theb. l. 3. v. 230. uti de hominum a)fronti/stwn, reiectis pedibus dormiendi, Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 78. et de Eunominanis suos capite demerso [orig: demers˘], pedibus sursum versis baptizantibus, infra voce Spado. etc. Ut et haec addam; Apud Recentiores Pes seu pedis abscissio, inter poenas, non semel occurrit LL. Guielmi Nothi c. 67. Interdicimus etiam, ne quis occidatur, vel suspendatur pro aliqua culpa, sed eruantur oculi, abscindantur pedes vel testiculi vel manus etc. Ingulfus p. 856. Sub poena perditionis dextri sui pedis, etc. In Concilio Autisiod. can. 3. pedes linei vel lignei occurrunt, Quicumque votum habuerit, in Ecclesia vigilet -- nec sculptilia aut pede aut homine lineo fieri penitus praesumat: ubi Car. du Fresne ligneo legit. Ita enim Indiculus Paganiarum seu Superstitionum in Conc. Liptinensi A. C. 743. De ligneis pedibus velmanibus pagano ritu. Et Eligius apud Audoenum in Vita illius, l. 2. c. 15. Pedum similitudines, quos per bivia ponunt, fieri vetate et ubi inveneritis, igni cremate. Eiusdem Homil. Arbores, quas sacrivos vocant, succidite, plantas sive ungulas pedum, quos per bivia ponunt, fieri vetate. Quibus locis perstringuntur veterum Gallorum magific ritus vel superstitiones, qui in biviis ac compitis hominum membra pedesve ex ligno (vel lino) conflatos collocabant, existimantes hac [orig: hÔc] ratione morbos ac aegritudines persanari. Certe lanas olim ad farmakei/as2 fuisse adhibitas, testatur Scholiastes Theocriti Idyll. 2. v. 2. ut et imagines laneas, Horat. l. 1. Sat. 8. etc. Vide hanc in rem plura apud Car. du Fresne Gloss. et quae nos alibi. De aliis quibusdam vocis significationibus, pauca mox. Ab homine enim ad mensuram denotandam illa transiit, quemadmodum et reliqua eius vocabula, Digitus, Cubitus, Passus, non aliunde desumpta. E'quibus digitus est 4. granorum hordeaceorum; 4. digiti constituunt palmum; 4. palmi Pedem efficiunt: Cubitus vero ab extimo cubiti, usque ad longissimi digiti extremum, est sesquipes; passus Geometricus 5. pedum. Unde iam Stadium Graecorum oritur, quod est 125. passuum, Latinorum Milliarium, quod est 1000. passuum, vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientiis Mathem. c. 27. ž. 2. Sic Iuliano Ascalonitae apud Harmenopolum, e)/xei palaista/s2 d' o( de\ palaisth\s2 daktu/lous2 d/. ubi regium seu Alexandrinum intelligit: cum Italicus haberet tredecim digitos et trientem. Ita enim Hero in Isagoge MS. quam Salmas. penes se habuit: *(o pou=s2, inquit, o( basiliko\s2 kai\ filetai/reios2 lego/menos2 e)/xei palaista\s2 d/. daktu/lous2 ist/ o( de\ *)italiko\s2 pou=s2 e)/xei daktu/lous2 ig/. g. Ubi obiter notat Idem, pedem, quem Hero filetai/roion et basiliko\n appellat, Hygino Agrimensori Ptolemaicum dici: et quem ille Graecus Italicum vocat, Monetalem Hygino nominari. Ad mensuram huius pedis convenit, quod de statura Maximini retulit Capitolin. c. 6. Erat praeterea (ut refert Cordus, magnitudine tanta [orig: tantÔ], ut octo pedes digito videretur egressus. Ubi Casaubon. legit, ut octo pedes digitis VI. videretur egressus: cum in Maximino Iun. c. 2. dicat Auctor, staturam eius fuisse pedum octo et prope semis. Et potuit numerus ille VI. facile absorberi, similitudine prioris syllabae sequentis vocabuli videretur. Quae proceritas ne cui mira videatur, Philostratus hanc staturam proceri Germani esse ait, apud quos qui iustae et commodae staturae videretur, septem pedes non raro excederent: cum proceri et magnae inter ipsos staturae vulgo octo pedes longitudinis haberent, longuriones barbari in Vita Herodis. De Burgundionibus septipedibus notum iis, qui Sidonium Apollinarem triverunt. Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. loc. cit. Vide eundem ad Solin. etiam infra verbo [orig: verb˘] Podismare.


