December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0432b

OLFACTUS ad iudicium de metallis faciendis adhibitus, memoratur Aristoteli de Miraculis audit. ubi de poculis Darii, quae solo [orig: sol˘] narium idicio [orig: idici˘] cognoscebantur, aenea essent, an aurea, vide spura, ubi de variis Aeris speciebus, item voce Batiaca. Hinc Trapezitas ac Nummularios, in aestimanda pecunia, eadem [orig: eÔdem] ratione, inter alias complures, usos esse, discimus ex Arriano Dissertation. Epicteti l. 1. c. 20. *(o a)rgurognw/mwn prosxrh=tai kata\ dokimasi/an tou= nomsmatos2 th=| o)/yei, th=| a(fh=|, th=| o)sfrasi/a|. ta\ teleutai=a th=| a)koh=| . Ad quem morem videtur respexisse Vespasian. Imperat. cum reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecunlam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur, apud Sucton. in eo c. 23. Casaubon. ad loc. Vide quoque supra ubi de Odoribus.

OLGANUS Beretis fil. Vide Steph. in *mie/za .

OLGARIA regio Tartariae magnae, versus mare Caspium; Olgar, seu Buchar, et Kalmuki.

OLGASYS mons Galatiae, Olyssa, Ptolemaeo, ex quo fluv. Halys et Parthenius fluunt, Strabo.

OLGERDUS Princeps Lithuaniae, seu potius Magnus Dux, successit A. C. 1325. Gedimino, qui, quod fines Lithuaniae longissime per Russiam protulit, et a finibus Russiae usque ad Pontum Euxinum protendi, primus Dux Magnus Lithuaniae appellari meruit. Erat autem Lithuaniae nomen ante A. C. 1200. fere in cognitum et ipsa gens vicinorum iugo pressa; donec circa A. C. 1252. Mendogus vir militia [orig: militiÔ] clarus, Principatu sumpto [orig: sumpt˘], gentem a vicinorum contumeliis vindicavit. Quem cum excepissent complures brevi omnes imperio [orig: imperi˘], tandem Vitenen miles, obtruncato [orig: obtruncat˘] suo [orig: su˘] Domino [orig: Domin˘], Lithuaniam occupavit. Ex Vitenis huius vidua, Gediminus praefatus genuit Olgerdum, seu Olgirdum, qui decessit A. C. 1381. Pater ex Maria Twerensi (filia [orig: filiÔ] ... Ducis Twerae) Iagellonis et Skirgellonis. Quorum ille, regno [orig: regn˘] Poloniae per matrimonium potitus, sumpto [orig: sumpt˘] Uladislai nomine, Christianam findem amplexus est, primusque omnium Lithuaniam, exterminato [orig: exterminat˘] Idolorum cultu, fide Christi imbuit: iste, cum Vidoldo patruele, fratrem coniungere cum Polonia Lithuaniam volentem impedit, frustraque reluctanti hanc tandem extorsit; quae proin suos retinuit magnos Duces usque ad A. C. 1501. Vide de Georg. Hornium Orb. Imper. p. 262. et Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilitat. Europ. Part. 3. p. 21.

OLHA seu Helena, Russorum Semiramis, uxor Rurici, qui primus Russiae Monarcha et conditor familiae fuit, quam Bealam vocant: ex eo Ihor, sive Iehor, quem Cedrenus et alii Graecorum Historici Inger vocant, Regem Russorum, suscepit, hocque [orig: h˘cque] intra iuventam defuncto [orig: defunct˘], Principatum ipsa rexit. Ei successit Suatoslaus, sed Stoslaus, Graecis Sphendostablus, qui domita [orig: domitÔ] Bulgaria [orig: BulgariÔ] Imperium Russiae, usque ad Pontum Euxinum et Thraciam, extendit. Post quem filius Vladimirus, solus fratribus suis superstes, Russiae iterum Monarcha factus est A. C. 970. ductaque [orig: ductÔque] Anna [orig: AnnÔ] Basilii Imperatoris Constantionopolit. filia [orig: filiÔ], religionem Christianam, secundum fidem et ceremonias Graeciae, in Russiam introduxit, A. C. 989. a quo tempore, universa Russia Graecam Religionem ad nostra usque tempora constanter retinuit. Hornius l. cit. p. 247.

OLIA Mesopotamiae urbs, Ptol. Elita legunt Interpretes.

OLIAROS insula in mari Aegaeo, una Cycladum, Steph. Sidoniorum coloniam esse scribit, ac distare a Paro stad. 55. Eius meminit. Ovid. Met. l. 7. v. 469.

At non Oliaros, Didymaeque et Tenos, et Andros.

Hodie Quiniminio incolis vocatur, teste Nigro [orig: Nigr˘] .

