December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 436, image: s0436a

OLYCA urbs Macedoniae, Steph. in Theopompo.

OLYCRAE urbs circa Naupactum. Hodie non exstat.

OLYMPE urbs Illyriae.

OLYMPENA urbs Mysiae circa Olympum, Plin. l. 5. c. 32.

OLYMPEUM Locus in Delo insula, Athenae novae Hadrianae vocatae, ab Atheniensibus. Steph. Harum meminit quoque vetus Lapis Mediolani. Olympeum etiam locus circa Syracusas videtur, apud Thucydid. l. 6. 35 7. Diodor. Sic. l. 16. f. 546.

OLYMPIA [1] Fulvia Morata Ferrariensis, Graecam et Latinam literaturam publice docuit in Germania, sicut in Italia Cassandra Fidelis. Eius Epitaphium tale: Olympiae Fulviae Moratae, forma [orig: formÔ] quondam mulieri, ingenio [orig: ingeni˘] homine maiori, animo [orig: anim˘] quo [orig: qu˘] solo [orig: sol˘] Christum caperet, sperneret mundum totum. Opera eius Caelius Sec. Curio edidit, in quibus carmina occurrunt Graeca et Latina magni pretii. Vide Iac. Phil. Thomam Elog. Melch. Adami Vit. Philos. Bezam Iconibus et supra Morata.

OLYMPIA [2] urbs inter Ossam, et Olympiam montem non procul ab Elide et Pisa, civitatibus Graeciae, ubi erat templum Iovis Olympii, vel Olympici, mercatu, et celebritate illa [orig: illÔ] quinquennali ludorum Olympicorum nobilis, Strabo l. 8. Arpina olim dicebatur, ut Nicanor scribit, a matre Oenomai. Stephanus etiam Pisam prius vocatam tradit. Hodie Langanico dici scribit Castaldus, Stauri Nigro. Baudrando urbs Elidis, nunc Langanico, in provinc. Belvedere, inter Elidem in Circium et Spartam in Eurum.

OLYMPIA [3] orum, ludi ab Hercule instituti, in honrem Iovis, A. M. 2836. ante restaurationem ab Iphiro factam, An. 442. circa Olympiam Eleae regionis urbem a qua [orig: quÔ] et nomen habent. Hercules enim, Augea [orig: AugeÔ] Elidis rege superato [orig: superat˘], eiusque stabulo [orig: stabul˘] repurato [orig: repurat˘], in campis Olympiae vicinis, iuxta Alpheum fluv. sacrum certamen instituit, quod quinto [orig: quint˘] quoque [orig: qu˘que] anno [orig: ann˘], vel, ut Lycophronis interpres asserit, quinquagesimo [orig: quinquagesim˘] mense, celebraretur: idque eo [orig: ] consilio [orig: consili˘], ut, in illo certamine, Graeciae iuventus sese pentathlo, seu quinvertio [orig: quinverti˘] exerceret: caestibus scil. cursu, saltu, disco [orig: disc˘], et palaestra [orig: palaestrÔ]: iisque velut meditationibus vero certamini praeluderet. Fuerunt autem et Quin quennalia, et per quinque dies celebrabantur, quod quinque fratres essent, Hercules, Peonaeus, Epimedcs, Iasius et Ida. Victor, qui Olympionices vocabatur, et qualem esse, uti Cicer. pro L. Flacco refert, apud Graecos iudicabatur, prope esse maius et gloriosius, quam Romae triumphasse [orig: triumphÔsse], oleastro [orig: oleastr˘], vel, ut Aristoteli placet, olea [orig: oleÔ], quae Callistephanos dicta fuit, coronabatur; tantum que honoris ei habebatur, ut non per portas urbis, sed per ruinas murorum, sublimis in curru in patriam reveheretur. Hinc Olympiacus. Virg. Georg. l. 3. v. 49.

Si quis Olympiacae miratus praemia palmae,
Pascit equos ------ ----?

Item Olympicus. Fuit apud Megarenses Iovis Olympii, seu Olympici celebris et Lucus et templum, in quo proditum est, ipsius Iovis Olympii simulacrum fuisse non affabre elaboratum, cuius pro/swpon, i. e. os seu facies ebore auroque [orig: aur˘que] constabat, reliquum vero corpus luto [orig: lut˘] et gypso [orig: gyps˘], opus Theocosmi Megarensis, adiutore Phidia [orig: PhidiÔ]. Supra Iovis caput Horae erant, et Parcae, uni enim Iovi fata parore [orig: par˘re] notissimum est, eundemque tempus, ubi opus sit, distribuere. Sane et in conviviis primum poculum, seu primus crater, Iovi Olympio et Diis Olympiis sacer erat. Horat. l. 1. Carm. Od. 1. v. 3.

Sunt quos curriculo [orig: curricul˘] pulverem Olympicum
Collegisse iuvat. ------ ------

Lucian. in Harmonide, tw=n mega/lwn *)olumpi/wn meminit, ubi ta\ mega/la non pare/lkei, sed eo quod in pluribus locis Graeciae certamina sacra celebrabantur sub Olympiorum nomine, ideo dixit Olympia magna, ad differentiam eorum, quaeminus celebria erant. Intelligit igitur Olympia magna, quae Pisae ad Alpheum celebrabantur, quae et antiquissima a Pelope et Hercule erant, et celeberrima non solum in tota [orig: totÔ] Hellade, sed etiam, Italia [orig: ItaliÔ], Sicilia [orig: SiciliÔ], Asia [orig: AsiÔ], Aegypto [orig: Aegypt˘], Syria [orig: SyriÔ], Cyrenaica [orig: CyrenaicÔ], concurrentibus ad spectaculum et athletas et quadrigas eo mittentibus: In his Choraebum primum victorem refert Athenaeus. Minora vero Olympia erant, quae celebrabantur Dio Macedoniae, ab Archelao rege instituta; quod nos docet Demosthenis Scholiastes, ad Orat. peri\ parapresbei/as2, his verbis: *ta\ *)olu/mpia de\ prw=tos2 *)arxe/laos2 e)n *di/w| th=s2 *makedoni/as2, kate/deicen, h)/geto de\ e)p' enne/a, w\s2 fhsi\n, h(me/ras2 i)sari/qmous2 tai=s2 *mou/sais2. Eodem [orig: E˘dem] nomine erant etiam Athenis, ut docet Pindari Scholiastes ad Olymp. 7. ad haec verba: *karnaai=s2 e)n *)aqa/nais2. Sic enim commentatur: *ei)/h d' a)\n h)/toi *panaqhnai=a h)\ ta\ *(hra/kleia, h)\ ta\ *)olu/mpia, etc. Vetus inscriptio Romana, de qua Ios. Scaliger, l. de Emend. Temp. 5. p. 476. Olympia etiam post Pantathenaea recenset, et Hesych. *)olu/mpia o( *)aqh/nh|sin a)/gwn. Item alia Olympia, quae Smyrnae, et alia, quae Pergami, et alia Alexandriae, quorum mentionem fieri in Pandectis asserit idem Scaliger. Respectu igitur horum omnium certaminum, quae sub nomine Olympiorum diversis locis celebrabantur, dicta sunt Olympea magna ea, quae Pisae committebantur. Originem Olympiorum lege apud Pausan. l. 5. Honorem eius quod attinet Pind. Od. 1. Olymp. ait, hoc certamen excellere inter reliqua, non aliter atque inter Elementa aqua excellit, inter opes aurum, Sol inter sidera: additque nihil se excellentius cantaturum, *mhd' *)olumpi/as2 a)gw=na fe/rteron au)da/somen. Olympionicarum vero quatuor praemia fuere [orig: fuŕre], quae Ludovicus de La Cerda recenset, ad praedictum Virgilii locum. Primo Corona ex Oleastro, Archias, qui uncio [orig: unci˘] versu praemia certaminum quatuor ita inclusit:

*)=aqla de\ tw=, ko/tinos2, mh=la, se/la, se/lina, pi/tus2.

