December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 654, image: s0654a

PENTUMA locus apud montem Soracte, in Hetruria, Cuius meminit Gregor. M.

PENULA seu PAENULA itinerarium fuit apud Romanos vestimentum aut pluviale, ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 27. ita enim habet Cod. Palatinus, cum alias aut plisviae legatur: et quidem ut plurimum scorteum. Unde Martial. l. 14. Epigramm. 130. cuius lemma Paenula scortea,

Ingrediare [orig: IngrediÔre] viam caelo [orig: cael˘] licet usque sereno [orig: seren˘],
Ad subitas numquam scortea desit aquas.

Scorteas tamen et paenulas separatim nominat Seneca in Quaestion. Natur. et ad utramvis harum discurri solitum, cum plueret aut grandinaret, scribit l. 4. c. 6. Nempe et aliud Paenularum genus, ex lana fuit, quas intra urbem usurparunt [orig: usurpÔrunt] sub Imperatorib. hiemis praecipue et frigoris tempore. Martial. idem Gausapinas Paenulas illas appelaat, de quibus ait l. 14. Epigr. 145.

Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
Ut me vel media [orig: mediÔ] sumere messe velis.

Hieme igitur tantum sumebantur et trigoris quidem solum causa [orig: causÔ] sumi consuevisse, indicat idem l. 6. Epigr. 59. v. 1

Et dolet, et queritur, sibi non contingere frigus,
Propter sexcentas, Baccara, gausapinas.

Atque de his capiendus Tertullian. in Apologet. Video et theatra, nec singula satis esse, nec nuda. Nam ne vel hieme voluptas impudica cessaret, primi Lacedaemonii paenulam ludis excogitarunt [orig: excogitÔrunt], etc. Gerebant autem in urbe Paenulas apud Romanos, frigoris pluviaeque gratia [orig: gratiÔ], Tribuni Pl. non vero Imperatores: Unde Spartian. in Adriano, c. 3. cum hic Tribunus Pl. esset, omen sibi factum Imperii es eo credidisse, ait, quo Paenulas amiserit, quibus Imperatores qui perpetuam habebant Tribunitiam potestatem, numquam utebantur: In quo Magistratu ad perpetuam Tribunitiam potestatem omen sibi factum asserit, quod penulas amiserit, quibus uti Tribuni Pl pluviae tempore solebant, Imperatores autem numquam. Unde hodieque Imperatores sine penulis a togatis videntur. Nec vero Tribuni solum Pl. sed etiam Magistratus reliqui pluvialitempore, id vestimenti genus videntur usurpasse [orig: usurpÔsse]. Imo Adriani temporibus iam in promiscuo usu erat, etiam Senatoribus, et quum pluviale tempus non esset. Rarus tamen earum etiam tunc usus et non nisi frigoris gratia [orig: gratiÔ], aut pluviae, capiebantur Paenulae. Sed has, quibus Tribunos pluviae tempore usos scribit Spartianus, lacernas fuisse verius, quam paenulas, paenulasque pro lacernis saepe poni a Scriptoribus, ait Salmas. ad Lamprid. in Alex. Sev. loc. cit. Fuit autem Paenula vestis non Romana, sed exotica ac peregrina et quidem Lacedaemoniorum inventum, uti visum ex Tertulliano. Ideo e Graecis antiquis soli Dores huius vestis meminerunt, unde apud Hesychium Rhintonis Tarentini verba, ou(/tws2 e)/xwsa kaina\n faino/lan, a fai/nw luceo, appareo. Erat enim vestis adstricta et quae partium corporis, quas tegebat, figuram exprimeret: quod proprium carum est vestium, quae arcte, non solutim, amiciunt. Nec multo aliter fainoli\s2 au)/ws2, quae ortu suo [orig: su˘] terras et universum hoc patefaciat oculis spectantum, apud Sapphnem, Doricam et ipsam. A Graecis usum simul et nomen Paenulae habuerunt Romani, quae quamvis non eadem penitus cum Laconica forma videatur fuisse, tamen et ipsa pressius amiciebat quam toga aut pallium. Hinc eam Artemidorus inter vestes recenset, quae qli/yin et stenoxwri/an significant, dia\ to\ e)mperie/xein to\ sw=ma. Initio [orig: Initi˘] vero Paenulam apud Romanos tenuissimi tantum quique gestabant, puta serviaut his conditione proximi, eratque proprie iter facientium vestis, cuiusmodi Mulionica paenula Ciceroni nominatur. Postea etiam intra urbem gestari coepit, nec, ut ante, a servis solum aut sordidioris conditionis hominibus, sed etiam Senatores et Magistratus ipsae in publicum paenulatos prodire non puduit. Imo nec quod dicit Spartian. Imperatores numquam in paenula visos esse publice, sine exceptione verum. Scribit enim Dio de Tiberio l. 57. eum in panegyri quadam, pluvia [orig: pluviÔ] ingruente, paenulam induisse. Nec Viris tantum verum et Matronis vestis usum placuisse, Lamprid. docet in Alex. Sev. c. 27. Paenulis intra urbem frigoris causa [orig: causÔ] ut Senatores uterentur permisit ------ Matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, in itinere permisit etc. Lana, unde Paenulae hiemales confieri solitae, Appula erat miro [orig: mir˘] candore et villorum gratia [orig: gratiÔ] commendata; e qua in modum gausaparum texebantur, unde gausapinas dictas, ex Martiali supra ostendimus. Ubi et ostensum, Lacernas cum Paenulis non raro apud Scriptores confundi: inter quas tamen hoc discrimen, quod Paenulae supra tunicam tantum sumerentur, Lacernae et supra tunicam et supra togam: Lacernae Paenulaeque pluviales, sed istae in itinere et extra urbem; illae intra urbem. Unde Spartianum de Adriano loquentem, Paenulas pro Lacernis dixisse, non dubitat salmas. Vide eum et ad hunc Auctorem et ad Lamprid. loc. cit. ut e supra in voce, Paenula. Macrinum Imp. Paenulas populo coloris rosei dare paravisse, i. e. russei, ut interpretatur idem Vir. doctiss. Lampridius modo laudatus, docet in Antonino Diadumeno, c. 2. Penulae Illyricianae meminit Vopiscus, in Claudio, c. 17. etc.

PENULARIUS vel PENULEUS nomen proprium, quo [orig: qu˘] filium suum in signiri voluisse Macrinum Imperatorem, a penulis rosei coloris, quas Populo dare, in honorem Antonini filli sui. hinc Antoninianas dicendas, paraverat, legimus apud Lamprid d l.

PENUS locus intim us in aede Vestae dictus est, Rosin. in Antiqq. Rom. l. 4. c. 10. Adeo que idem cum penetrali, de quo supra. Lamp9rid. in Heliog. c. 6. in Penum Vestae irrupit. Alias pa/nta to\n bi/on, omnia ad vitam sustentandam necessaria denotat, quae peni nomine veniunt, quod intus et penitus habeantur. Sunt autem ills, Esculenta et Poculenta, Oleum, Garum, Muria, Mel, Acetum et Hordeum, Ligna et Carbones, Tus et Cerae: nec iniuria [orig: iniuriÔ], est enim omne: scribit Cicero de Nat. Deor. l. 2. quo [orig: qu˘] vescuntur homines, Penus: et Penora, res necessariae ad victum


image: s0654b

quottidianum dicuntur. Fabio Planicadae idem est, cum Cellario seu Cella penaria, cuius meminere [orig: meminŕre] Sucton. in Aug. c. 6. Ulpian. Gregor. Turon. Alii. Verum inter Penu et Cellarium hoc intererat, quod Cellarium paucorum dierum, Penu esset temporis longi; ut annotavit Servius ad illud Virgilii, l. 1. Aen. v. 708.

Cura [orig: CurÔ] penum struere: ------

quod et videtur Scaevolae placuisse, apud A. Gellium l. 4. c. 1 Paenuiarium antiquum marmor, Condum promum procuratorem Peni Plautus Pseudolo, Actu 2. sc. 2. v. 44. citante Fulgentio [orig: Fulgenti˘], habet: quem imitatus est proculdubio Paulus Diaconus in Distichis, quibus D. Benedicti admirand complexus est. de Gestis Longobard. l. 1. c. 26.

Cur Prome Conde times stillam praebere Lecyti?
Dolia certe fluunt, cur Prome conde times?

Apud Homerum vero Penuariam seu Penariam ancillam, quae Graece *tami/a, annotavit Athenaeus Dipnosophist. l. 1. Cuiusmodi Lyde fuit apud Horatium l. 3. Carm. Ode 28. v. 2. 3.

------ Prome reconditum
Lyde strenua, Caecubum.

Vide Pignorium Comm. de Servis.

PEPAGOMENUS Demetrius vide Demetrius.

PEPARETHUS insula parva Macedoniae in mari Aegaeo, una rCycladum. Lemene Nigro; Saraquino Castaldo; Opula aliis, 25. mill. pass. in Occasum a Magnesiae ora, inter Thermaicum sinum ad Boream et Pelasgicum ad Meridiem, uti 90. mill. pass. circiter ab Atho monte, Euboeam versus 45. In tabulis nauticis Piperi dicitur, Baudrand. Oppidum habet eiusdem nominis, estque olivifera. Ovid. Met. l. 7. v. 470.

Et Gyaros, nitidaeque ferax Peparethos olivae.

Quondam Evonus dicta fuit, ut Plinius tradit. Locus autem Plinii, quem citat acutor, est l. 4. c. 12. sed pro Evonum scribendum Evoenum, i. c. *eu)/oinon monet Bochart. talis enim erat haec insula. Ita habetur in Heraclidis politiis: *(au/th h( nh=sos2 (inquit) eu)/oino/s2 e)sti, kai\ eu)/dendros2, kai\ si=ton fe/rei. In Philoctete Sophoclis legitur; *ei)s2 th\n eu)/botrun *pepa/rh1on, v. 549. Itaque a verbo [gap: Hebrew word(s)] para, quod parere, et feracem esse sonat (duplicatis radicalibus) primo [orig: prim˘] Perpareth factum, dein Pepareth, altero [orig: alter˘] R. pereunte Bochart. l. 1. Chanaan, c. 12. Nic. Lloydius.

PEPERINA Indiae intra Gangem insula, Ptolemaeo. Qualpenea, Castaldo.

PEPHNON urbs Laconiae, Apollodorus insulam esse scribit, Steph.

PEPINIUS congnomine Brevis, Francorum Rex, Caroli M. pater, filius erat Caroli Martelli, frater carolomanni: post paternae hereditatis divisionem, hoc [orig: h˘c] in Italiam digresso [orig: digress˘], regno inhians, apud Zachariam Papam, tantum effecit, ut is, a Sacramenti religione Gallis solutis, Childericum legitimum Regem tonsum, in Monasterium detruserit, Pipino [orig: Pipin˘] Rege pronuntiato [orig: pronuntiat˘]. Qui coronatus A. C. 752. fratris sui Grifonis rebellione sedata [orig: sedatÔ], Narbonam Saracenis eripuit, Britonesque Venetiis captis, sub iugum misit. Dein a Stephano 2. in Italiam vocatus, Longobardos sub Aistulpho, Romanorum agros assiduis bellis vexantes, praelio [orig: praeli˘] aggressus vicit, et oppressit: Exarchatu, ut voto [orig: vot˘] se solveret, sedi Romanae donato [orig: donat˘], A. C. 756. sicque ob amplissima haec beneficia in Romanos Pontifices, et in Ecclesiam collata, augustum Christianissimi Regis titulum sibi, et successoribus suis meruit in hodiernum usque diem. Munster. l. 2. Cosm. E secunda in Italiam expeditione redux Saxonibus bellum intulit, Gaifrum vel Waifrum, Aquitaniae Ducem septies vicit, eoque [orig: e˘que] a suis occiso [orig: occis˘], ditione eius potitus est. A. C. 768. Obiit hydrope, in Fano S. Dionysii, An. edo. aetat. 54. regni 16. Ex Bertha, vel Bertrada pater Caroli M. ut dictum, Carolomanni Austrasiae Regis et Aegidii Monachi, etc. Vide auctores historiae secundae familiae Gall. Reg. editos a Pithaeo, Frehero, et Duchesnio, Bouchetum, de Orig. fam. Gall. Sammart. 1. 7. Hist. Geneal. Gall.

PEPINUS [1] Crassus seu Heristellus, Maior Domus Gall. filius Ansegisi nepos Arnolphi, Episcopi Metensis. In Austrasia regnare coepit, A. C. 687. sed a Theodorico IV. et Ebroino eius Maiore Domus victus est, Martino [orig: Martin˘] collega [orig: collegÔ] et agnato [orig: agnat˘] occiso [orig: occis˘]. Dein felicior, sub Clodoveo III. Childeberto et Dagoberto III. rerum potitus est. Vicit saepius Bertharium, A. C. 691. Radbodum Frisium, A. C. 707. Wilerum Suevum, A. C. 709. et 712. Obiit A. C. 714. Ex Plectrude Druidis, Campaniae Ducis Grimoaldi Maioris Domus, et Sylvini Monachi: ex Alpaide vero, pater Caroli Martelli et Childebrandi, qui tertiae Familiae stirpsfuit. Hanc digamiam reprehendens Hubertus Episcopus Leodiensis, a Dodone, Alpaidae fratre, occisus est. Aimoin. c. 48. etc. Vide et Pipinus.

PEPINUS [2] I. Italiae Rex, fil. Caroli M. ex Hildegarde, a Patre A. C. 781. Romam deductus, ibi ab Adriao I. baptismum et coronam accepit. Hunnospepulit, illorum regione vastata [orig: vastatÔ], Saracenos in Corsica devicit, Venetos superavit. Obiit A. C. 810. aetat. 33. Pater, ex impare toro, Bernardi, genitoris Pepini II. qui Bernardum II. suscepit, Herbertum et Pepinum, Comitem Silvanectensem. Nithard. l. 2. Dupleix et Mezeray, Hist. Gall.

PEPINUS [3] Aquitaniae Rex, fil. Ludovici Pii: odio [orig: odi˘] Iuditae novercae contra Patrem rebellis, illum in vincula coniecit. Obiit A. C. 838. Ex Ingeltrude, filia Theodeberti Comitis, pater Pepini, a Carolo Calvo monasterio S. Medardi, in Suessionum urbe, inclusi, A. C. 852. Caroli Archiepiscopi Moguntini post Rabanum Maurum, et duarum filiarum, Sammart. Hist. Geneal. Gall.

PEPLUM et indutui fuit et amictui, ut Varro loquitur et Apuleius. Iul. Pollux l. 7. c. 3. *)/esqhma d' e)sti\ diplou=n th\n xrei/an,


image: s0655a

w(s2 e)ndu/nai te kai\ e)piba/llesqai: cuius loco [orig: loc˘] vocem a) mfiba/llesqai usurpat Lycophron in Alex. Inde veteres Graeci etiam caelum pe/plon appellitaverunt, oi(=on qew=n ou)rani/wn peri/blhma ut ait Porphyrius l. de Nympharum antro. Servio Aen. l. 1. Peplum proprie est palla feminea picta Minervae conscrata, quo [orig: qu˘] nomine hodie multi abutuntur, sed de hoc infra. Pro quocumque Matronali pallio sumi, certum est: erant autem illa praelonga, ac admodum laxa, ut ipsum quoque caput operirent. Sic Rebecca adventantem Isaacum Sponlum audiens, pallio [orig: palli˘] suo [orig: su˘] cito arrepto [orig: arrept˘], vultum operuit, Genes. c. 24. v. 65. Accepto [orig: Accept˘] Peplo [orig: Pepl˘] operuit se. Vide Tertullian. de vel. Virg. c. 11. et Ambrosium l. de Isaac c. 2. quibus adde Hieronym. in c. 3. Esaiae, ac Paulin. in Epithalamio Iuliani et Itae. Esse nuptialem amictum et una cum capite faciem quoque velasse [orig: velÔsse], ait Nyssenus Homil. 12. in Cant. *qe/ristron dixere [orig: dixŕre] LXX. quod esse aestivum peplum ait Pollux ac Suidas. Unde Lippomanus Gen, c. 38. v. 14. ubi de Theristro, quod Thamar fornicariam emontiens sumpsit: Hebraeae, inquit, Muliere? Peplum a capite ad talos fere demissum gestare solebant, quo [orig: qu˘] Virgines et faciem, quantum per viae initionem licebat et corpus totum operiebant; Uxoratae corpus quoque, dempta [orig: demptÔ] facie. Fornicariae autem habitum Virginum ementiebantur et se totas peplo [orig: pepl˘] contegebant, ut fecit Thamar. lidem LXX. ezechielis c. 16. v. 13. *trixapto\n vocitavere [orig: vocitavŕre], quod Hieronym. vertit, subtilia: Pelplum enim hoc valde subtile ac tenue erat, interque ea textilia numerandum, quae Seneca nebulam et ventum textilem appellavit. idem Hieronym. ad Laetam statuit pallium hoc pudicitiae fuisse signum et humeros texisse, et in Esaiae c. 3. atque in Hebr. traditionibus, notat fuisse genus Arabici vestimenti, quo [orig: qu˘] mulieres Arabiae ac Mesopotamiae tegerentur. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 6. et infra in voce Theristrum. *kat' e)coxh\n Athenis dicebatur sic, teste Suida [orig: SuidÔ], velum Panathenaicae navis, quam Athenienses Minervae appaabant festo [orig: fest˘] Quinquatrium sive Panathenaeorum maiorum. De eo Lutatius Placidus in Thebaid. l. 10. Peplum est vestis candida, aureis clavis picta sine manicis quod simulacris frebat. Sed hoc Peplum primum est ab Atheniensibus instuutum, quod Matronae suis manibus faciebant et inter triennium (l. quadriennium) Numinibus offerebant. Intextum erat huic Peplo, quod Panathenaeis inferri solebat, ut Pallas Enceladum aliosque Gigantes interemit, teste Virgilio [orig: Virgili˘] in Ciri. Gesta item Ducum Atheniensium, qui strenue se in bello gessissent, ut inquit Servius: quod vult Suidas, cum, de Peplo agens, extremo addit, *kai\ ene/grayen tou\s2 a)ri/stous2 e)n au)th=|; et Proverb. apud Comicos, *)/andres2 a)/cioi tou= *pe/plou. Vide Anton. Thysium Notis in Gellii Prolegomena, wt supra voce Panathenaea. Idem nomen fuit poemati, quo [orig: qu˘] Heroum tumulos celebravit Aristoteles occasione hinc sumpta [orig: sumptÔ]. Nempe, ut erat Homeri apprime studiosus, eius *boiwti\an, ubi Principum Graeciae genus, patriam, classemque recenset, ivit illustratum edito [orig: edit˘] libro [orig: libr˘] in hanc rem, de quo Eustathius e Porphyrio: Neque tantum Heroum genealogias, classem et gesta; sed etiam conscripserat illorum extremi fati genus, supremumque diem, tumulumque fecerat, et tumulo superaddiderat carmen, duobus versiculis constans, atque ita universae illi Historicae antiquitati facem praeferens, Politicum informabat. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. Ad Peplum Minervae ut redeam, illi nullius hominis inserebatur nomen, nisi vitam cum morte commutasset [orig: commutÔsset], excepto [orig: except˘] Antigono [orig: Antigon˘] et Demetrio [orig: Demetri˘], qui Atheniensium scito [orig: scit˘] Dii habiti sunt. Inserebatur autem maxima cum pompa et prosequebantur Athenienses omnis ordinis, omnis aetatis, omnis sexus [orig: sexűs], neque Athenienses tantum, sed etiam inquilini: et quidem mares cum ligonibus, feminae cum hydriis ac umbellis, ex lege: *tou\s2 metoi/kous2 e)n tai=s2 pompai=s2, au)tou\s2 me\n ska/fas2 fe/rein ta\s2 de\ qugate/ras2 au)tw=n u(drei=a kai\ skia/dia, memorata [orig: memoratÔ] Harpocrationi: Unde skafhfo/roi Hesychio Inquilini hi dicti: etc. Vide plura apud eundem Petitum loc. cit. Scalig. ad Cirin. Casaubon. ad Capitolin. in Marco c. 21. et supra in voce Panathenaea; uti de equitatu hostili pelis mulierum impedito, supra voce Murices.