OLIBA Hispaniae Tarraconens. urbs, Ptolem. Olit vulgo dicitur. Est autem inter Pompelonem ad Boream 7. et Tutelam ad Meridiem 9. leuc. Aliis potius Oliva est oppid. in regno Navaraeo, a Pompelone 12. leuc. a Titula [orig: TitulÔ] 10. versus Ortum, quod magis probatur, inquit Ferrar.

OLIBANUS vide CLIBANUS. Item mons Campaniae, inter Neapolim et Puteolos, contra Nesitim insul. Pausilypo vicinus, Monte di Pezuoli, Mazello. Olibanum vero, oppid. Lucaniae, Ferrar.

OLICA urbs Volhiniae superioris iuxta paludem, cum titulo Ducatus Radzivilliorum, in qua Dux Stanislaus, arcem munitiss. Templum et Academiam exstruxit. Prope oppid. Klevan, 5. milliar. Germanic. a Luceoria in Caeciam, A. C. 1651. a Cosacis frustra tentata.

OLICANA urbs Britanniae, Ptol. Lhuydo Halifax dicitur in Eboracensi comitatu, Ilkely vero Camdeno .

OLIGARCHIA vitium est Rei publicae, quo [orig: qu˘] Imperium ad utilitatem paucorum, divitum scilicet, omnia confert: In hoc degenerat quandoque Aristocratia. in qua Res publica a viris secundum electionem iustissimis atque prudentissimis aequaliter administratur. Sic apud Romanos olim, aristocratia Consulum, Tribunorum militarium Consulari potestate et Decemvirorum legibus scribendis: sub Triumvirorum Reip. constituendae imperio, in Oligarchiam degeneravit. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 1. Athenis quoque, cum cives in tria genera divisi essent, Diacrios, seu tou\s2 e)c a)/stews2, qui in superiore Urbis parte; Pediaeos, qui in planitie et Paralios, qui propius mari habitabant: orta [orig: ortÔ] de Regimine lite, Diacriis ad Democratiam inclinantibus, Pediaei Oligarchiae studuerunt; inter quos meidam tenuere [orig: tenuŕre] viam Paralii, quo [orig: qu˘] factum, ut Solone arbitro [orig: arbitr˘] electo [orig: elect˘], univeris cives postea distinguerentur in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas seu capite censos: e quibus trium priorum clafsium ordines, ad regimen, sine discrimine, admissi sunt, ultimis exclusis et ad manuaria opera abiectis, Plut. in Solone. Vide quoque Franc. rossaeum Archaeol. Attic. l. 1. c. 4.

OLIGYRTIS urbs Peloponnesi, Polyb. Aliis Ologuntum.

OLIMACUM vulgo Lymbach, teste Lazio [orig: Lazi˘], oppid. Pannoniae


image: s0433a

superioris in Hungariae Stiriaeque consiniis, geminum: unum ad Muram fluv. aiterum ad Arrabonem, 3. leuc. inter se distantia [orig: distantiÔ]; utrumque a bolentio 5. in Ortum. Baudrando prius Nider Lymbach, in Hungar. in colle, et confin. Stiriae, vix 1. leuc. a Mura, 6. a Volcea palude in Occasum, 4. a Canisa in Circium, totidem in Meridiem ab altero Ober Lymbach, et 7. ab Arrabone fluv. Ex Petro du Valle.

OLINA [1] Callaicorum Lucensium urbs in Hispania Tarraconensi, Orna fluv. apud Caenalem nominatur.

OLINA [2] castrum Galliae, in dioecesi Cadurcensi, memoratum Petro Monacho Histor. Albigensis c. 75. vulgo nunc l'Olmie, articulo [orig: articul˘] cum nomine loci coniuncto [orig: coniunct˘]. Ibi Balduinus, frater Comitis Tolosani Raimundi, fraude suorum captus et fratris iussu de arbore suspensus est. Guilielmus de Podio Laurentii l. de bello Albig. c. 23. nuncupat castrum Olivam, et in partibus Aginnensibus, i. e. in pago Aginnensi, illud ponit. Hadr. Vales. Notit. Galliae.

OLINA [3] Galliae Lugdunens. Fluv. Ptolem. inter Boiocasses et Lexovios, in Viducassibus tamen seu Baioc. fluvii ostia, contracte Olna. Aliis Olena, vulgo Orne. Fontem habet, apud Olinonem; interluit Saios, attingit Almaniscas Fontenacum, Argentomum Castrum, Castellum Guntherii, Scoceium, Tauriacum, Pratella, Strataevillam, Lupiniacum, Cadomum, ad Oldonis et Olinae confluentes, Portum, demum ad Strataehammum, in Oceanum, effluit. Memoratus saepe Guilielmo Notho, et Henrico II. Anglorum Regibus, Ducibus Normannorum et Aquitanorum ac Comitib. Andegav. in suis literis. Oldo autem, vulgo Oudon: ad quem orientem est Alnetum, Aunay, Abbatia Cistertiensium, in Baiocassium finibus, 5. leuc. a Cadomo, Hadr. Vales. Notit. Gall. Villae Cathom, i. e. Cadomi, mentionem facit Richardus Normannorum Dux III. in donatione propter nuptias Adelae facta, A. C. MXXVI. Indictione IX. Vide eundem.