Ubi ko/tinos2 Olympicos ludos respicit, et Oleaster significatur. Aristophanes in Pluto, praecedente mentione Olympici certaminis, ita ait:

*tw=n *)aqlhtw=n tou\s2 nikw=ntas2 stefanw/sas2 koti/nou stefai/w|.



image: s0436b

Philo in l. o(/ti pa=s2 spoud' *)eleuq. *(upe\r koti/nwn, kai\ seli/nwn, eu)kleh\s2 a)gwnistai=s2 h( teleuth/. Nazianzenus loquens cum S. Cypriano Oration. 18. *tou=to/ soi kai\ tw=n lo/gwn ge/ras2, kai\ th=s2 a)qlhse/ws2, ou) ko/tinos2 *)olu/mpios2. Ubi male Latinus Interpres vertit Olivam Olympicam. Oppianus *kunhgetikw/n quarto [orig: quart˘]:

------ *polloi=sin e)reya/menos2 koti/noisi.

Dio quoque Chrysostomus Orat. 27. nominans 4. illa praemia, unum eorum ponit ko/tinon. Stat. l. 6. Theb. v. 6.

Hunc pius Alcides Pelopi certavit honorem,
Pulvereumque fera [orig: ferÔ] crinem detorsit oliva [orig: olivÔ].

Circumfertur et Graecus versiculus,

*zhno\s2 *)olu/mpia nika=ntes2 fe/ron a)grie/laian.

Plin. in promput est l. 15. c. 4. et l. 16. c. 44. Quaedam etiam ad hanc rem observat ex Themistio Iunius l. 5. c. 21. Secundo Corona ex olea [orig: oleÔ]. Virg. Georg. l. 3. v. 21.

Ipsa caput tonse foliis ornatus olivae.
Dona feram. ---- ----

Eurip. apud Plutarch. in Alcib. Olympionicen infert di\s2 stefqe/nta e)lai/a|. Pindar. Ode 4. Olymp. Psaumidem Olympici certaminis victorem e)lai/a| stefanwqe/nta *pisa/tidi. Vide Cael. Rhodig. l. 12. c. 19. Cui adiunge Artemidorum l. 4. c. 54. qui de Olympiis loquens utrum que nominat e)/laian, et a)o/tinon. Tertio, Corona ex auro. Ideoque Pindarus Olympiam vocat, mhte/ra xrusostefa/nwn a)e/qlwn. Quarto ferebant non solum coronas in capite, sed palmam in manu. Vitruvius in praefat. l. 9. Athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores instituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam cum revertuntur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur, e reque publica [orig: publicÔ] perpetua [orig: perpetuÔ] vita [orig: vitÔ] constitutis vectigalibus fruantur. Seneca in Agamemnone, Actu 5. v. 935.

Cape hoc decorum lucliciri certaminis.
Insigne frontis, laeva [orig: laevÔ] victricem tenens
Frondem, virenti protegat ramo [orig: ram˘] caput.
Et ista donum palma Pisaei Iovis
Velamen eadem praestet, atque omen tibi.

Haec tantum inveni, si quis alia, his adiungat. Nam verba illa in Prologo Agathiae, ou) ga\r oi)=mai koti/nou ge e(/neka, kai\ seli/nou oi( *)olumpioni/kai e)n tai=s2 koni/strais2 enapedu/onto. Haec verba, inquam, novum praemium non faciunt; etiamsi apium nominetur; Nam apium praemium fuit tantum Nemeorum, sed ex dignitate Olympicorum natum, ut trium etiam reliquorum ludorum certatores Olympionicae dicerentur, et sensu isto [orig: ist˘] capiendus Agathias. Ulpianus in Demosthen. Orat. contra Leptin. insinuat praemium aliud: *(oi me\n ga\r tw=n a)gw/nwn ei)si\ stefani/tai, oi( de\ a)rguri/tai. Sed non liquidum, an Olympicorum esset pecunia, et credibile non fuisse. Nam apud Herodot. l. 8. Tigranes laudat Graecos, quod in Olympicis darent praemium, ste/fanon, a)ll' ou) xrh/mata, De La Cerda. Vide Iphitus. Item Paul. Crusium l. de Epoch. Origan. T. I. Ephemer. Scaliger. de Em. Temp. l. 1. et 5. Petav. l. 9. de doctr. et in Ration. temp. Torniel. Salian. Spond. in Annal. V. T. Langium, de Annis Christi. Ricciol. Chron. Ref. T. 1. l. 3. c. 2. etc. Nic. Lloyd.

OLYMPIAS [1] Alexandri M. mater, ex Philippo Macedonum Rege Filia Alexandri Epirotae. Ob huius superbiam maritus offensus, an ob adulterii suspicionem potius? aliam superinduxit: necis mariti causa credita; pugio enim, quo [orig: qu˘] ille a Pausania confossus fuit, Myrtales nomen, quo [orig: qu˘] illa in puellari aetate usa fuerat, habuit inscriptum. Alexandrum divinitatem affectantem risit: post huius obitum, occisis Aridaeo [orig: Aridae˘], Eurydice, Nicanore plurimisque aliis Macedonum nobilissimis, saeva: tandem in Cassandri potestatem Pydni redacta, et occisa est. Curt. Iustin. Plutarchus, in Alexandro. Item venti nomen, Plin. l. 2. c. 47.

OLYMPIAS [2] vidua sancta et Diaconissa Ecclesiae Constantinopolitanae, tempore Chrysostomi. Filia Comit. Anisii, neptis Praefecti Ablavii, qui celebris admodum fuit sub Constantino M. Nebridio nupta, celeberrimos Orientis Episcopos invitavit, a Greg. Nazianzeno absente insigni epithalamio [orig: epithalami˘] exornata. Marito [orig: Marit˘] mortuo [orig: mortu˘], cum maximas possideret opes, Elpidii, Theodosii cognati nuptias ambita recusavit. illas in pauperes et Ecclesiae usum liberaliter erogans. Obiit in exilio, cum et Chrysostomus pulsus esset. Pallad. Laus. Hist. c. 42. et de vit. Christ. Sozom. l. 8. Baron. in Annal.

OLYMPIAS [3] spatium quinque seu quatuor potius an norum. Vide Scaliger. l. 2. Auson. Lection. c. 23. et l. de Emend. Temp. Seneca in Hercule Insano, v. 839.

Quantus Eleum coit ad Tonanten,
Quinta cum Sacrum revocavit aestas.

Ubi Farnabius, Quarto [orig: Quart˘] quidem expleto [orig: explet˘] anno [orig: ann˘], quinto [orig: quint˘] ineunte; neque enim Olympias, aut lustrum quinque absolutos annos complectitur. Ibi etiam pro coit alii ruit malunt. Sane Ovid. l. 1. de Art. Am. v. 97.

Sic ruit ad celebres cultissima Femina ludos.