image: s0679a

In navibus Pedem dixere [orig: dixŕre] Romani pro fune, quo [orig: qu˘] velum tenditur, imaque veli parte, et Synecdochice, pro sinu veli, qui vento [orig: vent˘] impletur: eadem [orig: eÔdem] tralatione, qua [orig: quÔ] pedem mensae dicit Ovid. Metam. l. 12. v. 254. et Plin. l. 12. c. 1. pedem vinaceorum Columella l. 12. c. 43. betaceos pedes Varro de Re Rust. l. 1. c. 2. etc. nempe, quia, ut pes ima corporis pars, ita et id quod dicimus in velo aliisque. Ita autem Catullus carm. 4. v. 20.

---- Sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem.

Martinus tamen de Roa Cordubensis Singularium l. 6. c. 10. Catullo Pedem proprie vult esse sinum seu medium veli, quia eius beneficio [orig: benefici˘], ubi vento [orig: vent˘] impletur, ambulant naves, quasi pedibus, qui ambulantibus sunt instrumentum apud Gerh. Ioh. Voss. l. 2. Idolol. c. ult. Imo apud Lycophronem in Alex. vers.

*tra/mpis2 s) o)xh/sei kai\ fere/kleioi po/des2.

Meursius po/das2 i. e. pedes exponit remos. Nonius Marcellus, Remi sunt navales pedes. Vide quoque Artemidorum l. 1. c. 50. Hinc Remipedem navem Ausonius in Mosella v. 201. et Callimachus Epigr. 6. e)re/sswn possi\n. Lucilius Sat. l. 8.

Verum flumen uti atque ipso divortio aquarum
Ilignis pedibus cercurum concinit aequis.

Navesque ambulare, dixit Cato de Re Rust. c. 1. scaphas progredi Sallustius, in 1. Histor. navigia currere Poetae, vide A. Gell. l. 10. c. 26. Consimili tropo [orig: trop˘] kampu/lous2 o)do/ntas2 i. e. incurvos dentes navis vocat anchoras, idem Lycophron. Vide Ioh. Meursium Comm. in Lycophronem: p. 121. sicut de Pedibus mensae supra in voce Pedes.

PESCENNIA Marcellina matrona Romana, memoratur Iul. Capitolino Maximo et Balbino, c. 5. Attamen militaris Tribunus (Maximus) fuit et multos egit numeros et postea Praeturam, sumptu Pescenninae (l. Pescenniae) Marcellinae, quae illum loco [orig: loc˘] filii susceperat et aluerat.

PESCENNIANA Domus apud Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 12. Domus eius hodie Romae visitur, in campo Iovis, quae appellatur Pescenniana: in qua simulacrum eius in trichoro etc. Ubi tamen Excerpta Spartiani, Palatinus liber et vetus Editio legunt, Pescenniani. Sic apud Eusebium et Hieronymum, domus Vectiliani dicitur, quae aliis auctoribus fere omnibus est Vectiliana. Fasti quoque Casauboniani: *oi)=kon *(ouestianou= pro *ou)ektinianou= habent. Domus Pescenniani itaque erit domus Pescennii. Nam Pescennianus et Pescennius indifferenter enuntiabant, ut Hermogenes et Hermogenianus. Sic Herodiano l. 5. c. 4. *diadoumeniano\s2 appellatur, qui vulgo est Diadumenus; Tzetzae Diogenianus in Vitis Philosophorum citatur, quem vulgo esse Diogenem nemo ignorat. Salmas. ad Spartian. loc. cit.

