December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 431, image: s0431b

OLERO vulgo OLERON, oppid. Episcopale Bearniae, sub Novempopulaniae Archiepiscopo prope Gabarum fluv. in fastigio montis, ipsaque montium asperitate situm: Ilurum vocatur, apud Antoninum. Merula, Metel. Alias quoque Iluro, Ilurona, Loronensium, et Elloronensium civitas. A Normannis saeculo [orig: saecul˘] 9. vastatum, a Vicecomitibus illius regionis reparatum est. A suburbio per Gabarum separatur. De Marca, Hist. Bearn. Arnoldus Oihenartus, l. 3. Niti. utriusque Vasconiae, c. 13. Sammart. Gall. Christ.

OLERUS urbs Cretae in alto loca sita, ultra Hierapytnam. hinc Minerva Oleria, et festum Olerium, in eius honorem; Steph.

OLESNICIUS Nicolaus primus puriorum religionem, in Polonia minore promovit, A. C. 1550. Pinczovia [orig: PinczoviÔ] oppido [orig: oppid˘] suo [orig: su˘] Monachis eiectis. Ob quam rem, ab Episcopis, apud Regem accusatus, Nicolaum Reium vindicem nactus est, Laetus Compend. Univ. Hist.

OLEUM [1] flumen Hispaniae Tarraconemps. Sexto Avieno.

OLEUM [2] hominibus a Deo laborum lenimen datum, ut ait Plut. in Alexandro; Iside monstrante illius usum prima [orig: primÔ], ut fertur, tesse zuingero [orig: zuinger˘] Theatr. Hum. Vit. P. 975. multiplici utilitate sese commendat, sive necessitatem, sive delitias, sive sublimiorem usum consideres. Hinc in Panathenaeis, olei ceramum, amplissimi praemii loco [orig: loc˘], victorem accepisse olim, discimus ex Alexandro Ncapolit. Genial. Dier. l. 5. c. 8. Et quidemm, ut de aliis eius usibus hoc unum addam, quod Varro ait Virgul. divin. Oleum in lucubrationem servavimus, quod in asparagos totum legitime vertaemus: ubigeminum illum indigitat, in lucernis et cibis eximium; Oleum, in sacris frequens, apud Hebraeos. Cum enim consecratio Pontificis tribus rebus constaret, Vestitu, Unctione et Sacrificio [orig: Sacrifici˘]; vestibusis sacris, quibus in Templo ministrare mos erat, per dies septem continuos mane induebatur et vesperi rursus exuebatur, vide Levit. c. 8. v. 7. et seqq. Unctio quoque per totidem dies fieri solita erat, antequam sacrum Oleum amissum esset: quod semel a Mose. divino [orig: divin˘] iussu, consectum, durasse [orig: durÔsse] volunt fere nongentos annos. Vide de illius conficiendi ratione Exod. c. 30. v. 22. Eodem [orig: E˘dem], in inauguratione sua, Sacerdotes quoque vulgares inungebantur. Vide Exod. c. 29. v. 7. et Levit. c. 8. v. 10. sed hoc discrimine duplici: I. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur: Sacerdotes autem reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis inuncti et consecrati censebantur. II. Quod Pontifices Oleo [orig: Ole˘] in capite perfundebantur, Exod. c. 29. v. 7. Confer Levit. c. 8. v. 12. et. c. 21. v. 10. Sacerdotes autem eo [orig: ], admixto [orig: admixt˘] victimarum sanguine, in sacra veste leviter tantum aspergebantur, Exod. c. 29. v. 7. etc. Idem videtur fuisse Oleum, quo [orig: qu˘] et Reges nonumquam inaugurari leguntur; quamquam alii diversum fuisse velint. Alios enim eo [orig: ] perfundi nefas erat. Carnem hominis ne eo [orig: ] ungito, aut secundum confecturam eius ne facitote simile ei: res sancta est, etc. Exod. c. 30. v. 32. 