Censorinus de die Nat. c. 18. Sed horum omnium *pentaethri/das2 maxime notandis temporibus Graeci observant, i. e. quaternum annorum circuitus, quas vocant Olympiadas. Hoc esse verum spatium Olympiadis, videre est apud Dionys. Halicarn. l. 1. Rom Antiq. p. 61. Nam centum viginti annos, triginta Olympiadas facere, diserte memorat. Vide Africanum citatum ab Eusebio, l. 10. praep. Evang. p. 286. D. Cyrillum Catech. 12. quique illum locum in sua collectanea retulit, Suidam in *)olumpi/as2. Isidor. l. 5. c. 37. Solin. c. 1. Quia vero hoc temporis spatium etiam pentaethri\s2 dicitur, ideo Poetae pro solido quinquennio accepere [orig: accepŕre], Ovid. Pont. l. 4. Eleg. 6. v. 5.

In Scythia [orig: ScythiÔ] nobis quinquennis Olympias acta est,
Iam tempus lustri transit in alterius.

Nic. Lloydius. Idem Clar. docet Gronovius, qui Olympiadem et


image: s0437a

Graecis et Latinis dictam esse pro tempore quinquenii, quum revera tantum modo quatuor annos complecteretur, ait. Sic contra, quinque anni pro Olympiade; Senec. loc. cit.

Quinta cum sacrum revocavit aestas.

Nimirum idem annus quintus prioris, et primus incipentis Olympiadis fuit. Sic notum ex instituto Caesaris, quartum quemque annum bissextilem esse. Id lustrum dicit Ovidius, l. 3. Fast. v. 165. quae vox Romanis proprie quinque annos solidos significat, sine respectu praecedentis lustri,

Hic anni modus est, in lustrum accedere debet,
Quo consummetur partibus una dies.

Ubi in lustrum, est in quinque annos, in quintum quemque annum, revera autem quartus est. Vide Anton. Thysium, Notis in A. Gellium l. 3. c. 10. Nonnulli annorum quatuor et dimidii, mensium autem Lunarium 50. fuisse dicunt. Vossius Graecos, ut annum Lunarem ad cursum Solis componerent, alternis bienniis nunc 22. nunc 23. dies intercalasse [orig: intercalÔsse], quoque anno [orig: ann˘] dierum 23. fieret intercalatio, sacra ludicra Olympiaca celebrata fuisse, quinto [orig: quint˘] videl. quolibet [orig: qu˘libet] anno [orig: ann˘], non quidem absoluto [orig: absolut˘], sed inchoante, cum Olympias omnis fuerit interiecta inter Lunares duas *suzugi/as2 sive Coniunctiones, asserit. Et quidem primum quadriennii mensem a Novilunio initium cepisse, ludos autem in cepisse Luna [orig: LunÔ] 15. peracto [orig: peract˘] Novilunio [orig: Noviluni˘], addit, de Scientiis Mathem. c. 32. num. 2. Inchoat autem Varro Historicum tempus ab initio Olympiadum, sive ab anno Periodi Iulianae 3938. quo [orig: qu˘] eas, ab Hercule quondam institutas ac multis intermissas saeculis, Iphitus, Praxionidae fil. instauravit annis ab excidio Troiae 406. Erantque sic hi ludi vere temporum custos, cumque Atticis Archontibus conspirabant: unde a Graecis duo ista, quis Olympionices, et quis Archon exstiterit, annotari fuisse solita, legimus. Per easdem Ethelredum quoque Anglo. Saxonum Regem Regni sui annos computasse [orig: computÔsse], refert Henr. Spelmann. Glossar Archael. ex Charta quadam, in qua haec exstant: Consentiens signo S. Crucis, subscripsi in Olympiade quarta Regni mei: i. e. ut ex Synchronis Scriptoribus colligitur, anno regni eius 16. Dom. nostri Iesu Christi 994. vel hunc circiter. Vide quoque supra, voce Chronologia.

OLYMPIAS [4] in quibusdam regionibus dictus est ventus, qui alias Argestes. Auctor libri de Mundo, *)arge/sths2 a)po\ th=s2 qerinh=s2 eu/sews2, oi(/ tines2 kalou=sin *)olumpi/an, oi( de\ *)/iaputa, Argestes ab occasu aestivo, quem quidam vocant Olympiam, alii Iapyga. Aristoteles, oi(/ kalou=sin oi( me\n *)arge/sthn, oi( de\ *)olumpi/an, oi( de\ *ski/rwna, quam appellant alii Argestem, alii Olympiam, alii Scrionem etc. Nempe a loco elatiori, Olympias dicebatur, ut habet Plin. l. 2. c. 47. quod ex eo monte flatus eius perciperetur: quemadmodum idem, Iapyx, dictus est, a regione Iapygia, e cuius sinu recta in Calabriam ferebatur. Vide Salmas. in Solin. p. 1257.

OLYMPICI Ludi vide in voce Olympia, et infra ubi de Olympionicis.

OLYMPIEIUM locus in Delo, quem cum Athenien ses Adriani sumptu condidissent, Novas Athenas Adrianas vocarunt [orig: vocÔrunt], Steph. Vide Olympeum.

OLYMPII duo tibicines nobilissimi fuerunt, quorum prior discipulus fuit Marsyae, Satyri eius, qui Hyagnidis fuit filius; de quo Ovid. l. 6. Metam Fab. 6. v. 392.

Illum ruricolae silvarum numina Fauni,
Et Satyri fratres et tunc quoque clarus Olympus,
Et nymphae flerunt. ---- ----

Fuit autem is, ut Suidas scribit, e Mysia [orig: MysiÔ] regione tibicen et poeta melicus atque eligiacus princepsque illius Musicae, quae kroumatikh\ dicitur, quaeque per tibias fit. Hunc ante Troianum excidium floruisse \atque ab eo nomen sumpsisse montem Mysiae, idem Suidas tradit. Odas multiplices hunc eundem invenisse, testatur Pindari Scholiastes, in Pythiorum calce. Vide auctorem Scholiorum in Equites Aristophan. p. 288. G. Fuit item alius iunior e Phrygia tibicen, tempore Midae regis, Suidas.

OLYMPII Dii proprie dicti sunt XII. Dii, quorum ara Athenis extabat, de qua legimus apud Plut. in Vita Demosthenis, *kei=tai de\ ei)kw\n plhsi/on tou= perixoini/smatos2 tou= bwmou= tw=n dw/deka *qew=n, u(po\ *polueu/ktou peponhme/nh. Vide supra in voce Duodecim. His decimum tertium se addi voluit Alexander M. scriptis ad Graecos literis, post victum Darium et totam ditionem Persicam in suam potestatem redactam, elatior. Unde Aelian. Variar. l. 5. c. 12. to\n de\ *)ale/candron e)ne/graye toi=s2 *)olumpi/ois2, Alexandrum autem inter Olympios retulit. Id enim moris habuerunt Graeci, ut, quos in Deorum numerum referrent, tw=n *)olumpi/wn pare/drous2, Olympiorum assessores, vocarent, et quasi Patres conscriptos Deorum concilii facerent. Uti alicubi Lucian. Hephaestionem, ab Alexandro a)poqewqe/nta pa/redron tw=n *)olumpi/wn *qew=n nuncupat, Deificatum assessorem Olympiorum etc. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 63. At Keuchenius per tou\s2 *)olumpi/ous2, quorum pa/redron dicebantur recens in Deos relati, Olympionicas intelligit quos i)soqe/ous2 habitos mox dicemur.

