December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0441a

OMPHALIUM locus Cretae prope Thennas, et Onossum, alius Thessaliae, Stephan.

OMPHIS ad flumen Indum regioni imperitans, occurrit Alexandro M. sese dediturus: quo [orig: qu˘] et permittente etiam regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod Patris fuerat, Taxilem appellavere [orig: appellavŕre] populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. Curt. l. 8. c. 12. Diod. Siculo l. 17. parte posteriore nuncupatur Mophis: quod in Curtio reponendum censet Ian. Gebb.

OMRIA pater Amri, l. Paral. c. 9. v. 4. Idem significat quod Omar, et Syriace, agnus.

OMULLUS apud Iul. Capitolin. in Antomno Pio, c. 11. uti se legisse in Palatino codice ait Salmas. aliquando etiam Omullius: in Saxorum Inscriptionibus, semper Omullus appellatur, vulgo Omulus. vide in hac voce. In Plinii Epistolis saepe nominatur Titius Homulus Orator, inter primos sui temporis. At hic est C. Valerius Omullus Verianus, homo Consularis et prudens, ut colligitur ex dictis eius, apud Capitolin. d. l. et Lamprid. Severo; an satis probus et simplex. iure dubites, ex Marci Vita. Vide Casaubon. et Salmas. as Capitolin. loc. cit.

OMULUS Antoninum Pium Imperatorem reprehendens, dicensque, cum in domum alienam veneris, mutus et surdus esto; impune tulit. Vide Iul. Capitolin. in Antonino c. 11. et supra Omullus.

ON. in notis antiquis, omnino.

ONA. omnia.

ONT. IMP. ornamentum Imperiale etc. denotat.

ON civitas Aegypti, quae et Heliopolis.

ONA vox recentioris aevi, dolii vinarii speciem denotans: cuius meminit Magnum Chron. Belgicum, A. C. 1015. ex Chron. Trevirsensi: Captato [orig: Captat˘] deinde consilio [orig: consili˘] opportuno [orig: opportun˘] 30. Onas comparat, in quibus singulis singulos milites electos, loricatos et galeatos, ensibusque praecinctos collocat, et insuper linteis opertos funes, quibus vectes ad portandum eos inseruntur, componit: deinde 60. viros nihilominus electos et pleboia [orig: pleboiÔ] veste amictos, ensibusque eorum in onis reconditis gestatores constituit etc. Mox, Dic, ait, Domino tuo me vinum magnae dilectionis gratia [orig: gratiÔ] olim promissum deferre --- Adelbertus iussit viros intromitti: quibus ingressis et onas coram Adelberto in terram simul ponentibus --- -- portitores vero, sicut erant edocti, uno [orig: un˘] momento [orig: moment˘] pariter omnia Onarum velamina deiciunt, gladios diripiunt, insidiae de Onis exiliunt, gladios stringunt etc. apud Car. du Fresne Glossar.

ONABA Hispaniae urbs, Ptolem.

ONAEUM seu OAENEUM Livio, l. 43. c. 19. promuntor. et oppid. Dalmatiae, inter Epetium ad Occasum et Epidaurum ad Ortum, apud ostium Naronis fluv. Cabo Cumnao Sophiano, aliis Cabo Lovischa dicitur.

ONAGER [1] Hebr. [gap: Hebrew word(s)] arod, a voce dicitur, quae Latine reditus, et [gap: Hebrew word(s)] Pere, a cursu: quem, cum vulgaris asinus sit tarditatis indomitae, describit Oppian. l. 3. Cyneget. v. 182.

*kraipno\n, a)ellopo/dhn, kraterw/nuxon, o)cu/taton qei=n.
Velocem rapidum, validis ungulis, cursu expeditissimum.

Philosophus certe Histor. l. 6. c. 36. *(oi o)/noi a)/grioi thn taxu/thta diafe/rontes2, Asini feri (aliis) celeritate praestant. Xenophon in Cyro min. l. 1. *(oi me\n o)/noi, e)pei/ tis2 diw/koi, prodramo/ntes2 a)neisth/keisan. *polu\ ga\r tou= i(/ppou qa=tton e(/trexon kai\ pa/lin, e)pei\ plhsi/azoi o( i(/ppos2, tau=ta e)poi/oun. w(/ste ou)k h)=n labei=n, ei) mh\ diasta/ntes2 oi( i(ppei=s2 qhrw=|en diadexo/menoi toi=s2 i)/ppois2, Asini quidem (fere in Mesopotamia) cum quis eos insequebatur, postquam praecucurrissent, restitabant. Equum enim cursu facile superabant. Et equ\\o rursus accedente, idem praestabant: Ita ut capi non potuissent, nisi diversi equites venati essent equis (i. e. equitibus aliis) succedentes. Sic apud Aelian. l. 14. c. 10. Asini feri Maurusii dicuntur primo [orig: prim˘] impertu velocissimi, w(s2 au)/ras2 tino\s2 e)mbolh\n ei)=nai, h)\ ptero\n au)to/xrhma o)/rniqos2, ut venti cuiusdam impetu aut avis alis ferri omnino videantur. Et Leo Africanus l. 9. Barbaricis tantum equis velocitate eos cedere tradit: qui ipsi currentes onagros non assequuntur, nisi postquam exhausto [orig: exhaust˘] spiritu in cursu anheli defecerunt. Nam. ut addit Aelian. post primum illum impetum kai\ au)toi=s2 oi( po/des2 a)pagoreu/ousi, kai\ to\ pneu=ma e)pilei/pei, cito lassantur et pedes ipsis fatiscunt et spiritus deficit. Tum vero illos invitos subsistentes et prae desperatione flentes, Mauritani collo alligatos captivos ducunt, etc. Uti autem celeritate, sic pulchritudine et proceritate Onagri plerumque vulgaribus asinis praestantiores sunt. Martial. l. 13. Epigr. 100.

Pulcher adest onager etc.

Oppian. loc. cit.

---- ------ ai)pu\n o)/nagron
*(/oste pe/lei faidro\s2 de/mas2, a)/rkios2, eu)ru\s2 i)de/sqai,
*)argu/reos2 xroi/hn ------
------ ------ procerum asinum,
Quique est pulcher corpore, amplus, latus aspectu.

Item,

*taini/hn de\ me/laina me/shn r(a/xin a)mfibe/bhke,
*xione/hs2 e(ka/terqe perixome/nh ste/fanh|si.
Linea autem nigra mediam dorsi spinam cingit,
Niveis utrinque distincta coronis.