PEPO Graece pe/pwn, a verbo pepai/nesqai, i. e. maturescere, cucumeris genus, describitur Plinio l. 19. c. 5. et l. 20. c. 2. Eorum nimio [orig: nimi˘] usu interiisse Albertum Imperatore refert Bucholzerus Ind. Chronol. Vide supra in voce Cerinus, item Melopepones.

PEPUZA Phrygiae urbs apud Callistum, nunc in ruinis, unde Pepuziani haeretici dicti: qui Montanistarum deliria sectati, feminas hubebant Episcopas et Praesbyteras. Vocabant hunc locum Hierosolymam, qui undique homines confluere voluerunt. Epiphan. Haeres. 49. Augustin. de haeres. c. 27. Euseb. Histor. l. 5. Baron. A. C. 173.

PEPYLYCHNUS Ptolomaeo fluv. est, quo [orig: qu˘] Macedoniam ab Australi parte terminari scribit.

PEQUINENSIS et PEQUINUM, vide PECHINENSIS, et PECHINUM.

PERA [1] urbs Pisidiae. Idem, Thessaliae, Steph.

PERA [2] Latine etiam Cornu Byzantii, Graec. Chrysoceras, urbs Thraciae, prope Constantinopol. nunc Galata, versus suburbium, ubi Latini degunt.

PERA [3] seu Chrach, metropolis Arabiae superioris.

PERA [4] structura contra fluctuum impetus, tam in mari quam in fluminibus. A Latino petra, vel potius Gall. Pierre. Hinc immensa illa moles, quae Germuthiae in Anglia visitur, ex ingentibus trabibus, maximaque vi saxorum, Pera dicitur, Spelmannus Glossar. Archaeol. Proprie ex saxis, postmodum ex quacumque materia Perae fiebant. hinc Peraria, machina bellica, qua [orig: quÔ] lapides emittebant; alias Petraria, magni usus, olim tam in navali, quam pedestri praelio [orig: praeli˘], inprimis in obsidionibus. Hodie grandia illa tormenta aerea, quae uno [orig: un˘] explosu lapidum imbrem eructant in hostem, dicuntur Perrieres, et Fowlers


page 655, image: s0655b

Anglis, i. e. Aucupes, quia uno [orig: un˘] explosu, ut in aucupio, stragem faciunt multiplicem. Idem.

PERA [5] an a threi=n, aut fe/rein, quod servet aut serat; an a peri\, quod lata sit ac sinuosa; an a pa/omai, pascor, quo servet ac custodiat cibum? inter Pastoris vasa, Hobr. Ialkut, 1. Sam. c. 17. v. 40. (David) accepto [orig: accept˘] baculo [orig: bacul˘] suo [orig: su˘] in manu sua elegit sibi quinque laeves lapides ex valle, quos imposuit instrumento pastorali, quod habebat, i. e. perae, funda autem eius erat in manu eius. A verbo [gap: Hebrew word(s)] lakat, i. e. colligere, quod in ea viaticum, et quidquid necessum est, Pastor colligit. Unde est quod Graeci Interpretes sullogh\n reddunt. A voce Ialkut Graeca ingua mira literarum traiectione, qu/laka fecit et qu/lakon et qula/kion. Pro [gap: Hebrew word(s)] jalkut, Arabs habet michla, Chaldaeus vero et Syrus. tharmil aut tharmal, quorum illud quidem proprie peram cibariam sonat. Fit enim a chela, i. e. pabulum, cious, ut Graecum xi/los2. Istud vero idem esse, patet ex Ruth. c. 2. v. 18. ubi Thargum, Et pratulit ex tharmila et dedit ei cibum suum, et torte Graecae originis est. Nam Graece a(rmalia\ est trofh\, cibus, alimentum, apud Hesiodum, in e)/rg. v. 765. in vet. Epigramm. apud Hesychium, Suidam, Tzerizem, Etymologum etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 44. Vide et supra, ubi de Bucolicis carminibus, et infra voce Sectarius, ubi de vervece phrofo/rw|. Apud Rom. Scriptores, Pera, sacculus erat ex aluta, e collo ad lumbos pertinens, Ioh. Laurentius Ic. in v. 1. Phoedri l. 4. fab. 9.

Peras imposuit Iuppiter nobis duas.

Hinc Pera viatoria, qua [orig: quÔ] panem et aliquid obsonii Veteres gestbant: quemadmodum, poculum viatorium, quo [orig: qu˘] vinum, Martial. l. 14. Epigr. 81 ubi Pera honestiorem dominum, quam Cynicum, petiti, cuius mendicata frusta cogatur ferre, et pulvini officium dormienti praestare:

Ne mendica ferat barbati prandia nudi,
Dormiat et tetrico cum cane: Peera, rogat,

Namque Peram totam fere Cynicorum suppellectilem fuisse, docet idem l. 4. Epigr. 53. v. 1.

Hunc quem saepe vides inter penctralia nostrae
Pallados, et templi limina, Cosme, novi:
Cum baculo Peraque senem, etc.

Unde cum Hipparchia, nullo [orig: null˘] procorum ambitu, non opibus, non nobilitate ab intempestivo amore Cratetis abstrahi posset, rogatus hic a puellae parentibus, ut illam a proposito averteret: postquam egit omnia, nec persuasit, exurgens omni sua [orig: suÔ] supellectile, baculo [orig: bacul˘] nempe et Pera [orig: PerÔ], ante illius oculos exposita [orig: expositÔ], hic Sponsus, haec eius possessio, ad haec delibera, dixisse legitur; apud Diog. Laertium. Erat autem illa lupinis ut plurimum solis referta, ut vidimu supra in hac voce. At Viatores, Cursores inprimis si longius iter confi eere tenerentur, in ipsa Pera praeter obsonia ac panem ferebant poculum viatorium, ut dictum:) Item Epistolas tabellis exaratas, papyroque [orig: papyr˘que] descriptas, utiterum ex Martiali discimus l. 3. Epigr. 58. munera quoque, idem l. 5. Epigr. 94. Qua de re plura, apud Fortun. Licetum de Lucernis antiqq. l. 6. c. 82. ubi Lucernam servi phalerati Carsoris explicat, ut et supra in vocibus, Marsupium et Mazyes. Apud recentiores Pera, Monachorum propria est, Cassian. de Monachis Aegypti. Ultimus est habitus eorum pellis caprina, quae melotes vel pera appellatur. Ita peram et baculum Monachis tribuit Pallaius Histor. Lausiac. c. 83. In eadem Ecclesia peras peregrinatorias benedici a Presbyteris consuevisse, observat Honorius Augustodun. Gemm. An. l. 1. c. 181. pro quibus benedictionibus oblationes fieri solitas, docet ex Diplomate Alexandri Pontificis Romani A. C. 1234. ubi ista habentur, Idem Sacerdos solus habebit --- oblariones, quae fiunt pro baptismo et pro pera; Car. du Fresne Glossario, qui de peregrinantium his Peris multa congessit Dissert. ad Ioim illam 15. Etiam inter Ministeria sacra, Pera occurrit, in Chron. Moguntino p. 384. Peram ad corporalia filis aureis insertis miri operis et decoris etc. Vide et infra Psachnion, it. Romeus. Hinc Pero, quod vide. Anglis vox Pera aliud longe sonat, structuram nempe quamvis contra fluctuum impetus, tam in mari, quam in fluviis, ex Latino Petra, Gall. Pierre. Usus enim obtinuit, ut cuiuscumque materiae eiusmodi mole ita appellentur, ut illa ad Germuthiam ex ingentibus trabibus maximaque vi saxorum constructa hodie id nominis habet: quomodo etiam Peras vocant ipsa fundamenta, quibus innituntur columnae, quae pontes sustinent, sive ex Saxis fiant sive ex pilis, tabulis et aggesta [orig: aggestÔ] terra [orig: terrÔ], etc. Vide supra.

PERAEA Iudaeae pars ulterior, Aegypto proxima, Plin. l. 5. c. 14. Regio et toparchia, in tribu Gad sisa, trans fluvium: longitudo eius est a Pella usque ad Macherunta, Iatitudo vero a Philadelphia, Arabia, Silbonitide usque ad Iordanem, Irrigatur autem abunde montanis torrentibus et fontibus aquae perennis, quoties illi Syrio [orig: Syri˘] aestuante defecerint. Item Syriae oppidulum, Steph. Item regio parva Cariae maritima contra Rhodum insulam, Polyd. Item oppid. Aeolidis Mitylenaeorum colonia, Liv. l. 57. c. 21.

PERAEBE et PERAEBUS oppid. fuit Thessaliae, Steph.

PERAEQUATORES dicuntur exactores censuum, quod aequaliter ab omnibus exigant, seu qui tributa ex aequo inter cives partiuntur, Graecis *)eciswtai\, de quibus in Cod. Theod. et in Novell. Item apud Ennodium l. 1. Ep. 6. Senarorem l. 5. Ep. 14. 15. Alios, laudatos Carolo du Fresne ad Alexiadem p. 346. Cuiacius ait, Peraequatores et Inspectores esse: qui census emendent, praediis inspectis et adaequatis invicem, ut revelentur, quibus gravius est onus adscriptum; graventur, quae lvius censita l. 10. Cod. de fund. patr. l. 22. alibique. Eosdem pene cum Inspectoribus esse, ex Cassiodoro discimus l. 10. Ut ad praedium, de quo querela est, diligens Inspector accedat et rebus moderta [orig: modertÔ] inquisitione trutinatis, quidquid gravaminis potest habere possessio.


page 656, image: s0656a

rationabiliter abrogetur. Lidem Censitores dicti, Glossar. Cesitor. *)apografeu\s2, *temhth\s2, Hesych. *khnsi/twr, o( th\n gh=n metrw=n quem *)eciswth\n, vocat Naz. Orat. de Iuliano Censit. Cum enim olim muneri Censorii pars esset, habere et ordinare census (i. e. describere agros et reliquas fortunas in censum deferri solitas) postea, Censoribus sublatis, missisunt per provincias, quos Censitores vocabant, qui modum agrorum, quem quisque possidebat, metiebantur et in tabulas censuales referebant, e quibus tributi pro sua virili cuique praestandi ratio constaret. Hos a dominis deserta et destituta praedia aliis tradere atque ita dominum mutare sine reliquorum onere consuevisse, tradit Cuiacius ad rubr. Cod. de censib. et Censitor. l. 11. Idem Perquatores vel Discussores, si incurrissent cuplam negligentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, sed et annonarum in quadruplum mulctam subiisse, docet ad l. 7. de tit. apud Ioh. Calv. Lexic. Iurid. Vide praeterea Sirmondum ad Ennodium, Iac. Gotofredum ad Cod. Theod. Chopinum de Dom. tit. 2. num. 5. etc. Ad hanc peroequationem tributorum pertinet quoque locus Gregorii Turon. l. 9. c. 30. Childebertus vero Rex descriptores in Pictavos --- iussit abire --- ut scilicet populus censum, quem tempore Patris reddiderat, facta [orig: factÔ] ratione innovaturae reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orphanisque ac debilibus tributi pondus insederat. Quod hi discutientes, per ordinem relaxantes pauperes et infirmos illos, quos iustitiae constitutio tributarios dabat, censui publico subdiderunt. Nec omittendi, Peroequatores victualium rerum in urbe Regia, memorati Senatori l. 6. Ep. 6. qui rebus venalibus pretium statuebant apud Car. du Fresne Glossar.

PERALDUS Guilielmus, vide Guilielmus.

PERAMBULATIO vide Terminalia.

PERANTHUS Pater Callithyiae, primae tw=n *(hresi/dwn, seu Sacerdotum Iunonis Argivae, Iosepho Patriarchae su/gxronos2, idem cum Criaso, quarto Argivorum Rege? Vide Criasus.

PERANTIA urbs Aetoliae, Stephan.

PERASIPPUS unus e Legatis, quem lacedaemonii, violata [orig: violatÔ] Alexandri societate, ad Darium miserant, prodita [orig: proditÔ] Damasco [orig: Damasc˘] cum collegis tribus a Parmenione captus, Curt. l. 3. c. 13.

PERCA [1] vide Boetis.

PERCA [2] piscis genuss, memorati Ausonio in Mosella, v. 115.

Nec te delicias mensarum perca silebo,
Amnigeros inter pisces dignande, marinis
Solus puniceis facilis concedere mullis.
Nam neque gustus iners, solidoque in corpore partes
Segmentis coeunt, sed dissociantur Aristis.

Nempe laudem perca meretur fluviatilis eximiam, sed ampliorem marina. Unde errant, qui fluviatili tribunt. quae cumque ad marinae laudem attulit cum Philotimo Galenus de Alim. Fac. l. 3. c. 31. Rhenana [orig: RhenanÔ] tamen nihil salubrius, unde Proverb. Belgarum, gesonder als en baers; cuius famam ad Xenocratem, qui eam mire praedicat apud Oribasium, pervenisse, non iniuria [orig: iniuriÔ] miratur Gensnerus. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 22. 24. et 30. et supra Cratus.

PERCE antiquum nomen thraciae, Stephan.

PERCEJANA urbs Hispaniae circa Emeritam Aug. Antonino.

PERCENNIUS dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles in Pannonicis legionibus, seditionum quae in Tiberii principatus initia inciderunt, auctor et flabellum. Adventu Drusi Tiberii Fil. ad ceterorum terrorem interfectus.

PERCES Hispan. fluv. ab incolis sic dictus; alias Boetis, Stephan, *bai=tis2, potamo\s2 kata\ *)ibhri/an, o(\s2 *pe/rkhs2 le/getai u(po\ tw=n e)gxwri/wn. Nempe Perca factum ex [gap: Hebrew word(s)] berca, i. e. a stagno. Quem in Certem, aut Certim mutarunt [orig: mutÔrunt] scribuae imperiti in his Livii l. 8. c. 22. Martius superato [orig: superat˘] Boeti amne, quem incolae Certim appellant. Lloyd.

PERCNOPTERUS seu Gypaeetus, degeneris aquilae genus, vulturina [orig: vulturinÔ] specie, cuius mentio Iob. c. 39. v. 33. Pulli eius sorbent sanguinem, et, ubi sunt cadavera, illic est. Et Matth. c. 24. v. 28. Ubicumque fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae. His enim locis Percnopteron intelligi, hinc patet, quod inter aves carnivoras cadaver aquila non attigit, teste Oppiano [orig: Oppian˘], et Tzetze, excepta [orig: exceptÔ] sola [orig: solÔ] hac specie, quae a Philosopho describitur kako/bios2 kai\ ta\ teqnw=ta fe/rousa, mali victus et exanima ferens corpora, Histor. l. 9. c. 32. Unde in Arabum scriptis nihil tam frequens, quam aquilas carne morticina [orig: morticinÔ] vesci: et Leo Africanus diserte, Nesir (i. e. Aquila) inter volandum adeo excelse in aerem se attollit, ut conspici nequeat, et si quod animal mortuum, subito se demittit. Vide quoque Plin. l. 10. c. 3. A quadringentis parsangis hanc avem cadaver videre, et cum in illud in cidit, super quod ossifragae sunt, reccedere, nec reliquias illorum comedere, tradit Damir Arabs. Idem, cum in cadaver incidit et eo [orig: ] repleta est, volare non posse, donec saltuatim progressa per gradus in aerem se sustulerit, refert. A Percnoptero percnon. quae et morphnos, multum differre, ex eodem Plinio constat. Illi enim perenos seu morphnos, est aquial tertii generis, et Percnopteros quarti; neque parum discrepant utriusque descriptiones. Quod cum suidas non attenderet, percno id tribuit, quod percnoptero proprium est, cum ait: *mo/rfnos2 e)=idos2 a)etou=: mo/noi de ou(=toi tw=n a)etw=n ou) kunhgetou=sin, nekroi=s2 sw/masi tre/fontai, Morphus species aquilae, solae autem hae aquilae non venantur, sed aluntur cadaveribus. Pari errore Theophylactus quilas, de quibus Christus loc. cit. habuit pro vulturibus. Praeter enim loca citata. Salomon ait Proverb. c. 30. v. 17. Oculum, qui patrem deridet matrisque disciplinam spernit, bunc effodient corvi vallis et aquilae pulli comedent. Nempe in Parentes rebellio tum crimen erat letale, et damnatorum corpora manebant insepulta, ferisque et avibus carnvoris exposita: nec


image: s0656b

frustra est, quod oculi meminit Salomon, cum in toto corpore pars nulla sit rapacium avium iniuriis tam obvia, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 3. et Part. poster. l. 2. c. 2. sub fin. Vide et infra, voce Racham.

