December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0427a

OFFRINGERE terminus Agriculturae, de quo vide infra voce Redarator.

OFICA oppid. Iaponiae, in insula parva cognomine inter Firandum ad Ortum et Gotum ad Austrum versusoram Ximoae insul. Brietius.

OFONIUS Tigellinus, praenomine Caius: Patre Agrigentino [orig: Agrigentin˘], homine obscuro [orig: obscur˘] natus, Scylaceum a Caio relegatus, quod formosus et egens in Agrippina L. Domitii et Livia Vinicii coniugibus, Germanici filiabus suspectus haberetur. A Nerone post mortem Burthi P. Mario [orig: Mari˘], L. Asinio [orig: Asini˘] consulib. praetoriis cohortibus impositus et ex intimis libidinibus assumptus, Tacit. l. 14. Annal. c. 51. Othone imperante, pertinaciss me ad poenam flagitatus et accepto [orig: accept˘] apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio [orig: nunti˘], inter stupra concubinarum et oscula et deformes moras, sectis novacula faucibus, infamem vitam foedavit etiam exitu sero [orig: ser˘] et inhonesto [orig: inhonest˘], Hist. l. 1. c. 72.

OFPATINUS nomen aulici ministerii, apud Ioh. Lucium de Regno Dalmat. l. 5. c. 2.

OG Rex Basan, Numer, c. 21. v. 33. Deuter. c. 3. v. 1. etc. Gigas immensae magnitudinis, a Iosue, occupato [orig: occupat˘] regno [orig: regn˘] eius, Argob seu Trachonitide, dicto [orig: dict˘], devictus et interfectus. Latine subcinericius panis, aut subsannatio, vel Syriace detentus, aut impeditus. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 26. et Dickinsonum Delph. Phoenic. c. 2.

OGAE plurali numero [orig: numer˘] olim portus pagi Constantini, ut et Barbaflot, Anglorum ex Britannia in Normanniam appulsu celebris, nunc obscurus et infrequens. Hodie La Hogue Saint Vast, i. e. Oga S. Vedasti, vel Portus Oga, Port de la Hogue: positusque est locus ad amniculi constantiam alluentis ostium. Ordericus Vitalis Hist. l. 13. Hadr. Vales. Notit. Gall.

OGDOAS Nundinalis, vide Nundinalis, it. Octo.

OGDOLAPIS fluv. navigabilis ex Alpibus fluens, Strab. l. 6.

OGDOMI Marmaricae Nomi gens, Ptol.

OGDOUS Aegypti Rex, Nogaeus cognominatus, qui Memphim condidit a nomine filiae. Hic prius Venereus cognominatus fuit, Diodor. Sic. l. 2.

OGENUS antiquus quidam Deus, unde Ogenidae, et Ogenii pro antiquis dicuntur, Steph. Vide Oceanus.

OGERIUS de Rofleto, Mauriensis Episcopus ex Allobrogibus: obiit Basileae A. C. 1441. durante Concilio [orig: Concili˘].

OGETHARIUS in Regiam Maiestatem, l. 4. c. 31. ž. 3. Hibernicum nomen dignitatis, vulgo Ochiern, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] aequiparatur Thano.

OGINA uxor Caroli III. Simplicis, filia Eduardi I. ex sorore Edelstani Angliae Regis Mater Ludovici IV. Ultramarini, quem audita [orig: auditÔ] mariti captivitate, in Angliam misit. Nupsit dein Herberto Veromanduo, Comiti Trecensi, filio Herberti II. qui Carolum in vinculis detinuerat: mater ex illo Stephani, qui improlis obiit, A. C. 1019. et Agnetis, quae Carolo Lotharingiae Duci Nupta, cum marito in carcere, obiit Aureliani.

OGIS vox memorata Nicolao de Braia in Ludovico VIII. Rege Franc. p. 290.

Rex Regum Mundi, venerabilis ille Philippus,
Catholicae fidei calidus defensor et Ogis.

Apud Car. du Fresne Glossar.

OGLA Insula Oceani Aquitanici, a littore Aquitanico 40. mill. pass. in Occidentem distans.

OGLAMUS Marmaricae mons, Ptol.

OGLASA vide Dianium. Aliis Mons Christi est, Insula parva, a Planasia 30. mill. pass. in Euronotum, inter Corsicam et Aegilium 60. Monte Christo vulgo. Melius mons ex celsus. Pendet ex agro Senensi, sub magno Hetruriae Duce 15. mill. pass. ab Ilva insula in Ortum, inter Planasiam ad Occidentem, et Igilium ad Ortum Baudrand.

OGLONIUM et UGLONIUM, quasi OCULONIUM pagus agri Mediolanensis frequens, apud Adduam fluv.

OGMIUS Hercules a Gallis sic dictus. Lucian. in Herc. *to\n *(hrakle/a oi( *keltoi\ *)/otmion o)noma/zousi fwnh=| th=| e)pikwri/w|, Ogmion, i. e. [gap: Hebrew] [gap: Hebrew word(s)] agemion. Barbaios et peregrinos ita nominant, in quit Bochart. l. 1. Chanaan, c. 42. Nempe, vel ex Phoenice Hercules, vel ex Africa, aut Gadibus, ad Gallos se contulerat. Atque id ipsum eius pictura referebat. Quippe pingebatur auctore ibid. Luciano [orig: Lucian˘]. *ge/rwn e)s2 to\ e)/xaton, a)nafalanti/as2, polio\s2 a)kribw=s2, o(/sai loipai\ tw=n trixw=n, r)uso\s2 to\ de/rma, kai\ diakekaume/nos2 e)s2 to\ mela/ntaton, oi(=oi/ ei)sin oi( qalattourgoi\ ge/rontes2. Vide Cael. Rhodig. l. 6. c. 7. Nic. Lloydius.

OGOAS nomen Dei apud Caras, qui Milasan incolebant, in cuius Dei templo maris fluctus et procella apparebat et proinde terrorem incutiebat.

OGULNIUS Gallus praenomine Quintus, decem Legatorum Princeps, ad Aesculapium Epidauro [orig: Epidaur˘] arcessendum, ab Romanis missorum.

OGYGES Thebanorum, secundum alios, Ogygiae et Actes, quae postea Boeotia et Attica dicta, Rex, qui Thebas Boeotias condidit circiter mille et quingentis annis ante Romam conditam. Idem et Eleusinem exstruxisse fertur. Sub hoc Rege fuit diluvium magnum, teste Augustin. in l. 10. de Civit. Dei c. 8. non illud quidem maximum, quod Noae temporibus contigisse sacrae literae testantur; sed tamen maius eo [orig: ], quod Decucalionis saeculo [orig: saecul˘] bonam terrae partem in undavit; in quo magna pars subditorum eius, an cum ipso Rege periit. Vide infra. A. M. 2292. post diluvium Noahi An. 636. ante Olympiades, 986. ante mortem Alexandri M. 1438. Cedren. in Compend. Hist. Iul. African. in Euseb. l. 10. de Praeparat. Euangel. Ricciol. Chron. Reform. l. 3. c. 1. num. 4. et c. Moret. Diction. Hist. Dicebatur autem et Ogygus, et ex Atheniensium regibus primus omnium fuisse fertur, Euseb. Chron. l. 1. *prw=tos2 par' *)aqhnai/ois2 (basileu\sw) mnhmoneu/etai *)/wgugos2. Etymologici Auctor, *)/wgugos2 a)rxai=os2 basileu\s2 *)aqhnai/wn. Erat vero Nuptuni fil. et