OLINDA urbs Brasiliae, caput Praefecturae Pernambuci. Ab Hollandis capta A. C. 1629. sed deserta, nunc sub Portugall. cum roto tractu. In colle, cum portu capaci, prope ostia fluv. Bibiribe, cum arce S. Georgii.

OLINO cuius meminit Liber Notit. Hole, nunc a Basileensibus nominari scribit Rhenanus, qui vicum esse vult cum nemusculo non procul a Basilea, ubi multa antiquitatis monumenta effodiuntur. Vide B. Rhenanum Rerum Nov-Antiq. l. 3. cum Notis Ottonis IC.

OLINTHUS urbs fuit Macedoniae, in colle, in Paraxia provinc. inter Sinus Toronaicum et Thermaicum.

OLISSIPPO vide OLYSSIPPO.

OLITINGI Lusitaniae oppid. inter ostia et Baetis et Anae fluv. Mela l. 3. c. 1.

OLITIS fluv. Theodulfo in Paraen. Quibusdam Oltis, aliis Oltus, et Oldus. Avernis et Cadurcis montanis, per quos decurrit, l'Old. et l'Ould: in tabulis Gall. Lot, nunc le Lot: unus e tribus maximis et navigabilibus fluviis, quibus Garumnam augeri asserit Strabo, qui sunt: Tarnis, Olitis, Durandus. Recipit autem fluv. Triebrem; Sate, et Virdiem Vert, amnem ab aquae colore sic dictum. Alluit Oratorium, Interamnam, Vivarium, Catenacum, Lupiacum, Salvianiacum, Galliacum, Calviniacum, Sinaparias, Castrum S. Cirici, vicum S. Desiderii, Divonam Cadurcorum, Castellum Francum, Podium Episcopi, Candate, Villam Novam Aginnensium, vicum S. Liberatae, Clariacum ac Aquilonem, et sic Garumna [orig: GarumnÔ] accipitur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

OLIVA [1] Petrus Iohannes Seriniano in Dioecesi Bliterensi oriundus, quaedam de B. virgine scripsit Clero minus grata, proin liber combustus; et post obitum, A. C. 1297. cadaver refossum est. Fuit ex fratribus Minoribus, et ab Angelo Clareno, Hubertino Casal. aliisque impense a sanctitate laudatur. Wadingus, in Annal. Min. Sixtus Sen. Antonin. tit. 24. c. 9. ž. 11. et. 13.

OLIVA [2] German. Olven Kloster, monasterium 1. tantum milliar. Prussico a Gedano, in Polonia, ubi pax coiit A. C, 1660. Inter Imperatorem, Regesque Poloniae, Sueciae et Daniae. Conditum A. C. 1180. a Subislao, Cassubiae et Pomerelliae Principe, aliquot Pomeraniae Ducum sepulchris clarum. A. C. 1577. Gedanenses; cum Polonis bellum gerentes illud direptum solo aequarunt [orig: aequÔrunt], quo [orig: qu˘] nomine 200000. floren. ad eius restaurationem solvere coacti sunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

OLIVA [3] fructus oleae, qui an naturalis sit: Bartolus disputat in l. si eius fundi ff. de rei vendit. Laudatissima in agor Piceno, indigitatur Martiali l. 1. Epigr. 44. v. 7.

Rustica lactantes nec misit fiscina metas,
Nec de Picenis venit oliva cadis.

Inchoabat, apud Romanos, finiebatque dapes. Idem l. 1. Epigr. 36.

Haec quae Picenis venit subducta trapetis,
Inchoat, atque eadem finit oliva dapes.

Illud ad irritandum stomachum, istud ad tollendum fastidium etc. Aliquando idem cum Olea. Inter festa Coptitarum seu Aegyptiorum Christianorum maiora septem; enumerata a Scriptore perinsigni Mahumedano aulaibsan Achmed Calcasendio. quem penes se MS. habere ait Seldenus, primum Festum Annuntiationis, secundum Olivae seu Olivarum fuit, ubi addit Calcasendius, Atque hoc est festum Alshaianin; Rahelengius habet Festum, neque aliter explicat. Golius ex Camuso, Festum Palmarum. Addit Calcasendius, Et interpretatio eius Arabice est laudatio. Et tunc celbrant illud, in die Solis postremo ieiunii eorum seu Quadragsimae. Nempe omnino Dominca in Ramis Palmarum seu in Palmis innuitur, quae celebratur in Ecclesia utraque, Domincia [orig: DominciÔ] Pascha proxime praecedente, in memoriam Adventus [orig: Adventűs] Domini nostri Hierosolymam, quo [orig: qu˘] audito [orig: audit˘] acceperunt ramos palmarum et