OLYMPIODORUS [1] vir quidam, qui docuit Epaminondam tibiis canere. Item hist oricus Ethnicus, Thebis Aegypti oriundus, qui historiarum condidit libros 22. atque incepit ab Honorii Confulatu septimo, et Theodosii secundo, h. e. A. C. 407. desiit vero ubi Valentinianus, Placidae et Constantii fil. factus est Imperator Roman. h. e. A. C. 425. Dicavit historiam suam Theodosio minori, Arcadii filio. Stylo [orig: Styl˘] usus est commentariis non historiae, convenienti; quod nec ipse nescivit, ut qui libros suos *(/ulhn, sive silvam, historiaeque materiam inscribat: uti Latini solent Commentarios. Auctor Photius, Cod. 80. apud quem etiam Excerpta admodum luculenta ex commentariis istis habemus, Voss. l. 2. de Hist. Graec. c. 20. p. 261. Olympiodorus scripsit in Threnos, et Ecclesiasten, itemque in Meteora Aristotelis, et Hypotheses in librum Iob. Sixt. Sen. Bibl. Sac. l. 4. Diversus est Olympiodorus ille


page 437, image: s0437b

o( *)aqhnai/wn prostrath/sas2; qui de Diogene Cynico non nihil tradidit, teste Laertio [orig: Laerti˘] l. 6. Nic. Lloydius.

OLYMPIODORUS [2] Alexandrinus, Peripateticus; Praeceptor Procli, commentatus est in quaedam Aristotelis, et Platonis scripta, A. C. 480. Fuit et Olympiodorus Alexidis apud eundem Laert. in Platone. Item Olympiodorus tibicen, magister Epaminondae fuit; teste Aristoxeno apud Athen. l. 4. Denique medicus quidam apud Plin. l. 1. c. 12.

OLYMPIONICAE qui ludis Olympicis victoriam retulere [orig: retulŕre], cum Patriae suae ingens hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] decus conciliarent, tanto [orig: tant˘] olim honore habiti sunt, apud Athenienses inprimis vel magno [orig: magn˘] Reip. suae impendio [orig: impendi˘] ac sumptu, ut lege eum coercendum censuerit Solon, teste Diogene in eius vita. Lex fuit: *gw=| *)olu/mpia nikh/santi draxma\s2 pentakosi/as2 di/dosqai, Olympionicae quingentae de publico drachmae dantor. Vide Plut. in Solone. Verum non diu obtinuit, cum non longe post Olympionicae publice sint excepti in Prytaneo: Unde Callisthenes apud Plut. in Aristide, de Polycrita Lysimachi filia, *kai\ tau/th|, in quit, si/thsin o(/shn kai\ toi=s2 *)olumpioni/kais2 o( dh=mos2 e)yhfi/sato. Et Antiphens Poeta Comicus,

*ge/ra ga\r au)toi=s2 tauta\ t' *)olu/mpia
*nikw=si i/dotai, xrhsto/thtos2 e(/neka,
*si/thsis2. ou(= ga\r mh\ ti/qentai sumbolai/,
*prutanei=a tau=ta pa/nta prosagoreu/etai.

Itaque, ut ad epulum admitterentur, symobola fidem faciebant, et niceteria de collo gestabant, Iuvenal. Sat. 3. v. 67.

Rusticus ille tuus sumit trechedipna Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Fuisse autem has sith/seis2 quottidianas, innuere videtur Aelian. pert zw/wn i)dio/thtos2 l. 6. c. 49. in historia muli illius vetuli, qui iuniores ac robustiores ad vecturam comitabatur, atque adeo, qua poterat, cohortabatur, cum aedem Minervae Athenienses conderent. Ab eodem Solone reliquis quoque Hieronicis honorarium, sed minus, constitutum fuisse, patet ex lege, qua [orig: quÔ] Ist hmionicis (qui tamen infra dignitatem Pythionicarum quoque ac Nemeonicarum, nedum Olympionicarum fuere [orig: fuŕre] ) centum de publico drachmas dari voluit. Graecos imitati Imperatores Romani, praemia sive opsonia pro Iselasticis certaminibus similiter constituerunt, ut ex amoebaeis Plinii Traianique epistolis discimus, ubi, inter alia, Iselasticum Imperator incipere voluit, quum quis in patriam suam ei)sh/lasen, invectus est. Quin etiam, qui tribus coronis erant ornati, civilium munerum vacationem obtinebant, excusabantur a tutelis neque ulla [orig: ullÔ] notabantur infamia [orig: infamiÔ]. Vide Sam. Petitum Commentar, in Leges Atticas l. 1. tit. 1. p. 59. et seqq. Porro, iidem Olympionicae nonnumquam monetam signandi ius accepere [orig: accepŕre], quod de Anaxila Rhegino tradit Pollux l. 5. c. 12. Lacedaemone locus iis sepositus est in ordinibus; et ordine dispositi circa ipsum Regem pugnabant, Plut. Sympos. 2. Problem. 5. Iisdem iusasyli concessum; et vestis a)nqeinh\, florida seu palmata, qua [orig: quÔ] a coeteris distinguerentur, Lucianus Demon. Statuae quoque erectae; ex eorundem numero Duces exercituum lecti; aliaque privilegia indulta, quae illos tantum non i)soqe/ous2, Diis aequales, redderent. Imo quod numquam ab quaesita adulatione ipsis Principibus Romanis tributum, quibus honor Deum [orig: Deűm] non ante habebatur, quam agere inter homines desiissent, Tacit. Annal. l. 15. extr. Euthymius pycta, semper Olympiae victor, et semel victus, sicut mortale fastigium egressus, consecratus est vivus sentiensque, Plin. l. 7. c. 47. Unde Olympionicarum vitam beatissimam iudicans Socrates apud Platonem, de civitatis suae, in his terris, quam animo [orig: anim˘] formabat, incolis ait, Omnibus igitur his difficultatibus liberati vitam agent felici illa Olympionicarum vita beatiorem, de Republ. l. 5. Vide Keuchenium ad Nepotis Praefati verba, Victorem Olympiae citari, et de iis, ut et de Ludis Olympicis plura, erudito [orig: erudit˘] labore congesta, a Car. Paschalio Coronar. l. 6. c. 1. Usque ad c. 25. Addam saltem praedictis, quod nomina eorum, qui hoc victoriae genus adepti essent, in commentarium referri consueverint, Philo peri\ *eu)gen. Inscribebatur autem Athleta victor nikhfo/ros2. Unde Olympionicarum Laterculus, *)olumpionikw=n *)anagrafh\, Salmasio memoratus, ad Pallium Tertulliani, qui tamen octo celebrium tantum Olympionicarum meminit, qui pugiles ab Hercule proximi habiti pancratio [orig: pancrati˘] simul et lucta [orig: luctÔ] vicerunt. Et quidem Herculem quod attinet, auctor is Gymnicorum certaminum fuit, sed ille vi, non arte, pugillabat ac luctabatur. Hinc vires corporis et genitivum robur, non artem eius, in certaminibus Veter. commendarunt [orig: commendÔrunt]. Theocritus de Pugile quodam;

*fa/nti min *(hraklh=i+ bi/hn kai\ ka/rtos2 e)ri/sdein.
Dicunt eum cum Hercule quoad vim ac robur contendere.

