December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0320b

NICOMEDIA civitas Bithyniae, ad Propontidem, inter Byzantium 61. et Nicaeam 44. mill. pass. a Nicomede condita, Strabo l. 12. postea sub Romanis fuit, sedes aliquot Imperatorum. Hic [orig: Hţc], sub Diocletiano, Anthimo [orig: Anthim˘] Episcopo [orig: Episcop˘] capite plexo [orig: plex˘], temploque [orig: templ˘que] incenso [orig: incens˘], ad XX Milia combusta, circa A. C. 298. Postea urbs A. C. 358. terraemotu subversa est, cum Constantius ibi, in gratiam Arianorum, Concilium celebraturus esset. Vide Amm. Marcellin. l. 17. Hic [orig: Hţc] quoque obiit Constantin. M. Imperator, qui cum vellet in Iordane fluv. baptizari, atque idcirco Hierosolymam peteret, morte praeventus, ab Eusebio Nicomediensi episcopo, Arianae perfidiae sectatore, baptizatus est; quae res Christiani Principis fidem apud plerosque in dubium vertit. Sed non est verisimile, eum principem, qui per omnem vitam suam Ariani dogmatis hostis fuerat, in extremo spiritu, eo dementiae consensisse, quam summo [orig: summ˘] studio [orig: studi˘] de suo imperio prius eliminaverat. Astacus olim dicta fuit, Puusania [orig: PuusaniÔ], Ammiano [orig: Ammian˘], Cedreno [orig: Cedren˘], ac Trebellio Pollione, auctoribus. Turcis a quibus capta est, A. C. 1338. Urchanis ductu, filii Ottomanni, hodie Nichor, vulgo autem Comidia dicitur. Laudes eius decantat vetus Geographus a Iac. Gothofredo editus: *nikomhdi/a de\ kai\ au(/th, e)ce/xousa, kai\ qaumasth\, kai\ e)n pa=si perisseu/ousa. Zosimus itidem l. 1. *nikomhdi/an megi/s2hn ou)=sa, kai\ eu)dai/mona dia/ te plou=ton, kai\ thn ei)s2 a(/panta eu)pori/an, o)nomastota/thn, Lloydius. Ibidem, ut et Nicaeae, labente Imperio [orig: Imperi˘], officina Monetaria celebris fuit, ut patet ex Constitut. ad Bithynos l. 1. Cod. Theod. de Murilea, et notis NIC. et NKCO. in numis occurrentibus, quas vide. Longitud. 56. 40. latitud. 43. 00. Nunc pene deserta est.

NICOMEDIENSIS [1] Georgius vide Georgius.

NICOMEDIENSIS [2] Lacus Plin. Pusgusa Nigro; apud Nicomediam, qui fluvium emittit in Sangarium influentem.

NICOMEDIUM emporium Bithyniae, Steph.

NICON [1] Archon Athenis, Olymp. 100. an. 2.

NICON [2] Pirata Pheris, in Peloponneso sitis, oriundus, post multa Messeniis damna data ab iis tandem captus et iam supplicii cruciatibus subiciendus, ut vitam redimeret, Pheras se proditurum Messeniis promisit ac pollicitis stetit, Polyaen. l. 2. c. 35.

NICON [3] alius Samius gubernator, qui, qua [orig: quÔ] astutia [orig: astutiÔ] evaserit hostiles triremes, narratidem l. 5. c. 34.

NICON [4] Galeni pater, qui Geometriae et Architect urae erat peritissimus. Item pugil quidam, de quo Suidam sis adi.

NICON [5] cognomine *metanei=te, quia hoc verbum perpetuo in ore habebat, Monachus Armenus, saecul. 10. popularium conversioni incubuit, dein in Cretam traiciens, ibi Euangelium magno cum zelo docuit. Obiit A. C. 987.

NICONIA urbs Ponti, Strabo l. 7. Gentile Niconiates Stephaeno. Suidas: *nikwni/a, po/lis2 e)n *po/ntw|, pro\s2 tai=s2 e)kbolai=s2 tou= *)/istrou. Niconium Ptolemaeo. Nomanoster Nigro dicitur. Aliis urbs est Tyrangitarum, in limite Sarmatiae versus Tyram fluv. supra Daciam. Quid nunc sit, non constat.

NICOPHANES pictor elegans et concinnus, Plin. l. 35. c. 10.

NICOPHEMUS Archon Athenis, Olymp. 104. an. 3.

NICOPHON scripsit a)frodi/ths2 gona\s2, et laudatur a Schol. p. 545. in Aves Aristoph. Eius xeirogasto/rwn ge/nnan, ibid. citat. p. 612. c. 2. Nic. Lloydius.

NICOPHRON Theronis fil. Atheniensis Comicus, Aristophani coaetaneus, cuius fabulas recenset Suidas. Aliis Nicophon dicitur.

NICOPIA [1] caput Sudermanniae: Nikoping, prope litus maris Baltici cum arce antiqua Ducali et portu, 13. milliar. German. ab Holmia in Africum, 7. a Norcopia in Caeciam. Ibi commoratus est Carolus, Dux Sudermanniae, postmodum Sueciae Rex.

NICOPIA [2] urbs Falstriae Insul. e regione Lalandiae Insul. 4. leuc. Danic. a Nascoa in Ortum, 11. ab Hafnia in Meridiem, lepida et culta; Nykoping.

NICOPOLIS [1] urbs Mysiae Episcopalis olim, nunc Archiepiscopalis seu metropolis apud: Iatri fluv. cum Danubio confluentiam, a Traiano Imperatore post Decebalum regem victum, teste Ammiano [orig: Ammian˘], condita. Nigeboli vulgo, Turcis autem Sciltaro, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘], dicitur. Baudrando Nicopoli, urbs etiamnum ampla Bulgariae, ad Danubium, in confinio Walachiae, capta in plena pace a Baiazete, A. C. 1399. ubi Christiani grandi clade a Turcis affecti, sub Sigismundo Imperatore, A. C. 1390. Est et Nicopolis Thraciae ad Haemum montem urbs a Ptolomaeo memorata, adhuc Nicopoli Sophiano dicta. Item urbs ad Nesum fluvium.

NICOPOLIS [2] civitas Epiti, a victoria [orig: victoriÔ] Augusti sic appellata; quia Cleopatram et M. Antonium apud Actium praelio [orig: praeli˘] superavit. Vulgo Gallipoli, la Prevesa vero Sophiano, longitud. 46. 20. latitud. 39. 25. Item Alexander Issum urbem, inter Ciliciam et Syriam Nicopolin appellavit, quoniam ibi Darium vicisset.

NICOPOLIS [3] urbs Armeniae minoris Episcopalis sub Archiepiscopo Sebastensi, a Pompeio, teste Dione, condita, in confinio Cappadociae, ad Ceraunum fluv. media inter Satalum, ad Boream et Sebastiam ad Austrum, vix. 50. utrinque. Gianich Castaldo, Chiorme aliis, longitud. 69. 00. latitud. 42. 25. Hanc, post Theodori Episcopi mortem, Ariani turbarunt [orig: turbÔrunt], A. C. 370. Phorane intruso [orig: intrus˘], sed Nicopolitani haereticum aversati, evicerunt, ut sibi Orthodoxus Praesul daretur: a S. Basilio dein moniti, ut amicitiam cum illo fidelem colerent.

NICOPOLIS [4] quae et Emmaus, Ptolemaeo urbs Palaestinae in Iudaea Episcopalis sub Patriarcha Hierosolymitano, inde fere 8. mill. pass. in Occasum, Ioppen versus 38. a Rhama [orig: RhamÔ] 20. Est et Nicopolis oppid. Bithyniae, ad Propontidem sita,teste Plinio [orig: Plini˘], l. 5. c. 32. Montaneae hodie, unde sinus Nicapolitanus; a Prusa 20. mill. pass. distans, Nicaeae propius, longitudo 56. 10. latitud. 43. 28.

NICOPSIS urbs in Bosphoro Cimmerio, Stephan. Diacon. in vita Stephani iunior.

NICOSIA urbs Cypri Archiepiscopalis permunita, in


image: s0321a

meditullio Insul. Capta fuit a Turcis A. C. 1570. Termithus alias quibusdam.

NICOSTRATA mater Evandri Arcadis, futurorum vaticinatrix, quae a carminibus, quibus Phoebi oracula significare volebat, Carmenta, seu Carmentis Latine dicta est. Vide Carmenta.

NICOSTRATUS [1] Argivus, robore corporis insignis, Herculem habitu militiae imitabatur, spolio [orig: spoli˘] ieonis circumtectus et clavam manibus gestans, Diodor. Sic. l. 16. f. 533. m. Eum Androtion apud Scholiastem Aristoph. vult ad Orneas occubuisse.

NICOSTRATUS [2] a cohorte nobilium Puerorum Alexandri Magni qui cum Hermolao contra regem suum coniuravit, Curt. l. 8. c. 6.

NICOSTRATUS [3] actor dramaticus insignis ex Ionia. Vide Polyaen. l. 6. c. 10.

NICOSTRATUS [4] Atheniensis, dictus Scambonides, a populo, tribus Leontidos. Vide Schol. in Aristoph. Vesp. 436. G. 1.

NICOSTRATUS [5] Macedo, orator inter decem secundus, tempore Marci Antonini, ac Dionis Chrysostomi, Aristidis oratoris aequalis, scripsit nonnulla, quae citat Suidas. Item poeta Comicus, de quo vide eundem Suidam, Athenaeum, itemque Aelian. poiki/l. l. 4. c. 2.

NICOSTRATUS [6] Trapezuntius Sophista; sub Claudio et Valeriano. Scripsit historiam Philippi, Gordiani, Decii, etc. Evagr. Hist. l. 5. c. ult. Voss. de Hist. Graec. l. 4. c. 20.

NICOTELEA mater Aristomenis Messeniorum Imperatoris; cum qua Genius quidam, draconis specie, concubuisse fertur. Pausan. Messeniacis.

NICOTELES [1] Archon Athenis, Olymp. 97. an. 2.

NICOTELES [2] Corinthius potator strenuus. Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 41.

NICOTERA olim Medama, urbs Episcopalis Brutiorum litoralis, teste Gabriele Barrio [orig: Barri˘], Nicedro dicitur, longitud. 40. 00. latitud. 38. 25. Baudrando urbs est Calabriae ulterioris in ora maris Tyrrheni parvi circuitus, 10. milliar. ab ostio Metauri. Crevit ex ruinis Medamae.

NICOYA urbs novae Hispaniae in provinc. Costa ricca, cum portu, in ora maris Australis et sinus Salinarum, sub Hispanis.

NICSIA vide Naxus.

NIDDA Comiratus Germaniae, sub propriis olim Comitibus, quorum ultimus, Engelhartus, vita [orig: vitÔ] detunctus A. C. 1329. cognato Ioanni Zigenhainensi locum dedit. Sed huius etiam progenie deficiente A. C. 1453. Ludov. Mitis Hassiae Landgravius emptionis, ut perhibetur, cum Ioanne multis debitis beneficiisque Landgravio obstricto, contractae titulo [orig: titul˘], utrumque Comitatum sibi asseruit. Vide Cyriac. Spangenbergium Holstein. Chron. l. 1. c. 4. apud Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 8. ubl de Gente Hassiaca.

NIDDIA vide NITHIA.

NIDDUI excommunicationis in Ecclesia Iudaica primus gradus, de quo vide supra Excommunicatio, it infra Shammata.

NIDERUS [1] Iohannes Isnensis, Dominicanorum coenobli, quod Basileae tum erat, praefectus; Vir eruditus et eloquens, scriptisque ac lucubrationibus suis, ubique celebris: Theologica enim plurima in lucem edidit. Huius, inter Basiliensis Concilii Patres, tanta existimatio fuit, ut ad evocandos Bohemos, cum Abbate Mulbrunensi, A. C. 1431. missus fuerit. Igitur cum eorum Oratoribus Egrae tantum effecit, ut nomine Regni, ac Marchionatus Moraviae, quindecim Oratores, magno cum Comitatu Basileam appulerint; deque Religionis articulis illic propositis, serio disputaverint. Obiit A. C. 1438. legationis suae negotiis, pro reducendis in Ecclesiae unionem Bohemis, implicatus, Norimbergae. Vide Urstisium Histor. Basil.

NIDERUS [2] fluv. Norwegiae, Nidrosia. Oritur ex monte Sevone, dein in Circium tendens per Nidrosianam praefectur. Nidrosiam rigat, et ibi in Oceanum abit.

NIDOVIUM German. Nidow, oppid. Helvetiae, in agro Bernensi, ad effluxum lacus Biennensis, insulae instar situm, cum arce: Olim sub propriis Comitibus, e quibus Ludovicus in eo mitatu fuit Friderici I. Imperatoriis circa A. C. 1160. Cuius successores, cum Episcopo Basiliensi, contra Bernenses, foedere inito [orig: init˘] circa A. C. 1367. ab eo oppidulum Olten muneri acceperunt. Exstincta familia est A. C. 1374. ultimo [orig: ultim˘] Comite ab Anglis, qui tum in Argoviam irruperant, occiso [orig: occis˘]. Cuius agnati proximi cum hereditatem adiissent, Comes Kyburgius et Comes Tierstenius, Episcopus Nidovium rapuit: sed ab iis victus, reddidit. Oppigneratum dein, ad ultimi Comitis heredumque debita solvenda Austriacis, in horum ditione mansit, usque ad A. C. 1388. quo a Bernensibus ac Soloduriis, post prostratas iis in locis Sempacensi strage Austriacorum vices, occupatum est, a quo tempore Rei publicae Bernensis imperium agnoscit. Vide Ioh. Stumpfium Chron. Helv. l. 8. c. 20. Per Praefectos administratur, illuc a Magistratu Bernensi mitti solitos, Ios. Simlerus de Rep. Helv.

NIDROSIA urbs Archiepiscopalis Scandinaviae, in ora Norvegiae occidua, ab Eugenio III. Pontifice Romano metropolis effecta, a Bergis urbe regia 70. leuc. in Boream. Hic [orig: Hţc] templum augustissimum. Capta est, A. C. 1564. ab Erico Sueciae Rege qui milites ibi captos Monachorum more rasos ad Daniae Regem misit, ad Bornholmiam mox praelio [orig: praeli˘] superatus: postea recuperata. Vulgo Trontheim, et Druntheim, longitud. 26. 10. latitud. 46. 35. Baudrando caput Norvegiae, alias regia [orig: regiÔ] sede clata. A Niderofluv. cuius ostium obsidet. Emporium satis celebre, cum portu capaci, quamvis nec vallo [orig: vall˘], nec fossis septa, sed ubique aperta, pagum potius referat. Alias amplior, sed pluries conflagravit, eiusque templum S. Olai, totius Septentrionis facile pulcherrimum, in cineres redactum fuit. Arcem habet parum tutam. A. C. 16. 8. Suecls concessa, pace ad Roschildam, cum tota Praefectura,


page 321, image: s0321b

paulo tamen post a Danis, Suecis eiectis, recepta, Daniae Regi etiamnum remansit, pace ad Olivam. Hinc

NIDROSIANA Praefectura incolis Dronthembus, pars ampla Norvegiae, a Septentrione in Meridiem extensa, nempe inter Vardhusianam praefecturam ad Boream et Bergensem ad Meridiem per 500. mill. pass. atque inter Oceanum Septentrionalem ad Occasum et Sueciam ad Ortum, ubi eius maior latitudo est 120. mill. pass. Dividitur in Nidrosianam Praefect. propriam, ad Meridiem, sub qua Nidrosia urbs, et septem Praefecturae minores, et in Saltensem Praefecturam quae ad Boream, sub qua sunt aliae 7. regiunculae. Ei adiacent plurimae Insul. in ora littorali. Vide Nidrosia.

NIDUM oppid. Albionis in Wallia et Glamorgania regione, inter Leucarum et Bomium 15. mill. pass. a Mariduno urbe 45. in meridiem, Bristolium versus. Vulgo Neath, aut Nyth. longitud. 15.26. latitud. 52.00.

NIDUS avium domicilium proprie, Nonio: Quas inter halcyonum inprimis nidi admirationem habent, pilae figura [orig: figurÔ], paulum eminentiore perquam angusta [orig: angustÔ] (ut, etiam si invertantur, mare non influat) grandium spongiarum similitudine, ferro [orig: ferr˘] intercidi non queunt --- --- nec unde confingantur, invenitur, Plin. l. 10. c. 32. Adde, quae de picarum nidis Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 37. de struthionis, Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 17. de passeris stulti nos, infra voce Passer: de aliarum avium sollertia in nidificando, neque enim alia parte ingenia aviam magis admiranda, idem Plinius habet l. 10. c. 33. Quibus tamen omnibus magis memorandi nidi edules, avium quarundam, hirundinum magnitudine, quae in Asiae quatuor insulis, versus oram Cochinchinae, nec alibi usquam, reperiuntur. Sunt illi nec opaci omnino, nec plane pellucidi, quippe, caeparum instar, multiplici pellicula [orig: pelliculÔ] constipati, et ex certo quodam gummi genere constantes, quod in aqua tepente dissolutum et condiendis cibis adhibitum, omni aromatum genere efficacius deprehenditur. Unde Nidorum horum commercium per totam Indiam, Tunquinense inprimis Regnum, Cochinchinae conterminum, celebre est. Ioh. Bapt. Tavernier Relation nouv. du Royaume de Tunquin c. 3. Gallinarum ex torto stramine vel foeno, apud Iuvenalem habes Sat. 11. v. 70.

--- --- tortoque caelentia foene
Ova adsunt ipsis cum matribus etc. --- ---

Tralatitie vox ipsam pullitiem notat, Deuteron. c. 32. v. 11. Ut aquila excitat nidum suum, i. e. pullos suos. Quod loquendi genus Romanis frequens. Virgil. de merope et hirundine, Georgic. l. 4. v. 17.

Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.

H. e. crudelibus pullis, ut ibi Servius. Et Columella in Horto id sequutus,

Veris et adventum nidis cantarit arundo.

Etiam apud Hebraeos inter Templi praefectos, [gap: Hebrew] unus dicebatur Praefectus super nidos, i. e. super aves, qui videl. praeerat iis qui columbas vendebant sacrificaturis: in cuiusmodi lucriones iure merito irritatus Christus, cathedras eorum subvertit Matth. c. 21. v. 12. etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 5. et l. 2. c. 3. Idem porto nomen fuit cenae Caii Principis, quam ille in platano ampla struxit, Plin. l. 12. c. 1. Nunc est clara (platanus) in Lycia --- -- domicilii modo cava --- -- tam digna miraculo, ut Lucinius Mucianus ter Consul --- prodendum etiam posteris putarit, epulatum intra eam se cum duodevicersimo comite --- -- aliud exemplum Caii Principis, in Veliterno rure, mirati unius tabulata, laxisque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, XV. convivarum ac ministerii capace triclinio, quam cenaem appellavit ille Nidum. Sed et Nidi, foruli appellati sunt librorum, in quibus, velut capsis, certo [orig: cert˘] drdine graduque reponuntur. Martialis l. 1. Epigr. 118. v. 15.

De primo dabit, alterove nido
Rasum pumice purpurave cultum,
Denariis tibi quinque Martialem.

Ubi de primo nido, est de summa capsa seu armatio: in quo optimi libri recondi solebant: Sicut in imis seu ultimis nidis libri parvae aestimationis collocabantur. Idem l. 7. Epigr. 16. v. 5.

Hos nido licet inferas vel imo,
Septem quos tibi mittimus libellos etc,

NIEBLA nomen illustris in Hispania Familiae, quae Guzmanniae stirpis ramus est. In hac enim Alfonsi Perezii de Guzman Bono. Dn. de S. Lucar de Barrameda, a Mauris caesi A. C. 1371. nepos Iohannes Alfonsus primus Comitis de Niebla titulum nactus est, cuius maior natu fil. (nam a minori Iohanne posthumo etiam Domini del Cadoso orti sunt) Henricus, Iohannem Alfonsum primum Ducem de Medina Sidonia genuit. Hoc [orig: H˘c] genitus Henricus de Guzman Dux Medinisidonius, ex Leonora de Mendoza (filia Perafani de Ribera Comitis de los Molares ) suscepit Iohannem Ducem, Leonorae de Zuniga maritum et ex ea patrem Ioh. Alfonsi II. Ducis; quo [orig: qu˘] et Anna [orig: AnnÔ] Aragonia [orig: AragoniÔ] (Alfonsi Aragonii Archiepiscopi Caesaraugustani, Ferdinando Catholico Rege geniti, filia) natus Iohannes Clarus de Guzman Comes Nieblae, iunxit sibi Leonoram de Zuniga et Sotomayor, et ex ea genuit, Alfonsum Perezium de Guzman Ducem Medinae Sidoniae, qui obiit A. C. 1615. Pater ex Anna de Silva et Mendoza (filia Roderici Gomesii de Silva Ducis Pastranae Principis Eboli et Annae de Mendoza et de la Cerda ) Iohannis Emanuelis Dominici Perezii de Guzman Ducis Medinisidonii: quo [orig: qu˘] et Iohanna [orig: IohannÔ] de Sandoval (filia Francisci de Sandoval et Roxas Ducis Lermae) geniti sunt, Antonius Perezius Comes Nieblae, Casparus Alfonsus Perezius, post fratris obitum, eundem titulum nactus, Balthasar Melchior, Luisa (uxor Iohannis IV. Lusitaniae Regis, defuncta A. C. 1660.)


page 322, image: s0322a

Francisca et Catharina. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 47.

