December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 333, image: s0333b

NITETIS filia Apriae, Regis Aegypti, ab Amaside subversi, quam, tamquam propriam filiam, Amasis Cyro elocavit. Vide Polyaen. l. 8. c. 29.

NITHARDUS Abbas S. Richardi, fil. Angilberti, ex Bertha, Caroli M. filia. Hereditate sua [orig: suÔ] Ludovico Pio sponte cessit, ut secessu frueretur. Occisus a Danis, A. C. 853. Scripsit historiam belli inter filios tres Ludovici Pii: sub tit. Libri IV. de discordia filiorum Lud. Pii: quam edidit Pithoeus Parisiis, A. C. 1588. Orditur autem a morte Caroli M. A. C. 814. usque ad A. C. 843. ubi l. 4. Harnidi fratris sui meminit. Barthius, Advers. l. 46. c. 9. Voss. de Histor. Latin. l. 2. c. 34.

NITHESDALIA provinc. Scotiae, in parte Australi in collimitio Angliae. Vallis est divisa per fluv. Nithes. Eius urbs praecipua Dunfreis. Camden. descript. magnae Britan.

NITHIA provinc. Scotiae Meridionalis versus Angliam, bifariam secta a Nitha fluvio Nithesdale; eius caput est Dunfreia, versus Nithae ostia. Ab Ortu Annainam habet, ab Occasu Gallovidiam provinc.

NITHING apud Matthaeum Paris. A. C. 1089. idem quod Nequam Latinis: in Annalibus. Waverli MSS. eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], apud Spelmannum: Rex. Wilhelmus iunior misit per totam Angliam et mandavit, ut quicumque foret Unnithing, sive Francus sive Anglicus, sive in burgo, sive extra, veniret ad eum: et adunato [orig: adunat˘] magno [orig: magn˘] populo [orig: popul˘], ivit ad Rovecestre, et obsedit eastellum. Ubi vox scribitur charactere Saxonico [orig: Saxonic˘]. Leges Convivii, in memoriam et honorem Eriri Regis Ringsstadiensis olim celebrati: Si confratrem suum, propter nimiam stulitiam suam et negligentiam et longevo [orig: longev˘] rancore exsistente confratrem occiderit, exeat a consortio emnium confrairum, cum malo nomine Nithing et recedat. Wilhel. Malmesburiensis in Wilhelmo II. p. 121. habet Nidering vel Nidernig, similiter pro nequam et ignavo Gall. Faineant, docetque, Anglos nihil miserius putare, quam huiusce vocabuli dedecore aduri. Runicam dicunt vocem esse, Runice enim Nidingur contemptus est, inhumani alicuius patrator, vide Lexicon Runicum Wormii p. 22-92. Eiusdem notionis est vox Nithing sorth, apud Svenonem in LL. Castr. c. 10. et 11. de qua Steph. Stephanius Suennus editor p. 174. Ianus Polmerus ad Ius Aulic. Norvegies. vetus c. 37. et Pet. Resenius ad Ius Aulicum Canuti II. Regis Daniae c. 4. Car. du Fresne Glossar.

NITI hastis solebant olim milites, cum Imperatorem dicentem audirent. Claudian. de Bello Gildon. v. 435.

------ ------ stat circumfusa iuventus
Nixa hastis, pronasque ferox accommodat aures.

lidem securi velut, et facile hostem confecturi, eum adnixi iaculis exspectabant. Statius Theb. l. 2. v. 525.

-------- -------- hostemque superbum
Adnixi iatulis, et humi posita arma tenentes
Exspectant etc.

Vide quoque supra, ubi de Innitendi more.

NITIBRUM oppid. Africae interioris, Plin. l. 5. c. 5.

NITIOBRIGES populi Aquitaniae, teste Ptol. non Celticae, ut scribit Ortelius. Petrocoriis et Cadurcis finitimi: quorum urbs mons Albanus, Montauban vulgo dicta. Sed Poldo et Marliano est mons Pessulus, seu Pessulanus, Montpellier, urbs Episcopalis Galliae Narbonensis in Occitania regione ex verbis Caesaris l. 7. Bell. Gall. c. 7. inter Ruthenos Gabalos esse videntur. Baudrando fuere [orig: fuŕre] inter Petrocorios ad Boream, Cadrucos ad Ortum, Auscios ad Meridiem, Vasatesque ad Occasum, ubi nunc l'Agenois, provinc. Agennensis; Eorumque caput Aginnum, ad Garumnam fluvium. Coeterum, iis quinque hominum milia, ad Alesiam obsidione Romana [orig: RomanÔ] liberandam, imperata fuisse, scribit Caesar. l. 7. c. 31. ubi Teutomatum Olloviconis filium, Regem Nitiobrigum, cuius Pater ab Senatu Romano amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat, ad Vercingetorigem pervenisse, refert et inter Celtas illos ponit. Tarnis amnis a Tolosanis illos discernit Plin. l. 4. c. 19. quod in Aginnensem omnino pagum cadit, quem Tarnis fluv. a Tolosano agro discriminat: unde Nitiobriges non alios, quam Aginnenses et Aginnensis pagi incolas esse certum est: quorum caput Claudius Ptolemaeus etiam *)aginno\n seu Aginnum vocat; inter provinciae Aquitanicae secundae seu Burdigalensis 6. civitates secundum a Burdigala Metropoli locum tenens, praepositumque, quod mireris, civitatibus Santonum atque Pictavorum, multo nobiliorum ac validiorum populorum, in veterib. Notitiis provinciarum atque civitatum Galliae. Quem errorem recontiores Notitia correxerunt, et sub Metropolitano Burdigalensi Pictavensem Episcopum primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘], Santonensem secundo [orig: secund˘] posuerunt, Aginnensi post Ecolismensem etiam atque Petrocoricensem in ultimum locum reiecto [orig: reiect˘]. Meminit Phoebadii, Agenni Galliarum Episcopi, Hieronym. de Script. Eccl. Dicitur Aginnum, vulgo Agen: caputque est pagi cognominis, quem inter pagum Cadurcinum et Petrocoricum locat Fredegarius, ac Aimoinus l. 3. c. 15. hodie L'Agenosi vel le pays d'Agenois: Cuius pars trans Garumnam posita, erat in finibus provinciae Novempopulanae vel Vasconiae, circa Condomium. Unde, in vetustissimis Annalibus, legimus, regnante Pipino [orig: Pipin˘], pluisse frumento [orig: frument˘], in pago Aginnensi ultra Garumnam, i. e. in Vasconiae pago Condomiensi: Et Senescalcia Aginnensis dos Episcopatus continet, cis Garumnam Aginnensem, trans flumen in Vasconis Condomiensem. Hadr. Vales. Notit. Gall.

NITOCRIS [1] quasi *)aqhna= *nikhfo/ros2, Minerva Victrix, Aegypti regina, circa ultima Iacobi Patriarchae. in Thebanorum Regum ut et Memphitarum serie, apud Eratosthenem et Manethonem. XXII. Achesco Ocarae seu Mente-Siphidifratri successit, generosissima et formosissima mulierum sui temporis, canqh\ th\n xroia\n, flava colore, Syncellus p. 58. nempe inter fuscas Aegypti feminas flava Nitocris pulcherrima; non tam quia color iste in Aegypto


page 334, image: s0334a

rarissimus, quam quia Isis Dea eadem cum flava Cerere, herodot. l. 2. c. 56. Haec prima mulierum in Aegypto regnum exercuit, lege IV. Saeculo [orig: Saecul˘] sancita [orig: sancitÔ], de qua diximus voce Binothris; nec Thinitis tantum et Thbanis, sed etiam Memphitis imperavit; et quidem post illam nullius superest Memphirarum Regis nomen, sede huius regni Thebas sine dubio translata. Tertiam eadem pyramidem erexit, eodem [orig: e˘dem] Syncello [orig: Syncell˘] teste. Uti vero ulta sit fratris sui interfectores, docet Herodot. l. 2. c. 100. Exstruxit cenaculum subterraneum valde longum, praetextu novitatis, sed aliud mente machinata; et convocatis ad convivium multis Aegyptiorum, quos caedis maxime conscios fuisse noverat, discumbentibus magnum flumen per occultum canalem immisit. Ipsa autem sese coniciens in domum cinere plenam illaesa evasit. Regnavit autem ann. 22. eique successit Myrtaeus. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. VII. ut et aliquid hic [orig: hţc] infra, ubi de Nitocride Babylonica, quam cum Memphitica hac, male nonnulli confundunt. Ut de pyramide eius aliquid addam, Herodot. illam ex lapide Aethiopico usque ad medium, l. 2. c. 134. Strabo, ex lapide nigro, ex quo mortaria faciunt; qui ex longinquo veniens ex Aethiopiae montibus, durus est et operatu difficilis, Geogr. l. 17. Diodorus, ex nigro lapide, usque ad XV. contignationem, constitisse refert, l. 1. Plin. de eadem, Tertia miner praedictis (de quibus vide in Cerphere, et Suphide ) sed multo spectatior, Aethiopicis lapidibus assurgit, l. 36. c. 12. Ioh. tamen Gravius au)to/pths2 (salva [orig: salvÔ] veterum reverentia [orig: reverentiÔ] ) totam illam, ex lapidibus candentibus constructam, testatur, apud marshamum praef. ad Sec. III.

NITOCRIS [2] Babyloniorum regina, Nabuchodonosoris, ut quidam volunt, uxor; mater Labineti, a Cyro pulsi, Moret. Euphratem fluv. qui mediam Babylonem rectus praeterfluebat, tortuosum reddidit, supraque pontem erexit trium stadiorum, difficillimum factu propter paludes, quae urbem ambiunt; fecit etiam ingentes cavernas ad excipiendum fluminis impetum, egessitque quicquid erat limi, ad facienda fundamenta. Sepulchrum suum in porta urbis praecipua exstrui curavit, magnas opes illud aperturo pollicita. Sed Darius illo [orig: ill˘] recluso [orig: reclus˘], saltem haec reperit verba: Nisi tu insatiabilis esses, sepulchra mortuorum non violasses [orig: violÔsses]. Auctores Herodot. l. 1. et Qu. Curtius. Non ab Herodoto Nicaule (inquit Bochart. l. 2. Phaleg. c. 26.) sed Nitocris illa mulier dicitur, quae sola in Aegypto regnavit. Nec est quod quisquam suspicetur, vocem esse corruptam, et Iosephum aliter legisse. Asserit enim Herodot. eam reginam Babylonicae Nitocri fuisse cognominem: th=| de\ gunaiki\ ou)/nom' h)=n, h(/tis2 e)basi/leuse to/per th=| *babulwni/h| *ni/twkris2. Nihil potuit scribi disertius. Et in Dynastia Memphitarum, apud Africanum, ex Manethone: *ni/twxris2 genikwta/th, kai\ eu)morfwta/th tw=n kat' au)th\n genome/nh, canqh\ th\n xroia\n, h( th\n tri/thn h)/geire purami/da e)basi/leusen e)/th ib. Et apud Euseb. l. 1. Chron. p. 21. *qhbai/wn *ai)gupti/wn e)basi/leosen e)/th k b *ni/twkris2 gunh\ a)nti\ tou= a)ndro\s2, o(/ e)s2in *)aqhna= nikhfo/ros2. Nempe Aegyptiis Nit, vel Neith erat Minerva. Plato in Timaeo, ubi de Nomo Saitico: tou/tou de\ tou= no/mou megi/s2h po/lis2 *sai\+s2, o(/qen de\ kai\ *)/amasis2 h)=n o( basileu\s2, ou(= th=s2 po/lews2 qeo\s2 a)rxhgo/s2 e)s2in, *)aiguptisti\ me\n tou=noma *nhi\+q, *(ellhnisti\ de\ w(s2 o( e)kei/nwn lo/gos2 *)aqhna=. Rursus Arabica [orig: ArabicÔ] lingua [orig: linguÔ], quae inter Aegyptiam et Hebraeam media esse creditur, [gap: Hebrew word(s)] cahara est vincere, et [gap: Hebrew word(s)] cahr, victoria . Itaque ex Neith et Cahr conflatam vocem Nitocris, Minervam victricem veteres recte interpretantur. Haec itaque Nitocris, de qua memorat Herodot. illam Regis fratris mortem, mersis Regicidis, ultam esse, a superiore distinguenda, Nic. Lloydius. Vide et Marshamum ubi supra, Sec. XVIII. ubi de sollertia et potentia Babylonicae huius Reginae, Cyro contemporaneae, varia.

NITOR in vultu et corpore, to\ eu)/xroun: in palaestra, bonus color. Cicero, Sine nitore et palaestra, quod inde ad orationem translatum. Graecis eu)pi/neia, ab eadem palaestrae metaphora. Ptronius nitorem absolute de minio dixit, quia inter colores pretiosos et floridos est, quos Graeci a)nqhrou\s2 vocant. Ita autem is,

Hesperium coccum miles laudabat, eadem
Qussitus tellure nitor certaverat ostro.

Sic Solinus de Hispanis c. 26. Depurgant in minium nitelas pulveris, a)/mmon lampuri/zousan. Infra, Insertis aureis umbilicis incedunt, in nitelam pinguiorem. Ubi Nitela, Graece s2ilbhdw\n. Similiter, Manilio lapidum nitor, de margaritis: et Virgilio, nitor auri. Vide Salmas. ad Solm. p. 1041. et supra Minium. In vita Nitor, splendorem notat, luxuriae non cedentem, neque avaritia [orig: avaritiÔ] victum, apud Statium l. 5. Sylv. 2. v. 73.

Tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque
Luxuriae confine tenens, piet asque per omnes
Dispensata modos -------- --------

Ubi Barthius legit, confine timens; ne illo [orig: ill˘] videl. tam vicino [orig: vicin˘] vitio [orig: viti˘] mergeretur: exemplo illius Maroniani, l. 1. Georg. v. 246.

Arctos Oceani metuentes aequore tingi etc.

Vide eum Animadversion. ad d. l. et de Centurione rerum nitentium supra.

NITRIA Aegypti regio, et nomen 2. urbium supra Memphim. Strabo l. 17. Stephano locus est Aegypti. Hinc Nitriotis praefectura, et Nitrites Nomus. Ferrario mons Aegypti, in quo plurima coenobia, inter quem et Alexandriam Marecotis lacus. Est et Nitria urbs parva, Episcopalis sub Archiepiscopo Strigoniensi in Iazygibus Metanastis, vel in Hungaria trans Danubium, a Strigonio 6. leuc. in Boream cum castro in colle, vulgo Nitracht; ad fluv. Nitriam 10. leuc. a Strigonio in Boream, uti a Posonio in Ortum, 5. a Nehoselio in Arctos, versus montes; ex praefectura Nehoselia pendet, Baudrand.

NITRIAE Indiae emporium intra Gangem, Ptol. Nitra Interpretes. Non admodum longe a Muziri emporio; cuius incolas peirata\s2 vocat Ptol. nomen populi fuisse indicans; cum urbes eorum tam maritimas, quam mediterraneas, recenseat. An inde, quod piraticam exercuerit? Ita certe Plin. existimasse [orig: existimÔsse] videtur et


image: s0334b

Ptol. ipse. Meminit etiam eorum Peripli Auctor: kaq' ou(\s2 to/poustei)si\ peiratai/ etc.

NITRUM multi usus in lotionlbus Veterum. Unde Nitrum et lumentum, in re balneari, saepe iunctim legere est, ut apud Cicer. l. 8. Ep. 14. ad Famil. Cyprian. Ep. 76. Neque enim sic m Sacramento salutari delictorum contagia, ut in lavacro carnali, et saecularis sordes cutis et corporis abluuntur, ut afronitris et coeteris quoque lumentis et solio [orig: soli˘] et piscina [orig: piscinÔ] opus sit. Ubi perperam hodierni Codices, et coeteris quoque adiumentis. Veteres libri ibi habent, iumentis, und lumentis fecit Salmas. Vetus Iuvenalis Interpres, ad illud, Sat. 5. v. 511.

---- Et gravis est rationibus ----

In lumentis, inquit, et balnearia pecun am erogando, quod prave mutant etiam cruditi Viri. Lumentum enim lomentum est, to\ smh=gma, to\ ni/trwma. Sic ni/trwma kefalh=s2 idem quod a)po/pluma, quo [orig: qu˘] nomine in Glossis porrigo indigitatur: cum enim pectitur caput ac destringitur, squamulae illae a cute resolvuntur ac occidunt. Serenus Sammonicus,

Cum caput immensa [orig: immensÔ] pexum porrigine ningit, etc.

Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Est autem Nitri natura, non multum a sale distans: opitmum que ac copiosissimum in Chytis Macedoniae, quod vocant chalastricum, candidum, purumque, proximum sali. Lacus est nitrosus, exiliente e medio dulci fonticulo. Ibi fit nitrum circa Canis ortum novenis diebus, totidemque cessat, ac rursus innatat et deinde cessat --- In Aegypto autem conficitur multo abundantius, sed deterius. Nam fuscum lapidosumque est. Fit pene ebdem modo [orig: mod˘], quo [orig: qu˘] sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autem nitrariis. --- Ipsum autem conditum in acervis durat --- In nitor optimum, quod tenuissimum, et ideo spuma melior. Ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes --- Nitrariae egregiae Aegyptiis --- circa Naurcratim et memphim, sed circa hanc deteriores. Nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt tumuli ea de causa saxel. Faciunt ex his vasa --- Aphronitrum --- optimum putant Lydium, probatio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore vero purpureo [orig: purpure˘]. Hoc in pastillis affertur. Aegyptium in vasis picatis, ne liquescat etc. Plinius l. 31. c. 10. Alia vocis notio est, apud Martialem l. 9. Epigr. 60. v. 13.

