December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 664, image: s0664a

PERILLUS [1] Atheniensis faber ingeniosissimus, qui Phalaridi Agrigentinorum tyranno taurum ex aere fabricavit, cui ianuam in latere posuit, ut, quu m inclusus reussubiectis ignibus torqueretur, mugitum, non hominis vocem emittere videretur: pro quo inven to, cum munus a crudelissimo tyranno Phalaride, qui novis hominum tormentis delectabatur, postulasset, in eo ipse, ut eam poenam primus experiretur, includi a tyranno iussus, ac suppositis ignibus exustus est. Plin. l. 34. c. 8. Perillum nemo laudat saeviorem Phalaride tyranno [orig: tyrann˘], qui taurum fecit, mugitus hominis pollicitus igne subdito [orig: subdit˘], et primus eum expertus cruciatum iustiore saevitia [orig: saevitiÔ]. Ovid. in Arte, l. 1. v. 653.

Et Phalaris tauro [orig: taur˘] violenti membra Perilli
Torruit, infelix imbuit auctor opus.

Hinc Perilleus. Idem in Ibin, v. 437.

Aere Perilleo veros imitere iuvencos,
Ad formam tuari conveniente sono.

Et Trist. l. 5. El. 1. v. 53.

Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
Edere mugitus, et bovis ore queri.

Propert. l. 2. El. 25. v. 13.

Nonne fuit satius duro servire tyranno,
Et gemere in tauro, saeve Perille, tuo?

Lucianus Perileam vocat, non Perillum. Nic. Lloyd.

PERILLUS [2] foenerator, et Iurisperitus. Horat. Serm. l. 2 Sat. 3. v. 75.

Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
Dictantis quod tu numquam rescribere possis.

PERIMACTAE vide supra Magi.

PERIMEDE Veneficae nomen apud Theocritum Idyl. 2 Ubi Scholiastes ait eandem esse, quae Homero Agamede dicitur,

*(/h to/sa fa/rmaka ei)=den o(/sa tre/fei eu)rei=a xqw/n.

Propert. l. 2. El. 32. v. 25.

-------- Non hic nocturna Cytaeis,
Nec Perimedea gramina lecta manu.

PERIMELE insul. aris Ionii, una Echinadum, aspectu iucunda, ut Ovid. testatur l. 8. Met. ubi Perimelem Nympham Hippodamantis filiam in insulam conversam describit.

PERIMULA vulgo Patana Castaldo ex levi, ut videtur, coniectura, urbs aureae Chersonesi; ex qua sinus Perimulus Ptolemaeo.

PERIMULICUS Sinus pars Oceani Indici. Nunc Golfodi Siam, in India ulteriori iuxta auream Chersonesum. Sanso.

PERINCARI urbs Indiae citerioris Ptol. Pelagonga Castaldo.

PERINTHUS [1] equiso Polynicis, memoratur Statio Thebaid. l. 11. v. 199.

Protinus Inachii vultus expressa Perinthi
Obtulit -------- ----

PERINTHUS [2] quae et Heraclea, urbs Thraciae ad Propontidem, inter Byzantium ad Boream 60. et Apros in Ortum 48. mill. pass. Eius meminere [orig: meminŕre] Ptol. Marcellinus et Zosimus. Haec olim Mygdonia dicta fuit, opostea vero heraclea, ab Hercule scil. uti Tzetzes tradit, Chil. 3. num. 100. Instaurata est a Samiis Olymp. 44. Perintheras Antonino est. Peralia quoque vocata fuit, ut scribit Procopius, de aedificiis Iustiniani. Pera hodie volaterrano; Rodosto Bellonio; Pantiro Castaldo, Heraclia Sophiano et Nigro dicitur. Urbs nunc parva Heraclea, cum portu, in ora Proponitidis, 60. mill. pass. a Byzantio in Africum, 20. a Rhedesto in Boream, et 48. ab Apris in Ortum; aliasin Corpialica Thraciae provinc. Baudrand.

PERIODEUTA Graece *periodeuth/s2, Visitator est, officium Ecclesiasticum apud Graecos, institutum in Concilio Laodicensi, pro villis, terris ac castellis, in quibus Episcopi non erant. Zonaras, Periodeutae nominantur, quod huc illucque continendis in officio fidelibus vagentur. iidem in Constantinopolitana Synodo Visitatores, a Gregorio Thessalonic. Ambulatores, a Balsamone Exarchi dicuntur: quod postremum vocabulum hodieque apud Graecos in usu est, qui Exarchos vocant, Visitatores Dioeceisum, a Patriarcha missos; non quidem ad reformandos mores, ex antiquo instituto, sed ad colligendos nummos decimarum et proventuum Patriarchalium. Dominic. Macer in Hierolex. in hac voce, ut et in voce Curiosus. Olim vero *periodeutai\ Graecis dicebantur,m id Medicorum circulatorum genus, quos nunc Charlattanos et Saltimbancos Galli appellant. In veteri Inscr.

------ Medicus fora multa sequntus:

i. e. circumforaneus Medicus et circulator, periodeuth\s2. Vide hic [orig: hţc] passim, Circulator, Circumforaneus, Pharmacopolae etc. At Suicero, sic Medicus quicumque olim dictus, ac inde *periodeutai\ in Ecclesiis, appellati, h. e. Curatores animarum, omnium infimi villarum Episcopi. Inspectores seu Visitatores, qui prius *xwrepi/skopoi, hodieque Curati Gallis dicuntur. Vide eum Thes. Eccl. voce *periodeuth\s2. Unde periodeu/ein infima quoque Graecia, pro sanare vel curare, dixit, eo modo [orig: mod˘] scil. quo [orig: qu˘] curat *periodeuth\s2. Epiphanius de ponder. et mens. *pa(fe/ntes2 de\ kai\ kollhtikoi=s2 periodeuqe/ntes2 a) krobusti/an au)th\n au)=qis2 a)potelou=si, Collectitiis sive glutinatoriis medicamentis curati etc. Ita Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1050. De Periodeutis vero Athletis, hic [orig: hţc] infra.

PERIODICI Agones iidem cum sacris illis IV. Graecorum Agonibus, quos omnes qui vicisset, peri/odon fecisse dicebatur et periodoni/khs2, ut et periodeuth\s2, Athleta, appellabatur. Non enim Olympia solum aut Pythia vicisse oportuit eum qui Periodi victor dici voluit, sed omnes. Athenaeus, *)eni/khse de\ kai\ th\n peri/odon deka/kis2, Vicit autem periodum decies. Quae peri/odos2 tamen de solis quatuor sacris certaminibus, Pythiis, Isthmiis, Nemeis et Olympiis dici consuevit. Cuiusmodi victor et quidem compluries,