Vide quoque Philostorgium l. 3. c. 11. Colores eorum varii, sed nigris vita longior et forma praestantior, ut habet Damir: saepe tamen ut asini vulgares, leucophaei sunt, teste Leone Africano [orig: African˘]. Ruditus nihil peculiare habet. Coeterum gregarium Onager animal est. Plin. l. 8. c. 30. Mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant. Amm. Marcellin. l. 24. fere in sin. Fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quoorum multitudo in tractibus illis est innumera. Et Oppianus iterum,

*pollai=sin t' a)lo/xoisin a)gallo/menoi komo/wsi,
*qhlo/terai t' e(/sponq' o(/ti toi po/sis2 h(gemoneu/ei.


page 441, image: s0441b

Multisque uxoribus exsultantes superbiunt:
Sequuntur vero saeminae, quocumque vir duxerit,

Unde minime probandi, quibus Psalmo 80. v. 14. monio\s2 a)/grios2 est onager. Interim [gap: Hebrew word(s)] boded, i. e. solitarius, onager ab Osea recte vocatur c. 8. v. 9. qui est eremicola: quod argumontum nemo uberius persequitur Iobo [orig: Iob˘], vel ipso [orig: ips˘] Dco [orig: Dc˘] potius apud Iobum c. 39. v. 5. Mansuefit tamen hominum industria [orig: industriÔ], et iisdem, quibus vulgares, Ministeriis tum addicitur. Anatolius in Hippiatricis c. 14. *)/enioi de\ kalw=s2 poiou=ntes2 kai\ tou\s2 a)gri/ous2 (o)/nous2) h(merou=si, kai\ e)/stin au)tw=n paidopii/+a kalli/sth. Quidam pulchre facientes onagros, mansuefaciunt et optima est ex illis seminatio. Plin. l. 8. c. 44. Generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae etc. Etiam molas versare doccntur, testibus Talmudicis in Avoda Zara c. 1. fol. 16. ut alia omittam. Quod vero patries libidinis aemulos metuentes, gravidas feminas custodire, et mares quamprimum editi sunt, si dua facultas fuerit, morsu castrare, atque id caventes feminas in secessibus partum occulere, Plin. loc. cit. et Solin. c. 30. scribunt, fabulosum esse videtur. Tamen id persequitur Oppian. Versibus quinquaginta elegantissimis, Cyneget. l. 3. v. 197. e quibus hos solum subiungo, v. 207.

*)ex d' e)/qoren memaw\s2 paido\s2 genu/essi tame/sqai
*mh/dea, mh\ meto/pisqe ne/on ge me\n h(bh/seien.
Prosilit et saevo [orig: saev˘] conatur dente pudenda
Perdere, ne virides sic mas adolescat in annos,

Vide plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 16. Vesci onagris Veteres consuevisse, addit Salmas. Et quidem ante Maecenates apud Romanos onagri tantum edebantur, non etiam qorum pulli. Primus Maecenas epulas instruxit pullis asinarum, qui tum praeferebantur onagris. Post eum, non in tam magna commendatione esse coeperunt, quam fuerant prius, edebantur tamen adhuc. Lalisionum vero oriente usu (qui sunt onagrorum pulli adhunc lactentes) celerrime id genus defecit et in totum a mensis recessit, uti loquitur Plin. ubi de onagris, apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 338. etc. Addam saltem, in ungulis pedumque ictu vim Onagri sitam, ex Amm. Marcellin. l. we. Asini feri, cum venatibus agitantur, ita lapides post terga calcitrando emittunt, ut persorent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant. Unde de onagro. Phile quoque in Iambis.

*foneu\s2 ga/r e)sti ka)\n pare/lqh| lakti/sas2.
Namque is necat, si calcitrans accesserit.

Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 56. et supra aliquid, voce Monoceros, it. Mulae.

ONAGER [2] prius Scorpio dictus, inter machinas militares, Vegetio memoratur l. 4. v. 22. ubi, inter alia tormentourm genera Balistam, Arietem Scorpoiumque sive Onagrum, in oppugnationibus Urbium adhiberi solitos, recenset e quibus Onager, lapides dirigebat. Forma haec: Dolabantur duo axes querni vel ilicei, curvabanturque mediocriter, ut prominere viderentur in gibas; dein in modum serratoriae machinae connectebantur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas sunes colligabantur robusti, compagem, ne dissiliret, continentes. Ab hac medietate restium ligenus stylus exurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum modulis implicabatur, ut altius tolli posset et incilinari,summitatique eius unci ferrei copulabantur, e quibus pendebat, stupea vel ferrea funda: cui ligno fulcimentum prosternebatur ingens cilicium paleis con fertum minutis, validis nexibus illiqatum et locatum super congestos sespites vel latertios aggeres. Nam muro saxeo huiusmodi moles impostias disiectabat, quidquid invenisset, subter concussione violenta [orig: violentÔ], non pondere. Quum igitur ad concertationem ventum fuisset, lapide rotundo [orig: rotund˘] fundae imposito [orig: imposit˘], quaterni altrinsecus Iuvenes repagula, quibus incorporati erant funes, explicantes, retrorsum stylum penes uncinum in clinabant: Itaque demum sublimis adstans Magister, claustrum totius operis vincula continens reserabat, malleo [orig: malle˘] forti percussum: Unde absolutus sictu volucri stylus et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquebat, quidquid incurrisset, collidens, verba sunt Amm. Marcellini l. 23. c. 4. ubi quoque addit, Tormentum, quod ex eo omnis explicatio torqueretur: Scorpinaem, quoniam aculeum desuper haberet erectum: Onagrum vero a recentioribus hanc machinam vocitatam esse, propterea quod asini feri, quum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittant, ut insequentium perforent pectora, aut perfractis ossibus capita ipsa displodant. Vinde Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 4. c. 3. etc.

ONAM fil. Soba, filii Seir Horraei, Gen. c. 36. v. 33. Fil. item Ieremeel ex Atara [orig: AtarÔ] uxore, 1. Paral. c. 2. v. 26. Latine, dolor, aut fortitudo, sive iniquitas eorum.

ONAN fil. Iudae ex Sue uxore sua, Gen. c. 38. v. 4. Latine, dolor, iniquitas, sive fortitudo.

ONASIMUS Constant. Imperat. tempribus vixisse, fuisseque Cyprius, aut Spartanus Historicus, dicitur a Suida, qui et compluria eius scripta refert, sed a oratoriam artem pertinentia, ut qui et Sophista fuerit; quemadmodum idemille auctor est. Item, scriptor viter Probi et aliorum quorundam. Vopisc. in Caro, c.7. etc. Vide et Onesimus.