Et turbata brevi questus crystallina nitro:

Uti legit Gruterus ex Palat. Hic [orig: Hţc] enim crystalli vitium denotar, quod salem vocat Plin. vitium nempe sali simile. Quod vitium et in aliis gemmis hoc [orig: h˘c] eodem [orig: e˘dem] nomine appellabatur. Salem porro etiam nitrum, Graecos a(lo/nitron vocasse [orig: vocÔsse], notum. Vide Salmas. ad Solin. p. 204. Nili inundationem nitrositati aquarum eius attribur a nonnullis, diximus retro, in voce Nilus: de Nitri vero, in vitro conficiendo usu, vide infra voce Vitrum.

NIVARIA una ex Fortunatis insulis a Canaria [orig: CanariÔ] 30. leuc. Hispanic. Gomera teste Alexandro [orig: Alexandr˘] Episcopo [orig: Episcop˘] Gerundensi cum Andrea Dacio. Aliis est Teneriffa. Inter Canariam Insul. ad ortum, a qua 16. leuc. distat, et Gomeram ad Occasum 9. leuc. Longa 25. leuc. Gallic. lata 12. Urbs praecipua eius Laguna, sic dicta, quia prope lacum, in medio Insul. sub Hispanis. Baudrand. A perpetua nive cognominata, Plin. l. 6. c. 32. Est item Hispaniae urbs inter Salmanticam et Complutum.

NIVATA provinc. Niphoniae Insul. in Iaponia, cum urbe cognomine in Quantoa regione.

NIUCANUM vulgo NIUCHE, regnum Tartariae, in limite Imperii Sinarum, M. Martinio. Unde profecti Tartari, qui haud pridem Sinas occuparunt [orig: occupÔrunt]. Aliis Tenduc seu Charchir; inter Tangucum regnum ad Occasum, et Yupiam ad Ortum. De urbibus eius altum silentium, Martinii Atlas Sinicus.

NIVEI Tauri prae coeteris olim Diis accepti putabantur. Unde scripsit Poeta salsissimus eorum temporum, in Marcum Antoninum, sacrificatorem magnum, nomine talium,

*(ai bo/es2 a(. leukai\ *ma/rkw| tw=| *kai/sari xai/rein,
**)\an de su\ nikh/shs2, a)/mmes2 a)pollu/meqa.
En! nivei tauri Caesar te Marce salutant,
Quod si victor eris, perdita turba sumus.

Quo [orig: Qu˘] fine Clitumno amne crebro perfundebantur; alba enim eum armenta facere, multis notatum, uti vidimus in hac voce. Hinc et Statius l. 1. Sylv. 4. v. 127.

------ Qua [orig: QuÔ] nunc tibi pauper acerra
Digna litem? nec si vacuet Mevania valles,
Aut praestent niveos Clitumna novalia taures,
Sufficiam -------- ------

Vide quoque B. Brissonium Formular. l. 1. Gregor. Bersmannum Commentar. ad Georg. Virg. l. 2. I. Passeratium ad Propert. l. 2. Eleg. 19. Casp. Barthiim ad Claudian. VI. Consul. Honroii, Alios, nec non hic [orig: hţc] passim, ubi de colore Albo, Candido, Niveo etc.

NIVELLA vide NIVIGELLA

NIVERNENSIS Provinc Galliae satis ampla, versus Ligerim, inter Burgundiam ad Ortum, Bituriges ad Occasum, et Boios ad Meridiem; eius primar. urbs est, alias Vadicassium caput, Nivernum.

NIVERNUM urbs Galliae Celticae ampla et elegans, ad Ligerim fluv. ubi rivulus Nieuve nomen perdit, in finibus Aeduorum, seu Burgundiae, quasi media inter Lutetiam et Lugdunum. Nivernium Turonesi. Nivernae Lib. Concil. vulgo Nevers. Olim Noviodunum dicebatur, 20. leuc. ab Augustoduno in Occasum, uti ab Altissiodoro in Meridiem. Baudrand. Episcopalis est sub Archiepiscopo Senonensi. In Comitatum evecta est, sub primis Regibus, Ducatus vero titulus ei accrevit sub Carolo VII, cum titul. Paris. A. C. 1459. quod confirmatum, a Ludovico XI. in gratiam Iohannis Burgundi, comitis Nivernii, A. C. 1404. a Ludovico XII. A. C. 1505. in gratiam Engelberti Clivensis, et a Francisco 1. in gratiam Mariae Albretanae, Comitis Niverniae, A. C. 1521. Ibi Castrum veterum Comitum adhuc visitur,


image: s0335a

praeter munimenta, pontem, opera vitriaria, et fictilia, visu digna. Concilium Niverni celbratum dicitur, A. C. 763. Caesar l. 7. Comm. c. 10. Guido Cocquille, Histoire de Nrvern. Mich. Cotignonus, Catalog. Histor. Episcop. Nivern. Duchesnius, Sincerus, Itiner. Gall. etc. Hinc illustri Familiae nomen, quae, Gonzageae stirpis ramus, Mantuano [orig: Mantuan˘] Ducatu hodie potitur. Ludovicus enim Gonzaga, fil. minor natu Ducis Mantuae, defuncti A. C. 1540. ducta Henrica [orig: HenricÔ] Clivia [orig: CliviÔ], Nivernii Ducatum obtinuit, atque ex ea suscepit Carolum I. Gonzagam, qui, mortuo [orig: mortu˘] principalis rami ultimo Vincentio, in Ducatu Mantuae ac Montisferrati, non sine gravi bello, successit: Pater ex Catharina Lotharingica Caroli II. Ducis Nivernii, ante Patrem mortui A. C. 1631. Aloysiae Mariae (quae Vladislao et Casimiro fratribus, Regibus Poloniae) et Annae (quae Edoardo Comiti Palatino Rheni nupsit) e quibus Carolo II. genitus est ex Maria Gonzaga Mantuana (filia Francisci Gonzagae Ducis Mantuae, qui decessit A. C. 1612.) Carolus Gonzaga III. hodierni Ducis (cui valetudo imbecilla, nullique liberi) Parens. Vide supra, in voce Mantua. Edoardus vero ex Anna suscepit Ludovicam Mariam, Annam (quae nata A. C. 1647. maritum habet Henricum Iulium Ducem Anghianum) et Benedictam Henricam (quae nata A. C. 1648. uxor est Iohannis Friderici Ducis Brunsvici et Lunaeburgi, qui Hanoverae sedem habet) omnes Comit. Palatinos Rheni in Nevers, seu lineae Niverniae. Restant enarrandi Mariae Cliviae, a qua Gonzagarum familiae titulus illatus est, progenitores. In Clivia familia, cui postmodum Iuliacensis ac Montanus Principatus accessere [orig: accessŕre], ramus directus et praecipuus defecit in Iohanne Wilhelmo A. C. 1609. mortuo. Ex minoribus filiis descendere [orig: descendŕre] lineae Ravenstein et Nivernia, quarum ista sic habet: Adolfus I. Dux Cliviae, nepos Adolfi Marcani (qui a coniuge Margaretha seu Maria Clivia ius successionis Cliviae in domum suam transtulit) defunctus A. C. 1448. ex Maria (filia [orig: filiÔ] Iohannis cognomine Intrepidi Ducis Burgundiae) genuit Iohannem I. Ducem Cliviae, exstinctum A. C. 1481. Hoc [orig: H˘c] et Elisabetha Nivernia [orig: NiverniÔ] seu de Nevers, Eu, Reth, etc. (filia [orig: filiÔ] Iohannis de Burgundia Ducis Brabantiae Comiti de Nevers, qui obiit A. C. 1941.) natus inter alios Engelbertus de Clivia Comes Nivernii materno [orig: matern˘] iure fuit obiitque A. C. 1498. secundum alios 1506. Huic ex Carola Borbonia (filia Iohannis II. Borbonii Comitis Vindocini) natus Carolus de Clivia Comes de Nevers, Mariam sibi iunxit Albretanam (filiam Iohannis Albretani Comit. de Ret. Dn. Orv.) atque ex ea suscepit Franciscum I. de Clivia, Ducem de Nevers, defunctum A. C. 1561. Quo [orig: Qu˘] et Margaretha [orig: MargarethÔ] Borbonia [orig: BorboniÔ] (filia [orig: filiÔ] Caroli Borbonii Ducis Vindonici et Franciscae Alenzoniae) geniti sunt, Franciscus II. Dux Nivernii seu de Nevers, 9maritus Annae, Ludovico [orig: Ludovic˘] Borbonio [orig: Borboni˘] Mompenserio [orig: Mompenseri˘] Duce satae, qui obiit A. C. 1563.) Iacobus Dux Nivernii (qui uxorem habuit Dianam filiam Roberti de la Marca Ducis Bullionii, atque decessit A. C. 1586.) Henrica de Nevers (uxor Ludovici Gonzagae, ad cuius posteros, ut dictum, Ducatus delapsus est) Catharina Comes d'Eu (uxor Antonii primum Croii Principis Porceani: exin, Henrici Lotharingi Ducis Guisii) et Maria March. d' Isle (quae Henrico Borbonio Principi Condaeo nupta, obiit A. C. 1574.) omnes Domus Cliviae seu de Cleves, lineae suae ultimi. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Eurot. Part. I. p. 39. et in Ind. voce Gonzaga Part. 2. Ind. voce Iuliacum, et Part. 2. p. 5. et 38. De urbe vero plura, infra in voce Nourodunum Aeduorum.

NIVES [1] seu NIVIUM Insul. Anglis Mewis, una ex Antillis, freto tantum dissita ab Insul. S. Christophori ad Meridiem, probe culta et abundans; 6. leuc. in circuitu, sub Anglis, ab A. C. 1628. cum arce et coloniis Anglic.

NIVES [2] titulus Epigr. 117. l. 14. Martial. quod sic habet:

Non potare nivem, sed aquam potare rigentem De nive, commenta est ingeniosa siris.

Nempe aqua [orig: aquÔ] nivata [orig: nivatÔ] seu gelida [orig: gelidÔ] e nivibus expressa [orig: expressÔ], vina generosiora diluebant Romani. Idem l. 5. Epigr. 66. v. 1.

Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni: Tu super aestivas, Alcime, solve nives.

Vel decoctam, vitris demittebant in nives, ut refrigeraretur. Neronis inventum. De quibus deliciis Senec. Ep. 78. O infelicem aegrum! Quare. Quia non vino [orig: vin˘] nivem diluit: quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho [orig: scyph˘] miscuit, renovat, fracta [orig: fractÔ] insuper glacie. Sed et meram nivem bibebant, ut ex Epigr. supra laudato colligere est. De qua utraque consuetudine Plin. l. 19. c. 4. Et ipsa, inquit, Naturae elementa, ut pecuniae, discreta sunt. Hi nives, illi glactem potant, poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. Servatur algor aestibus, excogitaturque, ut alienis mensibus nix algeat. Erat autem Nix ad hos usus venalis: quae quomodo servari consueverit, vide apud Plut. Sympos. problem. l. 6. probl. 6. Certe Nivium Mons, in viridario Heliogabali. Lamprid. in Vita eius c. 23. Montem nivium in viridario domus fecit aestate, advectis nivibus etc. Vide plura hanc in rem infra, in voce Nix.

NIVESDUM oppid. Belgii in Brabantia, medium inter Brabantiam et Machliniam, vulgo Liere.

NIVEUS Color olim relatus inter Regales. Ita Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phaedrum l. 5. fab. 7. v. 36.

Princeps ligato crure, nivea [orig: niveÔ] fascia [orig: fasciÔ],
Niveisque tunicis, niveis etiam calceis.

Hinc Pompeio istiusmodi fascia [orig: fasciÔ] crus alligatum habenti, Favonius, non refert, inquit, qua [orig: quÔ] in parte corporis sit diadema: Res eius Regias exprobrans, cavillatione panni exigui, apud Val. Max. l. 6. c. 2. Ex. 7. Diadema enim, agens de Syphace Silius l. 17. Africanis Regibus album fuisse ostendit: quale etiam Iulio tribuit Sueton. c. 79. Unde albam fasciam id Lucian. vocat in Navigio. Ex caeruleo et albo interstinctis Persarum diadema constitisse, Curtius habet l. 6. c. 6. etc. Translatus color ad summam in sacris dignitatem, apicem nimirum Pontificalem, quem Galerum, et


page 335, image: s0335b

Albogalerum dixere [orig: dixŕre], quorum is cuivis Sacerdoti, hic Flamini Iovis peculiaris erat, nomen habens a land hostiae albae Iovi immolari solitae, e qua is conficiebatur. Quod autem Diogeni pera et baculus, quod Regibus diadema, quod Imperatoribus paludamentum, id Pontificibus galerum fuit, Apuleius in Apol. Apud Israelitas quoque pileum Sacerdotalem byssinum fuisse, docet Hieronym. qui illum prolixe describit, in Ep. ad Fabiolam. Et ratio in promptu est, narnque album pro fausto, bono fortunatoque semper sumptum, cum nigrum atrumque infaustum haberetur: utpote diei illud, hoc noctis: illud vitae ac serenitatis, hoc mortis calamitatisque symbolum. Alb. Tibullus l. 3. Eleg. 6. v. 30.

-- ------ Et sint candida Fata tua.

Hinc Deorum filios, ipsos Deos, Diisque annumeratos, albos finxere [orig: finxŕre] Veteres. Horat. l. 1. od. 2. v. 30.

Nube candentes humeros amictus
Augur Apollo

Et candidum cum Virg. Caesarem vocat Ecl. 5. v. 56. Servius Deum interpretatur. Deorum quoque statuas niveis indui solitas fuisse vestimentis, indigitat Severus Sulpitius de Vita D. Martini l. 1. c. 9. Quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra Daemonum, candido [orig: candid˘] tecta velamine, misera [orig: miserÔ] per agros suos circumferre dementia [orig: dementiÔ]. Ipsa Caelestium Curia seu caelum lumine multo [orig: mult˘] circumfusum ornatumque, ob Deorum fingebatur praesentiam, ut de circulo lacteo fabulosae praeferunt ambages. Hinc et victoriam laetitiamque Niveus color indicavit, unde triumphantium currus, vestes, equi, pueri ad habenas et victima ipsa nivei coloris fuere [orig: fuŕre]. Servius, ad illud Aen. l. 3. v. 538.

Tondentes campum late candore nivali.

Quod non tantum moris Romani, sed et Atheniensium fuisse, apud quos, pro victoria faciens, candida [orig: candidÔ] veste induebatur, docet Plut. in vita Demosthenis. Imo in genere, Deorum caelestium sacris albas solum hostias fuisse adhibitas, discimus ex Servio, ad Aen. l. 9. v. 120.

Nigram hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam:

Ubi ait: Victima pro qualitate Numinis dari solebat. Unde Iuvenalis Sat. 10. v. 65.

------ -------- Duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem.

Porro, uti pauperes ac rei pullati erant, ita divites, praesertim Senatores, Equites, Magistratus apud Romanos, niveis seu candidis utebantur togis. Calphurnius Ecl. 7.

Aut eques, aut nivei loca densavere Tribuni.

Iuvenalis, Sat. 10. v. 45.

---- ---- Niveos ad frena Quirites.

Etiam tota civitas hoc [orig: h˘c] colore splendebat, cum sollemnitatem aliquam, seu publicam, seu privatam peragerent: quod idem in Ludis Amphitheatralibus Scenicisque factum, ostendit Martial. l. 4. Epigr. 2. v. 1.

Spectabat modo solus inter omnes,
Nigris munus Horatius lacernis,
Cum plebs, et minor ordo, maximusque
Sancto cum Duce candidus sederet.

Nec aliter, nisi albati, etiam in lucto, cibum capiebant: Quis enim unquam in luctu domestico, aut in funere familiari, cenavit cum toga pulla? Cicer. Orat. in Vatin. In calceis tamen mollitiei videbatur hic color. Unde Cinna, quod calceus ei primanive [orig: primÔnive] candidior esset, a Martiali reprehenditur l. 7. Epigr. 32. v. 2. Et Aurelianus apud Vopiscum c. 49. Calceos mulleos, et cereos, et albos et hederaceos viris abstulit, mulieribus reliquit. Tertullian. quoque, de scortillis, quibus exornandis Lenones occupabantur, loquens: Impuro, inquit, cruri purum aut mulleolum inducit calceum. Ubi purum, idem esse quod album, ex Servio patet, ad Virgil. Aen. l. 12. v. 160.

-------- Puraque in veste Sacerdos.

Unde Ascensius ad Persium Sat. 2. v. 39.

Haec ego nutrici nen mando vota: negato
Iuppiter haec illi, quamvis albata rogavit:

Albata, ait, id est, albis vestimentis in signum puritatis et honesti voti induta, iuxta ritum sacrificantium. Alba [orig: AlbÔ] enim toga [orig: togÔ] in sacrificiis et Romanos usos, monet Cicer. de LL. l. 2. Color albus praecipue decorus Deo est, cum in ceteris, tum maxime in textili etc. Possent varia addi, de diebus candidis, niveis lapillis, quibus in urnam coniectis reus olim absolvebatur: Albata factione, quae una e quatuor Circi factionibus erat, aliisque, de quibus, cum breves esse velimus, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 4. c. 9. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 9. Anselm. Solerium de Pileo Sect. 9. Phil. Rubenium Electorum l. 2. c. 25. Ben. Balduinum de Calceo antiq. c. 8. et 17. ubi lineum cando rem in Pontificum quoque pedibus commendat, Hier. Bossium de Toga Rom. etc. ut et infra, in voce Nix.