page 433, image: s0433b

prodierunt ei obviam, atque clamabant, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex ille Israelis, Ioh. c. 12. v. 13. Et certe suspicio non levis est, vocem illam Alshaianin corruptam esse ab Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] Hoshannach, w(sanna\, quod clamabnat amos gestantes, unde etiam festum eo [orig: ] nomine appellatum; Sro quoque titulus lectionis, ex Euangelio, diei propriae, Dominca est tou= Hosanna. Accedit, quod Laudationem, quo [orig: qu˘] nomine vocem Festi Arabice interpretatur Calcasendius, in Aegyptopro Hoshanna usurpatam videmus, apud Nonnum Panopoliram seu Aegyptium, qui in loco illo Iohannis vocem eu)logi/h|sin substituit. Arabes etiam festum illud a)po\ tou= bai/+wn nuncupant, et a Chaldaico [gap: Hebrew] , utputat Golius Lexic. col. 1131. quod ramos et frondes notat [orig: notÔt], deducunt. Quemadmodum in Graecanica Ecclesia vocatur h( *kuriakh\ tw=n bai/+wn, Dominica Ramorum, in Eucholog. fol. 241, 1. et *baiofo/ros2, dies in quo Rami gestantur, Edit. Iac. Goar. p. 744. Ac, ubi Iohannes Euangelista loc. cit. habet ta\ bai/+a tw=n foini/kwn, ramos arborum sive palmarum, Mathhaeus generatim meminit kla/dwn tw=n de/ndrwn, ramorum arborum, sive palmarum, Olivarum aliarumve, c, 21. v. 8 Sed de Hoshanna et toi=s2 *bai/+ois2, si plura velis, vide Angelum Caninium in loca Nov. Testam. c. 4. et Is. Casaubonum Exercit. 16. ž. 2. Et in Liturgiis Romanis, nunc Palmae solum hoc [orig: h˘c] sesto [orig: sest˘] inde memorantur, nunc Palmae simul et Olivarum rami, nunc tantum Olivae, nunc Rami palmae et olivarum, nunc Olivae coeterarumque arborum rami, nunc Palmae aeu Olivae, nunc Rami arborum. Atque inde Durandus Rational. l. 6. c. 67. ž. 16. Dicitur etiam alibi, ait, Dominica Olivarum (ut hic [orig: hţc] apud Calcasendium) quia rami Olivae portantur, quod sit ad repraesentandum filios Israel, qui cum ramis palmarum et Olivarum venienti Dommo obviam exierunt. Hierosolumam videl. pau, lo ante Passionem accedenti. Ubi vero nec palmae, nec Olivae fuerint, ramuli salicum efflorentes, ut apud Anglos alibique. festo in illo adhibiti, vel myrtei, ut apud Graecos, Georg. Phranzes l. 2. c. 4. vel buxei, ut apud Gallos, teste Ang. Caninio [orig: Canini˘] in loca Nov. Testam. c. 4. Scilicet, ut Hoshanna e Festo Secenopegiarum autumnali in vernum hoc translatum est, ita et rami seu surculi in eo gestandi alii, praeter palmarum, iuxta Legem facram de Festo [orig: Fest˘] illo, Levitici c. 23. v. 40. et usum Iudaeorum, Nehem. c. 8. v. 15. etc. Ioh. Seldenus de Synedriis veter. Hebraeor. l. 3. c. 15. ž. 9. Vide quoque infra, in voce Osanna, item in Palma et Thalia, ubi tramitem Olivae qallo\n proprie Graecis dici videbimus. Coeterum ˘liva aliisque ramis vincti olim apud Lacedaemonios, qui pro patria occubuere [orig: occubuŕre], Aelian. Var. Histor. l. 6. c. 6. contra olivae foliis Syracusii in scribebant petalismo damnandos, de quo infra. Sed et Veteres in hydriam folium oliae conicientes, id Mercurium vocabant, illudque in Dei huius honorem primum eximebant, *klh=ron *)ermou= nuncupantes: altera [orig: alterÔ] sorte eius exsistente, qui Mercurium sequebatur, de quo lusu vide Suidam. Ab Oliva, mola Olivaria, cuius ut et praeli, mentfo fit in l. 21. de instrum. vel instrum. legat, apud Ioh. Calvinum Lex Iurid.

