December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0422b

OENOCHENUS fluvius Thessaliae, Herodot. l. 7.

OENOE quae et Ephyra, teste Strab. oppid. Elidis in Peloponneso ad Sellcentem fluv. Est et oppid. Icariae insulae, Stephan. Item aliud Atticae: Thucyd. Apud torrentem, qui pluviis intumescens, magna [orig: magn‚] vi aquarum campos ita vastat fissuris, ut terraemotibus agricolationem omnem perdat. Unde Oenae Charadram Proverb. in eos, qui sibi malum creant, in confinio Boeotiae, inter Thebas ad Boream et Athenas ad meridiem fere medium. Nunc fere in ruinis. It. Boeotiae Ptol. Oenoa adhuc vulgo dictum. Est et Oenae Ptol. oppid. Laconicae inter Bitulam et Gereniam, vulgo Cidariso

OENAEVS fluv. Aetoliae, contra Echinadas. Forte idem cum Eveno.

OENOMAUS [1] Martis fil. Elidis et Pisae Rex, Hippodamiae pater; qui, cum ex oraculo se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis procis ab formae praestantiam ambiretur; curule certamen procis proposuit, ea [orig: e‚] lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde Pisaeique tori legem, dixit Nemesianus: ) Tredecim igitur victis et occisis, Pelops, Tantali fil. amore puellae captus, Myrtillum aurigam pretio [orig: pretiŰ] corrupit, ut axes infirmos et fragiles currui subiungeret. Quo [orig: QuŰ] facto [orig: factŰ] Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruina [orig: ruin‚] collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eoque [orig: eŰque] modo [orig: modŰ] et puella [orig: puell‚] et regno [orig: regnŰ] potitus Pelops, totam Chersonesum de suo nomine Peloponnesum appellavit. Vide Hyginum, Fab. 84. 159. 250. Strab. etc.

OENOMAUS [2] Cynicus Gadarensis, Porphyrio [orig: PorphyriŰ] paulo superior. Scripsit peri\ th=s2 kaq' *(/omhron filosofi/as2, teste Suida, in *oi)no/maos2. Item peri\ *kunismou=, peri\ *kra/thtos2, kai\ *dioge/nous2, kai\ tw=n loipw=n. teste eodem [orig: eŰdem] Suida [orig: Suid‚], ubi supra. Meminit eius Theodoretus qerapent. Serm. 6. et 10. ubi ipse et Diogenianus de oraculorum mendaciis scripsisse dicuntur, saeculo [orig: saeculŰ] 2. A. C. 119. Euseb. in Chron. Nic. Loydius.

OENON portus Locridis, ad sinum Corinthiacum, Thucyd. l. 3.

OENONA appellata est prius Aegina insula, inquit Strabo, et Stephanus, et Plin. l. 4. c. 12. quod etiam Pindarus pluribus locis confirmat in Nemeis et Isthmiis, aliisque plurimis. Fuit autem insula sic forsan dicta, ab Oenone nympha [orig: nymph‚], quae, ut testatur Pythaenetus primo tw=n *ai)ginhtikw=n libro, filia fuit Baudionis, de cuius nomine gentem fuisse in eadem [orig: e‚dem] insula [orig: insul‚], scribit Didymus. Nic. Lloydius.

OENONAE duo Atticae pagi, Strabo l. 8. Hic Eleutheris, ille Marathoni vicinus.

OENONE [1] nympha Idaea, mutuo [orig: mutuŰ] amore Paridis capta, cum ille adhuc incognitus circa Idam Phrygiae pecus servaret. Haec fatidica fuisse fertur, Paridique in Graeciam naviganti praedixisse futurum, ut inde patriae incendium secum referret. Exstat epistola eius ad Paridem, inter Ovidianas, qua [orig: qu‚] illum ad sui amorem revocare conatur. Auctor est Dictys Cretensis u(pobolimai=os2, Paridis interempti cadaver ad Oenonem fuisse relatum, ut ab illa sepulturae mandaretur: illam vero pristini amoris recordatione ad primum statim cadaveris conspectum mortuam concidisse, eodemque [orig: eŰdemque] cum illo funere sepultam fuisse. Ovid. de Rem. Am. v. 457.

Et paris Oenonem summos tenuisset in annos.
Si non Oebalia [orig: Oebali‚] pellice laesa foret.

Vide Parthenium, Eroticon [orig: EroticŰn] c. 4.

OENONE [2] insula una Aeacidarum. Stephan.

OENOPARAS agri Antiochiae Syriacae fluv. Strabo.

OENOPHORUM vas vinarium amplum. Iuvenal. Sat. 6. v. 426.