PERCOPE civitas iuxta Pontum, quae Troianis auxilium misit, Homer. ll. et. v. 229.

PERCOSIUS Troianorum amicus, omnium longe doctissimus scientia [orig: scientiÔ] divinandi futura. Cuius filii Adrastus et Amphius fuere [orig: fuŕre]: quos neque admiranda patris doctrina, neque paterna sollicitudo a morte subtrahere potuit, cum eosretinere conaretur, ne ad Troianum bellum, ubi morituri erant, proficiscerentur.

PERCOTE quae et Percope olim dicta fuit, urbs littoralis Troadis, Stephan. In ora Mysiae. Val. Flac. l. 2. v. 622.

Iam iuga Percotes, Pariumque infame fragosis.
Exsuperant Pythiamque vadis.

A Persarum Rege Themistocli in vestes et stragula data. Hinc Percosius nomen gentiel. Val. Falc. l. 3. v. 10.

---- Primas coniunx Percosia vestes
Quad dabat. et picto Clite variaverat auro.

PERCURSUS vide infra ubi de Retinendi Iudeos iure.

PERCUSA vide Pertusa.

PERCUSSAE bene vestes apud Iuvenal. Sat. 9. v. 30.

Et hene percussae textoris pectine Galli:

Concutes et cucutia dicebantur olim, et concutia (quemadmodum a decutiendo, decutes togoe ) Graecis krousta\ kai\ spaqhta\, item pukno/sthmk, pavidenses scil. vestes et bene condensatae. Nam concutere est krou/ein vel spaqa=|n: unde concus, concutis, radius erat vel pecten, quo [orig: qu˘] vestes percutiebantur. Hinc crustae vestes in Cod. Theodos. l. 31. de scen. ubi Imperator Graeco [orig: Graec˘] nomine sic eas Lations appellasse [orig: appellÔsse] scribit: in quibus (a densitate texturae, quod bene scil. essent percussoe, ita dictis) stamen erat coloris cuiuslibet; trama vero sive subtemen, quod pectine solidatur, et cum stamine connectitur, purpureo [orig: purpure˘] colore tinctum. Vestes autem, in quibus stamen subtexebatur conchylio [orig: conchyli˘] tinctum et eiusdem infectionis arguto [orig: argut˘] pectine solidanda fila decurrebant, eae dicebantur Holoveroe, de quibus suoloc [orig: su˘loc] ˘. Claud. Salmas. ab Treb. Pollion. in Claudio c. 17. Vide quoque supra in voce Crustae. Alias Percussus vox est monetis faciendis peculiaris: uti notat Casp. Barthius Animadversion. ad Stat. Theb. l. 2. v. 277.

---- Infaustas percussum adamanta figuras.

Ubi Lutatius characteres intelligit malesicos, qualibus ab initio rerum Magices vetitae studiosi homines mala multa bonis sibique invicem intulerunt etc.

PERCUSSIO poenae genus, de quo infra voce Poena.

PERCUTERE mensuram, vulgo dicuntur, qui modum canendi praescribunt. In omnibus enim etiam Veter. choris Mesochori erant, tou= xorou= korufki=oi Graecis appellati, qui coeteris ad canendum praeibant et modum canendi dabant, pede in eam rem pulpitum aut solum tundentes: huneque sic levantes et cum sono ponentes, aequali semper ac peretuo [orig: peretu˘] quodam [orig: qu˘dam] tenore, cantici modulationem temperabant ac moderabantur. Quod idem hodieque fit, sed manu, qua [orig: quÔ] levata [orig: levatÔ] positaque [orig: positÔque] mensam aut librum feriendo, in Musicis Symphoniacorum concentibus, unus reliquis una canentibus modum dat, quod percutere mensuram vulgo dicitur. Id autem apud Veteres in Choris pedum supplosione fieri consuevisse, discimus ex Luciano, qui de Laconicis choris et tibicine, qui ad chorum simul stabat et pede terram plaudebat, *kai\ au)lhth\s2 me\n, inquit e)n me/sw| ka/qhtai, e)paulw=n kai\ ktupw=n tw=| podi\: oi( de\ kata\ stoi=xon a)llh/lois2 e(po/menoi, xh/mata pantoi=a e)pidei/knuntai, pro\s2 r)uqmo\n e)mbai/ ontes2, Et tibicen quidem in medio sedet, et ipse tibia [orig: tibiÔ] canens ac sonum edens pede: Reliqui vero se invicem ordine sequentes, figuras omnifarias exhibent ad rythmum incedentes. Quo autem clarior in theatris eorum sonus esset, qui pedepulpitum percutiebant ad incentivum dadum, ligneas soleas sub pedibus habebant, ad hunc solum usum factas, *kroupe/zia Graecis, a)po\ tou= krou/ein kai\ th=s2 pe/zas2, a Pedis plausu et percu Iione. Imo non ligneas, sed ferreas quoque soleas ad eam rem adhibitas, ex eodem Luciano notum, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, e. 19. et hic passim, in vocibus Crupezia, Melochori, Pedicula Scabella, alibique

PERDA a PERDO, qui perdit vel Perditor, Graece fqoreu\s2, apud Treb. Pollionem in Trig. Tyrannis, c. 18. Aureolus. --- Quietum Macriani filium, quem perdam suum esse dicebat. Ubi prius legebatur proedam. Sed Palatinus liber planis et min8me dubiosis literis exaratum praefert, perdam; quae scriptura primo [orig: prim˘] aspectu paene me in stuporem dedit, inquit Salmas. propter illius, quam praeferebant tam inusitatae et inauditae, tamque mirificae dictionis, novitatem; Postquam vero diligentius et attentius eam considerare coepi, et probam esse vocem latinamque et bona [orig: bonÔ] ratione factam comperi et quod magis ad rem facit, etiam huius locisensui de significatione valde aptam et convenientem. Perda namque a perdo, ut Scriba a Scribo: Sic a convenio, hic convena; ab advenio, advena; a transfugio, transuga, incola, ab incolo, Sic confida, a confido, qui confidit, in Glossar. Isidori; a subdico, quod est secundo [orig: secund˘] loco dico, subdica, secundarius vel qui secundas agit, etc. Atque hinca perda compositum officiperda, in Catonis Dist. et Isidori Gloss. qui laboris sui remunerationem non habet: ad verbum, perda officii, qui officium nempe suum perdit, etc. Dicit ergod. l. Trebellius, ab Aureolo missos homines esse ad comprehendendum Quietum Macrianifilium, quem perdam suum esse dicebat, h. e. Perditorem suum, to\n e(autou= lumew=na seu fqore/k: ideo videl. quod Macrianus eius pater, et Macrianus item frater, ad perdendum se cum magno exercitu venissent, quos tamen conflictu habito [orig: habit˘] vicit per Domitianum, Ducem quondam suum. Marcianus enim cum Marciano et Quieto filiis factus Imperator, relicto [orig: relict˘] in Oriente Quieto [orig: Quiet˘], cum altero filio Macriano,


image: s0657a

contra Gallienum et Aureolum venit et cum Aureolo in Illyrico congressus, victus, interemptus, et quadraginta quinque milibus militum, quos secum ducebat, spoliatus est. Vide Trebellium in Gallieno et Macrianis. Hinc perdam suum Quietum esse dicebat Aureolus, quod per eum Patremque eius et fratrem eius non steterit, quo minus perderetur: quodque ex illis fuerit, qui perdere ipsum voluerunt. Apud Sophoclem:

*kai/ ta)ma\ teu/kh, mht' a)gwna/rxai tine\s2
*qh/sous) *)axaioi=s2, mh/q' o( lumew\n e)mo/s2.

Ubi mhq' o( lumew\n e)mo\s2 est nec perda meus, ita vocat Ulyssem Aiax, etc. Similiter ergo pro Proeda, perda, restituendum erit, apud Iuveal. Sat. 11. v. 191.

Interea Megalesiacae spectacula mappe
Idaeum sollenne colunt, similisque triumpho
Perda caballorum sedet.

Hic [orig: Hţc] enim perdam caballorum eleganter Praetorem vocat Satyricus, qui in Circensium editionem multos curules equos impenderet, seu multorum equorum dispendio [orig: dispendi˘] ac deperditione circensium Ludorum editionem celebraret: multienil equi his Ludis frangebantur, notumque quanta [orig: quantÔ] magnificentia [orig: magnificentiÔ] Ludos celebrare consueverint, quantisque studiis et sumptuum profu sionibus comparandos equos curules ad muneris editionem curaverint praetores, vel ex unius Symmachi Epistolis, Salmasius ad Pollionem l. c, Apud recentiores vox Perdoe passive accipitur et iacturam notat, Gall. Perte. Usatici Barcinonenses MS. c. 24. 28. Emendet et totum damnum et missiones et perdas, quas senior per fallimentum illius fecerit, etc. apud Car. du Fresne Glossar.

PERDICCAS [1] I. Macedoniae Rex per an. 48. iussit moriturus, filium Argaeum, in loco quem elegrat sibi, ossa sua recondere: addito [orig: addit˘], quamdiu successores sui hic [orig: hţc] tumularentur, tamdiu sceptrum in eorum familia mansurum. Iustinus l. 7. c. 2. narrat, in Alexandro M. Regis huius familiam exstinctam esse, quiavitotumulo non fuerit illatus: Alexandriae enim Aegypti sepeliri voluit.

PERDICCAS [2] II. fil. Alexandri, Peloponnesiaco [orig: Peloponnesiac˘] bello [orig: bell˘], Graecis rebus immixtus: Atheniensibus modo favit, modo obstitit. Regnavit ann. 23. Thucyd. l. 3. 4. 6. etc. Diod. l. 12. etc.

PERDICCAS [3] III. fil. Amyntae tertius, post fratres, Alexandrum et Ptolemaeum, regnavit ann. 6. Occisus in Praelio. contra Illyrios.

PERDICCAS [4] Orontae fil. Macedo, inter comites Alexandri M. qui etiam in regni partem successit. Tanta [orig: TantÔ] simul audacia [orig: audaciÔ] et fortitudine fuit, ut leaena [orig: leaenÔ] praesente, catulose cubili per vim auferret. Mortuo [orig: Mortu˘] Alexnandro [orig: Alexnandr˘], sororem eius Cleopatram sibi iunxit, rerum summam ad se tracturus: et multum enim iuverat annulus illi ab Alexandro morituro, tamquam dignissimo, traditus. Aggressurus Postea Ptolemaeum lagum, in Aegypto, in transitu Nili, per seditionem, occisus est, vide Aelian. poiki/l. l. 12. c. 39. Diodor. l. 18. 19. Quint. Curt. l. 10. etc. Nepot. Eumene.

PERDICIA regio et portus Lyciae. Steph.

PERDITI apud Arnob. l. 2. Ad extremum temulenti, luxuriesi et perditi: emphaticum est. Nam idcirco a)/swtoi Graecis dicti, quod spei sunt deploratae, aitque Aristoteles, a)/swton perire, eo quod eius facultates pereat, Nicomach. l. 4. Quo alludens eruditissimus Epigram matarius Martial. l. 9. Epigr. 84.

Dixerat Astrologus periturum te cito cinna,
Nec puto, mentitus dixerat ille tibi.
Nam tis, dum metuis, ne quid post fata relinquae, Hausisti patrias luxuriosus opes.
Bis quartum decies nec toto [orig: tot˘] tabuit anno [orig: ann˘],
Dic mihi, non hoc est cinna perire cito [orig: cit˘].

Vide Des. Heraldum ad Arnobii locum.

PERDIX [1] venator fuit infando matris Polycastes amore correptus, quam et contaminavit. Un de Perdicis libido abiit in proverbium, pro effera [orig: efferÔ], turpi ac infami. Cael. Rhodig. l. 29. c. 26.

PERDIX [2] nomen proprium Cauponis cuiusdam Athenis claudi; a quo Proverb. pe/rdikos2 ske/os2, Perdicis crus. Vide Schol. in Aristoph. Aves.

PERDIX [3] Daedali nepos. quem, cum serrae usum primus reperisset, a patruo invidia [orig: invidiÔ] percito ab excelsa quadam [orig: quÔdam] turri ferunt perisset, a patruo invidia [orig: invidiÔ] percito ab excelsa quadam [orig: quÔdam] turri ferunt praecipitatum, deorumque misericordia [orig: misericordiÔ] in avem sui nominis transformatum: quae etiam nunc ruinae illius memor, vitat sublimia, humi nidum construens. Vide Ovid. l. 8. Met. Haec possunt esse historica; Metamorphosis vero conficta est, ex similinitus patre eupalemo [orig: eupalem˘], matre sorore Daedali, quem divin is post mortem honoribus affectum, refert Suidas in voce *pe/rdikos2 i(ero\n, et ex inde Apostolius in Proverbiis. Quemadmodum et aegaeus Atheniensium Rex, sub quo vixerat, Fanum suum habuisse legitur, apud Harpocrationem et eundem Suidam, Aeacus quoque, utrique coaevus, delubro [orig: delubr˘] sue [orig: suŕ] non caruit, ut docet Herodot, l. 5. etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de origine et progr. Idolol. l. 1. c. 13. etc.

PERDIX [4] praesagus Britannicus vates, prognosticator in signis, Claruit sub Rivallone rege A. M. 3210. ante Christi adventum 760. Esaia [orig: EsaiÔ] super Iudam et Hierusalem prophetante.

PERDIX [5] Leucophaea, palmam de gustu a gulonibus obtinet. Duplex enim perdicum genus, rubrae et griseae seu leucopheae. Quarum illae pedes et rostrum habent punicea, et paulo maiusculae sunt formae, montosis gaudent locis et vineis maxime, hinc vinearum gallinae Germanis: haec cinerei sunt coloris et minoris formae, gallinae rusticae et Latinis dictae; Illarum vox kakkabi/zein est, istarum tri/zein, illae in Africa olim frequentes, haec in Boeotia. Et quidem gallinae rusticae dictae sunt hae, quod gallinis forma [orig: formÔ] similiores essent, quam rubrae. Martial. l. 13. Epigr. 65.



page 657, image: s0657b

Ponitur Ausoniis perdix rarissima mensis
Hanc in lautorum condere sepe soles.

Idem de Rusticula, l. 13. Epigr. 76

Rustica sim, an perdix, quid refert, si sapor idem est
Caror est perdix, sic sapit illa magis.

Certe gulones hodie nostri palmam leucophaeae perdici tribuunt: at quia rubrae in Italia rariores forte, hinc et cariores fuere [orig: fuŕre]. Cui tamen contrarium suadere videtur Varro, qui de Re Rust. l. 3. c. 9. scribit, gallinus rusticas in urbe rarae esse et in oratibus publicis spectandas exhiberi simul cum psittacis et merulis albis atque aliis it genus insiatis. Addit tamen ibidem, Gallinariam Insul. in mari Tusco ab iis appellatam et in silvis plurimum degere, Ubi per Gallinas rusticas intellexisse omnino videtur Salmasio, quas vulgo silvestres Gelinottas Galli vocant; nam et silvas amant, et nomen respondet. Vide eum ad Solinum p. 149. et supra Cothurnus, ac infra ubi de Rusticulis.

PERDIX [6] venator, in cavea, memoratur Sirachidae Eccl. c. 11. v. 31. *pe/rdic qhreuth\s2 e)n karta/llw|, ou(/tws2 kardi/a u(perhfa/nou, kai\ w(s2 o( kata/skopos2 e)pible/pei ptw=sin, Ut perdix venator in cavea, ita cor superbi, qui, ut speculator, observat casum. Sensus est, hominem superbum, altero in ruinam impulso, sic in illum insultare, quomodo perdix venator in suigeneris aves quas in laquenm induxit. Ubi *pe/rdic qhreuth\s2 est perdix cicur, feros perdices suisartibus in caveam laqueosque alliciens. Arist. Hist. l. 9. c. 8. *kai\ tw- perdi/kwn d' oi( tiqassoi\ tou\s2 a)gri/ous2 pe/rdikas2 o)xeu/ousi kai\ e)pikor)r(i/zousi kai\ u(bri/zousin. *)epi\ de\ to\n qhreuth\n pe/rdika w)qei=tai tw=n a)goi/wn o( h(gemw\n, a)ntia/sws2 w(s2 maxou/menos2, tou/tou d' a(lo/ntes2 e)n tai=s2 phktai=s2, pa/lin prose/rxetai a)/llos2 a)ntia/sas2 to\n au)to\n tro/pon, Cicures quoque perdices feros subagitant et verberant et contumelia [orig: contumeliÔ] afficiunt. Et in venatorem perdicem impetum facit agrestium dux, contra congrediens, ut pugnaturus. Eo [orig: ] vero capto [orig: capt˘] in viminea cavea, denuo procedit alter contra eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘]. Vide utrobique Perdicem venatorem et vimineam caveam, id enim proprie ka/rtallos2, in Sirachide, ut in Philosopho ai( phktai/. Hseyeh, *ka/rtalon (l. ka/rtallon' to\ plekto\n a)ggei=on e)n toi=s2 o)yartutikoi=s2 klobo/s2; quemadmodum eadem cavea Hebr. dicitur [gap: Hebrew word(s)] Club, et Syr. Klubia. Unde, quod fugit Lexicographos, ut apud Ierem. c. 5. v. 27. Club, ita etiam in Graecis Scriptoribus kloubo\s2 aut klwbo\s2, vel pro dolosa hac ac deceptrice cavea, vel pro cavea quavis alia passim occurrit. Oppian. in Ixent. de aegitho. Capitur klwbw=|, cui alius pridem captus ad alliciendum voce includitur. Philostorgius l. 10. c. 11. de Aegzptio pumilione, *(o de\ *ai)gu/ptios2 ou(/tw katebraxu/neto, w(/ste mhd' a)xari/stws2 tou\s2 e)n tois=s2 klouboi=s2 pe/rdikas2 e)kmimei=sqai, kai\ sunaqu/rein au)tw=| pro\s2 e)/rin e)kei/nous2, Aegztius vero ita contrabehbatur, it perdice in caveis inclusos non inucunde imitaretur, qui et ipsi cum eo per lusum contendebant. Et eundem Nicephorus l. 12. c. 33. fuisse dicit paraplh/sion pe/rdiki etc. Romani caveam istiusmodi, capiendis avibus aptam, transennani vocitant. Plautus Bacchid. Act. 4. Sc. 6. v. 22.

Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit,
Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus,

Et in Rudente Act. 4. Sc. 7. v. 9. 10.

O Grippe, Grippe, in aetate hominum plurime
Fiant transennae, ubi capiuntur dolis, etc.

Porro de Perdice venatore etiam alii meminerunt, nisi quod pro venatore Athenaeus l. 9. qhreu/onta, venantem, vocat: Plin. l. 10. c. 33. aucugis indicem, aut illicem potius, ut Turnebus Adversar. l. 24. c. 38. et Sacliger in Varr. Rust. l. 3. legendum monent. Eustathius Antioch, Perdicem sumpra/ttonta toi=s2 qhreutai=s2 pro\s2 a)/gran, tales addens e Babylone haberi. Nempe ide aucupii genus in Oriente iam olim fuit in usu. Pronide in Xenoph. Cyropoed. l. 1. Cambyses Cyrum sic alloquitur, )*)orniqes2 de\ e)pepai/deuto soi w(/ste) soi\ me\n ta\ sumfe/ronta u(phretei=n, ta\s2 de\ o(mofu/lous2 o)/rniqas2 e)capatw=|n, Aves a te ita edoctae fuerant, ut et tibi utilia subministrarent et aves eiusdem generis deciperent, etc. Albertus M. de Animal. l. 8. tr. 2. c. 3. ubi de cubeth, i. e. perdice femina; eam cavea [orig: caveÔ] inclusam ait mares ad se allicere: quod ipsum Damir Abrabs mari tribut: De maris natura h. e. ut aves sibi similes cantu suo [orig: su˘] alliciat, proinde venatores illum secum assumunt, ut frequenti cantu suo [orig: su˘] perdices feminas congreget, quae ad eum volent. Sed ad id utrumque sexum et vario [orig: vari˘] successu abhiberi, pluribus docent, Philosophus, Aelian, et Athenaeus ubi supra. Vide de Perdice plura apud Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 12. 13. et 14. Addam solum, Alexandrum Serverum, perdicum pugna [orig: pugnÔ] eximie delectatum, ex Ael. Lampridio: c, 41. et Perdicem ex illis quoque avibus esse quae humanas voces edoceri possint. Hinc Papinius Stat. l. 2. Sylv. 4. v. 20.

------ Quique refert iungens iterata vocabula perdix.

Ad quem locum vide Baptistam Pium Adnotat. l. 2.. 20. Bernartium, et Casp. Barthium Animadvers. Part. I. p. 227. Adde, quae post alios notavit, ex Athenaeo et Porphyrio Lud. Nonnius Diaetetic. l. 2. c. 27. nec non Ioach. Camerarium Iambis ad Philen adiectis et Vossium de Idolol. l. 3. c. 79. 82. 86. 88. et seqq. uti de Perdicum ovis supra aliquid voce ova.

PERDUCERE lenonium verbum. Iustinus l. 9. c. 6. de Pausania, nobili adolescente, Perductum in convivium solutumque mero [orig: mer˘] etc. Ubi Bongarsius in MS. ait legi productum, idque verbum ad rem accommodatissimum, Ex Plauto et Petronio constare. Vide infra Producere. Modius autem perductum longe accommodatius esse contendit. Hinc enim Perductores, *proagwgei=s2, qui invitas personas, uti Lenonis scorta, producunt, ut tradit Asconius in illud Cic. 1. Verr. c. 12. Leononum, per ductorum. In quo lepide lusit Plautus Mostellar. Actu 3. Sc. 2. v. 158. Nam cum senex senem in specturientem aedes suas interrogasset [orig: interrogÔsset]: vin qui perductet? respondet alter: Apage istum a me perductorem? nihil moror ductarier.


page 658, image: s0658a

Errabo potius quam perductet quispiam etc. Vide Torrentium ad Sueronium Vespas. c. 22. Pithoeum Adversar. l. 2. c. 17. et Berneggerum ad Iustinum d. l.

PERDUELLIS apud antiquos, idem cum hoste, Festus. Unde Cicero Offic. l. 1. c. 12. quidem illud etiam, inquit, animadverto, quod qui proprio [orig: propri˘] nemine Perduellis esset, is hostis vocaretur, lenotate verbi tristitiam mitigante: Hostie enim apud Maiores nostros is dicehbatur, quem nunc peregrinum dicimus. Postea vero vox arctius sumi coepit, pro eo, qui hostili animo [orig: anim˘] adv ersus Rem publicam vel Principem suum animatus esset. Unde inter Maiestatis crimina Perduellinis crimen gravissimum habitum, et sub illo, tamquam sub genere species, comprehensum est, Inter quae discrimen quadruplex Fr. Hotomannus IC. statuit, I. Maiestatis crimine ait teneri cos, qui partem aliquam Reip. laeserant, ut si quis Duces hostium accepta [orig: acceptÔ] pecunia liberavit [orig: pecuniÔliberavit], aut privatus domi suae hostium Duces tenuit: aut si Magistratui quip piam pro sua potestate agenti quis officiebat. Peravellionis autem, qui summam Reip. labefactare conatus est. 2. Maiestatis in Foro apud suum Praetorem pro Tribunali, iudicio [orig: iudici˘] certa [orig: certÔ] lege constituto, agebatur, ut patet ex Verrina 3. et 7. Perduellio vero primis quidem temporibus a Duum viris data [orig: datÔ] opera [orig: operÔ] creatis, post autem a populo Rom. comitiis Centuriatis in Campo Martio, cognoscebatur: ut discim us ex Cicer. pro Rabirio et Val. Max. l. 6. c. 5. ex 3. Maiestatis crimen non morte, sed exilio [orig: exili˘] mulctabatur: Perduellionis vero damnatum carnifex, in urbem evocatus, in crucem Martio in campo fixam tollebat, ut Cicer. eadem [orig: eÔdem] Orat. docet et Dio l. 37. 4. Maiestatis imminutae crimen rei morte obliterabatur. Perduellionis autem memorat etiam post mortem damnabatur, ex Ulpiano ff. l. ult de crim. Mai. quomodo intelligendus Iustinianus Institu. ž. 2. de publicis iudiciis, cum ait. Publica Iudicia haec sunt: Lex Iulia Maiestatis, quae in eos, qui contra Imperatorem vel Remp. aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. Cuius poenam animae amissionem sustinet. et memoria rei etiam post mortem damnatur. Vide quoque supra Infelices. Fuere [orig: Fuŕre] autem leges Romanorum de Maiestatis crimine, Gabinia, Appuleia, Valeria, Cornalia et Iulia, de quarum unaquaque vide suis locis. Et quidem, quod de Perduellione Comitiis Centuriatis iudicatum sit, docet Valerius Max. loc. cit. ubi refert, M. Pompilium Tribunum Pl. Tiberio [orig: Tiberi˘] Graccho [orig: Gracch˘] et C. Claudio [orig: Claudi˘] Censoribus, cum ob nimis severe gestam Censuram maiorem partem Civitatis exasperassent [orig: exasperÔssent]. diem Perduellionis ad Populum dixisse: quo in iudicio primae Classis permultae Centuriae Claudium aperte damnarint [orig: damnÔrint] etc. Idem confirmat Livius l. 6. c. 15. 16. 17. s. ubi de iudicio M. Manlii Capitolini, Cicero quoque pro Sestio et alib ostendens, legibus XII. Tabb. Sancitum esse, ne de capite civis nisi Comitiis Centuriaris rogaretur. Vide quoque Sigonium de Iudiis Rom. l. 3. c. 5. qui inter alia, nomen Perduellinis et crimen et poenam significare tradit: Si crimen, quod erat gravissimum inter crimina, nempe imminutae Maiestatis; Si poenam, quaeerat acerbissima, nempe mortis. Ut in P. Horatio et Caio Rabirio, quibus crux: in Sp. Cassio et M. Manlio. quibus saxum fuit propositum. Hinc factum ut pro phrasibus his, diem rei capitalis dicere, capitis iudicare aut anquirere, et similibus: Perduellinem iudicare et per duellionis actionem intendere, non raro dixerint Liviius, Cicero, Alii. Livius tamen et iam, cum de iudicio M. Posthumii, Cn. Fulvii, Gracchi et Claudii agit, quibusaqua [orig: quibusaquÔ] et igni interidctum, nomen Perduellionis usurpńsse legitur. Vide praeter Auctores retro Iaudatos, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim, cael. Sec. Curionem in Orat. pro Milone, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. Sect. 4. c. 5. ubi caeliam legem, de Perduellionis iudicio agentem, explicat etc.

PEREASLAVIA oppid. amplum Ucraniae, in Volhinia in feriori et Palatinatu Kiovensi, trans Borysthenem, ad fluv. Trubicz, qui 2. milliar. infra cadit in Borysthenem. probe munitum est et cultum, 10. milliar. German. a Kio via in Eurum.

PEREGIA vulgo, Pereczaz, seu Beretzaz, urbs Hungariae superioris Comitatus Peregiensis, qui versus Tibiscum, inter Comitatum Moramarusiensem ad Ortum, Ungensem ad Boream, et Ugoghensem ad Austrum situs est, caput: vix 5. mill. pass. a Tibisco fluv. in Boream, 45. a Cassovia in Ortum, ubi totidem a Tokaeo, sub Austriacis.

PEREGRINA Iudicia, vide hic [orig: hţc] passim, ubi de Duello, voce Iudicium, et Purgatione Vulgari.

PAREGRINARIUS nomen Officii Monastici, cuius est peregrimos excipere; alias Hospialarius et Hospitarius. Vide Goldastum Rer. Alanann. Tom. 2. p. 189

PEREGRINATIO [1] quibus in usu olim, quibus minus, dicemus infra in voce Peregrinus: uti deveterum peregrinantium superstitione diximus, voce Loca, vide infra Tondendi ritus. In Ecclesia Romana non raro legitur poenae loco [orig: loc˘] in dicta. Canones S. Patricii apud Warenum, Qui fur atus fuerit pecuniam ab Ecclesia sancta, --- illius manus vel pes circumeidatur aut in carcerem mittatur, aut in pergrinationem eiciatur et restituat dulpum et iurabit. quod nonrevertetur, done impleverit poenitentiam LL. Henrici I. regis Angl. c. 5. de Sacerdote, qui consessionem revelavit: Omnibus diebus vitae suae ignominiosus Peregrinando paeniteat etc. Vide Nangium in S. Ludovico, A. C. 1256. aliosque Auctores laudatos Carolo du Fresne Glossar. qui certa [orig: certÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] istiusmodi poenam redimi consuevisse, docet ex magno Recordo Leodiensi. In Iure vero et Consuetud. Normanniae c. 91. Peregrinationes sollennes dicuntur, cum peregrinus accepta [orig: acceptÔ] in Parochiae sua licentia, cum cruce et qua benedicta et processione extra Parochiam conducitur, pergens Hierusalem, Roman vel S. Iacobum, vel in aliam peregrinationem per cruce signationem> a pud Eund. Quibus ritibus Petr. de Valle Patricius Romanus peregrinationem suam toto [orig: tot˘] orbe celebrem Neapoli auspicatus sit, vide in Vita eius Itiner. Praemissa: Iudicium vero Gregorii Nysseni de Peregrinationibus Hierosolymam religionis ergo susceptis, in Ep. eiusa. Guil. Morello olim Graece Parisiis,


image: s0658b

postea Graece et Latine a Molinaeo edita [orig: editÔ], uti de Pereginorum officio in Ecclesia Rotomag. peculiari ritu, celebrari solito, feria [orig: feriÔ] 2. post Pascha, laudatum Glossarii Auctorem. Adde dicta in Palmarii.

PEREGRINATIO [2] inter poenas paeniten tibus, h. e. iis, qui post abiurationem haereseos Ecclesiae reconciliati sunt, ab Inquistioribus in Ecclesia Romava irrogari solitas. Ad certa videl. loca, quae visitare tenentur, cum habitu nigro, et literis Inquisitoris; requiriturque, ut in testimonium veritatis literas testimoniales reportent Fratrum Praedicatorum aut aliorum illic commorantium. In Concilio Biterr. praescribitur peregrinatio ad militiam in Terra sancta contra Saracenos: quam si quis per se ipsum obire legitime inpeditus non poterat, suis expensis alium ideoneum bellatorem eo mittere cogebatur. Vide librum Sententiar. Inquisit. Tholos. fol. 142. b. et seqq. ubi dem M. Guilieglmo Garrici LL. Professore Canassonae, it ubi de Bello Sacro, et Phil. a Limborch, Historia [orig: HistoriÔ] Inquisitionis l. 4. c. 32.

PEREGRINUS [1] apud Antiquae hostis dicebatur, teste Cicer. de Offic. l. 1. c. 12. Hostis apud Maiores nostros is dicebatur, quem nunc Peregrinum dicimus. In Lacedaemoniorum Republica cenhlasi/a viguisselegitur, et durus in Peregrinos eorum Nomthetes Lycurgus, non nisi certis diebusillos, idque severis condition ibus circumcisa [orig: circumcisÔ] libertate, adminsit, unde apud Arstophanem Pace dieirwno/cenoi Lacones audiunt: neque ullum peregrinorum praeter Tisamenem Poetam et fratrem eius Hegiam in civitatem receperunt. Imo et civibus pereginandi interdixere [orig: interdixŕre] usu, nemores erorum peregrinis vitiis contaminarentur: quo [orig: qu˘] fine Israelitis quoque nullum maris portum ut occuparent, Deum concedere voluisse, annotavit Fr. Burmannus in Iudic. c. 23. Vide quoque Cl. Virum Not. ad Iustimum l. 36. c. 3. ubi de Iudaeis, Caverunt, ait, ne cum peregrinis communicarent. Sunt tamen qui Lacomum rigorem non adversus quosvis Peregrinos. sed Barbaros solum, quo [orig: qu˘] nomine vox *se/noi saepe usurpata, ut test is est Herodotus et Scholiastes Homeri, valuisse contendunt, probantque id Paltonis testim onio [orig: oni˘], apud quem tanti Res publica Lacedaemoniorum est habita. Apud athenienses certe *se/noi seu Peregrini tanto in pretio fuere [orig: fuŕre]. w(s2 a)no/sion kai\ e)nagh= dokei=n au)to\n o(\s2 a)\n kakw/seie to\n ce/non, ut profanus et impius haberetur, qui Peregrinum violasset [orig: violÔsset], ut habet Scholiastes Euripidis in Helena, idque,

---- pro\s2 ga\r *dio\s2 ei)si\n a(/pantes2
*sei=noi.
---- Quia a Iove sunt omnes
Peregrini.

Proin non nullus dolus malus in illa Rep. gravior th=| *senapa/th|. Ideo autem in hoc genus hominum proclives Atheniense, tum ut oboedientes se praestarent legibus *dio\s2 *seni/ou seu *eu)ce/nou i. e. Iovis Hospitalis seu Hospitits, qui aram in Cypro quoque habuit, cuius in colae in Cerastas, ob in hospitalitatem suam versi finguntur: quique non alio [orig: ali˘] nomine celebratior fuit, teste Plut. et Virgilio [orig: Virgili˘] Aen. l. 1. v. 735.

Iuppiter hospitibus nam te dare iura loquuntur:

gratiam, quam cum Mercurio in Phrygia, a Baucide ac Philemone, acceperat, sic liberaliter rependens: Tum ut patriarum Legum se observantes testarentur, inter quas erat; *tou\s2 ce/nous2 mh\ a)dikei=sqai, Ulla Iniuria Peragrinis ne infertor. quod si forte contigisset, Iudices huic rei destinatis erant, *prosta/tai dicti quemadmodum iisdem sui erant, qui sustentarent, *pro/cenoi; nisi forte dicas, hos Inquilinis positos, non Peregrinis quibusvis. Namque et in urbe habitare Peregrinis licebat, modo artem callerent et to\ metoi/kion, viri quidem 12. feminae vero 6. drachmas quotannis persolverent, Isaeus contra Elpagor, quod si non fecissent, vendere eos et ad remos darelicebat. Vide Ari stotelem Polit. l. 3. etc. Maior adbhuc in eadem gente cura fuit tw) *idioce/nwn, qui a)stra/galon seu su/mbolon, i. e. tesseram hospitii, a Paren tibus Maioribusque per manus traditam, afferebant. Hos *senodo/xoi primum ad cenam invitabant: Egredientem ilioc enavi adduxit ad cenam. Terent. Heautont. Actu. 1: sc. 2. v. 8. 9. Dein cum ad portam ventum, tum qui recipiehant tum qui recipiebantur, veniebant ad hostium, et ponebant pedem in eo et confirmabant, quod unus non deciperet alium, Vetus Diction. Domum ingressis proferebant a)sko\n ce/nwn, ut Euripides ait in Electra, v. 511. h. e. lagenam hospitalem, et prius quam nomen eorum interrogaretur, propinabant ipsi vinum w(s2 th\n ceni/an timw=ntes2 a)ll' ou) tou\s2 e)n me/rei, ut loquitur Athenaeus: Ideo autem vinum potius, quam alium huic fini liquorem, adhibebant, quod esset e(lkustiko/n ti pro\s2 fili/an, paraqermai=non th\n yuxh\n, conciliaret amicitiam stomachum calefaciens, Idem ibidem. Iuxta vinum offerebatur sal, et in nonum diem liberaliter sustentabatur, antequam causam adventus rogaretur, Eustath. in Homer. Interim ministrabant iis filliae familias [orig: familiÔs], quae et propriis manibus holpitum pedes lavabant. Unde Athenaeus, *poiei= *(/omhros2 kai\ ta\s2 ko/ras2 kai\ ta\s2 gunai=kas2 louou/sas2 tou\s2 ce/nous2: a)rxai=on de tou=to e)/qos2, l. 1. i. e. Narrat Homerus, et filias et uxores lavisse Hospites solitas: prisci enim hoc moris. Loca in quibus degebant, *senw=nes2 vocabantur; unde Admetus Herculi, cum tempore luctus accesfisset, quod turpe visum et indignum sacris hospitum oculis, adeo que regredi vellet, dixisse legitur apud Tragicum in Alcest.