PESCENNIUS [1] vir Ciceroni perbenevolus; ut ipse ait, scribens Terentiae uxori l. 14. Fam. ep. 4. Pescennius est perbenevolus novis, quem semper spero tui fore observantem.

PESCENNIUS [2] Festus Historicus, apud Lactant. Firm. de fals. rel. l. 1. c. 21.

PESCENNIUS [3] Niger Imperator Roman. cuius vitam scripsit Ael. Spartianus. Vide Niger.

PESCIA in Carmine Saliari, agninae pelles sunt, seu tergus pecuinum, quo [orig: qu˘] pro amiculo Veteres utebantur. *pe/skh enim antiquis pelles dictas esse, apud Verritum Flacceum legitur: unde pascua et pascere, deducit Scaliger in Originum libris. Cuiusmodi pellibus fallofo/rous2 Mimos Stayrosque olim usos fuisse docet. Idem Poetices l. 1. c. 10. et 17. Vide supra ubi de Pellibus.

PESCLAVIUM oppid. Rhaetiae, apud Ortum Adduae fluv. inter Tiranum 15. et Pontem Rasinum 20. mill. pass.Curiam versus; Puschlauff, Ital. Pusciavo, in valle Tellina, non obscurum.

PESENDIAE Aethiopiae sub Aegypto gens. Ptol.

PESICI Hispaniae Tarraconensis populi in ora maris Cantabrici. Paesici Ptolem. quorum urbs Flavionavia, S. Ander, in ora, inter Laredum ad Ortum 8. et Santillanam ad Occasum 5. leuc.

PESINUS apud Plin. l. 5. c. ult. Tolistobogorum praecipua civitas, vide ubi de Galatis, et hic [orig: hţc] Pessinus -

PESSINUS untis, vulgo Possene Theveto, urbs Galatiae in Phrygiae magnae confinio cui adscribitur a Livio, sub Agdisti monte, in quo Atys tumulatus creditur, teste Pausania [orig: PausaniÔ] in Atticis, ad confluentes Galli fluv. in Sangarium, vix 50. mill. pass. ab Ancyra in Meridiem, uti 30. a Therma, P. de la Rue, hodie locus ignobilis, in tractu Chiangare, teste Castaldo [orig: Castald˘]. Hic [orig: Hţc] Cybele, cuius simulacrum augustum ibi habebatur, culta est, quae idcirco Pessinuntica dicta fuit, teste Apuleio [orig: Apulei˘]. Meminere [orig: Meminŕre] eius Strabo l. 12. et Livius l. 29. c. 10. Civitatem eo [orig: ] tempore recens religio invaserat, invento [orig: invent˘] carmine in libris Sibyllinis, propter crebrius eo [orig: ] anno [orig: ann˘] de caelo lapidatum inspectis. Quandocumque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italiaa [orig: ItaliaÔ], vincique posse, si mater Idaea Pessinunte Romam advecta esset. Idem ibidem c. 11. Oratores Romani Pergamum ad Regem (Attalum) venerunt. Is legatos comiter acceptos, Pessinuntem in Phrygiam deduxit, sacrumque his lapidem, quem matrem Deum [orig: Deűm] esse incolae dicebant, tradidit, et deportare Romam iussit. In cuius honorem ludi Megalesii instituti. Fuit autem simulacrum a Scipione Nasica, optimo [orig: optim˘] Romanorum iudicato [orig: iudicat˘], exceptum. Herodian. l. 1. c. 11. *au)to\ me\n to\ a)/galma *diopete\s2, w/s2 le/gousin: ou)/te de th\n u(/lhn, ou)/te texnhtw=n o(/stiste)poi/hsen e)gnwsme/non, ou) de yausto\n xeipo\s2 a)nqrwpi/nhs2. *tou=to de\ pa/lai e)c ou/ranou= katenex qh=nai lo/gos2 ei)/s2 tina th=s2 *frugi/as2 xw=ron. *pessinou=s2 de\ o)/noma au)tw=|, th\n de\ preshgori/kn labei=n to\n to/pon e)k tou= peso/ntos2 a)ga/lmatos2 e)c ou)ranou=, kai\ prw=ton e)kou=se o)fqh=nai. Quae sequuntur, Latine adscribam: Licet apud alios compertum, pugnam illic Ilum Phryga, Tantalumque Lydum inter se conseruisse, sive de via ortem, sive potius ob