page 427, image: s0427b

Alistrae. Isacius Tzetzes, ad Lycophronem: *(o de\ *)/wgugos2 u(io\s2 h)=n *poseidw=nos2, kai\ *)ali/stras2. Stephanus filium Termerae dicit, *)uugi/a le/getai kai\ h( *boiwti/a, kai\ h( *qh/bh, a)po\ *)wgu/gou ui(ou= *terme/ras2. Scholiastes Apollonii ex Corin na [orig: ] filium Boeoti tradit, l. 2. *)wgugi/as2 de\ ta\s2 *qh/bas2 a)po\ *)wgu/gou tou= basileu/santos2 au)tw=n. *ko/rinna de\ to\n *)/wgugon *boiwtou= ui(o\n ei)=pen. Thebae ab hoc Rege et conditore, uti supra diximus, Ogygiae cognominabantur, Pausan. in Boeotic. *gh=n de\ th\n *qhbai/+da oi)kh=sai prw=ton le/gousi tou\s2 *)ekth=nas2, basile/a de\ ei)=nai tw=n *)ekth/nwn a)/ndra au)to/xqona *)/wgugon, kai\ a)po\ tou/tou toi=s2 polloi=s2 tw=n poihtw=n e)pi/klhsis2 e)s2 ta\s2 *qh/bas2 e)sti\n, *)wgugi/ai. Imo [orig: Im˘] Boeotia universa Ogygia dicta, teste Strabone l. 9. *(hni/ka th=s2 *boiwti/as2 u(ph=rce, kaloume/nhs2 to/te *)ogugi/as2. Quin et Thebarum urbis porta quaedam Ogygia appellabatur. Pausan. ubi supra, Thebarum portas recensens: *ta\s2 de\ e)pi\ tau/tais2 pu/lais2, o)noma/zousi )/wgugi/as2. Praetor eas portas, est quae Ogygia nominatur: Lutatius, ad Statii Theb. 7. Una Thebarum porta ex septem Ogygia nuncupatur. Tum antiqua quoque cuncta etiam Ogygia dlcta. Hesychius, *)wgu/gia, a)rxai=a. Item, *)wgugi/ous2, palaiou=, a)rgai/ou. Ita Etymologus, Suidas, Eustathius: Ita Nicander in Theriacis, *)wgu/gios2 d' a)/ra mu=qos2 e)n a(ozhoi=si forei=tai. Ubi Scholiastes, *)wgu/gios2 a)po\ *)wgu/gou tino\s2, o(/s2 e)stin a)rxai=os2, kai\ palaio\s2. Philo Iudaeus de sacrificiis Abelis et Caini, *galaiai=s2, kai\ *)wgugi/as2 entre/fesqai do/zais2, Antiquis et vetustis opinionibus innutriri. Atque uti ab antiquitate eius vetera quaecumque Ogygia appellabant; ita quoque a potentiae illo tempore magnitudine, magna omnia. Suidas, *)wgu/gion, a)rxai=on, palaio\n, h)\ u(perme/geqes2. Atque sic interpretatur apud Hesiodum, in Theogon. v. 805. Io. Meursius, cui hanc notam debeo;

*toi=on a)r' o(/rkon e)/qento *qeoi\ *stugo\s2 a)/fqiton u(/dwr
*)wgu/gion. ------ ------

Ac pro magno utitur quoque ea [orig: ] voce Philo l. 3. Quod Deus sit immutabilis: *)astei/ous2 me\n lo/gous2, e)paineta/s2 te pra/ceis2 w)gu/gios2 eu)h/qeia pare/rxesqai, i. e. Sermones quidem civiles, ac. laudabiles actiones praeterire, ingens vaecordia est. *)wgu/gion a)/nqrwpon Heliodorus hominem staturae ingentis appellavit. Porro ab Ogyge etiam Attica dicta Ogygia. Stephanus, in *)wgugi/a, w(s2 *xa/rac fhsi\n e)n toi=s2 *xronikoi=s2. Etiam Aegyptus, Boeotia, et Lycia. Videatur idem Stephanus, in *ai)/guptos2, *boiwti/a, *)wgugi/a. Huius tempore Minerva conspecta fuit ad lacum Tritonidem. Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 8. Mrnerva vero longe his antiquior. Nam temporibus Ogydi ad lacum, qui Tritonis dicitur, virginali fertur apparuisse aetate. Euseb. in Chron. Can. *)/wgugos2 e)n *)/akth|, th=| nu=n *)attikh=| e)basi/leusen, o(/te parqe/nos2 fanei=sa para\ th=| *tritwni/di li/mnh|, *)aqhna= par' *(/ellhsin w)noma/sqh. Hic condidit Eleusinem, aliasque urbes quasdam. Africanus aud Euseb. Praeparat. Eugang. l. 10. *)apo\ th=s2 penthkosth=s2 kai\ pe/mpths2 *)olumpia/dos2, e)pi\ *)/wgugon, o(\s2 e)/ktisen )/eleusi=na. Pausan. de conditore urbis verbum nullum faciens, nominatam esse dicit ab Eleusine: quem Mercurii et Dairae, cum nonnulli filium dicerent, alii rursum Ogygi commemorabant. Locus iste est in Atticis, ubi in Eleusinis agit: *)eleusi=na de\ h(/rwa, a)f' ou(= th\n po/lin o) oma/zousin, oi(/ men *(ermou= pai=da ei)=nai, kai\ *daei/ras2, *)wkeanou= qugatro\s2. *toi=s2 dh/ e)sti pepoihme/na, *)/wgugon pate/ra. Huius temporibus Mosen exstitisse tradunt. Iustinus Martyr Orat. ad Gentiles: *)en de\ toi=s2 xro/nois2 *)wgu/gou te kai\ *)ina/xou, ou(\s2 kai\ ghgenei=s2 tine\s2 tw=n par' u(mi=n ei)lh/fasi gegenh=sqai, *mwu+se/ws2 me/mnhntai, w(s2 h(gemo/nos2 te kai\ a)/rxontos2 tou= tw=n *)ioudai/wn ge/nous2. Idem tradit Africanus, apud Euseb. chron. l. 1. et de Praep. Euangel. l. 10. aliique auctores. Verum tamen alii posteriorem eum volunt. Sub hoc, uti supra inn vimus, accidit diluvium apud auctores poluqru/llhton. Tatianus contra Gentes: *mnhmoneu/etai par' *)aqhnai/ois2 *)/wgugos2, e)f' ou(= kataklusmo\s2 o( prw=tos2. Meminit item eius Nonnus Dionys. l. 3.

*grw/tou ga\r kela/dontos2 e)peirh/qh nifetoi=o
*)/wgugos2, h)liba/teio di' u(/datos2 ai)e/ra pe/mpwn,
*xqw\n o(/te keu/qeto pa(sa kata/r)r(utos2.