Octo autem illi in laterculo praedicto memorati, fuere [orig: fuŕre] Carus Eleus, Rhodius, Protophanes etc. Ita enim illa a)nagrafh/. *ka/ros2 *)hlei=os2 kai\ pa/lhn kai\ pagkra/tion eni/ka meta *(hrakle/a kai\ a)nagra/fetai deu/teros2 a)f' *(hrakleous2. Carus Eliensis et lucta et pancratio [orig: pancrati˘] vicit post Herculem, ac inscribitur secundus ab Hercule. Ibidem paulo post de Leonida: *(o au)to\s2 to\ tri/ton *(ro/dios2: tri/tos2 a)f' *(hrakle/ous2, pa/lhn o(mou= kai\ pagkra/tion. *prwtofa/nhs2 *ma/gnhs2, pa/lhn kai\ pagkra/tion, te/tartos2 a)f' *(hrakle/ous2 etc. Idem tertium Rhodius, tertius ab Hrcule lucta [orig: luctÔ] simul et pancratio [orig: pancrati˘]. Protophanes Magnesius lucta [orig: luctÔ] simul et pancratio [orig: pancrati˘], quartus ab Hercule etc. Sed et moris erat nomina eorum publice sthliteu/esqai grafai=s2, incidi sicut in collumna publicis monumentis. Nec vero horum tantum, sed et illorum, qui primo quidem vicissent, postmodum vero victi essent, uti testatur Plut. Agesiluo, apud laudatum supra Paschal. l. 6. c. 12. etc. De more coronas Olympionicarum, coram Iudicibus, primum super tripode aeneo, postmodum in mensa, collocandi, vide aliquid infra voce Tripus. Qui vero ter Olympia vicisset, TrisOlympionicen appellari consuevisse, dicemus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Plura de Olympiadum Epocha duplici, vera et vulgari, ac utriusque initio; deque Olympionicarum in Chronologia usu, Scriptoribus et historia, vide apud Ioh.


page 438, image: s0438a

Marshamum Equ. Canone Chron. Sec. XV. et XVII.

OLYMPIUS [1] Nemesianus, qui, teste Vopisco [orig: Vopisc˘] in vita Numeriani, c. 11. scripsit Halieutica, Cynegetica, etc.

OLYMPIUS [2] praesul, natione Hispanus, inter Christianos scriptores commemoratur a Gennadio. Edidit librum adversus eos, qui naturae non arbitrio vitam referunt. Item unus ex Italiae Exarchis.

OLYMPUS [1] Mysiae Rex, qui Iasi filiam, Nepiam, uxorem duxit, ut scribit Dionysius Milesius, habitavitque in loco, ubi ab uxoris nomine Nepiae Campus est appellatus, iuxta Cyzicum urbem, de quo meminit Callimachus, in Hecale.

OLYMPUS [2] Historicus, cuius aetatem satis indieat, quod fuit medicus Cleopatrae, Iulii prius, post Antonii, amasiae, de quo Plut. in Anton.

OLYMPUS [3] in tibiis primum leges instituit, in Apollinis honorem, quam legem, a numerorum frequentia, nominavit poluxe/falon, quod tamen alii Crateti eius discipulo ascribunt; Olympi autem eam exstitisse legem, quam dixit *(arma/tion. Unde et alia katada/ktulos2 nominata, frequens Stesichoro Himeraeo. Vide Scaligerum Poetices l. 1. c. 20. Idem Olympum primum cecinisse Lydiis modis Epicedia, quod alii Melanippidae ascribunt, refert c. praec. etc. Vossio Olympus, tertium Musicae genus, *)enarmo/nion dictum, quod progreditur per di/esin sive quartam toni partem hinc aliam quartam et ditonum incompositum, excogitavit; ut ex Aristoxeno refert Plut. de Musica. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientiis Mathem. c. 22. ž. 2.

OLYMPUS [4] inter sex maximas olim Lyciae urbes memoratur Straboni, postmodum exstincta, ut Plin. l. 5. c. 27. habet, Oppidum Olympas ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla. Solinus vero c. 39. quod oppidum nobile prius fuerat, suo [orig: su˘] tempore, nil nisi castellum fuisse, scribit: Olympos quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit: nunc castellum est, infra quod aquae regiae, ob insigne fluoris, spectaculo sunt visentibus. Sic Strabo alibi frou/rion vocat, et Zenicetae latronis arcem fuisse scribit, ab Isaurico eversam etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 802.

OLYMPUS [5] urbs Lyciae mediterr. nunc Leville, quibusdam aliis Aratia, Baudrand. Item Pamphyliae, et Ciliciae in ora, inter Phaselidem et Coricum, sed periere [orig: periŕre]. Vide supra.

OLYMPUS [6] Sophiano adhuc Olympo, Nigro Latha, inter Thessaliam, et Macedoniam mons, in quo nulli lupi, laurus plurima, omnium toto orbe terrarum altissimus, adeo ut supra eius verticem nulla avium sublimetur, ut Apuleius de eo loquitur, l. de Deo socratis. Vide ipsum, et quae ad lucem eius Thuanus affert, ac asserit l. 2. de vita sua, p. 1322. Hanc ob causam et ipsi caelo hoc nomen tribuitur, quo [orig: qu˘] nihil altius est. Apuleius de mundo: Huius (DEI scil.) locum quaerimus, qui neque finitimus est terrae contagionibus, neque tamen medius in aere turbido, verum in mundano fastigio, quem Graeci ou)rano\n recte vocant, ut qui sit altitudinis finis; Et iidem ea [orig: ] ratione *)/olumpon nominant, quem ab omni suscitatione, et perturbatione vident liberum. Neque enim caliginem nubium recipit, vel pruinas, et nives sustinet, nec imbribus caeditur. Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis summae, contingere Poeta his verbis cecinit:

*ou)/lumpon d' o(/qi fasi\ *qew=n e(/dos2 a)sfale\s2 ai)ei\
*)/emmenai, ou)/t' a)ne/moisi tina/ssetai, ou)/te pot' o)/mbrw|
*deu/etai, ou)/te xiw\n e)pipi/lnatai, a)lla)\ mai) ai)qrh
*pe/ptatai a)nne/felos2, lenkh\ d' e)pidedromen ai)/glh.

Ex quibus verbis intelligere licet, non omne caelum, sed eius altissimam tantum, et remotissimam partem, in qua Deorum sedes, Olympum antiquis appellatum. In Apocolcynthosi: Placet in eum severe animadverti, eumque quam primum exturbari, et caelo intra dies 30. excedere, Olympo intra diem tertium. De summa serentitate ac tranquillitate quae in Olympi montis vertice est, Lucan. l. 2. v. 266.

---- Melius tranquilla sine armis
Otia solus ages, sicut caelestia semper
Inconcussa suo [orig: su˘] volvuntur sidera lapsu.
Fulminibus propior terrae succenditur aer,
Imaque telluris ventos, tractusque coruscos
Flammarum accipiunt: Nubes excedit Olympus
Lege Deum [orig: Deűm]: minimas rerum discordia turbat:
Pacem summa tenent. ---- ----

Claudian, de Mall. Theodori Consul. v. 206.

---- Nec te tot limina rerum
Aut tantum tubavit onus. Sed ut altus Olympi
Vertex, qui spatio [orig: spati˘] ventos, hiemesque relinquit,
Perpetuum nulla [orig: nullÔ] temeratus nube serenum,
Celsior exsurgit pluviis, auditque ruentes
Sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat.

Sumitur etiam, pro ipso Iove. Virg. l. 10. Aen. v. 1.

Panditur interea domus omnipotentis Olympi.

Et Nevius, a quo desumpsit Virgilius:

Panditur interea domus altitonantis Olympi.