image: s0664b

Milo fuit. Solin. c. 1. Victor ille omnium certaminum, quae obivit. *pa/ntwn a)gw/nwn, ou(/s2 periw/deusen. Cuius victoriae ita recensentur. in Olympionicarum a)nagrafh=|, ad Olympiadem 62. *mi/lwn *krotwnia/ths2 pa/lhn, o(/s2 nika=| *)olu/mpia e)ca/kis2, *pu/qia e(ca/kis2, *)/isqmia deka/kis2, *nemea enna/kis2, Vicit Olympia sexies, Fythia sexies, Isthmia decies, Nemea novies. Imo ou) mo/non th\n peri/odon nenikhkw\s2 (h)=n' a)lla\ kai\ pollou\s2 a)gw=nas2, non solum periodum vicit, sed et multos alios agones, Plut. scil. perixw/rous2, de quibus supra. Romani vero postea Imperatores, et alios quoque aliquos agones eodem [orig: e˘dem] iure donaverunt, ut i(eroi( scil. essent ac vocarentur, qui tamen numquam periodo [orig: period˘] comprehensi sunt. Hinc peroodikoi\ ste/fanoi, quos reportaverant sacrorum huiusmodi certaminum victores. Scholiastes Pindari ad Isthmionicas Ode 11. *dia/ th=s2 w)|dh=s2 shmiai/netai, o(/tistefa/nous2 e)/xe dekae\c, a)ll' ou)xi\ periodikou\s2, Ode hac [orig: hÔc] significatur, habuisse illum coronas sedecim, sed minime periodicas: et acclamatio, periodonikh/sh|s2 de qua vide infra verbo [orig: verb˘] Vivas. Uti vero peri/odon a)gw/nwn, i. e. ku/klon, fecisse dicebatur, qui quatuor illa certamina ordine vicerat; ita et ku/klon paidei/as2 confecisse dictus olim, qui in orbe et circuitu per omnes scientias transiverat easque perdidicerat. Similiter, qui multa per limina salutationes potentiorum mane obibat, peri/odon sacer dicebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 849. et hic [orig: hţc] passim,inprimis in vocibus, Cyclus, et Orbis.

PERIODUS Graece *peri/odos2, nomen variis libris tributum, qui etiam perihgh/seis2 dicebantur. Inde *peri/odoi *)aposto/lwn, libri quibus res ab Apostolis gestae continebantur per varias orbis regiones, quas circumvehendo perlustrarant [orig: perlustrÔrant]. Et in antiquo Codice recensentur inter Apocrypha Novi Test. *peri/odoi *pe/trou, *)iwa/nnou=, *qwma=, quarum auctor Leucius quidam Charinus memoratur Photio in Biblioth. Vide Salmas. Prolegom. ad Solin. et supra verbo Circumvehi, item voce Periegesis. De Periodo vero annorum duplici, apud Aegyptios, eundem Exercit. Plin. ad eundem Auctorem p. 553. uti de Periodo Iuliana, excogitata [orig: excogitatÔ] a Iosepho Scaligero, et sic a Iulio Caesare, ad cuius annos accommodata est, nominata [orig: nominatÔ], quae composita ex tribus Cyclis in se multiplicatis, Indictionis videl. Numeri Aurei, et Cycli Solaris, cum literi Dominicalibus, numerum efficit annorum 7980. Scaligerum ipsum in Canonibus Isagog. Petavium, Alios.

PERIONIUS Joachimus Cormeri˘ Turonum oriundus Aristotelis aliorumque Scriptorum veterum Interpres Latinus, elegans magis quam fidus, uti docent Possevinus Appar. et Iac. Billius Observat. Sacr. ipsemet complurium scriptorum auctor, quorum indicem habes in Elogiis Anton. Teissier Part. 1. cum Ramo de Philosophia Aristotelica acerrime contendit, obiitque in Monasterio, in quo a prima infantia versatus est, A. C. 1559. Vide quoque Lambertum Epist. et Muretum ad Lambertum, Thuanum Histor. Alios, et supra Ioachimus.

PERIPATETICI Philosophi Athenis, quorum originem ita assignat Cicero, Academicar. Quaestion. l. 1. c. 4. Platonis autem auctoritate, inquit, qui varius et multiplex, et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum: qui rebus congruentes, nominibus differebant. Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato Philosophiae quasi heredem reliquisset; duos autem praestantissimos studio [orig: studi˘], atque doctrina [orig: doctrinÔ] Exnocratem Calcedonium, et aristotelem Stagiritem: qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lyceo: illi autem, qui Platonis instituo [orig: institu˘] in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant, et sermones habere soliti, ex loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi, certam quandam disciplinae formulam composuerunt, et eam quidem plenam ac refertam: illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus, et nulla [orig: nullÔ] affirmatione adhibita [orig: adhibitÔ], consuetudinem disserendi reliquerunt. Eandem Peripateticorum originationem tradit Laertius in Aristotele; Hesychius quoque: *(h de\ *peripathtikh\ filosqofi/a e)klh/qh, di\a to\ e)n *peripa/tw|, h)toi kh/pw| kat a/rcai au)th=s2 *)aristote/lhn. Sed Ammonius in Categor. auctor est, Platonem ipsum docuisse ambulantem: atque ab hoc primo Peripatetico, post eius excessum, Xenocratis auditores vocatos Peripateticos ex Academia, Aristotelis autem Peripateticos, ex Lyceo; Tandem Xenocraticos, nomine Peripatetici omisso [orig: omiss˘], a loco solum dictos Academicos: et contra Aristoteleos, nomine loci praeterito [orig: praeterit˘], ab actione solum vocatos Peripateticos. Vide Diog. Laert. in Aristot. et Voss. de Philos. sect. c. 17. Nic. Lloydius.

PERIPETASMATA Graeca vox, in Gloss. Tapetia Babylonici floris varietate conspicua: hinc Lucretio l. 4. v. 1023. Babylonica dicta, et Martiali, l. 8. Epigr. 28. v. 17. quorum hic:

Non ego praetulerim Babylonica picta superbe
Texta, Semiramia [orig: SemiramiÔ] quae variantur acu.

Eadem Aulaea, et Attalica et belluata, h. e. belluis variegata, et Peristormata passim dicuntur, vide infra ubi de Tapetibus, alibique passim: uti de alia longe aprietes peripetasmatis ornandi ratione, infra voce Prismata.

PERIPHANA Graece perifanh= et e)kfanh=, simulacra dicebantur, in caelatura, quaetota et apparentia ex omni parte eminebant; quemadmodum pro/stupa vocabantur, cum velut affixae imagines unum tantum latus ostenderent: quorum hoc Galli appellant en bosse, illud en relief. Athenaeus l. 8. *ou(=toi d' ei)=xon a)/nwqen kaqh/mena pe(rifanh= tetoreume/na zw=a, kai\ e)n tw=| traxh/lw| kai\ e)n tai=s2 ga/strais2 pro/stupa e)pimelw=s2 peponhme/na. Hi vero (crateres) habebant in superiore parte animalia sic caelata, ut tota conspicua apparerent: in collo autem et ventre craterum prostypa adhaerebant, dimidia [orig: dimidiÔ] tantum sui parte expressa. Sic idem alibi ta\ perifan toi=s2 prostu/pois2 opponit: Talis erat caper in vase illo nobilitato Veter. carminibus;

Stat caper in phiala docti Myos, anne Myronis.