---- ---- tandem illa venit rubicundula, totum
Oenophorum sitiens, plena [orig: plen‚] quod tenditur una [orig: un‚].
Admotum pedibus, de quo sextarius alter
Ducitur ante cibum. ------

Vide quoque Appuleium Metam. l. 2. et 8. Martialem item l. 6. Epigr. 89. Ex Graeco oi)nofo/ron, i. e. viniferum. At Oenophorus, apud Plin. l. 34. c. 8. ubi de operibus ex aere Praxitelis, Fecit --- --- Stephanusam, Spilumenem, Oenophorum: puer est vinum ferens, quem a cyathis Horat. vocat. Turnebus tamen coniunctum hic [orig: hÓc] legit Spilumenen oporam, i. e. sordidum auctumnum. Ovid. l. 2. Met. v. 29.

Stabat et auctumnis calcatis sordidus uvis etc.

Vide Dalechampium Not. ad Plinium et de ministris huiusmodi Veterum, supra passim, inprimis voce Pincerna.

OENOPHYTA Boeotiae urbs, Thucyd. myronidem Boeotos hic [orig: hÓc] superasse scribit Plut.

OENOPIA insula, quae et Aegina, Ovid. Met. l. 7. v. 473

Oenopiam veteres appellavere [orig: appellavÍre]: sed ipse
Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.

OENOPIDES vir Mathematicus ex Chio insula, Anaxagora [orig: Anaxagor‚] aliquanto minor. Diodor. Sic. l. 1. Cum dedicaret in Olympiis tabulam, inscripsit in ea Astrologiam 59. ann. affirmans, hunc magnum esse annum, Aelian. Histor. var. l. 10. c. 7. Fuit autem tabula haec aenea, unde auctor, to\ xalkou=n grammatei=on e)ggra/yas2 e)n au)tw=| th\n *)astrologi/an tw=n e(no\s2 deo/ntwn e)ch/konta e)tw=n, fh/sas2 to\n me/gan e)niauto\n ei)=nai tou=ton, Inscribens aeneae tabulae Astrologiam novem et quinquaginta annorum, quem magnum annum appellabant. Ubi Astrologiam 59. annorum vocat stellarum ortus et occasus cum tempestatum significationibus, per totum illius periodi ambitum descriptos atque notatos. Quemadmodum in Metonis Heliotropico anathemate Astrologia 19. annorum inscripta est etc.


image: s0423a

Cuiusmodi anathemata paraph/gmata, h. e. tabulas adfixas vocabant, quod columnis affigerentur, de qua voce vide infia.

OENOPTAE Graece *oi)no/ptai, i. e. Vini inspectores dicebantur olim Athenis, qui in conviviis modum imperabant, ne quis aut plus satis, aut parum ab aliis, adeo que quantum et quoties unusquisque biberet. Quod si itaque aliquem intemperantius potantem deprehendissent, ad Areopagitas illum deferebant. Praeterea et alia, quae in conviviis fieri solent, observabant. Hinc o)fqalmoi\ quoque h. c. oculi appellati, quod non raro, quos oculos mcntis convivae vino [orig: vinŰ] victi perderent, hi restituerent monitionibus suis. *mna/mones2 etiam Platoni de Rep. quod legis admenerent. Coeterum Magistratum vulgarem ac tenuem fuisse, et trium virorum numero [orig: numerŰ], ait Philinus Rhetor: quod quod a Symposiarchis nomine tantum fuisse diversos, contendit Postellus de Magistrat. Atheniens. c. 38. assensum non impetrat. Vide Calvinum Lexic. Iurid. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 1. et hic passim, inprimis ubi de Conviviis Veter. de Magistro Convivii nec non voce Symposiarcha.

OENOSTADIUM urbs Germaniae seu potius pars urbis Passaviae, iuxta et infra confluentes Oeni fluv. in Danubium, ex adverso Passaviae; Innstat.

OENOTRI populi Italiae tractum illium inter Paestum, ac Tarentum incolentes, quorum regio Oenotria, partem Lucaniae, Brutiorum, et Magnae Graeciae complectens. Virg. Aen. l. 1. v. 531.

Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt;
Terra antiqua, petens armis, atque ubere glebae.
Oenotri coluere [orig: coluÍre] viri: nunc fama minores
Italiam dixisse, ducis de nomine gentem.