Apollonii Scholiastes sex montes huius nomins enumerat, alii quatuor. Nic. Lloydius. Item Cyri *)akrw/reia quaedam Olympus vocabatur. Vide sis Ferrarium. Coeterum, celebrem hunc montem decem stadiorum et sextantis altitudinem habere, exacte et instrumentis emensus, tradidit Xenagoras; quamvis plerique doctorum negent, montium celsitudinem et maris profunditatem ullibi tot stadia excedere, ut auctor est Plut. in Paulo Aemylio: qui cum ipsius dimensoris Epigramma ponat, negligentiae convincit Appuleium Diatr. de Deo Socr. audacter pronuntiantem, Olympi altitudinem 10. stadia non excedere. Tu vide exactiora, apud Dion. Petavium auctario Operis de Doctr. Tempor, cum Uranologo edito l. 7. c. 10. etc. Aequarunt [orig: AequÔrunt] vero Olympum caelo Poetae non ram hac de causa, quam quod certum sit, in eo habitasse [orig: habitÔsse] Iovem,


image: s0438b

qui ius eo [orig: ] loco [orig: loc˘] dixit, et inventores bonarum rerum mactavit praemiis, ut, praeter alios, testantur Theophilus initio l. 2. ad Autolyc. et ex Euhemero Ennii Lactantius l. 1. c. 11. Vide plura de hoc monte, apud Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. passim, inprimis p. 269. et seqq.

OLYNTHUS urbs Macedoniae, seu Thraciae, cui a Xenophonte attribuitur, quondam maxima, inter Athon montem et Pallenen urbem a Mecyberna [orig: MecybernÔ] oppid. 20. stad. teste Suida [orig: SuidÔ]. in Sithonia regione. Rebus omnibus aucta et ornata, quemadmodum de ea, intertia Verrina, scripsit Cicero; quam cum Philippus Macedonum Rex obsideret, nec tamen vi capere posset, eius custodes auro [orig: aur˘] corrupit, atque hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] suae ditioni adiectit. Postea vero ab Atheniensibus deleta fertur: quamvis non desint, qui a Philippo eversam tradant, cum ad ipsum quidam dixisset, *)all' ou)k a)\n oi)kh=sai/ ge po/lin e)kei=nos2 du/naito thlikau/thn. Idemque deire dicendum esse, Plut. addit, quae subvertere quidem, perdere, ac diruere posset, erigere vero ac struere minime, l. de cohib. ira.

OLYRAS fluv. prope Thermopylas, quem fabulantur conatum esse Herculis rogum exstinguere, Strab. l. 9.

OLYSSE Cretae urbs sub Phaestiis, Strab.

OLYSSIPPO quae Ulyssippo Melae, l. 3. c. 1. Olios Hippon Ptolemaeo, urbs maxima Lusitaniae, ex pulcherrimis, ditissimis, et populosissimis Europae: unde Hispanis, Qui no ha visto Lisboa, no ha visto eosa boa. Sedes regni emporium, et Archiepiscopalis 7. collibus, ut Roma constans, ad Tagum fluv. ostiis ipsius vicina, vulgo Lisbon. Ab ea [orig: ] Olyssipponense promunt. vulgo Capo di Spichel. Erat autem municipium Romanorum. Vide Plin. l. 4. c. 22. Frustra ab Ulysse deducitur, cum sit Phoenicium [gap: Hebrew word(s)] alis ubbo, i. e. [gap: Hebrew word(s)] amoenus sinus. In sinu sitam esse Mela loc. cit. observat: Sinus, inquit, intersunt, et est in proximo Salacia, in al. tero Ulyssippo, et Tagi ostium. Et sinum illum esse amoenissimum scribunt recentiores. Bochart. Vide Mercatorem, Merulam Part. 1. Geogr. Dam. Goes descr. Olysipp. Linschot. Itiner. et alios, Iongitud. 11. 00. latitud. 35. 50. Nic. Lloyd. Baudrando melius Olistppo dicitur, Gallis Lisbone, 1. leuc. ab ostio Tagi est, 6. in Ortum ab Olisipponensi promuntor. seu Magno, nunc Cabo de Roca Sintra, et totidem a Barbario promontor. Cabo de Spichel, in Septentrionem, 20. ab Ebora in Occasum, 55. ab Hispali in Circium, 45. a Portu Cale in Meridiem, cum palatio superbissimo et duabus arcibus perm unitis. Regum Mausolea Belemi, quod Castrum est dimid. leuca [orig: leucÔ] ab urbe, visuntur. Capta fuit Olyssipona, ab Alphonso II. Hispanie Rege post caesa Saracenorum LXXM. A. C. 792. Iterumque ab Alphonso I. Lusitaniae Rege per socios sacrae militiae, Mauris ingenti praelio [orig: praeli˘] superatis erepta est, A. C. 1147. Eius su burbia iam in potestatem redacta, ob militis Angli avaritiam, deserere rursus coactus est Antonius Rex, A. C. 1589. In portu huius urbis classem Hispan. 36. navium diripuerunt Angli, A. C. 1585. auspiciis Elixabetae Reginae. Vide Thuani Histor.

OLYZON oppid. Thessaliae, Homero fuit.

O. M. in notis antiquis Optimus Maximus.

OM. omnium.

OM. V. F. omnibus viris fecit.

OMA. omnia.

OMIS. omnibus etc. denotat.

OMADIUS Graece *)wma/dios2, quasi crudis gaudens, in Chio colebatur olim, cui sacrificabant hominem membratim discerpentes: quod idem in Tenedo obtinuit, teste Porphyrio de Abstin. l. 3. ž. 55. Fuit autem id cognomen Bacchi. Vide et supra Maenoles: de crudivoris porro huiusmodi festis Arnobium contra Gentes l. 5. et Marshamum Canone Chron. sec. IX. ubi de Membro animalis vivi non abscindendo, et infra voce Omophagia.

OMALIS Indiae fluv. in Gangem se exonerans. Arrian. in Ind.

OMANA urbs Felicis Arabiae, Stephan. Omanum, Ptolemaeo, cuius populi Omanitae dicuntur. Plinio vero l. 6. c. 28. Omani sunt. Omanagda hodie Moletio.

OMANUS Graece *)omano\s2, apud Strabonem l. 15. ubi in MSS. est *)wmano\s2, idem cum Amano, apud eundem l. 11. inter Persarum Deos, Amandrato su/mbwmos2 fuit, h. e. eodem [orig: e˘dem] altari gaudens, in cuius, ut et Deae Anaitidis, delubra Magi *pu/raiqoi dicti quottidie ingredi, ibique per horam quasi, ante ignem in puraiqei/w| ardentem, carmen sive e)pw|da\s2 suas concinere, verbenas manu tenentes et tiaris velatim utrinque sic dependentibus, ut vittae maxillas et labia contegerent, ex lege necesse habuere [orig: habuŕre]. Quibusdam Sol hoc [orig: h˘c] nomine signatus, sed cum Anaitidi Deae in utroque Strabonis loco eum videamus subiungi, Anaitis autem Venus fuerit seu Diana, Omanus proprie non Solem repraesentavisse videtur, qui Mithras Persis dictus et pro summo habitus Numine fuit: sed fuisse symbolum eius duntaxat, Ignem perennem, in quo Solem, tamquam divino symbolo colebant. [gap: Hebrew word(s)] chom enim calor, unde [gap: Hebrew word(s)] chama, Sol vel Ignis. A quo [gap: Hebrew word(s)] chamani,, Graece puraiqei=a, septa, in quibus ad ignem perennem carmina concinebant, Levit. c. 26. v. 30. Et apposito [gap: Hebrew word(s)] Achaman, unde Achaemeni, a quo Persae Achaemenidae, nomen etc. Vide Gerh. Io. Vossium de Idelol. l. 2. c. 9.