image: s0665a

Ubi in phiala caper expressus erat pro emblemate, verum ita, ut integer et perifanhs2 appareret, non pro/stupos2. Aliter e)/ktupa quoque istusmodi simulacra dicta sunt. Quae simulacra, seu signa aut sigilla, item Emblemata, ut Cicero vocat, plerumque poculis immittebantur ac illigabantur, sicque de poculis ac vasis revelli poterant et aliis rursus illigari. Actione VII. in Verr. Apposuit patellam in qua sigilla erant egregia. Et paulo post, Sigillis avulsis reliquum argentum sine avaritia reddidit. Uti crustae, quam vocem idem de prostypis, quibus operiebantur, adhibet, et ipsae exemptiles erant. Ibidem, Quae probarant [orig: probÔrant], iis crustae aut emblemata detrabuntur. Sic Haluntini excussis deliciis, cum argento puro, domum revertuntur. E quibus videmus, vascula pura sigillis vel emblematis aliunde revulsis plerumque decorari consuevisse, etc. Div ersa autem artificia eorum, qui vasa pura faciebant et eorum qui signa huiusmodi ac sigilla, vasculis aureis argenteisque includenda, caelabant: illi Vascularii, hi Caelatores dicti, item Toreutae, vide hic [orig: hţc] passim. Porro, quemadmodum aureae caelaturae in vasis argenteis saepe collocabantur, sic argentea emblemata ac sigilla aureis scyphis non raro includebantur; quorum hoc factitasse [orig: factitÔsse] Verrem dicit Cicero, de illo habes Senecae locum etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1046.

PERIPHAS Thessalus quidam pater Lapithae. Steph. Item unus ex comitatu Pyrrhi, quem una cum illo Priami regiam oppugnantem Virgilius inducit, Aen. l. 2. Ille Pyreti Centauri victor, celebratur Ovidio Met. l. 12. Vide quoque Statium Theb. l. 2. v. 631. ubi is inter alia de eo,

-------- -------- Nil indole clarius illa [orig: illÔ].

Sed et aegypti filium hoc [orig: h˘c] nomine habet Apollodorus l. 2. laudatus Casp. Barthio Animadvers. ad Statium d. l.

PERIPHETES Vulcani fil. ex Anticla: Corynetes, a clavae usu nuncupatus, memoratur Apollodoro, Hygino, Diodoro, Plutarcho, Aliis. Vide quoque in voce Corynetes.

PERIPHORETUS Artemonis cuiusdam cognomen, deliciis adeo effeminati, ut numquam nisi lectica [orig: lecticÔ] pensili circumlatus, domus suae limen transiret, dictus a)po\ tou= perife/resqai, quasi circumlatilis.

PERIPHOSIUS Libyae inferioris portus. Ptol.

PERIPLUS in itinere maritimo, idem quoque *perih/ghsis2, in terrestri. Vide supra, in voce Periegesis.

PERIPODIUM Graecis peripo/dion, limbus vestis dictus est, quod circa pedes iret. Glossae, limbus, pe/za, ku/klos2, peripo/dion. Apud Ptolemaeum in Virginis asterismo, squ/rma peripo/dion dicitur. Vide supra in Periclysis.

PERIPOLIS Plin. Peripolium Thucyd. oppid. Brutiorum in finibus Locrensium, ad Halecem fluv. in ora Calabriae ulterioris medium inter Leucopetram, et Herculeum promuntor. 18. mill. pass. apud Bovam urb. a Rhegio 30. milliar. Amendolia hodie, teste Barrio [orig: Barri˘]. Aliis Pagliosoli, pagus vicinus, loco [orig: loc˘] editiore, ultra Bovam ad 3. mill. pass. Patria Praxitelis. Ferrarius.

PERIPOLTAS vates fuit ex Thessalia, qui Opheltem regem, suosque in Boeotiam populos ducens, familiam multis deinde temporibus nobilissimam ex se reliquit.

PERIPSEMA Graece *peri/yhma, 1. Corinth. c. 4. v. 13. Factus sum omnium peripsema: immundities est, res abiectitia, proprie faex metallica seu limatura. Alludit autem Apostolus ad priscum Gentilium ritum, qui, tempore pestis velalterius cuiusdam calamitatis epidemicae, neptuno hominem offerre, eumque in mare coniciendo, dicere solebant, Esto nosturm peripsema, h. e. purgamentum ac salutaris victima, Suid. Vide hic [orig: hţc] passim, inprimis supra ubi de Expiatationis festo et infra voce Piacula. Eadem [orig: EÔdem] postea voce Bonifacius Martyr usus est Ep. 74. ad significandum vile ac neglectae vestis, calceamenti forte, genus: De nostro quoque vili vestitu parva haec direximus tuo cultui, quamquam indigna; tamen petimus accommodanda, h. e. tunicam laneam, sicut est mos apud nos habendi, caligas et peripsemata, apud Dominic. Macrum in Hierolex.

PERIPTERON vocatum id genus Aelis est, teste Vitruvio [orig: Vitruvi˘], l. 3. c. 1. quae non solum in antico et postico, ut templum prostylon et amphiprostylon, sed etiam ad latera, habebat columnarum ordines et deambulationem circa cellam Aedis, h. e. aedem interiorem, in qua Divi stabat simulacrum. *ptera\ nempe dicebantur proprie ad latera aedis columnarum ordines seu porticus; unde hodieque columnata Templorum latera Alas Galli vocant. Vide Salmas. ad Solin. p. 1218.

PERIRRHEUSA ignobile oppid. circa Ephesum. Plin. l. 3. c. 31.

PERISADES Illyrici populi Strabo, l. 7.

PERISCELIS Gall. Iartiere Germani Hosenband, Ordo Equestris in Anglia nobilissimus, institutus an instauratus ab Eduardo III. qui, cum in chorea regali Comitissae Salisburiensis cruralem fasciam, humi prolapsam fustulisset, risus ab aulicis, ad eos conversus dixisse: Honny soit, qui maly pense, et addidisse, eum qui in hanc fasciam cavillatus esset, felicem se aestimaturum, illa [orig: illÔ] si dignus iudicaretur. Hic convocatis Proceribus A. c. 1345. vel 1350. sub auspiciis S. Georgii, quem tunc Anglia protectorem agnovit, Ordini dedisse initium, fertur. Equitum numerus fixus est, XI. qui a Rege aceperunt insignia, periscelidem in sinistro crure, cum lemmate, de quo supra. Postea fascia collo circumligata est, quam Henricus V. rosis albis caeruleisque distinxit, Iacobus VI. vero in carduos, occasione Scotiae Ord, convertit. Praecipui Europae Principes huic Ordini inseri, honori ducunt. Polydor. Virg. l. 19. Harpsfeld. S. XIV. c. 14. Hist. Eccl. Walsinghamus in Eduardo 3. Duchesnius Hist. Angl. l. 15. Froissardus l. 1. Camdenus, Favinus, Tillerus, Mezeraeus, Morerius etc.

PERISSOCHOREGIA Magistratus nomen, Curator fortasse


page 665, image: s0665b

annonae, a)po\ th=s2 perissei/as2 et xorhge/w, quod est abundantiam fertilitatemque suppedito. Alciat. in l. perissochorigiae, Cod. de frum. Alex. l. 11. Budaeus vocem interpretatur redundantem frumenti elargitionem, in Annotat. prior. et in poster. l. de frum. Alexandr. cit. perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesserae designentur. Pyrrho Perissochoregia Magistratus est annonae auctae seu augmenti distributor, apud Io. Calvinum Lexico Iurid. Dominicus Macer erogationem seu donativum, quod inter milites, praeter solitum salarium, distribui consuevit, hac [orig: hÔc] voce intelligi vult, in Hierolexic. Graece *perissox rhgi/a. Vide quoque infra, voce Roga.