page 679, image: s0679b

raptum Ganymedis. Cumque diu aequis viribus decertatum foret, ac permulti utrinque cecidissent, nomen ex ea clade loco esse impositum. Hic [orig: Hţc] etiam fama fert Ganymedem, ipsum trahentibus in diversa germani, atque amatoris manibus, vita [orig: vitÔ] esse orbatum, sublatumque e medio, pro calamitatis solatio. relata [orig: relatÔ] ad Iovem raptorem fabula [orig: fabulÔ], divinis fuisse honoribus affectum. In hoc. quem diximus, Pessinunte Phryges olim Orgia colebant, adipsum fluvium Gallum, a quo etiam evirati Deae sacerdotes cognominantur. Sed ubi res Romana crevit responso [orig: respons˘] accepto [orig: accept˘], mansurum imperium, atque ad summam auctum iri, si Pessinuntiam Deam ad se transferrent: missi in Phrygiam legati sunt petitum Deae simulacrum. Quod quidem facile concessum est, consanguineos se dictitantibus, atque oriundos ab Aenea Phryge. Quum itaque navigio [orig: navigi˘] devectum simulacrum ad ipsas Tiberis fauces appulisset. quibus tum Romani vice portuum utebantur, confestim divina [orig: divinÔ] quadam [orig: quÔdam] vi navigium substitit, neque ullis Romaniopul. certatim trahentis moveri viribus potuit, donec Vestalis Sacerdos adesset. Ea, cum virginitatem perpetuo servandam polluisse falso argueretur, damnationena metuens, supplex petiit a populo, ut iudicium de se Deae Pessinuntiae committerent. Quo [orig: Qu˘] impetrato [orig: impetrat˘], zonam recinxit, clare precata, ut si intemeratam se esse, ac virginem Deasciret, navim progredi iuberet. Quae ubi dixit, statim alligatam zonam manu ducta navis sequi coepit. Ita sunt pariter Romani manifestam numinis divinitatem, atque innocentiam virginis admirati. Haec Herodianus. Nic. Lloyd. Coeterum, prius Phrygiae urbs fuit. Ammian. l. 26. Valens Pessinuntia signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum. Unde Pessinun: ia Dea, cuius aedem Clodium Tribunum Plebis, ei ereptam, Brotigaro e Gallogarecia tradi, Sacerdotemque Pessinuntium munere suo [orig: su˘] privari, Lege iussisse, docet Cicero pro Sext. item de Aruspicum responsis. Nomen urbi a verbo pesei=n, cadere, nonnullis deducitur, eo quod in eius agrum Palladium caelitus deciderit ibique primum comparuerit, ut refert Herodian. loc. cit. Meursius in Licophronem, versu,

*)ec ou)ranou= pesou=sa kai\ qro/nwn *dio/s2,
Lapsa ex falanto patrii solo Iovis.

Vide etiam Apollodorum l. 3. et Vossium de Orig. ac progr. Idolo. l. 2. c. 52. ubi de Cybeles simulacro. formulam exponit.

PESSIUM Iazygum Metanastarum urbs, Ptolem.