33. Sed et inter Reges Pontificesque id quoque discriminis fuit, inter alia, quod Pontifices singuli in initiatione sacro [orig: sacr˘] Oleo [orig: Ole˘] linerentur, unde Sacerdotes uncti appellantur Levit. c. 4. v. 5. etc. 6. v. 22. Reges autem non omnes, sed ii solum, qui rebus turbidis et successione, ob tumultus ac seditiones, incerta [orig: incertÔ], in Davidis solium evehebantur: ut in Salomone et Ioa [orig: IoÔ] patet, 1. Regum c. 1. v. 39. 2. Tegum c. 11. v. 12. etc. Hoc [orig: H˘c] autem Oleo [orig: Ole˘], Spiritus S. dona designasse [orig: designÔsse] Deum, et praefigurari voluisse, divinintatis inhabitationem et ditissima charismata Naturae humanae CHRISTI, in incarnatione eius, conferenda, discimus ex Psalmo 45. v. 8. et Iohan. c. 3. v. 34. etc. Vide quoque infra ubi de Saxa lapidesque Oleo [orig: Ole˘] persundendi ritu. In Ecclesia Apostolica Olei quoque usum insignem deprehenimus, Iacobi c. 5. v. 13. Aeger est animo [orig: anim˘] aliquis inter vos? oret: bono [orig: bon˘] animo [orig: anim˘] est aliquis? psallat. v. 14. Infirmatur aliquis inter vos? accersat Presbyteros Ecclesiae et orent pro eo, ungentes eum Oieo [orig: Oie˘] in nomine Domini. Ubi per Infirmatum cum intelligant nonulli, eum cui prorsus vires deficiunt seu moribundum, confirmant id ex Ecclesiae Occidenlalis ritu, quo [orig: qu˘] maxime talibus Extrema, ut vocant, Unctio adhiberi solet, a Presbytero. In Oriente vero, ubi idem ritus adhibetur, plerumque id non fit sine Presbyteris septem, ac subinde etiam leviter aegris, imo et convalescentibus: Oleum ipsum *eu)xe/laion, vocant, Precatiolium, ob preces unctioni iungendas. Apud utrosque Oleo huic vis curandi aegrotos tribuitur, occasione tum loci praefati, tum Marci c. 6. v.13. (ubi de Apostolorum cum Oleo curandi facultate) sententiam suam firmantes: Unde plurima hanc in rem de Graecis in Euchologio et apud Simeonem Thessalonicensem, aliosque Graecos laudatos Petro Arcudio de Concord. Eccles. Orient. et Occid. l. 5. ac Iacob. Goaro in Eucholog. p. 408. de Latinis vide Auctores inprimis laudatos Car. du Fresne Glossar. Et perquam obvia est ad S. Marcum et in tractat. de Sacramentis, Olei huius sancti, utpote ab Episcopo, in Occidente, sed tam a Presbyteris, quam Episcopo, in Oriente, consecrandi, ut necessarii, apud Communionis Romanae Scriptores, assertio, uti et apud Reformatos improbatio non infrequens. Certe apud Hebraeos veteres nihil comperimus, de Oleo [orig: Ole˘] in ungendis, ex ritu recepto, aegris sive moribundis sive aliis, nisi id quod de claudendia per Cleum oculis spra diximus, in hac voce. Iam vero mortuos, in sepulturam inungi, familiare fuisse tam Iudaeis, quam Romanis Graecisque, certum est: Interim, uti multis aliis, sic disciplina [orig: disciplinÔ] veteri circa moribundos variante, pro locorum saeculorumque discrimine, Marcivero l. c. Discipulis XII. singulare hoc donum, inter alia, a Domino concessum fuisse legimus, ut ungerent Oleo [orig: Ole˘] multos aegros et sanarent. Ubi a)/r)r(wstoi, eodem [orig: e˘dem] sensu, quo [orig: qu˘] apud Iacobum a)sqenei=s2, prol aegris usurpantur, i. e. perquam imbecillibus et viribus quasi omnino carentibus: Et Discipulorum unctionem, uti apud Iacobum Presbyterorum, sequitur unctorum fanitas corporis; quasi illud omnino non mortem, nisi ut praeveniendam, spectaret. Id quod perquam est diversum, ab unctionis huiusmodi usu, maxime in Occidente, sic inde derivato. In