PERISTACIUM urbs Thraciae, ad Propontidem; Peristasi, inter Hexamilium seu Lysimachiam ad Austrum. 10. et Myriophytum ad Arctos 12. mill. pass.

PERISTEPHANON Graece *peri\ stefa/nwn, h. e. de Coronis, titulus est libri Hymnorum, in quo de SS. Martyribus agit Prudentius, Poeta Christianus, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

PERISTERE urbs Phoenicum. Steph.

PERISTERIDES insul. parvae maris Aegaei Ioniae adiacentes, ante Smyrnam. Plin. l. 5. c. 31.

PERISTERIUM vox recentioris aevi, ciborium est, in cuius cavo appensa erat columba (quae Graecis peristera\ ) ex qua pyxis S. Eucharistiam continens pendebat, apud Car du Fresne Glossar. ex Testam. Perpetui Episcop. quo [orig: qu˘] legat Amalario Presbytero. inter alia, Peristerium et columbam argenteam, ad Repositorium.

PERISTHENES urbs Ponti, condita Olymp. 43.

PERISTROMATA dicti tapetes pensiles. Postquam enim tapetae pedibus, antiquissimis temporibus, solerent substerni, unde illis nomen Isidorus invenit, Origin. l. 19. c. 36. exin et lectis cubitoriis insterni coeperunt, Iul. Pollux l. 6. c. 1. Crevit dein luxus, ut in quocumque lautioris convivii apparatu, parietes totos integerent, ut de Adrasti magnificis epulis, quibus pOlynicem et Tydeum accepit, Statius Thebaid. l. 1. v. 518. et seqq. ait.

------ Pars ostro tenues, auroque sonantes
Emunire tores, altosque inferre tapetas,
Pars teretes levare manu, ac disponere mensas.

In scenam tandem transiere [orig: transiŕre], ut docet Corippus l. 2. Num. 8 Praecipuus autem in Assyria honor, primaque Peristromatum inventio Gentis illius est, unde Babylonica non raro vocantur. Plin. l. 8. c. 48. Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit, et nomen imposuit. Et post ibidem loci, Metellus Scipio triclinaria Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc, posuit in Capitonis criminibus, quae Neroni Principi quadragies sestertio [orig: sesterti˘] nuper stetere [orig: stetŕre]. Plautus in Sticho, Actu 2. sc. 3. v. 53.

Tum Pabylonica Peristromata, consutaque Tapetia,
Advexit minimum bonae rei, etc.

Intexebantur illis effigies diversi coloris. Glossarium vetus. *polu/mitos2, i. e. Vestis filis versicoloribus contexta, sive Babylonicum. Plin. loco [orig: loc˘] cit. aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus Rex, quod in vestibus quoque usurpatum, ut alibi ostendimus, vide quoque infra Picta Toga. Referebant autem inprimis animalia ista effigies, et quidem horrendae plerumque ac prodigiosae naturae: quo respexisse videtur Claudian. l. 1. in Eutrop. v. 355. dum ait,

-------- -------- ------ Videbo
iam cochleis iunctos homines, et quidquid inane
Nutrit Iudaicis quae pingitur India velis.

Quasi dicat: Si usque adeo incredibilia fingere licet, et vilissimum mancipium Eutropium ad fastigium Consulatus evectum credimus, facile mihi persuAdeo, vivere et in rerum esse natura animalia illa, quae in Peristromatis suis, animi oblectandi gratia [orig: gratiÔ], homines intexunt, tamquam in India nata sive in longinquis maxime gentibus et a notitia nostra procul semotis. Vide supra India. Meminit istiusmodi belluarum Appuleius Milesiar. l. 11. Ex humeris, aiens, dependebant pone tergum talorum tenus pretiosa chlamyda, quaqua tamen viseres, colore vario [orig: vari˘] circumnotatis insignita animalibus; hinc Dracones Indici, inde Gryhes Hyperborei. Idem docet ipsum nomen, nam *zwwta\, quasi belluata, istiusmodi Peristromata appellantur, a belluis intetis. Plautus Pseudolo, Actu 1. Sc. 2. v. 13.

Ut ne Peristromata quidem aeque picta sint Campana.
Neque Alexandrina belluata conchyliata tapetia etc.

Interdum et veteres histroias adumbrabant. Sic Heroes in Peristromatis depictos, docet Aegidius Maserius ad l. 1. Val. Flacci, v. 147.

------ ------ ------ Acclinisque tapetis
In mediis vacuo condit caput Hippasus auro, etc.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Resin. l. 5. c. 10,. et infra Tapetes.

PERISTYLIA in Palaestris olim partim quadrata erant, partim oblonga, et quidem sic exstructa, uti duorum stadiorum haberent ambulationis circuitionem, quod di/aulon Graecis: ex quibus tres simplices porticus disponebantur, quartaque, quae ad Meridianas regiones conversa, duplex erat; ut cum tempestates essent ventosae, non posset aspergo in interiorem pervenire partem. Constituebantur autem in tribus illis porticibus exedrae spatiosae habentes sedes, in quibus Philosophi, Rhetores, reliquique studiis delectati, sedentes disputare possent. In duplici vero porticu collocabantur: Ephebaeum, Coryceum, Conisterium, Frigida, Lavatio, Elaeothesium, Frigidarium, Propnigeum, Concamerata Sudatio, Laconicum, Calidaque lavatio. Extra autem disponebantur porticus tres, una ex Peristylio euntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, Graece *sustoi\, proxime Hypaethrae ambulationes etc. Vide Hier. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 6. ubi de Palaestrarum aedificatione et Xystis, e


page 666, image: s0666a

Vitruvio, agit, simulque figuram earum in aere exhibet. Interioris itaque Peristylii ambitus, quem *di/aulon, ut dictum, ob duorum stadiorum mensuram, vocatum tradit Vitruvius l. 5. c. 11. illi cur. sus [orig: sűs] Athletici speciei, quam Diaulum vocabant, inserviisse videtur: Erat vero Diaulus, quo [orig: qu˘] duplex uno [orig: un˘] cursu, sed reflexo [orig: reflex˘], stadium conficiebatur. Vide iterum Mercurialem l. 2. c. 10. et infra, ubi de Templis, it. Lemmate, Terrarius turdus.