De NIEM Theodoricus vide Theodericus.

NIENHUSIUM oppidul. Westphaliae, prope Paderbornam, cum arce, sedes Episcopalis Paderbornensis, ad Luppiam fluv.

NIEVA fluv. Sueciae. Exit e Ludoga lacu, ad Notteburgum, et in Sinum Finnicum labitur, post leuc. aliquot.

NIGDENI populi in Africa Propria Ptol.

NIGELLA oppid. Picardiae, ad Ingonum amnem, 2. leuc. ab Hamo in Occidentem Nesle. Medium fere inter Noviodunum in Meridiem et Peronam ad Septentrionem. Meminit Nigellae castri Hermannus Monachus l. 2. de mirac. S. Mariae Laudunensis, et dominum Radulphum, patrem domini Ivonis, eiusdem castri Principem vocat. Inter Philippi Aug. vexillarios Milites Flandriae, post Comitem Hollandiae, secundum locum obtinet Iohannes de Nigella, et cum aliis magnis Proceribus, Castellanis, Advocatis, Heredibus ac Praepositis, tum inprimis Comiti Guinarum seu Gisnarum praeponitur: ac inter milites Veromanduae ultimus numeratur Castellanus de Nigella. Pro Hugone de Gastina, apud Pontem Brovinum A. C. 1214. capto, Philippus Rex Franciae Iohannem de Nigella, de centum marcis praedem accepit; quem Rigordus Militem procerum et formae venustissimae appellat. Matthaeo quoque Abbati S. Dionysii et domino Simoni de Nigella, Ludovicus IX. Francorum Rex iterum mare transiturus, curam ac tutelam Regni sui delegasse [orig: delegÔsse] legirtur, A. C. 1269. et quum Philippus, eius fil. ac successor bellum Aragonensium Regi intulit, secum duxit Radulphum de Nigella, Franciae, ut aiunt, Constabularium; a quo, aut certe a Simone eius patre, domus Nigellensis, apud Lutetiam, L'Hostel de Nelle, nomen accepit: quae portae urbis, cui proxima erat, suum nomen dedit, lae Porte de Nelle. Oppidum itaque Nelle dicitur vulgo, quasi Nielle, i. e. Nigella, quo [orig: qu˘] modo Galli rubiginem vocant, cui frumenta huius loci maxime erant obnoxia: vel, quod eius ager melanthio [orig: melanthi˘], semen nigrum ferente fructu, abundaret, Nigellae accepit nomen. Alluitur fluvio [orig: fluvi˘] vel potius amniculo [orig: amnicul˘] Lingone, qui nunc Ingo, vulgo Ingon appellatur, et in Suminam defluit. Nec omittendum collegium Canonicorum Nigellae, cuius domini veteri Marchionum titulo [orig: titul˘] fruuntur, Hadr. Vales. Notit. Gall. Item fluv. Galliae, vide infra, in voce Nigra aqua.

NIGELLUM encaustum nigrum vel subnigrum, ex argento et plumbo confectum, quo [orig: qu˘] cavitas sculpturae repletur, ut describitur a Vasario in Vitis Pictorum c. 33. Italis Niello, Glossae veteres: Nigellum, melano/n. Leo Ostiensis l. 2. c. ult. Laternam argenteam magnam librarum quinque cum nigello. Et l. 3. c. 5. Scrinium argenteum super altare cum nigello librarum novem --- -- scutellam argenteam cum nigello etc. Et c. ult. Fumigatorium cum nigello. Anastassius in Silvestro Pontif. Scriptum ex literis puris nigellis. Hinc in Histor. Episcop. Autisiod. c. 20. Nigellatus, i. e. nigello [orig: nigell˘] distinctus: Bacchonicam anacteam circulatam et nigellatam. Item, Scutella nigeliata, Rotella nigellata etc. Etiam Niellatus, in Testam. Leodebodi Abbatis, apud Helgaudum in Roberto R. Scutelias 2. minores Massilienses deauratas, quae habent in medio cruces niellatas. Quod idem forte cum Gallorum naelle. Vide Car. du Fresne Glossar. Sed et Nigelli, in Charta Communiae Crespiacensis, A. C. 1223. monetae genus notant. Solidos nempe nigros, Gall. sols nerets, h. e. aereos: Moneta enim nigra, aerea est vel aere mixta, cui alba seu argentea opponitur. Martial. l. 1. Epigr. 100. v. 11.

Ut convivia sumptuosiora,
Toto quae semel apparas in anno,
Nigrae sordibus explices monetae.

Ubi aeream monetam intelligi censet Salmas. etc. apud Eundem.

NIGELLUS Wirekerus. Benedictinus Anglus, A. C. 1200. Theologus solidus, Philosophus subtilis, Orator eloquens, Poeta ingeniosus. Scripsit speculum stultorum, De abusu rerum Ecclesiae, etc. Arnolph. Wion, de ligno vitae, Pitseus, etc.

NIGER [1] vide Aquilius, it Quintus.

NIGER [2] Praefectus Praetorio, per 6. tantum horas, sub Commodo. Lamprid. in Vita huius c. 6. Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat: in praefectura vero Niger; qui sex tantum horis Praefectus Praetorii fuisse perhibetur: Mutabantur enim Praefecti Praetorii per horas ac dies, Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente.

NIGER [3] C. Pescennius Iustus Proconsul Syriae, Didio [orig: Didi˘] Iuliano [orig: Iulian˘] interfecto [orig: interfect˘], cum Septimio Severo de Imperio certavit, et victus est; Antiochiae, quo [orig: qu˘] confugerat, prope Euphratem, primo [orig: prim˘] Imperii anno [orig: ann˘] occisus, A. C. 194. Aurel. Vict. in epit. Caes. Herodian. l. 3. Vide Eutropium sub finem l. 8. et Xiphilinum Dionis Epitomatorem, in Didio Iuliano. Item cognomen prophetae cuiusdam, Actor. c. 13. v. 1.

NIGER [4] Dominicus Marius Venetus, floruit A. C. 1490. Eius supersunt 26. Geographiae Commentariorum libri: Nempe 11. Europae, totidem Asiae, et Africae 4. quibus situm terrae inhabitatae, prout suo [orig: su˘] se habere tempore cognoscere potuit, non exigua [orig: exiguÔ] industria [orig: industriÔ] literis commisit. Claruit, ante Americam a Columbo repertam: eius opera publici iuris fecit Wolfgangus Weissenburgius, Basileae, A. C. 1557.

NIGER [5] Franciscus, vide Franciscus.

NIGER [6] Palladius, vide Palladius.

NIGER [7] Radulphus, vide Radulphus.

NIGER [8] Stephanus, vide Stephanus.

NIGER [9] Africae fluv. maximus. Oritur in Aethiopia ex lacu Nigro, qui versus Aethiopiam inferiorem prope regnum Fascolae est: dein paulo post in Occidentem tendens, Nigritiam secat bisariam, tandem pluribus fluviis auctus, per 6. latissima ostia in


image: s0322b

Oceanum Atlanticum se exonerat, versus Arsinarium promontor. eiusdem cum Nilo naturae. Vide Nigris.

NIGER [10] seu Ater, pro inauspicato infaustoque, sicut albus color faustus, bonus fortunatusque habitus est. Unde Porphyrion ad Q. Horatium l. 1. Sat. 4. niger, inquit, i. e. malus. Servius ad Aen. l. 4. v. 514. nigrum, exponit noxium: et l. 9. Aen. v. 719. atrumque timorem, exponit inauspicatum. Hinc a rerum naturalium Scriptoribus cornices, corvi, bubones, fusci coloris aves, inter inauspicatas numerantur.

Nigraque funestum condidit omen avis.

Et Apuleius Metam l. 2. Fuscis avibus Larissam accessi, paragrata [orig: paragratÔ] Thessalia [orig: ThessaliÔ]. Ac quemadmodum Deorum filios, ipsos Deos aut inter Deos relatos, albos candidosque efficiebant; Unde de relato in Deorum numerum, nomine Daphnidis, Caesare, Virg. Erl. 5. v. 56.

Candidus, insuetum miratur lumen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes

Ipsae quoque statuae candide vestiebantur: Sic contra, mortem nigram, Inferos atros veteres fecere [orig: fecŕre]. Ita legimus apud Ael. Lamprid. in Commodo c. 16. certissimum mortis ipsius omen inde deductum, quod in vestimentis nigris seu pullis in ludis praesedisset. Ipsos mortuos nigros vocat Iuvenalis Sat. 1. v. 72.

Per famam et populos nigros offerre maritos.

Paludem nigram, Tibullus l. 3. eleg. 3. v. 37. Lethen atram, Statius Theb. l. 6. v. 498. etc. quo persuasa Antiquitas, in capitalibus sententiis ferendis, nigris calculis letale supplicium indigitavit. Ovid Met. l. 15. fab. 1.

Mos erat antiquis niveis atrisque lapillis,
His damnare reos, illis etc.

Quod a Thracibus ortum esse, videtur innuere Plin. l. 7. c. 40. Calculos pro experimento cuiusque diei in urnam conicit, ac supremo die separatos dinumerat, atque ita de quoque pronuntiat. Unde Horatius l. 1. ode 36. v. 10.

Thressa [orig: ThressÔ] ne careat pulchra dies nota [orig: notÔ].

Idem color cladis luctusque indicium erat. Sicut enim currus triumphantis, et vestis et equi et pueri ad habenas, et victima, et sacrificantium pro victoria habitus candidus fuit, ut dictum: Sic contra clade afflicti, nigra vestimenta sumpsere [orig: sumpsŕre]. Hinc Lentulus Praetor a Cicerone accusatus, veste purpurea [orig: purpureÔ] Magistratus [orig: Magistratűs] sui indice deposita [orig: depositÔ], funestam inducit, quod omnibus reis adeo necessarium credebatur, ut Milo, quod id non fecisset, propterea in exilium fuerit relegatus, ut narrat Plut. in Cicerone. Vide quoque infra ubi de Pulla veste. Idem observatum in Deorum sacrificiis: uti enim Diis Superis albae, sic Inferis nigrae offerebantur victimae, Plut. de Inferorum sacris, Val. Max. l. 2. c. 1. de Valerio Publicola etc. Quare Donatus Grammaticus, ad illud Virgilii Aen. l. 6. v. 249.

--- --- Ipse atri velleris agnam
Aeneas matri Eumenidum:

Inquit, Omnia nigra inferis mactat etc. Quod in sacrificio funebri obtinuit, in quo quippe Diis Manibus (quos similiter nigros finxere [orig: finxŕre] ) parentabant. Statius in exsequiis Archemori Theb. l. 6. v. 264.

Centum ibi nigrantes armenti robora tauros
Lenta [orig: LentÔ] mole trahunt, idem numerusque colorque
Matribus.

Et in Magicis ritibus idem mos invaluit, ut patet ex Virgilio Aen. l. 6. etc. Pauperes etiam et plebeii pullati, i. e. nigra [orig: nigrÔ] veste induti erant, cum contra divites, sed praesertim Senatores, Equites, Magistratus, candidis togis uterentur, qua de re vide infra in voce Puliati. De veterib. Philosophis, vide infra itidem ubi de Purpura: de muliere suspecta, apud Hebraeos, voce Zelotypia. Quae omnia a sepulchrorum, in quibus mortui reconditi, umbris originem traxisse videntur. Eundem tamen colorem Pileo doctorali Theologorum, apud Germanos tribuit Middendorpius de Academiis l. 1. c. 13. ut et Maximil. Sandaeus in Theologia Iurid. Commentar. 50. sed, ad innuendum, eos mundo mortuos esse: Cum contra Pileus Iurisconsultorum ruber sit, eo quod adsunt Regibus ac Principibus terrae: Medicorum vero et Philosophorum violaceus, aut caeruleus, ut moneantur oculos suos non declinare in terram, apud Anselm. Solerium, de Pileo sect. 10. Calceos tandem Virorum vulgo nigros olim fuisse, innuit Horat. Sat. 6. l. 1. v. 27.

--- --- Nigris medium impediit crus
Pellibus.

Imo Nobilium ac Senatorum, teste Iuvenali Sat. 7. v. 191.

--- --- --- --- Nobilis et generosus
Appositam nigrae Lunam subtexit alutae:

Quod inde factum autumant Eruditi, ut nitoris studio [orig: studi˘] sequiori sexui relicto [orig: relict˘] horridam se Virtutem amplecti testarentur. Quam ob causam, Epigr. 32. l. 7. Cinnam reprehendit Martialis, quod praeter morem calceos haberet albos, qui mulierum tum proprii erant, sicque praepostere nitorem in calceis affectaret. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 8. et plura de colore hoc, apud Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 9. et Casparum Barthium ad Statium passim. In oculis etiam id coloris expetitum, vide supra Glaucopis, et infra ubi de Oculos liniendi more.

NIGER [11] cognomen Clyti, incliti illius Ducis, quem paulo liberius loquentem, alias carissimum sibi, in convivio interfecit Alexander M. apud Curtium l. 8. c. 1. Ad differentiam alterius Clyti, hominis supra modum arrogantis, quem *leuko\n, Candidum fuisse dictum refert Athenaeus l. 12. c. 9. Priorem autem me/lana, h. e. Nigrum, vocat Diodorus l. 17. c. 20. et Plut. Alex. c. 20.

NIGER [12] Deus apud Slavos olim, Satanas dictus est. Helmoldus l. 1. c. 53. Est autem Slavorum miserabilis error; nam in


image: s0323a

canviviis et compotantionibus suis pateram circumferunt, in quam conferunt, non dicam consecrationis, sed exsecrationis, verba, sub nomine Deorum, boni scilicet et mali, omnem prosperam sortunam a bono Deo, adversam a malo dirigi profitentes. Ideo etiam malum Deum sua lingua Diabol, sive Zeereboch, i. e. nigrum Deum, appellabant. Vide quoque supra Daemon. Nempe nigro colore omnia infernalia censeri consuevisse, notum. Ita atra atria Proserpinae sunt, apud Appuleium. Niger Pluto, apud Silium Italicum l. 8. v. 116.

Nigro forte Iovi, cui tertia regna laborant,
Atque atri sociae thalami

Et Niger, hostis infensissimus humani generis, apud Christianos Auctores. Sedolius l. 3.

Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
Spirituum.

Vide quoque Iuvencum l. 2. et Aratorem l. 1. Certe tali colore in visionibus Daemones apparuisse Viris Sanctis, refert Zacharias Pontifex in Vita S. Benedicti, ex Gregorio M. c. 4. *ei)=den o( a(gios2, kai\ i)dou\ neani/skos2 tis2 *ai)qi/wy tw=| ei)/dei, krath/sas2 to\ pteru/gion tou= i(mati/ou, tou= a)delfou= e)kei/nou e)n th(| prseuxh=| karterh=sai mh\ duname/nou, h)=lqen e)/zw th=s2 *)ekklhsqi/as2. Vidit sanctus et ecce, iuvenis quidam Aethiops aspectu, ala [orig: alÔ] correpta [orig: correptÔ] vestis fratris illius, qui in oratione perseverare non poterat, venit extra Ecclesiam. Cuiusmodi Aethiopem Bruto lucubranti in campis Philippicis sequuturam mox cladem ac mortem denuntiasse [orig: denuntiÔsse], in Romana legimus Historia. Hinc Nigri dicebantur et mortui; quod apud Inferos degerent. Servius ad Ecl. 5. Candidus, i. e. Deus; ut contra mortuos nigros dicimus. Ad quem vide non inamoena, apud Martinum Roam, Singularium l. 6. c. 15. Plura vero hanc in rem supra.

NIGER Pullus locus Belgii, memoratus in tabula Peutingeriana, Fluvius Rhenus, Lugduno XI. Praetorium Agrippinae II. Matilone V. Albamanis XII: Nigropullo V. etc. exponitur Voerden, oppidum Hollandiae. Vide Voerda.

NIGIDIA urbs Lycaoniae Episcopalis sub Archiepiscopo Iconiensi; a quo parum recedit. Heu Nigde, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘].

P. NIGIDIUS Figulus Vir Praetorius, non humanarum modo literarum, sed et Philosophiae, et Astrologiae, et rei Medicae consultissimus exstitit; Ciceroni summa [orig: summÔ] gratia [orig: gratiÔ] iunctus, et honorificentissime semper ab illo habitus, quem et in libello de Universitate, ab ingenio et eruditione vehementer laudat, et exulantem sub Caesare, quod omnes Pythagorici Magiae suspecti essent, diligenter consolatus est, ut videre licet in Fam. Epist. l. 4. Laudat cum quoque Lucanus l. 1. v. 639.

At Figulus, cui cura Deos, secretaque caeli
Nosse fuit, quem non stellartum Aegyptia Memphis
Aequaret visu, numerisque moventibus astra,
Aut hic errat, ait, nulla cum lege per aevum
Mundus, et incerto discurrunt sidera motu:
Aut si fata movent, orbi, generique paratur
Humano matura lues --- ---

A. gellius, qui passim eius meminit, Romae civitatis doctissimum vocat. Idem aetatem illam Ciceronis et Caesaris multiformium doctrinarum, variarumque artium, quibus humanitas erudita est, culmina habuisse duo scribit, M. scil. Varronem, et hunc P. Nigidium, cuius tamen lucubrationes, non ita, ut Varronis, in omnium manibus frequentes fuisse ostendit, quod propter obscuritatem, sublimitatemque in vulgus non exirent. Citantur eius Commentar. Grammaticorum libri 24. praeterea de Annalibus, de extis et ventis. Eius est illud, apud eundem Gellium relatum: Vir bonus praestare debet, ne mentiatur; prudens, ne mendacium dicat. Neutiquam vero praetereundum, Figuli cognomen inde adeptum, quod interroganti, ut Astrologiae peritissimum, cur gemini dispari conditione nascerentur? commentum illud de rota figulari proposuerit, quae brevi temporis momento [orig: moment˘] maxima spatia revoluta percurrat. Cuius responsi meminit D. Augustin. de Civ. Dei l. 5. c. 3. Illud, singularem eius, in divinando, felicitatem arguit: quod, cum ageretur in Curia de coniuratione Catilinae, et Octavius pater, ob uxoris puerperium, serius accessisset, P. Nigidius, comperta [orig: compertÔ] morae causa [orig: causÔ], Dominum terrarum Octavio natum affirmavit, ut est apud Sueton. in Aug. c. 94. Decessit in exilio, an. 709. Urb. Cond. potiente rerum Caesare, quomodo testatur Eusebius, et id ipsum indicat. M. Tullius Philipp. 2. Ianus Rutgersius fragmenta eius magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] collegit, ex priscis auctoribus.

NIGILPIA Mauritaniae Caesariensis oppid. Ptol.

NIGIRA urbs Libyae interioris, Nigritarum metropolis, ad Nigrum fluvium, Ptol Guber hodie ex tabul. recentiorib. urbs regia. Aliis Cano, regni cognominis caput.

NIGIR seu NIGER NIGRIS et NIGRESA fricae fluv. a quo Nigrites, seu Nigretes, populi Libyae dicti, Steph. Ptolomaeo *ni/geir dicitur; quem, cum Latinorum aliqui, more linguae suae inflectentes, Nigrum dixerint, hinc Solini error ortus est, qui ab aquae colore ita dictum censuit, c 27. Inde Niger est amnis, qui atro [orig: atr˘] colore exit per intimas et exustas solitudines. Barbarum potius vocabulum censendum; neque enim aut ipsi Libyes, aut Graecia vocabulo Latino urbem Nigira vocarent, sed ea sic Nigira a *ni/geir fluv. ut alia urbs Gira a Gir denominatur. Vide Niger.

NIGIUTIMI Africae Propriae populi Ptol. Hos Villanovanus Cinitios Taciti l. 2. Annal. c. 52. et Ethinos Plinii l. 5. c. 4. esse testatur.