PESSULUS Graece pa/ssalos2, quam vocem a)po\ tw=n pessw=i nonnulli infeliciter deducunt: nihil enim pessoi\ muliebres commune habent cum pessulo, voce ea [orig: ] Graeca [orig: GraecÔ] a similitudine pessw=n ficta [orig: fictÔ]. Sunt autem pessoi\ saxeae pilae partim rotundae, partim quadratae, sed ut plurimum rotundae: a qua forma, medicamenta oblonga et rotunda anui imittenda dicta sunt; quae ratio quoque appellationis tw=n kolouri/wn Medicinalium etc. Aliter ma/gganon, ba/lanos2, o)xeu\s2 sidhrou=s2: quae duo tamen posteriora, si accuratius perpendantur, non idem plane significant. *ba/lanos2 namque ferrum fuit glandis facie et cavum, quod in foramen serae, h. e. lignei vectis, immittebatur, et sic seram committebat ianuae, ut, nisi extracto [orig: extract˘] eo [orig: ], removeri ac repelli non posset sera, nec ianua aperiri. Ita autem in serae foramen incidebat ba/lanos2, ut totus lateret, nec erui inde posset vel extrahi, nisi immisso [orig: immiss˘] alio [orig: ali˘] ferro [orig: ferr˘] oblongo [orig: oblong˘], quod in cavitatem bala/nou ita inibat, ut cum evelleret et surfum traheret, balana/gra hinc vocitatum. Sicque locum non habuit, nisi in his foribus, quae sera [orig: serÔ] vel vecte ligneo [orig: ligne˘] transverso [orig: transvers˘] firmabantur: quod fiebat inprimis domus ianuis, quae in publicum aperiebantur et Urbium portis. At o)xeu\s2, ferreus obex, in foribus thalamorum et oecorum locum habuit; quibus duo ferme singulis additi, ut hodieque moris est in superiore parte unus, in inferiore alter. Unde apud Plautum in Aulular. Actu 1. sc. 2. v. 26. Ostium intus ambobus occlude pessulis; quod de sera vel vecte sive repagulo ligneo accipi non potest. Nec enim duabus seris vel moxloi=s2 ianuae muniebantur, licet apud Polybium legatur l. 15. de foribus quibusdam duplici claustro [orig: claustr˘] obseratis: *sune/baine de ta\s2 qu/ras2 ei)=nai diktuwta\s2 diafanei=s2, a)pokleiome/nas2 de\ dittoi=s2 moxloi=s2. Sed hoc minime sollenne ac perpetuum, ideoque notatum Polybio. Neque eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] vectes lignei, pessuli tales, removebantur. *balana/gra enim seu clavis, qua [orig: quÔ] balani aperiebantur, in ba/lanon immissa sursum trahendo eam eximebat, ut dictum, quod a)naspa=|n vocat Aeneas: at clavis, ad interiora domus membra aperienda pertinens, apud Homer. Od. 21. v. 47. 537. a)nako/ptei o)xh=as2, h. e. sursum quatit ac repellit, quod a)nakrou/ein Aratus vocat. Illa unico [orig: unic˘] tantum dentepraedita, haec cum tribus erat, vide supra ubi de Laconica clave. Cuiusmodi claves quidem non vertebantur ad reducenda et adducenda, quae intus erant, ferrea verucla et repagula, ut hodie sit; Sed aperiebant succutiendo ac deiciendo, quod in interiore parte forem cum poste detinebat vinctam, ferreo [orig: ferre˘] pessulo [orig: pessul˘]. Cuiusmodi etiamnum visuntur quamplurimae et similiter aperiunt Chartusianae; nempe claustro immissae succutiunt repagulum, donec ex uncino, cui iniectum est, exeat, etc. Vide supra in voce Obices ferrei: item ubi de Oppessulandi ritu, alibi passim et hanc in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 924. et seqq.