*xwri\s2 *senw=ne/s2 ei)sin oi(=s2s) ei)sa/cousin,
Ab altera parte domus cubicula sunt hospItalia, in quae deduceris

lidem, cum accumbebant, perculiarem videntur habuisse mensam, occcasione loci Euripidis, in Electra, ubi de Oreste,

-------- -------- *se/nia monotra/peza/ moi
*pare/xon oi)/kwn.

Tandem et fuae illis erant in Theatri *kerki/des2 seu peculiaria loca a Sphyromacho primum instituta. Contra ut gratiam Hospes rependeret, Genio urbis seu loci sacrificare folebat, Solumque osculo salutabat: Ovid. Met. l. 3. v. 24.



image: s0659a

Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terroe
Fecit et ignotos montes agrosque soelutat.

Et quamdiu in urbe degebat, toi=s2 e)pifwri/ois2 qeoi=s2, Indigenis Diis, litabat, ut Alexander M. Troiae, facisse legitur: item qeoi=s2 toi=s2 kata\ ste/gas2, ut Hercules ait apud Euriptd. i. e. Penatibus. Sic quum reditumparabat, postquam ad limites regionis perventum, iterum, ofculo [orig: ofcul˘] terrae hospitali fixo [orig: fix˘], Genio valedicebat. Ovidius Met. l. 13. v. 420

---- ---- Dant oscula terroe
Troades.

Nec Hospitem abire desiderantem retinere licebat, ut ex Menelai verbis apud Homer. Od. o. v. 74. discimus,

*xrh\ cei=non pare/onta filei=n, e)qe/lonta de\ pe/mpein.

Abeunti ceinh/i+a dw=ra seu ta\ cei/nia, hospItalia munera, ingerebantur, tum memoriae ergo, tum ut itineris molestiam facilius toleraret, etc. Vide quoque infra voce Vale. Qui vero Peregrini neminem ex civibus habebant, cuius hospitio [orig: hospiti˘] exciperentur, patuit illis *pandoxei=on publicum, quod si hospitalitas denergratur, ad Iudices itum. Nec ulla caedes Peregrini gravior. quem qui e medio sustulisset, nemo poterat peride/xesqai, sed aqua [orig: aquÔ] et igni illi erat interdictum. Vide Franc Rossaeum, Archoeol, Attic. l. 6. c. 7. et 8. Interim eum Peregrinis ius connubii non fuit, ut supra visum in vocibus Nuptiae et Pellex. Nec illis faltare in Choro licebat, nisi in Dionzsiis kat' a)grou\s2, vide supra voce Chorea: nec pueris eorum, Gzmnasia trequentare, in hac voce> nec in Foro vendere aut artem exercere, vide ubi dem Manuariis artibus nec mortuum laudare, uti diximus, voce Parentalia. Addam cenika\s2 trape/zas2, hospitales mensas, cum destinato in hunc usum coeaculo, apud Cretenses, ut testis est Athenaeus; Habitus Pereginorum erat, Pileus, Paenula, Calcei, Perones; inprimis, Baculus, Pera, etc. de quibus passim. Quod si quis peregre obiisset, eorum cineres urnis impositi domum mittebantur Am. mian. l. 19. Post incensum corpus, ossaque in argenteam urnam coniecta, quae ad gentem bumo mandanda portare statuerat pater. Hinc Ovid. Tristium l. 3. Eleg. 3. v. 65.

Ossa tamen facito parva referantur in ura,
Sic ego, non etiam mortuus exul ero.

Sed de hoc ritu dictum supr ain voce Monumentum et alibi passim. De Peregrinis Hebraeorum, vide Seldenum de Synedriis verter. Ebroeorum. l. 2. c. 3. et infra, voce Proselytus: uti de peregrino tum Romae, in locis publicis, mansione Casaubon. ad Iulium Svertonii, c. 39. aliquid etiam, supra ubi de Papialege, et infra ubi de Porticanis. Addo saltem, apud Vulcatium Gallic. in Avidio Cassio, c. 10. vocem denotare, generis obscuritatem. Ita enim is de Pompeiano: Pompeianus gener, et senior et peregrinus. Ubi si proprie accipias verba, fuisse Pompeianum peregrmum, h. e. non civem Romanum, falsum est: vel Antonini enim Constitutione, cum coeteris omnibus, in Orbe Rom. civis effectus est. Firmatur interpretatio ex Vita Marci, apud Capitolinum, ubi grandoevus, Equitis Rom. filius, genere Antiochensis, nec satis nobilis, dicitur. Vide Isaac. Casaubonum ad Vulcatium d. l. uti et plura supra Guidones, Hospes, ac Pedepulverosi, item infra ubi de derivatis et compositis, ex Graeco *se/nos2.

PEREGRINUS [2] Consul cum Aemiliano, an. Urb. Cond. 99.

PEREGRINUS [3] Philosophus gentilis, religionis Christrianae lucri causasimulator [orig: causÔsimulator], etiam carcerem toleravit, sed collecta [orig: collectÔ] non parva [orig: parvÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] ex elcemosynis Sanctorum, decivit, satis sibii aparva in hospitalitate Christianorum, A. C. 78. Euseb. Chron. Item, Vir pius, Gallos, a Sixto missus, in fide confirmavit: una cum illo ad mortem raptus, A. C. 130. Platina in vitis Pontif.

PEREGRINUS [4] Guilielmus, vide ibi.

PEREGRINUS [5] Landenbergius, ab Albesto Imperatore Underwaldiis praefectus impositus, Henrico [orig: Henric˘] Melchtalio [orig: Melchtali˘] duriter habito [orig: habit˘], quippe cui oculos eruit, maximaque [orig: maximÔque] bonorum parte mul tavit, omnium odium sibi attraxit: sollicitata [orig: sollicitatÔ] dein Bomgartii, ruricolae. uxoris eximiae pudicitia [orig: pudicitiÔ], a marito in balneo caesus est. Stumpf. in Chron. Helv. Underwaldii vero non ipsum Praefectum sed vicarium eius caesum memorant. quidquid horum sit, Henrici praedicit filius Arnoldus, paternae iniuriae occasione, foederis Helvetii prima cum duobus sociis fundamenta iecit, A. C. 1307. Simler. de Rep. Helvet. etc

PEREGROSSUS Petrus. vide Petrus.

PEREGRINUS [6] Matc. Antoninus, vide ibi.

PEREIA Thessaliae regio. Steph.

PERENNE auspicari, dicebatur Romanis, omnem aquam, quae ex sacro oritur, auspicato tranfiens, Fest. Vide Ioh. Meursium Not. ad Lycophr. et supra, ubi de Belli indicendi ritis.

PERENNIS Praetectus praetorio et Minister status, sub Commodo Impratore, auctoritate sua [orig: suÔ] immaniter abusus: cum tota familia sua, iussa Principis, occisus est, lamprid, in Comment. c. 5.

PERENNIUS praefectus sub Commodo Imperatore, eiusque satelles crudelissimus. Lamprid. Idem cum priore.

PERENOTUS [1] Nicolaus, Burgundus, quanto ortu humili, tanto obsequiis promptior, pervigili industria [orig: industriÔ] artes aulae, consiliorum arcana; sigillum Caroli V. Imperatoris adeptus, functusque per annos viginti eadem filio Antonino, vide infra, reliquit. Hugo Grot. Histor.

PERENOTUS [2] Antonius, Cardinalis Granvellanus, Archiepiscopus Mechliniensis Vedsuntinus: cum Cardinali lotharingo, totius christiani orbis turbo. Vesuntione natus ex Nicolao, filio serarii fabri, magna [orig: magnÔ] auctoritate et gratia [orig: gratiÔ] apud Carolum V. Imperatorem per an. 20. nobili, vide supra, Patri successit, et rerum administrationi ad motus, eloquio [orig: eloqui˘], ingenii promptitudine, linguarum literarumque peritia [orig: peritiÔ], dexteritate in plurimis Legationib.


page 659, image: s0659b

obeundis, eidem Imperatori seprobavit, a quofilio Philippo II. commendatus, tantum effecit, ut Belgicae res consiliis suis, sicuti Albani armis, regerentur. Hinc illae turbae: quibus commotus Rex, illum, primarium Margaretae parmensis consiliarium, in Hispaniam revoca vit: dein in Burgundiam legatum, mox Romae electioni Pii V. interesse iussit; porro Neapolis Vice Regem effecit. Tandem: Lusit aniam occupaturus, ipsi denuo in Hispaniam vocato, sum mum illiusregni credidit. Obitit Hispali. A. C. 1586. aetat 70. P. Iovius Hist. l. 45. Thuan. Hist. Bembus ep. l. 7. Hugo groutius in Annal. Belg. etc. qui postremus de illo: In eo industria, vigilantia, ambitio, luxus, avaritia, bona malaque omnia excellebant. Item Ferdinandum Alboeducem et Antonium Perenium, Atrebatum Antistitem patri individuos quondam rerumque maximarum administros, eodem [orig: e˘dem] honore Philippus II. amplexus est. Et paulo post: Sed ut Albani ferum ac superbum, ita subdolum Perenti ingenium; dum Principis magnitudini studeret, nthil ultra pensi habentis, rotidem gentes, quot utrumque noviere [orig: noviŕre], incusunt praecipue Germani, qui Landgravii vincula non aliis imputantes, amborum potentiam inter praecipuas belli causas proetulere [orig: proetulŕre], l. 1.

PERERIUS Benedictus Hispanus, Valentia [orig: ValentiÔ], oriundus, Iesuita celebris. Eius exstant Commentaria ac Disputationes in Genesin, de Benedictionibus Partriarcharum. Disputationes selectoe, in capita 15 priora Exodi Comm. in Danielem, in Iohannis caplta 9. pr. Disput. selectoe, in Acta Comm. in ad Romanos Disput. selectoe, ut et in 7. capp. prima Apocalypseos. Quae Disputationes omnes uno [orig: un˘] Volumine sunt comprehensae in fol. Coloniae 1620. Oper. vero omnia 2. Volum. fol. Coloniae Agrippinae, A. C. 1622. Obiit A. C. 1610. Magni nominis et erudirtionis Iesuita Montacutio: cui et Commentaria eius m Genesim docta et lacoriosa, vocantur. Guil. Crowaeus Elencho Scriptorum in S. Scripturam. At Pererium, machinae iaculatoriae species est. Vide infra Petraria: de Iesuita autem praefato quoque voce Benedictus.

PERES Hebr. [gap: Hebrew] , avis in census immundarum, Levit. c. 11. v. 13. et Deuterom. c. 14. v. 12. est Graecis et Vulgato Gryphus, Samaritano Acciptier, Hebraeis falco cyanopus, aliis Persica avis, sed Bocharto Ossfraga, h. e. illa Aquilae species, quae a frangendis Ossibus, apud Romanos, nomen invenit. Cuius meminit inter alios, Lucretius, l. 5. v. 1077.

Postremo genus alituum varioeque volucres,
Accipitres atque ossifragoe etc.

Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 5. ubi aliquid supra, ubi de Percnoptero.

PERESLAVIA urbs Rostoviae, provinc. in Moscov. media fere inter Ieroslaviam ad Boream et Moscuam ad Austrum.

PERETA Insul. parva, apud Ravennam Urb. ab. ea 12. mill. pass. distans, Pereum Sigonio.

PERETUM Castellum Galliae, vulgo Peray, memoratur Orderico Vitali Histor. l. 10. ubi castella in Cenomanis enumerat, Maiatum, Ustilliacum, Blevam, Percum, Montem de Nubo, Soonam S. Remigium de Planis, Orticosam, Allerias etc. apud Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Maiatum.

PEREZIA Iacobus vide Iacobus.

PEREZIUS Antonius intimus Secretarius Philippi II. Hispan. Regis, cum suspectum se Regi et vim sibi parari sentiret, profugit in patriam Aragoniam ibique a Philippo ad Iustitiam Aragonum provocavit: sed Philippo [orig: Philipp˘] a Iustiia, ad XVII. Virale Collegium, cui Iustita quotannis rationem reddere tenebatur, appellante, motus ilii orti, qui postmodum Aragonie Regni privilegia et libertatem a Maioribus accepta funditus pessundedere [orig: pessundedŕre], circa A. c. 1592. Qua de resic Gortisu Historiar. l. 2. Posteaquam Regna coiere [orig: coiŕre] et omnis Hispania in Philippum cessit per Sacrorum Inquisitores patientia (Aragonum) primo tentata est, et per nova Iudiciorum genera, quae ad aulae nutum, quam ad recti normam moremque veterem, aptabantur: maxima in Antonium Peresium populi miseratione, quem Scovedanae quondam necis ministrum Philippus, subtracta [orig: subtractÔ] auctoritate, communi facinori reum subdebat et Castella [orig: CastellÔ] elapsum in hanc regionem vi regia [orig: regiÔ] persequebatur; acer obdig, quod circa amores pro conciliatore amulum egisser. irae tantae instrumenta cum in leges audacter insurgerent et frastra ius pararetur, armis repugnatum est primique motus per vim trriti, moxlevi contra conatis aut dissimulatione alebantur. Ubi sidere tumultus coeperat, belli Gallici specie persuasa civitas, ut Regis exercitum suos per sine ---- Tum primoribus trucidatis et qui voce aut manus ad libertatem praeiverant, expleta ultio etc.

PERFECTI [1] dicti a seipsis olim Valentini Dicipuli, uti docet Irenaeus adv. horeses Valentini l. 1. c. 1. Spiritales, qui perfectam cognitionem habent de Deo, semetipsos dicutn. Psychicos autem -- nos qui sumus ab Ecclesia ------ Quapropter et intimorate omnia, quae vetantur, hi ipsorum perfecti operantur: De quibus Scriptura confirmat. quoniam ea qui faciunt, regnum Dei non hereditabunt. Nos quidem ------ arguunt quasi idotas et nihil scientes; semetipsos extollunt, perfectos vocantes et semina electionis. Item Marcitae, ibid. c. 9. ubi eos similiter semcripsos vocare perfectos et libere omnia agere, nullum in ullo timorem habentes, ait De quorum, aliorumque consimilium (a Simone Mago orto. rum) detestatili doctrina vitaque, vide pluribus agentem Ioann. Forbesium Instructionum Historico Theologie. l. 1. c. 37. l. 8. c. 2. ž. 3. et l. 14. c. 5. ž. 5. de perfectione vero victimarum, in Vet. Test. requisita, supra in voce Integer Bos.

PERFECTI [2] qui et Consolati, genus Albigensium, vide supra Consolati, it infra ubi de Salutandi ritu inter eos ufitato

PERFECTISSIMATUS nomen olim dignitatis non mediocris, cuius meminere [orig: meminŕre] Imperatores in l. 1. Cod. de nat. lib. l. 11. Cod. de quaest. dicebantur autem Perfectissimi, qui iudicio [orig: iudici˘] Principis vel ad praesidatum provinciarum quarundam vel ad aliam administrationem, promoti fuissent. Cuiusmodi erant, Praeses Arabiae


page 660, image: s0660a

l. 4. C. Theod. de poen. et Dalmatiae a Mariano et Magister census 30. C. de Episc. et cler. et Primicerii Scrinorium, l. 7. C. de Pal. sacr. largit. l. 7. C. Theod. de privil. eorum qui sacr. Pal. mil. et olim Duces, auctores Marcellino [orig: Marcellin˘] l. 21. Cuiacius ad L. de Perfectissima dignit. Non enim omnes provinciarum Praesides Clariffimi fuere [orig: fuŕre], sed et Perfectissimi quidam, proutprovinciae dignitas exigebat. Alciatus ex vetustissimis monumentis putat, Tarraconensis tantum Hispaniae ac Norici Praesides, fuisse Perfectissimos, quod duabus literis designatum V. P. Sed et Livyae proconsuli hunc titulum tribui consuevisse, docet Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. ex augustin, Ep. 68. Graece *diashmo/tatos2 hic titulus honorarius dicitur, in Gloss. graco Lat. et apud Eusebium l. 10. c. 6. Vide qui de eo copiose egerunt, Pancirollum ad Not. Imp. l. 1. c. 3. Cuiacium, Valesium ad Ammianum, Iac. Gotofredum ad Cod. Theod. l. 1. tit. 37. et Iustinian, l. 12. tit. 32,. etc.

PERFICA et PERTUNDA, has Deas statuerunt antiqui: hanc quidem, quod in cubili praesto esset, dum virginalem scrobem effoderent mariti: illam, quod voluptates perficeret inoffensa dulcedine.

PERFORACULUM tru/panon Graecis, a perforare, trupa=|n, proprie de gemmis. Solinus c. 52. Quartus, (loquitur de variis adamantum speciebus) in metallis ferrariis legitur, pondere coeteros antecedens, non tamen et potestate: Nam et bi. et qui in cupro deprehenduntur frangi queunt, plerque etiam adamante altero [orig: alter˘] perforantur: at illi quos promo significavimus, nec ferro [orig: ferr˘] vincuntur, nec igne domantur. Et Plin. l. 37. c. 4. de Siderite adamante. Nam et ictibus frangitur. et alio [orig: ali˘] admanate perforari potest, qui e Cypro venit. Nempe lapis in Cypro fuit, quo [orig: qu˘] adamantes ac reliquae gem mae scalpebnatur, quaeque ferro resistebant, huius lapidis sculpturae cedebant: quem proin videntur quidam adamantem appellasse [orig: appellÔsse], a duritie, uti ferrum ipsum a)da/mas2 ab eadem ratione dictum est. Eodem [orig: E˘dem] alius adamas perforabatur. Quemadmodum Armenio [orig: Armeni˘] quoq que lapide, non solum scalpebantur aliae gemmae, signaculis faciendis, sed etiam perforabantur. Stephanus de Armeniis, pare/xontai de\ li/qon to\n glu/fousan kai\ trupw=san ta\s2 sfragi/das2, Lapidem mittunt, quo [orig: qu˘] gemmae scalpuntur ac perforantur. Et quidem, quos filo ad monilia inserere et collo [orig: coll˘] suspendere volebant, eas perforabant; quod, uti dictum, Cyprius adamas, et adhuc melius Armenius lapis faciebat. Uti vero trupa=|n de gemmis Plinius perforare vertit: sic margariae a)tru/phtoi kai\ tetruphme/nai, imperforatae et perforatoe, apud Myrepsum, De quarum illis, Auctor vitae Alexandri, a)truph/twn margari/twn o(rma/qous2, Imperforatarum margaritarum sacclulos vel cistas. Male enim vetus versio, monilia, quasi legeret o(/rmous2: Atque monilia non possunt fieri ex margaritis non perforatis. Sed nec bene extricatae istiusmodi margaritae redduntur; sic enim Iurisconsultis dicuntur, non quae pertusae numquam, sed quae ex also seu linea, cui intricatae et insert et fuerunt, sunt extricatae. Illae lineeae seu filo margaritarum consiciendo, inserviebant, de quo supra: sed et tunicis vestibusque inserbantur. Quod tamen Plinii aetate nondum factum, qua [orig: quÔ] pretiosissimae vestes auro solum intexi et segm entis aureis distingui solebant: in Historia demum Augusta vestium, gemmis ac margaritis consertarum, mentione occurrente; quas pe/plous2 katamarga/rous2 vocat constantinus Manasses,

*xrusiofo/ron, stilbousan pe/plous2 katamarga/rous2.