NIGRA [1] ab armorum colore, dicta parva quidem, sed lectissima, et sub signis assidua fortissimorum militum manus, qua [orig: quÔ] Matthias Corvinus inclitus Hungariae Rex, saepe ingentes Turcarum exercitus fudit: monente Rudolpho [orig: Rudolph˘] II. Imperatore in Comitiis Ratisbonensibus, quibus, ad imitationem Corvini, veteranum


page 323, image: s0323b

expertumque militem Turcis oppositurus, in continuum quinquen nium ab Imperii Ordinibus militem petiit, A. C. 1594. apud Forstnerum, Omissorum libro ad Tacitum Annal. 1. verb. Pompeium imagine pacis.

NIGRA [2] Aqua unus e quatuor amnibus, qui apud Abrincatuos, in Gallia, colle Brimbalio [orig: Brimbali˘] la Bute de Brinbal, orti, suo [orig: su˘] quisque alveo [orig: alve˘] in diversa decurrunt, quorum reliqui Egrannia, Seva et Viria. Dicitur vulgo Noireau, a colore aquarum, vel Nereau, ac alluit Tenerchebraium Tinchebray, et Condate Baiocassium Conde sur Noireau; atque supra Pontem Dolliacum Pont Dovilly, Olina [orig: OlinÔ] accipitur. Est et Nigella, vulgo la Neste, fluv. unus e primis in Garumnam defluentibus; et Nigra, vulgo la Neire, in Biturigibus Cubis; cui Albiniacum adsidet, et quem Salera maior Grande Saudre, in Carum defert: quibus ambobus fluviis aquae suae color et nigredo nomen imposuit, sicuti contra albedo Albae amni causa nominis fuit. Quamquam Nigella iste Garumnicus, a quibusdam Latine Nestus dicitur, ita ut Neste potius videatur nuncupandus, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Abrincatui.

NIGRA [3] Moneta vide infra Plumbea selibra.

NIGRA [4] Processio in Ecclesia Romana Litania dicitur, quia nigro [orig: nigr˘] tegmine in ea homines cooperiri consuevere [orig: consuevŕre]. In Conventuali certe Ecclesia Equitum Militensium, ubi in Feriis sextis per annum solet fieri processio, cum ligno crucis, post sollennem de eadem Cruce missam, faciem totius Cleri nigro [orig: nigr˘] velo [orig: vel˘] fuisse contectam, se puero [orig: puer˘] adhuc, notat Car. Macer in Hierolexico. Vide quoque supra Cruces.

NIGRAGUARDA Castellum in monte exstructum, ex quo Paneadensis civitas videri potest. In tractu Nephthalim, Guil. Tyrius l. 18. bell. sacr. c. 15.

NIGRAMMA Indiae intra Gangem urbs, Ptol.

NIGRAPELISSA oppid. provinc. Cadurcensis, 2. leuc. a monte Albano in Caeciam, 7. a Cadurco in Meridiem. Male habitum a Ludov. XIII. Negrepelisse.

NIGRI [1] pro lugentibus, apud Statium Theb. l. 12. v. 111. pro infelicibus l. 5. v. 175. pro obscuris et infamibus, l. 10. v. 26. pro mortuis, apud Servium ad Virgil. Ecl. 5. etc. Vide supra. Apud Recentiores Nigri, iidem cum Nigellis, de quibus supra, genus scil. monetae; cui unde id nominis haeserit, exponit Nicol. Oresmius Episc. Lexov. de Mutat. Monetar. c. 3. et quoniam aliquoties in aliqua regione non satis competenter habetur de argento --- -- imo portiuncula argenti; quae iuste dari deberet, pro libra panis vel aliquo tali, esset minus bene palpabilis, propter nimiam parvitatem, ideo facta fuit mixtio de minus bona materia cum argento: et inde ortum habuit Nigra moneta, quae est congrua pro minutis mercaturis. Vide Car. du Fresne Glossar. in hac voce, ut et in voce Moneta.

NIGRI [2] Monachi in Communione Romana qui Nigromona. chi in Gestis Innocentii Pontificis dicuntur Monachi Benedictini, a nigro habitu, quo [orig: qu˘] utuntur. Vide infra Nigrorum Ordo.

NIGRIGERULI Graecis *melanhfo/roi, quae vox in veteri monumento,

*g*a*i*o*s *g*a*i*o*u *a*x*a*r*n*e*u*s *i*e*r*e*u*s *g*e*n*o*m*e*n*o*s
*e*n *t*w*e*p*i *n*a*u*s*i*o*u *a*r*x*o*n*t*o*s *e*n*i*a*u*t*o*w
*k*a*i *o*i *m*e*l*a*n*h*f*o*r*o*i *k*a*i *o*i *q*e*r*a*p*e*u*t*a*i *u*p*e*r
*t*o*u *d*h*m*o*u *t*w*n *a*q*h*n*a*i*w*n *k*a*i
*t*o*u *d*h*m*o*u
*t*w*n *r*w*m*a*i*w*n *i*s*i*d*i *d*i*k*a*i*o*s. *u*n*i
*i*d*r*u*s*a*n*t*o.
GAIUS GAII F. ACHARNENSIS SACERDOS
FACTUS
IN NAUSII ARCHONTIS ANNO
ET MELANEPHORI ET MINISTRI
PRO
POPULO ATHENIENSIUM ET POPULO
ROMANORUM ISIDI IUSTITIAE DEDICARUNT.

Munus aliquod denotat, ad sacra Isidis, Serapidis, aliorumque aliquot ex Aegypto maxime Deorum spectans: quodnam autem illud fuerit, non adeo liquet. Legitur Inscr. Graeca in Petri Bembi Ep. Ital. ubi Theophilus Theophili fil. Antiochenus dicitur *melanhfo/ros2 Serapidis, Isidis, Anubidis, Harpocratis, Seleuco [orig: Seleuc˘] Andronici Rhamnusii filio [orig: fili˘] Sacerdote. Neque extra Inscriptiones vox hactenus observata. Interim ex his facile colligitur, Melanophoros hos seu Nigrigerulos, in pompis sacris Numinum ornamentis gestandis fuisse praestitutos, indeque nominatos. Sic Hierophori, Thyrsophori, id genus alii. In Isidis autem ornamentis erat, quae longe longeque, ut Appuleius Milesiar. 11. etiam meum confutabat obtutum, Palla nigerrima, splendescens atro [orig: atr˘] nitore, quae circumcirca remeans etc. Unde Laur. Pignorius in Isiacis p. 10. Et quidem in tabula universa nigror hic maxime conspicitur, argento [orig: argent˘] fere semper discretus, qua [orig: quÔ] mente Appuleius eidem (Isidi) praetextam discolorem et Pallam nigerrimam adsignavit. Ita ergo Theophilus hic fuerit ex Melanophororum sodalitio, cuius munus erat pallam illam nigerrimam gestandi. Quo proculdubio spectat illud Plut. de Iside, eam pro Luna sumi et cornua imaginis eius pro illuminationibus falcatis: cum *toi=s2 de\, inquit, l. de Iside et Osir. melanosto/lois2 e)mfai/nousi ta\s2 kru/yeis2 kai\ tou\s2 periskiasmou\s2 e)n oi(=s2 diw/kei poqou=sa to\n *(/hlion, Nigris autem vestibus occultationes eius et obumbrationes designant, quibus Solem desiderans spectatur, etc. Vide Ioh. Seldenum de Synedr. Veter. Hebr. l. 2. in Addend.

NIGRINUS [1] nomen variarum in Republica Romana


page 324, image: s0324a

gentium, circa tempora Hadriani Imperatoris Avidiae nempe, Pontiae, et Domitiae, e qua postrema is fuit, qui Hadriano insidias struxit, apud Spartian. in Vita Hadriani c. 7. Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Adriano, conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, quum eum etiam successoren srbimet Adrianus destinasset [orig: destinÔsset], evasit. Quare Palma Terracinae, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere, Senatu iubente, invito [orig: invit˘] Adriano [orig: Adrian˘] (ut ipse in vita sua dicit) occisi sunt. A quo tempore Hadrianus, in Graecanicis sacris, veterem sustulit morem, per quem soliti multi cultros in sacris habere. Idem tamen Imperator Lucium Verum, Nigrini huius, ducta [orig: ductÔ] domitia [orig: domitiÔ] Lucilla [orig: LucillÔ], filia [orig: filiÔ] eius, generum, adoptavit. Meminit et Galenus Domitii cuiusdam Nigrini, de Compositione Medicam. kata\ ge/nh, l. 7. Vide Casaubon. Not. ad Spartian. loc. cit.

NIGRINUS [2] *pla/twniko\s2 filo/sofos2, uti eum vocat Lucian. in Nigrino, quem siv vide.

NIGRIS fons Aethiopiae, quem nonnulli caput Nili esse autumaverunt, quod sit eiusdem cum Nilo naturae, calamum enim et papyrum, easdemque gignit animantes, et iisdem temporibus augescit, Plin. l. 5. c. 8. Ptol. l. 4. c. 5. Nic. Lloyd. Nempe fluvius est Africae, Nilo [orig: Nil˘] non minor, similisque cum eonaturae; eodem [orig: e˘dem] enim, quo [orig: qu˘] Nilus, tempore adiacentes eum regiones inundare, Itineraria docent. Quod Ienisceae quoque, fluvio Asiae Borealis, cuius inundatione durante incolas in montanis morari oporteat: Item Caypumo, fluvio Regni Pegu: et Menamo fluvio Regni Siamensis, Auctor Navig. Belg. Blancus part. 1. c. 19. et Schoutenius descr. Regis Siam ascribunt. Alluit regiones Guangaram, Zanfaram, Cassenam, Tombutum, Mellum etc. et, postquam, more Anae Hispaniae fluvii, per subterraneos meandros altissimorum Montium aliquandiu lapsus est, ad promontor. Viride egreditur. Vide Athanas. Kircherum Mundo Subterran. l. 2. c. 15. Blancum part. 2. c. 1. Aloysium Cadamustum navig. c. 14. Auctorem Anonymum Historiae Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 3. ž. 15. etc. ut et in voce Niger.

NIGRITAE popul. Africae,Ptol. Nigretes Dionysio v. 215.

*gaitouloi\ t' e)fu/perqe kai\ a)gxi/guoi *ni/grhtes2.

De his vide Geographum l. ult. Plin. l. 5. c. 8. Melam. l. 3. c. 10. Papius Negretes legit; sic enim vertit,

Gaetulique ultra, et finitimi Negretes.

Pro a)gxi/guoi, autem Ceporinus a)gxi/geioi, alii a)gxe/maxoi legunt. Sunt in Libya ulteriore, quorum regio perampla Nigritia, ab Ortu in Occidentem extensa, iuxta Nigrum fluv. Terminatur a Septentrione Saara [orig: SaarÔ] regione seu deserto [orig: desert˘], a Meridie Guinea [orig: GuineÔ], ab Occasu Oceano [orig: Ocean˘] Atlantico [orig: Atlantic˘]. Dividitur in XIV. regna, vix nomine nobis nota, Gangara, nempe, Zanfara, Cassena, Zegzeg, Cano, Guber, Gago, Agades, Mandinga, Tombuto, Gualata, Genehoa, Ialofes, et Melli. Sed rarae ibi urbes. Nic. Lloyd. XV. eorum Regna habet Hornius, atque ex iis notissima praecipuaque Gnalata, Tombuto, Senega, Melli, et prae his Guineam. Eandem regionem fluv. Senegam, Nigro similem, inundare addit, Orbis Polit. part. 4. p. 72. Ad eosdem Nigritas referuntur Insulae Fortunatae, sed harum res antiquae, non minus ac reliquorum Regnorum, ignotaesunt: Id solum constat, circa A. C. 1430. in Magna Canaria duos fuisse Reges, quordum uni nomen Doramas, alteri Guavartema, qui dum civili bello collidebantur, occasionem Hispanis Canariae expugnandae praebuerunt: reliquas Insulas paulo ante Franci occupaverant, qui tandem ius suum in Hispanos venditione transtulerunt, Idem part. 3. p. 110.

NIGRITIAE URBES:

Cantorum, Cantory.

Canum, Cano.

Cassena, Cassena.

Gagum, Gago.

Gangara, Gangara.

Genehoa, Genehoa.

Guberum, Guber.

Mandinga, Mandinga.

Marasa, Marasa.

Tombutum, Tombut.

Zanfara, Zanfara.

Zegzegum, Zegzeg.

NIGRITIS Palus aliis est Lac Guarda, prope urbem Guber, in Nigritia, poer quam Niger labitur.

NIGROAE populi sunt, qui regem habent monoculum, Herodot.

NIGROMANTIA pro NECROMANTIA. Ehrardus in Graecismo c. 8.

--- --- Mors nigron est, Nigromantia dicitur inde.

Et c. 10.

De nigris proprie Nigromantia dicitur esse.

Hinc Libri nigri i. e. Necromantici, apud Ekkehardum de Casibus S. Gall. c. 2. Vide supra Necyomantia, item Niger Deus.

NIGRORUM [1] Ordo in Ecclesia Romana dicunter Casinenses Monachi et aliae Congregationes Ordinis S. Benedicti, a nigro habitu, quo [orig: qu˘] uti consueverunt Saeculares Clerici, qui tamen ante regimen illius Ecclesiae, a Benedictinis diu retentum, violaceum colorem adhibebant. Olim enim Benedictinorum religio in tantum invaluit, ut haberet ex Casinensi Congregatione octo Pontifices, et ex aliis, quatuor: item bis mille Cardinales, septies mille Archiepiscopos, quindecim vero Episcoporum milia; porro Sanctos canonizatos 55700. ut Tamburinus habet, vel 5555. ut Iohannes XXII. Papa. Monasteria eiusdem ordinis haec inventa sunt: Abbatiarum triginta tria milia, Praepositurarum quatuordecim milia, Mulierum Caenobia innumera. Ab hoc Ordine per 500. annos Romana Ecclesia gubernata est, tantaque eius fuit auctoritas et sanctitatis opinio, ut Imperatores ac Reges non pauci, deposito [orig: deposit˘] diademate, in hoc instituto vitae reliquum exegerint. Eadem causa est, quod Saeculares Clerici, ut dicitum, nigrum habitum, violaceo [orig: violace˘] seposito [orig: seposit˘], assumpserint, etc. Vide Dominicum et Carolum Macros in Hierolexico, ut et supra, ubi de


image: s0324b

Casinensi Abbatia. Sed et apud Graecos Monachi etiam Nigri melaneimonou=tes2 dicuntur, in Synodo Trullana, can. 42. Car. du Fresne in voce Nigromonachi. Vide quoque supra ubi nos de Monachis, eorumque veste etc.

NIGRORUM [2] Regio vide Papuorum terra, in mari Indico recens detecta, inter novam Guineam ad Ortum et Moluccas ad Occidentem. Sed tantum versus oram littoralem lustrata ab Europaeis.

NIHIL [1] fecit in acclamatione Claudio II. facta [orig: factÔ] apud Trebellium Pollionem c. 4. Claudi Auguste --- tu nos a Palmyrenis vindica (dictum quinquies) Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Victoria libera: (dictum septies) Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit: (dictum septies) ubi alias, sed sine sensu, legebatur, Nihil fuit. Nempe Senatores, quorum istae sunt acclamationes, videntur aequiores fuisse Tetrico [orig: Tetric˘], qui (licet inter XXX. Tyrannos) et ex ipsorum erat corpore et Vir Consularis, quique multa feliciter egerat et olim imperarat [orig: imperÔrat]. Ideoque cum acclamationibus suis postulent, ab Aureolo vindicari et a Palmyrenis, a Zenobia et Victoria liberari, contra Tetricum tale nihil postulant, sed illum nihil fecisse acclamant, h. e. nihil commisisse, quare ab eo liberari vindicarique merito desiderare possint. Idiotismus autem plane est, Nihil fecit, eo [orig: ] sensu: Sed notum, acclamationes huiusmodi magnam partem vulgari idioticoque sermone conceptas fuisse. Sic plane accipitur, apud Iuvenalem Sat. 6. v. 222.

O demens, ita servus homo est! nil fecerit esto.

i. e. nil commiserit, dignum poena [orig: poenÔ], nihil deliquerit. Vide Salmas. not. ad Pollionem, et hic [orig: hţc] infra. Apud recentioris vero aevi Historicos, Nihilfecit, cognomen est aliquot Franciae Regum primae et secundae stirpis, quod deliciis Palatinis dediti, rerum civilium et militarium summam Maioribus-Domus demandarent: quandquam non desunt, qui illos ab huiusmodi Scriptorum calumniis vindicare conentur. Hinc vox nata Gallis Faitneant, pro ignavo. Harigerus Lobigensis de Vita S. Ursmari, apud Mabillonium, Saeculo 3. Tom. 2. p. 610.

Tunc fratres gemini Dagoberto Rege creati,
Francorum gentem simili nec sorte duellem
Secernunt sceptris, Chlodoveus Belgica segnis
Regni sceptra tenens, sed nil laudabile linquens,
Tres itidem segnes proprio de semine fratres,
Liquit Hlotarium, Hildricum et Theodoricum, etc.

Maxime vero Ludovicus Balbus Caroli Calvi fil. ita indigitatur. Aimoinus de Miraeculis S. Benedicti c. 1. Verum Augusto Karolo rebus humanis exempto, filius eius Ludovicus successit, qui Nihil fecisse nomen sortitus est, sive quod vix duobus annis regno [orig: regn˘] potitus, nil strenue gessit, sive quod Sanctimonialem quandam, sicuti a Maioribus accepimus, Kalae Monasterio [orig: Monasteri˘] puellarum abstractam coniugio copulans suo, peccatum, quod Nihil esse dicitur, perpetrarit [orig: perpetrÔrit]. Gesta Consulum Andegav. c. 2. n. 5. Aetate Ludovici Balbi, cognomento [orig: cognoment˘] Nihil fecit. Et c. 3. n. 1. Tempore Ludovici Regis Nihil facientis, Car. du Fresne Glossar. Iean de Serres in suo Invent. Gener. Reges Nihil facientes seu Roys Faineans, ex familia Merovingorum, vocat huius stirpis ultimos, Theodoricum I. (sub quo Ebroinus Magister Palatii seu Maior-Domus rerum potitus est, ab Ermenfrido Nobili postea occisus, et Pepinus potentiae suae fundamenta iecit, in Ebroini locum suffectus:) Clodoveum III. Childebertum III. Dagobertum II. (sub quibus omnibus, integro [orig: integr˘] 40. annorum spatio idem Pepinus potentiam firmandi tempus habuit, defunctus, Dagoberti adhuc regno [orig: regn˘]. Itaque in eius locum fil. illius nothus Carolus Martellus, vere Regum Rex, ut Historicis vocatur, post obitum Dagoberti, filio eius primogenito schema Regium imposuit, eumque inter Reges Nihil fecit collocavit Childebertum III. scil. cui successit Theodoricus et Dietricus II. (sub quo Martellus, rebus contra varios hostes praeclare gestis, e Maiore-Domus creatus Dux Francorum, Carolovingorum Monarchiae propiorem viam stravit) Theodoricum excepit ultimus Merovingorum, Childericus IV. qui sub Carolo Martello 5. an. et 4. sub huius filio Pepino, cum praefuisset, Pepino [orig: Pepin˘] annitente, a Zacharia Pontifice Romano exauctoratus et in Coenobium detrusus, Pepino autem Regnum, quod filius eius Carolus M. in summam postea amplitudinem evexit, adiudicatum est. Quod exemplum Pontifices sequutis temporibus in consequentiam trahentes, penes se esse Reges creare, ac deponere, facti huius argumento [orig: argument˘], contenderunt: praecipue in causa Henrici III. quo [orig: qu˘] Regum Galliae vix alius propius Chilperico accessit. Et certe haec Regni ad Carolingos translatio, tamquam fundamentum Pontificiae potentiae, merito a Politicis habetur. Vide Georg. Hornium, Orbe Imperante p. 117. et Regum horum quemque suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

NIHIL [2] vos moramur Patres Conscripti, formula apud Romanos dimittendi Senatus: quemadmodum Concio dissolucbatur verbo, Discedite. Iul. Capitolin. in Marco Philosopho c. 10. Comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit: neque unquam recessit de Curia, nisi Consul dixisset, Nihil vox moramur, Patres Conscripti. Vide Casaubon ad loc.