Ex hoc diluvio sospitem eum evasisse, discimus ex Africano apud Euseb. de Praep. Euang. l. 10. *fame\n toi/nun e)k tou= de\ tou= sutgra/mmatos2, *)/wgugon, o(\s2 tou= prw/tou kataklusmou= ge/gonen e)pw/numos2, pollw=n diafqare/ntwn diaswqei\s2, kata\ th\n a)p' *ai)gu/ptou tou= laou= meta *mwu+se/ws2 e)/codon gegenh=sqai. Quamquam periisse ipsum hoc [orig: h˘c] diluvio [orig: diluvi˘], a Cedreno memoretur, his verbis: *)en de\ toi=s2 xro/nois2 *mwu+de/ws2 ge/gone/ tis2 a)nh\r me/gas2, e)k th=s2 fulh=s2 *)ia/feq, o(\s2, au)to/xqwn w)\n, e)basi/leuse th=s2 *)attikh=s2 e)/th tria/konta du/o. *)/onoma tw=| a)ndri\ *)/wgugos2, e)p' au)tou= ge/gone kataklusmo\s2 e)n th=| *)attikh=| mo/nh|, au)to/s2 te a)pw/leto, kai\ h( xw/ra pa=sa. Uxor Ogygi Thebe fuit, Iovis filia, ex Iodama Tithoni. Lycus in opere de Thebis, apud Isacium Tzetzem Comm. in Lycophronem: *zeu\s2 migei\s2 *)ida/ma| tou= *tiqwnou=, tou=) *amfitru/wnos2, genna=| *qh/bh, h(\n di/dwsin *)wgu/gw|, a)f' ou(= *)uugi/h h( *qh/bh. Filios eius duos invenio; unum Cadmum, alterumque Eleusinem, Cadmus memoratur Suide, *)wgu/gia kaka\, e)pi\ tw=n o)xlhrw=n, e)pei\ sune/bh *ka/dmon, to\n *)wgu/gou, dia\ ta\s2 qugate/ras2, kakri=s2 peripesei=n. De Eleusine Pausanias ubi supra: *)eleusi=na de\ h(/rwa, a)f' ou(= th\n po/lin o)noma/zousin, oi( me\n *(ermou= pai=da ei)=nai th=s2 *daei/rhs2, *)wkeanou= qugatro\s2 le/gousi, toi=s2 de/ e)sti petoihme/na, *)/wgugon ei)=nai pat\e/ra. Filias plures habuisse, et in his Alacomeniam, animadverto apud Pausan. in Boeotici: *(oi de\, ei)=nai kai\ th\n *)alalkomeni/an tw=n *)wgu/gou qugate/rwn, fasi\n. Etiam Aulidem ille indicat, a qua Aulis, urbs Boeotiae, nuncupata, in Boeoticis iisdem, *kai\ o)li/gon a)p' au)tou= praelqo/nti e)sti\n *au)li/s2. *)wnomasqh=nai de\ a)po\ th=s2 *)wgu/gou qugatro/s2 fasin au)th/n. Quin tres erant; hae quas dixi, Aulis, et Alalcomenia, tertiaque Thelxinia, atque omnes *gracidi/kai nuncupatae. Vide Praxidice. Nic. Lloydius. Adde Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. VI. ubi Ogygem Phoroneo aequalem et Ectenarum, de quibus supra, Regem fuisse docet.

OGYGIA quae et Calypsus Homero, insula parva maris Ausonii Magnae Graeciae ante promontorium Lacinium adiacens, a litore 10. aut 12. mill. pass. recedens; ubi Ulysses a Calypso nympha [orig: nymphÔ] hospitio [orig: hospiti˘] acceptus est, Homer. Od. n. v. 244.

*)wgugi/h ti/s2 nh=sos2 a)p/proqen ei)n a)li\ kei=tai,
*)/enqa me\n *)/atlantos2 quga/thr dolo/essa *kaluyw\
*nai/ei e)u+plo/kamos2 deinh\ *qeo/s2. ------



page 428, image: s0428a

Ubi Schol. *)wgugi/h, h( *kaluyou=s2 nh=sos2. Hesychius, *)wgugi/h, o)/noma th=s2 nh/sou *kaluyou=s2. Item urbs maxima Mysiae inferioris in confinio Thraciae ad Haemum montem, quae et Pristhlaba, et Prestlaba, et Parastlab, Cedreno dicitur. Nic. Lloydius.

OGYGIANUM Tusciae colonia, Fragm. Catonis.

OGYLUS insula inter Peloponnesum, et Cretam, Steph.

OGYRIS insula maris Indici ex adverso orae Arabiae Fel. ad Ortum, Erythraei regis monumento [orig: monument˘] nobilitata. Eius meminit Dionysius o( *perihghth\s2, v. 607.

*)/esti de/ toi prote/rw| *karmani/dos2 e)/ktoqen a)/krhs2
*)/wguris2, e)/nqa te tu/mbos2 *)eruqrai/ou basilh=os2.

Mela l. 3. c. 8. Ogyris, quod in ea [orig: ] Erythrae regis monumentum est, magis clara quam ceterae. Sic quoque alii insulam hanc nominant. Strabo Ogyrinam videtur appellare: *)apo\ de th=s2 *karmani/as2 ei)rh/kasi kai\ *nea/rxos2, kai\ *)orqa/goras2, nh=son *tur)r(i/nhn kei=sqai pro\s2 no/ton pelagi/an e)n dixili/ois2 stadi/ois2, e)n h(=| ta/sps2 *)eru/qra dei/knutai, xw=ma me/ga a)gri/ois2 foi/nici kata/futon. Salmasius nullum in toto Strabone locum isto [orig: ist˘] corruptiorem extare putat, quique felicius emendari potuerit, quam hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]; *)apo\ de\ *karmani/as2 a)/kras2 fhsi\ *ne\arxos2 *)wguri/da nh=son e)rh/mhn kei=sqai. Addit etiam, nullum fuisse auctorem, qui Orthagoras dictus sit. Verum fallitur. Indicorum Orthagorae meminit semel, iterumque Aelianus. Meminit etiam Philostratus, de vita apollonii l. 3. c. 15. Facile vero sanari potest hic Strabonis locus. Scribe nh=son *)wguri/nhn, vel mutatione minima [orig: minimÔ] *guri/nhn. Sane omnia Melae exemplaria habent Gyris, non Ogyris. In Ptolemaeo appellatur *)/organa, nonnulli tamen libri manu exarati legunt illic *)/wguris2. Attamen *)orga/na etiam dicitur Arriano, in Indicis. Nimis autem loge a littore Carmaniae removent hanc insulam Nearchus et Orthagoras, cum bis mille stadiorum intervallum faciunt. Satis tamen bene cum hac mensura convenit Plin. l. 3. c. 28. Insula in alto obiacet Ogenis, clara Erythra [orig: ErythrÔ] rege ibi sepulto. Distat a continente 225. mill. pass. Non dubito, quin ita scripserit Plinius, cum sic habeant codices scripti, ac *)wgeni\s2 idem sit, quod *)wkeani=tis2. Eandem mensuram exhibet quoque Ptolemaeus, ut facille appareat, plerosque unum esse secutos; Certum tamen est errasse [orig: errÔsse]. Quocumque [orig: Qu˘cumque] enim nomine insula haec appelletur, sive Ogyris, sive Gyris et Gyrene, sive etiam aliter, omnino haec illa est, quae vulgo Gerun vocatur. Non amplius 36. mill. pass. abest haec a continente, ac sita in ipso sinus Persici ostio. Olim clara Erythrae regis sepulchro [orig: sepulchr˘], sed nunc nobilissimo [orig: nobilissim˘] totius Orientis emporio [orig: empori˘] longe clarior. Hebes est, aut saltem indoctus, qui non intelligit de Harmuzia me loqui Is. Vos. in Melam. p. 286 Idem Lloyd.

O. H. S. S. in notis antiquis, Ossa hic [orig: hţc] sita sunt denotat Gouldmannus Diction. Lat. Angl.

OHAM Rex Hebron, Ios. c. 10. v. 3. Latine, vae eis, sive tumultuans, vel conturbans.

OHEL fil. Zorobabel, filii Phadaiah, 1. Paral. c. 3. v. 20. Latine, tabernaculum, tentorium, vel splendor.

OHOLAI fil. Sesan. 1. Paral. c. 2. v. 31. Latine, deprecans, vel exspectans, aut incipiens, vel dolens, sive frater mihi.

OJA insula Aquitaniae, 40. mill. pass. a littore, ubi monasterium, ante annos mille. Aliis Ogia, recentioribus quibusdam Oye, ob similitudinem nominis. Sed Oye, insula est in finibus Pictonum, contra Rupellam, posita, insulae radi adeo vicina, ut, recedente Oceano [orig: Ocean˘], ex altera in alteram sicco [orig: sicc˘] pede transeatur, 4. milliar. a littore. Vulgo l'Isle de l'Oye, cum vico cognomine, ab ansere vel auca dicta. Oiam vero credit Vales. in Notit. Gall. esse insulam, monasterio [orig: monasteri˘] illustrem, nunc l'Isle Dieu, vel Isle d'leu, cum castello insigni; a maritimo Pictonnum pago Herbatilico, 40. milliar. plus minus distantem, inter insulam Herium, seu Nigri Monasterii, et Divam, Separis ostio proximam. Alia est insula Aia, cum cella ad Cluniacum montem pertinens, Agia Innocentio III. vulgo l'Ise d'Ais, quibusdam l'Isle d'Aix, in Oceano Santonico.