NIVIALA Recentioribus Nivigella et Nivella, oppid. Brabantiae est, ubi Itta, amisso [orig: amiss˘] viro [orig: vir˘] suo [orig: su˘] Pippino [orig: Pippin˘] Maiore domus [orig: doműs] per Austriam, cum se Deo devovisset, de domo sua templum una cum Monasterio nobilissimo fecit, donavitque magnifice, filia [orig: filiÔ] Gertrude Virgine Monasterio praeposita [orig: praepositÔ]: in quo ipsa anno [orig: ann˘] aetat. 60. decessit, in B. Petri Apostoli Basilica sepulta. Eodem translatus est postea ex villa sua Landino Pippinus, atque iuxta filiae suae feretrum collocatus, uti docet Hadr. Vales. Rervum franc. l. 18. Landinum autem Landa quibusdam dictum, vulgo Landen, villa Pippini fuit in Hasbaniae Bracbantique confinio, prope oppidum Monasteriumque S. Trudonis, ubi Praetorio [orig: Praetori˘] exstructo [orig: exstruct˘], plerumque habitavit obiitque, unde et Landinensis appellatus est: Sed locus hic continuis Brabantos inter ac Leodicenses bellis sepe dirutus ac incensus, vix hodie oppiduli nomen meretur. meminit Nivialae, Willibrordi Comitis et Egmundae Patroni S. Adalberti Diaconi Vitam describens, verbis his: Tunc pari devotionis studio [orig: studi˘]


page 336, image: s0336a

Nivialense properant ad coenobium, ubi mira [orig: mirÔ] signorum gratia [orig: gratiÔ] sacra effulget Virgo Getrudis, apud Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque in voce Nivigella. NIVICOLLINI Britones appellati sunt Walli Anglici, quod colles seu montes altissimos, nivibus oppletos, inhabitent, a Ioh. Sarisberiensi Policrat. l. 2. c. 27. Cum adversus nivicollinos Britones Regiae esset expeditio producenda etc. Eorum meminit etiam l. 6. c. 6. ubi et Wallorum regionem Nivium Colem vocat, et c. 16. ubi Wallenses cos nominat: quibus verbis expressit Wallica ista, Craig Ericy, i. e. niviferos montes, qui potissimum in ea sunt Walliae regione, quam Caernarvonshire Angli dicunt. Vide Camdenum in Britann. p. 539. 3. Edit.

NIVIGELLA vulgo NIVELLE, oppid. Belgii cum coenobio Virginum praeclaro, in Brabantia, apud fines Hannoniae, a Bruxellis 5. leuc. a Namurco 8. cuius coenobii Abbatissa oppidi Domina est.

NIVISIUM vide NOVESIUM.

NIVOMAGUM vel, ut alii legunt, Noviomagum, apud Auson. v. 11. ad Mosellam urbs est, hodie Numagen.

NIX frigore concreta, ardentissimis aestatis caloribus, ut et glacies in frusta dissecta, vino diluendo Romanis adhibita est, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 19. c. 4. Hi Nives, ills glaciem potant. poenasque mentium in voluptatem gulae vertunt: Servatur algor aestibus excogitaturque, ut alienis mensibus Nix algeat. Ubi in MS. codice, fervatur Ligur aestibus, magis apposite, quod Nivem hanc aut glaciem ex Alpibus vicinis Liguriae Romam transferrent. Eum secutus Plin. Iunior l. 1. Ep. 15. Promittis ad cenam, inquit, nec venis, dicitur ius, ad assem impendium reddes, nec id modicum: Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, alica cum mulso et Nive, nam banc quoque romputabis, imo hanc inprimis, quae perit in ferculo. Imo meminit iam consuetudinis huius Lucilius. apud Cicer. l. 2. de fin. bon. et mal

Cum nil dempsit Nix, et sacculus abstulerit nil.

Accius quoque Plautus Curculione, Actu 2. sc. date viam,

PH. Viden? ut expalluit? datin' isti sellam ut assedant cito,
Et aqualem cum aqua? Properatin' ocius? CU. Animo male est.
PH. Vin' aquam? CU. Si frustulenta est, da obsecro hercle, obsorbeam.

Aevo inprimis Martialis maxime viguisse, ex Epigramm. eius pater, inprimis l. 6. Epigr. 86. l. 9. Epigr. 23. l. 12. Epigr. 17. l. 14. Epigr. 117. etc. Sed id non sine insigni sanitatis iactura, ut docet Macrob. Saturnal. l. 7. c. 12. Iam dudum nosse aveo, cur aqua, quae obsita globis mubium, perducitur ad nivalem rigorem, non minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta. Scimus enim, quot quantaeque noxae epoto Nivis humore nascantur. Ubi tamen globis nivium legit Dempsterus. et particulam non exstingui debere, contendit Muretus Var. Lect. l. 9. c. 9. At A. Gellius Nivis aquam potui pessimam esse, ex Aristotele probat toto [orig: tot˘] c. 5. l. 19. Vide quoque Senec. Ep. 78. 95. l. 4. de Nat. quaestion. c. 13. l. de Provid. c. 3. etc. Quare novum inventum Neronis Imperatoris refert Plin. l. 3. 1. c. 3. Neronis Principis, inquiens, inventum est, decoquere aquam, vitreque demissam in Nives refrigerare: Ita voluptas frigoris contingit, sine vitio Nivis. Omnem utique decoctam utiliorem esse convenit: Item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. Unde et Iuvenalis Sat. 5. v. 50.

Frigidior Geticis petitur decocta pruinis, etc.

Qui illam convivantibus ministrabat servus, Gelidae minister dicuts est, cuius meminit Senec. de Ira l. 2. c. 25. Perpetietur hit famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti Nivem irascitur? Sed in potu non solum, verum etiam ad abluendas manus Nivis usum fuisse, discimus ex Petronio, cum ait: Discubuimus Alexandrinis pueris aquam, nivatam in manus affundentibus. Quae, ut defaecatior esset, solebat percolari ac sacco transmitti. Martial. l. 14. Epigr. 103. cuius lemma, Colum nivarium,

Setinos moneo nostra [orig: nostrÔ] Nive frange trientes,
Pauperiore mero [orig: mer˘] tingere lina potes.

In quae verba Scholiast. Calorem, inquit, optimorum vinorum temperari iubet, transmittendo per colum Nivibus distentum: vilius vero vinum sacco [orig: sacc˘] lineo [orig: line˘] attenuari: de quo sacco Nivario sequens Epigramma sonat. Modum vero servandae per aestivos dies Nivis ipse suggerit Seneca, dum in has delitias facunde invehitur, Natur. quaest. l. 4. c. ult. Nos vero quaeramus potius, quomodo fiant Nives, quam quomodo serventur: quoniam non contenti vina fundere veterana, et per sapores aetatesque disponere, invenimus quomodo stiparemus Nivem, ut ea aestatem evinceret, et contra anni fervorem defenderetur loci frigere. etc. Sinenses Nivem glaciemque etiam servare ad delitias, non tamen ad potum refrigerandum, quem semper calidissimum adhibeant, docet A. Preyelius Sinae et Europae c. 45. ab initio. Plura de Nive, vide inprimis apud Thom. Bartholin. in peculiari opusculo, et Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Sed et in Nive Veteres corpus versabant, illud exercendi causa [orig: causÔ], ut videre est supra, ubi de variis modis Veter. exercendi Corpus: imo et recens natos infantes nive lavabant Cimbri, vide supra Infans.

NIXII Dii erant nixuum in puerperio adiutores Festus. Nixus enim pro partu usurpari solet. Virg. Georg. l. 4. v. 199.

------ Haud fetus nixibus edunt.

A. Gell. l. 12. c. 1. Quam diutinum puerperium, et quam laboriosi nixus fuissent. Romae Nixii Dii tria signa appellabantur in Capitolio, ante cellam Minervae, genibus nixa, velut praesidentes parientium nixibus. Quae signa Antiocho Rege Syriae superato, Marcum Attilium Romam deportasse [orig: deportÔsse], ibique posuisse, nonnulli memoriae tradiderunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. Hi, si partus difficilior, nec non si gemellorum esset suspicio,


image: s0336b

invocari solebant, operto [orig: opert˘] capite et manibus lotis. Battholin. de Puerper. Veter. Meminit eorum Ausonius in Eclogario, de ratione Puerperic v. 39.

Sed nono incumbens signo, cunctantia Matrum
Vota levat, trigono vires sociante sequenti.
At si difficilis trahit Ilithyia labores,
Tetragone absolvet: dubiarum vincla morarum.

Ovidius quoque, Alcumenae Herculem parientis historiam describens, Metam. l. 9. fab. 5. v. 291.

Dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris,
Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
Fessa malis, tendensque ad caelum brachia, magno [orig: magn˘]
Lucinam, Nixosque pares, clamore vocabam.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini locum praefatum, ut et Hadr. Tunebum Adversarior. l. 7. c. 8.

NIXUS sidus caeleste, quod Iul. Firmicus Ingeniculum vocat. Cicer. in Arateis. Hunc Hyginus Herculem esse ait, qui dextro [orig: dextr˘] genu nixus, sinistro [orig: sinistr˘] pede capitis Draconis dextram partem opprimere conatur. Nixus autem, non est proprium nomen sideris caelestis, sed participium a verbo nitor; quamquam cum genu iunctus pro Engonasi usurpatur. Ovid. Met. l. 8. v. 182.

Qui medius Nixique genus est, Anguemque tenentis.

Manilius l. 5.

Nixa genus species, et Graio [orig: Grai˘] nomine dicta
Engonasi. -------- --------

NIZAEUS campus Mediae, nunc Caldaramius. Ibi inter Turcas et Persas acriter certatum, saeculo [orig: saecul˘] proxime elapso [orig: elaps˘].

NIZOLIUS Marius vide ibi.

NIZYNUM oppid. Ucraniae, in Palatinatu Kioviensi, amplum et probe munitum, in ipso limite Ducatus Czernichoviensis, trans Boristhenem fluv. A. C. 1652. sub Casimiro Rege Cosaccis ereptum.

NKN. KCO in nummis Iustini et Mauricii, Nicomediae nota. Car. du Fresne de infer. aevi Numism.

NO [1] in notis Antiquis nostrum: NOV. G. nobilis generatus, seu nobilis genere: NOB. F. N. nobili familia [orig: familiÔ] natus: NOBB. nobilibus: NON. Nonarum: NON. APR. Nonis April. NOR. nostrorum: N. P. nihil potest, vel non potest: NQ. nusquam, vel neque, vel namque, vel numquam: NR. noster: N. S. E. non sic est: N. T. nominatus, vel Novum Testamentum, vel nostri temporis etc. significat. Fr. Gouldmannus Diction. Lat. Angl.

NO [2] urbs Aegypti, quae et Alexandria. Vide Bochart. Geogr. Sacr. p. 6. Hamon No, Thebae Aegyptiae, Graece *dio/spolis2, Marshamo Canone Chron.

NOA [1] filia Zelophead. Numer. c. 26. v. 33. Item civitas, terminus tribus [orig: tribűs] Zabulon, Ios. c. 19. v. 13. Latine movens, vel commota.

NOA [2] vide nae

NOACHICA Praecepta septem quorum observatione Ecclesiae ante Legem religio constiterit, crebra ac celebri in mentione sunt apud Iudaeos. Videlicet, I. Cavendum esse ab Idololatria. II. Numen verum benedicendum. III. Sanguinem non effundendum. IV. Turpitudinem non revelandam. V. Rapina [orig: RapinÔ] abstinendum. VI. Iudicia recte administranda esse. VII. Membrum vivi animalis non esse edendum. Quorum priora sex ab Adamo esse, septimum a Noacho additum volunt: et quidem sine his in Republ. Iudaica nemini olim vitam relictam, illa autem observantes, quamquam praeputiatos, omnes futuri saeculi participes fore contendunt. Verum praecepta illa vel Adamo vel Noacho lata esse, nullibi ex Scriptura constat, et de septimo contrarium verum est. Unde id omne pro Talmudicorum commento habendum, qui, sueta Magistris istis mentiendi libidine, illustriora quaeque ad Patriarchas vel Prophetas auctores referre solent. Sunt enim pleraque iuris naturalis dictamina, ex Decalogo repetita, eodemque [orig: e˘demque] ordine disposita, inque Israelitarum, ut videtur, Republica olim usurpata; quae Patribus, ante Legem vel etiam Gentilibus in Iudaea degentibus, non magis salutem dare poterant, quam Philosophorum de Virtutibus praeceptiones plerisque Ethnicis. Ultimum autem plane ceremoniale erat, et nec Gentilibus imponi, nec ad salutem facere quidquam poterat. Unde Ecclesiae ante Mosen fides ac religio iis absolvi non potuit: cum iuxta ipsosmet Iudaeos, qui ea observabant, Proselyti portae tantum, non autem Proselyti iustitiae, appellarentur. Interim sub Noacho, altero Mundi parente, Ecclesiae instaurate Theologiam magno [orig: magn˘] luminis accessu auctam esse, certum est. Cum enim ante tres eius iam vigerent partes, Promissio gratiae, Lex naturae, et Cultus instituti praescriptio; nova [orig: novÔ] Noacho revelatione facta [orig: factÔ] (a quo xaristh/ria Deus accipere et foedus suum cum eo renovare dignatus est) prima mulium aucta, secunda plenius exposita, et tertia ulterius stabilita est. Promissioni namque accessit Foederis nomen, Legi praecepta varia, de abstinentiae nempe a sanguine, Gen. c. 9. v. 4. et sanguinis effusione, v. 5. 6. (quibus male superaddunt alii poluqru/llhta illa septem praecepta, de quibus visum) cultui denique instituto novum Foederis signum, Iris. Post quae tempora, Ecclesia [orig: EcclesiÔ] Noachica [orig: NoachicÔ] per Babylonicam sive Nimrodicam apostasiam sensim corrupta [orig: corruptÔ], cum Idoloatria (cuius primam mentionem invenimus, in cognatione Abrahami. Gen. c. 31. v. 19. quamquam iam ante illius tempora invaluisse videatur) in dies cresceret et nequitia ac impietas hominum vires sumeret, omni alia [orig: aliÔ] reformationis spe decollante, novam Ecclesiam, nova [orig: novÔ] revelatione instructam, erigere Deus constituit: quod factum est in vocatione Abrahami, annis circiter a Diluvio 426. quo [orig: qu˘] intermedio [orig: intermedi˘] tempore Theologia Noachica obtinuit. Franc. Burmannus Synops. Theol. Tom. I. l. 3. c. 5. ž. 3. 4. et c. 8. eiusd. libri ž. 19. ac 29. Vide quoque infra in voce nae, item


image: s0337a

in Proselytus, et plura hanc in rem apud Seldenum de iure Nat. et Gent.

NOADIA nomen viri. Esdr. c. 8. v. 33. Latine testificatio, vel coetus, aut congregatio Domini, sive ornatus Domini, aut transiens Dominus: vel ex Syro et Hebrae, ablatio Domini.

NOAE urbs Siciliae. Gentile Noaeus, Steph.

NOAS Thraciae fluv. ex Haemo monte nascens et in Istrum influens, Herodot. l. 2. Alii in Scythia esse volunt, quem Peucerus hodie Sithnizum nominat. naes est in Graeco, Val. Flacc. l. 4. v. 719.

Quas Tanis, flavusque Lycus, Hypanisque Noasque.

Idem l. 6. v. 100.

Hiberni qui terga Noae, gelidumque securi
Eruit et tota [orig: totÔ] non audit Amazona ripa.

NOB civitas sacerdotum, Nehem. c. 11. v. 32. Latine loquela, sive prophetia, sive fructificans, sive germinans.

NOBAE Hesych. *nw=bai, *pugmai=oi.

NOBE civitas in tribu Beniamin, Esai. c. 10. v. 32. in via, quae ducit Diospolim et Ramatham. Item civitas, quae et Canath dicitur in tribu Manasse. 1. Sam. c. 21. v. 1. Latine Latrans, vel Latratus. Nunc Bethnopoli.

NOBILE genus monetae Anglicae, vulgo Noble alarose. Lexicon Cambro-Britannicum, Nobl. aureus. Henricus Knyghton sub A. C. 1344. Eodem [orig: E˘dem] tempore, Nobile et Obolus et Ferthing de aeuro florere coeperunt in regno. Chronic. Windesem. l. 1. c. 31. Centum Nobilia dedit Monasterio etc. Vide Lindwodum ad Provincial. Eccles. Cantuar. l. 13. tit. 13. Ea [orig: ] notione Noblus reperitur, apud Ericum Upsaliensem Histor. Suec. l. 4. p. 144. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Nobilis.

NOBILES apud Romanos dicti sunt, qui Maiorum suorum habuere [orig: habuŕre] imagines. Est autem imago docente Polybio [orig: Polybi˘] l. 6. insignis alicuius Viri simulacrum, oris similitudinem artificlose effictam, coloribus pigmentisque adumbratam, referens, quod in insigniori ac celebriori domus [orig: doműs] parte ligneo armario includebant. In atrio nempe: quo respiciens Val. Max. l. 8. c. 15. ex. 1. Imagmen, inquit, in cella Iovis O. M. positam habet, quae quotieseumque funus aliquod Corneliae genti celebrandum est, inde petitur: unique illi instar atrii Capitolium est. Unde quia Atrium dictum est, quod atrum esset ex fumo, Servius ad Aen. l. 1. v. 730. hinc Cicer. fumosas Maiorum imagines, vocat in Pison. In quarum locum postea irrepsisse signa exterorum artificum, aera et marmora, conqueritur Plin. l. 35. c. 2. idemque notavit in atrio Trimalcionis Petronius. Non vero omnibus imaginem sui ponere licebat: sed iis tantum, qui Magistratus Curules gessissent; quales fuere [orig: fuŕre] primum Aediles Curules, Praetores, Censores et Consules. Cumque hi Magistratus olim solis Patriciis patuerint, squitur etiam Patricios primum solos ius imaginis habuisse: Et certe Corn. Fronto ac Servius ad Aen. l. 5. v. 117. Nobiles familias, aiunt, constat antiquissimas habitas, quaeque ex Troianis eriginem deduxerunt. Has Romani festis diebus, apertis armariis, exornarunt [orig: exornÔrunt], cumque ex domesticis quispiam esset mortuus, eas in funere praetulerunt; addito [orig: addit˘], ut magnitudine quam simillimae apparerent, reliquo [orig: reliqu˘] corporis trunco [orig: trunc˘]. Exornarunt [orig: ExornÔrunt] autem vestibus, si Consulares aut cum Imperio fuissent, praetextis: si Censorii, purpureis: si Triumphales, auro [orig: aur˘] intertextis: atque curru, fascibus, securibus aliisque Magistratuum insignibus antelatis, sicque in Rostra pertulerunt, qua de re vide quoque insignem locum Plinii l. 35. c. 2. ubi inter alia docet, Expressos cera [orig: cerÔ] vultus fuisse, cum affixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere lituerit, et dominis mutatis domus tamen ornamenta manserint. Ideo autem illas cum titulis suis, in prima aelium parte, collocatas, ut eorum virtutes posteri non solum legerent, sed et imitarentur, ait Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 3. Sicque tecta quottidie exprobrarent, imbellem dominum intrare in triumphum alienum, ut iterum Plin. loc. cit. Horum Nobilium maxima laus erat, plures habere Clientes, tam hereditariarum clientelarum, quam virtute propria [orig: propriÔ] partarum, inter quos ingens, ne mutua [orig: mutuÔ] gratia [orig: gratiÔ] ac benevolentia [orig: benevolentiÔ] vincerentur, certamen erat. Nec in urbe modo, sed et in agris villisque, urbibus ac provinciis, celebres hae clientelae erant, quae ultro in potestatem Nobilis alicuius potentis cedebant, cuius praesidio [orig: praesidi˘] protegerentur. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 19. et l. tod. c. 16. cum Paralipom. Thom. Dempsteri, ut et supra in voce Clientes. Apud Athenienses Nobiles dicti *eu)patri/dai, contradistinguebantur Geomoris et Demiurgis, in quae tria hominum genera ante Solonem populus erat divisus: Vocabantur autem Eupatridae, qui ex priscis illis Heroibus, quorum in Historiis encomia exstant, descenderunt, ut Praxiergidae, Eteobutadae, Alcmaeonidae, Cynidae, Ceryces etc. quorum omnium multiplex praerogativa fuit. Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 1. c. 4. ex Polluce l. 8. c. 9. Gerebant illi Nobilitatis indicia in crinibus, cicadam. Corn. Gallus in Ceiri de Niso, v. 129.