PERISTYLUM et Hippodromus loca Alexandriae, memorata Auctori libri Maccabaeor. 3. c. 5. v. 1. s. ubi belluas (i. e. elephantos) egregie instructas, o( e)lefanta/rxhs2 Hermon nomine, e)n tw=| mega/lw| *peristu/lw| diakinh=sai, in magno Peristylo excitasse [orig: excitÔsse], i. e. exercuisse, legitur: unde in suburbanum Hispodromum deducti sunt, ubi Iudaei in vinculis horam supplicio suo destinatam exspectaverunt. Et quidem Hippodromus notus; Perstylum non item: Significat autem Graece *peri/stulon, locum columnis cinctum. Sic Ezech. c. 40. v. 17. et c. 42. v. 3. peri/stulon pars Templi, et 2. Maccab. c. 4. v. 46. pars Regiae domus, in qua Rex frigus captabat: Atrium reddunt Interpretes. Apud Vitruvium l. 6. c. 9. in Graecis aedificiis qurwrei=on, seu locum inter duas ianuas, sequitur Peristylum in tribus partibus habens porticus. Sed quia domus vix est ulla pars, in qua exerceri possint tot elephanti, quot in lib. Maccab. memorantur, quingenti scil. hic Peristylum non videtur esse pars domus [orig: doműs], sed Alexandriae urbis portio, vel platea, a columnis, quibus ambiebatur, sic appellata. Cuiusmodi plateam in illa ipsa Urbe his verbis describit Achilles Tatius init. l. 5. *sta/qmh me\n kio/nwn o)/rqios2 e(kate/rwqen e)k tw=n *(hli/ou pulw=n e)s2 ta\s2 *selh/nhs2 pu/las2. *ou(=toi ga\r th=s2 po/lews2 oi( pulwroi\, e)n me/sw| de\ tw=n kio/nwn th=s2 po/lews2 to\ e(di/on, o(do\s2 de dia\ tou= pedi/ou pollh\ kai\ e)/ndhmos2 e)pidhmi/a, Recta quidem utrinque est columnarum series, a portis Solis ad portas Lunae. Hi enim (Sol et Luna) portarum urbis tutelam habent. Et in medio columnarum est urbis campus, per quem ampla est via et civilis quasi peregranatio. Vult inter columnas illas tam latam fuisse plateam, ut pro campo haberi potuerit, in quo deambulatio fuerit peregrinationis species. Unde vero consentaneum, amplum hoc intercolumnium, Graece *peri/stulon dictum, illum ipsum locum fuisse, ubi Hermon elephantos ibi ad tempus agitatos, ad Hippodromum duxit; quem a Ptolemaeo Lagi conditum refert Strabo l. 17. et Epiphan. de Mens. et Ponder. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 26. adde Casaubon. Ad Suet. Aug. c. 29.

PERITA canis nomen Alexandro M. carissimi, qui proin ei defuncto, non minus ac Bucephalo equo, duxit exsequias, et urbem illi cognominem condidit, Plut. c. 107. Eum ex Indico genere fuisse, leonibus congredi solitum centumque minis emptum, refert ex Theopompo Iul. Pollux l. 5. c. 5.

PERITHEORIUM locus Episcopalis sub sede Constantinopolitana. Curopalat.

PERITHOEDA vicus in tribu Oeneide. Steph.

PERJURIUM quanto in horrore fuerit Atheniensibus, vel hinc videre est, quod, sicut virum bonum indigitare volentes, eum vocarunt [orig: vocÔrunt] eu)/orkon, i. e. iuratae fidei tenacem, Hesiod. in e)/rga. v. 188.

*ou)de/ tis2 eu)o/rkou xa/ris2 e)/ssetai ou)/te dikai/ou.

Et Aristophanes Pluio,

------ *ei)/ d' xai/reis2 eu)o/rkou tro/pon

Ita contra, hominem sceleratum, e)pi/orkon i. e. periurum, appellarent. Unde idem Comicus in Nubibus, de fulmine Iovis loquens, quod malos potius, quam alios, ferire creditum, ait: *ei)/per ba/llei tou\s2 e)pio/rkous2, Si feriat periuros, quomodo ergo Cleonymus ac Theodorus tam feeliciter evadunt? Quare misera quercus toties eius ictum sentit, ou) ga\r diu=s2 e)piorkei=, Certe enim quercus non peierat. Eius exsecratio, omnibus Iuramentis, si non expresse, tacite tamen semper inesse existimata est. Unde Plutarchus Quaest. Rom. ubi de Flamine Diali, pa=s2 o(/rkos2 ei)s2 kata/ran teleuta=| th=s2 e)piorki/as2, Iusiurandum omne intexecrationem Periurii terminatur: adeo que, praeter eius poenas forenses ac expiationes, vindictae caelestes peierantibus imminere credebantur, ut debitae, sive earum invocatio inter iurandum aliqua fuisset adiecta, sive non. Et quidem poenas Periurii quod attinet, etiam Deos per Stygem peierantes poenis subiecerunt Poetarum figmenta. Unde Hesiodo in Theogon. v. 792. dicitur fluvius ille,

------ ------ me/ga ph=ma qea=sin, magnum damnum Diss.

Et Venus apud Appuleium Metam. l. 6. ad Piychen, Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias etc. Hinc iterum apud Hesiodum, ibid. v. 795. quisquis Deorum per Stygem periurus deprehenderetur,

*kei/tai nh/u+tmos2 tetelesme/non ei)s2 eniauto\n
*ou)de\ po/t' a)mbrosi/hs2 kai\ ne/ktaros2 e)/rxetai a)/sson
*brw/sios2, a)lla\ te kei=tai a)na/pneustos2 kai\ a)/naudos2 kl.
Iacet velut Spiritus [orig: Spiritűs] expers, per antrum integrum,
Nec ambrosiae nec nectaris attingit
Cibum, sed iacet sine spiritu et mutus etc.

lectis scil. in illam poenam, a Diis destinatis. Accedit ibidem etiam post annum illum Dei periuri, e veterno suo experrecti, exilium sive plane excommunicatio, v. 801.

*)enna/etes2 de\ *qew=n a)pomei/retai ai)e\n e)o/ntwn
*ou)de\ pot' ei)s2 boulh\n e)pimi/sgetai ou)d' e)pi\ dai=tas2
*)/ennea pa/nt' e)/tea: deka/tw| d' e)pimi/sgetai a)=utis2
*ei)re/as2 a)qana/twn. -------- ------
Per novennium tunc relegatur a Diis immortalibus,
Nec interim consilio adhibetur aut epulis,
Per totum illud novennium. Decimo [orig: Decim˘] autem admiscetur iterum
Coetibus immortalium.



image: s0666b

ut nempe satis sic purgatus. Vide quoque Servium ad Aen. l. 6. Homines quod spectat, ut alias Veter. iurandi formulas omittam, in adiurationibus Discipulorum Vettii Valentis Astrologi Antholog. l. 4. MS. apud Seldenum haec clausula adicitur: *)epiorpou=si de\ ta\ enanti/a, mh/te gh= bath\, mh/te qa/latta plwth\, mh/te te/knwn spora\: tuflo\s2 de\ nou=s2 kai\ pepaideume/nos2 u(pa/rxwn a)xh/mona bi/on kai\ a)nepi/teukton a)gaqw=n e)pa/goi. *)ea\n de\ tis2 kai\ meta qa/nato/n e)sti kakw=n te kai\ kalw=n a)moibh\, ka)|kei= tw=n o(mei/wn metala/boien. Peierantibus vero contraria; nec gressus eorum terra patiatur, nec navigationem mare, prole careant. Caecus sit eis animus, et, etiamsi edocti fuerint, vitam sordidam et bonis indigentem degant. Ac, si est post mortem bonorum malorumque compensatio, etiam ibi similium participes fiant, etc. Poenae nempe caelitus periuris infligendae exspectabantur; quae non omnino (iuxta illud Ciceronis de LL. l. 2. Periurii poena divina exitium, humana dedecus ) aut rarissime eo [orig: ] nomine, saeculis illis vetustioribus, ab hominibus leguntur irrogatae. Eumenides, Erinnyes, Furiae (sic in Theologia Graecanica creditum) quinta [orig: quintÔ] die cuiuslibet mensis Lunaris, periuros, in poenam quaeritabant. Hesiodus, de Diebus infaustis, in *(hme/r. v. 800.