NILEUS [1] Codri ultimi Atheniensium Regis fil. post quam Medonti fratri regno [orig: regn˘] cedere oraculo [orig: oracul˘] monitus esset, quia domi manere ulterius inglorium sibi duxit, auctor Ionibus migrationis fuit. Cuius migrationis meminit Marmor Arundel. *)af/ ou(= *nhleu\s2 w)/|kise... *)/efeson kl. Ex quo Neleus inhabitavit-Ephesum etc. Vide Pausaniam l. 7. et supra voce Ionia.

NILEUS [2] Philosophus, quem Athenaeus l. 1. ait habuisse in sua potestate omnes libros Aristotelis: eius tamen non meminit Laertius.

NILIDES lacus Caesareae in Isco, ab Iuba dedicatus, ob hoc argumentum, quod Nili origo credatur esse, Plin. l. 5. c. 9. Ubi intelligit, simulacrum vel picturam illius lacus ab Iuba


image: s0325a

fuisse dicatam, in templo Isidis, apud Caesaream Mauritaniae urbem. Vide Salmas. ad Solin. p. 415. et in voce Nilis.

NILIS lacus inferioris Mauritaneae [orig: Mauritanŕae], quem Niliaquae stagnantes efficere creduntur, Plin. l. 5. c. 9.

NILOA Graece *neilw=a, fetum Aegyptiorum, sub ortum inundationis Nili, in huius honorem, celebrari folitum, unde et nomen. Heliodor. Aethiopicor. l. 9. *kai\ ga/r pws2 sune/pese *neilw=a to/te th\n megi/s2hn tar' *ai)gupti/wn e(orth\n enesthke/nai, kata\ tropa\s2 me\n ta\s2 qerina\s2 ma/lista, kai\ o(/ti a)rxh\n th=s2 au)zh/sews2 o( potamo\s2 e)pilamba/nei teloume/nhn, u(pe\r pa=sas2 de\ ta\s2 a)/llas2 pro\s2 *ai)gupti/wn spoudazome/nhn. Etenim accidit, ut Niloa tunc, maximum apud Aegyptios festum immineret, circa Solstitium quidem maxime aestivum, et cum inundatio stuvii initium sumit, celebrari solitum, cuius supra reliqua omnia Aegyptiis cura est. Ab ea gente enim Nilus Horomasdes (si Laertio fides habenda, qui tamen fallitur, cum hoc nomen Persicum sit, quo Kalendae designantur) h. e. Iuppiter vocatus est, divinique ei honores habiti sunt, uti diximus in voce Nilus. Hinc idolum eius super aggere recubantis, in nummis visitur. Idem vero fluvius Triten dictus est aliquando. Lycophron Cassandra, de Proteo,

---- o( *qrh/khs2 e)/k pot' e)pakti/an
*tri/twnos2 e)kbolai=sin h)lokisme/nhn
*xe/rson pera/sas2 ----
---- qui olim littoralem ex Thracia
Fecundi opimatam Melonis fluctibus
Humum penetrans ----

Item Aetos, Aegyptius et Oceanus; donec Nili acceptnomen. Inundationis causas habes, apud Solinum inprimis c. 35. ad quem omnino vide Salmas.

NILORPOLIS Aegypti oppid. Ptol. et Steph. et nomus. In Occidentali Nili ripa, inter Memphim ad Boream Et Herculis urbem in Meridiem. Huius Episcopus Chaeremon, sub Decio Imperatore in fuga, legitur in caelum raptus, Euseb. l. 2. ep. 8. Laetus Hist. Univ. comp.

NILOSCOPIA vel NILOMETRIA vide Nilus.

NILUS [1] seu Phruron, Thebanorum in Aegypto Rex XXXVI. post Siphoam seu Mercurium II. fluvio Nilo nomen dedit, Diodorus infra laudandus, cum antea Aegyptus vocaretur, ut ex Homero patet Odyss. l. 14. et Pausan. Boeottc. Regnavit ann. 5. excisae Troiae iuxta Dicaearchum aequalis. Eum excepit Amuthantaeus. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sex. X.

NILUS [2] Patriarcha Constantinopolitan. post Macarium, A. C. 1378. per ann. 20. Onuphr. in Chron. Item Archiepiscopus Thessalonicensis A. C. 1355. Scripsit contra primatum Paparum.

NILUS [3] Aegypti Episcopus exustus, sub Diocletiano. Vide Lactantium, l. 5. c. 11:

NILUS [4] historicus, Graece extare dicitur a Rob. Constantino in suo Nomenclatore. Alius autem sine dubio est Nilus B. Chrysostomi discipulus, sub Theodosio iuniore monachus Constantinopolitan. ac Theodoreti aequalis; scripsit de caede SS. Martyrum, monachorum a Saracenis occisorum, in monte Sina: quem librum Lipomannus, et Possevinus versum, A. C. 1639. ediderunt. Prodierunt quoque eius 355. epistolae ex Bibliotheca Magni Florentiae Ducis cum versione et notis. Alia etiam reliquit, sed paraenetica. Vide Photium in Bibl. cod. 153. 201. 276. Nicephor. Eccles. Hist. l. 14. c. 14. 53. 54. Sixt. Sen. etc. Lloydius.

NILUS [5] Africae fluv. celeberrimus, ut Asiae Ganges, et Indus, atque Europae Danubius. Plurima eius ab antiquis perhibentur, et celebrantur nomina. Nam et Aegyptus et Triton dictus, etc. Nos, omissis reliquis, quae hodieque apud varios populos obtinent: Abyssinis enim Tacui et Abanhi dicitur, etc. de notissimo eorum tantum impraesentiarum agemus, ac primum de Nomine, cuius originem quod attinet, variae sunt auctorum de illa sententiae, petissimae vero sunt hae sequentes. Primo Diodor. Sic. eum a Nileo quodam, Aegypti Rege, sic dictum arbitratur, l. 1. ubi de Regibus Aegyptiorum antiquis loquens, ait: *olh\n e(no\s2 *nile/ws2, a)f' ou)de\ pra=cis2 i(s2ori/as2 a)ci/a parade/dotai, plh\n e(no\s2 *nile/ws2, a)f' ou(= sumbai/nei to\n potamo\n w)noma=sqai *nei=lon. Secundo Eustathius, a Nilo quodam Atlantis nepote, sic appellatum putat. *nei=lon fa/sin w)noma=sqai a)po\ *nei/lou tino\s2 a)polo/nou *(/atlantos2 basileu/santos2 tw=n e)kei=. Ibidemque addit aliis sic dictum videri, a)po/ tinos2 *nei/lou basilikou= paido\s2 e)kei=r)i/yantos2 e(auto\n. Tertio, doctior est, quae etiam plerisque veterum placult etymologia, qua [orig: quÔ] *nei=los2 dicitur, quasi *nei/lus2, quod ne/an i)lu\n, h. e. novum limum, fingulis annis mittat. Eam diserte innuit Heliodor, Aethiopicor. l. 9. his verbis: *(ws2 de\ th\n e(orth\n e)ceqei/azon e)pi\ me/ga *nei=lon ai)/rontes2, *)=wron te kai\ to\n zei/dwron a)pokalou=ntes2, *ai)gu/ptou te o(/lhs2, th=s2 me\n a)/nw swth=ra, th=s2 ka/tw de\ pate/ra, kai\ dhmiourgo\n ne/an i)lu\n di' e)/tous2 e)pa/gonta, kai\ *nei=lon enteu=qen o)nomazo/menon. Quod ipsum Nonnus Panopolitanus optime expressit, uti videre est in his:

*nei=lon e)fhmi/canto ferw/numon, ou(/neka gai/hs2
*ei)s2 e)/tos2 e)c e)/teos2 peforeume/nos2 u(gro\s2 a)koi/ths2
*xeu/mati phlw/enti ne/hn periba/lletai i)lu/n.

Quid quod et Dionysius Periegetes eo quoque allusisse videatur v. 229. ubi ait:

*ou) ga/r tis2 potamw=n enali/gkios2 e)/pleto *nei/lw|,
*ou)/ t' i)lu\n bale/ein, ou)/te xqono\s2 o)/lbon a)e/cein

. Ubi Stholiastes, *nei=los2 e)tumolegei=tai para\ to\ ne/an, h)/toi eniau/sion a)/gein e)lu/n. Quarto, doctissima proculdubio est Nicolai Fulleri sententia, qui nihil alienius esse ait, quam originem nominis Aegypticaci a lingua peregrina, qualis est Graeca, derivare. Ipse ergo Miscellan. l. 2. c. 8. statuit Nilum dici, ab Hebraeorum [gap: Hebrew word(s)] nahal, quod flumen, seu torrentem significat, quia omnium fluminum princeps est. Nec a Scriptura alicnum hoc est, quae Nilum vocat [gap: Hebrew] , h. e. fluvium Aegypti, unde etiam Iuvenalis flumen simpliciter posuit pro Nilo, Sat. 15. v. 7. Hanc etymologiam probabilem quoque reddit Aethicus, qui Nilum ab accolis Nuchal vocari scribit, quod


page 325, image: s0325b

dubio procul idem cum Hebraeorum Nachal. Mela quoque fontem Nili ita nominatum tradit l. 3. c. 10. Quiautem plures huiusce fluvii derivationes scire velit, Martinium videat in Nilo. II. Ortum eius quod attinet, eum investigare frustranei laboris conatus olim habitus est: unde in proverb. abiit Nili caput quaerere, quod usurpatur de re supra humanas vires ardua [orig: arduÔ]. Quam sententiam primus videtur prodidisse Herodot. qui scribit, neque Aegyptiorum. neque Afrorum quemquam a se repertum, qui fateretur, se scire Nili ortum. Hunc alii secuti sunt. Tibull. l. 1. Eleg. 7. v. 23.

Nile pater, quanam [orig: quÔnam] possum te dicere causa [orig: causÔ].
Aut quibus in terris occuluisse caput?

Horatius Carm. l. 4. Od. 14. v. 45.

Te fontium qui celat origines
Nilus. ----

Lucan. l. 10. v. 295.

Arcanum natura caput non prodidit ulli,
Nec licuit populis parvum te, Nile, videre.
Amovitque sinus, et gentes maluit ortus
Mirari, quam nosse, tuos. ------

Claudian. de Nilo, v. 8.

Qui rapido [orig: rapid˘] tractu mediis elapsus ab Austris
Flammiferae patiens zonae, Cancrique calentis,
Fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem,
Secreto de fonte cadens, qui semper inani Quaerendus ratione latet, nec contigit ulli
Hoc vidisse caput. ------

Ovidius cum auctario figmenti poetici idem exprimit, Met. l. 2. v. 254.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitque caput quod adhuc latet: ostia septem
Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

Inde Amm. Marcellin. l. 22. Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Sidon. Apollinaris in Panegyr. Aviti:

------ Ignotum plus notus, Nile per ortum.

Inter falsas autem de Nili ortu sententias, celeberrima, multorumque veterum Theologorum suffragiis munitist ma est, quae Nilum ex ipso Paradiso terrestri ortum ducere, et inter Paradisi flumina esse statuit. Assentiuntur veteribus recentiores quoque, imprimis Pontificii doctores, inter quos Patres Conimbricenses, c. 9. de meteoris et c. 10. ubi asserunt, Nilum e terrestri Paradiso ortum subterraneis cuniculis abscondi, tum quasi primum nasci in quodam Africae lacu, in regno Congensi; quod observatum scribit Zanardus ab iis, qui nostro [orig: nostr˘] saeculo [orig: saecul˘] loca illa peragrarunt [orig: peragrÔrunt]. Sed haec opinio, sive somnium potius, iam diu explosaest. Virg. videtur Nili fontes in India [orig: IndiÔ] collocare, uti videre est in his, Georg. 4. v. 287.

Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
Accolit effuso stagnantem flumine Nilum,
Et circumpictis vehitur sua rura phaselis:
Quaque pharetrate vicinia Persidis urget.
Et viridem Aegyptum nigra [orig: nigrÔ] fecundat arena [orig: arenÔ] Etc.

Quaerunt hic [orig: hţc] viri docti, quid Persis commune cum Nilo, qui quam longissime a Perside abest. Indos autem hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] Scaliger Aethipas interpretatur. Neutrum bene, inquit v. C. Is. Voss. in not. ad Melam, p. 42. Omnino hic Virgilius secutus eorum opinionem, qui putarunt [orig: putÔrunt]. Nilum iisdem, quibus Indus et Acesines concipi fontibus, ac deinceps per multas, vastasque fluere solitudines, donec Aethiopiam contingeret, atque illic demum Nilum vocari. Arrian. l. 6. *kai\ a)kou/sas2 o(/ti o( *)akesi/nhs2 e)mba/llei ei)s2 to\n *)indo\n potamo\n, e)/doce e)ceurhke/nai tou= *nei/lou ta\s2 a)rxa\s2, w(s2 to\n *nei/lon enqe/nde to/qen e)c *)indw=n a)ni/sxonta, kai\ di' e)rhmou pollh=s2 gh=s2 r(e/onta, kai\ tau/th| a)pollu/onta to\n *)indo\n to\ o)/noma. Pausan. ipsum Euphratem Nilum postea fieri contendit; Scribit enim in Corintliacis, *eu)fra/thn o)/nta ei)s2 e(/los2 a)fani/zesqai, kai\ au)=qis2 a)nio/nta u(pe\r *ai)qiopi/as2, *nei=lon gi/gnesqai. Nempe totum Erythraeum et Indicum mare lacum esse crediderunt veterum nonnulli, quae mirafuit imperitia. Sive autem Euphratem, sive Indum accipias, unde profluit Nilus, iam recte Virgilius dixerit eum vicinia [orig: viciniÔ] Persidis urgeri. Et haec quidem est verissima interpretatio loci istius Maroniani. In hac [orig: hÔc] opinione etiam fuisse videntur plurimi Christianorum, inter quos Philostorgius l. 3. c. 10. cum ait, Nilum in Arctois regionibus oriri, et iisdem ex partibus fluere, unde Hyphasis, Euphrates ac Tigris. Ita quoque sensit Lucanus, l. 10. v. 252. cum de Nilo canit:

Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque Seres.

Ex horum quoque sententia [orig: sententiÔ] loquitur Solinus c. 3. cum ait. Euphratis ac Nili fontes sub iisdem parallelis esse, et ad modulum eiusdem perpendiculi constituros. Atque hactenus Nili originem quaesivimus, nec tamen adhuc invenimus. Paulus Iovius Hist. sui temporis l. 18. eam ex relatione Petri Abyssini viri doctissimi sic describit: Ab immensis (in quit) asperrimisque rupibus, quae Lunae montes vocantur, frequenti, et copiosa [orig: copiosÔ] scaturigine, Nili fontes erumpunt, in loco vehementer abstruso, qui Beth, i. e. desertum Abyssina [orig: AbyssinÔ] lingua [orig: linguÔ] dicitur. Cum Iovio consentit Orosius, de rebus gestis Immanuelis, l. 9. Scripsit quoque idem ante hos Philostratus, l. 1. Icon. *nei/lou me\n *ai)gu/ptioi e)/xousi ta\s2 e)kbola\s2, *ai)qi/opes2 de\ ta\s2 phga/s2. Ab hac [orig: hÔc] relatione non dissentiunt recentiores Geographi, qui duos ingentes lacus intra Tropicum Capricorni, et Aequatorem describunt, unum ad ortum, qui minor, et Zaflan, aliis Zahan appellatur: alterum ad occasum et Zembre nominatur. Ex hisce lacubus duo validi effluunt fluvii, qui Aequatorem transcurrunt, et in Abyssinae regione Bagamidri coeunt, Nilique nomen ex multorum sententia accipiunt. Etsi ex aliorum Geographorum opinione, ex sola palude Zembre Nilus effluit, et nomen ipso sta im effluxu, cis Aequatorem fortitur, quam et Wendelinus veriorem sententiam iudicat, et Nili maiestati accommodatiorem. Qui vero ab


page 326, image: s0326a

ipsis Lunae montibus magis ad Austrum vergentibus Nili caput cum Ptolemaeo arcessunt, non videntur contemnendi; sed dicendum tum fuerit, vel ab ipso Nilo paludem Zembre effici, loci forsan concavitate flumen excipiente, et in ingentem paludem diducente, vel paludem istam ex aliis fontibus ortam a Nilo pertransiri. Qui autem ex Mauritaniae Caesariensis monte Atlante Nilum oriri olim tradiderunt, secuti Iubam regem, uti testantur Plin. l. 5. c. 9. Solin. c. 35. Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Vitruvius l. 8. c. 2. Xiphilinus in Severo, ubi ait, e)k tou=)/ *atlantos2 tou= o)/rous2 safw=s2 a)nadido/nai, non video, qui suam cum veritate sententiam possint conciliare. Mauritania enim Caesariensis ad occidentem a Lunae montibus quam iemotissima est; nec ullus inde fluvius Aethiopiam attingit, nisi forte Gir, qui Niger Mercatori dicitur, et varia in progressu nomina sortitur, tandemque cum Nubiae nomine in Nilum influit, et inde nonnullis visus Nilum parere, quos inter Solin. c. 30. Omnis haec plaga, inquit, ab Aethiopia, et terminis Asiae, Nigri flumine, qui Nilum parit, ab Hispania [orig: HispaniÔ] freto scinditur. Vide Voss. l. de origine Nili, et Athanasium Kircherum in Oedip. Aegyptiac. tom. 1. c. 7. p. 57. III. Omnium unanimi consensu Nilus omnium fluviorum maximus est; idque inde licet aestimare, quod perpetuam simul hiemem, et aestatem patiatur. In ortu enim cum hiemem habeat, in exitu habet aestatem, unde quoque diem simul et noctem habet, quod nulli fluviorum contingit. Facile hoc admittent ii, qui eam Nili longitudinem esse norint, ut a Lunae montibus per Aequatorem, et Circulum Cancri in mate mediterraneum decurrat, quod intervallum est graduum circiter 35. Nonnulli tamen cursum eius, si rectus esset, nullisque ambagibus inflexus, ad milliar. Germanica 700. extendunt. Cum vero plurimis quaesitis ambagibus, cogentibus ita montium obstaculis, multiplici flexu Aethiopiam pererret 900. vel 1000. milliar. German. longitudinem eius aestimant. Latitudo eius non usque adeo magna est, quia maximam partem montium faucibus arctatur. Aristides. in Orat. Aegyptiaca, w(/s2) e)/ti prosple/wn tw=| kat' *)elefanti/nh| o(/rmw|, e)ika/s1eis2 keklei=sqai to\ r(eu=ma tou= *nei/lou, steno\n h)/dh fai/hs2 a)/n u(por)r(ei=n u(po\ th=s pe/tras2 au)to/n. )/*idois2 d' a)\n kai\ tri\n e)is2 )*elefanti/nhn tele/s1ai, pro\ ou)k oi)=d' o(po/s1on tinw=n xoi/nwn s1unio/nta ou(/tw ta\ o)/rh, w(s2 me)s1on ei)=nai mhde\n, plh\n tou= r(eu/matos2 au)tou=, kai\ tou=to entau=qa eu)=ros2 *ai)gu/ptou, o(/per kai\ potamou=. In aliquibus tamen Abassinorum provinciis, ex multorum amnium concursu dimid. milliar. Germanic. aequare dicitur. Diodor. vero Sic. minimam latitudinem stadiorum 10. assignat, l. 1. ubi vero infra Meroen pervenit, latitudinem 22. stadiorum habet. Ad summam, Omnium fluminum, inquit Gelliusl. 10. c. 7. quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci th\n ei)/sw qa/lassan, (h. e. internum mare) appellant, maximum esse Nilum consentitur Unde kat' e)coxh\n magnus Virgilio dicitur Georg. l. 3. v. 28.

Atque hic undantem bello magnumque fluentem
Nilum. ------ ------

Strabo l. 15. quatuor flumina nominat ingentis magnitudinis. Gangem, Indum, Istrum, Nilum, Aristotel. l. 2. Meteor. c. 2. *)/s2ros2 kai\ o( *nei=los2 me/gistoi tw=n potamw=n. Senec. Nat. Quaest. l. 4. c. 2. Nilus ceteris maior. IV. Illud autem quod in hoc fluvio maxime admirandum est, Incrementum eius, quod superstitio veterum Serapidi adscriptum ibat, in cuius proin templo gradus in crem enti notati, quod postmodum sub Christianis in illorum templa translatum, merito putatur. Incrementum Nili (inquit Diodor. Sic.) adspicientibus videtur admirabile, incredibile audientibus. Nilus, inquit Plin. loc. cit. certis diebus, auctu magne [orig: magnŕ] per totam spatiatus Aegyptum, fecundus innatat terrae. Idem tempus in undationis ex Herodoto ita describit: Incipit crescere Luna [orig: LunÔ] nova [orig: novÔ], quaecumque post solstitium est, sensim, modiceque, Cancrum Sole transeunte, abundantissime autem Leonem, et residit in Virgine, iisdem quibus accrevit modis. In totum autem revocatur inter ripas in Libra, ut tradit Herodotus centesimo die. Similia habet Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Cum Sol, inquit, per Cancri sidus coeperit vehi augescens, adusque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervius equitabiles campos ostendit. Strabo tamen l. 17. tempus hoc nonnihil contrahit, *plei/ous2 d' h)\ tettara/konta h(me/ras2 tou= qe/rous2 diamei=nan to\ u(/dwr, e)/peiq\upo/basin lamba/nei kat' o)li/gon, kaqa/per kai\ th\n au)/chsin e)/xen, e)n e(ch/konta de\ h(me/rais2 tele\s2 gumnou=tai, kai\ a)nayu/xetai to\ pedi/on. Hinc contra Christianos persecutionis occasio; Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, silues, statim Christiani ad Leones acclamatur. Tertullian. in apolog. Sed et poetas de tempore Incrementi Nili canentes audiamus. Tibullus l. 1. eleg. 7. v. 21.

