December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0435a

OLOBRAGRA Urbs Macedoniae, Stephan.

OLOBERAE Vestes in rubr. de vestib. olob. l. 11. Cod. legit Brissonius. ubi nonulli male Holosericas substituunt. Vel etiam Olabarae, a Graeco *)olobarei=s2, quod omni ex parte texturae, conchylii rubore, infectae et conchylio solidatae essent: quod l. 4. eius Tit. perspicue comprobat. Etiam Oloforus legmus in Glossis MSS. apud Car. du Fresne, Olofora, vestis purpurea: et apud Papiam: Olofora, vestis tota ex purpura. Ex Isidoro l. 19. c. 22. quippe, ut auctor est Salma. in Observat. ad Ius Atticum, pro Holoporphyra, tota ex purpura, in MSS. legitur Olofora: unde alia nominis ratio. Anastasius in vitis Pontificum p. 34. Pallia olobera blattea. Ubi editor monet, in aliquot Codicib. legi, Otofora, blatea. Vide supra voce Holozerus et praefatum Salmas. Notis ad Pollionem in Claudio, c. 17.

OLOCHARA Indiae in tra Gangem urbs, Ptolem.

OLOESSA insula circa Rhodum, Plin. l. 5. c. 31.

OLOMUTIUM urbs Episcopalis ampla et munita, Moraviae caput, ad Moravam fluv, in Bohemia, capta a Sucis, diuque fortiter defensa, sed reddita pace Monasteriensi, 26. milliar. German. a Cracovia in Occidentem. Multis est Eburum antiquum quod Lazie tamen est Borowa vicus, in eodem tractu. Hic [orig: Hţc] Iacobus Chulava, purioris religionis vindex, qui paulo ante fores carceris miraculose apertas habuit, exire tamen dubitavit, combustus est, A. C. 1468. iussu Episcopi, quem fruslra Iodocus Episcop. Vratisaviensis monuerat, rem non confici assa [orig: assÔ] carne. Camerarius in Hist. Fratrum Boh.

OLONA cella Vindocinensi Monasterio S. Trinitatis subiecta, in ora maris Pictonici, vulgo Olone, in solo arenoso posita, cum titulo Comitatus ac portu: hinc arenae Olonenses, nomen habent: Ager Olonensis salinis et vineis abundat. Hadr. Vales. Notit. Gall.

OLONDAE Sarmatiae Asiaticae gens, Ptolem.

OLONIUM oppidul. Pictav. provinc. in ora Oceani Aquitanici, cui adiacet burgus amplus, Arenae Olonenses, Gall. Le Sables d'Olone, cum portu capaci, ubi periti nautae, 9. leuc. a Rupella in Circium, 7. a Lucione in Occidentem.

OLOOSSON urbs Magnesiae. Homer. apud Steph.

------ *po/lin t' *)oloo/ssona liukh/n.

Cives, Oloossonii, Hesych. *)olocsso\n, po/lis2 *qessali/as2. Forte *)oloossw\n legendum.

OLOPHYRMUS ex Graeco o)lofurmo\s2, inter Poemata est, quae a lugentibus aut alia quafortuna [orig: quafortunÔ] maestis canebantur: quemad modum quae ad rogum dicebantur, Naeniae; quae ad tumulum, Epitaphia; quae in exsequiis, cum iusta persolverentur, Epicedia, sunt appellata. I. C. Scaliger Poetices l. 1. c. 50. ubi de Threnis etc.

OLOPHYXUS urbs Macedoniae in monte Atho, Herodot.

OLOR ab w)|do\s2 Graeco, cantor, an ab Hebr. [gap: Hebrew word(s)] cecinit, laudavit? avis canora est, inprimis cum funeri proxima,

Cantator cycnus funeris ipse sui,

ut Martialis habet, l. 13. Epigr. 77. et plurimi Veter. testantur, qua de re alibi. Ansere maior, carnisque hinc duroris, praesertim cum grandior natu est. Lautioribus nihilominus conviv iis infertur, sed pompae potius gratia [orig: gratiÔ], Nec olim epulis abfuit, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 9. quo [orig: qu˘] fine saginari consuevisse, oculis prius consutis, legas apud Plut, l. 2. de esu carn. Candore insignis, sicut nigredine corvus, quem utrumque colorem Apollinem his suis alitibus, utpote praestabiles ambos, condonasse [orig: condonÔsse], Appuleiusait de Deo Socr. Robore pollens, unde et cum aquilis nonumquam ipsis res est. Coeterum, licet alias minime carnivora, tantopere tamen adversus congeneres aves iracundiae impatiens, ut olor olorem devoret et absumat: quam ob causam inter immundas haec avis videtur Vossio relata, Levit, c. 11. v. 18. etc. Vide eum de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 80. 84. et 93. ubi inter alia et de amore eius erga puerum Amphilochium, patria [orig: patriÔ] Olenium: plura vero hanc in rem diximus iam supra, voce Cycnus.

OLORONENSIS seu Iluro in Benearnis, urbs Benearniae ad radices Pyrenaeorum. Vide Elorna, et Iluro.

OLOROS urbs Macedoniae. Vide Olorus.

OLPAE oppid. Epiri in finibus Acarnanum. Sopoto Nigro.

OLSNA urbs Germaniae, in Silesia, cum titulo Ducatus, quem Lignicii atque Vratislavienses Piasteae prosapiae Principes, ad Henricum usque Probum, possedere [orig: possedŕre]. Eius hereditate Henricum Crassum, eadem [orig: eÔdem] familia [orig: familiÔ] ortum, adeo que agnationis iure potiorem, Conradus III. e Glogoviensi domo deputlit, supremis, ut iactitabat, Probi mandatis innixus. In Bohemorum dehinc clientalam concessit A. C. 1329. quam tum velut agmine gacto [orig: gact˘] cuncti fere Silesiae Duces, spreto [orig: spret˘] Polono [orig: Polon˘], subierant, sed Conradi e posteris Conradus Albus, Matthiam Bohemiae Regem sibi minus aequvem expertus, avitas terras Saxoni obtulit emendas: cui contractui intercedens Matthias, soluto [orig: solut˘] pretio [orig: preti˘], a Saxone pacto [orig: pact˘], eas sibi comparavit, A. C. 1475. Conrado [orig: Conrad˘] tamen, ut vice Regis praeesset, eoncesso [orig: eoncess˘]. Qui a regiis pulsus A. c. 1489. partes Ioannis Saganensis, bello [orig: bell˘] Glogoviensi, eum sectatum criminantibus, mortuo [orig: mortu˘] Rege A. C. 1492. Ducatum recepit. At, postquam is mortalitati concessit, Vladislaus 199. post annos, a quo ad Glogovienses is primum pervenerat, Regno vindicavit; non multo post Henrico, Georgii Podiebradii Regis Antecessoris sui filio, in vicem Podiebradiae Dynastiae, permissum, qui etiam cum fratre Victorino, Munsterbergensem Ducatum iam A. C. 1462. Friderici III. Imperator. donum acceperat, opera [orig: operÔ] istius a civium obsidione Viennae liberati. Cuius progenie, in abnepore Carolo Friderico, non adeo [orig: ade˘] dudeum sublata [orig: sublatÔ], terra haec Sylvio Nimrodi Duci Wirtenbergico, Iulii Friderici filio, obtigit, iure uxoris Mariae Elisabethae, Caroli Friderici filiae, cui successionis beneficium Im perator contulerat. Tob. Pfannerus de praecip. Germaniae Principum gentibus c. 7. Vide etiam supra, ubi hanc in rem plura attulimus, in voce Oelsa.