Ergo omnis caro residebat cura capillo,
Aurea sollemni contum quem fibuia ritu
Mopsopio, tereti nectebat dente cicadae.

Quemadmodum Alcumena introducitur a statio Theb. l. 6. v. 289.

-------- tergemina [orig: tergeminÔ] crinem circandata Luna [orig: LunÔ].

Romani vero in calceis lunulas eadem [orig: eÔdem] fini habuere [orig: habuŕre] etc. Germanorum Nobilitas militiae originem debet, Quo enim perpetuo [orig: perpetu˘] milite quasi praesidiario [orig: praesidiari˘] instructum esset Imperium, iis qui bellica [orig: bellicÔ] virtute praestabant, certa bona sollemni ceremonia [orig: ceremoniÔ] assignata sunt a priscis Imperatoribus, hac [orig: hÔc] lege, ut ipsi eorumque masculi iis fruerentur quidem, sed iis vicissim ad militiam subeundam cum usus exigeret, parati essent Hinc hodie Ritter und Ross Dienste vocantur: quod institutum sub Regno Francorum


page 337, image: s0337b

coepisse videtur. Addita insrgnia: quorum antiquissimum apud Germanos usum ex Tacito discimus, cum ait de mor. Germ. c. 6. Scuta lectissimis coloribus distinguunt: More, a vereribus Hebraeis, per singulas tribus vexilla propria distinctaque habentibus, quibus imaginibus Iacobus Patriarcha liberorum sortem fortunamque per domos singulas distinxisse legitur, Gen. c. 49. v. 1. ad alias deinde gentes derivato. Unde potius insignium originem accersas, quam a Carica gente, cui inventi huiusgloriam tribuit. Herodot. l. 1. c. 171. Omnium itaque antiquissima ac maxime genuina Nobilitatis apud Germanos insignia ea sunt, quae simplicissima certisque duntaxat spatiis ac coloribus distincta sunt: id quod fere duplici fit modo [orig: mod˘]. Nam vel plinqi/a laterculi sunt sive rhombi, vulgo rauten vel wecken: vel r(a/bdoi virgae, lineae, trabes, German strich oder balcken. Civitatibus tamen, sive nationibus, Principibusque augustiora ea fuere [orig: fuŕre], appictis animalium, quae Germania fert, imaginibus, puta [orig: putÔ] equis, tauris, ursis, lupis, cervis etc. quod notavit iam olim Diodor. Sic. l. 1. Hinc imaginem galli in scuto Marii Cimbri pictam, refert Quintilianus l. 6. c. 2. et de Witikindo Saxonum Rege narrat Crantzius l. 2. c. 4. cum eius insignia, quae militaribus signis praeferebat, pullum prius equinum haberent atrum, placuisse postea Carolo M. postquam de tenebris Gentilismi in lucem pervenit veritatis, ut candidum acciperet. Posterioribus saeculis animalia privorum quoque Nobilium scutis adrepserunt: ita tamen, ut haud integrum aliquod, sed dimidiata duntaxat eius pars anterior, vel etiam caput, aut pes solummodo effigiaretur, quo sua Principibus maneret dignitas. Donec tandem integrorum quoque animalium imaginibus uti Nobiles inciperent: de quo, ut et aliis Insignium abusibus, vide querentem Phil. Cluverium Germ. antiq. l. 1. c. 44. et plura de Nobilibus Imperii, tum Immediatis, tum Mediatis, apud Auctorem Limnaei Enucleati l. 3. c. 27. 28. 29. et 30. de Nobilibus Franciae, in voce Seniores: uti de Hispaniae Nobilibus aliquid supra, voce Infanciones: Poloniae, infra voce Polonia, it Ro Koss, et de Nobilibus in genere, apud Matth. Berneggerum in Tac. Germ. quaest. 23. 31. 33. et 72. etc. Addam hic saltem, de Veter. consuerudine, qui Ncbiles et potentiores in montibus aut ad eorum radices sepeliebant. Lycophron Caessandra [orig: CaessandrÔ].

*trissou\s2 de tarxu/sousi kerka/fou na/pai
*kao/hkas2.

Lucanus l. 8. v. 695.

Et Regum cineres exstructo monte quiescant.
Cum Ptolemaeorum patres, seriemque pudendam
Pyramides claudant -- ------

Vide quoque Isidor. Origin. l. 15. c. 11. et Aurelium de orig. gentis Rom. laudatos Ioanni Meursio Commentar. in Lycophrenem p. 284. nec non supra Mutus sanguis, qui Nobili oppnitur, et infra voce Novi.

NOBILIA et Cusibi, Oretanorum oppida in Hispan. ad Tagum, Liv. l. 35. c. 22. Noliba legit Moralis.

NOBILIACUM [1] oppid. Marchiae Lemovicens. ad Vigennam fluv. 5. leuc. a Lemovicis in Ortum. Lubinus. Nunc oppidum S. Leonardi, vulgo S. Leonard dicitur, a veteri Monasterio S. Leonardi, quod in Collegium Canonicorum mutatum est, et ad flumen Vingennam supra Lemovicas urbem est positum: Alterum Nobiliacum, in quo Monasterium S. Vedasti exstructum est, ad ripam Crientii vel Crientionis fluvioli vulgo Crinchon, civitati Atrebatis ita demum accessit, ut muris tamen et poitis ab ea divideretur, et alterius urbis instar efficeretur: quarum haec la Ville, illa la Cite dicitur. Est et Nobiliacum in Pictonibus, Abbatiali Monasterio [orig: Monasteri˘] insigne, vulgo Nevaille: 2. mill. pass. ab urbe Pictavis, ad Clenni et Medioximi cinfluentes positum, le Clin vulgo ac Miossan. Plures Monasterium Novaliacense, vel Novaliacum, appellant: Monasterium Noviliacum, Ludovici Pii Aug. Vita, apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

NOBILIACUM [2] coenobium et pars praecipua urbis Atrebatum; alias in suburbio; S. Waast.

NOBILIS [1] aurei nummi apud Anglos genus, ante nostram memoriam exoletum. Eius valor A. C. 1360. et 34. Eduardi III. sic apparct, in literis Iohannis Regis Franciae, tractatum pacis Carnoti habitum inter dictos Reges confirmantibus, Articulo 13. Item, Accorde est, que le Roy de France paiera au Roy d'Engleterre, trois millions d'escus d'or, dont les deux valent un Noble de la monnie d'Angleterre, apud Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Sed et in Gallia monetae aureae, vulgo Noble a la rose dictae, quod rosam in medio praeferret, pond. 6. den. val. 10. fol. Item alterius, Noble Henri, appellatae, in cuius una parte Rex throno insidens cum cnse in manu, in altera crux expressa cum lit. H. in medio, pond. 5. den. 10. gr. val. 4. lib. 14. sol. quae utraque sub Francisco I. in usu fuerit, memint P. Richelietus Diction.

NOBILIS [2] Flaminius Lucensis, in versione LXX. Interpretum cum laude versatus, etiam Aristotelis de Generat librum 1. Latio [orig: Lati˘] donavit et Notis illustravit: a Sixto V. qui Bibliorum editionem procuraverat, magni habitus. Obiit A. C. 1590. aetat. 58. Eius scripta, inter quae de Amore tractatus eminet, enarrat Teissier Elog. P. 2. Vide quoque Possevinum Biblioth. l. 2. c. 21. Annib. Carum Ep. l. 2. Alios.

NOBILISSIMUS titulus Illustri sublimior, dari olim solitus praecipuis Proceribus. Proprie autem et peculiariter sic appellabatur Imperatoris Collega, alias Caesar dictus, et indubitat us Imperii haeres, teste Pancirollo [orig: Panciroll˘] in Notis. Temporibus Constantini M. tribui coepit filiis iunioribus Imperatorum, ut observavi. Martinius ex Meunsio. Hinc Nobilissimae dictae sunt,


page 338, image: s0338a

Imperatorio [orig: Imperatori˘] sangume prognatae feminae, quibus purpurae terendae ius erat, etc. Imo epltheton hoc honoratrium tributum Imperatorum filiis, qui interdum Nobilissimi pueri, nude appellantur, in Constitut. Imperator. hisce literis N. P. ut observatum a Cuiacio ad. l. 4. C. de Privil. eorum qui in sacro pal. mil. l. 12. interdum hisce, Nob. P. ut est in Notis Magnonis. Similiter Nobilissimae, dictae Augustorum filiae, ut ex C. Theodos. colligitur l. un de privil. domus Aug. etc. a quibus domus ipsae Nobilissimae dicuntur, in Collectione Civitatis. Sed Caesaribus potissimum id nominis adscriptum deinceps. In Passione Perpetuae et Felicitatis, Geta Nobilissimus Caesar dicitur: in nummis, quos Car. du Fresne descripsit, Nobilissimi Caesares passim appellantur, qui postea nude Nobilissimi. Vide Gualterum in Tabb. Stculis n. 159. Sed et interdum Nobilissimi dicti ipsi Augusti. In Collat. Legis Mosaicae c. 15. Diocletianus et Maximianus Nobilissimi A. A. inscribuntur. Divulsa postmodum Nobilissimi dignitas a Caesarea. Nam, utauctor est Zosimus l. 2. Constantinus M. Constantium fratrem et Anaballianum ex fratre nepotem Nobilissimos creavit: Vetus Inscr. Belluni in Templo S. Petri, Imp. Caes. Fla. Valer. Constantio Nobilissimo anno XX. DD. Apud Philostorgium l. 8. c. 8. Iovianus alterum e filiis Varronianum e)pifane/s2aton, o(\ kata\ *(rwmai/ois2 to\n *nwbeli/ssimon du/natai renuntiat, Apud eundem l. 12. c. 10. Honorius Valentiniano, Constantii filio, ex sorore nepti, th\n tou= e)pifanesta/tou a)ci/an, seu, ut habet Olympiodrus, *nwbelissi/mou, contulit: qui quidem Valentinianus postea Caesar a Theodosio dictus est. Exhinc fluxit Nobilissimi dignitas a Caesarea diversa. Marcellinus Comes: Iustinus Imp. Iustinianum ex sorore sua nepotem, iamdudum a se Nobilissimum designatum, Regni quoque sui successorem creavit. Qua [orig: QuÔ] postea dignitate donati subinde Imperatorum liberi, vel Fratres, ut ex Stemmutibus Byzantinis, quae Car. du Fresne edidit, colligere est. Imo et alii interdum ex Proceribus, ut videre est apud Annam Comnenam in Alexiade p. 274. Ab hac alia formata *prwtonwbelissi/mou, de qua modo laudatus Car. du Fresne aliquid attigit Notis ad eandem Alexiadem, alibi, A Graecis vero ad Imperatorum Regumque Franciae filios id honorificum epitheton transiisse videtur. Unde in veteribus Litaniis sub Carolo M. apud Ioh. Mabillonium Analector. Tom. 2. legimus: Pipino et Carolo Nobilissimis filiis eius vita, Car. du Fresne Glossar, Simile quid in Zeelandia, una [orig: unÔ] ex provinciis Foederati Belgii, ubi dignitas, Primi Nobilis, Gall. du Premier Noble, collata Principi Arausicano, vide quoque Macros Fratres in Hierolex. et infra Princeps, it. Puer.

NOBILITAS [1] in Imperio Romano-Germanico, liberum denotat et ab omni Principum Civitatumque dominio exemptum, solique Imperio subiectum Ordinem Equestrem, qui in sibi subiectos merum imperium habet. German. die freye Reichs von Adel, die freye Ritterschafft (in literis, quae ad quemvis eorum exarantur, inscriptio habet, dem Reichs Freyhoch Edelgebornen ) Originem habent a Principum interitu (unde in utraque Bavaria, Saxonia, aliisque in locis, ubi ex familiis Principum priscorum posteri et successores supersunt, non nisi Nobiles mediati reperiuntur) ac dividuntur in tres Classes, Franconicam, Suevicam et Rhenensem; quibus olim Bavarica quoque fuerat addita, sed Nobtlitas illa Principibus hodie ac Civitatibus subiecta est, G. Hornius Orb. Polit. Part. 2. p. 102. Et quidem Franconicam quod attinet, licet olim Franconia suos quoque habuerit Duces, eorum tamen ius postea accrevit Imperio, ut ex mediatis hinc immediati Nobiles facti fuerint: de quorum privilegiis a Ferdinando I. Imperatore collatis, et a Maximiliano II. ac Rudolfo II. confirmatis, vide Limnaeum, infra laudandum. Suevicam quod spectat, fuere [orig: fuŕre] illi Ducibus subiecti, quamdiu Suevicus Ducatus unius corporis nomen merebatur; postea vero hoc [orig: h˘c], Penthei instar, in plura discerpto [orig: discerpt˘] membra, Ducatus ipse una cum Ordine Equestri Imperio accessit, nec ulli alteri posthac exintegro datus est (quamvis eius titulum ad filium suum transtulerit Rudolfus I. Imperator) a quo tempore Suevica Nobilitas libertatem et immediatam subiectionem acquisivisse videtur. Inprimis circa A. C. 1269. quo [orig: qu˘] una cum Conradino illustrissimum Sueviae Ducum genus, et potentissimus Ducatus, sinistro [orig: sinistr˘] simul corruerent Fato [orig: Fat˘]. De huius Classis privilegiis, vide ibid. Rhenana tandem (sub qua Alsatica quoque Nobilitas, licet eius in Recessibus Imperii nulla fiat mentio, comprehenditur) eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] orta videtur. Tractus enim Rhenanus, praeter Sueviae Duces, nullos alios certos Dominos, quam qui conclusum (ut vocant) habuerunt territorium, agnovisse videtur: donec ibi Sereniss. Electoris Palatini dominatus succrevit, uti Freherus docet. Hi omnes, cum animadverterent, singulos sibi non sufficere, societatem inter se instar Rei publicae, foedere et pacto [orig: pact˘] sollenni, instituerunt: habentque etiamnum Senatum Equstrem (Ritterath ) Concilia (Rittertage ) Magistratus, (Oberhaubtmann und Underhaubleute ) aliaque Reip. instituta, de quibus vide Ludolph. Hugonem de Statu Region. German. 6. 5. ž. 6. Praeferuntur autem Civitatibus municipalibus, in Conventibus Provincialibus (auf den Landtagen ) at in Principum Conventibus (auf den Furstentagen ) ubi Civitates Imperiales et Nobiles immediati simul comparent, Civitatibus ius prwtokaqedri/as2 competit, teste Noldenio [orig: Noldeni˘]. Bellum iis cum Principibus et Civitatibus duplex memoratur; quorum prius excitavit Franciscus a Sickingen, A. C. 1521. de quo Sleidanus: alterum Wilhelmus Grumbachius movit A. C. 1567. Vide Thuanum Histor. Loca, in quae Classis quaelibet dividitur, dabimus infra. Plura vero hac in rem vide apud Limnaeum Enuncleat. l. 3. c. 29. LOCA (VIERTHEIL) IN QUAE FRANCONIAE NOBILITAS DIVIDITUR. I. Odenwald. II. Steierwald.


image: s0338b

III. Gebiirg. IV. Altmiihl. V Baunarch oder die Biichen. VI. Roh und Wehr oder Weyden. LOCA SUEVICAE CLASSIS. I. Hegau, Bodensee und Algou. II. an der Donau. III. am Kocher oder Gochen. IV. Am Schwartzwald, Neckar und Ortenais. V. Im Craichgau. NOBILITATIS RHENENSIS LOCA. I. in Gau et Wasgau. II. in Wetterau, Westerwaldt. Rheingau. III. Nider-Rheinstrom, Hunsruck, Eberswald. Kreydemannus Tract. de Nobilitate Suevica p. 88. num. 8. doct, Nobiles Rhenanosdividi, in Rhenanos in specie ita dict os et Wetteravicos. De horum Privilegiis, vide Limnaeum ubi supra.

NOBILITAS [2] titulus honorarius, quo [orig: qu˘] Bovo Sithinensis Abbas Widonem Archiepiscopum Remensem compellat, in Ep. praefixa [orig: praefixÔ] Relationi de Inventione et elevatione S. Bertini. Eodem [orig: E˘dem] titulo [orig: titul˘] Reges quoque Francorum compellantur in Ep. 34. et 52. ex iis, quae habentur Histor. Franc. tom. 4. Adde Iohannem IX. Pontific. Ep. 173. Gregorium VII. l. 1. Ep. 18. 19. 38. 45. et alibi passim. Car. du Frensne Glossar.