ONCAE [1] portae Thebarum, Nam Onca secundum Phoenices, Minerva est, Steph. Nonnus Dionys. l. 44.

*lai/+nos2 *)otkai/hn e)leli/zeto bwmo\n *)aqh/hns2
*(/on pote *ka/dmos2 e)/deimen.

Qui de Onca plura volet, legat aureum Seldeni libellum, de diis Suris. Syntag. 2. c. 4. Mihi monuisse sufficiet, Deam bellorum Praesidem *)/otkan vocasse [orig: vocÔsse] Phoenices, a verbo. [gap: Hebrew word(s)] aggah, quod Syris est movere bellum; proinde pro Onca nonnulli *)/ogtan Ongan,


page 442, image: s0442a

vel Oggan scribunt. Hesychius: *)/ogta )/aqhna= e)n *qh/bais2. Bochart. l. 1. Chanaan c. 16. Nic. Lloydius.

ONCAE [2] civitas Arcadiae. Isacius in Lycophronem: oppid. Thebarum eidem. Et pagus Boeotiae Phavorino.

ONCAEUM parva regio Arcadiae ab Onco illic dominante, Steph.

ONCHAE vide UNCHAE.

ONCHESMUS Epiri portus, Ptolem. Santi Quaranto, Sophiano. Onchimus vocatur Straboni. Echinussam Plinii esse vult Villanovanus. Nunc Orchino Laurembergio, 12. mill. pss. a Corcyra urbe in Boream.

ONCHESTUS Boeotiae urbs, non procul a lacu Copaide, Strab. et Pausan. l. 1. et 9. Condita putatur ab Onchesto heroe Boeoto, Neptui filio, et ab eo nomen accepisse. Eius meminit Homer. in Catalogo, v. 186.

*)/otxhsto/n q' i(ero\n *posidh/i+on, a)/glaon a)/lsos2.

Ubi Schol. *to/pos2 *boiwti/as2 i(ero\s2 *poseidw=nos2. *ei)/rhtai d' a)po\ *)oxhstou= tou= *boiwtou=. Idem Homer. Hymn. 3. v. 88. lexepoi/hn, h. e. herbosum vocat. Est et palus iuxta Thebas, teste Aeliano [orig: Aelian˘], l. 12. c. 57. et fluv. apud Mycalessum, teste Polybio [orig: Polybi˘] l. 17. c. 16. Stat. l. 7. Theb. v. 272.

---- Neptunia proles
Onchesti, quos pinigeris Mycalessus: in agris, etc.

Nic. Lloyd.

ONCHEUS nomen viri, quem praelatus in praelio Colchico equus hasta [orig: hastÔ] induit, Val. Flacc. l. 6. v. 256.

ONCHOBRICE insula Arabiae Felicis, Plin.

ONCHOE urbs Phocidis, Stephan.

ONCIUM Arcadiae regiuncula, Pausan. l. 8.

ONDICAEONAE vel ONDICAEOVAE populi Galliae Celticae. Vide Andes.

ONEABATES urbs Aegypti, Stephan.

ONEAL nomen illustris in Hibernia olim Familiae, ex praefixa lit. O. et nomine Neal, conflatum, de qua vide in voce Tironi, seu Tironensis Comitat. Eandem literam O. alios quoque Hiberniae Optimates pro more gentis nominibus suis praefigere, notat Camdenus Descript. Hiberniae: an quia perfection is symbolum, ut in Scriptura sumi notatum Marco in Hierolex. De qua ut et hoc addam, praetoriae navis Bruti para/shmon fuisse, colligit ex verbis Horatii l. 1. Od. 14. v. 1.

O navis referent in mare te novi
Fluctus, o [orig: ˘] quid agis? ----

Alex. Neapolitanus Genial. Dier. l. 4. Eadem admirationis nota: unde O. dictae antiphonae 7. quae in Ecclesia Romana toto [orig: tot˘] Adventus [orig: Adventűs] Domini tempore canuntur, quod ab illa initium capiant. Statuta antiqua Canonicorum S. Quintini in Veromanduis, Vinum de pastibus, de postmeridiis, caritatibus, et de omnibus O. ante Natale debet esse vinum decens, apud Car. du Fresne Glossar. Vide plura de illa, apud Voss. de Arte Grammat. l. 1. c. 30. ubi in veterib. monumentis quadrata [orig: quadratÔ] saepe figura [orig: figurÔ] comparere addit; ut et aliquid infra, voce Ovatio.

ONEGA lacus Moscoviae peramplus, Onega Ozero, cuius pars Borealis est regni Sueciae, pars Meridionalis Russorum. Medius inter mare Album ad Septentrionem et Ladogum lacum ad occasum versus Novagradiensem et Wologdam provincias in Ladogam locum se exonerat, modiante Suerio [orig: Sueri˘] fluvio [orig: fluvi˘].

ONEJATES ex ducibus Basilii Imperator. Classem Saracenorum in Euripo vicit, circa A. C. 879. Calvis. in Chron. Zonar. tom. 3.

ONEIROCRITICE ars ex somniis divinandi, multo apud Veteres in usu fuit: quae proba, inquit Voss. si iudicium feratur de eo,quod cum somnio nexum habet naturalem; ut de hominis temperie: Improba vero, si nexus sit nullus. Fundamentum eius in mutua affectione et relatione somnii ac rei significatae positum est: quae cum duplex sit, namque aliquid vel disiuncum ac nullo cohaerens nexu naturali, vel contra; varie ea intrpetabantur, aliquando ex similitudme, aliquando ex contrario aliquid colligendo, nonnumquam ex effectu causam, nonnumquam ex causa effectum: item ex toto parzem vel vicissim etc. concludendo. Sic Pompeius ante pugnam Pharsalicam somnium habens, se Veneris Victricis templum multis spoliis exoranre, haerebat anxius: quia bifariam poterat intelligi; ut ex effectu ac consequente significaretur causa sive antecedens quid, vel ut ex causa colligeretur effectus. Prius erat, cum ex eo, quod veneris Victrisitemplum exornaret, iudicabat, victoriam fore penes se, quum post victoriam templa Deorum a victorubs exornari spoliis solerent. Posterius, cum per Venerem intellexit, Veneris propaginem, familiam Iuliam, e qua Caesar erat. Plut. in Pompeio. Dubitabat enim essetne somnium speculativum, rem ostendens, uti futuram: an allegoricum, aenigmatice futurm praenuntians, quomodo somnia distinigut Artemidorus l. 4. c. 2. Scripserunt de vanissima hac Arte multi, Apolladorus Telmissensis, Panyasis Halicarnassaeus, Alexander Myndius, Dionysius Rhodius, Hermippus, Rhilochorus, Geminus Tyrius pluresque alii. Sed exstat ex tam multis Artemidorus Ephesius seu Daldianus, qui Antonini Pii vixit temporibus. cuius opere, rem si spectes, nihil vanius: Verum utilis tamen eius lectio, ob tam multa quae admiscet, de ritibus antiquis et studio Humanitatis. Etiam exstat Graece Achmetis Arabis opus de Divinatione et somniis, iuxta disciplianm Indicam, Persicam et Aethiopicam: qui liber falso Apomasaris nomine Latine primum a Leunclavio fuit editus; sed ipse postea errorem suum in Annal. Turcicis observavit. Praeterea superest Astrampsychus, cuius et Suidas meminit. Item Nicephorus Constantinopolitanus: quorum uterque de hoc argumento Iambicis senariis quaedam reliquit. Gerh. Ioh. Vossius de Philisophia c. 5. ž. 50. et 51. De eadem Arte, iam ante Arteidorum, quoque scripsit Apollonius o(