OLIVARES Comites Castellae veteris prope Pontiam. Henricus Gulmannus Comes, Legatus Romae Philippi II. et Gaspar fil. eius gratia [orig: gratiÔ] Philippi IV. et infelici exitu celeberrimi, Est autem Comitum de Olivares Familia ramus Guzmanniae in Baetica florentissimae stirpis, in qua excellunt Duces de Medina Sidonia, derivati ab Alsonso Perezio de Guzman Bono, a Mauris caeso A. C. 1347. Huius nepos Ioh. Alfonsus, priumu Com. de Niebla titulum nactus, per maiorem filium Henricum Ioh. Alfonsum, primum Ducem Methymnae Sidoniae genuit, a cuius fratre Alfonso Domini de Torralva et de Ugena oriuntur; Sicut ab Henrico filio Ducalis dignitas hodieque superstes, est propagata. Eidem stirpi accensendus est ramus Comitum de Olivares, Petro Henrici, Alfonsi ac Ioh. Alfonsi Ducum fratre protrusus, cuius ratio haec est. Iohannes Alfonsus de Guzman, Comes de Niebla Dux de Medina Sidonia, ex Isabella de Meneses, genuit Henricum Guzmannum Ducem Methymnae Sidoniae: quo [orig: qu˘] et Eleonora [orig: EleonorÔ] Ribera [orig: RiberÔ] Mendozia [orig: MendoziÔ] (filia [orig: filiÔ] Perafani de Ribera Comitis de los Molares ) genitus Iohannes Clarus Guzmannus Dux Methymn. Sido. suscepit ex Leonora de Zuniga Petrum de Guzman Comit. de Olivares, maritum Franciscae de Ribera Ninno (Lupo [orig: Lup˘] de Conchillos Carolo V. Imperatori a secretis genitae) et ex ea patrem Henrici Comitis: cui Maria Pimentella de Fonseca (silia Hieronymi de Azebedo et Zuniga Comit. de Monterrey ) peperit Casparum de Gyzman Comit. de Olivares et Ducem, maritum Agnetis (filiae Caspari de Azebedo et Zuniga Comit. de Monterrey ) Francisam, uxorem Didaci Lopezii de Haro et Sotomayor Marchionis del Carpio, Agnetem Alvaro Henricio de Almansa Marchioni de Alcannices et Leonoram Mariam, Emanueli de Azebedo et Zuniga Comiti de Monterrey, neptas etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 51

OLIVARIUS cognomine Hercules, vide supra.

OLIVARUM Mons sive Olivetum, et Mons Oliveti, mons ad Orientem Hierosolummae, torrente Cedron interfluente, Sabbathi habens iter ab Hierosolyma [orig: HierosolymÔ]. Act. c. 1. v. 12. Luc. c. 19. v. 37. Hic mons, postquam est idolis in quinatus [gap: Hebrew word(s)] har hamaschith. i. e. Mons corruptionis, dicitur, et non solum [gap: Hebrew word(s)] har hamischa, i. e. Mons Olivarum, seu Unctionis, mutato [orig: mutat˘] elemento [orig: element˘], et Iod addito [orig: addit˘], ut ntmirum ad nomen alludatur, nec opprobrium desit. Locus est, 2. Reg. c. 23. Com. 13. Retinent ibi LXX. *mo/sqaq, pro Maschith, at Chaldaeus Paraphrastes [gap: Hebrew word(s)] Tourzithaja, i. e. Mons Olivarum, ibi habet. Lloyd. Hic David. Absolomum fugiens adoravit, et IESUS CHRITUS in caelum gloriose ascendit. Vide Petrum de Valle, in Itin. Tom. 1.

OLIVEJUS fluv. inter Carcassonem ac Narbonem, memoratus Chronico Moisiacensi: in quo dicitur, inter Saracenos succenso [orig: succens˘] Narbonae suburbio [orig: suburbi˘], cum Carcassonam pergerent, et


page 434, image: s0434a

Wilhelmum aliosque Comites Francorum, praelium hic [orig: hţc] commissum. Supra Narbonem in Atacem decurrit. Vales. Notit. Gall.

OLIVENTIA urbs munita Protugalliae, ad Anam fluv. a Castellanis capta, A. C. 1658. sed reddita, pace Olisipponensi, A. C. 1668. 3. leuc. ab Helvis in Meridiem, 12. leuc. Portugall. ab Ebora in Ortum.

OLIVERIUS Franciscus, vide Franciscus. Item Olivier de Oliveto Lupus, vide Lupus.

OLIVIER [1] Caraffa, Archiepiscopus Neapolitanus, a Paulo 2. purpuram accepit, A. C. 1467. Dux expeditionis contra Turcas navalis, obiit A. C. 1551.