Qualis et arentes cum findit Sirius agros
Fertilis, aestiva [orig: aestivÔ] Nilus abundat aqua [orig: aquÔ].

Lucanus l. 10. v. 298.

------ Consurgere in ipsis
Ius tibi solstitiis, aliena [orig: alienÔ] crescere bruma [orig: brumÔ]
Atque hiemes adferre tuas.

Idem, v. 225.

---- Nilus neque suscitat undas
Ante Canis radios, nec ripis alligat amnem,
Ante parem nocti Libra [orig: LibrÔ] sub iudice Phoebum;
Inde etiam leges aliarum nescit aquarum:
Nec tumet hibernus, cum longe sole remoto
Officiis caret unda suts: dare iussus iniquo
Temperiem caelo, mediis aestatibus exit.
Sub torrente plaga [orig: plagÔ], ne terras dissipet ignis,
Nilus adest mundo, contraque accensa Leonis
Ora tumet. Cancroque suam torrente Sysenen
Imploratus adest, nec campos liberat undis,
Donec in autumnum Phoebus declinet, et umbras
Extendat Meroe. ---- ------



image: s0326b

Claudian. Epigr. de Nilo: v. 33.

Cumque die Titana Canis flagrantior armat
Et rapit humores madidos, venasque calore
Compescit, radiisque potentibus aestuat axis,
Nilo bruma venit, contraria tempora mundo
Defectis solitum referens cultoribus aequor,
Effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto [orig: alt˘]
Ionio [orig: Ioni˘] seseque patentibus explicat arvis.

Ceterum de vera stati huius in crementi causa, varie inter doctos disputatur, ut videre est apud Herodorum in Euterpe. Diod. Sic. l. 1. c. 4. Aristidem Orat. Aegypt. Heliodorum l. 9. et 10. Plin. l. 5. c. 9. 10. Senec. Nat. Quaest. l. 4. Amm. Marcell. l. 22. c. 15. Lucret. l. 6. Lucan. l. 10. etc. E quibus Plinii locum (ut etiam de mensuris et gradibus in crementi constet) attulisse non abs re erit. Ita autem is, Auctus eius per puteos mensurae notis deprebenduntur. Iustum incrementum est cubitorum XVI. minores aquae non omnia rig ant; ampliores detinent tardius recedendo; hae serendi tempora absumunt, solo madente; illae non dant, sitiente: utrumque reputat provincia. In XII. cubitis famem sentit; in XIII. etiamnum esurit. XIV. cubita hilaritatem afferunt; XV. securitatem; XVI. delitias. Quae tamen undarum mensurae Nilometrio Memphitico competunt, non Elephantino, Strab. l. 17. Nilus enim in omnes Aegypti partes non aequali incremento [orig: increment˘] assurgit: Maximum apud Elephantinam fit, cubitorum XXVIII. minimum apud Mendetem et Xoin, cubitorum VI. Medium, apud Memphim, si iustum sit, cubitorum XIV. Plut. de Iside. Varias de hac re veterum opiniones collegit doctissimus Wendelinus in Admir. Nili, quas hic [orig: hţc] in Lectoris studiosi gratiam recensere non gravabor. Primo, Thales Incrementi causam retulit ad Etesias, multosque applausores invenit. Statuit autem, spirantibus Etesiis, Nili influentis cursum per ventos contrarios sisti, flumenque retroagi, et aquis ob hanc causam excrescentibus, et velut aggeratis, Aegypti, quae plana, et humilis regio est, inundationem sequi. Acto, inquit Plin. loc. cit. per Etesias contra Nili ostiamari, undas fluminis repelli, et reverberatas in se recurrere. Pulchre quoque eandem sententiam exprimit Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Opinio celebratior est alia, quod spir antibus Frodromis, perque dies 45. Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita [orig: cohibitÔ], superfusis fluctibus intumeseit: et reluctante spiritu controverso [orig: controvers˘] adolescens in maius, hinc vi reverber ante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia. Idem qua [orig: quÔ] felicitate reddiderit Lucretius l. 6. v. 712. sequentes docent versiculi:

Nilus in aestate crescit, campisque redundat
Unicus in terris Aegypti totius amnis.
Is rigat Aegyptum, medium persaepe calorem:
Aut quia sunt aestate Aquilones ostia contra,
Anni tempore eo [orig: ] quo [orig: qu˘] Etesia flabra feruntur,
Et contra fluvium flantes remorantur, et undas
Cogentes rursus replent, coguntque manere.

Sed hanc sententiam Scaliger puerilem vocat. Secundo, Anaxagoras quoque applausores invenit, qui ex Aethipiae iugis nives solutas, ad Nilum usque decurrere, indeque fluvium augeri statuit. Qua in opinione, ut Seneca refert, omnis vetustas fuit, et poetae imprimis, Aeschylus, Sophosles, Euripides, qui in Helena sua ita canit,

*nei/lou me\n ai(/de kallipa/rqenci r(oai\,
*(\os2 a)nti\ di/as2 yeka/dos2 *ai)gu/ptou pe/dou
*leukh=s2 takei/shs2 xio/nos2, u(grai/nei gu/as2.

Inter recentiores quoque Cardanus huius sententiae patrocinium suscepit. Eam vero sic refutat Lucanus l. 10. v. 219.

Vana fides veterum, Nilo, quod crescat in arva,
Aethiopum prodesse nives. Non Arctos in illis
Montibus, aut Boreas, Testis tibi Sole perusti
Ipse color populi, calidique vaporibus Austri.
Adde, quod omne caput fluvii, quodcumque soluta
Praecipitat glacies, ingresso [orig: ingress˘] vere tumescit
Frima [orig: FrimÔ] tabe nivis: Nilus neque suscitat undas
Ante Canis radios, nec ripis alligat amnem.

Tertio, Democritus Incrementum Nili non ad Australem, sed ad Septentrionalem nivem retulit. Sententiam vero, quae consideratis locorum intervallis plane absurda videtur, ita explicat. In mundi parte Boreali maxima nivium copia brumae tempore congelata, aestate liquefit, inde elevatis sursum vaporibus, multaeque densaeque nebulae circa cacumina montana attolluntur; quae ab Etesiis ad altissimos Aethiopum montes delatae, in pluvias vertuntur: inde maximi in Aethiopia imbres, quibus augetur Nilus. Amm. Marcellin. loc. cit. ita sententiam hanc eloquitur: Affirmant aliqui Physicorum, in subiectis Septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelascere, easque postea vi flagrantis sideris vesolutas fluxis humoribus nubes efficere gravidas, quae in Meridianam plagam, Etesiis flantibus, pulsae, expressaeque tepore nimio [orig: nimi˘], incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur. Haecautem sententia stare non potest, quia Nilus incipit crescere solstitio [orig: solstiti˘] aestivo [orig: aestiv˘], teste Diodoro [orig: Diodor˘], Etesiis nondum flantibus; cessat vero aequinoctio [orig: aequinocti˘] autumnali, longe ante sedatis hisce ventis. Quarto, Herodotus, ut a Diodoro Siculo refertur, putat, Nilum natura [orig: naturÔ] sua [orig: suÔ] tantum esse, quamtus in crementi tempore visitur, minui vero hieme, quia ad Libyam tum Solderertur, Nilique aquam ad se trahit, et quasi haurit: Contra vero in aestate, cum ad Arctum ascendat, et Libyam quodammodo deserat, aquas suas totas, et illibatas Nilus retinet, et ob naturalem aquae copiam exundat. Nec haec consistere potest sententia; Quo enim declivior fit Sol, eo minus efficax, minoremque trahendivim habet: Contra cum ad Arctum adscendit, et Aegypto verticalior fit, longe efficacius aquas haurit, secumque trahir, Ex hac igitur sententia Nilus in hieme potius, quam aestate crescere deberet. Quinto, Ephorus aiebat, omnem Aegypti torram, Nili


image: s0327a

inundatione aggeratem, raram aridamque natura [orig: naturÔ] esse, in qua maximi hiatus exsistant pluribus in locis: hieme igitur omnem kumiditatem illos attrahere, et in se continere, quam aestate, veluti sudorem quendam, emittunt; unde fluminis incrementum. Paulo aliter sententiam hanc refert Lucanus, l. 10. v. 247.

------ Sunt qui spir amenta terris
Esse putent, magnosque caevae compagis htatus.
Commeat huc penitus tacitis discursibus unda
Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
Cnm Fhoebus pressit Meroen, tellusque perusta
Illuc duxit aquas: trahitur Gangesque Padusque
Per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus
Uno fonte vomens, non uno [orig: un˘] gurgite perfert.

Sententia haec Ephori a vero quam longissime abest, quia idem Nili Incrementum deprehenditur, priusquam Aegyptum attingit, amplius 6000. stad. ab Aegypto in Aethiopia. Sexto, quorundam in Memphi Philosophorum opinio fuit, Nilum oriri in Zona Aegypto opposita, ita quidem, ut cum in Aegypto aestas est, in Zona illa sit hiems; unde ingentem aquarum copiam Nilus hauriat, et in Aegyptum secum deuchat: Non potuisse vero oppositam illam Zonam hactenus explorari, propterea quod inter illam et nostram interiaceat inhabitabilis, et inaccessa Zona Solis ardore adusta. Idem Galenus refert in libello de Histor. Philosophica: Eudoxus, inquit, ab Aegyptiis sacerdotibus se accepisse memorat, permutationem aestatis in hiemem causamesse, ut Nilus quotannis exundet. Nam quando nobis, qui sub Cancro degimus, aestas ingruit, habitantibus sub Capricorno hienis aedest, quo [orig: qu˘] fit, ut inde advectus Nilus continuis pluviis auctus increscat, et ruptis alveis lat issime spatietur. Eandem in sententiam in terpretari possis Theodoret. Serm. 4. *qerapeutikh=s2 tw=n *(ellhnikw=n paqhma/twn, ubi Niloticae exundationis causam assignat Soli ad circulum Borealem accessum, et a locis Australibus discessum, qui ceteris quidem ad Septentrionem fluviis incubat radiis ardentioribus, a Nilo vero magnis abscedit spatiis. Horum in Philosophorum sententia nihil absurdi deprehendit Wendelinus. Septimo, Oenopides Chius, cum videret aquas nonn ullas fontanas aestate frigidas, hieme vero calidas esse, Nilum hieme parvum, compressumque aiebat esse, quod calor internus humorem consumeret, et pluviae nullae essent, quae absumptum humorem restituerent, aestate vero effusum ob caloris interni absentiam. Hoc si verum esset, omnibus fluminibus idem eveniret quod Nilo; similes enim ubique fere sunt causae; at contrarium testatur experientia. Octavo, Timaeus Mathematicus apud Plinium, loc. cit. existimat Nilum ardoris vi extrahi, et suspensum abundare, a Canis ortu, per introitum Solis in Leonem, stante sidere contra perpendiculum fontis Nili, quem Phialam appellant. Similem fere sententiam refert Lucanus ubi supra v. 255.

Rumor, ab Oceano, qui terras alligat omnes,
Exundante procul violentum erumpere Nilum,
Aequoreosque sales longo [orig: long˘] mitescere tractu:
Nec non Oceano [orig: Ocean˘] pasci Phoebumque Polumque
Credimus. Hunc, calidi tetigit cum brachia Cancri,
Sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer
Tollitur: hoc noctes referunt, Niloque refundunt.

Parum probabilitatis haec habet opinio; nam praeterquam, quod Sol verticalis aquas non augeat, sed minuat potius, partibus aliquibus exhaustis, et in vapores resolutis; idem in aliis omnibus fluminibus contingeret, quae eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] Sol aspicit, cuius contrarium verum est. Nono, alii ad Oceanum retulerunt Nili incrementum: putarunt [orig: putÔrunt] enim Nilum ex Oceano fluere, et inde tantam aquarum copiam Aegypto inducere. Hanc rudem opinionem appellat Herodotus, quam refutatione indignam iudicat. Negari quidem non potest, Nili ortum, ut fluminum aliorum omnium, Oceano deberi, quod et Hesiodus quoque innuit in Theog. v. 337.

*thqu\s2 d' *)wkeanw=| potamou\s2 te/ke dinh/entas2
*nei=lon t), *)alfeio/n te. ------

Ubi Thetys, h. e. Terra, fluminum mater; Oceanus pater statuitur: quia e terra quasi utero flumina et fontes scaturiunt; terra autem ex Oceano aquas concipit. Qui [orig: Quţ] vero stati istius incrementi Nilotici causa ad Oceanum referri possit, nemo facile demonstraverit. Et cur idem in aliis quoque fluminibus, quae ex Oceano derivantur, non contingeret? Interim tamen Herodoti responsio non placet: negat enim Oceanum dari, qui terram circumfluat, contra temporum nostrorum certissima experimenta. Decimo, Achoreus apud Lucanum l. 10. v. 262. sententiam suam ais verbis exprimit:

Ast ego, si tantam fas est mihi solvere litem,
Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
Saecula, concussis terrarum erumpere venis,
Non id agente Deo [orig: De˘], quasdam compage sub ipsa [orig: ipsÔ]
Cum mundo coepisse reor, quas ille Creator
Atque Opifex rerum certo sub iure coercet.

Nullam hic [orig: hţc] video Nilotici in crementi causam, nisi universalem, quae Deus est, qui eam Nili naturam esse voluit, ut singulis annis exundaret. In quam sententiam etiam Aristides concedit; qui se non videre profitetur, cuinam causae Nili incrementum attribuat plh\n ei) th=| mega/lh| sofi/a| kai\ pronoi/a| tou= *qiou=. Atqui cum Deus plerumque causarum secundarum utatur ministerio [orig: ministeri˘], illibata de causis secundis adhuc incrementi Nilotici manet quaestio. Ultimo, itaque Agatharchides Cnidius asserit, singulis annis, per Aethiopiae montes, continuos a solstitio aestivo, usque ad aequinoctium autumnale, imbres cadere: mirum igitur non esse, Nilum hieme compressum, secundum naturam, iis aquis fluere,


page 327, image: s0327b

quas fontes et alia flumina influentia subministrant, aestate vero propter imbres in crementum capere. Laudat hanc sententiam Diodor. Sic. eamque sequitur Arrianus in Indic. sive historia [orig: historiÔ] de Alex. l. ultimo [orig: ultim˘]. Assentitur quoque Strabo l. 17. itemque Theophylactus Simocattus Aegyptius l. 7. Historiar. cui et nos etiam impraesentiarum subscribimus, et V. loco [orig: loc˘] ad, aquae Niloticae affectiones. sive qualitates festinamus. Quarum Prima est Dulcedo, eaque apud scriptores celebris est. Hinc Sen. l. 4. Nat. Qu. c. 2. Nulli fluminum dulcior gustus est. Et vino ob suavitatem dicitur aequiparata a Pescennio Ngro Imper. qui (auctore Spartiano [orig: Spartian˘] c. 7.) militibus Aegyptiacarum stationum petentibus vinum respondit, Nilum habetis, et vinum petitis? Quaerit Aristides, aquae Niloticae dulcedinem quantam esse credis? Respondet, Quantum numquam dixeris. Bibenti (in quit Achilles Tatius ) u(/dwr gluku\ h)=n kai\ yuxro\n, Heliodorus, *piei=n e)s2i\ gluku/tatos2. Imo et sub Nepherchere Thinitarum Rege, muqeu/etai to\n *nei=lon me/liti kekrame/non h(me/ras2 e(/ndeka r(uh=nai, Fertur Nilum melle commixtum fluxisse diebus undecim. Syncellus p. 55. Ad quae verba Marshamus, Insolita, inquit, aquae dulcedo, laetum prodigium, ut amaritudo, funestum: quod confirmat ex Plinio l. 31. c. 4. Vide cum Canone Chron. Sec. V. ubi de Nilo fluvio. Coeterum de causa [orig: causÔ] dulcedinis quaeritur. Scaliger Exerc. 48. causam suavitatis refert vel ad fluminis naturam, vel ad Solis operam, vel ad cursus [orig: cursűs] longinquitatem. Duas posteriores causas attingit quoque Scholiastes Apollonii in l. 4. ex sententia Democriti, qui aiebat, *)apoglu\kai/nesqai to\ u(/dwr, dia\ to\ dia/s2hma kai\ to\ mh=kos2 tou= po/rou, kai\ u(po\ tou= kau/matos2 a)feyo/menon. Contradicit tamen Diodor. Sic. Dulcedmis fluvii, inquit, causa, quam afferunt, ratione penitus caret. Si enim caloris aestu decoctus fluvius dulcedinem sortiretur, nequaquam gigneret animantia, neque varias piscium, aut ferarum species contineret. Aqua enim omnis a natura immutata nequaquam generat. Respondetur, Aquam ab ignis natura elaboratam, et a crassitie terrestri liberatam, nullam habere vim generandi, nos falsum esse arbitramur. Testatur enim experientia, pluvias calidiores longe fecundiores esse, quam frigidas, quae etiam noxiae multis humi nascentibus sunt. Longe quoque salubriores esse aquas Soli expositas, quam ab eo absconditas, apud omnes in consesso est. Secunda Nili qualitas est, a qua [orig: quÔ] a)/nauros2, h. e. aurae expers dicitur. Qua [orig: QuÔ] de re Plin. l. 5. c. 9. Idem amnis (de Nilo loquitur) unus omnium nullas exspirat auras. Quod ex Euterpe Herodoti descripsit, cuius verba, *au)/ras2 a)popneou/s1as2 mou=nos2 pa/ntwn potamw=n ou) pare/xetai. Cuius affectionis causam hanc adfert idem Herodotus, Quod Nilus ex calido loco in calidum fluat, adeo que et ipse totus sit calidus; auras vero e frigidis exhalare. Cui contradicit Aristoteles Problem. Sect. 23. probl. 16. ubi auram e calidis et frigidis aquis exhalare docet: quod cum rationi, tum experientiae consentaneum est: Rationi quidem; quia nulla aqua aurum exhalat, nisi prius aliquo [orig: aliqu˘] modo [orig: mod˘] calore sit alterata: quo diutius vero aquae calor incumbit, eo plures extrahit vapores, nisi alia obstet causa: Experientiae vero, quia calidas aquas et fontes maxime fumare experimur. Scaliger causam refert in aquae Niloticae tenuitatem: quam ingeniosissime hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] explicat. Longo [orig: Long˘] cursu exercitus attenuatur humor, ita ut ne sublatus quidem in aerem possit corpus capere. Ita aer auram acceptam sibi similem diffundi in se ipsum patitur, neque cogit, ut consistat: ut non tam resolvat, quam nullius indigam resolutionis secum habeat. Haec ille. Itaque si rem accurate ponderemus, Nilus non tam revera erit a)/nauros2, quam esse videbitur; exhalat enim auram, sed adeo subtilem, ut eius in aere vestigia nulla appareant, quia aeri similliama est: unde nec in pluviam illo [orig: ill˘] loco [orig: loc˘] densatur. Laelius Bisciola tom. 2. Horat. subsec. l. 1. c. 19. cum Brodaeo l. 3. Misc c. 30. existimat, a)/nauron dici Nilum, et alia flumina, non, quod nullam prorsus exhalent auram, sed quod perexiguam et tenuem reddant; quam in sententiam trahit particulam privativam, quae saepe non universam rem tollit, sed imminuit tantum. Tertia Niloticae aquae affectio Salubritas est, quam insigniter commendant veteres Medici et Philosophi. Platoni, in Timaeo, videtur hoc nomine *swth\r appellari. Galeni iudicium huiusmodi est, Nilum ita laudo, ut bonitatis excellentia [orig: excellentiÔ] paucis admodum fluminibus comparari possit, nam et mulierum partionem insigniter adiuvat. Aetius omnes fluviatiles et palustres aquas damnat, excepta [orig: exceptÔ] sola [orig: solÔ] Nilotica [orig: NiloticÔ], quae, iudicio [orig: iudici˘] ipsius, pa/sais2 tai=s2 a)retai=s2 keko/smhtai, omnibus virtutibus insignis est. Videntur autem aquae Niloticae salubritatem a pluviis habere, quibus incrementa sua debet Nilus. Sunt enim aquae pluviae salubriores reliquis, ut norunt [orig: n˘runt] naturalium rerum periti. Videatur vitruvius l. 8. c. 2. et Columella l. 1. c. 5. Omnibus vero hisce contradicere videtur Hirtius in Bello Alexandr. c. 5. ubi ait, Nili aquam limosam et turbidam, multos variosque morbos efficere. At vero Nilisalubritas non a limosa [orig: limosÔ] et impura, sed a limo omni probe purgata [orig: purgatÔ] aqua [orig: aquÔ] commendatur. Ultima et praecipua Nili aquae qualitas est fecunditas. Eam fuse [orig: fusŕ] prosequitur wendelinus in Admirandis Nili; nos pauchula ex variis auctoribus olim decerpta hic [orig: hţc] subiungemus, Virg. Georg. l. 4. v. 291. de Nilo,

Et viridem Aegyptum nigra [orig: nigrÔ] fecundat arena [orig: arenÔ].