image: s0442b

*)attaleu\s2 ut Artemidorus, eius *)oneirokritika\ citans, ait l. 1. c. 34. et l. 3. c. 28. Tertullian. etiam l. de Anima c. 46. Artemonem, Antiphonta, Stratonem, Philochorum, Epicharmum. Serapionem, Cratippum, Dionysium Rhodium, Hermippum,alios,memorans, praecipuos Epicharmum et Philochorum fuisse docet: Coeterum, inquiens, Ephicharmis etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit, Philochoro Atheniensi. Adde Fulgentium qui de Somniorum Interpret. scripsit, de quo idem Voss. de Histor. Graec. l. 3. p. 413. in Serapio. Vide quoque infra in voce Somnium.

ONELA oppid. Italiae, in ora liguriae, cum titulo Principatus, Sabaudiae Duci a Genuensibus A. c. 1672. ereptum. 10. mill. pass. ab Albinganuo in Occidentem, Album Intemelium versus, a quo 20. mill. pass. distat, 28. a Monte Regali in Meridiem. Regio olei, vini,etc. feracissima.

ONENSES Hispaniae citerioris populi. Plin. l. 3. c. 3.

ONERIS Excussio Graece *seisa/xqeia, blande dicta est lex Solonis, qua [orig: quÔ], plebi Atticae aere alieno [orig: alien˘] a divitibus oppressae consulturus, iussit ta\ u(pa/rxonta tw=n xrew=n a)nei=sqai, aes alienum quod erat remitti, et novas tabulas fieri. Quod vero factum ou)k a)pokoph=| xrew=n, a)lla\ to/kwn metrio/thti, non aeris alieni remissione; sed usurarum moderatione, volunt. Eadem [orig: EÔdem] lege et Mensurarum modum auxit, et Monetae pretium. Quippe Miam fecit C. drachmarum, quae antea erat LXXV. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] cum obaerati redderent summam numero [orig: numer˘] quidem aequalem,sed valore minorem, ipsi multum lucri faciebant, at Creditores nihil laedebantur, Plut. Solone. Eadem [orig: EÔdem] porro th=s2 proupokeime/nhs2 gh=s2 o(/rous2 a)nei=le, terrae antea oppignoratae indices sustulit. Agri nempe et domicilia, quae aero alieno [orig: alien˘] ohstricta et Danistis oppiganorata essent, a Creditoribus i(/rois2, tabellis scil. aedibus et praediis affigi solitis, ut oppignorata esse liqueret omnibus, signabantur, Harpocrat. *(/oros2. At gh=n kinei=n, temrram movere, noluit Solon, contra pauperum exspectationem, qui Legem Agrariam spe iam devorarant [orig: devorÔrant], et exemplo [orig: exempl˘] Lycurgi aequales undiquaque fortunas. Mox tamen deliniti Athenienses sacrificium, quod *seisa/xqeian, itidem nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt],fecerunt publice, Plut. Solone. Vide quoque hic [orig: hţc] passim.

ONESIAE Aquae quibusdam sunt Bagneres, oppidul. Aquitaniae, in Bigerrensi tractu, ad Aturum fluv. 4. leuc. supra Tarbam in Boream, 7. a Palo in Eurum.

ONESICRATES literator Graecus, inter Praeceptores Commodi Imperatoris apud Ael. Lamprid. c. 1.

ONESICRITUS quibusdam Aegineta, Diogenis Cynici sectator, in Alexandri comitatu fuit, qui ab eo ad Indiae sophistas missus erat: atque ex iis etiam collocutus est cum Calano, nobili philosopho; qui postea in Persiam usque Alexandrum est sectus, ac spectantibus, Macedonibus et Persis spontaneo [orig: spontane˘] ultimum diem vivicomburio [orig: vivicomburi˘] clausit. Auctor Strabo l. 15. quo [orig: qu˘] res Indicas persequitur. Meminere [orig: Meminŕre] Onesicriti praeter Strabonem, qui multa imprimis ex eo refert, etiam Plut. in Alex. (ubi et legas,fuisse philosophum ex Diogenis Cynici contubernio) Agellius l. 9. c. 4. et Qu. Curtis l 9. c. 10. Ad haec ita Lucian. de Longaevis; *)onhsi/kritos2 o( ta\ peri\ *)aleca/ndrou sugtra/yas2. Item Aelian. l. 16. de Anim. c. 30. ubi vocatur *)onhsi/kritos2 o( *)astupalai=os2. Mentionem quoque eius idem Aelian. facit l. 17. eiusdem operis, c. 6. Item Io. Tzetzes Chil. 3. Hist. 112. Et qui antiqua [orig: antiquÔ] magis fide est, Arrian. l. 6. ubi haec legas: *th=s2 de\ au)tou= new\s2 kubernh/ths2 *)onhsi/kritos2, o(\s2 e)n th=| cugtrafh=|, h(/n ti a u(pe\r *)aleca/ndrou cune/grafe, kai\ tou=to e)yeu/sato, nau/arxon e(auto\n ei)=nai gra/yas2, xubernh/thn o)/nta. Sed non in eo solum fefellit, nam in multis eius fides suspecta fuit. Neque tamen vulgaris navis guberator fuit, sed regiae, quod ipse agnoscit Arrian. l. 7. ubi vocatur kubernh/ths2 th=s2 new\s2 th=s2 basilikh=s2. De stylo eius ita censet Suidas, Xenophontem sibi imitandum proposuisse,sed elegantiam eius assequi mimine potuisse. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 10. etc. cui seu Aeginensis seu Astypalaeensis fuit, de Sectis Philos. c. 17. ž. 5. Alexandri M. res fabulose scripsit, ut docet A. Gellius l. 9. c. 4. de facibus librorum venalium. Brundusii sibi oblatis, loquens: Frant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni: res inauditae, incredulae; Scriptores veteres non parvae auctoritatis, Ariosteas Proconnesius, et Isigorus Nicaeensis, et Ctesius et esicritus et Polystephanus et Hegesias, etc.