OMAR [1] fil. Eliphaz, filii Esau ex Ada uxore, Gen. c. 36. v. 11. Latine dicens, amarus, vel exaltans. Item Astrologus Arabs. alias Aomar, vel Homar. Scripsit de Nativitatibus: Hervagius edidit, cum Iulio Firmico, A. C. 1532. Voss. de Mathem. Scient. c. 64. ž. 10.

OMAR [2] I. alias Homar item Hamar, Arabum seu Saracenorum Calipha II. successor Abubecheris, qui, Mahomete genero [orig: gener˘] mortuo [orig: mortu˘], summam rerum ad se traxerat: Bozra [orig: BozrÔ] capta [orig: captÔ], Heraclii Imperatoris copias vicit, A. C. 635. Damascum (Caliphatus [orig: Caliphatűs] sedem mox factam) et Phoeniciam subegit, Hierosolymam et Antiochiam expugnavit: Aegyptum sub tributum redegit, A. C. 636. Eius Ducum alter Muhavia, Hormisda [orig: HormisdÔ] Rege Persarum victo [orig: vict˘],


image: s0439a

regnum Persarum occupavit, A. C. 639. Guil. Tyr. l. 1. c. 2. etc. Huic Omaro, ut filiam Eudoxiam desponderet Heraclius, suasit Cyrus Patriarcha sed suo [orig: su˘] malo [orig: mal˘]. Niceph. Interemptus tandem a servo, in templo Hierosolymae structo, successorem habuit Osmanem seu Ottomannum, A. C. 644. Zonar. tom. 3. Cedrenus etc.

OMAR [3] II. Solimanno successit, persecutor Christianorum acer, Constantinopolim classe terruit, regnavit mens. 2. obiit A. C. 720. successore lezido vel Yhezido II. quem vide, Cedren.

OMARIUM urbs Thessaliae in qua Iuppiter et Pallas coluntur, Steph.

OMARIUS tertius e legatis, a Lacedaemoniis ad Darium, posthabita [orig: posthabitÔ] Alexandir amicitia [orig: amicitiÔ] missus, et a parmenione, cum tribus collegis, ad Damascum captus, Curt. l. 3. c. 13. Melius Monimus.

OMBI et Tentyra, urbes finitimae, Iuvenali Sat. 15. v. 35.

Inter finitimas vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium et numquam sanabile vulnus
Ardet adhuc, Ombos et Tentyra.

Ubi finitimas has urbes perpetuis dissidiis collidi innuit, quorum causa, quod Ombitae colerent crocodilos, Tentyritae vero his adeo adversarentur, ut Romae crocodili numquam exhiberentur, quin simul Tentyritae adessent, qui ex piscina in pegma quoddam eos extraherent visendos et post spectaculum rursus e pegmate in piscinam retraherent. Sed universa Geographorum natio contra Iuvenalem stat, quae longe a Tentyris Ombos submovet. Non enim in eodem Nili latere istae urbes, cum Ombi prope Syen en essent, in Arabica et Orientali parte, Tentyra in Libyco latere, ad occidentem fluminis. Imo nec solus Nilialvenus has urbes interluit, uti patet ex plinio, qui in recensendis Thebaicis Nomis, eos hoc [orig: h˘c] ordine enumerat, l. 5. c. 9. Ombiten, Phatniten, Apollopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. Ubi a summo incipiens, i. e. Ombite, qui prope Syenen, ad infimum, Lycopoliten seil. ordine descendit. Sic inter Ombiten Nomon et Tentyriten quinque Nomi seu Praefecturae intercedebant: atque hic cataplus est. Strabo contraria [orig: contrariÔ] vice to\n a)na/ploun describens, h. e. ab inferioribus ascendens ad superiora fluminis, hac [orig: hÔc] serie recenset Urbes, l. 17. Lycopolim, Aphroditopolim, Panopolim, Ptolemaida, Abydon, Diospolim parvam, Tentyra, Copton in altero latere, Apollopolim, Thebas, Hermuthim, Crocodilopolim, Aphroditopolim, Latopolim, Ilithyopolim, Apollopolim, deinde Syenen et Elephantinen, quae ex adverso sitae in utraque ripa. Omborum non meminit, sed hi prope Syenem. Similiter Ptol. easdem ferme urbes et praefecturas inter Ombos et Tentyra locat. Auctor quoque Itinerarii, quod sub nomine Antonini Augusti excusum est, iter describens per urbes Libyci et occidui lateris, a Tenthyris ad mansionem contra Ombos (quae sic dicebatur, quod e regione Omborum sita esset) centum quinquaginta et quatuor milliaria numerat. Idem partis Arabicae milliaria computans, ab Ombis ad Copton 164. mill. pass. scribit esse: atqui Tentyra infra Copton, et longius ab Ombis remota. Nam et in altera parte trans Nilum posita et 12. mill. pass. distantia, a mansione contra Copton. Haec autem inter Ombos et Tentyritas gesta, Satyricus narrat accidisse supra Copton v. 28. loc. cit.

Nos miranda quidem, sed nuper Consule Iunio
Gesta super calidae referemus nomina Copti, etc.

Quae ut aliquo [orig: aliqu˘] modo [orig: mod˘] conciliet, conicit Salmasius, Satyricum contentionem et praelium inter Oxyrynchitas et Cynopolitas, easdem plane ob causas excitatum, teste Plutarcho [orig: Plutarch˘] de Iside et Osir. sub nominibus Ombitarum et Tentyritarum traducere voluisse. Sane et tempus convenit, nec res disconvenit. Praeterea a more Poetarum nihil alienum fecit, si id fecit. Denique Ombi et Tentyra versum melius et mollius ineunt, quam Cynopolis et Oxyrynchus, quae prorsus heroicum metrum negant intrare. Vide omnino eum ad Solin. p. 447. et seqq.

OMBREA Mesopotamiae urbs, Ptolem.

OMBRI urbs Aegypti, proxima Copto. Chana, teste Ortelio [orig: Orteli˘]: melius Ombi, Iubae, quod vide.

OMBRIA insul. una ex Fortunatis eadem cum Pluvialia Seboso, quam tamen hic a Fortunatis separat, apud Plin. l. 6. c. 32. qua de re vide Salmas. dicto [orig: dict˘] Opere p. 1297. ut et in voce Ombrios.

OMBRICI populi Illyrici, quos Peucerus Crabaten indigitat, qui potius sunt in ea [orig: ] regione, quae Crabaten appellatur, et multos alios populos complectitur: ex qua regione Capris et alpis fluv. in Istrum fluunt, teste Herodot. Ombrici, teste Stephano [orig: Stephan˘], populi Italiae fuere [orig: fuŕre] ad sinum Adriaticum incolentes, ubi Padus subit mare, qui et Ombri Italis, apud quos etiam fluv. quidam Ombrus nominatur, diversus ab Ombrone, Ferrarius.

OMBRIMA flumen est ex illis unum, quae in Maeandrum cadunt, Novas Celaenas seu Apameam alluens. Salmas. loc. cit. 827.

OMBRIOS una ex insulis Fortunatis, Plin. l. 6. c. 32. Isola di ferro quibusdam: Porto Santo, vocatur Nigro, cui Aprositos Ptolemai esse videtur. Sansoni nunc Insula de S. Borondon, 100. milliar. a ceteris Fortunatis, in Occidentem.

OMBRONES populi Sarmatiae Europaeae Plin. l. 4. c. 12.

OMBRUS Italiae fluvius, Stephan.