OIBOTES memoratur Pausaniae l. 7. ubi sua [orig: suÔ] aetate Achaeis Athletis, priusquam in Olympicum certamen descenderent, sollenne fuisse, ut illi parentarent, eiusque statuae victor coronam imponeret, narrat. Vide Carol. Paschalium Coronar. l. 6. c. 10.

OCLES fil. Antiphatis, filii Melampodis, pater Amphiarai, vatis Argivi, Homer. Od. 15. v. 243.

OILEUS Locrorum Rex. pater Aiacis, quem *oi)lh=os2 taxu\n ui(o\n, vocat Homer. Virg. Aen. l. 1. v. 45.

Unius ob noxam. et furias Aiacis Oilei.

O-ISTI formula compellandi, qua [orig: quÔ] saepius paganos sive Ethnicos, in quos acri suo [orig: su˘] ab Africa aceto [orig: acet˘] invehitur, in clamat Arnobius, i. e. Fatui et scelesti homines. Vide Barthium Adversar. l. 9. c. 10. et l. 53. c. 10. l. 55. c. 13. Ita Graecis, w)= ou(=tos2, w)= au(/th. Clemens Alexandr. apud Eusebium Histor. Eccles. l. 3. c. 24. *me/mnhso, w)= au(/th, tou= *kuri/ou: Ubi inclamatio tamen nuda est, intra convitium, cum dicantur esse verba Petri Apostoli ad uxorem, supplicio destinatam. fabula vetustissima Aesopi, *ku/wn ei)sphdh/sas2 ei)s2 mageirei=on, kai\ tou= magei/rou a)xoloume/nou kardi/an a(rpa/sas2 e)/feugen. o( de\ ma/geiros2 e)pistrafei\s2, w(s2 ei)=den au)to\n feu/gonta, e)/fh w)= ou(=tos2, i)/sqi, o(/pou per h)=nh)=s2, fula/comai/ se. ou) ga\r a)p' e)mou= kardi/an ei)/lhfas2, a)ll' e)moi\ kardi/an e)/dwkas2 etc. Vide supra in voce Iste.

OJUM castellum Boeotiae, apud Opuntem erat, Strab.

OKFORTIUS Iohannes, vide Iohannes.

OKKAH vir ingens, in Imperio Tartarorum Zavolhensi, interfectus ab Imperatore, regno Nagaiensi seu Naiagensi originem dedit, circa A. C. 1440. Ardentes enim paternae necis ultione triginta, quos reliquerat, filii, secessione facta [orig: factÔ] iuxta castrum Sarai defecerunt, et brevi tempore adeo creverunt, ut hodie pro numerosissima et maxima Tartarorum Horda habeantur. Dividuntur autem in tres Principatus, Cassunensem, Schichmamaiensem et Schidaiensem. Tandem submiserunt se


image: s0428b

quidem Iohanni Basilidi Duci Russorum, verum absque tributo: Uti vero [orig: ver˘] Nagaiense regnum, sic et Casanense et Astracanense, simili ratione ex Zavoihensi Imperio originem traxerunt; quod tot defectionibus ita hodie diminutum est, ut ne nomen quidem amplius supersit. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 295.

O. L. in Notis antiquis, Operas locavit, Fr. Gouldmannus ubi supra.

O. L. opere locato [orig: locat˘],

O. CON. opere conducto [orig: conduct˘] etc.

OLABI Aethiopiae sub aegypto populi, Plin. l. 6. c. 30.

OLACHAS fluv. Bithyniae, cuius aquis periuri arguuntur, nam illa [orig: illÔ] aspersi, uti flamma [orig: flammÔ] urente patiuntur, teste Plinio [orig: Plini˘]. l. 31. c. 2.

OLANE unum ex Padi ostiis, Olnone Polybio, Volana hodie Leandro. Item Armeniae maioris urbs, Strabo.

OLAPIA urbs Arabiae Felicis Ptol.

OLARSO oppid. olim, nunc pagus Hispaniae Tarraconensis Oiarzo hodie. Idem quod Oeaso a nonnullis putatur, sed illud Aiso dicitur.

OLAVA Udina et Saturiova Floridae in America Regis Magni nomen. Cum namque per singulos prope pagos, maxime in Nova Francia, Virginia, Florida aliisque Novi Orbis regionibus Reguli sint plurimi: illos, qui Continentem habitant, appellant Sagamos, qui Insulas, Casiquas. In Virginia superioribus annis celebres fuerunt Rex Wingina, Opisco, Diamaco, Poneno, Specanginouch. In Quivira repertus fuit ab Hispanis Rex Tatarax, i.e. Albus Tartarus. Sic itaque Floridae Rex Olavae nomine insigniri consuevit. p. 335.

OLAUS [1] I. seu OLACUS, Norvegiae Rex, fidem Christianam magno [orig: magn˘] zelo, in ditionibus suis propagavit. Magis toto [orig: tot˘] regno [orig: regn˘] pulfis: A Canuto Daniae Angliaeque Rege primo deturbatus throno [orig: thron˘], dein eiusinstigatu, a quibusdam suorum, occisus A. C. 1028. Adam de Bremen, Hist. Eccl. l. 2. c. 4. et seqq. Olaus Magnus, etc.

OLAUS [2] II. Magnus, successit in Norvegiae regno Achoni, qui, cum Scotiam invasisset, ab Alexandro Rege ad internecionem caesus, maerore animi obierat, A. C. 1263. 1264. Buchan. Histor. Scot. l. 7.

OLAUS [3] III. nepos Valdemari IV. Daniae Regis ex filia [orig: filiÔ] Margareta, successit Avo, in Daniae regno. Mortuo [orig: Mortu˘] dein Haquino [orig: Haquin˘] patre Norvegiam Daniae adiunxit: Scaniaque [orig: ScaniÔque] Hanseaticis civitatibus erepta [orig: ereptÔ], obiit immatura [orig: immaturÔ] morte. Ei mater Ericum neptis suae e sorore filium, Regem Norvegiae, surrogavit, A. C. 1384. Vide Crantz. l. 7. Dan. et Suec. l. 6. c. 39.

OLAUS [4] Magnus. Vide Magnus, item Iohannes.

OLAUS [5] Petrus, inter ceteros pietatis labores, Biblia sacra primus in Suecicum sermonem transtulit, quae Gustavus Rex typis stanneis Holmiae exprimi, ac in omnia templa regni distribui curavit. Circa A. C. 1527. Chytraeus in Saxon. part. 2.

OLBA Graece *)/olba vel *)/olbh, Ciliciae urbs, quam cum Pamphyliae urbe Olbia male nonnulli confundunt. Strabo, u(/perqe tou/twn te kai\ tw=n *so/lwn o)reinh/ e)stin e)n h(=| *)/olbh po/lis2, *dio\s2 i(ero\n e)/xousa, *ai)/antos2 i(/deuma tou= *teu/krou kai\ o( i(ereu\s2 duna/sths2 e)ge/nto th=s2 *traxiw/tidos2: Supra autem haec et Solos montana regio est, in qua Olba urbs, Iovis Templum habens, opus Aiacis Teuri: Cuius Sacerdos dominus fuit Thrachiotidis. Ptol. Olbasam vocat, non bene, Salmas. ad Solin. Sed et Olba vox recentioris aevi. versus MSS. citati in Glossa ad Disticha Mag. Cornuti.

Urceus, Urceolus, est olla vel amphora, testa.
Olla, vel idria, sit vas, vini dico lagenam,
Oba vel Onophorus, sed et orca fidelia, vas est,
Olbaque iunguntur Monachis appropriatum.