ONESILAUS ab Amathusiis, in Insul. Cypro cultus, memoratur Athenagorae in Legat. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 21.

ONESIMUS [1] Cyprius, seu Spartiata, tempore Constantini M. scripsit de Rhetorica, de statuum differentia [orig: differentiÔ], Praeexercitationes, Declamationes, et alia, Suidas. Item Philemonis servus, vide Epist. Pauli ad Philemon. Episcopus dein Ephesi, et Martyr, sub Traiano, lapidibus Romae obrutus, quo a Proconsule invitatus venerat. Ignat. Epist. ad Ephes. Baron. in Annal.

ONESIMUS [2] Historicus, Scriptor vitae Probi, laudatur Vopisco in Bonoso, c. 14. item in Proculo c. 13. et Carino c. 17. Idem diligentissime eum Probi vitam scripsisse, ait in Caro. c. 7.

ONESIPHORUS vir quidam fidelis, 2. Timoth. c. 1. v. 16.

ONETORIDES Atheniensis ex illis ducibus, qui cum noctu in urbem quadringentos et viginti armatos, ad liberandas Demetrii praesidio [orig: praesidi˘] Athenas, et intrficiendum praefectum Heraclidem. introduxissent,consilio [orig: consili˘] per Hieroclem Carem prodito [orig: prodit˘] interfecti sunt ipsi, Polyaen. l. 5. c. 17.

ONEVATHA Phoeniciae urbs, Liber. Notit.

ONIABATHES urbs Aegypti, Stephan.

ONIAS [1] I. summus sacerdos apud Iudaeos, post Iaddum, sub Ptolomaeo Lagi fil. Praefuit ann. 14. successit Simeon Iustus.

ONIAS [2] II. fil. huius.quod tributum Ptolemaeo Euergiti negasset [orig: negÔsset]. pene exitii causa populo suo fuit. Pater Simeonis 2. cui successit filius,

ONIAS [3] III. sub quo Heliodori historia contigit. In Aegyptum fugere coactus, templum ibi Hierosolymitano simile condidisse


image: s0443a

dicitur, quod ad Vespasiani usque tempora duravit. Ab Antiocho Epiphane Sacerdotio [orig: Sacerdoti˘] motus, Iasonem fratrem successorem habuit; qui dignitatem pecunia [orig: pecuniÔ] emerat; occisus A. C. 3882. Vide 1. Machab. c. 12. v. 7. Torniel. Salian. Spond. in Annal. V. T.

ONII montes Achaiae, haud longe ab Isthmo Corinthiaco: extensi usque ad Boeotiam. Urbs Heliopolitis Nomi in Aegypto, apud Ptolemaeum. *)/onioi populi et Onii Regio, ibidem. Iosepho l. 14. Iud. Ant. c. 14. et l. 1. Bell. Iud. c. 7. Onion, civitas est,in hoc eodem tractu Heliopolitano, apud eundem Iosephum l. 7. Halos. ad finem fere, quam 80. stadiis a memphi abesse scribit. Ab Onia pontifice Iudaeorum exstructas, scribit Euseb. in Chron. Idem cum Oniae regione Egesippi.

ONINGIS urbs Vandalitiae, inter Cordubam ad Occasum et Acci ad Ortum, a Scipione Africano excisa, Liv. nunc urbs praeclara Iaen, Morali.

ONISA Cretica insula parva, contra Ithacum promontor. et oppid.

ONIUM locus in Peloponneso, Polyaen. l. 2. c. 3. com. 3. et 9. Sic quoque Thucydidi l. 2. c. 52. et Xenophonti, l. 6. Graec. et 7. ubi circa Corinth. videtur. ubi Onii, nempe montes. Circa Onium, vel Oneum, oppid. Cenchreis proximum, pugnatum esse intur Thebanos et Lacedaemonis Xenoph. testatur.

ONKELOS [1] Rabbinus, auctor paraphraseos Chaldaicae Pentateuchi: floruit ante Christum natum. Proin male confunditur, cum Aquila Pontico, qui Graecus erat, et post Christum viguit. Peturs Galat. l. 1. c. 3. Torniel. etc. Vorstio vero, recentionis aevi hunc commentatorem fuisse, inde videtur, quia nec Origenes, nec Hieronymus, ambo versatissimi in Lingua Hebraea et Chaldaica, neque ullus Veterum huius Onkelosi meminit, cuius tamen non exiguus poterat esse usus, in redarguendo quandoque Iudaeos, ad Chronol. Rabbi Ganz.

ONKELOS [2] proselytus, necromantiae ope patruum suum Titum Imperator. evocarre [orig: evocÔrre] traditur Magistris, vide Rabbi Ganz. Chronol. ad Ann. 840.

ONNA emporium Arabiae Felicis Stephan.

ONO Latine, dolor, fortitudo, seu iniquitas eius, civitas in tribu Beniamin, quam aedificavit Samad, fil. Elphaal, 1. Paral. c. 8. v. 12. Item vallis, esdr. c. 2. v. 36. Nehem. c. 6. v. 12.

ONOBA civitas inter sacrum promontor. et Herculeas columnas, Plin. l. 3. c. 1. Mela l. 3. c. 1. Strab. l. 3. vide sis ibi Casaubon. et Bochart. de Phone. Colon. l. 1. c. 34. et Voss. ad Melam, p. 226.