OLIVIER [2] Clissonus Conestabilis Galliae, sub Carolo V. et VI. Nobilis Brito. Cum Iohanne Montfortio educatus, primum fortitudinis specimen edidit in praelio Auraicensi. Dein, in Gallia, Bertrando Guesclino Connestabili praesso fuit, in variis contra Anglos pubnis re egregie gesta: hin cilli mortuo successit. Caroli VI. coronationi interluit, militiaque [orig: militiÔque] egregiis legibus ordinata [orig: ordinatÔ], in praelio ad Rosebecum, A. C. 1382. quo [orig: qu˘] 40000. hostium periere [orig: periŕre], dextro cornui praefuit. In Britanniam dein missus, a Duce in vincula coniectus est, neque liberari, nisi ingenti lytro [orig: lytr˘], potuit. Ab exule Petro Cranonio, A. C. 1392. graviter vulneratus Lutetiae est. Obiit paulo post [orig: p˘st], decus Galliae eximium, Iuven. de Ursinis, Hist. Caroli VI. Froissard. Mezeray.

OLIVIER [3] Cromvel, Angliae Protector, saeculo nostro notissimus. Vide Cromvellus.

OLIVIER [4] Dama, Tonsor Ludovici XI. gratia apud Regem pollens, et maximis muneribus adhibitus. Suspensus sub Carolo VIII.

OLIVIER [5] Francisus, primarius Praeses Parlamenti Parisini Cancellarius Galliae, sub Francisco I. Henr. II. et Francisco II.

OLIVIER [6] Longus, Prior S. Bavonis, prope Gandavum, A. C. 1450. scripsit quaedam, Valer. Andr. Biblioth. Belg.

OLIVIER [7] Maillardus Brito, Franciscanus. Scripsit varia, Homilias inprimis, sed latinitate inculti. Obiit Narbonae, A. C. 1502.

OLIVIER [8] Malmesburius aliis Elmerus, vel Egelmerus, Benedictinus Anglus, A. C. 1060. Astrologica varia scripsit. Pitseus, de Scriptor. Angl. Melius Oliverius. Composuit librum de Signis Planetarum: uti et alterum, de Astrologorum dogmatibus. Nimis vanae Astrologorum curiositati deditum fuisse, colligas ex iis, quae refert Io. Pitseus.

OLIVIER [9] de la March, Burgundus, nobilis Philippi Boni et Caroli Audacis: dein M. Aulae Magist. apud Philippum Castellae Regem. Sceipsit Commentarios, Chronica, etc. Obiit Bruxellis, A. C. 1501. Valer, Andr. Biblioth. Belg.

OLIVIER [10] Seraphinus Cardinal. Episcop. Rhedonensis; Lugduno [orig: Lugdun˘] oriundus. Ossato successit, obiit A. C. 1609. Iustus Lips. Epist. 33. et 65. Cent. 5. Ossat. l. 2. ep. 4. et l. 8. ep. 143. Frizo, Gall. Purp.

OLIVIER [11] Starcaius Anglus, A. C. 1550. Varia curiosa edidit, Pitseus, de Scriptor. Angl.

OLIVULA pars Venetiarum, in insula parva; Castello: In qua Ecclesia Patriarchalis S. Pietro in Castello. Vide Venetiae.

OLIZON urbs Magnesiae in Thessalia. Homer. Il. b. v. 717.

*kai\ *pitu/einai e)/xon, kai\ *)olizw=na trhxei=an.

Steph. *)wnoma/sqh de\ a)po\ tou= maxra\ e)=inai. *qessaloi\ ga\r, w(s2 i(storei= *dhmosqe/nhs2 e)n kti/sesi, to\ mikro\n, o)/lizon kalou=si. Ad radices Pesii montis; ob parvitatem sic dicta. Nic. Lloyd. Inter Magnesiam ad Ortum et Meliboeam ad Occasum, 40. mill. pass. ab ostio Penei in Ortum, Baudr.

OLIZONES Thraciae gens, Suid.

OLKA lacus Lithuaniae in limite Palatinatus Minscensis.

OLLA [1] pater Haniel, 1. Paral. c. 7. v. 39. Latine elevatio, vel holocaustum, aut infans, vel folium.

OLLA [2] apud Aegyptions. pro Numnie, quod illi Canopum vocabant. Notum certamen Sacerdotis Aegyptii, et Affyrii Prudentius Steph. Hymn. 10. v. 265. Si numen Ollis, numen et porris inest. Item, inter ritus olim nuptiale. Postridie namque nuptiarum, in oppido Leptae, moris fuisse legimns, ut ad socrum Sponsa mitteret ollam petitum, roganti responderent familiares, neque habere sese, et si haberent, non esse daturos. Quo iam inde ferendis socrus (difficiles enim magna ex parte sunt) moribus assuefieret. I. C. Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Sed et in Dedicationibus ararum, statuarum Deorum etc. qui manu tenaciore, nec victimas hostiasque sumptuosiores, offerebant, xu/tras2 i. e. ollas, adhibebant, more sollenni a mulieribus super capita circum ferendas, in quibus pano/spria seu leguminum omnigenum [orig: omnigenűm] elixorum mixtio, unde libatio fieret a)fidrume/nois2, Diis dedicatis, eucharistica et propitiatoria: xaristh/ria th=s2 prw/ths2 diai/ths2, eucharistica, primi victus nomine, ut loquitur Scholiastes Aristoph. Pluto Act. 5. Sc. 3. Unde ex Aristophahnis Danaidibus, quae perierunt, idem hoc distichon affert,