OLBASA quae OLBUS, Straboni, urbs Ciliciae, Albistaverati Moletio et aliis. Altera in Cappadocia apud Durandum urbs, ad radices Tauri montis.

OLBELUS urbs Macedoniae, Steph. Gentile Olbelius.

OLBERTUS [1] seu ORBERTUS vel Albertus, Abbas S. Iacobi, pius et eruditus. Scripsit historiam Veter. et Novi Testam. ut et aliquot vitas Sanctorum. Obiit A. C. 1148. Sigebert. de Scriptorib. Eccles. c. 143. et in Chron. Gembl. Alterius Olberti Abbatis meminit Voss. l. 2. de Hist. Lat. c. 44. p. 369. Andr. Biblioth. Belgic.

OLBERTUS [2] Abbas Burchardum discipulum suum, in Compilatione Librorum Decretorum, iuvit. Sigebertus in Chron. ad A. C. 1008. Vide quoque cum in Vita eiusdem Olberti de Scriptorib. Eccles. c. 142.

OLBERTUS [3] Folieta Genuensis. Vide Hubertus, et Raphaelem Sopranium Script. Ligur. Abbatem Mich. Iustinianum, de iisdem. Laur. Crassum. elog. literat.

OLBI urbs Aegypti, iuxta Libyam, Steph. Gentile Olbites.

OLBIA [1] urbs Sarmatiae Europaeae ad ostium Borysthenis fluv. teste Strabone. l. 7. a Milesiis condita, et Borysthenes quoque a fluvio cognominata. Herodotus tamen *)olbiopoli/tas2 a Boryst henitis Graecis diversos facere videtur, l. 4. c. 18. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis. Stepenor, vel Strapenor, teste Nigro [orig: Nigr˘], longitud. 57. 00. latitud. 49. 00.

OLBIA [2] oppid. Bithyniae ad Propontidem, Nicaeae, et Apamiae proximum, Velia Sophiano, ubi sinus Olbianus, Mela [orig: MelÔ] teste l. 1. c. 19.

OLBIA [3] urbs Pamphyliae maritimae in Lyciae confinio inter Phaselidem ad Occasum et Attaliam ad Ortum Acopende, Moletio.

OLBIA [4] Galliae Narbonens. urbs Camatulicorum, in ora Provinciae, inter forum Iulii 5. et Telonem 8. leuc. cuius meminerc Cicero l. 2. ad Quint. Fratr. Ep. 8. et Mela. l. 2. c. 1. Areae quibusdam. Eres, Poldo, vel, ut alii scribunt Hyeres, longitud. 27. 40. latitud. 42. 00. Nunc oppidul. in ora littorali maris Mediterranei vix 3. leuc. a Telone in Ortu, 11. a Foro Iulii in Occidentem, hinc insulae Stoechades vicinae, quarum 5. les Isles d'Hyeres,


image: s0429a

circa quas optimum corallium, Baudrand. Huc appulit Ludovicus Rex, ex Syria reversus. Strabo tradit, Massilienses Rhodam quidem et Agatham barbaris Rhodani accolis; Taurentum autem et Oliam, et Antipolim, ac Nicaeam Salyis ac Liguribus Alpinis opposuisse: et oram a Massilia ad Varum usque promissam, loca Massiliensium habere, Taurentum, Olbiam, Antipolim, et Navale Caesaris Augusti, Forum Iulii, inter Olbiam ac Antipolim fitum. Hinc et Marciano Heracleotae Massiliensium colonia dicitur, inter Citharisten promuntor. et Argentei fluminis ostium. Stephano Urbs Ligustica dicitur, quia in agro Ligurum Gallorum a Massiliensibus condita. Proximus ei mons Olbianus. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

OLBIA [5] urbs Sardiniae. Hodie nomen in ruinis retinet, inquit Cluverius. Ab Ialo condebatur, teste Solino [orig: Solin˘], c. 4. in ora orientali, ex adverso Corsicae sita. Ulgiensis urbs Orosio, Claudian. de bello Gildon. v. 519.

Partem litoreo complectitur Olbia muro.

Vide Steph. qui nomen Olbias receniet. Baudrando etiam Ulbia, urbs fuit ampla Sardiniae, in parte Boreali et in ora Orientali Insulae. Eius ruinae nunc dicuntur Olbia rovinata, eiusque portus Golfo di Siniscola, 85. mill. pass. a Calari in Ortum, et 52. a Tibula in Ortum.

OLBIOPOLITAE apud Iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 9. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit; et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides vicit: Graeci sunt aut e Graecis mixti: Sicut Tauroscythae barbari, vel Scythae, vel Gothi sive Getae: a quibus etiam Borysthenem civitatem fuisse habitatam, auctor est Dio Chrysostomus, qui omnia illa loca lustraverat. Ptolemaeo certe, Olbia et Borysthenes, sunt duo eiusdem civitatis nomina, aliter quam tradit Plin. l. 5. c. 32. Vide Dionis Sermonem to\n *borusqenhtiko\n, Isaac. Casaubon. Not ad Capitolin. et in voce Olbia.

OLBISINII vel OLBISII gens circa Herculis Columnas, Steph.

OLBIUS [1] Arcadiaeamnis, quem Pausan. l. 8. dicit Arcadibus nonnullis Arcanium appellari.

OLBIUS [2] et Pullus, duo montis Esquilini vertices. Supra Olbium clivum habitavit Servius tullius auctore Solino [orig: Solin˘], c. 2. Quidam pro Olbius, legunt Urbicus.

OLBUS e ducibus auxiliaribus Aeetae, ab Colaxe in praelio caesus, Val. Flacc. l. 6. v. 638. Vulgati Codices Nolbum habent.

OLCACHITES sinus Zeugitanae regionis, Ptolem. ubi hodie Alcon civitas.

OLCADES Hispaniae populi intra Iberum fluv. quorum urbem Steph. Althaeam vocat. In regno Tolei esse prope urbem Oleanna dictam, Putat Nebrissensis.

OLCHINIUM seu OLCINIUM Livio, l. 45. c. 26. Colchinium olim teste Plin. l. 3. c. 22. Ulcinium Ptolemaeo, urbs Dalmatiae maritimae ad ripam Drilonis. Dulcigno, Volaterrano. Polae olim, teste Cantero [orig: Canter˘] in Lycophronem. Baudraendo urbs Illyrici, nunc Albaniae, cum portucapaci et arce, in ora maris Adriatici sub Turcis, 24. mill. pass. circiter a Scodra in Caeciam, 45. a Lissa in Occa sum, et 70. ab Epidauro in Eurum prope Sinum Illyricum, Golfo de Drin. Hinc Olciniatae Livio, loc. cit.

OLCIMUS Dioscorid. mons et fluv. Macedoniae, ubi ruta multa nascitur

OLCINIUM Liv. loc. cit. Vide Olchinium. Populi Olciniatae.

OLCION urbs Tyrrhenorum, Stephan.

OLDA seu OLDUS vulgo le Lot, fluv. Galliae, in Aquitania. Oritur in Gabalis: deinde vix uno milliari a Mimate fluens, paulo post auctus aliis fluviis per Ruthenos fluit, ut et per Cadurcos et Agennenses, ubi in Garumnam labitur, iuxta Aguillonium oppidum, et 4. leucis infra Aginnurn, Auson. Scal. Hadr. Valesio in Notit. Gall. vulgo Ondon est, qui per Cenomanos et Andegavos currens, in Meduanam defluit. Fluv. autem Le Lot, et Olitis. Vide ibi.

OLDCASTELLUS Wiclefi discipulus, A. C. 1413. in vincula coniectus, A. C. 1471.