ONOBALA amnis Siciliae, de quo sic Vir magnus, de Phoen. Colon. l. 1. c. 28. Prope Tauromenium, inquit, est amnis Tauromenius. quem Appianus appellat Onobalem: *pare/plei, inquit, to\n potamo\n to\n *)onoba/lan, kai\ to\ i(ero\n to\ *)afrodi/sion, kai\ w(rmtsato ei)s2 th\n *)arxhge/thn, a)ciw=n to\n *qeo\n w(s2 xa/raka qhso/menos2 entau=qa, kai\ a)popeipa/swn tou= *tauromenei/ou. Veneris fanum intelligit, de quo in Vaticana [orig: VaticanÔ] Proverbiorum appendice, ex emendatione Cluverii: *ge/r)r(a *naciaka\, *ge/r)r(a *sikeloi( le/gousi ta\ a)ndrw=a kai\ gunaikei=a ai)doi=a. *)=hn de\ e)n *sikelikh=| *na/cw| te*menos2 e)piqala/ssion *)afrodi/ths2, e)n w/| mega/la ai)doi=a a)ne/keito. Naxus hic [orig: hţc] idem est, quod Tauromenium. quam condiderunt, quie Naxiis erant reliqui. Unde Plin. l. 3. c. 8. Colonia Taurominium quae antea Naxos. Et Solin. c. 11. Colonia Tauromenia, quam prisci Naxum vocabant. Itaque in his Nonii: Et sunt gerrae fascini, qui sic in Naxo insula Veneris ab incolis appellantur: errore manifesto [orig: manifest˘] Naxo insulae, uni Cycladum, id tribuitur, quod Naxi Siculae proprium erat. Nam, praeter Proverbiorum auctorem, quem ci avimus, Hesychius etiam, et Phavorinus, et auctor Etymologi, *ge/r)r(a para\ *sikeloi=s2 dici scribunt, ta\ gunaikei=a, kai\ a)ndrei=a ai)doi=a. Nisi quod Etymologus solum habet, ta\ gunaikei=a, atque hinc colligere est, cur Tauromenius amnis alio nomine vocetur Onobalas, nempe propter ai)doi=a, et fascina, quae pendebant a templo Veneris ad illus ostium exstructo. Arabice enim hodieque [gap: Hebrew word(s)] Onbala, muliebre pudendum est, vel, ut pressius loquar, id ipsum quod Samiis nu/mfh, aliis kleitori\s2 et mu/rton. Bochyrt. Nic. Lloyd.

ONOBALISTURIA Hispaniae urbs. Vide Ossobona.

ONOBRASATES popul. Galliae Aquitanica, Plin. l. 4. c. 19.

ONOCENTAURUS animal ex asino et homine mixtum, memoratur Nonno Dionysiac. l. 14. v. 193. et Aelinao de Animal. l. 17. c. 9. Crateti Pergameno, ex Pythagora, describitur, ut verum animal; cui humanum os, collum item et pectus, humeri, brachia, manus; muliebres mammae et comae: dorsum, latera, venter et posteriores pedes asini. Eidem tribuit colorem cinericium, circa ilia subalidum. currentique pedum vicem manus praestare, aminum autem habere indocilem, adeo ut captum prae inedia perire malit, adiungit. Phile quoque in Imbis ad Michaelem Imperatorem ita describere animal hoc videtur, quasi viderit au)to/pths2, c. 40. Sed et in convivio VII. Sapientum, apud Periandrum, exhibitum esse Centaurum recens editum, narrat Diocles, apud Plut. in Sympos. Imo ex ipsa Scriptura, id genus animalium dari, probare conatur Hieronym. contra Vigilantium sub initium siatim. Esaiae enim c. 13. v. 22. Graeci habent, *)onoke/ntauroi e)kei= katoikh/sousi. Et rursus c. 34. v. 11. *)onoke/ntauroi enoikh/sousin e)n au)th=|; et v. 14. sunanth/sousin daimo/nia o)noxentau/rois2: ubi Vulgatus habet, Occurrent daemonia onocentauris etc. Philes versus sic habent, c. 40. cit.

*)anqrwpo/morfon ei)=don, *)inde\, qhri/on,
Vidi, Inde, forma praeditam humana [orig: humanÔ] feram etc.

Et paulo post,

*pro/swpon a)ndro\s2 ei)=don, *)ide\, kai\ ko/mhn,
*kai\ ste/rna, kai\ tra/xhlon a)/xris2 i)cu/os2,
*kai\ xei=ras2 au)ta\s2 a)ndrika\s2, kai\ daktu/lous2,
*)/epeita mazou\s2, w(s2 gunaiko\s2 h)rme/nous2.


page 443, image: s0443b

*(ra/xis2 de\ kai\ pleura\, lapa/rai, gasth\r, po/des2,
*kaqaro\n o)/non tin' o)rganou=si th\n qe/an.
Mihi virilis, Inde, vultus et comae,
Pectusque visum est, atque collum ad illa:
Vidi, et viriles huic manus, digitos quoque
Mammasque ad instar feminarum pendulas.
Merum seil Asinum reliqua spectandum exhibent,
Dorsum, latusque, venter, addomen,pedes.

Verum, quod de Centauris et Hippocentauris supra, idem de Onocentauris sentiendum. Ncc Indica haec onocentuarus quam Phile ex Aeliano et Aelianus ex Cratete Mysio et Crates ex Pythagor describunt, quidquam ex vero trahic, cum tale animal in india nemo alius observarit [orig: observÔrit] et unius Pythagorae fide nitatur: non magni illius, ut cuius aevo [orig: aev˘] India Graecis prorsus ignota erat; sed alterius recentioris, quem de Mari Rubro scripsisse, Athenaeus memorat l. 5. c. ult. et. l. 14. c. 3. Neque vero ex se luquitur Phile, sed per prosopopoeiam alium inducit, hanc feram Indo homini describentem, ut ab ipso, quodnam sit ferae genus, doceatur. In Versionibus etiam Graeca et Vulgata, Onocentauri nomen non pro animali sumitur; sed pro daemonum spectirs et larvis. Esaiae c. 13. et 34. Unde recte Theodoretus, *kalei=, inquit, o)nokentau/rous2, a(\s2 oi( palaioi\ me\n e)mpou/sas2, oi( de\ nu=n o)noskeli/das2 prosagoreu/ousi. Vocat Onocentauros, quas venteres Empusas, et qui nunc vivunt, onoscelidas appellant. Bis occurrunt pro [gap: Hebrew] , semel pro [gap: Hebrew] nocturno daemone illo, de quo vide supra in voce Lilith. Ideo persuafum Veterib. Onocentauros esse daemonis genus ka/qulon kai\ skoteino/n, silvestre et tenebrosum: quam in rem plura suggerit Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 10.