Idem Aen. l. 9. v. 31.

------ Aut pingui flumine Nilus.

Inde a Plinio Paneg. Traiani c. 30. dicitur, fecunditatis parens. Ibidem de Aegypto: alendis, augendisque seminibusita est gloriata, ut nihil imbribus, caeloque deberet: siquidem proprio [orig: propri˘] semper amne perfusa, nec alio [orig: ali˘] genere aquarum solita pinguescere, quam quas ipsa devexerat, tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris, quasi numquam cessura, certaret. Mitto multa, quae peti ab eodem Plinio possunt. Huius vero avunculus l. 5. c. 9. Per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae. Dionysius,

*)/enqen piota/toio kate/rxetai u(/data *Nei/lou.

Idem de eodem:

*(/udasi piai(/nwn liparo\n pe/don *ai)gu/ptoio.



page 328, image: s0328a

Theophilus Simocatt. l. 7. Hist. c. 17. *polugonw/taton au)to\n u(pe\r a(/pantas2 tou\s2 kata\ th\n oi)koume/nhn potamou\s2 pefuke/nai fasi/n. Ammian. l. 22. dat illi pinguem cespitem; vocatque benevolum omnium flumen. Hinc fecunda clementia Nili apud Stat. Theb. l. 3. v. 527. et divitis Nili, apud Iuvenal. Sat. 13. v. 27. Maximo Tyrio *nei=los2 go/nimos2 dicitur, et r(eu=ma go/nimon, Plut. Orat. 1. de esu carnium. Nazianzenus Orat. 21. vocat eu)/s2axun, ut Nonn. l. 31. s2axuw/dei+ *nei/lw| et Oppian. 2. Cyneget. o)/xqais2 a)glaoka/rpois2 *nei/lou purofo/roio. Stat. l. 3. Sylv. 2. v. 108.

Unde paludosi fecunda licentia Nili.

Tibullus l. 1. Eleg. 7. v. 22.

Fertilis aestiva [orig: aestivÔ] Nilus abundat aqua [orig: aquÔ].

Hactenus de Nili qualitatibus. VI. de exitu eius et ostiis agendum est. Exit autem in mare Mediterraneum; Ostia autem, per quae exoneratur, apud auctores classicos et veteres decantatissima septem sunt. Moschus.

---- *(eptapo/rw| para\ *nei/lw|.

Unde e(pta/s2omos2 Nonno in Dionysiacis dicitur. Dionysius Perieg.

*(epta\ dia\ stoma/twn ei)ligme/nos2 ei)s2 a(/la pi/ptei.

Catullus ad Furium et Aurelium: Epigr. 11. v. 7.

Sive qua septem geminus colorat
---- -- Aequora Nilus.

Virg. Aen. l. 6. v. 800.

Et Septemgemini turbant trepida ostia Nili.

Ab Ovid. l. 1. v. 422. et l. 5. Met. v. 187. septemfluus; et septemplex dicitur. A Silio l. 1. v. 197. Claudiano l. 1. in Rufin. v. 185. et Lucano l. 8. v. 445. septeno gurgite. A Val. Flacco l. 8. v. 90.

------ Septem proiectus in amnes.

Septem cornua dat ei Claudian. in Nupt. Honorii et Mariae. v. 51. Septem portus Ovid. Ep. 14. Heroid. v. 107. Septem fauces Manilius Astronom. l. 3. Bellissime et satis nove Papinius l. 8. Theb. v. 360. hiemes nominat, cum ait:

------ Septemque patentibus arvis
In mare fert hiemes. ------

Hactenus Poetae Sed audiamus Veritatem ipsam Esai. c. 11. v. 15. [gap: Hebrew word(s)] Et percutiet eum in septem rivis. Idem habet Chaldaeus Paraphrastes. Et LXX. Interpp. *kai\ pata/cei e(/pta fa/raggas2, Et percutiet septem valles. Quamquam minus Hebraeo [gap: Hebrew] Graeca respondet fa/ragc. Nomina ostiorum ab urbibus indita sunt 1. Canopicum (quod nonnullis Heracleoticum quoque dicitur, testibus Ptol. et Strabone ) 2. Bolbiticum. 3. Sebennyticum (cuius vina laudat Plin. l. 14. c. 7.) 4. Pharmiticum (Herodoto Bucolicum, auctore Sabellico [orig: Sabellic˘] Ennead. 1. l. 3.) 5. Mendesium. 6. Taniticum (Herodoto Saiticum, ) 7. Pelusiacum. Discrepant autem auctores nonnihil in nominibus et ordine, ut videre est apud Ptol. Herodot. Plin. Melam, Amm. Marcellin. loc. cit. Ortelium. Numerum quod attinet, fatentur aliqui plura esse. Et Plin. quidem l. 5. c. 10. undecim reperiri, superque quatuor. Septem tamen, quae recitavimus, celeberrima esse, omnes veteres affirmant. Unde Eustath. in Dionysium, *(o gewgra/fos2 le/gei, di/xa tw=n e(pta\ tou/twn stoma/twn kai\ a)/lla ei)=nai a)/shma, yeudosto/mata. Fauces hae Nili ingentes, ut et littus omne circa Alexandriam civium cruore rubuit, an. 217. quod A. Bassianum Caracallam Imperat. Oedipum, matrem vero eius Iuliam Iocastam, aculeato [orig: aculeat˘] loco [orig: loc˘] dixissent. Tum enim Imperator, quasi Legionem lecturus, iuventutem extra moenia evocavit, mox militi signo [orig: sign˘] caedis daio [orig: dai˘], facta strages tanta, ut rivi cruoris per planitiem decurrentibus omnia feralem hunc colorem induerent. Spartian. in vita eius. Coluerunt VII. hunc principem fluviorum Aegyptii divinis honoribus, usque ad Constantinum M. qui idoloatria [orig: idoloatriÔ] ubique inhibita [orig: inhibitÔ], statuisque Deorum eversis, etiam Aegyptios Nilo, veluti Deo, sacrificia offerre vetuit: qui cum copiosius tum se effunderet, quam antea, superstitiosi infausta sibi ominati sunt. Imperator vero docuit, soli omnis boni datori Deo causam omnium bonorum adscribendam esse, A. C. 342. Euseb. l. 4. c. 25. Cuius exemplum Theodosius M. sequutus, saorificia Ethnicorum daemonumque cultum cum alibi, tum in Aegypto, sub poena capitis ac publicationis bonorum inhibuit, praestat, inquiens erga Deum manere fidelem, quam fluenta Nili. Qui iterum, cum post interdictum, solito quidem tardius in arva ascendisset, attamen largissime effusus, ipsi Pagani Deos suos riserunt, dicentes, Nilum suum prae senio ac delirio mingendo emisisse omne id, quod in se humoris habuisset. Oua [orig: OuÔ] occasione Theophilus Episcopus Alexandrin. Timothei successor, venia [orig: veniÔ] ab Imperatore impetrata [orig: impetratÔ], simulacra Deorum confregit, et in templo Serapidis noctu Halleluiah auditum est. Vide Sozom. l. 7. c. 20. Theodoret. l. 5. c. 22. Rufin. l. 2. c. 25. et plura apud Wendelinum ubi suprae, La Chambre, de incremento Nili, Thevenotum, Vinc. Blancum, P. de Valle, Itiner. ut et hic [orig: hţc] passim. vocibus Agatharchides, Alvarez Franc. Thrasyalces etc. Baudrando Nilus oritur ex duobus fontibus in terra Sachahala, ubi populus Agaus, inter montes excelsos. Dein auctus amne Gema, et fluvio Kelti et Branti, labitur per Australem partem lacus Dambeae: quo [orig: qu˘] relicto [orig: relict˘], devoluvitur per cataractam maiorem atque sic illa, quam efficit, antequam lacum ingreditur, recipit fluv. Gamalam, et Abeam, in regno Goiami, fluv. Baxilam, in regno Bagamidri, et fluv. Ruecam in regnis Amabarae et Oleca; postea rigatis Xaoa [orig: XaoÔ] superiori et inferiori, Gafate, Bizano [orig: Bizan˘], et Gonga [orig: GongÔ] provinc. infra Fasculon provinciam recipit Maleg fluv. et per Nubiam, assumptis in itinere aliis quoque amnibus, vergit in Septentrionem versus Bugihos et Baloos populos, uti recipit Tacaze fluv. amplum, iuxta oppidul. Ialac. dein versus Aegyptum tendit, teste Isac. Vossio [orig: Vossi˘], de Nili origine. Nullas auras exspirat, gignitque harundines, quarum membranulae papyro similes. Hic [orig: Hţc] iuncus nascitur, unde papyrus fit, Plin. l. 13. c. 11. Nilea fluenta, apud Tzetzem, et Nilicataractae, Proverb. apud Suidam. Verum de Nilae satis. Nic. Lloydius. Addo, quod Melo quoque Festo dicitur, ut et Ausonio Ep. 4. v. 73.


image: s0328b

ubi Melonis albam paginam vocat chartam ex papyro frutice, in palustribus Nili ripis, ubi etiam calami ad scribendum aptinascebantur, proveniente confieri solitam. De fontibus eius ita Kircherus: Provincia, ubioritur, vocatur Agaos, vicinae Regno Goiam: Terra, in qua oritur, Sagela dicitur: fons eius geminus, vel unus duobus oculis donatus, iactu lapidis fere distantibus. Hi in apice montis sunt, in plano arboribus undique circumdato, fundumque habent inexplorabilem, ner iis exitus in summa montis planitie, verum in radice, terrague quae inter eos comparet, tremula est. Cuius rationem ingeniose explicans pergit: Verisimile esse, magnam olim huius campi partem apertum fontem, velut in cratere montis contentum fuisse, et successu temporum, succrescentibus herbis et virgultis luto mistis, cutem veluti quandam contraxisse, qua remota [orig: remotÔ] sine dubio totam planitiem tremulam primaev; fontis faciem mox manifestaturam. Porro rivum fontis, qui infra montem erumpit, in Orientem spatio [orig: spati˘] iactus [orig: iactűs] bombardae vergere, dein subito declinando Boream petere et post quartam circiter leucae partem novum sese offerrerivum e saxis scopulisque ebullientem, cui paulo post se iungant duo alii rivi ex Orientis plaga erumpentes et sic deinde aliis atque aliis identidem collectis notabiliter Nilum crescere. Lacum deinde intrare, post ingentibus duabus rupibus veluti absorberi, demum fluxu suo [orig: su˘] Regnum Goiam repetere, adeo ut non nisi unius diei itinere a fonte suo distare comperiatur; Tunc versus Fazolo et Omberea Regnum Gentilium tendere, inde ex Oriente in Boream declinare, usque dum in Mare Mediterraneum perveniat. Quae debentur oculari inspectioni P. Petri Pays A. C. 1618. manu ducente eum ipso [orig: ips˘] Abyssinorum Imperatore, qui proin gloriabundus de se scribit, Se summa cum animi voluptate id vidisse, quod Cyrus, Cambyses, Alexander M. et Iulius Caesar nullis votis consequi potuerint. Aliis tamen idem iam suboluisse, colligere est ex Itinerario le Blanc part. 2. c. 6. ubi Nilum, in Regno Goyam oriri, bis diserte scribit. Nilus vero post demum in progressu suo a lacu Zambre et Zaire excipitur, inde post 700. milliaria, Insulam Meroen efficit ac in Aegypto, antequam in alveos discedat, Urbem Cairo seu Memphim alluit, Arabibus Abboai dictus. Incrementi eius causam in pluviae abundantiam, Aethiopiae totis quinque mensibus. Aprili, Maio [orig: Mai˘], Iunio [orig: Iuni˘], Iulio [orig: Iuli˘] et Augusto [orig: August˘] incumbentis, plerique hodie Eruditi: de la Chambre, in aquae eius nitrositatem refert: quod negotium integro [orig: integr˘] libro [orig: libr˘], cui titul. Discours sur les causes du debordement de Nil, prosequitur. Et quoniam incrementis hisce Aegyptii fecunditatem terrae suae deberi viderunt, ideo insolitis fluvium encomiis affecere [orig: affecŕre], ac modo Deorum semen, modo Iovis donum vocantes, caelitus eum delabi, dixerunt. In ipso eius Graeco nomine aliquid mysterii quaesitum, quod totidem id numeris constare, quot dies in anno, observarunt [orig: observÔrunt]. Nempe. N. 50. E. 5. I. 10 *l. 30. O. 70. *s. 20 0. ------ ------ ------ Summa 365. Quodque tam certi essent beneficii huius, instrumenta etiam condi placuit, quibus gradus promissae fertilitatis praeviderent; Quorum auctor Iosephus Patriarcha fuisse creditur; Ea posteri Nilescopia et Nilometria vocavere [orig: vocavŕre]: Quale fuit in Elphio Insul. in cuius medio posita columna marmorea numeros cubitorum gerebat. quorum decimum octavum si excederet, aut infra duodecimum maneret, creditum fuit, istic excessu, hic [orig: hţc] defectu, famem ac calamitatem importari. Iconismum et pleniorem eius descriptionem vide in Kircheri Oedip. Aegypt. Syntagm. 1. c. 4. in Praefecturae Heracleopolitana, et Syntagm. 15. c. 1. Idem Sphingibus factum fuit, h. e. biformibus statuis, auterius hominem, posterius Leonem referentibus, quarum aliquas ingentis molis in celebrioribus Aegypti locis statuere [orig: statuŕre], de quibus videndus iterum Kircherus cit Syntagm. 15. c. 1. Ostia eius quoque septem enumerat, praeftus Auctor Anonymus, quibus post Aethiopiam et Aegyptum, ut et insulas 700. circuitus, ut ait Diodor. Sic. in Mare Mediterraneum abit: Nempe Canopicum, seu Heracleoticum et Agathodaemon fluv. Bolbiticum et Taly fluv. Sebeniticum et Pharmutiacus fluv. Mendesium, Pathmiticum et Busiriticus fluv. Taniticum et Pelusiacum. Quibus accuratiores tabulas ostium Pinoptimum, tamquam pseudostoma et Diolcos pseudost oma addere ait, loc. cit. Hodie tamen duos tantum alveos navigabiles habere, tradit P. Bellonius l. 2. c. 32. De VII. vero illis praefatis nota, diverticula illa et ectropas, quae ex alveo ipso Nili derivabantur; perpetuorum et magnorum amnium instar obtinuisse, atque alia nomina in decursu habuisse, alia in exitu et ostiis ipsis. Ostiae enim nomen sortita sunt a locis mari vicinis, ubi ipsae e)kru/seis2 fieri solitae. aliud porro iis nomen, ubi e(ktropai\ fiunt et in decursu. Nempe Nilus, coeteram Aegyptum permeans, unico [orig: unic˘] alveo [orig: alve˘], ubi ad Delta venit, in duas partes scinditur, ac duo flumina, quorum alterum Occidentem petit, alterum ad Orientem pergit. Pars illa, quae ad Occasum vergit, maior est, ac veluti flumini corpus, *me/gas2 potamo\s2 et mega/los2 potamo\s2 hinc, item *)agaqo\s2 dai/mwn, Graecis dictus, at in ostio ipso, quo [orig: qu˘] in mare exit, *kanwbiko\n et *(hrakleutiko\n, a locis ibi mari vicinis. Parsaltera minor est, et *)ektroph\ censebatur, ac velut brachium sive ramus e corpore fluminis maioris erumpens et *boubastiako\s2 potamo\s2 dicebatur: cuius exitus in mare *phlousiako\n sto/ma vocitatum est, ab urbe Pelusio. Eadem porro e)ktroph\ alias atque alias subinde ectropas generat, quae per divisos exitus in mare evolvuntur. Nam minus Delta vocabatur, ubi Bubastiacus amnis dividuus fioin Busiriticum, qui per Pathmiticum ostium in mare exit. Est et tertium Delta, ubi Bubastiacus se findit, in alia duo diverticula.


image: s0329a

quorum alterum per Athribin urbem effunditur in mare, alterum per ostium Pineptimi: quae duo ostia yeudo/s2oma sunt. Coeterum ad ipsum Deltae verticem alias duae sese findunt ectropae a maiori flumine, quae Septentrionem recta petunt. Harum altera dicitur potamo\s2 *qermouqiako\s2 et per Selbennyticum ostium exoneratur: alteri nomen est *ta/lu, quae per Bolbitinum exit. Et quidem Sebennyticum, quo [orig: qu˘] medium scinditur Delta, (unde et tripartitam alii primam Nili divisionem faciunt) rursus in Mendesium ac Saiticum abit. Sic reliqui omnes Nili decursus e)ktropw=n vice censebantur, solus Canopicus principalis alvei instar obtinebat: quo [orig: qu˘] excepto [orig: except˘] reliqua ostia Nili xeiropoi/hta kai\ ou) tou= potamou= o)/nta, manufacta et non naturalia esse videri, ait Aristoteles Meterologic l. 1. c. 14. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 477. et seqq. Coeterum proprium fluvii nomen Siris, et eundem cum Api, adeo que pro Deo, nomine Serapidis, ex Siri et Api composito, cultum esse olinis eidem Busiridis quoque fuisse nomen, docet Fortun. Licetus, et de nobili hoc fluvio prolixe ac erudite disserit, l. de Lucernis antiqq. 6. c. 87. toto [orig: tot˘], in quo Lucernam pensilem, in effigiem capitis Aegyptii Sacerdotis rasi efformatam, explicat, Et sapit divinos honores, quod *swth=ra th=s2 *ai)gu/ptou, Servatorem Aegypti, appellatum esse legimus, apud Heliodor. Aethiopicis l. c. quae appellatio Diis propria, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Iohann. Rosini Antiqq. 1. 5. c. 30. ut et supra voce Niloa: sicut de aliis quoque fluviis, Nili inundationem aemulantibus, voce Nigris.

NILUS [6] etiam urbs Aegypti, Steph. Aan eadem cum Nicopoli, de qua supra? Cuius Episcopus Chaeremon, in caelum raptus sub Decio, dicitur. Laetus.

NILUS [7] appellatus ab Euripo qui [orig: quţ] differat, vide supra Euripus.

NILUS [8] nomen poematis, memorati Capitolino, in Gordianis Trib. c. 3. Adolescens quum esset Gordianus, --- poemata scripsit, quae omnia exstant et cuncta illa, quae Cicero ex Demetrio et Arato, et Alcyonas et Uxorium et Nilum: quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. Sed pro Nilus, Casaubon. Limon scribendum esse conicit, quod nomen cuidam Ciceronis poemati, cum apud Donatum in Vita Terentii, tum apud alios. Vide eum Not. ad loc.

NIMA sericum apud Tertullian. de Pallio, in vetustis codicib. pro Nema, quod vide.