OLDEMBURGENSIS Comitatus vulgo le Comte d'Oldembourg, provincia est Germaniae, in Westphalia, inter Frisiam orientalem ad occasum, Ducatum Bremensem ad ortum, Dioecesim Monasteriensem ad austrum, et mare Germanicum ad Boream. Antea Comites habuit proprios; sed a paucis annis deficiente stirpe, subest dominio Regis Daniae. Ei etiam coniungitur Comitatus Delmenhorstensis: et eius praecipua urbs est Oldemburgum. Familiae originem ex Witikindi Saxonis posteris traditio deducit. Nepotem enim ei ex Wigperto filio Walpertum Ducem Angriae et Comitem Ringelhemii assignant: Huius fil. Theodoricus, Ringelhemii iterum Comes, ex filiis Immodo Sabaudorum: Witikindo Ferrariensium (an Montferratensium?) Theodorico, patre Mathildis, quae Henrico Aucupi nupsit, Marchionum Brandeburgicorum veter. Reginberto, Oldenburgicorum sator fuisse perhibetur. Hoc [orig: H˘c] natus Otto I. cui a spectro mirabile cornu, quod adhuc asservatur, oblatum narrant. Eius filii Iohannes Comes Oldenburgensis, et Conradus a Matre Comes Alveslebensis: Nepos ex Iohanne, Huno gloriosus erat, qui cum ad pugnam cum Leone damnatus esset, fil. Fridericus pro Patre certamen, hoste strato [orig: strat˘], subiit. Huic Friderico haeres amitinus Elimarus I. Rixae Hunonis sororis et Haionis dynastae Frisii, qui ipse etiam ex Regenberti Oldenburgici posteris fuisse dicitur, filius fuit; cui tamen controversiam de hereditate movit Milo Comes Alvenslebius, Theodorici fil. Conradi superioris nepos. Ab hoc Elimaro I. continua series, ut tamen a filiis Elimaro II. et Iohanne, duae orirentur lineae, Oldenburgica et Wildeshusana, quarum haec in Conrado, A. C. 1358. a Buiadis caeso, desiit: Illa ad haec usque tempora durat. Christiani enim cognomine Bellirosi


page 429, image: s0429b

filio [orig: fili˘] Mauritio [orig: Mauriti˘] nati Otto II. cognomento [orig: cognoment˘] Berne, condidit Delmehorstum arcem A. C. 1247. Christianus vero Ottonem III. genuit, Delmehorsti urbis conditorem, et Iohannem I. cuius fil. Iohannes II. Oldenburgicam lineam continuavit, Christianus vero Delmehorstanam orsus est, exstinctam A. C. 1435. Iohanne genitus Christianus Theodoricum cognomine Fortunatum suscepit, qui linearum reliquarum bona collegit: ex pacto etiam A. C. 1360. Comitatum Delmen horstanum sibi adversus Bremenses adseruit; et ob uxorem Hedwigen filiam Gerhardi Holsati, Ducis Slcsvici familiae Schauenburgicae, ius successionis in Slesvicensem Principatum, et Holsatiam liberis reliquit. Fuerunt filii eius Christianus, Mauritius et Gerhardus, quorum primus Daniae Rex, huius nominis I. factus A. C. 1448. hodiernam familiam Oldenburgo-Danicam condidit; postremus, Oldenburgicos continuavit, quorum ultimus Antonius Guntherus, haud pridem obiit, relicto [orig: relict˘] ex impari coniugio filio [orig: fili˘] Antonio [orig: Antoni˘] Comite Imperii, Domino [orig: Domin˘] in Oldenburg etc. sed herede, Christiano [orig: Christian˘] V. Daniae Rege agnato [orig: agnat˘]. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Oldenburgo-Danica: ut et in voce Delmenhorstum, quemque insuper Illustrium in hac familia Virorum, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Ut et alia quaedam addam; Otto III. praefatus cum Conrado I. Comite Oldenburgenst foedus iniit, de Comitatibus Oldenburgensi et Delmenhorstano non abalienandis, sed in familia conservandis, teste Hamelmanno [orig: Hamelmann˘] Chron. Oldenburg. Part. 2. c. 11. Sed Otto V. Comitatum Delmenhorstanum Ecclesiae Bremensi feudarium fecit, certisque conditionibus adiecit, uti discimus ex eod. Ibid. c. 16. Donec tandem Feudum hoc pace Dano--Suecica [orig: SuecicÔ] abolitum est. Idem Hamelmannus, Nicolaum Comitem Delmenhorstanum, electum Archiepiscopum Bremensem, Comitatum suum, ex pacto, Ecclesiae Bremensi adiunxisse, A. C. 1421. qui tamen mox Dierico Comiti Oldenburgico restitutus sit, refert, Part. ead. c. 18. Qui etiam Henricum Episcopum Monasteriensem et Administratorem Bremensem, Delmenhorstum sibi subiecisse, A. C. 1482. quem dein Comitatum recuperaverit Antonius, A. C. 1547. docet, Part. 3. c. 7. Accesserunt autem Comitatui Oldenburgico Statlandia, Butiada, Ievera, Ostria, Rustria, ac Wangria: et Statlandiam quidem ac Butiadam, parte eius empta [orig: emptÔ] ab Henrico I. Brunsvicensi A. C. 1523. Iohannes IV. Comitatui adiecit; Ievera vero, coeteraeque ditiones, accesserant testamento [orig: testament˘] Mariae Principis Ieverae, quae Iohannem VI. heredem scripsit, frustra sese opponente Edsardo [orig: Edsard˘] Frisiae Orientalis Comite. Cum porro antiqua inter Oldenburgicos, et bremenses de telonio Visurgis contentio fuisset, tandem Caesar Ferdinandus III. cum consensu Electorum, pro Antonio Gunthero Comite contra Bremenses, pronuntiavit, eique ius telonii in celebri hoc fluvio adiudicavit. Leopoldus I. insuper hodiernus Imperator, eidem Comiti, telonii huius in quemcumque donatione vel testamento [orig: testament˘] transserendi ius concessit, A. C. 1662. Quae Comitatus Oldenburgici incrementa fuere [orig: fuŕre]. Nec omittendum, famosum Oldenburgensium cornu quod attinet, videri illud esse ex aere Corinthio, cum potus per noctem infusus inde nauseam contrahat. Quomodo autem sub Ottone primo pervenerit ad familiam Comitum Oldenburgensium, vide sive historiam, sive fabulam, apud saepius laudatum Hamelmannum Chron. cit. Part. 1. c. 10. G. Horn. Orbis Polit. Part. 2. p. 92. et 93. Vide quoque Pfannerum de praecipuis Germ. Princ. gent.

OLDEMBURGUM vulgo OLDEMBURG, urbs Germaniae, ad Hontam fluvium, in Westphalia, sub dominio Regis Daniae a paucis annis, ex quo defecit stirps Comitum, quibus suberat, 25. mill. pass. distat a Brema in occasum, et 40. ab Emda in ortum. Horribili incendio [orig: incendi˘] tantum non penitus deleta est, ipso [orig: ips˘] die, quo [orig: qu˘] iuramento [orig: iurament˘] Daniae Regi adstringendi cives erant, sub fin. A. C. 1676. ut docuere [orig: docuŕre] Relationes publicae.

OLDENDORPIUS Iohannes, vide Iohannes.

OLDERICUS vel Ordericus Vitalis, Monachus Lexoviensis, Anglus. Auctor historiae Ecclesiast. cuius fragmenta in Biblioth. Cluniacen. saeculo [orig: saecul˘] 12.

OLDERMANNI apud Ubbonem Emmium in Groninga, p. 165. olim dicti sunt in hac Urbe illi, qui negotiantium disciplinae et iuri nautico tuendo, ac dirimendis inde natis controversiis, fuere [orig: fuŕre] praefecti.

OLDESALIA seu vetus Salia, vulgo Oldenzeel, a Saliis, populo Germaniae haud ignobili, dicta, oppidum Belgii uniti, in Transisalania provincia, alias munitum: sed captum fuit primo [orig: prim˘] a Mauritio, A. C. 1597. dein iterum per huius fratrem Henricum Fridericum A. C. 1626. ab Hollandis, Quibus etiamnum subest, et tunc eius munitiones disiectae fuere [orig: fuŕre]. Bello [orig: Bell˘] hoc [orig: h˘c] fervente, a Gallis, quibus Episcopus Monasteriensis tum militabat, iterum captum receptumque.