Sindones margari/tidas2 Auctor Peripli Matis Rubri: *)en e(ni\ peronh=tai par' au)th=s2 th=s2 *)hpiodw/rou sullego/menon pinniko\n, fe/rontai ga\r e)c au)th=s2 si/ndones2 margari/tides2 lego/menai: Ubi ex Pinnico, i. e. Margarito pertuso seu perforato, tunicas margaritides, h. e. katamarga/rus2, margaritis consertas, fieri consuevisse docet. Imo pro ratione foraminum, pretium margaritis statui, memoraut nonulli; dicentes, Mercatores earum regionum, in quibus captura margaritarum celebratur, ex aere diversa habere instrumenta, maioribus aut minoribus foraminibus pertusa, per quae colentur margaritae sicque illis pretium fiat. nam quae per instrumentum minoribus cavernis perforatum tran smittantur, iis suum pretium poni, et pondere, non numero [orig: numer˘], venire; quae per maiora, suum et his pretium, atque ita deinceps, pro foraminum magnitudine, annonam erarum augeri. Vilissimas addunt omnium esse, quae perforari pro parvitate non possint etc. Hinc igitur Perforaculum, to\ tru/panon, quod sermocorrutpus dixit. furfuraculum. Glossae Isidori, surfuracula, terebroe. Quae tamen diversa; unde et Graeci distinguunt, tru/pana. Hinc restituendus Arnobius l. 6. Ex incudibus et malleis nata. tornis rasa. discobinata de limis, serris, furfuraculis, aciis secta etc. ubi hactenus lectum nullo [orig: null˘] sensu, furfuribus faculeis. Fortean autem furfuraculum dixere [orig: dixŕre], quod furfures in signo perforando faciat, h. e. scobem furfuribus similem, vide Salmas. ad Solin. p. 1101. et supra Cyprius lapis, it. voce Peninim.

PERFORANDI Aurem ritus apud Hebraeos olim aliosque usitatus, vide supra Aurem perforandi ritus.

PERFUNDERE in Summula Raymundi ordin. Praedicatorum,

Infirmus vel aboritivus baptismatis unda [orig: undÔ]
Ter perfundatur, ne non mersus moriatur,
Si glaciata sit hoec, formam teneas modo [orig: mod˘] dictam etc.

est aliquem tingendo non mergendo baptizare. Car. du Fresne Glossar. in hac voce, ut et in Clinicus et Superfusio.

PERFUSUM Sagulum apud Trebellium Pollionem in Trig. Tyr. c. 30. ubi de Zenobia, post Odenatum maritum Imperialis sagulo [orig: sagul˘] perfuso [orig: perfus˘] per hummeros habitu; Salmasio est bapth\ xlamu/s2. Perfusam certe purpura vestem Latini dicunt th\n porfurobafh=. Virgilius:

Perfusamque ostro vestem ------

Idem l. 5. Aen. v. 111.

------ ------ Et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talento.

sic perfusum auro, to\ xrusobafe\s2: Perfusae auro [orig: aur˘] patina, apud


image: s0660b

Anastasium, sunt quae Graecis xruse/mbafoi. Hinc itaque Perfusa ze stis et perfusui sagulum, ut Graeci bap to\n i(ma/tion appellant. *bapto\n autem colorium et variis coloribus pictum vestimentum. quod alias a)/nqinon dicunt. Hesychius, a)/nqinon, a)nqhro\n, *bapto\n. Aristophanes,

*ou)/q' i(matiwn baptw=n dapa/nais2 kosmh=sai poikilomo/rfwn.

Sic tunicas Gallorum versicolores, baptou\s2 xitw=nas2, vocat Diodorus, Strabo bapta\s2 e)sqh=tas2, de Gallorum vestitu: *peri\ de\ toi=s2 braxi/osi kai\ toi=s2 karpoi=s2 ye/lia, ta\s2 e)sqh=tas2 bapta\s2 forou=si kai\ xrusopa/stous2. Ubi sic vocat virgata et versicoloria eorum sagula, bapta\, quod ad verbum est perfusa. Imperiale sic sagulum perfusum Xenobiae, quae Didonis habitu ornata erat, tribuit auctor, quod non solum purpureum esset, ut sunt Imperialia sagula, sed etiam picto [orig: pict˘] limbo [orig: limb˘] variegatum, ut illud, quo [orig: qu˘] Dido apud Poetam ornatur, Aen. l. 4. v. 137.

Sidoniam picto [orig: pict˘] chlamydem circumdata limbo [orig: limb˘], etc.

Salams. ad Trebellium d. l.

PERGA et PERGE Pamphyliae in Pisida, oppid. ab Attalia urbe 70. mill. pass. et ora maris Pamphylii in Boream recedens. Versus Antiochiam Pisidiae, et. iuxta Cataractem fluv. Hic [orig: Hţc] erat Dianae templum, de quo [orig: qu˘] Cicer. Verr. 3. quae inde Pergoea, teste Mela [orig: MelÔ], l. 1. c. 14. Pergasia vero teste Stephano [orig: Stephan˘], dicebatur. Dionys. v. 854.

*)/allai d' e(cei/hs2 *pamfili/des2 ei)si\ po/lhes2
*kw/rukos2, *pe/rgh te kai\ h)nemo/essa *fa/shlis2.

Pirgi hodie dicitur Sophiano. Nic. Lloydius. Salmasio non ad Cataracten, sed ad Cestrum fluv. sita haec Urbs. 60. stadiis a mari per flumen ascendenti; unde eam maritimam faci Scylax et e)n tw=| para/plw| Lyciae ponit, ut et Aspendum, in paraplo Pamphyliae, quae et ipsa ad Eurymedontem sita, sed a mari longiuscule, flumen acendentibus, eodem [orig: e˘dem], quo [orig: qu˘] Perge, intervallo [orig: intervall˘]. Ptolemaeus utramque hanc urbem e)n tw=| mesogei/w| recenset, et revera sunt, sed maritimae etiam censendae, propter to\n a)na/ploun, quo [orig: qu˘] e mari per flumen adiri possunt. A Perga igitur, quae ad Cestrum. Scylax Pamphiliae para/ploun auspicatur et primam in eo urbem ad Ciliciam tendenti numerat Aspendon etc. Salmasius d. l. p. 780. E quo hoc unum addo, veteres quidem Geographos, Pamphy liae oram ab Aspendo auspicatos Corycum, Pergam et Phaselidem Lyciae tribuisse: at recentionres haec eadem oppida Pamphyliae adscriptum ivisse, Ibid.

PERGAMA [1] vide PERGAEA.

PERGAMA [2] num. plural. arces Troianae, quae quoniam altissimae erant omnia alta aedificia Pergama sunt appellata, testa Servio [orig: Servi˘], in l. 1. Aen. v. 99. Item locus Cretae, ubi Lycurgi sepulchrum. Plut.

PERGAMENA Charta, improprie sic dicitiur, cum membrana potius dicenda: Unde Chartaa Membrais separatur, l. 9. ž. 1. ff. de acquir. rer. dom. ž. Literae Inst. de rer. divis. ac plane, Chartas supprimente Ptolenaeo [orig: Ptolenae˘], Membranas Pergami repertas Liv. ex Varrone tradit, l. 13. c. 11. Chartae enim olim ex papyro confectae, hodie ex concerptis contusisque linteis: Membranae vero ex pellibus coriove animalium, Pergami primum paratae sunt, unde hodieque illis originis nomnen. Ioh. Laurentius in Phoedrum l. 5. fab. 5. v. 43.

Particulo, nomen Chartis victurum meis.

Ita quoque Isidorus Orig. l. 6. Pergameni Reges cum Charta [orig: ChartÔ] indigerent, Membranas primi excogitaverunt: Unde et Pergamenarum nomen hucusque trandente Posteritate sibi servatum est. Sed hanc opinionem tum in Originum libirs, tum in de Arte Gramm. l. 1. c. 38. erudite refellit Vossius. Membranrum enim usum antiquissimum, Graecorum indicat illud. a)rxaio/teron difqe/rai: et Persicos Annales in membranis scribi solitos, ex Ctesia, Diodor. Sic. docet l. 2. ac membranaceos fuisse libros. quos Eleazarus, Pontifex Iudaeus, misit Ptolemaeo, testatur Iosephus Antiqq. Iudaic. l. 12. Verius illud, cum multis ante Attalicos Reges saeculis, alii in scribendo membranis, alii papyro [orig: papyr˘] Aegyptia [orig: AegyptiÔ] uterentur, orta [orig: ortÔ] inter Reges Pergamenos et Aegyptios circa Bibliothecas aemulatione, papyrum Aegyptiam fuisse a Ptolemaeo Epiphane vel alio, suppressam: eoque seu Attalum seu Eumenem membranas maiori praeparasse [orig: praeparÔsse] industria [orig: industriÔ], idque copia [orig: copiÔ] tanta [orig: tantÔ] et arte, ut inde alias etiam in terras mitterent, eaque [orig: eÔque] occassione inde Pergamenarum nomen acciperent. Quo [orig: Qu˘] sensu capiendus B. Hieronymus Ep. ad Chromatium, ubi ait: Chartam defuisse non puto, Aegypto [orig: Aegypt˘] ministrante commercia: et si alicui Ptolemaeus maria clausisset: tamen Rex Attalus membranas a Peragamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur. Ude et Pergamenarum nomen ad hunc usque diem, etc. Vid quoque Vossium de Orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 70. et supra Membranae. Pergamenum cum penna et atramentario de terra levandi formula, frrquens in Chartis Sabaudiae Ducum, apud Guichenonum, qua [orig: quÔ] indigitatur donatorem sponte nec coactum donationem suam facere, pergamenum tradendo [orig: tradend˘] in maus Notarii, uti videre est apud Car. du Fresne Glossar. vide et supra Investitura. Indidem Pergamenarius, apud Adalardum in Stat. Corbei. l. 1. c. 1. Officium in Monasteriis, qui pergamena parabat etc.

PERGAMIA locus Cretae, ubi Lycurgi sepulchrum, Plut. Plinio l. 12. c. 4. Pergamum.

PERGAMUM urbs Thraciae mediterranea Ptol.

PERGAMUS [1] arx summa urbis Troianae. Hesych. *pe/rgamos2, h( a)kro/polis2 *)ili/ou.

PERGAMUS [2] urbs Throadis, seu Mysiae mediterranea ad Caicum fluv. diu sub Attalicis regibus fortunata, caput exigui regni quod an. circiter 470. Urb. Cond. sub Philaetero, Lysimachi Thraciae Regis aerarii praefecto, inchoatum, succedente ipsi nepote Eumene I. transiit ad Attalum I. regem, qui regnavit Ann. 44. Ei Eumenes II. successit, per an. 42. Hunc Attalus II. frater


image: s0661a

excepit, per an. 41. velut tutor Attali qui improlis defunctus, An. 621. Urb. Cong. populum Romanum heredem instituit. Sic postea Romanorum provincia fuit, expugnata a Mussimo Saracenorum Praefecto, etsi cives crudeli facto [orig: fact˘] se ad defensionem obstrinxissent, A. C. 718. apud hanc chartae usus inventus est, quae nunc quoque vulgo Pergamena dicitur; ab Attalo, ut Aelia. nus; velab Eumene, ut Plinius ait, condita, et Galeni patria. Fuit olim Episcopalis ab Archiepiscopo Ephesino, dein Metropolitana. In hac urbe Aesculapium medicinam exercuisse, ibique officinam habuisse Lucianus in Iatromenippo tradit. Martial. l. 9. Epigr. 17. v. 1.

Consilium formae speculum, dulcesque capillos
Pergameo posuit dona sacrata Deo.

Erat Pergami pavimentum, opus Zenodoti praeclarum, Vitruv. Hic [orig: Hţc] Carpus, Paphylus et Agathonica passi, A. C. 170. Eusebius, l. 5. c. 2. et 3. Hodie Pergamo, teste Sophiano [orig: Sophian˘]. Strab. l. 13. Plin. l. 5. c. 30. l. 13. c. 11. Iustin l. 13. c. 2. Polyb. l. 5. Pancirollus de mirab. part. 2. tit. 13. Nic. Lloydius.

PERGANTIUM urbs Ligurum. Steph. Nunc Bergancon, ex adverso Stoechadibus Insul. Hucusque enim Ligura protendebatur. Hodie est oppid. cum arce munita, in ora littorali provinc.

PERGASE vicus in Erechtheide tribus Steph.

PERGOLA olim Strangoli dicta, arx est in Naxo maris Aegei insula; apud eam templum est amplissimum, Baccho erectum, cuius statua marmorea affabre facta adhuc ibi spectatur. Nat. Met.

PERGULA apud Ulpianum in l. haeres. ž. 2. de Iudic. ut tradit Cuiacius l. 11. Observ. 13. in fin. est exedra angusta, in superficie aliqua aedium, ut Glossae Antiquorum explicant, u(perw=|on, i)kri/a o)rofh\, stenoi/khma. Tertullian. adv. Valent. Cenacula in aedicularum disposita forma, aliis atque pergulis superstructis. In ea plerumque merces venales dispendebant, et inde l. 54. pen. ff. de his quae deiec. vest. effud. Cum pictor in pergula clypeum vel tabulam expositam habuisset: ubi etiam Pergulam u(perw=|on Basilic. exponunt. Et in l. ult. Cod. de excus. artis. privilegium hoc Pictoribus datur, ut pergulas et officinas in locis publicis obtineant. Unde illud Lucii Sat. apud Lactantium:

Pergula Pictorum, veri nihil, omnia ficta.

At Budaeo, Pergula pars est domus exporrecta et propendens, eius generis, quas Salientes Artifices nostri appellant. Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Etiam in gestationibus et deambulationibus locum habuisse Pergulam, eoque [orig: e˘que] significatu vocem hanc usurpasse [orig: usurpÔsse] Plinium MS. codicis beneficio [orig: benefici˘] se deprehendisse, ait Brissonius. Apud eum siquidem l. 14. c. 1. ubi vulgo legitur, Subdivales deambulationes umbrosis operculis opacat, vetus optimae notae codex habet, Subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, apud Eund. Apud Anastasium in Gregorio II. et Leone III. apud Guilielmum Biblioth. in Stephano VI. trabeculam vox significat, in aedibus sacris, a qua lychnunchi pendent, ut alia omittam. Inprimis vero celebres sunt Pergulae Magistrales, quae occurrunt apud Flav. Vopiscum in Saturnino, c. 10. Nam et in Africa, Rhetoricae operam dederat, Romae frequentaverat Pergulas Magistrales. Ubi Pergulas illas non fuisse celebrium Doctorum, sed Magistrorum e trivio, Vir eruditissimus Casaubonus contendit. Sed falli eum ait Salmasius contraque pertendit, in istis Pergulis publice docuisse Grammaticae Rhetoricaeque Magistros, aliarumque Artium, quae Liberales indigitantur, Professores, etiam qui de publico stipendium accipiebant. Quales Pergulas, Publicas Magistrationes et Publicas cellulas, dici videmus in l. 3. Cod. Theod. de studiis liberalibus urb. Constantinopol. his verbis: Universos, qui usurpantes sili nomina Magistrorum. in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consueverunt, ab ostentatine vulgari praecipimus amoveri. Quibus autem publice profitendi facultas data non erat, hi, intra domesticos parietes, suis tantum Discipulis privatim vacabant, nec in pergulis publicis docebant. Vide d. l. eod [orig: e˘d]. tit. De Picturae Professoribus, diximus supra. Mathematici similiter, quibus aliquando etiam profitendi publiceque proponendi Romae copia concessa est, in Pergulis studia sua exercebant et respondebant: meminitque Mathematici pergulae Suetonius in August. c. 94. in secessu apolloniae Theagenis Mathematici pergulam comite Agrippa [orig: AgrippÔ] ascenderat. Ascendebantur enim Pergulae, unde u(perw=|a apud Vet. Glossarii Auctorem. Grammaticii Pergulae mentio, apud eundem Sueton. l. de illustr. Gramm. c. 18. ubi de Crassitio loquens, Hic, ait, initio [orig: initi˘] circa scenam versatus est, dum Mimographos adiuvat: deinde in Pergula docuit, donec Commentario [orig: Commentari˘] Smyrnae edito [orig: edit˘] adeo inclaruit, ut haec de eo scriberentur. Nec verum est, quod alter Vir doctissimus scripsit, pauperes Grammaticos, quibus in aedibus habendae Scholae potestas non erat, in Pergula docuisse. Pergulae erant cellae publicae, in quibus omnium Artium Doctrinarumque Professores publice docebant etc. Sed et cellae publicae Meretricum sic dicebantur, teste Plauto [orig: Plaut˘], Actu 1. sc. 2. v. 79. Te ego ipsam culleo cras faciam deportari in Pergulam etc. Salmas. ad vopisc. loc. cit. In Ecclesia Graeca *pe/rgoulon, ex Latin. Pergula, itidem dictum esse locum aliquem editum, amboni similem, e quo varia promulgari solita, docet Cl. Suicerus Thesaur. Eccles. voce *pe/rgoula.

PERGUS lacus Siciliae apud Ennam urb. ubi a Plutone raptam esse Proserpinam fabulantur. claudian. l. 3. de Raptu, v. 112.