NIMROD *nabrw/dhs2 Iosepho, qui sic de eo Iud. Ant. l. 1. c. 5. *)ech=|re de\ au)tou\s2 pro/s2 te u(/brin tou= *qeou= kai\ katafro/nhsin o( *nabrw/dhs2, w)s2 ui(wno\s2 me\n w)/n *xa/mou tou= *nw/xou, tolmhro\s2 de\ kai\ kata\ xei=ra gennai=os2, e)/peiqen au)tou\s2 mh\ tw=| *qew=| dido/nai to\ di' e)kei=non eu)daimonei=n, a)lla\ thn i)di/an a/reth\n tau=ta pare/xein au)toi=s2 h(gei=sqai. Et postea, *)amunei=sqai te to\n *qeo\n pa\lin h)pei/lei th\n gh=n e)piklu/sasai qelh/santa. *pu/rgon ga\r oi)kodomh/sein u(yhlo/teron h)\ to/ u(/dwr a)nabh=ai dunhqei/h, meteleu/sesqai de\ kai\ th=s2 tw=n progo/nwn a)polei/as2. Idem cum Belo, quae vox Dominum notat, videtur. Regnavit ann. 65. Euseb. Vide Gen. c. 10. v. 9. Chrysost. hom. 29. in Gen. Hieron. in Trad. Hebr. in Gen. Epiphan. in Panario. Augustin. de Civ. Dei l. 16. et 18. Chron Alex. Morerius in Dict. Hist. etc. Vide Nembroth. et Bochart. in super Geograph. Sacr. l. 4. c. 12. Nic. Lloydius, Ex posteris Chami fuit, potens venator coram Iehova, Gen. c. 10. v. 8. 9. Sicut venatus veterum Heroum peculiare studium erat. Quae tamen verba alil de Regnorum venatu et insana hominis ambitione accipiunt, quam, religionis studio [orig: studi˘] et nomine Iehovae velaverit: tamquam paternae traditionis de vero Dei cultu stabiliendae causa [orig: causÔ], Regna et Imperia agitaret, ut isto [orig: ist˘] munimento [orig: muniment˘] sanctam Patrum fidem praeservaret a corruptione. Primus enim hic fuit, qui exuta [orig: exutÔ] aequalitate Monarchiam erexit: Et exstitit principium Regni eius Babel etc. v. 10. Vide Franciscum Burmannum Synops. Theolog. l. 3. c. 8. ž. 22. De eodem sic Hornius Orbis Politic. Part. 3. p. 120. Primus aequalitate exuta [orig: exutÔ], Nimrod, Graecorum Bacchus, venationis obtentu, ex Arabum desertis, in amoenissimos Babyloniae campos progressus. cum vires suas circumspiceret, eius urbis imperium rapuit, ac brevi magnum Regnum conflavit. Hoc [orig: H˘c] auctore adductius regnari coeptum, et ut in praerupta atque urgente servitute, raptivitates Urbium ac provinciarum sequebantur. Neque tamen diu firma Nimrodo potentia: quem, vel eius filium aus successorem, mox illo [orig: ill˘] fastigio [orig: fastigi˘] demovit Assur, qui et Thurras, Belus ac Ninus, Nineves conditor, atque etiam in praelio obtruncavit. Sic alius fuerit Nimrod a Belo, quod et temporum series evincere videtur: adeo que Nimrodi potestas cito in Assurem, et ad Semi (cuius fil. Assur) familiam translata iugumque Chamo impositum est. Facit huc, quod Iulius Africanus et Diodor. Sic. aiunt: Ille quidem, distincta initio [orig: initi˘] Imperia fuisse Assyrium et Babylonium, ac Belum, Assyricrum Regem, Babyloniis debellatis, suam illos sub potestatem redegisse: Hic vero, Ninum, Assyriae Regem Babylonios invasisse, sibique Rege eorum interempto [orig: interempt˘] tributa pendere coegisse, etc. Eiufdem tempore sapientes ex Noachi schola viri in campis Babyloniae Senaar, Philosophiae dediti, inprimis Astrologiam excolebant. Quod, praeter Mosen, etiam Gentilium eruditiores, ex Chaldaeorum traditione non ignorarunt [orig: ignorÔrunt]. Ita etiam Favorinus apud A. Gellium l. 14. c. 1. Si Principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus, intuentes, quid ex iis efficeretur, observaverunt etc. Illorum autem Princcps Nimrod fuit; qui propter Aftrologiae insignem peritiam, primus imperio feroces regere populos aggressus est. Unde et [gap: Hebrew] fuisse dicitur, [gap: Hebrew] autem virum rerum inquisitione celebrem notat, quem Paulus 1. Corinth. c. 1. v. 20. shzhthth\n tou= ai)w=nos2 tou/tou eleganter appellat: Hebrael [gap: Hebrew] . Unde post obitum tantam sibi admirationem reliquit, ut, inter Deos relatus, Beli nomen primus meruerit. Hinc et Plin l. 6. c. 26. Astrologiae inventionem Belo attribuit. Hic proin ut eo exactius astra contemplaretur, eoque facilius tyrannidem tutari posset, auctor


page 329, image: s0329b

humano generi fuit exstruendae turris. quae caput inter nubila conderet: qui ambo fines sine dubio praecipui stupendae huius molis fuere [orig: fuŕre]. Sed alio vulgus stimulandum erat, dulcedine nimirum perennantis samae, unde verba illa: Agedum, exstruamus nobis turrim, cuius fastigium assurgat incaelum, ut nobis saciamas nomen. Assyriacae Nimrod Monarchiae auctor, regnavit secundum Helvicum ann. 55. ab A. Mundi 1723. circiter usque ad A. M. 1778. Ei successit fil. Ninus: ab Ecclesiasticis Scriptoribus Orionis mythici nomine intelligi, dicemus infra, voce Orion. Ab eo Nimrodiani dici possunt, qui eius Philosophiam secuti sunt. Chamitae nempe et Iaphetidae: a quibus Semi posteri, melius a Semo ac Noacho edocti, secessionem fecere [orig: fecŕre], nomine proinde discretivo Ebraeorum insigniti: Unde Sem Pater omnium filiorum Fber vocatur, Gen. c. 10. v. 21. in cuius proin familia purlor aliquandiu Philosophia haesit, donec ingruenti barbariei et ipsa cederet. Georg. Hornius Histor. Philos. l. 2. c. 2.

NIMBUS [1] apud Isidor. fasciola est transversa ex auro assuta inlinteo, quod est in fronte feminarum. Plautus, quo magis eam aspicio, tanto magis nimbata est. Frontem enim minutiorem laudi olim fuisse, supra diximus; unde frontes nimbis imminuere solitas mulieres, prae coeteris decoris studiosas, ait Arnob. l. 2. At apud Virg. Aen. l. 2. v. 616. ubi de Pallade,

------ nimbo [orig: nimb˘] effulgens et Gorgone saeva:

Servio, divina est nubes: est enim fulgidum lumen, quod capita Deorum cingit. Sic apud eund. Aen. l. 3. v. 587.

Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Proprie; addit, Nimbus est, qui Deorum vel Imperatorum capita, quasi clara nebula, ambire fingitur. Cuiusmodi circulis sanctitatis indicibus, capita Imperator. Constantii ac Conslantis et Theodosii Iunioris ut et Placidii Valentiniani, ambiriconspicimus, in nummis eorum Consularibus: qui quidem videntur Consularibus insignibus accenseri a Mamertino, in Panegyrico Maximiano dicto; Trabeae vestrae triumphales et sellae curules et haec obsequiorum stipatio et fulgor et illa lux divinum verticem claro [orig: clar˘] orbe complectens, vestrorum sunt ernamenta meritorum. Ubi quod Virg. Nimbum, ille Lucem appellat. Lucem Honorius August odun. l. 1. c. 133. Lumina, quae circa capita Sanctorum in modum circuli depinguntur, designant, quod lumine aeterni splendoris coronati fruuntur. Idcirco vero secundum formam rotundi scuti pinguntur, quia divina [orig: divinÔ] protectwne, ut scuto [orig: scut˘], nunc muniuntur. Et Isiodor, l. 19. c. 31. Lumen, quod circa Angelorum capita pingitur, Nimbu vocatur: licet et nimbus sit densitas nubis. Sic quod in Anastasii quoque Consulis utroque diptycho, Leodiensi scil. et Bituricensi, affingitur, in conchae figuram radiatum, Nimbus videtur. Eiusmodi autem luminosis circulis capita sua ambiri voluere [orig: voluŕre] Augusti, iis etiam postea cum Consulibus communicatis, ut divinitatis speciem quandam sibi assererent, cum nimbis seu claris nubibus Deos suos ita in picturis ac tabellis Veteres cingerent. Hinc tam frequens Divinitatis, Numinis ac Aeternitatis, ab iis usurpata vocabula et epitheta, quibus Imperatorum LL. plenae sunt, vide Filesacum de Idol. Polit. l. 1. c. 1. Verum haec veniam merentur in Augustis, quorum adeo ampla fuit potestas; si recentium Imperator. expendatur ambitio, qui hominum omnium vanissimi ac omni facinorum genere contaminatissimi, provinciis etiam suis exuti et intra Urbis moenia, paucorumque circumiacentium oppidorum limites coerciti, Sanctos sese a subditis, atque adeo ab ipsis Constantinopolitanis Patriarchis coeterisque Pontificibus compellari voluerunt, uti ex Pachymere docemur l. 6. c. 31. l. 9. c. 5. et l. 10. c. 11. 29. 32. Unde formula compellationis vulgata, *de/spota mou a(/gie, Domine mi Sancte, de qua nos supra. Vide hanc in rem plura, apud Car. du Fresne Dissertat. de inferioris aevi Numismatibus num. 15. Hodie in Ecclesia Romana Nimbus, diadema est, quod Sanctorum canonizatorum imaginibus circumfundunt: Sed huiusmodi diadema in antiquis nonnullis picturis quadrata [orig: quadratÔ] forma [orig: formÔ] conspicitur, cuius rei rationem hanc exhibet Durandus l. 1. c. 3. Cum aliquis Praelatus aut Sanctus vivus pingitur, non in forma scuti rotundi: sed quadrati, corona ipsa depingitur, ut quztuor virtutibus Cardinalibus vigere monstretur. Sic Romae, in Aede S. Praxedis effigies Pascalis et in via Numentana, Honorii I. imago, conspicitur. Etiam in tribuna Aedis S. Caeciliae Transtiber. idem Paschalis, musivo [orig: musiv˘] opere se vivum depingi curavit, cum quadrata istiusmodi corona in capite:, et hac Inscr.

Haec domus ampla micat, variis fabricata metallis,
Olim quae fuerat confracta sub tempore prisco.
Gondidit in melius Paschalis Praesul opimus,
Hanc aulam Domini firmans fundamine claro [orig: clar˘].
Aurea gemmatis resonant haeb Dindyma tempis.
Laetus amore Dei, hic [orig: hţc] coniunxit corpora sancta,
Caeciliae et sociis, rutilat hic [orig: hţc] flore iuventus,
Quae pridem in Cryptis pausabant membra heata.
Roma resultat ovans semper ornata per aevum etc.

apud Macros Fratres in Hierolex. ubi Graecos in Nimbo, quo [orig: qu˘] Christi imagines circumdant, solere inscribere, Exod. c. 3. v. 14. verba, O *)/w*n, QUI EST, addunt.

NIMBUS [2] apud Martial. de Spectac. Epigr. 3. v. 7. ubi ex omni Orbis parte, confluxisse gentes Ludos, a Domitiano editos, spectandi studio, indigitat:

Festinavit Arabs, festinavere [orig: festinavŕre] Sabaei;
Et Cilices nimbis hic [orig: hţc] maduere [orig: maduŕre] suis.

est tou= kro/kou r(ainome/nou, aspersio croci aqua [orig: aquÔ] diluti, quae in Theatro vel Amphitheatro fiebat, e tubis ad id paratis, atque spectatores, nimbi instar, irrorabat. Cilicia vero croco nobilis, unde Cilicios nimbis suis maduisse ait Poeta. Idem nimbum rubrum vocat l. 5. Epigr. 26. v. 7.



page 330, image: s0330a

Hoc rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
Spargere, et effuso [orig: effus˘] permaduisse croco [orig: croc˘]?

Appuleius imbrem odoraium: Alii undam croco dilutam: Glossae Sparsionem, kro/kon to\n r(aino/menon etc. Vide supra, ubi de Croco et hanc in rom plura, apud Iustum Lipsium in Amphitheatro.

NIMEREZET maledictio apud Hebraeos gravissima, de qua 2. Sam. c. 16. Quinque enim verba contumeliosa continebat, quibus David fugiens a Simei fuerat impetitus: Prima litera Nun, naef designat, i. e. adulterum; secunda Mem, Moabitam sonat; tertia Resch, Rasa significat, h. e. impium; quarta Zain, Zara, i. e. leprosum; quinta Tau, Teoba i. e. abominabilem. Ita Dominicus Macer in Hierolex. voce Maledictio.

NINAEA urbs Oenotrorum mediterranea, Steph. Hodie S. Donato, teste Barrio [orig: Barri˘], in Calabria citeriore.

NINEVE urbs Assyriorum, quae et Ninos dicitur, quam adeificavit Assur, egrediens de terra Sennaar; a Nino Rege sic dicta, teste B. Augustino [orig: Augustin˘]. Est autem iuxta Tigridis amnis partem, Ptol. Ionae Prophetae praedicationem audivit, et paenitentiam egit, Magnifica, populosa, amplissima, Diodor. Sic. l. 3. Postmodum excidium ipsi a Nahumo Propheta praedictum, destructa ab Arbace Belesoque, sub Sardanapalo, dein a Merodacho et Nabuchodonosore. Vide Ninos. Sub Calipharum Saracenorum imperio diu fuit, quibus expulsis, non minus ac Aleppum, Damascus, Iconium et Nicaea, proprio Sultano subesse coepit, donec haec omnia sub unum caput redacta sunt. Suidas a Semiramide moenibus cinctam, et mutato [orig: mutat˘] nomine, Babyloniam vocatam fuisse ait. Euseb. in Chronico, Nisibin suo [orig: su˘] tempore dictam scribit. Hodie quibusdam Mosol, vel Mosul videtur. Sed qui haud pridem illis e locis redierunt, affirmant; Mosol non in Assyria, sed in Mesopotamia. ad latus Occientale fluv. Tigris esse. Hinc et Sulaka, a Nestorianis Romam missus A. C. 1553. Mosol, dixit, sita est, ad ripam fluv. Tigris, a qua altera parte ripae obest Nineve, bis mille passibus, Gen. c. 10. v. 11. Nahum. c. 1. v. 1. Ioseph. l. 1. c. 10. Iud. Antique Iustin. Strab. Salian. etc. Est et alia civitas Iudaeorum, in angulo Arabiae. Populi Ninivitae.

NINGIUM vel MINGIUM utroque enim modo legitur apud Ausonium, inquit Simlerus, qui Mugium interpretatur Istriae urbem.

NINGQUA urbs regni Sinarum, in Nanchinensi provinc. intra colles, prope Vonum fluv. Martinio.

NINIVA urbecula Comitatus Alostani in Flandria, vix 2. leuc. ab Alostano in Meridiem, media inter Bruxellas ad Ortum et Aldenardam ad Occidentem, Ninove. In litteris A. C. 1138. Ninive dicitur, locus est Abbatia [orig: AbbatiÔ] insignis, a quo Iohannes Despauterius Grammaticus, ibi natus; Ninivita cognominatusest, cum Ninivensis potius appellandus esset. Vulgo Ninoven. Hadr. Vales. Notit. Gall.

NINIVES seu Ionae Ieiunium, vide supra Nestoriani.

NINNII gens Campana. Unde apud Liv. l. 2. 3. c. 8. Diversatus est apud Minios Celeres, Stenium, Pacullumque inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit, abstractumque etc. ex omnibus bonis libris, reponitur Ninnios, item Pacuviumque. Et quidem Ninnius nomen non modo in inscriptionibus antiquis habetur, sed et apud Cicer. l. 10. ad Attic. Ep. 16. Haec mecum Ninnius noster. Similiter l. 39. Livii c. 17. pro Minium Cerrinium, Gronovius Ninnium legit. Etsi enim et Minios offerant veteres lapides, tamen cum utrobique gentis unius et quidem Campanae homines nuncupati videantur; cum membranae Punici belli fidei sint longe certioris ac probatioris, harum auctoritas et hic valet. etiam l. 39. eiusdem Auctoris c. 13. ubi variant MSS. Barberiniusque habet, Pacullam animam eam sopanam sacerdotem. Petav. Pacullam aniniam ea sopanam. Naud Pacullam animiam asaponam: Gronov. et Pacuviam legit et Ninniam restituendam putat additque: Videntur et dubitasse [orig: dubitÔsse] Librarii, Campanam, an Soranam, vellent. Vide eum Observat. l. 4. c. 4.

NINOE Cariae urbs, alias Aphrodisias, quam Leleges Pelasgi condiderunt, unde Lelegum urbs dicta est, deinde Megalopolis, postea a Nino Ninae, Stephan.

NINOS urbs Asshriorum, quam condidit Ninus, Semiramidis maritus, in Assyria, Steph. Lucan. l. 3. v. 215.

Et felix, sic fama Ninos. ----

*pa/lai pote\ mega/lh, kai\ eu)dai/mwn teste Arriano [orig: Arrian˘]. Lucian. in Charonte: *(h *ni/nos2 me\n, w)= porqmeu=, a)po/lwlen h)/dh kai\ ou)de\ i)/xnos2 e)/ti loipo\n au)th=s2. Qui cum fuerit Samosatenus, Euphratis accola, fidem in rebus Assyriae mereri videtur, et mirum foret, eum ignorasse [orig: ignorÔsse] locum, ubi sita olim Ninos, vel Nineve, si aliquod eius vestigium remansisset. At, quid faciemus Tacito, qui l. 12. Annal. c. 13. de expedit. Meherdatis sic ait: sed capta in transitu urbs Ninos vetustissima sedes Assyriae. Sed et Straboni, qui ante Tacitum vivebat, qui l. 16. ait: *(h me\n ou)=n *ni/nos2 po/lis2 h)fani/sqh paraxrh=ma meta\ th\n tw=n *su/rwn kata/lusin. Ergo contra Strabonem Amasenum, et Lucianum Samosatenum Orientales viros et doctos non videtur Tacitus audiendus. Deceptus certe fuit is Romanus quadam [orig: quÔdam] nominis similitudine et eam Ninum oppidulum forte vel castellum, captum sine obsidione in transitu, male accepit proantiquissima et populosissima illa urbe, quae fuit fuo [orig: fu˘] tempore totius orbis maxima, et usque ad miraculum celebrata: aliter non possemus absolvere Strabonem nec Lucianum mendacii. At fidem merentur. Sed milites, qui in expeditione cum Meherdate fuerunt, capta [orig: captÔ], ut dixi, aliqua urbecula [orig: urbeculÔ], cuius nomen accedebat as sonum nominis antiquae illius Ninives, putaverunt, velgloriabundi finxerunt, se antiquam Ninon, sedem Assyriae regum, cepisse. Sic Alexandri milites iactabant, se Tanaim usque pervenisse, cum ab eo fluv. abessent plus quam mille milliaria. Sic et hoc [orig: h˘c] tempore multi Hierosolymitani equites et alii nautae ac negotiatores, qui in partibus


image: s0330b

Hellesponti vel bellum gesserunt, vel negotiati sunt, asserunt, se vidisse antiquae Troiae ruinas, nec aliquis unquam eis aliter persuadere potuit. At Troadis (de qua B. Paulus ep. 2. ad Timoth. c. 4. v. 13.) ruinas viderant, non Troiae, cuius iam tempore Strabonis nulla extabant vestigia, ut ipse testatur, l. 13. Plura ad id argumentum adducere possem, et illustrem in literis virum castigare, qui eo quod Amm. Marcellin. Ninos nominavit, non dubitavit in eximio opere, Notis scil. ad Eusebium scribere: Ninive autem adhuc integra stabat aevo [orig: aev˘] Ammiani Marcellini. Palmerius. Sed et Baudrando nunc Mosul, in regione Diarbech, supra Bagdatum in boream 100. mill. pass. Urbs etiamnum satis ampla creditur, sub Turcis. Vide Nineve.