*martu/romai de\ *zhno\s2 *(erki/ou xu/tras2,
*par' ai(=s2 o( bwmo\s2 ou(=tos2 i(dru/qh pote/,
Testor autem Iovis Hercii ollas,
Quibus ara haec dedicata est olim.

Mulieres autem, quae solae hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] dedicabant, vestes habebant versicolores. Idem Comicus Pluto d. l. ubi de hoc ritu,

---- e)/xousa d' h)=lqes2 au)th\ poiki/la.
Habens vero advenisti ipsa versicolores vestes, etc.

Atque hoc velut originem, spectat id quod receptum erat de eiusmodi sacrificio in xu/trois2, quod sestum erat, xu/tra itidem dictum, die 13. Anthesterionis mensis quotannis celebratum, i. e. die terrtio [orig: terrti˘] Anthisteriorum, post Pithoegia et Choas. Refert enim Theopompius Scholiastes ille ibidem, servatos e diluvio Deucalionaeo elixasse [orig: elixÔsse] ollas panspermi/as2, unde festi nomen et sacrificasse [orig: sacrificÔsse] Mercurio Terrestri, Athenienses. Scilicet, ut ob legumina


image: s0434b

atque fructus omnimodos, primae post cataclysmum rationi victus inser vientes, eucharistica quotannis, in festo illo tw=n xu/trwn Ollarum, Baccho Diisque aliis peragebantur: ita etiam in libationibus ex ollis leguminum plenis et deicationibus sic abhibitis, gratiae ob primum illum victum agi consuevere [orig: consuŕvere] etc. Vide Ioh. Sedenum de Synedriis Veter. Ebraeorum l. 3. c. 13. et supra, ubi de Dedicandi ritu. Porro ex Ollis, in quas tabellae, quibus versus fatidici inscripti, coniectae, divinatum, ut infra dicemus voce Sortes: etiam in iis uvas, vinaceis circusudantibus stipatas, habes voce Uva. Imo et in Ollis, cineres olim reconditi, sicut in urnis, cacabis, urceis, ampullis, amphoris, cupis, orcis et aliis huiuscemodi vasculis; apud Romanos videl. qui cadavera cremabant. Iuxta quae lucernas collocari solitas, diximus voce Lucerna. At more Graecorum, qui ea servabant integra, ea vasa paranda fuere [orig: fuŕre] mortuis condendis, quae ad modulum corporis facta essent, ac totum cadaver, quam longum erat, recipere possent: Cuiusmodi erant alvei, linters, arcae, solia, lecti et similia. Unde pu/elon, quo [orig: qu˘] defuncti condebantur apud Graecos, Latini reddidere [orig: reddidŕre] solium, a similitudine solii seu alvei, in quo lavabantur, quemadmodum de alveo, in quo Cyri sepulchrum iacebat, vocem hanc interpretatur Curtius, l. 10. c. 1. Vide quoque Plin. l. 35. c. 12. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solm. p. 1201. ut et supra passim. Sed et in expositione infantum, ollarum usus fuit. uti vidimus supra etc. Alia vocis notio supra, Auris.

OLLAE Extares apud Liv. l. 25. c. 16. Graccho ------ sacrificaniti, triste prodigium factum est, ad exta, sacrificio [orig: sacrifici˘] perpetrato [orig: perpetrat˘], angues duo ex occulto allapsi, edere [orig: edŕre] iecur ---- di quum aruspicum monitu sacrificium instauraretur, atque intentius extares ollae servarentur, iterum atque tertium venisse tradunt, libatoque [orig: libat˘que] iecinore intactos angues abiisse: Sunt Ollae, in quibus exta coquebantur, Idem l. 41. c. 15. Ipsam aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse. Cuiusmodi ollarum Arnob. quoque meminit; et Varro de L. l. l. 4. Hae sunt, quarum in sacrificiis exta in olla, non in veru, coquuntur. Plautus item Rudente, Actu 1. sc. 2. v. 47. Sed et extar istiusmodi olla, in Glossario etc. Vide Ioh. Frider, Gronov. ad Livium d. l. ut et supra, ubi de Extis.

OLLARIA Uva vide infra Uva.