*pe/mptas2 d' e)cale/asqai, e)pei\ xalepai/ te kai\ ai)nai\
*)en *pe/mpth ga/r fasin *)erinnu/as2 a)mfipoleu/ein
*)/orkon tinnume/nas2, to\n *)/eris2 te/ke ph=m' e)pio/rkois2.
Quintas vero evitato (maxime in coniugiis) quia difficsles gravesque,
In Quinta enim aiunt Erinnyas circumambulare,
Ut Iuramentum (violatum) vindicent, quod Eris genuit exitium Periuris.

Addit Ioh. Tzetzes, Hesiodum disciplinam illam e Melampode, Poeta vetustissimo, sumisse, qui etiam scripserit, periurii die Quinta [orig: QuintÔ] commissi poenam divinitus infligendam, fuisse intra quinque dies mortem, sed de die hac Quinta, infra [orig: infrÔ] suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Quam ob causam Agamemnon, caste apud se habitam fuisse Briseida, iurans, cum Tellure ac Sole, Furias testes innocentiae vocat.

------ *)erinnu/es2 ai(/q' u(po\ gai=an
*)anqrw/pous2 t./ nuntai, o(/stis2 e)pi/orkon o)mo/ssi.

Quoque eo magis homines a crimine tam nefando absterrerentur, Iovis *(orki/ou statuam omnium maxime terribilem fecere [orig: fecŕre], additis in basi versibus aliquot, quibus poenae in istiusmodi sceleratos exaggerarentur, vide Pausan. in Eliacis. Gravissimas vero utcumque poenas periuris debitas esse, et divinitus ab iis exigi solitas, receptissimum fuit. Unde evenit, ut Diagoras ille Atheos ideo primum Deos esse negaret, *)adikhqei\s2 u(po\ tino\s2 e)piorkh/santos2, kai\ mhde\n e(/neka tou/tou paqo/ntos2, Cum iniuriam accepisset a quodam peierante, quem tamen punitum non statim animadvertit. apud Romanos tamen olim saxo [orig: sax˘] Tarpeio [orig: Tarpei˘] deiciebantur; quod poenae genus postea tamen mutasse [orig: mutÔsse], ostendit Cicero d. l. Postquam Censura esse desiit, extra ordinem vindicari coeptum, docet Anton. Thysius in A. Gellium l. 7. c. 18. Atque ita, quoties per Deos iuratum esset. Si vero per Principem eiusque Geniums, Venerationem, Salutem, Caput, quis peierasset [orig: peierÔsset], periculum corperis aut Maiestatis crimen inferri placuit. Sic Alexander Sev. idque ex Decessorum constitutionibus, vide L. 2. Cod. tit. de reb. cred. et Iureiur. ac Cuiacium Observat. l. 2. c. 19. Unde etiam non modo in Codicem Iustinianaeum, adeo que in Christianismum, sed et in Basilica sumptum est, lib. 60. tit. 36. et in IC. recentiores etiam Orientis. Poena vero spontanei, neque ex calore, per Principis salutem etc. iuramenti, erat fustigatio, quod periculum corporis dicebatur. Ulpianus l. 22. ad Edit. si quis iuraverit in re pecuniaria per Genium Principis, dare se non oportere, et peieraverit: vel dari sibi oportere: vel intra certum tempus iuraverit se soluturum, nec solvit: Imperator noster cum Patre rescripsit, fustibus eum castigandum dimittere: et ita ei superdici, propetw=s2 mh\ o)/mnue. Intelligit autem Antoninum Caracallam cum Severo Patre. Verum horum rescriptum noluit obtinere Alexander Imp. Mammaeae filius, qui sic constituit, l. 2. C. de rebus creditis: Iurisiurandi contempta religio satis Deum ultorem habet. Periculum autem corporis vel Maiestatis crimen secundum constituta Divorum Parentum meorum, etsi, per Principis venerationem, quodam [orig: qu˘dam] calore fuerit peieratum, inferri non placet etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 4. tit. 6. Sed et inolevit tandem, ut hisce adiectum, Periuriis aliquot forensibus infamiam irrogari, l. 41. Cod. tit. de Transact. uti et in Iure Orientis Caesareo, Lex illa Eclog. Leonis et Constantini tit. 28. ž. 2. et Harmenopul. Prochir. l. 1. tit. 7. de teste seu litigatore, qui in foro e(fapto/menos2 tw=n a(gi/wn *qeou= *eu)aggeli/wn kai\ o)mnu/menos2, e)pi/orkos2 de meta tau=ta a)podeiknu/menos2, glwssokopei/sqw|, tactis SS. Dei Euangeliis iuraverit, et dein periurus esse probatus fuerit, lingua praeciditor, habet. Apud Athenienses Deo similiter puniendi relinquebatur Periuri. Apud Mahummedanos, peierantes legibus forensibus, ex Lege Mahumedica, non occurrunt obnoxii. At vero praescribitur in Alcorano Periurii poena, quoad Deum, expiatoria singularis, ut scil. periurus aut decem pauperes Musulmannos bene pascat, aut vestiat eos, aut Musulmannum captivum redimat, aut, si haec praestando non sit, per triduum ieiunet; quam, ut expiationem leviculam et ridiculam Mahumedanis exprobrat Cantacuzenus Orat. 2. kata\ tou= *mwame/q, ž. 7. Sed alibi in Alcorano, Azaor. 58. Arab. 68. Latin. multo [orig: mult˘] gravior eiusdem quoad Deum poena habetur. Apud Hebraeos, si, qui iuraverat per Deum vivum Hebr. Chi alla (unde Anchiali nomen corruptum vult apud Martialem l. 11. Epigr. 95. v. ult. Scaliger) periurus esset deprehensus, eo [orig: ] nomine apud suos puniebatur: non item, si per Templum, Caput, Colelum etc. peierasset [orig: peierÔsset], licet etiam in hisce iuramentis violatis poenae caelitus infligendae exspectarentur. Forensis autem eorum iurandi formula a Mose Maimonide sic describitur: Qui iurat, librum Legis prehendit brachio [orig: brachi˘] suo [orig: su˘], et stans