NOBISCUM clamor militaris, a Christianis in praeliis olim inclamari solitus, apud Vegetium l. 3. c. 5. et alios, quos laudavit car. du Fresne Dissertat. 11. ad Ioinvillam, p. 206. l. e. Deus nobiscum, qeo\s2 meq' h(mw=n, apud Annam Comnenam in Alexiaede. *xristo\s2 meq' h(mw=n, Chrisstus nobiscum, apud Theophancm anno 2. Iustiniani. Origo celeusmatis huius ex Roman. c. 8. v. 31. Si Deus pro nobis, quis contra nos.

NOBOPYRUS urbs Maesiae, apud Laonicum.

NOCETUM pagus Campaniae Gallicae, ad Matronam.

Per NOCTES putandi in ratione temporum, consuetudo apud varias gentes usitata, vide infra in voce Nox, et supra verbo Collocare.

NOCTILUCA Lunae cognomen, quod noctu luccat. Horat. Carm. l. 4. Od. 6. v. 38.

Rite crescentem face Noctilucam.

Ubi fortasse expressit epithet on *nuktilamph=, quod ante eum usurparat [orig: usurpÔrat] Simonides, ut intelligere licet ex quibusdam eius versibus, qui reperiuntur, apud Dionys. Halicarn. peri\ suiqes. o)nom. sub finem. Nic. Lloydius. Habuit Romae, in monte Palatino, templum, in quo noctu lumina solebant accendi. Varro apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 8. De veste et ligno noctiluco, quod Zonetus Scotorum Rex ad proceres suosincitandos contra hostes suos, adhibuit, vide infra voce Picti.

NOCTUA Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Thinsemeth, tamquam stupendae et mirabilis iis scil. aviculis, quas stupore perculsas ad se convertit. Insolita [orig: InsolitÔ] enim eius forma reliquae aves obstupescunt: quam sic describit non illepida [orig: illepidÔ] fabella [orig: fabellÔ] Gregor. Nazianzenus, Carm. 22.

*th\n glau=k' e)pe/skwpte/ tis2) h(/d' e)fu/ggane
*tw=n skwmma/twn e(/kaston eu)s2o/kw| lo/gw|.
*(/osson ka/rhion! *tou= *dio\s2 de\ phli/kon.
*(h glauko/ths2 de! *tou=to th=s2 *glaukw/pidos2)
*fqe/ggh| du/shxon. h( de\ ki/tta kai\ ple/on.
*to\ lepto/poun pw=s2; yh\r de/ soi ti/ fai/netai;
*)epei\ de\ pa/nta die/drase r)adi/ws2,
*(eni\ kratei=tai, kai\ sofh/per ou)=s) o(mw=s2.
*)all' w(s2 sofh, sko/phson' w(s2 tou/twn me\n e(/n
*(eni\ pro/sesti, soi\ d' a(/panta kai\ li/an,
*glaukh\, du/shxos2, lepto/pous2, bru/kranos2.
*tou/tois2 a)ph=lqen e)ntrapei=s) h( filta/th.
Noctuam irridebat aliquis. Illa autem eludebat
Scommatum unumquodque sollerti sermone.
Quale caput! Iovis autem (caput) quale est?
Glaucedo autem! Hoc proprium caesiis oculis Deae (Minervae)
Cantas insuaviter! Pica etiam insuavis.
Pedis tenuitas quanta! de Sturno quid tibi videtur?
Postquam autem omnia elusisset facile.
In uno victa est, quantumvis sapiens.
Sed, ut sapiens, animadverte horum quidem singula
Singulis inesse, in te vero omnia et supra modum,
Cum et glauca sis, et cantu rudis, pede tenuis et capite gravis.
Ad quae verba pudore suffusa abiit bona noctua.

Hinc Aucupibus, ad alias aves capiendas usui est, ut quae eius stupore detentae in eorum potestatem veniunt. Aristoteles, Historiae l. 6. c. 1. *ta\ a)/lla o)rni/qia th\n glau=ka peripe/tetai, o(\ kalei=tai *qauma/zein' kai\ prospeto/mena ti/llousi) dio\ oi( o(rniqoqh=rai qhreu/ousin au)th=| pantodapa\ o)rni/qia. Coeterae aviculae noctuam circumvolant, quod mirari vocatur, advolantesque vellicant. Quapropter aucupes ea [orig: ] venantur aviculas omne genus. Inde Aelian. Histor. Animal. l. 1. c. 29. *(aimu/lon zw=on kai\ e)oiko\s2 tai=s2 farmaki/sin h( glau\c, Pellax animal et veneficis simile est noctua. Et postquam ab Aucupibus circumferri docuit, ut illis sit pro illice, Noctu quidem, addit, ipsis vigilat et voce, ut cantu quodam [orig: qu˘dam] Magico [orig: Magic˘] blando [orig: bland˘] et pellaci occulte sparo [orig: spar˘], aves allicit et sibi assidere facit. Interdiu vero alias avibus offert illecebras et in aliam atque aliam speciem vultum convertens, quia bus capiuntur et detinentur omnes aviculae iuniores, spectaculo [orig: spectacul˘] et illecebris retentae, per ea, in quae se transformat. Similiter Petrus Crescentiensis de Plantis et Animalibus l. 10. c. 16. quod est de gimo et gimetta, i. e. noctua mare et femina, Admirantur ait, illas reliquae aves et videre cupiunt ceu rem novam ac insolitam.


image: s0339a

Quamobrem hemines videntes alias volucres circumvolare gimo et gemittae, et eas cum aviditate plurima intueri, excogitaverunt novum aucupii modum: nempe, ut his avibus ad spectaculum propositis, allectas coeteras visto [orig: vist˘], aut retibus, sibi quaerant. Cuius aucupii meminit quoque Palladius l. 10. c. 12. Nunc (Septembri mense) in amitibus apparetur aucupium noctuae coeteraque instrumenta capturae, ut circa Calendus exerceantur Octobres, etc. Vidc Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 23. Gallii hoc Aucupii genus pipatam vocant, a pipatu avium, noctuam circumvolitantium. Inde piper, pro decipere, quod Aucupum proprium est. Cato Disticla. n. 27.

-------- Volucrem dum decipit auceps.

Vide Salmas. ad Solin. p. 444. Coeterum Noctua Minervae, th=| *)aqhna=|, sacra, et proinde Atheniensibus militare signum, Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 4. c. 2. volatusque eius victotiae omen habitum est, Plut. Pericle: quam ob causam ea [orig: ] pecuniam iidem signarunt [orig: signÔrunt], Sabellic. l. 9. Enn. 3. Contra Samii captivis Atheniensibus, ignominiae ergo, noctuae figuram inusserunt, uti apud eundem Alexandr. videre est, ubi supra l. 5. c. 18. etc. Plura de hac ave nocturna, cum reliquis sui generis in veteri Lege inter immundas reccnsita, eius inprimis visu interdiu hebete, noctu perspicaci, sollertia item, generositate et cum aquilis certamine, vide apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 81. 82. 87. et 97.

NOCTURLABIUM instrumentum Mathematicum, cuius ope singulis horis noturnis stellae Polaris locus exact e sicri potest, pluribus descriptum Fornerio.

NOCTURNA [1] item Nocturnale Offficium, in Eccles. Roman. aliis etiam Nocturni, quod noctu peragitur, occurrit, Capit. Caroli M. l. 1 c. 80. De quibus tamen vocibus, Beletus c. 20. et ex eo Durandus Ration. l. 5. c. 3. num. 7. Nota quod Nocturna, nae, ponitur pro hora: sed Nocturni, orum, pro officio. Vel Nocturna, ae. est collectio Psalmorum, qui dicuntur ante Lectiones in Dominica, velin profestis diebus. Nocturnae, in plurali dicuntur tempora, in quibus Psalmi, cantantur. Nocturni, orum, dicuntur novem Psalmi et novem Lectiones, cum suis Responsoriis in sollenntatibus. Rupertus de divin. Offic. l. 1. c. 10. Vigilias in tribus dispertimur Nocturnis. In tres autem Nocturnos eiusmodi officium distinguitur, quod ter in nocte surgerent prisci Christiani, ac diluculo Deo Laudes persolverent, ut observat Durandus l. c. num. 17. ad imitationem Excubitorum militium, qui etiam in 4. vigilias noctem divisam habebant: qua dere vide quae supradiximus, ubi de Horis. Donec tepescente hominum zelo [orig: zel˘], tres una [orig: unÔ] vice Nocturni cum Laudibus simul recitari coeperunt. Quae quatuor Matutini partes, inclusis Laudibus, Canticinium, Intempestum, Gallicinium et Antelucanum, iuxta noctis divisionem, appellantur ab Hugone de S. Victore. In diebus auten Ferialibus unicum Nocturnum XII. Psalmorum recitant, cuius rei rationem exponit Cassianus Institut. Coenobit. l. 2. c. 4. Monachaletamen officium quatuor Nocturnos habet etc, vide hanc in rem quaedam etiam supra, ubi de Canonicis Horist it. voce Matutinalis etc. Hinc Nocturnales, in quibus Nocturni matutini continentur. Acta Murensis Monasterii p. 32. Sunt et hic quinque Nocturnales libri, quorum primus habet tantum Lectiones ab Adventu Domini usque ad Pascha; secundus autem a Pascha usque ad Adventum Domini; tertius vero habet tantum Lectiones de Sanctis per circuitum anni: aliiduo pleniter scripti sunt. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros in Hierolex.

NOCTURNA [2] Vestis sive Cubitoria, ut vocat Petronius, olim quoque e lino fuit. Dionysius namque Episcopus Alexandriae apud Eusebium Histor. l. 6. c. 40. de curiosis ad se capiendum missis: *ka)gw\ me\n, inquit, oi)=den o( qeo\s2, w(s2 ghstai\ ei)=nai, pro/teron h(gou/menos2 e)pi\ su/lhsin kai\ a(rpaghn a)fikome/nous2 me/nwn e)pi\ th=s2 eu)nh=s2 h(=s2 h)/mhn gumno\s2 e)n tw=| linw=| e)sqh/mati, th\n loiph\n e)sqh=ta prakeime/nhn au)toi=s2 w)/regon. Et quidem novit Deus, quum prius putarem latrones esse, qui ad praedam et tapinam venissent, manens in lecto, ubi eram nudus in veste linea: reliquam vestem prope me positam, ipsis porrigebam. Uti observavit Casaubon. qui proin admodum probabiliter censet, Iuvenem illum, memoratum Marc. c. 14. v. 51. in historia passionis DOMINI nostri, quemque Theophylactus et Euthymius ex illa ipsa domo, ubi Pascha comederat Christus cum Discipulis, fuisse statuunt, sindonem, cum e lecto se proriperet, abstuliste secum, Christumque, de cuius periculo aliquid inaudierat, sequi coepisse. Quod enim e lecto surrexit, nuditas arguit, cuius causa probabilis alia excogitari vix potest; neque hoc a temporis circumstantia alienum. Ut enim e Theophylacto discimus, nox erat provecta et altera iam vigilia praeterierat. Sindonem autem lineam fuisse vestem, certum est, vel e bysso: nam sindo/na bussi/nhn apud Herodotum aliosquelegas, etc. Vide Is. Casaubon. Exercit. XVI. ad Annal. Baron. ž. 66. Antiquissimorum vero [orig: ver˘] hominum eadem Nocturna diurnaque vestis fuit, ut de Romanis diximus in voce Toga: quem rigorem Stoici etiam delicatiore iam aevo [orig: aev˘] retinuerunt. Vide in Tribonium. Calceatus porro nocturnus, crepidae fuere [orig: fuŕre]: Nocturnales hinc dictae, Gall. Mules, seu Pantoufles, quibus hodieque nocte utimur. Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 2. Crastina [orig: CrastinÔ] die Nocturnales suos calcient. Et c. 23. Calcietur caligis supradicto panno factis, usque ad genua attingentibus. Capitulare Aquisgranense A. C. 817. c. 22. Cabciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in aestate duas, in hieme verosoccos etc. Sotulares diurni et nocturnales, apud Guigonem II. in Statut. Cartusiens. c. 57. et alibi. Vulgo Betae dici consuevere [orig: consuevŕre], ut colligere est ex Tabulario Martini de Campis. Vide Car. du Fersne Glossar. Capitis tegmen, mitra, et pileum, quae vide etc.

NOCTURNI [1] Coetus ad sacra convenientium, Virorum Mulierumque, ordinariiin Ecclesia, non occurrunt, apud Scriptores.


page 339, image: s0339b

Namque et Christus erat diurnis temporibus ( ta\s2 h(me/ras2 ) in Templo docens: noctibus vero exiens diversabatur in monte. Et totus populus mane veniebat ad eum, ad audiendum eum in Templo, Lucae c. 21. v. 37. 38. Et sub Apostolis, ordinariae congregationes non nisi diurnae erant; *kaq' h(me/ran te, et quottidie perdurantes concorditer in Templo: et frangentes domatim panem, capiebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis. Actor. c. 2. v. 46. Nempe soluto [orig: solut˘] publico [orig: public˘] conventu discedebant ad suas ades et cum gaudio cibum sumebant: sicut secisse populum Israelitarum, commemoratur Nehem. c. 8. v, 11. 12. 13. Quem morem etiam succedens Ecclesia servavit. Licet enim, attroci persecutione ardente, Christianos solitos esse stato [orig: stat˘] die ante lucem convenire, carmenque Christo dicere, se ex quibusdam tranfugis didicisse, scribat Plin. Secundus l. 10. Ep. 97. idque ipsum ex eo repetat Tertullian. Apologet. c. 2. illud ipsum tamen non alio [orig: ali˘] sensu multiaccipiunt, nisi quod diurnos suos Conventus, die Dominico [orig: Dominic˘], mature inchovaerint; sicut totus populus venisse multo mane, ad audiendum Christum in Templo, dicitur apud Lucam c. 21. v. 38. Vide eundem Tertullian. Apolog. c. 39. et Iustinum Apolog. sub fin. Plura vero apud Desid. Heraldum ad Apologet. cit. Minucium it. Felicem, ubi et Ioh. a Wower et Ger. Elmenhorst. videndi. Postmodum quoque cum invaluisset consuetudo, ut venirent in Ecclesia viri simul et mulieres nocteilla [orig: nocteillÔ], quae diem Paschatis antecedebat, ibique precibus invigilarent, velut exspectantes adventum Domini summo [orig: summ˘] maneresurgentis, de qua vigilia Paschatis agit Tertullian. ad uxorem l. 2. c. 4. mosque is in aliis etiam Festis et Martyrum Natalitiis inolesceret sensim: visa res digna quae argueretur. Vigilantio primum, mox ipsi Hieronymo. Quare abrogatis nocturnis vigiliis ieiunari coepit pridie cuiusque Festi, retento [orig: retent˘] Vigiliarum vocabulo [orig: vocabul˘], quamvis diurno [orig: diurn˘] tempore observentur, uti monet Polydor. Virg. de Rerum Invent. l. 6. c. 4. Vide quoque Concilium Sabinense, in Hispania celebratum, A. C. 1322. Parte 2. Tom. 7. Concilior. edit. Paris. c. de Iudaeis et Sarac. Concilium Aquileiense celebratum A. C. 1596. Tom. 9. Concilior. c. de Ecclesiis et pio in iis versandimodo, pag. 709. et 710. Bellarminum de Eccles. Triumph. l. 3. c. 17. Alios. Sed et Ethnicorum non paucis conventus istiusmodi noctu habiti displicuere [orig: displicuŕre]. Hinc Cicer. de LL. l. 2. c. 14. postquam commemorasset [orig: commemorÔsset] Legem hanc Roman. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto, praeter olla, quae pro populo rite sient. Addit. Quid autem mihi displiciat in nocturnis, poetae indicant Comici. Qua [orig: QuÔ] licentia [orig: licentiÔ] Romae data [orig: datÔ] quidnam egisset ille, qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit: quo ne imprudentiam quidem oculorum absict fas sit? Profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat. Quo in genere se veritatem maiorem Senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et Consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna (ne nos duriores forte videanur) in media Graecia Dyagondas Thebanus lege perpetua [orig: perpetuÔ] sustulit etc. Extra ordinem tamen, in domo Mariae multi congregati et orantes, nocte illa [orig: illÔ], qua [orig: quÔ] post recentem Iacobi Apostoli necem, Petrus etiam in arcta custodia detinebatur, postridie ad supplicium ducendus, memorantur in Actis c. 12. v, 12. et seqq. Et coetum sacrum Troade coactum Paulus (qui postridie abiturus erat) in noctem, usque ad sequentis diei auroram, detinuisse legitur, Actor. c. 20. v. 7. et 11. Interim quemque nostrum recordari Domini super stratis suis et de ille meditari, cum Davide Psalmo 63. v. 7. convenit. Adde Psalm. 4. v. 5. et 6. v. 7. et 119. v. 62. etc, Plura vero hanc in rem vide apud G. Stewechium Electis Arnobianis l. 4. ubi Haereticis omnibus ab Arcadio et Honorio AA. interdictum inter alia notat, ad litaniam faciendam noctu-coire, Iohann. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 1. c. 37. ubi de coitionibus nocturnis Carpocratianorum, Adamitarum, Priscilliani et eius sectatorum; calumniaque hinc Paganorum, Haereticorum spurcitiem Christianae Religioni inique impingentium, pluribus agit, ut et supra aliquid in vocibus Crypta ac Mysterium, et infra in voce Nychia Nyctages et Nyctelia, it. Pervigilia, et Vigiliae.

NOCTURNI [2] Triumviri vide infra>

NOCTURNUM Magica Gentilium illusio, quae noctu fiebat, memorata Augustino Serm. de temp. Barbar. c. 4. Annon sacrificavit qui imagines Idolorum per noctem ludentes, quod Noctur. num vocant, libentissime spectavit. Vide Car. du Fresne Glossar.