Ubi vulgo male Oenotrii, Graeci enim *oi)nwtrou\s2 vocant. Hinc dicta Italia Oenotria, sed discrimen interim, quare sic dicta. Aliqui dicunt ab Oenotro Arcade, Lycaonis filio, qui Italiam incoluit; in his Myrsilus Lesbius, Pausan. in Arcadicis, Antiochus Syracusanus, et Halicarn. Dionysius, cuius haec sunt verba, l. 1. ubi de Arcadibus: *grw=toi ga\r *(ellh/nwn ou(=toi, peraiwqe/ntes2 to\n *)iw/nion ko/lpon, w)/khsan *)itali/an, a)/gontos2 au)tou\s2 *oi)nw/trousw tou= *luxa/onos2, e(ptakai/dexa geneai=s2 pro/teron tw=n e)pi\ *troi/an strateusa/ntwn, i. e. annis 459. Aetatem quippe ipse Dionysius 27. annorum facit. Refellit hoc Cato in Originibus, et nomen hoc ducit ab Oenotro, rege Sabinorum, et Hetruscorum. Varro autem, illud refert ad Oenotrum, Regem Latinorum. Servius tamen a Vino hoc nomen deducit, quod optimum in Italia; nam Graeci oi)=non, vinum vocant. Consentit haec opinio cum Virgilio ubi supra, cum Aristot. l. 7. Polit. cum Strabone l. 6. qui nuliius facta [orig: fact‚] Oenotrimentione, tantum aiunt, eam, quae prius dicta est Oenotria, vocatam deinde Italiam. Sed severissime sententiam istam Goropius tuetur l. 4. contra Dionysium, et Graecos alios, quos levitatis, proditionis, et sacrilegii arguit. Nam revera a vino dicta Oenotria, non a Rege aliquo Graecorum. Graeci enim, ambitione quadam [orig: qu‚dam], multorum Latinorum voces ad Reges suos transferunt, multasque terrarum orbis partes suas esse colonias volunt. Inclinant autem multi in Ianum Italiae regem, qui a)po\ tou= oi)/nou *(oinwtro\s2 dici videtur, ut ab Ebraeo Iain, Ianus. Nic. Lloydius.

OENOTRIDES quae et Oenotriae Plinio, l. 3. c. 7. insulae maris Tyrrheni aute Veliam urbem Lucaniae in ora excisam, quarum una Pontia, Ponza, altera Legia, et Iscia, Ischia vulgo. Pontias numero multitudinis legit Dio l. 59.

OENOTROPAE Anii filiae, finguntur

------ in niveas abiisse columbas

quod Sacerdotes fuerint, quas in Graecis Fabulis Columbas nuncupari, diximus supra, voce Promenaea. Inde apud Homerum, Od. m. Columbae

*)ambrosi/hn *dii\+ patri\ fe/rousi.

OENOTRUS Rex Sabinorum, Varroni, vel Arcadum, Pausaniae, l. 8. oram Tarentini sinus incolis replevit, unde Oenotriae nomen: quae postea coloniis Graecorum aucta, magna Graecia dicta est, Virg. Aen. l. 7. v. 88.

Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus.

OENUS [1] oppidulum Laconiae, Stephan.

OENUS [2] fluv. Laconiae iuxta Spartam urbem fluens, Polyb.

OENUS [3] fluv. Aenus Ptol. Inn, ortus ex monte Bernina, uno ex Alpibus, ex duplici fonte, in Rhaetia propria et in confinio vallis Telinae: dein in Septentrionem tendens, per Comitatum Tirolensem labitur ad Oenipontem, Hallam, et oppid. Schwatz et Kufstain: hinc per Bavariam fluens, Rosenhaemum, Hagam et Brunam rigat, tandemque auctus Achsa [orig: Achs‚] Saltza [orig: Saltz‚] et Rota [orig: Rot‚], aliisque fluviis minorib. Danubio miscetur.

OENUSSA olim vocabatur Carthago, Steph. Item insula duplex maris Aegaei, una inter Tenedum et Samum; alia minor apud Chium, Oenusae Stephano.

OENUSSAE seu OENUSAE Pausaniae insulae parvae tres Peloponnesi, ante Acritam promuntor. teste Pausania [orig: Pausani‚] l. 4. Plinio l. 4. c. 12. vero ante Messenen. Oenusa Melae, l. 2. c. 7. et Theagnusa; Sapienza Sophiano. Sed haec Sphagia aliis dicitur.

OEOLYCUS quasi Ovi-lupus, dictus est fil. Therae, quod, in Callistam insulam hic navigaturus, dixerat, se Spartae filium katalei/yein oi)/n e)n lu/koisi, relinquere ut ovem inter lupos, apud Herodot. l. 4. Cui non dissimile illud Christi, Matthaei c. 10. v. 16. Ecce ego mitto vos, ut oves in medio luporum. Sed et alii quam plures a pecore omnigeno nomen traxerunt. Varro de Re Rust. l. 2. c. 1. Multa nomina habemus ab utroque prcore --- a minore, Porcius, Ovinus, Caprilinus; sic a maiore Equitiius, Taurus, cognomina adsignificari; quod dicuntur, ut Annii Caprae, Statilii Tauri, Pomponii Vituli etc. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 42.

OEON vicus in Leontide tribu, Stephan.