ONOCHOMUS fluv. Thessaliae in Peneum influens, ab exercitu Xerxis bibendo exsiccatus, Herodot, et Plin. l. 4. c. 8.

ONOCHRINUM Lazio Kew. oppid. seu pagus nunc Pannoniae inferior. ad Danubium, e regione Bononiae. Liber praefect.

ONOCROTALUS Hebraice [gap: Hebrew word(s)] chos, Graecis o)nokro/talos2, Romanis turo dictus est, a trua, quod vasis genus. Pomponius Pannuceatis,

Mulier ubi aspexit tam mirifice tutulatam truam.

Et Titinnius Setina,

Cocus magnum ahenum quando fervit, paula [orig: paulÔ] confutat trua [orig: truÔ].

Unde diminut. trulla. Nekpe truam in rostro haec avis habet, cuius formam videdere est apus Bochart. Part. poster. Hieroz. l. 2. c. 20. Hinc Sabaudi vocant gutturosam, i. e. strumosam, ab ingluvie, quae in gutture, strumae instar, prominet. Et Arabas plerique alhausal, i. e. ingluviem, ac si avis tota sit ingluvies. Sic Aeliani l. 16. c. 4. Indica avis kh/las2, otide triplo [orig: tripl˘] maior, vasto [orig: vast˘] roe, magnis cruribus, habens prhgorew=na kai\ e)kei=non me/giston, prosemferh= kwru/kw|, ing'uviem, eamque amplissimam, sacco similem: omnino est onocrotalus, qui a Graecis kh/las2 dictus est, propter kh/lhn, seu brogxokh/lhn, i. e. tumorem in gutture. Neque immerito illa ingluvies asseritur esse amplissima, cum pene amphoram aut urnam capere, nonnulli scribant. Alii Aethiopem infantulum in ea esse repertum; alii pugnum cum brachio, alii pedem cum crure usque ad genu immisisse in eam prodant, ipso [orig: ips˘] animali illaeso [orig: illaes˘]; alii tandem se pro cucullo capiti imposuisse, reliquo [orig: reliqu˘] corpore a tergo dependente. Sunt et, qui nautas Aegy ptios onocrotali rostro [orig: rostr˘] sentinam exhaurire scribant: Et Plain. l. 10. c. 47. faucibus ipsis inesse alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerere, mira ut sit capacitas. Mos perfecta [orig: perfectÔ] rapina [orig: rapinÔ], sensim inde in os reddita in veram (alii in inferam ) alvum ruminantis modo [orig: mod˘] referre. Unde est, quod Arabs Poeta de hoc ave ai)nigmatizo/menos2. Quaenam avis est, quaerit, quae ingenio [orig: ingeni˘] suo [orig: su˘] apparet hominibus mirabilis. Rostrum illi pro ventre esto et oculus in cauda: i. e. post ventrem illum, quem in orstro habet. Ab hoc igitur sive ventre, sive sacco aut trua, quae ab inferiore rostri parte dependet, ab hebraeis dicta avis tou= [gap: Hebrew word(s)] chos, i. e. vasis seu poculi: cui coniecturae non parum favet in Psalmo 102. v. 7. locus, ubi dicitur, Smilis factus sum pelicano deserti et fui, ut chos (onocrotalus) solitudinum. Ita enim hae duae aves affins sunt, ut etiam doctissimi eas saepissme sumant promiscue; in quibus Oppianus in Ixeuticis: ubi peleki/nw|, i. e. pelicano, tribuiter, ko/lpos2 i. e. sinus quidam, ante pectus dependens, in quem cibum omnem aliquantisper recondit. Porro, Onocrotalus, in esertis locis habitare amat, Hieronym. in Esai. c. 34. v. 11. et duo eius genera sunt, aliud aquatile, aliud solitudinis. Idem in Sophoniam c. 2. v. 14. Proinde Damir c. albugia, seu de Onocrotalo, sect. de eius esu, licitum qudem esse concludit, non tamen vi regulae generalis, quae Mahumetanis concedit omnium avium aquaticarum esum, Quia currit haec ratio in iis avibus, quae in aquis semper manent: at haec avis modo in aqua degit, modo ab ea divellitur, ut secedat videl. in intimam solitudinem. Vocem quod attinet avis huius, maestum illa aliquid ac horribile habet. Aelian. d. l. fqe/gma de\ e)/xei kai\ ma/la a)phxe/s2, Vocem habet valde absonam. Graecis dictus est o)nokro/talos2, quasi rudat instar asini: et nonullis Arabum, camelus aquae, quasi blateret in cameli modum. Hic Albertus; Quasi cornu sonans horribilem vocem emittit; et Olaus, Magnum clamorem edit instar botauri avis, i. e. ardeae stellaris, quae voce sua [orig: suÔ] tauri mugitum initatur. Reperitur ea circa Syriae Antiochiam et Palaestinae Gazam, ac in Aegypto frequens est. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 20.

ONOGORIS Colchidis urbs, sic dicta, ut refert Agathias, ab Hunnis, qui et Onogori vocabantur, ibidem praelio [orig: praeli˘] victis.

ONOGUNDURI vide Bulgari.

ONOLDIUM seu ON et ANSPACHIUM, oppid. Franconiae cum Castro, sub proprio Marchione, e familia Brandeburg. ad amnem cognominem 6. milliar. German. a Norimberga in Ortum, 10. a Bamberga in Meridiem. Hinc Marchionatus Onoldinus, cuius familiae origo arcessenda est, a Iohanne Georgio Electore


page 444, image: s0444a

Brandeburg. filio Ioachimi 2. communi patre omnium hodie ex gente hac Sereniss. superstitum. Huius fil. tertius Ioachimus Ernestus, A. C. 1603. nactus est ditionem Anspacensem, seu Onoldsbacensem, in Francola: in Belgico, et Alfatico bello A. C. 1610. fortitudinis variis speciminibus editis inclitus. Bello [orig: Bell˘] vero Palationo [orig: Palation˘], quo [orig: qu˘] A. C. 1620. castra duci Bavariae opposita habuit, a Spinola mox tanta [orig: tantÔ] dexteritate et fortuna [orig: fortunÔ] elusus est, ut apud suos fidemamitteret, quasi causam Unionis, cuius dux erat, parum fideliter administraret. Obiit A. C. 1625. pater Friderici, qui praelio Norlingensi periit: Christiani, qui Blaesis mortuus est et Alberti, qui natus A. C. 1620. Ioh. Fridericum genuit, Spener. Sylloge Geneal. Historica. Vide et hic [orig: hţc] infra.