OLDESLOVIA vulgo OLDESLO, oppid. Daniae, in Holsatiae Ducatu, et in Wagria regiuncula, ad Travam fluvium, in confinio Germaniae, 3. milliar. Germanicis a Lubeca in occasum, Gluctstadium versus, et fere 5. ab Hamburgo in caeciam distans.

OLDO [1] Cisterciensis Hispanus. Scripsit Rationale divinorum officiorum, etc. A. C. 1227.

OLDO [2] Orderico Vitali l. 13. memoratus, corrupte Oudo, unde vulgo Oudon, Uldunus ac Uldo, in literis Wilhelmi Nothi Angl. Regis fluv. Galliae est, apud Cadomum in Olinam influens; duplex olim fuit, vetus alter, alter novus, seu fossa [orig: fossÔ] ex veteris alveo deducta [orig: deductÔ] manufactus. Hinc culturae inter duos Uldunos, item quatuor virgatarum intra duos Uldones sitarum, in iisdem literis, mentio. Ad eum orientem est Alnetum Aunay, Abbatia Cisterciensium Monachorum, in Baiocassium finibus, a Cadomo 5. leucis distans seu 15. mill. pass. quo [orig: qu˘] spatio [orig: spati˘] totus huius fluvii amnis continetur. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Olina. Alius


page 430, image: s0430a

fluv. eiusdem regni Olda est, etiam vulgo Oudon, de quo vide in voce Olda.

OLDUS vulgo le Lot, fluv. Galliae, in Aquitania. Dicitur aliter Olindus et Lotius. Vide Olda, item Olitis.

OLEA [1] Minervae inventrici, apud Poetas, sacra: iuxta illud Virg. l. 1. Georg. v. 18.

------ ------ Oleaeque Minerva
Inventrix:

Olympionicarum frontes cinxit, secundum quosdam, vide supra Cotinus: pacisque, nec non duritiei emollitae, agriculturae, felicitatis, condonationis, eleemosynae, supplicationis, mansuetudinis, aeternitatis, Gymnasii, nitoris, victoriae, libertatis, pinguedinis, hilaritatis, spei, frugalitatisque veteribus hieroglyphicum fuit, vide Ioh. Pierium Hieroglyph. et Nic. caussin. Symbolorum Hieroglyph. et Emblematum Appendice. In Italiam tarde per. venit: Namque Theophrastus, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 15. c. 1. an. U. C. circiter 440. negavit nisi intra quadraginta milia passuum a mari nasci. Fenestella vero, omnino hanc arborcm in Italia, Hispania atque Africa, non fuisse ait, Tarquinio [orig: Tarquini˘] Prisco [orig: Prisc˘] regnante, ab anno Pop. Rom. 173. Apud Athenienses quomodo, plantanda, cautum Lege Solonis, *)elai/an de\ kai\ sukh\n enne/a po/das2 a)po\ tou= a)llotri/ou futeu/ein, ta\ de\ a)/lla de/ndra pe/nte po/das2, Oleam et ficumnovem pedes longe ab alieno fundo serito: coeteras vero arbores, pedes quinque. Meminit in Solone eius Plut. et causam addit, quod ficus et Olea radices agant longius neque sit omnibus earum sine damno vicinia; sed et alimentum eripiant et halitum efflent aliquibus infestum. Alia apud Pollucem eodem [orig: e˘dem] auctore lata de Olea lex est, l. 5. c. 4. *stoixa/des2, Oleae privatae ordine consitae; ubi docet, ita appellatas ab ipso esse Oleas, quae privatorum erant, et in illorum agris consitae; quasque opponit publicis et sacris, *mori/ais2 dictis. Lege porro non licebat cuiquam ad privatos usus oleas evellere, praeter quam duas quotannis, qui secus fecisset, in singulas centum drachmis multabatur: Quam legem his verbis repraesentat Demosthenes pro\s2 *maka/rt. Si quis Oleam Athenis evellat, nisi in usum templorum Atheniensium, aut in privatum suum duas evellat quotannis; aut in funtus, in singulas oleas centum drachmas pendito: decima multae Minervae sacra esto: centum quoque drachmae addicuntor actori. Dicae scribuntor apud Magistratum, cuius est Iudices da. re. Actor sacramentum deponito: Reo damnato, Magistratus exigendam tradito multam, quae in aerarium publicum infertor, exactoribus, decimam vero; quae Minervae cedit, Quaestoribus Deae. Si secus fecerint Magistratus, ipsi de suo pendunto. Nemini igitur licebat Athenis Oleam evellere; sive in alieno agro, sive in suo: unde post Legem dictam addit Demosthenes, *(o de\ no/mos2 a)pagoreu/ei mhd' e)k tou= au)tou= xwri/ou tou= patrw/|ou e)lai/an e)coru/ttein, Lex vero, neque in patrio agro Oleam evelli permittit. Quare suspicatur Petitus, e Lege nonnulla excidisse verba, statim ab initio, inter coetera haec, *mhd' e)k tou= au)tou= xwri/ou tou= patrw/|ou. Sacramentum vero, quod Actor, ut in Lege habetur, deponebat, varie definiunt Veteres; Nam alii existimant esse decimam multae, alii autem putant definiri drachmis tribus, ubi controvertitur, et agitur de centum drachmis, aut pluribus ad mille usque et triginta drachmis, si de mille drachmis aut pluribus, ad decem milia usque agatur, Poll. l. 8. c. 6. Et quidem initio litis sacramentum deponebatur cum ab Actore, tum a Reo: is vero qui iudicio [orig: iudici˘] vicerat, suum sacramentum auferebat, victi Sacramentum et illud quoque, quod victor abstulerat; sed victus reponebat, ad aerarium redibant, ut constat ex Aristoph. Vespis: e quo merces Iudicibus dabatur, vide infra in voce Sacramentum. Cum autem hac [orig: hÔc] lege excipiuntur, qui Oleas evellerent ad usum Templorum; intelliguntur Templa, vel quae erant universi Atheniensium Populi, vel privatim alicuius tw=n *dh/mwn. Loca enim haec sacra Oleis fuisse consita, docet nos Sophocles Oedipo Coloneo,

*xw=ros2 d' o( d' i(ero\s2, w(s2 a)peika/sai, bru/wn
*da)fnhs2, e)lai/as2, a)mpe/lou, ktl.

Pervenerat autem ad Eumenidum sacellum, de quibus vide supra. Itaque cum sumptum et splendorem, qui in Templis Deorum visebatur, vellent tollere cives, in cognomine Aristophanis dramate, solas arbores et inter eas Oleas relinquunt, quae in Templis erant satae,

------ ------ *prw=ton me\n ou=xi\ new\s2 h(ma=s2 oi)kodomei=n dei=
liqi/nous2 au)toi=s2 ou)de\ qurw=sqai
xrusai=si qu/rais2, a)ll' u(po\ qa/mnois2
kai\ prinidi/ois2 oi)kh/sousin.
*toi=s2 d' au)= smnoi=s2 tw=n o)oni/qwn
de/ndron *)elai/as2 o( new\s2 e)/stai.
------ -- Primo quidem nequaquam
templa nos exstruere oportet
lapidea ipsis: neque ornare
aureis valvis, sed sub ramis
et parvis ilicibus habitabunt.
Insignioribus autem avium
arbor Olea templum esto.

Stat. l. 12. Theb. v. 491. ubi Misericordiae templum Athenis describit,

Mite nemus circa, cultuque insigne verendo [orig: verend˘],
Vittatae laurus et supplicis arbor Olivae, etc.