NOCTURNUS apud Statium Theb. l. 6. v. 238.

Roscida iam novies, caelo [orig: cael˘] demiserat astra
Lucifer, et totidem Lunae praevenerat ignes,
Mutato [orig: Mutat˘] Nocturnus equo [orig: equ˘] ------

Hesperus est, cui equum furvum tribuit Ovid. Fastor. l. 2. v. 314. sicut Lucifero album, Amor l. 2. El. 11. v. ult. unde Lutatius ad loc. cit. Statii Lucifer et mane oritur et vesperi sed mutato equo. Alias communi nomine Vesperi, et matutinum et vespertinum sidus complexus est Horat. Carm. l. 2. Od. 9. v. 10. sicut Evi, Ausonius Idyll. 14. v. 45. Sed et Boetius distinxit l. 1. Mt. 5. Statium sequutus, qua de re vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 31. nec non supra: uti de Nocturno Deorum in terras descensu, eundem ibid. c. 1. de Nocturnis vero Magistratibus, infra voce Nyctostrategi.

NODAB nomen viri 1. Paral. c. 5. v. 19. Latine vovens, sive spontaneus, aut principalis.

NODFYRS alias NEDFRI, sacrilegi ignes, prohibiti sunt Synodo [orig: Synod˘] sub Karlomanno Duce et Francorum Episcopis habita [orig: habitÔ] A. C. 742. Capitular. l. 5. c. 2. quem in locum Lindenbrogius, Rusticani, inquit, homines in multis Germaniae locis feto [orig: fet˘] S. Iohannis, palo ex sepe extracto, sunem circumligant, illumque huc illuc ducunt, donec ignem concipiat: quem stipula [orig: stipulÔ] aliisque aridioribus lignis aggestis curate


page 340, image: s0340a

fovent, ac cineres collectos supra olera spargunt, hoc [orig: h˘c] medio [orig: medi˘] erucas abigi posse inani superstitione credentes. Eum ergo igiem Nodfyr, quasi necessarium ignem, vocant. Spelmannus vero a prisco Saxonico Neod, quod obsequium sonat, vocis originem arcessit; ut Nodfyrs sint ignes, in obsequium Numinum Ethnicorum editi. De his Concnium Constant. in Trullo c. 69. Qui in Novilunis a quibusdam ante suas officinds accenduntur rogi, super quos etiam anriqui consuetudine quadam salire inepte ac delirare solent, iubemus deinceps cessare. Quisquis igitur tale quid fecerit. si sit C. ericus, deponatur: sin autem Laicus, segregetur. Ibi Ehingerus, Hancimpiam consuetudinem hodie in Germania, in festo S. Iohannis Baptistae observant quidam, ut in plateis excitato [orig: excitat˘] igne super ipsum saliant. Sed pii Euangelici Magistratus Urbis tales ignes dissipant et delirantes de plateis abigunt. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol. Horim ignium vestigium aliquod superesse videtur, in Gallia, in lusu puerorum, quem vocare solent, des Petits Feux etc.

NODI Crinium globique in vicem implexi et calamistro [orig: calamistr˘] intorti, Graecis Grammaticis plo/kamoi dictisunt, et bo/sruxoi. Hesychius, *plo/kamoi ko/nduloi trixw=n peplegme/noi, quidquid enim in nodum extuberat, ko/ndulon Graeci vocabant; unde in digitis ko/nduloi partes, quae in iuncturis eminent velut nodi. An eodem [orig: e˘dem] sensu Nodos dixit Martialis, l. 5. Epigr. 39. v. 8.

Rhenique nodos, aureamque nitelam:

per Rheni nodos intelligens, Germanorum cirros, in nodum substrictos? Idem. l. de Spectacul. Epigr. 3. v. 9.

Crinibus in nodum tortis venere [orig: venŕre] Sicambri,
Atque aliter tortis crinibus Aethiopes.

An crines in nodum tortos dicit, ad speciem nodi vibratos et intortos? ut nodus ipsa sit ou)lo/ths2. Sic certe vulgo locum illum exponunt. Sed hic mos numquam fuit Germanis calamistro [orig: calamistr˘] inurere, aut alio [orig: ali˘] modo [orig: mod˘] ornare, Clemens Alex. *tw=n e)qnw=n oi( *keltoi\ kai\ oi( *sku/qai komw=sin, a)ll' ou) kosmou=ntai, comas alunt, non ornant, quod Phrygum fuerit proprium et effeminatarum gentium, quibus hoc probrum passim obiectum, quod haberent comas,

Vibratas calido [orig: calid˘] ferro [orig: ferr˘], murraque madentes.

Longe hoc a Germanis; qui, simplicissimus fuit modus, in nodum crines cogebant, ex ipsa nimirum coma, quam satis longam nutriebant, nodum facientes. Quia vero non datur in capite nodum ex crine facere, nisi rorqueatur, ideo tortos in nodum crines dixit Martialis, in nodum coactos et sibstrictos nodo [orig: nod˘]. Tacit. de Mor. Germ. c. 38. Insigne gentis obliquare crinem (h. e. torquere) et nodo [orig: nod˘] substringere. Quem locum perperam capiunt, de crine calamistris vibrato. Nec altera melior interpretatio, ut crinem non in rectum passi sint descendere, sed reduxerint in posteriorem verticem et obliquarint [orig: obliquÔrint]. Obliquant enim crinem et nodo [orig: nod˘] substringunt, quia nodo [orig: nod˘] aliter substringere non possunt, nisi obliquatum ac tortum. Ideo obliquandi crinis meminit, ut ostenderet, ex ipso crine nodum eos facere consuevisse, non alio [orig: ali˘] vinculo [orig: vincul˘] nodare. Nam vinculo [orig: vincul˘] aut taenta [orig: taentÔ] potest nodari ac religari crinis etiam rectus et in rectum descendens: at ex ipso crine nodus fieri non potest, nisi obliquetur actorqueatur. etcerte, nodo [orig: nod˘] substringendi crinis morem, non etiam flectendi, ac ferro [orig: ferr˘] calido [orig: calid˘] ratandi, Germanis auctores passim tribuunt. Senec. l. 3. de Ira c. 26. Non est Aethiopis insignitus inter suos calor, nec rinis rufus et in nodum coactus, apud Germanos. Idem Ep. ult. Quid capillum ingenti diligentia [orig: diligentiÔ] comis? cum illum vel effuderis more Parthorum, vel modo [orig: mod˘] Germanorum vinxeris, vel, ut Scythae solent, sparseris. Nec alia mens Iuvenali, cum ait, Sat. 13. v. 164.

Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
Caesariem, et madido [orig: madid˘] torquentis cornua cirro [orig: cirr˘]?

Torquent namque cornua madido [orig: madid˘] cirro [orig: cirr˘], qui comam obliquant, ut in cirrum eam ac nodum cogant. Cornua autem vocat longas crinium sertas, quae torquentur, ut possint in nodum mitti: ke/rata Graeci quoque appellant; inde et cornua et crines inf luminibus to\ poluxide/s2 et rami, Madidus vero cirrus Getmanorum, quia crebro comas saponibus lavabant. Nec aliud quid hic cirrus. quam nodus est. Tertullian. de Virginib. veland. Debebunt et ipsi aliqua insignia sibi defendere, aut pennas Garamantum, aut stropislos Barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum. Isidor. ut cirros videmus Germanorum, granos ac cinnabar Gothorum etc. Ubi qui adnotant, cirros proprie dici crispos capillos et rectae comae opponi, notationis suae falsi sunt. Cirro crispulos vocat Seneca, ut inde colligas, non esse crispos, nisi hoc addas. Nec cirrati pueri vel puellae, a comis crispulis, sed quod nodo [orig: nod˘] in vertice religatam comam haberent. Horat. Epod. Od. 11. v. 28. Puellae, vel pueri longam renodantes comam i. e. cirrati, virgines et innuptae cirratae. Amm. Martellin. Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus, si nupsissent, per atatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum. Eae nemperenodatum in vertice crinem gerebant et in unum collectum substrictumque, ut constat ex Tertulliani d. l. In pueris Graecorum similis cirrus, nodo [orig: nod˘] scil. collectus crinis in vertice, ut et in mulieribus virisque, qui Graecis mallo\s2 et skollu\s2 dicitur in genere; sed in mulieribus proprie ko/rumbos2, in viris krw/bulos2, in pueris sko/rpios2 etc. Hinc itaque cirri Germanorum, crines in nodum coacti acintorti. Crines vero aliter torti Aethiopum, qui natura [orig: naturÔ] crispi, implexi, flexique ac veluti nodati: unde et de huiusmodi crinibus cirros usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Nec omitt endum, cum varii essent comendae comae modi, eius quo [orig: qu˘] crinis colligebatur, et in unum sive nodum, sive corymbium constringebatur, spata/lion Graecis appellatum esse, forte quod aurea [orig: aureÔ] spatale seu spatalio [orig: spatali˘] (h. e. e. armilla [orig: armillÔ] seu brachiali) vinciretur. Poeta,

------ Crines undantur in aurum.

Item bo/trun unde Latini Botronatum fecere [orig: fecŕre]. Tertullian. de cultu femin. Nullam de conchylio vestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundet, Ubi botronatus, capitis


image: s0340b

ornatus est, quo [orig: qu˘] in morem uvae et botrudo\n, congestus est et accumulatus crinis, etc. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Soln. p. 761. et seqq. et hic [orig: hţc] passim.

NODINUS Deus, quem D. Augustin. l. 4. de Civ. Dei c. 8. ex Varrone, scribit, cultum fuisse a veteribus Romanis, putantibus Proserpinam praepositam germinantibus, et proserpentibus; geniculis vero nodisque culmorum Deum Nodinum: involucris autem illis folliculorum Deam Volutinam: cum solliculi patescant, quo excat spica, Patelenam: cum segetes novis aristis exaequantur. Hostilinam Deam, quia hostire et hostimentum veteribus exaequationem signific. Floram quoque adicit et Luctucinam et Maturam, quae florentibus, lactantibusque ac maturescentibus praesint frumentis, Arnobio l. 4.

Per NODUM investitura vide in hac voce.

NODUS [1] seu NODI Societas Ordo Militaris 300. militum, institutus a Ludovico Tarentino Rege Siciliae, A. C. 1352. ita dictus, quod singuli istius Ordinis milites Nodum seu Nodellum aureum, (ornamenti species fuit) gemmis interstinctum, ad pectus deferrent, in mutuae amicitiae symbolum, ut ex Matth. Villaneo l. 3. c. 79. et ex Tract. MS. de Institut. eiusd. Ordin. docet Car. du Fresne in Histor. Franco. Byzantina l. 8. num. 13. Istiusmodi Militis epitaphium apud Carolum de Lelis in Familtis Neapolit. tale exstat.: Hic iacet strenuus Miles Colutius Bozzutus, qui fuit de societate Nodi illustris Ludovici Regis Siciliae, quem modum in campali bello victoriose dissolvit, et dictum nodum relegavit in Hierusalem, qui obiit anno Domini 1370, etc. Car. du Fresue Glossar. Vide quoque supra Cuneus; uti de lemnisco nodato, qui post balnei ceremoniam Militi, longiori tunica [orig: tunicÔ] induto, ad sinistrum humerum, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] solebat alligari, infra voce Stigmatiae; aliquid etiam supra, ubi de Laqueatis vestibus: de nodis vero fibulisque vestium, infra ubi de Tunica inconsutdi.

NODUS [2] Brachiorum, apud Aur. Victorem Schotti, Et Commodum quidem primo occuliatius veneno [orig: venen˘] petiere, anno [orig: ann˘] Regni tertio [orig: terti˘] fere atque decimo [orig: decim˘]: cuius vis frustrata per cibum, quo [orig: qu˘] se casu repleverat; ccum tamen alvi dolorem causaretur, auctore Medico [orig: Medic˘], principe factionis in palaestram perrexit. Ibi per ministrum ungendi, nam ferte is quoque e consilio et at, faucibus, quasi aute exercitii, brachiorum nodo [orig: nod˘] validiits pressis, exspiravit: non est a)gku/risma, schematis palaestrici genus, ut nonnulli volunts sed id, quod Graeci in palaestra a(mma vocant, Latini nexum. quoque; brachiorum videlicet circa collum implicatio et strangulatio Glossa, nexum, a(\mma e)pi\ th=| pa/lh| desmo\s2. Alibi, e)n desmw=|, e)n palai/s2ra|. Plut. in Alcibiade, *)en me\n ga\r tw=n palai/ein piezo/menos2, u(pe\r tou= mh\ pesei=n ai)nagagw\n pro\s2 to\ sto/ma ta\ a(/mmata tou= pie/zontos2, oi(=os2 h)=n diafagei=n ta\s2 xei=ras2. Utrumque autem simul faciebant expertes palaestritae et uno [orig: un˘] tempore pedibus pedes subvinciebant, quod supplantare dicebatur et a)gkuri/sai, ac manibus vel brachiorum nodis collum stringebant. Epigramma Graecum adhuc ineditum,

*(/s2 de\ ta/xos2 toi=s2 possi\n u(pozw/sas2 a)ne/klinen
*(/uption, a)mple/cas2 th=| xeri\ th\n fa/rugga.
*)all' ou)k w)/n a)pa/laistos2 o( despo/sunos2 prose/eipen,
*pau=sai, pnigi/zein fhsi\ to\ paida/rion, etc.

Vide Salmas. Not. ad Lamprid. in Commodo c. 17. et ad Solin p. 291. ut et supra, in voce Nexus.

NODUS [3] Circes vide supra Clavis, it. infra Signandi ritus, Solvere.

NODUS [4] Hyaenae apud Lucanum l. 6. v. 672. ubi res omnes Magiae inservientes enumerat,

Viscera non lyncis, non dirae nodus Hyaenae,

Aristoteli h( ph=cis2 th=s2 u(ai/nhs2, Magicus nodus est seu Defixio, qua [orig: quÔ] illaqueare eam omne animal, quodcumque ter lustraverit, dicit Plin. Figere ac defigere namque ad res Magicas translatum, ut devincire ac ligare. Hinc quicumque in aliquo actu quocumque genere Magicae artis prohibetur facere quod vult, aut a naturali functione aliqua impeditur, defixus et devinctus dicitur, quamvis id fiat nullo [orig: null˘] adhibito [orig: adhibit˘] nodo [orig: nod˘] vel ligatura [orig: ligaturÔ]. Vide supra in voce Figere. Locus autem Philosophi de Nodo Hyanae, in Mirabilibus, hic est, Hyaenae genus quoddam est, *(\o e)peida\n proi/+dh| ti qhri/on h)\ a)nqrw/pou e)pibh=| e)pi\ thn skia\n, a)fwni/an e)rga/zetai, kai\ ph=cintoiau/thn, w(/s2e mh\ du/nasqai kinei=n to\ sw=ma, Quod, cum aliquod animal viderit, aut hominis umbram calcaverit, vocem illis aufert et talem operatur defixionem, ut corpus movere non possit: ubi, utidictum, nodum Hyaenae, Magicum esse impedimentum et defixionem, docet Salmas. ad Solin. p. 1089. Aliud Bocharto videtur: qui: qum Hyanae nodum Lucanus censeat in sagae supellectile interque eas res, quae Magiae inserviunt, non potuisse in iis Hyaenae defixionem, l. e. vim, qua [orig: quÔ] animalia detinet, locum habere, inde colligit. Agitur, inquit, de Erichtho Marga [orig: MargÔ] Thessala [orig: ThessalÔ], quae, ut Romani militis animam arte Necromantica [orig: NecromanticÔ] ex In feris excitet, Magica pharmaca omnia adhibet. Proinde, ut ait Poeta,

Huc quidquid fetu genuit Natura sinistro [orig: sinistr˘].
Miscetur, non spuma canum, quibus unda timori est.
Viscera non lyncis, non dira nodus hyaenae
Defuit, et cervi pasti serpente medulla [orig: medullÔ].
Non puppim retinens, Euro [orig: Eur˘] tendente rudentes,
In mediis echeneis aquis, oculique draconum,
Quaeque sonant foeta [orig: foetÔ] tepefacta sub alite saxa.
Non Arabum volucer serpens innataque rubris
Aequoribus custos pretiosae vipera conchae,
Aut viventis adbuc Labycae membrana cerastae;
Aut cinis Eoa [orig: EoÔ] positi phoenicis in ara.

E quorum lectione omnino videtur, Nodum Hyaenae, non esse actionem, sed substantiam, ut reliqua omnia, quae a Lucano ibi recensentur, nempe spuma canis rabiosi, lyncis viscera, medulla cervi, remora piscis, draconum oculi, lapis aetites, serpens alatus, vipera e maeri Rubro, exuvium ceratae, phoenicis cinis. Sed ipsissimam


image: s0341a

Hyaenae Nodi definitionem Plin. exhibet: qui l. 28. c. 8. dum ineo est, ut probet, Magos hyaenam exomnibus animantibus in maxima posuisse admiratione et ad Magicas Artes singulis prope membris vim aliquam peculiarom tribuisse, inter coetera ait, Totius domus concordiam eodem (hyanae) genitali et articulo spinae cum adhaerente corio adservatis constare (dicunt) quem spinae articulum sive NODUM atlantion vocant. Est autem primus. In Comitialium quoque remediis habent eum. Ubi spina est vertebrarum seu articulorum dorsi compagnes, quorum primus ille dicitur, qui proxime collo iungitur et morito vocatut nodus: est enim commune hoc omnibus arriculis nomen. Unde idem Plin. l. 11. c. 37. Quibus corvix e multis vertebratisque orbiculatim ossibus, flexilis ad circumspectum, articulorum nodis iungitur. Et infra, Nervi nodos corporum, qui vocantur articuli, aliubi interventu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes. Et Ovid. de Ponto, l. 1. Eleg. 3. v. 23.

Tollere nodosam nescit Medicina podagram.