image: s0667a

iurat, per nomen Sanctissimum, aut Cognomen aut Iuramentum aut Exsecrationem, ex ipsius ore aut ex Iudicum seu Synedrorum. Sed et addiderunt quandoque feretrum, culleum seu utrem inflatum et candelas, quae spiritu cullei emisso [orig: emiss˘] exstinguerentur, non sine exsecrationibus in peierantem horrendis, sive a Synedris sive a Synedrii ministris proferendis, ut terrore sic, si fieri posset, periurium praeveniretur. Unde et, ad infamiae timorem augendum, adhibiti saepius, ut in excommunicatione gravissima ac sollenniori, buccinarum clangores: Inter Iudicum item monita, a circumstantibus clamari solitum est illud Mosis ad populum de coetu Corah, Dathan et Abiram, Recedite, quaeso, a tabernaculis istorum virorum impiorum et nolite tangere quidquam quod eorum est etc. Numer. c. 16. v. 26. De Iuramento ipso, supra dictum. Cum autem hoc quadruplex esset apud ipsos, Futile seu Temerarium, Vanum, Depositi et Testimomi: Iuramentum futile ove femella aut turturibus, aut columbis, aut simila [orig: similÔ], aut capra [orig: caprÔ], expiandum erat; idem falsum dicebatur, si pronuntiatum esset in eo aliquid, quod ita se non haberet. Vani poena verbera erant. Qui porro in Iuramento depositi peierasset [orig: peierÔsset], is ex sententia Forensi, praeter rem ipsam, quintam eius insuper partem, restituebat, ex Levit. c. 6. v. 5. et sacrificio [orig: sacrifici˘] commissum expiabat. In Iuramento Testimonii violato, sacrificium itidem expiatorium adhibebatur. Neque hoc solum, sed Iuramenti seu falsi seu futilis peccatum adeo grave aestimarunt [orig: aestimÔrunt], ut praeter poenas memoratas, a Lege praescriptas, excommunicari protinus voluerint, et iurantem, et si, qui id audierat, officio suo defuisset, etiam illum Maimonides tract. Schebnoth c. 12. ž. 9. etc. Sed nec ad iuramentum oum, qui suspectus erat, seu de quo merito suspicio orta esset, eum peieraturum, admiserunt; nec quidem, etiamsi efflagitaret Actor: Connumerabatur autem suspectis, qui ante falso iurasset aliquod ex iuramentis praedictis, neque talis prius suspecti exuebat nomen, quam ex sententia forensi vapulasset [orig: vapulÔsset] et dein publice paenitentiam egisset. Quae paenitentia hoc modo se habebat. Adeundus peieranti erat aut Sapiens, seu Presbyter; aut, ubi is deerat, tres aliquot ex vulgo, quorum, velut in Iurisdictionis voluntariae actu, munus habebatur legitimum, eum paenitentem et absolutionem petentem absolvendi. Tum adstanti, qui absolvi petebat, dicendum erat, Iuravi et me paenitet; et conscius sum me hucusque doluisse ob hanc rem, nec me voluisse iurare, si rem satis intellexissem. Quibus dictis absolvebatur etc. Vide fuse de his disserentem Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum Part. 2. c. 11. Sed nec defuere [orig: defuŕre] media, quibus vel praecaveretur Periurium, nefieret: vel deprehenderetur, si forte quis peierasset [orig: peierÔsset]. Quo in negotio celebris inprimis Palicorum fons fuit, a quo, qui fideliter iurasset [orig: iurÔsset], abiisse illaesum: qui falsa [orig: falsÔ] iurasset [orig: iurÔsset] conscientia [orig: conscientiÔ], mox vitam amisisse, narrat Macrob. Saturnal. l. 5. c. 19. Paulo aliter Aristoteles de admir. audit. et Stephanus in Ethnicis quorum uterque ait, Iuramentum solitum fuisse inscribi tabellae: quae si innatasset [orig: innatÔsset], creditum, vere iurasse [orig: iurÔsse]; falso autem, si mergeretur, ac propterea hominem combustum. Diod. vero Siculus contentus est dicere, Peierantes repente solitos fuisse a Deo puniri, ac nonnullos templo [orig: templ˘] exiisse oculis captos: Aliis aliter hac de re sentientibus. Quae de supplicio inconstantia facit, ut existimet Vossius, eos, qui Palicorum fano (antiquitate et veneratione celebri) praeessent, ad terrorem mentibus incutiendum humanis, superstitiosa [orig: superstitiosÔ] Siculos opinione implevisse, quasi ea esset aquae divinitas, ut coargueret Periuros: Interim hoc boni consequutos esse, ut, qui criminis eius sibi essent conscii, iurare apud Menaida (ita enim et hic [orig: hţc] fons, qui alias quoque Palicenus fons, Crateres aut Stagna Palicorum dicebatur, eratque in Sicilia iuxta Leontinos ac Menas et Palicam civitatem) formidarent: quod etiam ex Vibio Sequestro cognoscere est. Et fortasse iustum interdum Numen, quod fidem conservari vultin Gentibus, nec eas prorsus destituit, per Angelorum ministerium, aliorum quidem testabatur innocentiam; de aliis autem qui furti crimen (nam id inprimis ibi arguebatur, testante Fannio [orig: Fanni˘].

Quod sanant aegros, pandunt damnantque nefando [orig: nefand˘]
Periuros furto [orig: furt˘], quos tacto [orig: tact˘] flumine caecant)

falsis accumularent iuramentis, poenas in omnium sumebat conspectu. Vide Gerh. I. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 71. et et plura hanc in rem supra, in voce Iurandi ritus, nec non aliquid, ubi de Manus abscissione, it. voc Sistrum. His tamen omnibus insuper habitis, apud Lacones, lycurgi licet legibus imbutos et a virtute alias laudatissimos, non eam fuisse Iuramenti religionem, ut peierare magnum crederent crimen, mirum omnino: Si verum est, quod de illis Poeta ait,

*oi(=sin ou)/te bwmoi\, ou)/te pi/stis2 ou)q' o(/rkos2.

Quod confirmat dictum Lysandri, incliti ex hac gente Ducis: *)ecapata=|n xrh=nai pai=das2 me\n a)straga/lois2, polemi/ous2 de o(/rkois2, Pueros quidem astragalis, iuramento [orig: iurament˘] autem hostes decipiendos esse. Nec omittendum, Feriuros Athenis *)ardhttou\s2 vocatos esse, a loco *)ardhtto\s2, in quo pro more Iuramenta concipiebantur. Hesych. etc.

PERIZOMA vide infra Subligaculum.

PERKINSIUS Guilielmus vide Guilielmus.

PERLA vulgare vocabulum, Latin. Margarita, item Unio. Matth. Paris et Matth. Westmonaster. A. c. 1255. Et et at quidam lapis pretiosus, qui vulgariter dicitur Perla. Iac. de Vitriaco Histor. Orient. l. 3. In auro et argento, perlis et pomis ambrae, filis aureis, phylacteriis etc. Saepius apud Odoricum de Foro Iulio in Peregrinat. sua, Alios. An ex Perula, qua [orig: quÔ] voce infimae Latinitatis Scriptores margaritas insigniisse, imo quam apud veterem Horatii Interpretem extare vult Is. Casaub. Perulas autem Salmas. ad Hist. Aug. dictas censet, voce ex Latino deflexa [orig: deflexÔ], quasi pilulas seu parvas pilas: unde et Pirula Isidoro rotunda illa nasi extremitas, pro pilula dicitur. Vel quasi sphaerulas, i. e. parvas sphaeras, ut idem habet ad Solin. atque ita recentiores scripsisse, hincque perulas Gallis uniones