Haud procul inde lacus (Pergum dixere [orig: dixŕre] Sicani)
Panditur; et nemorum frondoso [orig: frondos˘] margine cinctus
Vicinis pallescit aquis. Admittit in altum
Cernentes oculos, et late pervius humor


page 661, image: s0661b

Ducit inoffensos liquido sub gurgite visus:
Imaque perspicui prodit secreta profundi.

Pergusam vocat Ovidius Met. l. 5. v. 385.

Haud procul Ennaeis lacus est a moenibus altus
Nomine Pergusa. --------

Ita vulgo creditum. Verum de Pergusa nugae sunt, inquit vir doctissimus Nic. Heinsius, qui totum locum sic excudi voluit,

Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
Nomine Pergus, aquae; non illo plura Caystros
Carmina cycnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas, cingens latus omne, suisque
Frondibus, ut velo, Phoebeos submovet ignes.
Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores,
Perpetuum ver est.

Percus dicitur Iul. Firmico. Lago di Goridan, hodie, teste Laurent. Anania. Nic. Lloydius.

PERIADA Urbs Euboeae, Strab.

PERIALLA antistes mulierum apud Delphos vaticinantium, aetate Cleomenis.

PERIANDER [1] Corinthiorum Rex, unus e 7. Sapientibus, Cypselo patri in regno successit, 38. Olymp. regnavitque sat diu. Rogatus, cur in tyrannide perseveraret, cum esset sapiens, respondit: Et sponte et invitum cedere, periculosum. Crudeliter igitur, et magna [orig: magnÔ] suspicione agebat, stipatus semper militibus, otiosos in foro et oscitantes usque formidans; Quapropter continuo erat in bellis, navalibus praesertim: Bellicosus enim erat: Dicitur et Isthmum perfodere voluisse; et uxorem adeo dilexisse, ut etiam cum mortua concubuerit. Vide Diog. Laert. in eius vita. Domesticis malis afflictus, obiit Olymp. 48. an. regni 44. Voluptatem fluxam, gloriam immortalem esse, dixit: neque firmiores excubias benevolentia [orig: benevolentiÔ] civium esse, agnovit, Aristot. Pol. l. 5. c. 12. Eus. Chron. Pater erat duorum filiorum, Cypseli a)/fronos2, mente capti, ac proin rebus gerendis inidonei, et Lycophronis, a Corcyraeis interfecti. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XVII. Eum in tyrannide excepit Psammetichus, quem vide.

PERIANDER [2] Ambraciae tyrannus, ab exoleto suo occisus, quod eum inter pocula interrogasset [orig: interrogÔsset], num ex se gravidus factus esset. Aristot. l. 5. Polit. c. 19.

PERIANDYNI apud Theophrastum Histor. Plantar. l. 9. c. 18. ubi de aconito, *fu/etai de\ pantaxou=, kai\ ou)k e)n *)ako/nais2 mo/non, a)f' w(=n e)/xei th\n proshgori/an, au(/th de/ e)sti kw/mh ti\s2 pw=n *periandunw=n, Nascitur autem ubique, neque in Aconis solum, unde ei nomen; est haec autem civitas Periandynorum. Lege Mariandynorum, nusquam enim alibi, Periandyni hi comparent. Vide Salmas. ad Solin. p. 881. ut et ubi de Mariandynis.

PERIAPTA Graeca vox *peri/apta, aliter peria/mmata, a verbo peria/ptw, appendo; interdum e)carth/mata, eadem [orig: eÔdem] notione; etiam a)potropai=a, ab a)potre/pein, amoliri, unde Latinis Amoleta, vulgo amuleta: remedia dicuntur, quibus collo annexi Medici Magi mobos fugare conantur. Medici enim Magi cum triplices sint, iuxta Vossium: Quidam toti sint in occultis naturae proprietatibus indagandis et earum operationibus promovendis; Alii verbis, characteribus et cerimoniis medendi efficaciam tribuant; Alii inito [orig: init˘] cum Spiritibus commercio [orig: commerci˘], morbis auxilientur: duo posteriora Magiae genera, Medicinae nomine indigna, imo plane nefaria sunt. Primum vero Natura [orig: NaturÔ] nititur, quae Deum Auctorem habet; atque huc peria/pta quaedam quoque pertinent, quae nempe ob sympathiam vel antipathiam occulta [orig: occultÔ] proprietate prosunt: Discoridi a)naitiolo/ghta dicta, h. e. eiusmodi, ut eorum rationem reddere nequeamus. Aliqua enim occultam habere facultatem, qua [orig: quÔ], de collo pendentia, ubi incaluerint a corpore nossto, profluvia quaedam, nobis nescientibus, effundant, cutique nostrae vel ori etiam ac naribus afflent, eoque [orig: e˘que] pacto [orig: pact˘] morbis variis prosint, dubium nullum est. Nec pro diabolicis statim habenda, quorum rationem ipsi perspicere non possumus; nam nec notum nobis, cur magnes, nisi allio [orig: alli˘] illitus sit, ferrum trahat. Cur patinae aqua [orig: aquÔ] plenae impositus, utcumque millies patinam verses, quiescens semper frontem versus Arcticum vertat polum? etc. Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia c. 8. ž. 12. Unde apud Scriptores etiam valde pios, ut Pisidem et recentiores Medicos Graecos, reperiuntur peripta e lapidibus multa, similiaque alia e)carth/mata, quae naturalia potius, quam magica remedia, sunt censenda. Vide Psellum l. de lapid. Interim, quia plerumque abusus accessit, et amuleta ista cum magicorum verborum susurro adhiberi fere consuevere [orig: consuevŕre], merito vanitatem hanc omnium saeculorum Sapientes damnaverunt. Nota quartanae sanatio, per ABRACADABRA chartae inscriptum et collo appensum, apud Q. Serenum Sammonicum, ut alia omittam: cuiusmodi amoleta licet praestarent, quod pollicentur, satius nihilominus fore, ut morbo [orig: morb˘] obeamus, quam sic recuperemus sanitatem, graviter monet Chrysostomus. Hinc, apud Ael. Spartian. in Antonino Caracalla, c. 5. Damnati leguntur, et qui remedia quartanis tertianisque collo annexa gestarent; ubi mirum alicui videatur, adeo severe in huiusmodi homines ab eo Principe omnium primo fuisse animadversum, quem curiosis artibus deditissimum fuisse, testibus Dione et Herodiano [orig: Herodian˘] constat, inquit Salmas. At haesit diu in animis veter. Christianorum etiam huiusmodi remediorum approbatio et studium. Quam ob causam modo laudatus Ecclesiae Doctor aliique Viri pii et sancti gravissime in eos sunt invecti, qui more paganico [orig: paganic˘] peri/apta annecterent: exstantque de horum poenis Canones non pauci in antiquis Patrum Conciliis. In Homil. autem 8. ad Coloss. non dubitat Chrysostomus, comparare aliquatenus martyrio huius vanitatis contemptum: *)eno/shse, inquiens, to\ paidi/on, ou)k e)poi/hse


page 662, image: s0662a

peri/apta maitu/rion au)th=| logi/zetai; adeo tum erat in plebis Christianae animis deusopoio\s2 hic morbus. Quam sententiam pluribus idem tractat in 6. earum quas scripsit contra Iud. Et tamen vigebant principum Christianorum LL. quibus cum hoc genus, tum aliae omnes species vetitarum artium coercebantur: qua de re multa Amm. Marcellin. l. 29. in rebus Valentiniani ac Valentis. Lib. autem 19. scribit idem, de Constantii temporibus: Si qui remedia quartanae vel doloris alterius collo [orig: coll˘] gestaret, sive per monumentum transisse vespere malevolorum argueretur indiciis, ut veneficus pronuntiatus, reus capitis interibat etc. Salmas. ad Spartian. d. l. Vide quoque supra, voce Iaspis, item Abracax, Amuleta, Galbea, Hapsus.

PERIARCHON titulus libri cuiusdam Origenis peri\ *)arxw=n, de Principiis; qui liber, mala [orig: malÔ] fide a Ruffino in Latinum sermonem translatus, non paucis imposuit: donec Hieronymus, novam versionem orsus, prioris naevos detexit. Damnata autem versio Ruffini est, in Concilio Alexandrino, cui Theophilus Patriarcha praesedit. Dominicus Macer in Hierolex.

PERIARCHUS Lacedaemoniorum navarchus, in bello Corinthiaco Olymp. XCVI. anno [orig: ann˘] secuno [orig: secun˘]. Diodor. Sic. l. 14. f. 441. Cecidit in conflictu navali, ad Physcum Cherronesi.

PERIBARIDES proprium apud Veteres Ancillarum calceamentum, Balduin. de Calceo.

PERIBOEA Eurymedontis Gigantis filia, ex qua Neptunus Nausithoum suscepit, Alcinoi patrem. Homer. Od. 7.

PERIBOETOS Graecis Satyrus dictus est, Praxitelis manu factus, apud Plin. l. 34. c. 8. Graece peribo/ntos2, multorum fama [orig: famÔ] celebratus

PERIBOLUS [1] Rhodiorum vicus, iuxta Byzant. Rodocinion Gyllio

PERIBOLUS [2] Graece *peri/bolos2, dictus olim proprie est, certus agri modus, circum templa vacans, vitibus arboribusque consitus et muro [orig: mur˘] clausus, Deoque, cuius id Templum erat, dicatus et Sacerdotum usibus proficiens. *peri/bolon tou= new\, Auctores Graeci frequenter dicunt. Aelian. Histor. l. 17. c. 47. *ou)kou=n e)n tw=| new\ peribo/lw| tiqa/ssous2 o)/rniqas2 pollou\s2 tre/fesqai/ fhsi. Latini Templi conseptum vocant. Appulei. l. 11. Aedibusque conductis intra conseptum Templi Larem temporarium mihi constituo. Arnob. l. 6. Dairus et Immanandus fratres, in Eleusino consepto, quod civitati subiectum est; Graece Clemens habet, *)en tw=| peribo/lw| tou= *)eleusini/ou. Locus nempe conseptus erat et muro [orig: mur˘] clausus, sed fine tecto et sacer, unde Sacellum quoque Latinis. Festus: Sacella dicuntur, loca Diis sacrata, sine tecto. Postm odum de ipso Templo vox usurpari coepit, Salmas. ad Solin. p. 10. Sed et peri/bolos2 Straboni conditorium vocatur Alexandri M. quod in medio fuit Alexandriae urbis. Qui eximius honor apud antiquos. Sic Forum Antiochiae, Germanici; Megarensium, Coraebi; Magnesiorum, Themistoclis, alia aliorum mausoleis statuisque olim superbiebant. Vide Io. Kichmannum de Funer. Rom. et supra voce Conditorium. Apud Scriptores citerioris aevi, vox ambitum aedis itidem notat, maxime sacrae. Continebat autem Ecclesiae peribolus cellulas, domos, hortulos, balnea, areas, atque porticus, ut discimus ex Constitutione Theodosii et Valentin. de his, qui ad Eccl. confug. ubi *peri/bolos2 *ekklhsiastikh\ dicitur: intra quos limites his, qui ad templum confugiebant, vitae immunitas erat, etc. Apud Papiam Peribolus est xystus seu porticus: in Saxon. Glossar. aelfrici, Pagus seu Comitatus, Car. du Fresne Glossar. Apud Graecos recentiores *peri/bo/lia, idem sunt quod para/deisoi, vivaria, Barbare brolia, Gall. brevils. Ita enim legimus, apud Luitprandum Cremonens. episcopum n Legat. ad Nicephorum Phocam Imperator. Constantinop. A. C. 968. in Umbriam (L. Selzmbriam) qui est locus XVIII. M. Constantinopoli distans, Nicephorus me accersiri iubet, etc. Et me interrogavit, si vos perivolia ( peribo/lia ) i. e. brolia, vel si in perivoliis onagros, vel coetera animalia, haberetis. Cui cum vos brolia, et in broliis animalia, onagris exceptis, habere affirmarem, Ducam te, inquit, in nostrum perivolium, cuius magnitudinem et onagros, i. e. silvestres asinos te vidisse miraberis. Et paulo post, Occurrunt mihi commisti capreis, quos ifsidicunt, onagri. Sedquaeso, quales onagri? Quales sunt Cremonae domestici. Color idem, forma eadem, auriti itidem, vocales similiter cum rudere incipiunt, magnitudo non dispar, velocitas una, dulces lupis aeque. Vide Bochart. Heroiz. Part. 1. l. 3. c. 16. et supra Parcus.

PERICARPIUM Graece perika/rpion armillae genus, de quo vide aliquid infra, voce Psellia.

PERICHORI Agones Graece *peri/xwroi, dicti sunt Graecis, qui nec sacri erant, nec periodici. Scholiastes Pindari ad Isthmionicas Ode 11. *ou) ga\r i(ero\n a)gw=na neni/khken o( *)aristago/ras2, a)lla\ perixw/rous2, Non enim sacro in Agone victoriam reportavit Aristagoras, sed in perichoris. Et paulo post, in eadem praefat. *ei) de\ paramimnh/sketai, o(/ti perixw/rous2 a)gw=nas2 eni/ka, pai=s2 w\n, ou) dia\ tou=to a)qlhth/s2. Locus Odae, quem significat, ita legitur, *)e de\ periktio/nwn e(kkai/deka *(aristago/ran a)glaai\ ni/kai pa/tran t' eu)w/numon e)stefa/nwsan pa/lai kai\ megalau/xei pagkrati/w|. Ubi perikti/ones2 sunt agnones peri/xwroi et vicinarum urbium. Inde interpretatus est, eum Aristagoram, sedecim victorias retulisse e ludis et agonibus vicinorum oppidorum, qui sacri non erant, sed a)rguri/tai et dwri/tai. At in ipso textu, sedecim antagonistas habuisse eundem vult, ex vicinis oppidis, contra quos lucta [orig: luctÔ] et pancratio [orig: pancrati˘] coronatus sit. Et quidem in singulis fere Graeciae urbibus certamina celebrabantur. qui non erant Sacri agones, sed in his certabatur, propter aliquod praemium. Sic in Marathone, phialae argenteae dabantur victoribus; alibi clypei aerei, ut in Iunoniis ludis, qui Argis peragebantur. Unde *)aspi/da *(/hras2, Clypeum Iunonis, vicisse tales dicti, et et agon ipse *)aspi\s2 e)n *)/argei, Clypeus Argis. In urbe Pollene, *qeoce/nia vel *(/ermaia, quibus munus erat seu


image: s0662b

praemium victoriae, Laena. Aeginae, *ai)a/keia, qui agon fuit *)amfori/ths2, quod amphorae victoribus donarentur. In aliis certaminibus, tripodes aenei proponebantur; vixque ulla, ut dictum, Graeciae erat urbs, quin aliquod in ea certamen agitaretur, positis in medio praemiis, unde omnes illi agones dwri/tai, et a)rguri/tai et xrhmati/tai, vocati. Soli IV. illi celeberrimi Ludi, sacri per Graeciam fuere [orig: fuŕre] et iselastici, quibus praemium non aliud, praeter coronam, propositum: hinc fulli/tai et fu/llinoi appellati. De Periodicis, dicemus infra. Vide hanc in rem Salmas. ad Solin. p. 849.

PERICLES [1] fil. Xantippi ex Agarisia, vir clarissimus Atheniensis, qui Remp. 40. ann. gubernavit;M pollebat enim auctoritate et eloquentia [orig: eloquentiÔ], unde Olympium Comici vocarunt [orig: vocÔrunt], quod tonare in contionibus, ac fulmen ciere videretur. Zenonis et Anaxagorae disciplinae commissus, Philosophiae peritiam tantam consecutus est, ut ipsos magistros aemulos haberet. ut graiam Atheniensium sibi conciliaret, omnem movit lapidem: Cimonem, quod sibi non faveret, per Ostracismum removit, paulo post revocatum: Dux copiarum in Peloponneso lectus, regionem longe lateque vastavit ingenti praelio [orig: praeli˘] contra Sicyonios, ad fluv. Nemeam victor. Blanditiis Aspasiae, scorti, permotus Samiis in gratiam Milesiorum, bellum movit: postquam in Acarnania quoque res praeclaras gessisset. Bellum contra Lacedaemonios ut continuarent, Atheniensibus persuasit, ne pace facta [orig: factÔ], rationem reddere teneretur: quapropter, fraude cognita [orig: cognitÔ], muneribus suis exutus quidem, sed brevi iterum post redditus est. Habuit in adminsitratione Reip. adversarium Thucydidem Melesium, virum nobilem ac potentem. Suggestum ascensurus, diis vota faciebat, ne verbum se imprudente aut invito [orig: invit˘] efflueret, quod ad Remp. minus pertineret. Vide Aelian. Var. Histor. l. 4. c. 10. Quum Sophoclem haberet in magistratu collegam, ac simulaliquando cum eo navigasset [orig: navigÔsset], collaudassetque [orig: collaudÔssetque] Sophocles formam pueri praetereuntis inter graves sermones: Non solum, inquit, Sophocles, magistratum decet manus, sed etiam oculos habere continentes. Thucydide quondam vociferante, quod nimis multa ex publico pro aedificiis erogasset [orig: erogÔsset]: ipse ad populum dixit; Si ita eis videtur, de suo erogaturum, modo eius nomen inscribi in operibus paterentur: Responderunt, sumptus omnino fieri debere. Quidam dicunt ab eo institutum, ut declamationes fierent exercitationis causa [orig: causÔ], utque extemporalis oratio haberetur. Obiit peste, Olymp. 87. An. 325. Urb. Cond. Solitus est dicere, quoties summam rerum capesseret; se praeesse hominibus liberis, Graecis, atheniensibus, etc. Vide Plutarchum, in eius vita. Diod. Sic. l. 12. Thuc. l. 2. 3. Nic. Lloydius.

PERICLES [2] unus ex iis Ducibus, qui, praelio [orig: praeli˘] ad Insul. arginusas commisso [orig: commiss˘], a populo Atheniensi publico [orig: public˘] supplicio [orig: supplici˘] affecti sunt. Vide Scholia in Aristoph. Pan. Act. 5. sc. 1.

PERICLIDAS ex illis Legatis unus, qui octavo [orig: octav˘] Peloponnesiaci belli anno [orig: ann˘], ad Athenienses componendae controversiae, a Laeedaemonis missi sunt. Scolia in Aristoph. Equit. p. 336. F.