I. e. morbum in corporis nodis et articulis etc, Praeterea Nodus, in dorso hyaenae primus dicitur articulus speciali ratione quia cum in reliquis feris colli et dorsi vertebrae rocta [orig: roctÔ] linea [orig: lineÔ] continuentur, hyaenae r)a/xis2 ibi kurtou=tai, i. e. curvatur et in nodum seu gibbum attollitur. Hinc Oppianus Venaticorum seu Cynegeticom l. 3.

*(/h de/ te kurtou=tai mesa/thn r(a/xin ------
Haec autem curvatur circa mediam r(a/xin.

Quamvis enim in summo dorso et inter humeros sit hyaenae gibbus, illam tamen poeta non male curvari et in gibbum attolli circa mediam r(a/xin dicit, quia r(a/xis2, praeter dorsi spinam, etiam colli vertebras complectitur, aut os colli, qualecunquesit. Hyaenae namque collum pro vertebris os continuum habere creditur, unde flecti, nisi totius corporis circumactu, non posse, Plinius et Solinus c. 30. aiunt. Quod si verum, ob id ipsum primam hyaenae vertebram ampliorem esse oportuit, ut continuum illud os exciperet, et tamquam nodo [orig: nod˘] fortius devinciret. Nodus porro ille recte Atlantius dictus est, quia prope humeros situs, quibus onera, tamquam Atlante, ferri notum est; Unde est, quod in homine vocatur a)tla\s2, septima colli vertebra, dorso proxima, Pollux l. 2. c. 4. ž. 28. Vide omnino Bochart. praefatum Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 11. ubi de [gap: Hebrew] , seu Hyaena.

NODUS [5] Magicus seu Defixio dicitur, quum quis aliquo in actu, vi Magicae artis, prohibetur facere quod vult, autimpeditur a functione aliqua naturali, sive id fiat modo [orig: mod˘] aliquo [orig: aliqu˘] adhibito [orig: adhibit˘] aut ligatura [orig: ligaturÔ], sive simplicium herbarum aut verborum potestate, sive alio [orig: ali˘] aliquo [orig: aliqu˘] modo [orig: mod˘]. Graecis ph=cis2, item a)na/gkh: quipte, qui a)nagka/zetai, haud magis suae spontis est, aut arhitrio [orig: arhitri˘] suo [orig: su˘] utitur, quam si defixus aut vinculis constrictus esset. *phkto\n a)na/gkhn dixit Orpheus hanc ph=cin, seu Magicum hunc katadesmo\n. Paulus Sententiar. l. 5. c. 23. Qui sacra impia nocturnave, ut quem abcantarent, defigerent, obligarent, fecerint, etc. Inprimis autem Nodus Magicus, sortilegium id est, quo [orig: qu˘] in Nuptiis suis aliqui prohibentur officium facere virile, qua de re vide hic infra, ubi de Nodo Veneris. Quibus vero modis Nodi Magici fiebant, iisdem iterum solvebantur, cantibus scil. herbisque; quae duo praecipue nominant Poetae. Unde Sortilegium Gallis Chorme, i. e. carmen; et carminibus devovere aliquem ac defigere charmer, quasi carminare etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1088. et supra in voce Defixio, adde Plin. l. 28. c. 4.

NODUS [6] Veneris hodie quibusdam dicitur, quum quis in nuptiis suis vitum mulieri suae fungi malcfiea [orig: malcfieÔ] arte prohibetur. Ad quam rem Latini generali vocabulo [orig: vocabul˘], quo [orig: qu˘] omnia maleficia Magica designare consueverunt, usi sunt, defigere hoc et obligare appellantes; quod huic venesicio apprime convenit. Cui enim urte Magica [orig: MagicÔ] membra illa sic praepediuntur, ut vim suam exercere non possint, ligatus et defixus intelligitur. Quod proin verbum hac ipsa in re usurpavit vetus Auctor Appuleius yeudw/numos2 in Herbario suo, de herba Leontopodio: Si quis devotus desixtusque fuerit, in suis nuptiis, sic eum resolves. Exemplum habes, apud Tibullum. Ovidium et Petronium. Devoti etiam tales dicti, ut ex Appuleio modo ladato attulimus. Sad et Tibullus, l. 1. Eleg. c. v. 40.

Admonuit nostrae, deseruitque Venus.
Tum me discedens devotum femina dixit.

Idem l. 1. El. 8. v. 17.

Num te carminibus, num te pollentibus herbis
De vir tacito [orig: tacit˘] tempore noctis anus.

Virgilius in Ciri,

-------- Iolchiacis animum defigere votis, etc.

Bene autem haec omnia Nodi nomine veniunt, quod pro qualibet remora et impedimento poni Latinis notum, ex Florol. 4. c. 9. Prudentio Hamartig. v. 211. Aliis, vide Salmas, ubi supra, et de Veneris Nodo plura supra in Ligula.

NODUTERBENSIS inter rustica Romanorum numina, memoratur Arnobio adv. Gent. l. 4. Nodutis dicitur Deus, qui ad nos perducit res satas; et quae praest frugibus terendis, Noduterensis. Ubi Nodotus et Nodaterensis legi iubet, in Electis suis God. Stewechius. Vide Nodotus. Uti vero Gentiles minimis quoque rebus sua assignavere [orig: assignavŕre] Numina, ita certum est ex minimis illis verum Numen posse agnosci. Hinc Lucilius Vaninus, atheismi crimen sibi inpactum amoliturus, coram Senatu Theosano, lecta [orig: lectÔ] fortuito e terra palea [orig: paleÔ] Iudicibusque ostensa [orig: ostensÔ], Haec iubet, dixit, ut credam Deum esse, Inde ad Providentiam sermone prolapsus, ut iactum in terram semen, ut elanguisse visum et mori, ut ex putrefacta albescit, ut viret et nascitur, ut sensim crescit, ut adolescit rore matutino [orig: matutin˘]; ut luxuriat infusa [orig: infusÔ] largius desuper aqua [orig: aquÔ], ut in aristas armatur, prohibendis per spicula avibus, ut in stipulam erigitur et frondescit, ut flavescit provectius, demissoque ut supercilio languet, donec demetatur: ut postmodum trituratur, et separato [orig: separat˘] a palea fructu, grano [orig: gran˘] homines, palea [orig: paleÔ] vivunt animantes reliqua sacunda [orig: sacundÔ] oratione prosequutus, inde Deum auctorem esse


page 341, image: s0341b

naturae conclusit. apud Grammondum Histor. Gall. l. 3. ad ann. 1618.

NODUTIS dicitur Deus qui ad nodos perducit res satas, Arnob. l. 4. Ibi Meursius legit Nodutus; aitque, sic legi debereapud Augustin. de Crv. Dei l. 4. c. 8. ubi Nodotus legitur.

NOE Latine cessatio, vel requies. Unde Hesychius: *nw=e, a)na/pausis2, (ideoque ridicule Suidas: *nw=e, o)/noma ku/rion, para\ to\ nw=, to\ kolumbw=, scil. quod in arca inclusus, in mediis aquis antarit [orig: antÔrit] ) fil. Lamech, natua A. M. 1057. vir Deo gratus, quem, cum homines eius temporis perdere vellet, iussit; ut navem, sivearcam fabricaret, cuius beneficio [orig: benefici˘] ab aquis cum familia tutus, ceteris submersis, hominum genus restituit: diviso [orig: divis˘] inter filios orbe. Obiit A. M. 2006. aetat. 950. post diluvium. 350. Gen. c. 6. 7. 9. Sulp-Severus l. 1. c. 3. Ex quo nae natus, iustitia [orig: iustitiÔ] egregius, et pracateris mortalibus, Domino carus acceptusque. Quatempestate [orig: QuÔtempestate] cum iam humanum genus abundaret, Angeli, quibus sedes ralum erat, speciosarum forma [orig: formÔ] Virginum capti, illicitas cupiditates appetierunt: aenaturae suae, originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se martalibus miscuerunt; ex quorum coitu Gigantes editi esse dicuntur. Quibus rebus offensus Deus, maximeque malitia [orig: malitiÔ] hominum, quae ult a modum processerat, delere pentius humanum genus decreverat. c. 4. Sed nae virum iustum, vita innotens destinatae eximit sententiae. Ioseph. Iud Antiq. l. 1. c. 4. *polloi\ ga\r a)ggeloi *qeou= gunaici\ summige/ntes2, u(brista\s2 e)ge/nnhsan pai=das2, kai\ panto\s2 u(pero/ptas2 kalou= dia\ th\n e)pi\ th=| duna/mei pepoi/qhsin. *(/omoia toi=s2 u(po\o giga/ntwn tetolmh=sqai legome/nois2 u(f' *(ellh/nwn kai\ ou(=toi dra/sai paradi/dontai. *(o *nw=xos2 de\ toi=s2 u(p' au)tw=n prattome/nois2 duxerai/nwn, kai\ a)lghdw=s2 e)/xwn, e)/peiqen e)pi\ to\ krei=tton th\n dia/noian, kai\ ta\s2 pra/ceis2 metafe/rein. *(orw=n de ou)k endido/ntas2, a)ll' i)xurw=s2 u(;o\ th=s2 h\donh=s2 tw=n kakw=n kekrathme/nous2, dii=sas2 kai\ mh\ foneu/swsin au)to\n meta\ gunaikw=n kai\ te/knwn kai\ tw=n tou/tois2 sunoi/kwn, e)cexw/rhse th=s2 gh=s2. *(o de\ *qeo\s2 tou=ton me\n th=s2 dikaiosu/nhs2 h)ga/phsen. Noam Saturnum veterum fuisse fuse probat Bochart. Geogr. Sacr. l. 1. c. 1. Arqam in Armeniae montibus quievisse, plurimi tradunt. Hieronym. credit Taurum illum fuisse, cuius pedem Araxes lambit. Alii id in montibus Gordiis contigisse referunt, et Epiphanius suo [orig: su˘] tempore arcae reliquias ibidem ostensasfuisse testatur. Vide eundem, cum Pererio in Gen, Riveto, Exercit. in sandem, Torniellum, Salianum, etc. Coeterum alter hi Mundi parens, antequam filii nepotesque destinatas quisque sedes peterent, Numine plenus, fara singulorum omniumque Imperiorum origines et successiones his verbis aperuit: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Benedictus Iehova Deus Semi, eritque Choenaan servus illius. Dilatabit Deus Iaphetum, ut habiter in tentoriis Semi, eritque Chanaan servus illorum, Gen. c. 9. v. 25. 26. 27. Quo [orig: Qu˘] vaticinio [orig: vaticini˘] sanctissimus Vir Imperium Orbis et supremam dominationem primo quidem Semi, inde Iapheti posteris tribuit, Chamaeis perpetua [orig: perpetuÔ], vel sua [orig: suÔ], vel aliena [orig: alienÔ] servitute pressis: quod etiam ad nostra usque tempora constapter duravit. Nam principio penes Assyrios et Persas, i. e. Semi progeniem, summa potestas fuit. His Iaphetaei, Graeci, Romani, et qui hodie rerum toto [orig: tot˘]. Orbe potiuntur, Scitharum nationes, successerunt. Quod si interdum sive Aegypti, sub Rhamse et Sesostri; sive Aethiopes, sub Tirhaka vel Tearcone; sive Karthaginenses et Poeni, potentatum in Semi et Iapheti prolem exercuisse videantur, id breve ac tumultuarium, fulgetri instar mox evanuit, et nec populorum multitudine, necterrarum spatio [orig: spati˘], nec diuturnitate temporis, cum illorum Maieslate, comparandum fuit. Et magnum hodieque servitutis argumentum est, Aethiopas mancipia semper esse, quos insuper natura noctis colore tiuxit, sive id ex divina maledictione, sive peculiari corporis habitu c nobis penitus incognita [orig: incognitÔ] ratione, neque enim, super hoc a Naturae consultis consentitur, originem traxerit. Eriam, licet Nimrodus, Chami progenies, in amoenissimos Babyloniae campos progressus, paulo post turrim Babel destructam, eius urbis imperio [orig: imperi˘] rapto [orig: rapt˘], brevi magnum imperium conflaverit, hand tamen diuturna illa potentia fuit, brevique post, vel ipse, vel successor eius, ab Assure victus, Semi posteritati, cui id debehatur, loco cessit, iugumque Chamo impositum est. Georg. Hornius Orbis Polit. Part. 3. p. 434, etc. Vide quoque supra, in voce Nimrod. Idem Philosophiae vorae inslaurator, eam non modo, in familia sua, viva [orig: vivÔ] voce docuit, sed et illius praecepta, si Beroso credimus, literis consignavit, aemulatus ex progenitoribus suis Sethum, de cuius columnis notus est Iosephi locus. Consedit autem in Armenia, ubi montes, qui a Mose Ararat, ab Onkelos Kardu appellantur: etiam Curtio l. s. c. 10. memorati, qui illos Cordiaeos, ut alii Gordiaeos, Gordienos vel Gordenos vocant, ubi hodieque reliquias areae conspici volunt, de quo vide Ioh. Mandev. Itinerarii c. 54. Nicol. Damascenus montem illum Barin vocat, apud Eusebium Prapar. l. 8. c. 4. Hinc idem Berosus, solis apud Armenios et Scythas Sacerdotibus, Noachi Philosophiam et docere et legere fas fuisse tradit: docuisse autem cursus astrorum et annum distinxisse ad Solis motum. Quo faciunt, quae Gentiles de Iano, quem alio [orig: ali˘] nomine Saturnum vocavere [orig: vocavŕre], literis prodiderunt: quibus nominibus Noachum fuisse insignitum quidam asserunt, aliis Ianum a Saturno diversum facientibus. Prometheus enim, quem nonnulli eundem quoque cum Noacho faciunt, eo quod apud Aesehylum inter alia gloriatur, repertum suum esse currus illos nanticos, qui lineis alis vagentur per mare. Vide Muretum Var. Lect. l. 1. c. 9. Noachi potius nepos, Iapheti nempe fillus fuit. Filloss Noachi, Sem, Cham et Iaphet ipsos Orhem inter se divisisse, et Potrem cum iis in Pontum appulsum, collustratis littoribus maris Mediterranei. Semo monstrasse [orig: monstrÔsse] Asiaticum littus, Chamo Africam a Nilo ad Oceanum usque Gaditanum, Iaphto Europam omnem cum minore Asia, adsignasse [orig: adsignÔsse], Pseudo Berosus refert. vide quoque Postellum, Beroaldum, et ante illos Epiphan. in Anchorato: Sed verisimilius Hornio videtur, non ipsos Noachi filios in


page 342, image: s0342a

diversas has orbis partes transgressos, verum posteros demum, cum iam in Oriente homines multiplicarentur, eo colonias duxisse: quarum causae esse solent, abundantia hominum, et natalis glebae angustia. Idem nurus eiusdem Patriarchae cum Antiquitate Sibyllas non male vocari censet: alio [orig: ali˘] nominea Chaldaeis Sambethas vocatas: Hinc et Sibylla Erythraea, quam intes omnes praecipuam fuisse consentiunt, l. 3. Noachi se nurum profitetur,

*tou= me\n e)gw\ *nu/mfh.

Et l. 1. cum eo, in diluvio ac arca fuisse scribit etc. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 2. c. 1. de Noachicis vero praeceptis supra.

NOEGA seu NOEGAUCESIA Ptolem. oppid. praeclarum Hispaniae Tarraconens. in ora Asturum, teste Mela [orig: MelÔ] l. 3. c. 1. ab ostio Meari 6. leuc. in ortum, ab Oveto urbe 14. in occasum. Navia Clusio, licet illud mediterraneum, quam litoreum sit, iuxta fines Gallaeciae, longitud. 12. 30. latitud. 44. 00. Baudrando oppid. Asturum, in ora Oceani Cantabrici. Aliis Riba de Sella, oppid. Asturiae Santillanae, 12. leuc. a Legione in Boream, longe a navaia in Ortum.

NOELA oppid. Hispaniae Tarraconensis Plin. l. 4. c. 20. Noya Clusio et Floriano. Novium Ptolemaeo, inquit Ferrar.

NOEMA filia Lamech, ex Sella uxore, Gen. c. 4. v. 22. Latine pulchra, sive decora, vel movens valde. Haec texturae variae artem invenit, teste Comestore.

NOEMAGUS urbs Galliae Narbonensis prope Gebennam, Ptol.

NOEMAN fil. Balae, filii Beniamin, Numer. c. 26. v. 40. Latine pulcher, sive decorus, aut mortem praeparans.

NOEMI vel NAOMI uxor Elimelech, mater Mahalonis et Chelionis, quorum ille orphae, hic Ruthae maritus erat, Ruth. c. 1. v. 2. Latine pulchra, sive decora.

NOEODUMUM quibusdam est Leona, seu Leondoul incolis, urbs Osismiorum, in Armorica. aliis est Dol, urbs Rhedonum, in Britannia minore. Sansoni Brietioque est Novidunum Diablintrum, Nogent le Rotrou, caput Perticensis provinc, ubi alias Diablintres.

NOEOMAGUS vide NEOMAGUS

NOES fluv. Thraciae; vide Noas.

NOESIA Insul. prope Rhodum, Sporadum una, Eustath.

NOETIANI Haeretici, a quodam naeto dicti, Christum eundem cum Patre ac Spiritu S. nec Trinitatem personis, sed officiis tantum, distinctam delirarunt [orig: delirÔrunt]: unde et Patripassiani vocati, quod Patrem passum esse dictitarent. Quemadmodum et Sabelliani docuerunt, qui ab eodem naeto originem traxisse dicuntur. lidem Unionitae insuper appellati ob eandem rationem, de quibus Prudentius tit. contra Unionitas ita,

Cede profanator Christi, iam cede Sabelli
Depositorque Patris, Natique insane negator,
Nonne Patrem violas, dum Natum scire recusas.

apud Car. Marcum in Hierolexico. Vide in voce naetus, et plura hanc in rem, apud Io. Forbesium Instructionum Histor. Theologic. l. 1. c. 2. ž. 5.

NOETUS [1] vir doctissimus, cuius hortatu Alfredus Angliae Rex, Academiam Oxoniensem fundavit, A. C. 895.