OLLICULANI Italiae populi Plin. l. 3. c. 5.

OLLINA urbs iuxta Caspium mare, Stephan.

OLLIUS [1] praenom. Titus, Poppaeae Sabinae pater, quem honoribus nondum functum amicitia Seiani pervertit, Tacit. l. 13. Annal. c. 45. Ubi e codic. Farnes. legit Lipsius Ellius. Muretus suo in libro notavi T. Aelius. Nic. Lloyd.

OLLIUS [2] Lombardiae Transpadanae fluv. l'Oglio Leandro. Ortus ex montibus, supra Edulum, in ipso limite Rhaetorum et vallis Telinae: per agrum Brixianum fluit in lacum Sebinum, inde ad Calepium, pauloque infra territorium Brixianum a Cremonen si separat: tandem Ducatu Mantuano [orig: Mantuan˘] aliqua [orig: aliquÔ] ex parte rigato [orig: rigat˘], in Padum ibi labitur.

OLLOVICO Rex Nitiobrigum, a Senatu Romano Amicus appellatus, Caesar l. 7. Bell. Gall. c. 31.

OLMEJUS inter fluvios Musis dicatos, memoratur Statio Theb. l. 7. v. 284.

---- tuque o [orig: ˘] Permesse canoris,
Et, felix Olmie, vadis ------

Uti vugo habetur, sed Olmeie, legi vult Barthius, ex Strabone l. 9. *kai\ o( *permhsso/s2 te kai\ o( *)olmeio\s2 e)k tou= *(elikw=nos2 sumba/llontes2 a)llh/lois2 e)is2 th\n au)th\n e)mpi/ptousi li/mnhn, th\n *kwpai/+da. Et Permessus Holmeiusque ex Helicone descendentes constuunt, atque in lacum Copaldem exonerantur. Cuius nec Pausaniam meminisse, nec Plinium, nec Vibium Sequestrem, aliosque id genus talium Recentiores, miratur idem, et vocem restituit, apud boccatium de Fluminib. Olmeius (vulgo Ormigus legitur) Poetis sacer. cycnis abundans, Boeptiae proximus. Vide eum Animadvers. ad Stat. d. l. ut et in voce Olmius.

OLMI et OLMIUM vide HOLMIUM.

OLMIA melius HOLMIA urbs Ciliciae Trachiae, postea Seleucia dicta. Plin. l. 5. c. 27. Seleucia supra amnem Calycadmum Trachiotis cognomine, a mari relata, ubi vocabatur Holmia, *(/olmous2 et *(/olmhn alii vocarunt [orig: vocÔrunt]. Steph. *(/olmoi po/lis2 traxei/as2 *kiliki/as2, o(/pou pro/teron w)/|koun oi( nu=n *seleukei=s2. Holmi, urbs Ciliciae asperae, ubi prius habitabant Seleucidae dicti iam. Condita [orig: ConditÔ] nempe Seleucia [orig: SeleuciÔ], qui Olmos habitabant, in eam migrare iussi sunt. Strabo, unde Stephanus accepit, *ei)=q' *(/olmos2 i(/pou pro/teron w)/|koun oi( nu=n *seleukei=s2, ktisqei/shs2 de\ e)pi\ tw=| *kaluka/dmw| th=s2 *seleuki/as2 e)kei= metw|ki/sqhsan. Hoc est, quod ait Plin. a mari relatam esse Selcuciam, ubi vocabatur Holmia. Eandem cum Olbia imperite confundit Stephanus, ubi scribit, Seleuciam Trachiam prius nominatuam esse Olbiam. itequmque errat, quando *)/olbian Pamphyliae eandem videri vult cum Olba Solymorum Ciliciae. Non recte etiam Plinius, qui Holmos ab Holmia videtur facere diversos, his verbis: Mox flumen Cilycamus, promuntorium Sarpedon: Oppida Olme, Myle, promuntorium et oppidum Veneris. Sed et Hyriam vocatam esse, hanc Seleuciam Trachiam Ciliciae, idem Stephanus refert, in voce *(uri/a. Vide Salmas. ad Solin. p. 619. et 620. ut et in voce Olmoe.

OLMIAE promontor. Megaridis, apud sinum Saronicum, in quo Pagae oppid. apud Isthmum, Strab.

OLMIUS Orpheo Holmius, fluv, Boeotiae, iuxta Heliconem. Stat. l. 7. Theb. eius meminit.

OLMOE vide Seleveia aspera.

OLMONES urbs Boeotiae, Stephan.

OLNEJUS Iohannes, vide ibi.

OLOARITUS centurio Classiarius, apud Misenum, cui in mortem ferrum distringenti, protendens uterum, Ventrem feri. Agrippina exclamavit, Tacit. l. 14. Annal. c. 8.