page 432, image: s0432a

eo enim vix, sine mortis, nec paeveniendae, expecttione, solet adhiberi. Quomodo vero et quandodonum illud singulare sive sanandi sive in ungendi aegros istiusmodi nacti fuerint Presbyteri dispersorum, tempore Iacobi, credentium et non credentium, indagatu non adeo obvium est. Quomodo autem extremae unctionis in Christianismo, ab eis solum, qui et Presbyteri ordinati sunt et Sacerdotes etiam vocantur, adhiberi solitae usus fundetur, Scriptores Communionis Romanae passim eunt ostensum. Certe cum ait Iacobus, proskalesa/tw, accersat Presbyteros, Presbytero videtur qualesumque sive ordinatos sive vulgares intelligere, inquit Seldenus, adeo ut iuniores seu vulgi viliores, necdum in ulla Presbyterorum classe censendos, ob singularem rei gravitatem ac discessus [orig: discessűs] animae celerem exspectationem, accersendos noluerit. Idem advertendum, ait, statim verba illa de Presbyteris, oratione ac inunctione facta [orig: factÔ], sequi, l. c. e)comologei=ssqe. Quae ratio de mutuo invicem orationis apud universos usu, post orationem et inunctionem memorata, praescribere videtur, quasi rem totam in peccatorum confessione, eqave inter se ad invicem et in oratione efficaci, revera consistere voluisset. Adeo que aliter locum intelligit, vertitque, quam vulgo intelligi ac verti solet. Nimirum, inquit, forsan illud de Presbyteris accersendis, spectavit ad moribundo seu pro moriente habito usitatum officium pollincturae adhibendum, illud quod in inungendo cum orationibus sub vitae finem, sive verum, sive creditum, habebatur. Nec imperative sumendum forte illud, Accersat, sed permissive: Etiamsi adeo imbecillis fuerit, ut Presbyteros, i. e. proximorum ac vicinorum qualescumque amicos graviores et promores aliquot, ad se accersendos voluerit, ut secum nimirum orarent et mortuum ex more pollincerent adeo que etiam pro iam mortuo sive oculos claudendo, sive aliter illum inungerent, nihilominus h( eu)xh\ th=s2 pi/stews2 sw/sei to\n ka/mnonta, Precatio fidei salvum faciet infirumum: Seu pro mortuo habitum. Namque to\ ka/mnein, utrumque denotare, partet. Et notum, mortuos aliquot seu ka/manontas2, tum inter Propheatas veteres, tum inter Christianos primitivos aliosque (saltem eos, qui viderentur mortui) in vitam et sanitatem oratione efficaci fuisse restitutos; quemadmodum et a S. Petro Tabitham, et a S. Paulo Eutychum, id est, a DOMINO per eos resuscitatos, Actor. c. 9. v. 40. et c. 20. v. 10. Cui sensui omnino favet illud Iacobi, kai\ e)gerei= au)to\n o( *ku/rios2, Et resuscitabit eum Dominus. Eadem enim vox e)geirw, non raro in N. Foedere habetur, pro Mortuum resusictare, excitare; unde e)/gersis2 in Glossar. Resurrectio. Simulque etiam cum infirmorum sanationis dono illo singulari, quo [orig: qu˘] Discipulos suos Christus dignatus est, coniungitur ab eo, nekrou\s2 e)ge/rete, Mortuos excitate, Matth. c. 10. v. 8. et postmodum de resurrectione mortuorum seu pro mortuis habitorum, usurpatur in sensu quidem Scripturae velut proprio, c. 11. v. 5. c. 14. v. 2. etc. Et Hesych. e)gerei=, a)nath/sei, quod resurrectionem a mortuis, aut quasi, denotat. Ita Oratione hic [orig: hţc] Fidei etiam mortuus, aut per virium defectum pro moruto habitus resuscitandus. Sane qui in Presbyteros illos Tribuum XII. aut singulare inter eos Christianismi Presbyteros, sanationis tunc eiusmodi donum, adeo que in se, ex eo quod Christi Discipulis ita competiit, derivare fidentius solent, pari iure etiam et mortuorum resuscitationis facultatem, tum Presbyteris illis, tum sibi velut ex praestituto, tribuere possent. Et locutionis eiusmodi commutatio; ut, quem a)sqenou=nta adeo paucis verbis vocasset [orig: vocÔsset] Iacobus, eundem iam to\n ka/mnonta nuncupet, innuere videtur hoc aliud et gravius quid significare, maxime cum articulus adiciatur; ipsum etiam mortuum aut pro mortuo et pollincendi plane habitum etc. Hactenus Sedenus, quem vide, de Synsdriis Veter. Hebr. l. 2. c. 7. ž. XI. et. seqq. uti de Oleopuro, a publico supplendo, quo [orig: qu˘] lucernae VII. candelabri Sacri, in V. T. ramis ac hastili impofitae, perpetim alebantur, aliquid spra, ubi de Luminum festo, item voce Lychnuchus; de Olei in sacris Veter. inferis usu, voce Melicratum; de Graecorum hodiernorum in insul. Zacyntho ab Oleo abstinentia, tempore ieiunii Paschalis, voce Megali tessaracosti. In Ecclesia hodierna Romana Oleum pro infirmis, Oleum ad chrisma, et Oleum ad catechumenos ungendos, Vide hic [orig: hţc] infra: et plura de Olei usu hic [orig: hţc] passim, inprimis ubi de Unctionibus Veterum. Facere autem de Oleo proprie dictum, vidimus supra.

OLEI SACRI IN ECCLESIA ROMANA VARIA GENERA, EX CAR. DU FRESNE GLOSSAR.

Oleum Benedictum, quod q Pontificibus aut Viris sanctitate claris benedicebatur, et quo [orig: qu˘] fideles ad depelendos morbos aut Daemonas fugandos ab energumenis, utebantur. Vide supra et Hieronum. Vit. Hilarion. Tertullian. ad Scapul. Sulpicium Severum Dial. 3. c. 3. Paulinum Vit. S. Martini etc. Oleum Catechumenorum, quo [orig: qu˘] inungebantur, bendeicitur feria [orig: feriÔ] 5. Maioris Hebdomadae: quae bendeicto et exorcismus habetur in Ordine Romano. Vide quoque Durandum l. 6. c. 74 num. 21 et seqq. Oleum S. Catharinae. Vide Baethium indescr. Scotiaep. 6. Oleum S. Crucis. quod a Leontio Exconsule Gregorio M. missum, testatur hic ipse, l. 7. ind. 1. ep. 35. Vide quoque Bedam de Locis SS. c. 20. Oleum Exorcisatum vel Chrisma seu Chrismale oleum; cuius exorcismus exstat in Ordine Romano. Olem Inexstingubilie, veter. lucernarum inexhaustum per complura saecula pabulum, vide rotun. Licetum de Lucernis Veter. et spura uti de iisdem, aligique passim. Oleum Infirmorum, seu pro infirmis et energumenis, quando consecrari sueverit, diximus. Eius exorcismus et benedictio similiter habetur in Ordine Romano. Vide quoque Durandum 1. 7. c. 74. num. 3. et seqq.