PESTIS Latio omnem perniciem notat, raro propriam, nec scio, an usquam absoluto [orig: absolut˘] sensu pestilentiam, quam sic tamen hodie omnes vocant, etiam illi, quorum scripta inter veteres Auctores pro testibus boni Eloquii citantur, verba sunt Casp. Barthii Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 2. v. 282. Coeterum Pestilentiam omnem Deorum irae adscribebant Veteres, iam inde ab Homeri temporibus. Statius iis videtur accedere, qui ventis tribuebant, Theb. l. 11. v. 274.

Ceu caelo dimissa lues ---- ----

Sic Ovid. l. 7. Met. v. 532.

Pestiferis calidi spirarunt [orig: spirÔrunt] flatibus Austri.

Vel qui Soli, de quibus videre est Clem. l. 5. Strom. Unde fictio Homerica de Apollinis sagittis eam inferentibus. Certe vitiatus


page 680, image: s0680a

aer plerisque statuitur. Ipsum autem malum Numinis instar colebatur, de quo Barthius praefatus Superstitionum Commentario [orig: Commentari˘]. Apud Augustin. Ser. 24. de Verbis Apost. Punicum legitur proverb. ridiculum, quod tamen utili sensu non caret. Est Pestis ante ostium et petit nummum: da ei duos, ut ducat se. Hoc est, cum pauper aliquid a te poscit; potius duplum des, si sapis, quam nihil, ne insequatur ultio, totum te rebus tuis eripiens. Vide iterum Barthium ad Statium d. l.

PESTUM [1] vide PAESTUM.

PESTUM [2] vulgo PESTH, urbs Hungariae ad Danubium e regione Budae, in planitie, sub Turcis; alias munita, caput Comitatus Pestensis, qui inter Comitatus Zolnacensem ad Ortum, Pelysiensem ad Occasum, Novigradensem ad Boream, et Tolnensem ad Meridiem.

PESURI populi Lusitaniae, Plin. l. 4. c. 21. Quorum tractus la Comarcadi Covilhan, teste Rensendio [orig: Rensendi˘], apud Tagum et Cudam fluv.

PETA petentium Dea, memoratur Arnobio adv. Gent. l. 3. Putationibus arborum Puia, inquitis, praesto est: rebus petendis Peta. Et apulo post, Dicite o [orig: ˘] quaeso, ita vobis propitiae faveant Peta, Puta, Patella etc.

PETALIA Euboeae urbs, Strabo.

PETALIAE insulae quatuor in Euripo Euboico, Plin. l. 4. c. 12. apud urb. Chalcidem, in aditu ipsius Euripi, e regione Atalantis, ad egressum Euripi, Ferrar.

PETALISMUS apud Syracusanos, simile quid erat ostracismo Atheniensium: nisi quod hic in decennium, ille in quinquennium, exilio [orig: exili˘] multaret. Nomen ei a Graeca voce pe/talon, i. e. folium, quod oleae folio nomen eius, quem exulem volebant esse, inscribi soleret, vide Plut. Aristide. Ab eadem origine Petalium est, nomen praestantissimi e nardo unguenti, de quo Dioscorides l. 1. c. 81. Meminit eius Plautus Curculione, Actu 1. sc. Flos veteris vini. v. 5.

Nam omnium unguentum [orig: unguentűm] odor prae tuo, nautea est.
Tu mihi stacte, tu cinnamomum, tu rosa,
Tu crocum et casia es, tu Petalium.

Latine Foliatum quod vide supra. Hoc [orig: H˘c] aliisque unguentis utebantur Veteres non tam ad necessitatem aut valetudinem, quam ad voluptatem et conviviorum delitias, vel vino illa miscendo vel corpori coronisque inungendis adhibentes: idque a primis Reip. Romanae temporibus, usque non ad florentem modo, sed etiam extremam eius aetatem, Et quidem de Petalio seu Foliato inprimis loquitur Martial. l. 11. Epigr. 28. v. 9.