page 667, image: s0667b

vocari, ut Graecis sfairi/a. Bochart. vero Perlas mavult deducere a perna, pinnae specie, memorata [orig: memoratÔ] Plin. l. 23. c. 11. quae hians in arena defixa stare solita, velut suillo crure, unde illi nomen, margaritifera est. Pnadectarius, Perna quid est? Est lapis margarita. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster l. 5. c. 6. et supra in voce Peninim. Quod autem Perlam lapidem esse dictum, videtur contrariari ICto, qui margaritam eximit ex gemmarum et lapillorum censu, cum aurum 19. sect. Margaritas et 18. sect. de aur. et arg. leg. Et vero non est lapis in terra editus, quomodo gemmae proprie dictae; tamen nihil obstat, quo [orig: qu˘] minus vocetur lapis in concha editus, quomodo multos alios certum est in animalibus nasci. Sic in galli iecinore nascitur lapis alectorius, in ventriculis et hirundinis et lacerti, chelidonius et saurites; in occulis hyaenae et testudinis, hyaenius et chelonius; in felle porci et hystricis, porcinus et Malacensis; in cerebro draconis, dracontias; et cynaedius et synodontites, in cerebris piscium cognominum; lyncurius quoque, ut multi volunt, ex urinalyncis. Si qui igitur margaritam nucleum, callum, verrucam, officulum appellant, ita appellant analogice propter duritiem similem. Alioquin enim nucleus pomorum aut nucum est proprius; callus et verruca in cute nascuntur; margarita in mediae conchae carne: ita tamen, ut ossis vices supplere non possit, cum non se eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] habeat in omnibus. In plerisqueiscil. con carum omnino nulla, in aliis plures numero [orig: numer˘] procreantur. Aelianus in una concha memorat fuisse viginti, Americus centum et triginta. Proinde ex consensu Gentium, sub genere lapidum, non nucleorum aut ossium, continentur uniones. Ex Hebraeis saltem Saadias et Aben Ezra definiunt lapillos rotundos, qui ex aquis educuntur. Kimchius, lapidem candidum, rotundum, quem perforant, ut ex pluribus lapidibus consertis fiat torques etc. Quid quod Chaldaei margaritas [gap: Hebrew] i. e. lapides, simpliciter nominant. Hinc in Targum Proverb. c. 3. v. 15. et passim, lapides bonos legas, pro Peninim seu margaritis. Quomodo etiam loqui amant Graecorum antiquissimi. Theophr. de Lapidib. *tw=n spoudazome/nwn de\ li/qwn e)sti\ kai\ o( margari/ths2 kalou/menos2. Et apud Athenaeum Androsthenes, *(/en de\ i)/dion, o(\ kalou=sin e)kei=noi berberi\, e)c ou(= h( margari=tis2 li/qos2. Unde voce composita [orig: compositÔ] liqoma/rgaron margarita recentioribus Graecis dicitur, ut legimus apud Anonymum de amor. Callimachi et Chryforroes. Nec ab hoc loquendi genere abhorrent Romani Poetae, Horatius enim l. 1. Sat. 2. v. 80.

------ ------ niveos viridesque lapillos,

appellat uniones et smaragdos. Ovidius de Arte l. 3. v. 129.

Vos quoque non caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi decolor Indus aqua.

Silius Ital. l. 12. v. 231.

Lucet in aure lapis, rubris advectus ab Indis.

Sic apud Martialem, l. 5. Epigr. 39. v. 4. lapills Erythraei: apud Senec. Hippol. niveus lapis Indici donum maris, etc. Ex Historicis etiam ita Curtius l. 9. c. 1. ubi de filio Sophits: Pendebant ex auribus insignes candore et magnitudine lapilli; ut alios omittam. De Perlarum pretio dictum supra affatim, in voce Peninim: unde merito quis miretur, margaritam inter lapides fuisse, Assueri pavimento destinatos, Esther. c. 1. v. 6. Sed cui minus id probetur, cogitet quantus fuerit Persarum luxus. quam profusae divitiae. Cogitet Susarum hic describi Regiam, quam admirabilem fuisse tradunt Aristoteles l. de Mundo et ex illo Appuleius: ut taceam Ecbatanarum Regiam, Polybio l. 5. descriptam, et Atossae (quam quidam Estheram fuisse volunt) xruseosti/lbous2 domous2 Aeschylo Pers. memoratos. Quo facit, quod Androsthenes scribit, margaritarum annonam apud Persas non fuisse cariorem, quam auri. Neque vero desunt in Historiis similis luxus exempla. Ut ab Indis incipiamus, in Romanos desituri. in Apollonio Philostrati l. 2. c. 11. describitur Templum Solis in India, in quo to\ e(/dos2 au)to\ margari/tidos2 su/gkeitai cumboliko\n tro/pon w(=| ba/rbaroi pa/ntes2 ei)s2 ta\ i(era\ xrw=ntai, Symbolica [orig: SymbolicÔ] ratione, qua [orig: quÔ] (ibi) in Templis utuntur omnes Barbari, pavimentum ipsum margaritis stratum est. Beli regia Babylone, auro [orig: aur˘] strata et obducta est, Festus Avienus in descr. Orbis. Apud Sabaeos et Gerrhaeos etiam in privatis aedibus, fores et parietes et tecta ex ebore, auro, argento gemmisque intextis et agglutinatis erant distincta, Strab. l. 16. In Arabia, smaragdum aedificiorum ornamentis includi, Iuba auctor est, apud Plin. l. 37. c. 5. ut alios omittam. Romae Pompeius Musaeum habuit ex margaritis, Plin. l. 37. c. 2. Nero, cubicula viatoria unionibus stravit, teste eodem [orig: e˘dem] l. 37. c. 2. In sacris aedibus, a Basilio Macedone exstructis, columnae, parietes, gradus, ipsaque etiam pavimenta, auro [orig: aur˘], argento [orig: argent˘], gemmis et margaritis, fuerunt distincta et exornata. Quod in eius Vita, ab Allatio edita, non semel tradit successorum unus, Constantinus Porphyrogennitus. Sic enim p. 143. Templum ornatum describit, marga/rois2 te kai\ xrusw=| kai\ a)rgu/rw| kai\ li/qois2 timi/ois2 kai\ marga/rois2 kata pepoi/kiltai kai\ katapeplou/tistai, Adyta templi, auro [orig: aur˘] et argento [orig: argent˘] et lapidibus pretiosis et margaritis variata et ditata sunt. Ibidem, cancelli, qui altaria secludunt ab iis, quae extra sunt et quae sursum sunt superliminaria etc. et interiora sedilia, et gradus qui ante illa sunt, et sacrae mensae, e)c a)rgu/rou pa/nta perikexume/non e)/xonta to\n xruso\n kai\ li/qous2 timi/ous2 e)c margaritw=n h)mfiesme/nous2 polutelw=n th\n su/mphcin kai\ su/stasin e)/xousin. Omnia ex argento, cui superfusum aurum, et gemmae margaritis pretiosissimis distinctae, compactionem et constructionem habent. Et p. 49. *to\ me\n ga\r e)/dafos2 a(/pan e)c a)rgo/rou sfurhla/tou----kateskeu/astai, oi( de\ e)k deciw=n kai\ e)c eu)wnu/mwn toi=xon a)/rguron a)/fqonon kai\ au)toi\ e)pikei/menon e)/xousi dihnqisme/non xrusw=|, timi/ois2 te pepoikilme/non li/qois2 kai\ marga/rwn lampro/thti, Nam pavimentum omne ex argento malleo ducto --- --confectum est. Dextraque et laeva parietes multo [orig: mult˘] argento [orig: argent˘] obducti sunt, auro, lapidibus pretiosis et margaritarum splendore distincto [orig: distinct˘]. Qui tamen Basilius prae Assuero Regulus fuit, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 8. Plura, hic passim.