PERICLITANTES in Zeryntho, in antrum Hecatae dicatum, confugere olim soliti sunt, teste Aristophane in Pace. Ita autem de hoc antro, Nicandri Scholiastes, *o\ *zhru/nqion a)/ntron e)n *samoqra/kh| fasi\n ei)=nai *luko/frwn de/ fhsi, *zh/runqon a)/ntron th=s2 kunosfagou=s2 qea=s2 o(/ e)sti sph/laion th=s2 *(eka/ths2, Zerynthium antrum in Samothracia dicunt esse. Lycophron vero ait, Zerinthi hiatus Virginis Canariae, i. e. spelunca Hecates. Hic igitur, ubi Hecatae et Corybantibus sacrificassent [orig: sacrificÔssent], liberari a periculis credebantur. Suidas, *)en *samobra/kh| h)=san teletai/ tines2, a(/s2 e)do/koun telei/sqai pro\s2 a)lecifa/rmaka kindu/nwn tinw=n. *)=hn de\ e)kei=se kai\ ta\ tw=n *koruba/ntwn musth/ria kai\ ta\ th=s2 *)eka/ths2, kai\ to\ *zh/runqon a)/nsron, h(=| ku/nas2 e)/quon. *)en kindu/nois2 ou)=n geno/menoi e)pikalou=nto tou\s2 *dai/monas2 e)pifanh=nai kai\ a)lech=sai. *)edo/koun de\ oi( muou/menoi tau=ta; e)k tw=n sw/zesqai kai\ e)k tw=n xeimo/nwn, i. e. in Samothracia erant sacra quaedam, quae fieri solebant, ad averruncanda pericula. Ibidem erant et Corybantum mysteria et Hecates, et Zerynthium antrum, ubi canes immolabant. Itaque in Periculis versantes invocabant Deorum opem ac praesentiam: et videbantur, qui his vacabant sacris, e periculis ac tempestatibus liberari. Pertinet huc et Diogenis illud, apud Laertium, l. 6. in vita eius, Admirante quodam [orig: qu˘dam] in Samothracia donaria, dixit: pollw=| a)\n ei)/h plei/w, ei) kai\ oi( mh\ swqe/ntes2 a)nete/qhsan, Longe essent plura, si et, qui non servati sunt, appendissent. In specie de periclitantibus in mari, vide supra, in voce Naufragium. Periculum namque peculiariter de navigatione: nautae enim, ut ait Q. Smyrnaeus, a)ei\ sxedo/n ei)sin o)le/qrou, semper exitio sunt propinqui. Statius Thebaid. l. 6. v. 19.

Ceu primum ausurae trans alta ignota biremes,
Seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegea lasessunt;
Tranquillo [orig: Tranquill˘] prius arma lacu, clavumque levesque
Explorant remos, atque ipsa pericula discunt.

Ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii.

PERICLYMENUS Nelei fil. frater Nestoris et Chronii, Homer. 2. Od. Cui a Neptuno avo concessum erat, ut in quas visum esset formas se posset transformare. Testatur hoc Euphorion, in his.

-------- *periklu/menon t' a)ge/rwxon
*)/olbion, w(=| po/re dw=ra *poseida/wn *)enosi/xqwn
*pantoi= a)/llote me\n ga\r e)n o)rni/qessi fa/nesken
*ai)eto\s2 a)/llote d' au)=te pele/sketo, qau=ma i)de/sqai,
*mu/rmhc. a)/llote d' au)=te melissw=n a)gla a\ fu=la.
*)/allote deino\s2 o)/fis2, kai\ a)mei/lixos2, e)=ixe de\ dw=ra
*pantoi= ou)k o)namasta\, ta/ min kai\ e)/peita do/lwsen
*boulh=| *(aqhnai/nhs2. -------- --------

Quum igitur Hercules bellum contra Neleum gereret, ipse in muscam versus ab Hercule, consilio [orig: consili˘] Palladis, quae illum


image: s0663a

prodebat, clava intersectus est, quum ille aculeum Herculi, ceu solent muscae graviores, immisisset. Ovid. l. 12. Met. v. 556. fabulatur, Pericly menum in Aquilam versum, ab Hercule, quem plurimum unguibus uncis infestabat, sagitta in sublimi consossum:

Mira Periclymeni mors est: cui posse figuras
Sumere quas vellet, rursusque reponere sumptas,
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor,
Vertitur in faciem volucris: quae fulmina curvis
Ferre solet pedibus, Divum gratissima Regi. Viribus usus avis, pennis, rostroque [orig: rostr˘que] redunco [orig: redunc˘]
Hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
Vertit in hunc nimium certos Tirynthius arcus.

Hunc inter Argonautas recensent Apollonius, et Val. Falccus. Quorum hic l. 1.

*su\n de\ *periklu/menos2 *nhlh/i+os2 w)=|rto ne/esqai,
*presbu/tatos2 paidw=n, o(/ssoi *pu/lw| e)cege/nonto
*nhlh=os2 qei/oio. *poseida/wn de\ oi( a)lkh\n
*dw=ken a)peiresqi/hn, h)d' o(/tte ken a)rh/saito
*marna/menos2, to\ pe/lesqai eni\ cunoxh=| pole/moio.

Nic. Lloydius.

PERICLYSIS Graece *peri/klusis2, ora vel extremitas vestis et veli et cuiuslibet rei, apud Anastasium in Leone IV. Fecit vero in eadem basilica ad splendorem sacri Altaris, vestem holosericam habentem Periclysim de chrysoclavo, h. e. perir)r(oh\n et circumtexturam. Ibidem, Fecit vestem sericam altam sigillatam cum gammadiis et periclysi de blattin unam. Ibidem, Fecit autem in basilicabeatae Rufinae Martyris in silva candida vestem de fundato, habentem in medio crucem et periclysim in circuitu de blattin. Idem in Sergio II. Vela alia de fundato, cum periclysi de blattin. In Gregorio IV. Praefatus Pontifex fecit in ecclesia B. Anastasiae Martyris vestem de fundato, habentem aquilas et periclysim de olovero. et passim, apud eundem, singulis fere paginis, Periclysin eo [orig: ] sensu reperire est, pro circumtexto vestis scil. et purpura [orig: purpurÔ] in orbem currente, quam perir)r(oh\n eleganter vocitavit Pollux. Sic peri/klusin apud Eunapium, pro extremo fontis margine legere licet, ex correctione Salmasii, in Vita Iamblichi: *(o de\ eu)qu\s2 e)piyau/sas2 tou= u(/datos2, e(tu/gxane de e)pi\ th=s2 krhpi/dos2 kata\ th\n peri/klusin kaqh/menos2. Sed et peri/klusqis2 illa in vestibus, perih/ghsqis2 reperitur dicta, quasi circumvectatio, unde perihghtoi\ xitw=nes2 oi( peripo/rfuroi. Recentiores autem Graeci marge/llia dixerunt haec vestium ornamenta extrema, a Latina voce margo. Aliter r(a/mmata et a)nti/pana, quomodo dicebantur illa lora, vel zonae, vel limbi, qui ad oras vestium extremas adsuebantur. Erant autem hae ornaturae non tantum purpureae vel auratae, sed eitam versicoloriae. Unde e(tero/xroa e)piblh/mata vocat Balsamo ad Concil. quae ex cocco, bysso et purpura contexta erant, seu inserta, hinc Insertae Latinis etc. Sed et panni, peripodia, praetextus, seu praetexta, scutulae, item paragaudae, eadem. *peri/nhsa porro Graecis huiusmodi vestimenta purpura [orig: purpurÔ] praetexta, seu circumtexta, dicuntur: *(/oti porfu/ra ku/klw| ta\ te/lh tou= u(fa/smatos2 perierxetai nh/sou sxh=ma poiou=sa th=| perir)r(oh=| tou= xrw/matos2, Quoniam purpura in orbem extremas telae oras ambit, insulae imaginem exhibens, circumfluxu coloris: quem purpurae in orbem currentis, ad oras vestium, circumfluxum, peri/klusin quoque ab eadem imagine vocavere [orig: vocavŕre], namque periklu/zein, circumluere, est etc. Salmas. ad vopisc. Aurelian. c. 46. Vide quoque supra, Limbo [orig: Limb˘] circumflua, Chlamys, Lorata vestis, Maeandrt.

PERICOPA Graece *perikoph\, i. e. sectio, pars dicitur S. Scripturae, quae aliter a)na/gnwsis2 et a)na/gnwsmk Graecis, Latinis quoque Capitulum, appellatur. Et quidem, ut scripta Euangelistarum et Apostolorum edita fuerunt, atque in manus Christianorum pervenerunt, statim aut ab iis, quibus praedicationis cura, et Ecclesiae administratio mandata fuerat, aut ab alii viris piis et studiosis, in perikopa\s2, sive sectiones, divisa fuerunt, ut commodius legi, privatim, sive publice, ac facilius intelligi possent. Idque factum est exemplo [orig: exempl˘] Iudaeorum, qui ante Christi tempora textum Hebraeum et Graecum, in sectiones, capita et versus distinxerunt, uti pluribus ostendit Cl. Suicerus voce *perikoph\, ubi etiam Patres Auditoribus suis consuevisse multis ante diebus declarare, de quo essent tractaturi argumento, ut ii interim Librum sumerent, et, Sectione tota [orig: totÔ] perlecta [orig: perlectÔ], paratiores venirent ad audiendas contiones, ex Chrysostomo docet Homil. 3. de Lazaro Tom. V. p. 242. Vide quoque infra Titulus.

PERICULI sui Iudices eleganter Amm. Marcellino vocantur Praefecti eiusmodi, de quibus sic Iul. Capitolin. in M. Antonino Philos. c. 11. Habuit secum Praefectos, quorum et auctoritate et periculo [orig: pericul˘] semper iura dictavit. Ubi sermo est de Praefectis Urbi et Praetorio; a quibus aquod appellari non licebat, suo [orig: su˘] periculo [orig: pericul˘] iudicare dicebantur: et quidem Praefectus praetorio vice sacra iudicavit semper; Praefectus Urbi non semper. Auctoritate igitur ac periculo suorum Praefectorum iura semper dictavit Marcus, i.e. Praefectis suis potestatem absque provocatione iudicandi semper, concessit. Unde scriit Iurisconsultus lib. 1. de appellat. interdum ab Imperatore ita solere iudicem dari, ne liceat ab eo provocare, et Divum Marcum saepissime sic Iudices dedisse. Alii tamen Periculum pro tabella accipientes, e qua sententiam recitare solebant Iudices, verba Capitolini sic legunt: Praefectos secum habuit, quorum auctoritate ex periculo semper iur a dictavit, sed eam lectionem multis de causis improbat Salmas. periculum autem pro ind.culo vel tabella ac titulo Latini dixerunt, exemplo [orig: exempl˘] Graecorum, qui vocarunt [orig: vocÔrunt] e)/legxon. Sic periculum facere, e)/legxon. poiei=n, seu dido/nai, pro experimentum facere et experire: hinc e)/legxos2 et periculum idem. Inde etiam elenchi, genus margaritarum, quos Latini titulos et titulatos appellaverunt. Salmas. ad Capitolinum l. c. et ad Vopisc. in Aureliano, ubi cippum vel columnam seu stelam sepulchralem, in qua titulus olim sepulchri, et quae caufa


page 663, image: s0663b

mortis eius, qui iacebat, inscribebatur, Periculum Auctori de Viris Illustr. dici monet. Vide quae hanc in rem Gebhardus ad Epaminondam c. Nepotis c. 8. quae que diximus, dicemusque in vocibus Crux, Titulus etc.

PERICULUM Corporis i. e. fustigatio, periurii poena, apud Romanos, vide infra.

PERIDMETUM Thraciae oppid.

PERIDROMI Graece *peri/dromoi, deambulationes erant, circa latera Aedium sacrarum apud Graecos, ordinibus columnarum utrinque adiectis, de quibus, vide eundem Salmas. ad Solin. p, 1218.

PERIEGESIS Graece *perih/ghsis2, Crinagorae in Epigramm. dicitur *(/istwr ku/klos2, narratio videl. quae singulas provinciae unius regiones, urbes et loca ordine exsequitur ac describit, nihilque intactum relinquens, minima maxima circumvehitur; cui respondent in itinere maritimo oi( peri/ploi. Unde multi exstitisse leguntur tw=n *peri/plwn kai\ *perihgh/siwn Scriptores. *perio/dous2 etiam vocaverunt, ut *)asi/as2 *peri/odos2, liber, quo [orig: qu˘] omnia Asiae oppida, flumina, montes et loca memorabilia ordine exposita continebantur. Epigramma autem praefatum sic habet,

*plou=s2 moi e)p' *)itali/an entu/netai, e)s2 ga\r e(tai/rous2
*ste/llomai, w(=n h)/dh dhro\n a)/peimi xro/non.
*difew d' h(ghth=ra peri/ploon, o(/s2 m' e)pi\ nh/sous2
*kukla/das2, a)rxai/hn t' a)/cei e)pi\ *sxeri/hn.
*sunti/ moi a)/lla, *me/nippe, la/beu fi/los2, i(/stora ku/klon
*gra/yas2, w)= pa/shs2 i)/dri *gewgrafi/hs2.
Navigatio mihi in Italiam paratur, ad amicos enim
Mittor, a quibus iam diu absum.
Quaero ducem periplum, qui me ad Insulas
Cycladas, veteremque ducat Scherim.
Suggere mihi alia, Menippe, Amice, historicum cyclum.
Scribens, o [orig: ˘] omnigenae perite Geographiae.

Ubi h(gh/toma peri/ploon intelligit *perihghth\n, qui per singula ducit ac circumvehitur, memorabilia quaeque ac visenda ostendens et describens. Hinc *Perihgyth\s2. Dionysius. Sed orae maritimae circumductorem verbis illis designavit Crinagoras, quia navigare in Italiam parabat: in qua navigatione ac circumv ectatione Insularum, quam facturus erat, rogat Menippum, ut sibi operam adiutricem navet, conscripto [orig: conscript˘] intineris periplo [orig: peripl˘], qui monia memoratu ac visu digna ordine exponeret, *)/istora ku/klon appellans, quem *peri/ploun vel *perih/ghsin proprie appellarunt [orig: appellÔrunt]. Fuit autem hic menippus Pergamenus, insignis Geographus, qui, Periplum interni Maris tribus libris complexus, non Geographica tantum, sed et Historica, pertractaverat. Uti autem Periegetae Geographi ac Historici, sic Poetae, qui *ku/klon constituebant, non minus singula quaeque in fabulis narrandis ordine suo [orig: su˘] exposuerunt, qua de re vide supra ubi de Cyclo et Cyolicis Scriptoribus, it verbo [orig: verb˘] circumehi: plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 849. Aliam notionem vocis vide supra voce Periclysis.

PERIEGETAE quinam communiter, dicti, vide supra. Alii sunt, quorum meminit Plut. de Pythiae Oraculis, *(ukolabw\n ou(=n o) *qew\n, a)lla\ kai\ no=n ei)=pen w)= pai= dokou=men e)phrei/a} tini\ tou\s2 *perihghta\s2 a)fairei=sqai to\ oi)kei=on e)/rgon e)/ason ou)=n gene/sqaiai to\ toiou=to pro/teron. At vero subiciebat Theon adolescens, videbimur malitia [orig: malitiÔ] quadam [orig: quÔdam] Enarratores suo [orig: su˘] munere defraudare, eos ergo sine prius sua agere. Nempe sic vocabantur ii, qui per omni antiquitatis monumenta, atque in super ad donaria, templa, cellas, statuasque, visendas, quaeque alia huiusmodi erant, peregre advenientes deducebant, atque ubi quid plenius explicandum occurret, iis enarrabant. Cuiusmodi *perihghtai=s2 inprimis olim abundabant ea loca, in quibus xrhsth/ria, Oracula, non Graecorum solum, sed Afrorum quoque et Asianorum, exstructa erant atque adornata. Hic [orig: Hţc] docebant illi advenas, unde haec vel illa donaria, cuinam dedicata, qua [orig: quÔ] causa [orig: causÔ], quibus occasionibus; quid circa hanc illamque statuam prodigii contigerit: mendaciisque ut plurimum ineptissimis avidos animos referciebant. Unde Lucianus Philopseude. *ei) gou=n tis2 a)fe/loi ta\ muqw/dh tau=ta e)k t' *(ella/dos2, ou)de\n a)/n kwlu/sh| limw=| tou\s2 *perihghta\s2 au)tw=n diafqarh=nai, mh/de a)misqi\ tw=n ce/nwn t' a)lhqe\s2 a)kou/ein e)qelhsa/ntwn. Quod si quis fabulas auferat e Graecia nihil obstiterit; quo miniss earum Explanatores fame intereant; cum nullus sit hospitum, qui gratis veritatem audire vult. Hinc enim larga illis quottidie suppetebant emolumenta, uti apud eundem Delphius quidam Sacerdos pluribus exquitur. Atque hi *perihghtai\, in omnibus argutiis exerciti, dum per omnia spectacula consultores eorumque comites circumducebant nullam non occasionem captabant aliquid eorum, quorum gratia [orig: gratiÔ] advenissent, eliciendi; sive narrando successus eorum, qui talia vel talia a Deo petiissent, sive exempla recitando eiusmodi, quibus maiorem adhuc superstitionem iupsis incuterent; sie aliis artibus illis insidiando, illosque circumveniendo: hocque [orig: h˘cque] modo [orig: mod˘] Sacrificulorum in oraculis fraudes atque imposturas non parum iuvabant. Vide Ant. van Dalen de Oraculis Dissertat. 2.

PERIEGETES Dionysius vide Dionysius.

PERIERBIDI Sarmatiae Asiaticae gens, Ptol.

PERIGORDIUM vel PERIGURIA civitas Petrocoriorum primaria, a Ptolemaeo Vessuna Petrocoriorum dicta, quod adhuc nomen est rotundaeturri, quae satis integra conspici ur: fita est in meditullio regionis cuius est metropolis. Vulgo Perigueux, Metel. Merula.

PERILAUS in Exercitu Macedonico, a Philippo Aridaeo missus ad Perdiccam et Leonatum ceterosque Equites extra Babylonem tendentes, de finienda cum copiis pedestribus discordia armisque ponendis. Curt. l. 10. c. 8.

PERILAMPES quidam Athenis, Periclis sodalis et amicus; qui alendis pavonibus abundabat, de quo Aristoph. Fesp. et Plutarch. Pericle.