At mea me libram Foliati poscit amica,
Aut virides gemmas sardonychasque pares.

Et l. 14. Epigr. 110.

Haec licet in gemma, quae servat nomina Cosmi,
Luxuriose bibas, si Foliata sitis, etc.

Vide Thom. Dempster. Peralipom. in Rosin. l. 5. c. 30. et infra in voce Unguentum. Sed et Petalium seu Petalum, dicitur in habitu Sacerdotis Summi, apud Hebraeos, bractea illa ex auro puro, cui insculptum erat, Sanctitas Iehovae: Haec apposita erat cum vitta hyacinthina, super ipsam cidarim e regione anterioris eius partis; super frontem Pontificis Summi, ut auferret iniquitatem rerum sacrarum, quas consecrassent [orig: consecrÔssent] filii Israelis, etc. Vide Exodi c. 28. v. 36. 37. 38. et supra Frontale. Hinc et pe/talon, bractea, seu pettalopoioi\ seu petalou=rgoi, i. e. Bracteatores, l. c. 1. C. de excus. Artific. Sic dicti autem erant, qui inter alia statuas Virorum illustrium aureis bracteis obducebant. T. Livius 4. Dec. l. 10. Aedem (Pietatis) dedicavit M. Acilius Duumvir statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua inaurata est, Patri Glabrioni posuit. Vide quoque Val. Max. l. 2. c. 5. atque iterum Dempsteri Paralipom. in Rosinum l. 9. extr. etc.

PETALUS unus ex iis, qui in aula Cephei regis, Perseo vim inferre conati, ceciderunt. Ovid. Met. l. 5. v. 115.

Petalus i ridens, Stygiis cane cetera, dixit.

PETAMINARTI apud Salvian. de Provid. l. 3. Equidem, quia longum est dicere de omnibus Amphitheatris, scilicet odeis, lusoriis, pompis, athletis, Petaminariis, pantomimis ceterisque portentis, quae piget dicere, quia piget mala talia vel nosse [orig: n˘sse]: Sed Petamenarii legendum esse, ait Salmas. Ita enim Firmicus l. 8. c. 15. ubi de Delphino oriente in octava parte Capricorni, Sed Saturni testimonio [orig: testimoni˘] urinator erit, cum Marte vero et Mercurio Petamenarius, Ephalmator, Petauristarius, Orciscopalarius, aut certe innuta [orig: innutÔ] cursus agilitate perspicuus. Quae nomina periculosarum, sed ludicrarum simul artium, quales ostendunt ac profitentur, qui *qaumatopoioi\ dicuntur. Nempe expressit hac [orig: hÔc] voce Firmicus eos homines, de quibus manilius ait l. 5. Et viduata volant pennis et in aere ludunt. Quod genus erat *qaumatopoihtikh=s2 te/xnhs2. Petamenarios autem dixit pro petame/nois2, i. e. volantibus, in aere, et qui, ut Claudian. ait, de Mallii Consul. v. 319.

---- More avium sese iaculantur in auras.

Sed et Petiminarii, legi posset: Est autem petimen Servio u(/bos2, seu tuber, in camelis ac tuaris Cypriis gibberibus, antiquis Romanis petumen. Unde dicti Petiminarii, qui saltu periculoso [orig: periculos˘] corpus vibrantes, totos plerumque se contrahunt, et gibbos faciunt, ut Petauristae, et alii huiusmodi paraboli saltores. Imo emendari debere, apud Salvian. Athletis, Mimariis, Pantomimis, pronuntiat idem Salmas. ad Solin. p. 986. etc.

PETANIUM seu us insula Lusitaniae, Persoguero, I. Marianae, aliis Pesegueiro, in ora Occidentali inter Villam Formosam et Sinim oppidum.

PETANTIUS Felix vide Felix.

PETAS nomen Comici servi, sicut Sosias ac Xanthias. Vide Schol. in Aristoph. Acharn.