Ibi igitur ne deficerent, licebat evellere ex agris Oleas, ut in Templis sererentur. Ut earum usum in sacris in praesens praeteream. Quod vero illarum in funeribus, Lege quoque indigitatum, usum spectat, cum mortuis Oleas efferri consuevisse, legimus apud Artemidorum Onirocritici l. 4. c. 59. *tou/twn de\ e)pi\ tw=n nosou/ntwn, h( me\n e)lai/a qanathfo/ros2 ou)=sa teth/rhtai, au)th/ te kai\ o( karpo\s2 au)th=s2 kai\ ta\ fu/lla. kai\ ga\r ei)ko\s2, toi=s2 me\n ga\r a)poqanou=sin e)lai/as2 sunekfe/rousin. --- cum mortuis enins Oleas efferunt una. Praeterea, cum par propemodum


image: s0430b

Parentibus aut Amicis suo Fato [orig: Fat˘] functis honos, qui Diis immortalibus, haberetur, religioneque consecrarentur eorum tumuli et monumenta (quin etiam Templa iis struebant, quod Erudit is observatim est) ad illa quoque serebantur et superimponebantur Oleae; quas hic usul ex agro evellere licebat, itemque fruges obserebant, vide Tulliem de LL. l. 2. extremo. Ad quas oleas coeterasque arbores semper virentes et quae numquam folia amittunt, sepulchris superimpositas et satas, respexit Iuvenal. Sat. 7. v. 207.

Dii Maiorum umbris tenuem, et sine pondere, terram,
Spirantesque crocos et in urna perpetuum Ver etc.

Sacras multo ocleas, *mori/ai dicebantur, caedere aut evellere licebat; quod proin ne fieret, curae erat Senatui areopagitico. Apud quem propterea postulabatur reus, quia res haec ad religienem spectabat: multa videtur fulsse fortunarum publicatio et exilium; servis, qui indicassent [orig: indicÔssent], praemium libertas. Vide Lysiam e)n tw=| *)areopagitikw=|, et Petitum Comm. in LL. Attic. l. 5. tit, 2. Porro arbor haec quantopere caslitatem amet, Graeci docent, et inter eos Rutilius Tarurus, qui arborem, cum a pueris mundis purisque tractatur, amplius luxuriare scribit: tanta [orig: tantÔ] vivacitate, ut, si multis configatur clavis, nihil aedatur, lignumque habeat a carie immune. Quae causa forte, ut non solum in variarum rerum hieroglyphicum, ut dictum, assumpta sit Olea, sed et apud Hebraeeos, cum cera ad lumina et taedas non adhiberetur, Oleum tamen in usu fuerit, Ad. Preyelius Sinae et Europae c. 35. Poculorum Oleaginorum, mentio apud IC. l. 40. ff. de Leg. 3. Qui pocula quatuor Oleagina habebat, ita legavit pocula Oleaginea paria duo: Nempe postquam e luto, quae antiquissima materia fuit, pocula in usu desiere [orig: desiŕre], et e ligno fieri sunt coepta, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 5. c. 30. Cellam Oleariam exacte delineavit Vitruvius l. 6. c. o. ut et Columella l. 12: c. 50. et Palladius l. 1. tit. 20. Instruunt eandem Cato tit. 13. Columella l. et c. cit. et Neratius apud Ulpianum leg. 19. ff. locati et conducti. Olivitoris, Capulatoris, qui concha [orig: conchÔ], ferrea [orig: ferreÔ] in labrum fictile oleum expressum transfundebat: Legulorum, Strictorum, Factorum, qui mercede conducebantur, ut indicant leges Oleae legendae, faciundae et pendentis, apud Catonem tit. 144. et seqq. aliorumque huc pertinentium, meminit Laur. Pignorius Comm. de Servis. Servum merci Oleariae praepositum, memorat vetus marmor. Vas oleo recipiendo orca, quod vide; uti de praelo oleario, voce Trapetum. Plura vero de hac arbore, apud Plinium l. 12. c. 1. l. 15. c. 2. et alibi passim; ut et Cael. rhodig. Antiqq. lect. l. 21. c. 24. Carolum Paschalium Coronarum l. 6. c. 16. ubi de Oleaginea corona, victoribus et hinc mortuis imposita [orig: impositÔ]; de Olea Iovi non minus, ac Minervae, dicata [orig: dicatÔ], quae posterior mori/a proprie; de caduceis circumvolutis ramis oleaginis: et c. 17. ubi de Olea, apollini quoque sacra [orig: sacrÔ] et Herculi; de ramo Olivae, a supplicibus protenso: Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. theb. l. 7. v. 476. ubi de lana Oleae iuncta, pluribus agitur: nec non infra, ubi de Oleo et Oliva.

OLEA [2] apud Papiam, gemma, barbarum est: ex fulvo et nigro, viridique et candido constat. De qua Olea an intelligendus sit Anastasius in Leone IV. p. 188. Et Super illud Ciborium fecit oleas, quae pendent in circuitu Altaris, habentes tabulas quatuor exauratas, nec non et gammadias numero [orig: numer˘] quatuor. Et postaea, p. 196. Obtulit tres oleas masoricas, admirabilis pulchritudinis, serico textas coloreque depictas, quae vide'icet festis diebus in circuitu Altaris maioris dependerent; ambigit Car. du Fresne, Certe cum solidum quid fuerint Oleae, addens, quae in circuitu ciborii dependerent, haud absonum videtur existimare, fuisse grandiores gemmas, aut quid simile in gemmae grandioris orbiculatae figuram, adeo que ex murrhina materia: quod non modo suadet vox masorica, quae idem valet ac murrhina, sed et colores Oleae, quibus murrham constitisse, scribit Plin. l. 37. c. 2. nam quod serico textae oleae cicuntur Anastasio, forte error Librarii est, legendumque serico [orig: seric˘] tectae, vide cum Glossar.

OLEA [3] et Palma, duo fontes in Boeotia, ad Delum montem. ubi Apollinem natum fabulantur.

OLEARIUS Adamus Germanus, Holsatiae Ducis Bibliothecarius, eruditione ac multo [orig: mult˘] rerum usu inclitus, Legationis, a Friderico Holsatiae Duce lineae Gottorpinae, ad Persarum Regem, magnificis impensis susceptae, suasore Ott. Bruckmanno [orig: Bruckmann˘], qui eidem cum Ph. Crusio praefuit, circa A. C. 1636. comes, longinquum illud iter luculento [orig: luculent˘] scripto [orig: script˘] designavit: quod in alias quoque linguas Eruditorum curiositas transtulit. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Histor. in Fam. Oldenburgo-Danica. Idem Poetae Persici vetusti Schich-Saadi opus Sertum Rosaeum dictum, e Perica lingua in vernaculum sermonem, simili facundia [orig: facundiÔ], transfidit.

OLEARUS vide OLIARUS.

OLEASTER [1] Papinio Statio fera oliva, Theb. l. 6. v. 7.

------ primus Pisaea per arvae
Hunc pius Alcides Pelopi certavit honorum,
Pulvereumque fera crinem detersit oliva [orig: olivÔ],

corona Herculis primum, inde Olympionicarum fuit. Plinius l. 16. c. 44. Palma Deli ab Apollinis aetate conspicitur, Olympiae Oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religiose. Quam coronationem tamen aliquandiu interinissam docet, quod ab Oraculo instituta postmodum sub Rege Iphito denuo fuit, uti pluribus docet Petrus Faber Agonist. l. 2. c. 22. et 23. Vide supra in voce Cotinus. Inde eidem Herculi clava fuit, ubi vide.

OLEASTER [2] Hieronymus, vide ibi.

OLEASTRUM Hispaniae oppid. circa sinum Gaditanum, Ptol. Item Turdetanorum in Baetica: Antonino et iam est inter Tarraconem, et Dertossam. Item promuntor. Mauritaniae Tingitanae. Capo di Gebba, teste Marmolio [orig: Marmoli˘].