OMEN pro quolibet auspicio augurioque: Tibullus l. 3. El. 3.

---- ---- Aves dant Omina dira.

C. Petronius Satyr.

Fortior Ominibus movit Mavortia signa
Caesar.

I. e. auguriis. Sueton. Nerone c. 46. Terrebatur evidentibus portentis somniorum et auspiciorum et Ominum. Iul. Obsequens c. 86.


page 439, image: s0439b

Proditum est Gracchum, die quo [orig: qu˘] periit, tristia neglexisse Omina. Luctatius tandem ad Theb. l. 6. Omina sunt rerum futurarum signa, sive bonarum, sive maelarum. Tamen strictius sumendum nomen. Cum enim Ausonius in Gripho dixit, v. 20.

------ ------ Omina trina:

Non quamlibet divinandi intellexit formam, sed eam, quae palmo\s2, ptarmo\s2, salissatio, sternutatio et tinnitus auris dicitur, teste Iosepho [orig: Ioseph˘] Scaligero [orig: Scaliger˘] Ausonianar. lect. c. 16. de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Pertinent huc Offensiones, quae inde nascebantur, si exituro limeis insonuisset, pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Plut. in Demetrio et Gracthis, Unde apud Poetarum Principem, certissimum Troiae evertendae Omen ducitur, quod equus Aen. l. 2. v. 242.

------ ------ Quater ipso in limine portae
Substitit.

Et Proserpina [orig: ProserpinÔ] egrediente, praesagium raptus fuit, quod, ut habet Claudian. l. 2. v. 6.

------ ------ Ter cardine verso [orig: vers˘]
Praesagae sonuere [orig: sonuŕre] fores.

Item voces puerorum ludentium, vide infra Sortes; vel etiam incerto [orig: incert˘] Auctore prolatae, sub tempus nocturnum, quae perpetuo sinistri fueere [orig: fueŕre] auguril, Cicer. de Divinat. l. 2. Dionys. Halicarn. l. 7. et l. 8. in fin. Euseb. de Praepar. Euang. l. 3. c. 6. etc. An haec laetum portendit, de qua sic Plut. in Themistocle: Anno Urb. cond. 617. M. Aemilio [orig: Aemili˘] C. Mancino [orig: Mancin˘] Hostilio [orig: Hostili˘] Consulib. in portu Herculis, cum Mancinus Consul conscenderet navem, petens Numantiam, vox improvisa audita, Mane. *klhdonismo\n hoc divinandi genus dictum esse, vidimus supra, ubi de variis Divinationis apud Veteres speciebus. Tandem occursus; cum negotium aggressuris, iterque incepturis, inauspicata offerebatur persona. Cuius ritus antiquitatem, ex Luciano demonstravit, et apud Graecos invaluisse Brodaeus de Rom. ait. Suetonius in Aug. c. 83. pumilos atque distortos et omnes generis eiusdem, ut ludibria naturae, malique ominis, abhorrebat. Cui simile quid de bellorum civilium narrat successu Florus Histor. Rom. l. 4. c. 7. Cicer, in Vatin. Cum viderint, tamquam auspicium malum detestantur. Vide quoque Plut. in Bruto. In hoc genere, naturali aliquo [orig: aliqu˘] defectu insignes continebantur. L. Seneca, l. 4. Controv. 2. Sacerdos non integri corporis, quasimali ominis res vitanda est. Aethiopes item ac Mauri, qualis imago Brutum in Campis Philippicis, nocte, quae fatale praecesserat praelium, terruit etc. Hadrianum quoque Augustum occursante sibi Mauro, infaustitatis argumenta duxisse, legimus. Sed et Eunuchos occursibus fuisse infames, docemur auctoritate Claudiani l. in Eutrop. v. 120.

------ ------ Hoc dedecus addidit oris
Luxuriae Fortuna suae, cum pallida nudis
Ossibus horrorem dominis praeberet imago
Discolor, et macies occursu laederet omnes,
Aut pueris latura metus, aut taedia mensis,
Aut crimen famulis aut procedentibus Omen, etc.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 3. c. 8. Atque horum occursus declinabatur flexo [orig: flex˘] in dextrum corpore, uti de Celtis sive Gallis veterib. testatur Possidonius apud Athenaeum l. 4. *perife/rei de\ o( pai=s2 e)pi\ ta\ decia\, kai\ ta\ laia\ etc. Vide quoque Lucian. laudatum Casparo Barthio Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 791. In Nuptiis inprimis sollemnia adhibita Omina notum: Quam primum enim dies dotalibus pactis dicta fuerat. Auspices noctu et sub auroram auguriis operam dabant, Ominae captaturi. Claudian. in Ruffinuml. 2. v. 96.

------ Dilecta hic [orig: hţc] pignora certe,
Hic domus, hic [orig: hţc] proprium taedis genialibus Omen.

Et l. 2. de Raptu v. 9. a fine,

------ ------ Tangensque cubile
Omina perpeturo genialia foedere sanxit.

Quod optimum ab accipitre circo fuisse sumptum, docet Ios. Mercerus ad Aristaenetum l. 1. Epist. 3. Sic in aliis magni momenti rebus, Omina multum habuere [orig: habuŕre] momenti. Captabantur autem illa variis modis, et quidem captare omen proprie fuit *mantikh=s2 dia\ klhdo/nwn, de qua notat Pausan. eum, qui ad consulendum Deum venit, Deum ad autem interrogasse [orig: interrogÔsse], de re quam scire volebat; dein aures manibus obturantem exiisse extra fanum, et ubi foras ventum esset, manibus ab utraque aure remotis, quam primam audivisset vocem, eam oraculi loco [orig: loc˘] habuisse, vide eum in Achaicis et Appuleium de Deo Socr. *kataxrhstikw/teron de quovis genere *mantikh=s2 usurpatur, uti de praegnante Livia, an marem editura esset, variis captante ominibus, videre est apud Sueton. in Tiberio c. 14. Vide quoque de Candidatorum apud Romanos augurium capiendi more, infra voce Sella, item Templum. Quod si itaque fausta offerebantur, venerabantur Deos, ea sibi firmarent, et, quidquid ad firmanda illa conferre poterant ipsi, id omne religiose conferebant. Silius Ital. l. 4. v. 127.

------ Nosco te, summe Deorum
Adsis o [orig: ˘], firmesque tuae pater alitis omen.

Adeo que et sacrificiis ea firmare conabantur. Ammian. Marcellin. l. 23. Quo [orig: Qu˘] ostento [orig: ostent˘] laetior clamavit, plaudentibus omnibus, Babylona humi procidisse, ornamentis omnibus spoliatam; et paulisper detentus ut omen per hostias litando [orig: litand˘] firmaret, Davanam venit. Vide Des. Heraldum ad Arnob. l. 6. uti de abactione contra Ominum et aversatione malorum verborum, prolixe agentem Barthium praefatum Commentar, de Superstitionibus. Sed quam egregie ridet hanc vanitatem Hector, apud Homerum optimi Ominis hoc [orig: h˘c] versu, Il. m. v. 243.

*ei(=s2 oi)wno\s2 a)/ristos2 a)mu/nasqai peri\ pa/trhs2.
Hoc solum est Omen, Patriam defendere, faustum etc.

OMENOGARA Indiae intra Gangem urbs, Ptolem. Nunc Hamedanager, urbs regni Decani, in mediterraneis versus fontes fluv. Mandovae, 17. leuc. Hispanic. supra Visaporam in Boream, 60. a Goa in Caeciam.