ONOLDSBACUM vulgo ANSPACH, seu ONOLDSBACH, castrum Germaniae,in Franconia, cum ditione adiacente, sub proprio Marchione, ex Familia Brandeburgica. Vide in voce Onoldium. Lineae auctor Ioachimus fuit Ernestus, Ioh. Georgii Electoris Brandeburg. ex Elisabetha Anhaltina, fil. qui decessit A. C. 1625. Pater ex Sophia Solmensi (filia Ioh. Georgii Comitis Solmensis in Laubach ) Sophiae (quae nata A. C. 1614. Erdammo Augusto Marchioni Brandeburgico nupsit, defuncta A. C. 1646.) Friderici (qui natus 1616. obiit A. C. 1634.) Alberti (nati et denati 1617.) Alberti (qui natus A. C. 1620. primis nuptiis sibi iunxit Luisam Henricam wirtenbergicam; secundis Margaretam Sophiam Oetingensem; tertiis Christianam Badensem: mortuus A. C. 1667. et Christiani (nati 1623. denati 1633.) qui omnes Marchiones Brandeburgici etc. lineae Anspacensis seu Onolsbacensis, German. in Anspach seu Onoldsbach. E quibus Albertus ex primo matrimonio habuit filias tres, Sophiam Elisabetham (natam ac denatam 1643.) Albertiam Luisam (natam 1646.) et Sophiam Amaliam (natam ac denatem 1649.) Ex secundo, filoios duos Iohannem fridericu, et Albertum Ernestum, quorum hic fatis concessit A. C. 1674. ut et filiam, Luisam Sophiam (natam A. C. 1652.) Ex tertio. quod ultra sesquiannum vix duravit, nulla [orig: nullÔ] prole suscepta [orig: susceptÔ]. Successit itaque Patri Iohannes Fridericus, et ex Iohanna Elisabetha (Friderici Marth. Badensis filia) quam in torum feliciter adscivit A. C. 1672. Albertum Fridericum genuit A. C. 1674. Vide Phil. Iac. Spenerum Syllog. Geneal. Histor. in Fatnil. Zollerio Brandeborg. et Theatro Nobilit. Europ. Part. I. p. 126. et Part. 2. p. 105.

ONOMACRITUS [1] sortilegus Atheniensis, Musaei socius, ab Hipparcho Athenis expulsus Herod. in Polyhymn. Onomarcritum, Atheniensium vatem, Clem. Alexandr. l. 1. Stromat. ait vixisse circa Olympiadem 50. Sed verisimlius est, eum scripisse 60. Nam addit, claruisse tempore principatus [orig: principatűs] Pisitratidarum. Atque Pisistratus, qui ter tyrannidem invasit, primo eam obtinuit Olymp. 55. An. 1. obiit autem Olymp. 63. An. ult. Huius Onomacriti poemata sunt ea, quae Orphei dicebantur; Item xrhsmoi\, sive responsa, quae Musaeo adscribebantur: Vide Suid. et Voss. Poet. Graec. p. 23. et.29. Nic. Lloydius.

ONOMACRITUS [2] Locrus, legum Scriptor, in Cretam, iussu divino [orig: divin˘], peregrinationem suscipit. Vide Arstot. l. 2. Polit. fin.

ONOMARCHUS Philomeli frater, (apud Diodor. Sic. l. 16. f. 540.) fil. Euthycratis, Aristot. l. 5. Pol. c. 4. Phocensium dux in locum Philomeli subrogatus, caesus in Thessalia [orig: ThessaliÔ] a Philippo Macedone, suspenso [orig: suspens˘] cadavere, poenas dedit sacrilegii in Delphos commissi Olympiadis centesimae sextae An. 4.

ONOMASTORIDES secundus e Legatis a Lacedaemoniis, ad Darium, spreta [orig: spretÔ] Alexandri amicitia [orig: amicitiÔ] missus, prodita [orig: proditÔ] Damasco [orig: Damasc˘], in Parmenionis venit potestatem, Curt. l. 3. c. 13.

ONOMASTUS libertus Othonis, sceleri corrumpendorum Praetorianorum militum a Patrono praefectus, Tacit. Hist. l. 1. c. 25.

ONOMATHEOPOLIS Hispan. Nombre de Dios, oppid. recens Americae, in ssthmo, 25. leuc. a Panama urbe in boream, nunc semidirtum, incolis Portum Belum ad Occasum translatis.

ONONYCHITES Graece o)nonuxi/ths2, quisi asininis unguibus, a Gentilibus blaspheme vocatus est Christianorum Deus, uti docet Tertullian. in Apolog. c. 16. occasione impietatis ex Tacito dexumpta [orig: dexumptÔ]. Hist. l. 5. c. 4. qua de re vide quae supra diximus de Asini qureo capite, ut et in voce Anchialus.

ONOPHAS [1] secundum Ctesiam, unus e septem Persis, qui contra Magum Smerdin, Cyri filium se simulantem et regnum occupantem, coniuriavit.

ONOPHAS [2] quoque fuit mille navium classi, in expeditione Xerxis, praefectus.

ONOPHRIUS usque adeo solitudinis erat amator, ut Ann. 60. hominem non videret,unde agrestis adeo factus est, ut superiore corporis parte totus et barba [orig: barbÔ] et capillis tegeretur, pudendis arborum cortice, et foliis coopertis. Vixit Ann. 70. herbis, et baccis silvestribus contentus. Vide quoque Onuphrius.

ONOR urbs Indiae intra Gangem, regni cognominis caput, in Canara, et ora Ocenai Malabarici. Ponaram Malabaris. Cum portu capaci et arce satis valida, sub Lusitanis, 18. leuc. Hispanic. a Goa in Meridiem. Regnum autem Onorum subest Regi Baticalae, estque parvum, versus oram littoralem extensum.

ONOS Commodo Imperatoris carissimus, ab eo ditatus et Herculis Rustici sacerdotio praefectus, apud Lamprid. c. 10.

ONOSARTA Syriae Primae urbs, ex Concilio Chalced.

ONOSTATICA seu Ergatostatica, pars Statices, vide infra Statice.

ONTARIUS vulgo ONTARIO seu Lacus S. Ludovici, alcus Novae Franciae, versus Occidentem.

ONTHYRION urbs Thessaliae iuxta Arnen. Steph.

ONUGATHOS i. e. Asini maxilla, promuntor. Laconicae in Peloponneso, inter ostia Eurotae fluv. et Maleam promuntor. Capo Xili, Nigro dicitur.