NOETUS [2] Haeresiarcha, magisler Sabellii Naturam divinam cum Personis confudit. Vide Sabellius.

NOFFUS seu NAUFUS Gloss. Pithoei: Naufo, sarcofago ligneo; quibusdam, quod navis formam referret, quae Gallis olim Nais dicta: Car. du Fresne Glossar. Et haec nav is erat seu cymba Charontis, qua [orig: quÔ] demortuorum Animae, traiecto [orig: traiect˘] fluvio [orig: fluvi˘] Infernali, ad campos Elysios deferebantur. Vide suo [orig: su˘] ioco [orig: ioc˘].

NOGA fil. David, 1. Paral. c. 3. v. 7. Latine splendor.

NOGARETUS Wilhelmus Gallus, missus cum Sciarra Columna, a Philippo Pulchro Galliae Rege in Italiam venit, et, Gibellinis in suam partem pertractis, cepit Ananiae A. C. 1303. Bonifacium VIII. illum in Galliam pertracturus, ut Lugduni in Synodo Fatrum iudicaretur. Patarini convitio [orig: conviti˘] a Pontifice offensus, illum collo tractum, ferra [orig: ferrÔ] chirotheca [orig: chirothecÔ] renitentis ori impacta [orig: impactÔ], Romam deduxit, ubi Bonifacius maerore animi decessit, Masson. l. 3. Pater Nogareti huius, propter religionem, martyrium subiit. Mornaeus in Myster. p. 954. Posteri, non infimo [orig: infim˘] internobiles Galliae loco [orig: loc˘], adhuc supersunt.

NOGARIOLUM vel MUGARIOLUM ad fluvium Midoux urbs praecipua inferioris Comitatus Armaniaci. Ubi Concil. provinciale, A. C. 1290.

NOGAROLA [1] Antonia Veronensis, scientia [orig: scientiÔ], forma [orig: formÔ] et virtute incliti. Nupsit viro illustri, ex familia Bonalcotorum, nepoti Passarini, principis et Domini Mantuae. Ex eadem familia, Angelica, Antoniae filia linguarum, S. Scripturae, et Poeseos perita fult. Isota, filia Leonardi coram Nicolao V. et Pio II. peroravit, a Card. Bessarione magni aestimata. Explicuit erudite admodum Nov. Test. operaque Augustini et Hieronymi. Obiit A. C. 1466. aetat. 38. Sorores eius Genovefa, et Lauta, similiter eruditionis laude floruerunt: quarum illa Brunoni Gambarae Brixiensi, ista Nicolao Teonio Veneto nupsit. Berussius, de foem. illustr. Caesar Capacius, de mul. illustr. Augustin. della Chiesa Theatr. foem. illustr. Ludovic. Iacobus Bibl. Femin. Hilario Costus, elog. foem. illustr.

NOGAROLA [2] Ludovicus vide Ludovicus.

NOGENTIUS Petrus vide Petrus.

NOHA fil. Beniamin, 1. Paral. c. 8. v. 2. Latine requiescens, aut ducens.

NOIA oppid. Apuliae Peucetiae. Item Lucaniae.

NOIDENOLEX in libro Provinc. inter quinque Sequanorum civitates, ponitur. Alias quoque Noidonolex, videtur Guillimanno, p. 30. Neocomum, Comitatus cognominis caput, cuius


image: s0342b

vetustatem petit a Caesaris tempore, quo [orig: qu˘] ex XII. Helvetiorum oppidis unum, et cum aliis combustum, credit.

NOLA [1] urbs Campaniae, ubi multa vetustatis adhuc monumenta. *nw=la Ptol. et Stephano, *nw/lh veor Polybio l. 2. Abest Neapoli 14. mill. pass. propior Acerris et Sarno. Virgilio, l. 2. Georg. v. 224.

-------- -------- Vicina Vesevo

Ora jugo dicitur; ubi prius Nola legebatur. Ferunt autem postea Virgilium petisse a Nolanis aquam, uti duceretur in propinquum rus, Nolanos autem beneficium peritum non fecisse; Poeta itaque offensus nomen urbis eorum quasi ex hominum memoria [orig: memoriÔ], sic ex carmine suo derasisset, Oram pro Nola mutavit, A. Gellius l. 7. c. 20. De situ oppidi ita canit Silius l. 12. v. 162.

Campo Nola sedet, crebris circumdata in orbem
Turribus, et celso fucilem tutatur adiri
Planitiem vallo. -------- --------

Liv. l. 23. Et sunt omnia campi circa Nolam. Exiguo post, Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari septam. De origine eius variant auctores. Silius loc. dicto [orig: dict˘], v. 161.

Hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.

Velleius l. 1. c. 7. Quidam aium a Tuscis Capuam, Nolamque conditam. Csolinus c. 8. Constituta Nola a Tyrtis. Id fortasse ridiculum, inquit Cluverius. Forte itaque Tyrrbenis scripsit Solinus. Frustra obsessa ab Annihale fuit: S. Paulino [orig: Paulin˘] Episcopo [orig: Episcop˘] clara. Hic et Augustus Caesar obiit. Episcopalis est sub Archiepiscopo Neapolitano. Vide Amhros. Lionium, l. 1. de Nola. Leandr. Alb. deser. Ital. Nic. Lloyd. Quia vero Tyrios in Italia colonias condidisse, nusquam legitur; proin scribi iubet apud Solin. Salmas. Nola a Thuriis. Thurii au em Graece oi( *qou/rioi, ab oppido Thurio. quod inter Crathin et Sybarim amnes situm erat, olim et ipsum Sybaris dictum, nomen accepere [orig: accepŕre]. Steph. *wou/rioi polis2 *)itali/as2, h( pro/teron *su/baris2, Thurii urbs Italia, quae prius Sybaris. Thyrios vero apud Solinum scripsere [orig: scripsŕre] librarii, pro Thurii, ut Thylen, pro Thule et similia. Chalcidensium colonos, Nolanos fuisse, refert Iustinus l. 20. c. 1. cui alii suffragantur, uti dictum. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 72.

NOLA [2] tintinnabuli parvi genus, quod Polydor. Virg. de Inventor. rerum l. 3. c. 18. dici vult, a Nola Campaniae urbe, cuius Episcopus Paulinus illius fuerit inventor. De quo etiam Franc. Sweerrius Notis in Hier. Magium de Tintinnab. sic ait: Paulinus Episcopus Nolanus, (quae urbs Sidicinum olim, teste Plinio [orig: Plini˘]. l. 3. c. 5.) Divi Hieronymi equalis, vir vitae sanctimonia [orig: sanctimoniÔ] spectabilis, primus in suam Ecclesiam campanae usum invexit: correxit vir sanctissimus abissum Gentilium sacrorum et ad pia omnia transtulit, ut nimirum eius strepitis exciri possent ad contiones precesque semotius babitantes. Atque hinc fortasse tenuit consuetudo, ut Nolae vocabulo [orig: vocabul˘] censerentur tintinnabula ab hac Campaniae Nola, cuius apud Polybium Liviumque sit mentis. E quibus tamen colligitur, non inventas a Paulino hoc, sed tantum in Ecclesiam suam investas Nolas fuisse. Nam et ante eum, de quo Gennadius in Additam. ad D. Hieron. de Viris Illustr. nihil tale profert, Nolae mentionem fecit Quintilianus l. 8. Instit. Orator. c. 6. qui Domitiani Imperatoris aetate floruit: et satis tritum sermone proverbium est, In cubuculo Nola, Hier. Magius loc. cit. Cael. Rhodig. l. 19. c. 11. etc. Graece h)xei=on, kw/dwn, Angl. a little bell, a Seints, sance or Sacring bell. Earum enim usus iam in sacris Cybeles Matrisque Deum [orig: Deűm] receptus fuit, ut ex variis Auctoribus probat Hadr. Iunius Animadvers. l. 3. c. 11. Erant et in ostiis, ad pulsum ciendum, quo Ianitores evocarentur, ut annotarunt [orig: annotÔrunt] Viri docti ad Sueton. Aug. c. 91. Excubitores quoque nocturnis vigiliis Nolam antiquitus pulsasse, ad cuius pulsum ilico [orig: ilic˘] respondendum fuerit, discimus a Suida in voce *kwdwnoforw=n, ex Aristoph. Interprete, e)n o)/rnisi: *)erxo/menoi e)pi\ tou\s2 fu/lakas2 kw/dwnas2 ei)=xon, kai\ tou/tous2 e)yo/foun peira/zontes2 to\n kaqeu/donta, kai\ i(/na oi( fula/ssontes2 a)ntifqe/ggwsi, Venientes ad custodes Nolas habebant, quibus ut sonarent impulsis dormientes tentarunt [orig: tentÔrunt] et responsum petierunt. Qui mos etiamnum apud Iccium portum (Caletum hodie) aliisque locis praesidiariis observatur. Similiter, si qua vis ingrueret, Campani aeris tinnitu indicium eius rei dabatur olim, quemadmodum et hodie plurimis in locis. Unde eleganter Statius Theb. l. 6. v. 686.

------ ------ Procul auxiliantia gentes
Aera crepant.

Praeter hos Codonophoros, qui Excubitores circumirent, (quos hodie Rondam forte dicimus) erant et alii, qui atrati fimus praecedebant, Suid. et Guil. Budaeus. Etiam Nolae signo [orig: sign˘] homines eleemosynam petentes, ahbet Chronic. Montis Ser. A. C. 1128. Sed et apud Graecos e sontinum collo Nolas suspendi moris erat, ve ex eorum improviso contactu quisquam pollueretur. Unde Zonaras factum credit, ut Imperatoris triumphantis currui tintinnabulum cum scutica sive flagro adalligaretur: Ita enim is Annal. tom. 2. Ne Triumphator superbiret supra quam par esset, sed ut sciret, se legibus subditum, et posse vel extremo [orig: extrem˘] affici supplicio [orig: supplici˘], aut Nolam sontibus appensam gestaere etc. De sontibus autem sonat locus Plauti Pseudolo Actu 1. Sc. 3.

---- Lanios inde arcessam duos cum tintinnabulis,
Eidem duos greges virgarum ulmearum adegero,
Ut bodie ad litationem huit suppetat satias Iovi.
In malam crucem istic ibit Iuppiter lenonius.

Et quidem Iconem hominis, cum Nola ad supplicium ducti, exhibet Hier. Magius loc. praefato [orig: praefat˘] c. 21. Avienus de cane, quoque vocem usurpat:

Hunc Dorninus, ne quem probitat simulata lateret,
Iusserat in rabido gutture ferre nolam.

Fridericus II. Imperator de Arte Venand. l. 2. c. 41. de campanula, falconum pedibus alligari solita [orig: solitÔ]: Sequitur de campanella, quae etiam Nola dicitur etc. Ita porro appellant Sciptores rerum


image: s0343a

Monasticarum campanulam, quae in refectorio ad mensam Abbatis appenditur, qua [orig: quÔ] is, vel lectionis, vel convivii, finem significat. Unde Nola refectorii dicitur, in Stat. Ord. de sempringbam p. 770. etc. et sedere ad Nolam in refectorio, est Abbatis ibidem thunus exercere. Un in Vita Wilhelmi Abhatis Roschildensis num. 20. Wilbelmus animatus zelo [orig: zel˘] Ordinis et amore iustitiae, post ingressum refectorii praesumptorem illum (Priorem) a nola submovit, et Subpriorem adhibuit. Exstant in Nolam Capituli antiqui, apud Canisium, hi versus:

Praeceptor fratres hoc [orig: h˘c] signo [orig: sign˘] convocat omnes,
Exemplo Domini cum lavit unda pedes.
Nec non consilium constat si forte gerendum,
Hoc [orig: H˘c] moniti signo [orig: sign˘] conveniunt subito.
Laudibus et noctis interdum rite peractis,
Captamus somnum, si dederit sonitum.
Coeperit et radiis Phoebius conspergere lucem,
Hoc [orig: H˘c] resonante sopor ocius omnis abit etc.

apud Car. du Fresne Glossar. Hinc Nolarium, de qua voce vide Macros Fratres in Hierolex. ubi multa de convocandi ad Mesquitas populi ritu apud Turcas.

NOLASCIUS Petrus, vide Petrus.

NOLI me tangere arrogans Novatianorum vox, apud Ambros. de Paenitentia l. 1. c. 7. Sed hoc insolentis arrogantiae, non sancti timoris est, ut factidio [orig: factidi˘] vobis sint, qui volunt agere paenitentiam. Perpeti videlicet flentium lacrimas non potestis. Non ferunt oculi vestri vilia vestimentorum, illuviem sordidatorum, superbo [orig: superb˘] oculo [orig: ocul˘] et tumido [orig: tumid˘] corde delicati mei, arroganti voce dicentes songuli, Noli me tangere, quiae mundus sum. Dixit quidem Dominus ad Marian. Magdalenam, Noli metangere: sed non dixit, quia mundus sum, qui mundus erat. Tu audes Novatiane, mundum te dicere, qui, etsi operibus mundus esses, hoc [orig: h˘c] solo [orig: sol˘] verbo [orig: verb˘] fieres immundus. Nempe Novatiani se ipsos kaqarou\s2, i. e. mundos seu puros vocantes, reliquorum occursum velut immundum aversabantur, et lapsos, etiam post seriae poeni entiae signa loculenter edita, recipere nolebant. Vide ubi de Novato, et eius asseclis, ut et supra ubi de Munditie Ceremoniali V. T. Eadem superstitio et arrogantia apud Indos inprimis hodicrnos, qui non solum a Christianis tangi, vel res eorum, nisi probe lotas prius, rangete abominantur: sed ipsi inter se, pro puritatis munditaeque, quos sibi in sectarum gentis suae multiplici varietate fingunt, gradibus, a mutuo contactu magna anxierate abstinent, uti videre est apud P. de Valle et Ioh. Baptistam Tavernier Itinerar. Indiae.

NOMADES [1] popul. in Scythia Europaea, quorum vita omnis in habendis gregibus versatur. Nunc Tartari dicuntur, iuxta quos Sauromatas locat Plin. l. 6. c. 29. Meminit eorum Strabo l. 11.

NOMADES [2] Asiae popul. iuxta Caspium mare. A nostris hodie appellantur Daae et cognomen Parni, inquit Strabo.

NOMADES [3] Africae populi inter Zeugitanam regionem et Mauritaniam siti, qui postea literis aliquot mutatis Numidae appellati sunt. Hos scribit Sallustius Bell. Iugurth. c. 18. ex Persis ortum eraxisse, qui Herculem in Hispaniam comitati sunt, coque [orig: c˘que] mortuo [orig: mortu˘] in Africam traiecisse, locaque occupasse [orig: occupÔsse] Oceano proxima, alveosque naviuni inversos pro ruguriis habuisse: deinde paulatim per connubia sibi Gaetulos miscuisse, posteaque Numidiae nomo propter multitudinem a parentibus digressos, possedisse ea loca, quae proxime Carthaginem sunt, et Numidia appellantur. Dicti Nomades a)po\ th=s2 nomh=s2, h. c. a pascendo, vod pastrionibus praecipue vacarent, herbisque in uno loco depastis papillones suas curribus alio transveherent. Dionys. v. 186.

*toi=s2 d' e)pi\ dh\ *noma/dwn parape/ptatai a)/speta fu=la,
*)/enqa *masaisu/lioi/ te kai\ a)gro/nomoi *masulh=es2
*bo/skontai su\n paisi\n a)n' h)/peiro/n te kai\ u(/lhn
*maio/menoi bio/toio kakh\n kai\ a)eike/a qh/rhn.
*ou) ga\r geiomo/roio tomh\n e)da/hsan a)ro/trou,
*kei/nois2 d' ou)/pote terpno\s2 a)kou/etai o(lko\s2 a(ma/chs2, *ou)de\ bow=n mukhqmo\s2 e)s2 au)/lion e)rxomena/wn,
*)all' au(/tws2, a(/te qh=res2 a)na\ dru/a boukole/ontai
*nhi/des2 a)s2axu/wn, kai\ a)peuqe/es2 a)mhtoi=o.

Horum Virg. meminit. Aen. l. 4. v. 220. et l. 8. v. 724.

Hoc Nomadum genus, et discinctes Midciber Afros.

Nic Lloydius.

NOMAE oppid. Siciliae. *nomai\ Diodoro l. 11. Silius, l. 14. v. 26.

------ Comitata Nomaeis
Venis Amastru viris. ------

Male vulgo Nemaeis.

NOMAEI Thraciae ppuli qui postea Scythae dicti sunt, Steph.

NOMARCHA Graece *noma/rxhs2, Nomi (de qua voce vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] ) in Aegypto olim Praefectus erat, apud quem Aegyptiorum qullibet Nomo [orig: Nom˘] compreliensorum quotannis demonstrare, unde viverer, sub mortis poena tenebatur, lege Amasis Regis quam Solon postea Athenas transtulit, Herodot. l. 2. c. 175. Vide quoque infra voce Otium. Iidem reditus Regis curabant, et suo [orig: su˘] quisque Nomo [orig: Nom˘] omnia ad ministrabant; Diodor. ubi de Sesostre Rege. th\n xw/ran a(/pasan ei)s2 e(/c kai\ tria/konta me/rh dielw\n, totam Aegyptum in XXXVI. partes distribuens, quas Aegyptii *nomou\s2 vocant, singulis praeposuit *noma/rxas2, Praefectos, tou\s2 e)pimelhsome/nous2 tw=n te proso/dwn tw=n basilikw=n, kai\ dioikh/santas2 a(/panta, kata\ ta\s2 i)di/as2 meri/das2, l. 1. Euroumque pro numero Nomorum, X. in Thehaide, totidem in *de/lta et XVI. e)n th=| metacu/, in regione intermedia, erant, Straboni l. 17. init.

NOMARE oppid. Austriae inferioris ad Danubium, 6. mill. pass. infra. Arelape, 10. milliar. German. a Vienna, in Occasum. Vulgo Melk.

NOMAS et NOAS idem apud Flacc.