NINUS seu Assur, fil. Beli, primus Assyriorum Rex; A. M. 1944. nam Belus solam habuit Babylonem Ninus vero totam assyriam. Primus omnium Regum fuit tw=n ei)s2 i(s2ori/an kai\ fh/mhn paradedome/nwn, i. e. qui scriptores rerum suarum nacti sunt, inquit, Diodor. Sic. Regnavit ann. 52. Idololatriam in orbem invexit, ad statuam enim patris qui confugiebant, omni crimine absolvebantur: Huius exemplo [orig: exempl˘] adducti, multi statuas in memoriam patrum erexere [orig: erexŕre]. Inde idololatria initium cepit: inde nomina haec Bel, Baal, Belphegor, et Belzebub. Videto Hieronym. fol. 6. super Hoseam c. 2. Chaldaeis Hercules; Assyriis Iuppiter dictus. Non alius forsan a Babylone, Beli filio. Nini enim vox filium significat, id autem Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] nin, uti Aegyptiis Non; unde Nonni, et Nonna vocabula, quibus qui praeerat Abbas, h. e. pater dicebatur. Condidit, vel secundum alios, auxit Nineven, Zoroastre Bactrianorum Regevicto [orig: Regevict˘], Semiramidem matrimonio sibi iunxit; totaque ferme Asia [orig: AsiÔ] sub iugum redacta [orig: redactÔ] suum, obiit A. M. 1996. Imperii 52. Gen. c. 10. Herodot. l. 1. Diodor. Sic. l. 3. Euseb. in Chron. Genebr. l. 1. Chron. Torniel. et Salian. in Annal. V. T. Scalig. Petavius, Langius, Calvisius, etc. De eo sic Marshamus Canone Chron. Sec. V. ubi de Asiae Regulis: Ad historiam sacram hic [orig: hţc] non satis quadrat Eusebiana Chronologia, quae Abramo seniorem facit Nireum --- Longa ista Assyriorum Regum series, qua [orig: quÔ] Imperium illud in tantam ab Eusebio, in maiorem a Syncello, antiquitatem extenditur, unius Ctesiae auctoritati innititur; cuius iam dudum non est insuspecta fides. Quidquid Diodorus aliique de Nino et Semiramide hyperbolice praedicarunt [orig: praedicÔrunt], ex illius penu depromptum est. Qui proin Ibid. Sec. XVII. neque in Historia Sacra neque in Aegyptiorum monumentis, reperiri ullam Assyriorum mentionem, antequam desiisset in Asia Aegyptiorum Imperium; posteaque anno Templi 232. primum in CisEuphratensibus regionibus inclaruisse Phulem Assyriorum Regem ex 2. Reg. c. 15. v. 19. adnotat. Colophonius Phoenix, vetus poeta vitam Nini sic descripsit,

*ni/nos2 tis2 e)ge/neq' w(s2 e)gw\ klu/w,
*)assu/rios2,
etc.
Ninus vir quidam fuit, ut andio,
Assyrius, qui auri mare possidebat,
Et alia copiosius, quam arena est Caspia.
Astra numquam vidit, nec forsitan id optavit;
Ignem apud Magos sacrum non excitavit.
Ut lege statutum est, Deum nec virgis attigit.
Sacrificiis Deos non est veneratus, iura non reddidit.
Subiectos sibi poupulos affari non didicit, ac ne numerare quidem,
Verum ad edendum et bibendum strenuissimus,
Vinumque miscens, cetera in saxa amandabat.
Vir ille, ut mortuus est, hoc de se testimonium reliquit omnibus,
Sepulchrum hoc conspiecatus, nunc ubi Nmus sit,
Audi, sive Assyrius, sive Medus,
Sive Coraxus, sive a supernis paludibus
Indus capillatus: frivola non denuntio.
Quondam ego Ninus fui, spiritumque vitalem hausi,
Nunc vero aliud nihil, quam terra factus sum:
Quicquid comedi, habeo, quicquid volupe mihi fuit:
Et quicquid pulchrarum feminarum in amore lascivii:
Opes, quibus eram beatus, inimici coeuntes
Auferent, haedum ut crudum quae bacchantur Thyades:
Ad inferos cum descendi, nec aurum, nec equum,
Nec argenteum currum egi.
Cinus iam multus, qui olim mitram gestavi.

Nic. Lloydius.

NINYAS Asiae Rex, ex Nino et Semiramide genitus, domi prae voluptate semper latiabat, nulli praeterquam suis uxoribus se conspiciendum exhibens, Athen. l. 2. Vide Zameis.

NIOBE [1] filia Phoronei, mater Argi et Pelasgi. Item filia Tantali, soror Pelopis, uxor autem Amphionis, Regis Thebanorum, quae cum viro suo sex filios, totidemque filias peperisset, animo [orig: anim˘] elata, Latonae sese praeferre non dubitavit. Quam obrem indignata Dea, Apollinis et Dianae sagittis liberos eius ad unum omnes interficiendos curavit, Niohenque ipsam sibi convitiantem turbine venti in Asiam rapuit, et iuxta Sipylum urbem (quae illi patria erat) in saxum transformavit: Cui fabulae occasionem dedisse, traditionem priscam de Lothi uxore, quae in saxum induruit, ut in Sacris legitur, probabile censet, Alex. Rossaeus, in Mystagago Poetico. Alia fuit quoque Phoronei filia, ex qua Iuppiter Apim, qui postea Osiris et Serapis dictus est, genuit. Coeterum Mythologis per saxum, in quod Niobe mutata est, intelligitur immodicus dolor, qui tandem in stuporem ac dedolentiam convertitur, fecitque, ut Niobe diriguerit, et veluti lapis immota steterit, Cicer. l. 2. Tusc. c. 26. Niobe fingitur lapidea, propter aternum, credo, in luctu silentium. Vel per saxum intelligere possis lapideam statuam, quam orba liberis sibi erexit in monumentum, ut refert Palaephatus c. 9. in his, *nio/bh, a)poqano/ntwn tw=n e(auth=s2 pai/dwn, poih/sasa e(auth=| ei)ko/na liqi/nhn, e)/s2hsen e)pi\ tw=| tu/mbw| tw=n pai/dwn. Subdit, *kai\ h(mei=s2 e)qeasa/meqa au)th\n, oi(=a kai\ le/getai. Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 33.

------ Citius genitrix Sipyleia fertur


image: s0331a

Exhausissegenas. ------

De numero liberorum Niobes non consentiunt auctores. Homerus Il. ult. v. 606. prodidit, ut videre est in his:

*kai\ ga\r t' hu)/komos2 *nio/bh e)mnh/sato si/tou.
*th=| per dw/deka pai=des2 eni\ mega/roisin o)/lonto,
*(\ec me\n qugate/res2, e(\c d' ui(e/es2 h(bw/ontes2,
*tou\s2 me\n *)apo/llwn pe/fnen a)p' a)rgure/oio bioi=o,
*xwo/menos2 *nio/bh, ta\s2 d' )/ *artemis2 i)oxe/aira.
*iu(nek' a)/ra *lhtoi= i)sa/sketo kalliparh/w|.

Quem sequitur Propert. l. 2. eleg. 28. v. 7.

Nec tantum Niole bis sex ad busta superbae
Sollicito lacrimans defluit a Sipylo.

Itemque Statius Theb. l. 6. v. 124.

------ Geminis Niobe consumpta pharetris,
Squalida bissenas Sipylon deduxerat urnas.

Hyginus Fab. 2. et Apollodorus l. 3. 7. mares et 7. filias nominant, quibus concinunt Ovidius, Seneca, et Ausonius. Hic l. 6. Met. v. 182.

------ Huic natas adice septem
Et totidem iuvenes. -------- --------

Ille in Medea v. 954.

Utinam superbae turba Tantalidos meo [orig: me˘]
Exisset utero, bisque septenos parens
Natos tulissem. -------- --------

Tertius Epitaph. Heroum, n. 27.

Bis septem natis genetrix laeta, atque superba
Tot duxi mater funera, quot genui.

Hesiodus 10. mares et 10. feminas facit, ut ait idem Apollodorus. Herodot; 2. mares, et 3. feminas. Addit Apollodorus, Amphiona e maribus et e feminis Chlorin servatos; et Telesillam Poetriam duas filias incolumes scripsisse, Amyclam et Meliboeam. Vide Aelian. l. 12. *poiki/lhs2 i(s2ori/as2, c. 36. et Gell. l. 20. c. 7. Hinc Niobeus adiect. Horat. Gar. l. 4. Od. 6. v. 1.

Dive, quem proles Niobaea magnas
Vindicem linguae, Tityosque raptor
Sensit ultorem --------

Nic. Lloydius. Coeterum, eam primam omnium mulieruma Iove amatam, sicut ulitmam Alcmenam, quae sedecim aetatibus a sein vicem distiterunt, fabulati sunt Veteres, uti refert Diodor. l. 4. Sed illud de Niobe, omnino falsum iudicat Barthius; longe enim antiquier, inquit, Iovis in Callisto amor: quippe cuius fil. Arcas fuit, non solum Niobes aevo [orig: aev˘], sed ipsius Cadmi, qui Thebas condidit, multo [orig: mult˘] profundior. Qua de re vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Thebaid. l. 10. v. 897. Voss. vero distinctione rem expedit, infra laudandus. Eiusdem cum liberis simulacrum e marmore inter opera Scopae, an Praxitelis, celebre olim memoratur Plinio l. 36. c. 5. Ignoratur artifex eius Veneris, quam Vespasianus Imperator in operibus Pacis suae dedicavit --- Par haesitatio est in templo Apollinis Sosiani, Niobem cum liberis morientem Scopas an Praxiteles fecerit etc. Plura de Niobe gemina, Argiva videl. Phrygiaque, apud Gerhard. Iohann. Voss. de Idolol. l. 1. c. 14. ubi priorem ex Api fratre, Phoronei filio ac successore, adeo que Iove Argivo, Argum sucepisse, contendit.

NIOBE [2] Laconicae fons, Plin. l. 4. c. 5.

NIOMAGUS seu NEOMAGUS quod vide, quibusdam est Buckingam, oppid. Angliae, ab Oxonio 20. milliar. in Ortum Bedfordiam versus: aliis est Voodeote, prope Londinum.

NIORTIUM urbs Pictaviensis provinc. ad Separam fluv. media inter Fanum S. Maxentii ad Ortum et Malleacum ad Occasum, 4. leuc. distans, uti 14. a Pictavio in Occasum Rupellam versus. Nundinis toto [orig: tot˘] regno [orig: regn˘] famosa est. Capta fuit a Francisco Andelotio, Gasparis Colinii fratre, iunctis huic copiis, A. C. 1568. Obsessa postmodum a regiis. sed a Lanovio tum liberata; tandem, Moio [orig: Moi˘] praefecto [orig: praefect˘] per sicarium letaliter sauciato [orig: sauciat˘], deserta, venienti Andino patuit, A. C. 1569. Vide Thuan. Hist. l. 42. 44. Valesio. Niortum, clarum in Pictonibus castrum est; ad ripam [orig: rţpam] fluvii Separis, quem ut a Separe Nannetico distinguant, Separim Niortensem cognomlnant, la Serre Niortoise. Caput est agri cognominis, le Niortois. Vocatur nobile Castrum, in Gestis Ludovici VIII. Francorum Regis. Meminit quoque eius Guilielmus Armoricus Philippidos l. 8.

Laudunumque ferax Coreris Bacchique Niortum.

Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque Noverogus.

NIOSSUM Sarmatiae Europaeae urbs, Ptol.

NIPHAEUS nomen viri proprium ab equis interfecti, Virg. Aen. l. 10. v. 570.

-------- Quin ecce Niphaei
Quaedriiuges in equos, adversaque pectora tendit:
Atque illi longe gradientem, et dira frementem
Ut videre [orig: vidŕre], metu versi, retroque ruentes,
Effunduntque ducem, rapintque ad litora currus.

NIPHAGRES nomen urbis, Herodot. l. 7. *fa/grhs2 Thucydidi l. 3. et sic legendum apud Herodotum, Palmerius post Leopardum optime observavit. Nic. Lloydius.

NIPHANDA Paropanisi urbs, Ptol.

NIPHATES nunc Curdo, mons dividens Armeniam minorem ab Assyria, ex quo Tigris fluv. oritur. Ferrario est pars Tauri, inter Armeniam maiorem et Mesopotamiam intercedens. Quidam vero maioris Armeniae fluv. faciunt, qui ex eodem monte defluens, in Tigrim defertur, Lucan. l. 3. v. 245.

Armeniusque tenens volentem saxa Niphatem.

Et Sidon. Apollin. in Panegyr. Anthemii.

Aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphates.

Alii Scythiae fluvium faciunt. Sic dictus a)po\ th=s2 nifa/dos2, a nivibus, teste Stephano, Virg. Georg. l. 3. v. 30.

Addam urbet Asia domitas, pulsumque Niphatem.



page 331, image: s0331b

Horat. l. 2. Od. 9. v. 18.

-------- Potius nova
Cantemus Augusti tropaea
Caesaris, et rigidum Niphaetem,
Medumque flumen gentibus additum
Victis mmores volvere vortices.

Nic. Lloydius.

NIPHAVANDRA Mediae urbs, Ptol.

NIPHE una ex comitibus Dianae, a niveo candore appellata. Ovid. Met. l. 3. v. 171.

Excipiunt laticem Nipheque, Hyaleque, Rhanisque.

NIPTE legit Bersmannus a)po\ tou= ni/ptein. Sed recte vetustiores codicos. Nepheleque, et sic legit Nicol. Heinsius.

NIPHON [1] I. Episcopus Cyzicenus, Patriarcha Constantinopolitanus factus, A. C. 1311. Rudis, avarus, impius: Hinc pulsus A. C. 1315. Niceph. Gregoras l. 7.

NIPHON [2] II. Peloponnesius, ex Metropolitano Thessalonicensi, Patriarcha, doctus et pius, pulo post electionem, pulsus a Baiazete, A. C. 1482. quod certam pecuniae summam huius thesaurario solvere tardasset, Spond. in Annal.

NIPHONIA pars maxima Iaponiae, est Insul. amplissima, ubi urbes ipsius praecipuae Iendum, Imperii caput, et Meacum, antea sedes regia. Habet quinque partes, Iamaisotiam, Ietsengam, Ietsegenam, Quantbam, et Ochiam, sub quibus fuere [orig: fuŕre] 55. regna. Multis Iaponia propria; ab Ortu in Occasum extensa, Brietius et sanso Geogr. Vide Iaponia.

NIPSA urbs Thraciae, Stephan.

NIREUS Rex Naxi, Caropi et Aglaiae fil. quem omnium formosissimum ad Troiam venisse, tradit Homer. Il. b. v. 671. his vers.

*nireu\s2 d' au)= *su)mhqen a)/gen trei=s2 nh=as2 e)i/+sas2,
*nireu\s2, *)aglai/+hs2 q' u(io\s2 *xa/ropoio/ t' a)/naktos2,
*nireu\s2, o(\s2 ka/llistos2 a)nh\r u(po\ *)/ilion h)=lqe.

Ovid. Ponticorum quarto, Ep. 13. v. 15.

Tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
Quam pulthra Nireus conspiciendus erat.

Propertius l. 3. Eleg. 17. v. 27.

Nirea non sacies, non vis exemit Achillem.

Horat. Carm. l. 3. Od. 20. v. 15. cum cum Ganymede coniungit,

Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa [orig: aquosÔ]
-------- Raptus ab Ida [orig: IdÔ].

Idem Epod. 15. v. 22.

---- Formaque vincas Nirea.

Nic. Lloydius.

NIRTINGUM oppid. Ducatus Wurtembergensis, Metel.

NISA [1] urbs Cappadociae. Vide Nysa.

NISA [2] urbs Hellados, Homer. Il. 2. v. 508. Item feminae nomen, de qua Virg. in Damone Ecl. 8. v. 26.

Mopso Nisa datur ------

NISA [3] seu Nysa, locus Arabiae, ubi Bacchus a Nymphis educatus, unde is Nisaeus dictus. Apud oram Megaridis, naufragiis infamis. NISAEA Strab. Nissa, Castaldo Talcatan, urbs Margianae praecipua. Hinc Nisaeus adiectivum, Ferrar.

NISAEA navale Megaridis, et ipsa Megaris, a Niso, Pandionis filio, Steph. Strabo l. 9. *(h de\ *nisai/a e)s2i\n e)pi/neion tw=n *megare/wn, de/ka kai\ o)ktw\ stadi/ous2 th=s2 po/lews2 die/xon, ske/lesin e(kate/rwqen sunapto/menon pro\s2 au)th/n. Sic Pausan. l. 1. qui diserte testatur, navale Megarorum sua etiam aetate Nisaeam fuisse appellatum, Ptol. confundit, meta\ to\n i)sqmo\n, inquit, *nissai/a, h( kai\ *me/gara kaloume/nh. Fuere [orig: Fuŕre] autem makra\ tei/xh quae Nissaeum Megaris coniungerent, simillime, ut Piraeus iungebatur Athenis, teste Thucydide l. 1. Salina Sophiano.

NISAEE nymphae nomen, Virg. Georg. l. 4. v. 338.

Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Propert. l. 2. Eleg. 26. v. 16.

Candida Nisaee, caerula Cymothoe.

Sed leg. Nesaee, ex Homer. Il. 18. v. 40.

*nhsai/h, *speiw/ te, *qa/leia/ te, *kumodo/kh te.

NISAEI Equi olim illustres, in Mediae campo, Nisaeo, qui proceri admodum erant corporis. Herodot. in Polybymn. *)/esti pedi/on me/ga th=s2 *mhdikh=s2, tw=| o)/noma/ e)s2i Ni/saion' tou\s2 w)=n dh\ i(/ppous2 tou\s2 mega/lous2 fe/rei to\ pedi/on tou=to. Mediae campus est magnus, Nisaeus nomine: magnos porro equos fert campus ille. Proin idem in Thaelia, asserit Indica animalia coeteris esse maiora, pa)/ros2 tw=n i(/ppwn, exceptis equis, qui in Media maiores. Unde Reges iis usos fuisse, Strabo ait l. 11. *tou\s2 de\ *nisai/ous2 i(/ppous2, oi(=s2 e)xrw=nto oi( basilei=s2, a)re)s2ois2 ou)=si kai\ megi/s2ois2. Praeter magnitudinem namque summa iis vis. Ammianus, ubi de Media l. 23. Sunt apud eos prata virentia, fetus equorum nobilium, quibus --- ineuntes praelia viri sumina [orig: suminÔ] vi vehi exsultantes solent, quos Nisaeos appellant. Etiam celeritas insignis; Suidas: *ni/saion, to/pos2 *persi/dos2, e(/nqa i(/ppoi w)/kistoi gi/nontai, *nisai=oi lego/menoi, Nisaeum, locus Persuiis, ubi equi sunt velocissimi, Nisaei dicti, Unde est, quod camelos, dromadas videlicet, esse pernicissimos, eoargument [orig: e˘argument] ˘ probat Philosophus Histor. Animal. l. 9. c. 50. quod qe/ousi aq=tton tw=n *nisai/wn i(/ppwnpolu\, Nisaeis etiam equis multo citus currunt. Sed et decorem fuisse eximium, colligas ex Synesio Ep. 40. ad Uranium, ubi, postquam multis laudavit equum apprime anatura factum, ad omnem dotem equo congruam, unum excipit, quod, *nisai/wn i(/ppwn i)dei=n e)s2in a)eideste/ros2, Nisaeis equis specie sit deformior. Describit autem formam eorum hisce, Oppianus Cynegeticon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: Cynegetic w n]. l. 1.

*ka/llei d' en pa/ntessi pe/lei panupei/roxos2 i(/ppos2 *nissai=os2, to\n a)/gousin e)rikte/anoi basilh=es2,
*kalo\s2 i)dei=n, a)talo/s2 te fe/rein eu)peiqe/i+ desmw=|,
*baio\s2 me\n kefalh\n, pollo\s2 de\ baqu/trixa deirh\n,
*kudio/wn e(ka/terqe melixru/soisin e)qei/rais2.


page 332, image: s0332a

Quem tumidi Reges equitant, longe [orig: longŕ] omnibus anteit,
Nisaeae telluris equus, sua gratia formae est,
Et gressus faciles, cedentiaque ora lupatis,
Argutum caput, atque iubae per colla profusae
Luxuriant utrinque, auri fulgore micantes.

Nempe flavi plerumque erant hi equi: quin apud Suidam, in *(/ippos2 *nisai=os2, Grammatici Nisaeas equas asserunt, ei)=nai canqa\s2 pa/sas2, omnes esse flavas. Proinde Polemon ibidem arguitur, quod Nisaeum equum album vocaverit. Praeter Polemonem tamen, Philostratus etiam, Apollonii sui l. 1. memorat leuko\n i(/ppon tw=n sfo/dra *nisai=on, Nisaeum equum maxime candidum. Et in Rhodogynae Icone, apud eundem appicta est ei, inquit, Nisaea equa nigra, cui, ad candida crura, nivea sunt pectora etc. Haber autem Nicsaeus campus nomen, a Nisa vel Nesa (nam *nh/saion scribunt Phlegon. Arrian. Steph. et Hesych. ) quod Chaldaeum est [gap: Hebrew word(s)] netsa, vel [gap: Hebrew word(s)] netsia, et locum depressum ac in declive vergentem denotat. Cum enim Media celsa pleraque esset et frigida, beata admodum pars, quae sub Caspiis portis, ut quae esset in loco depresso et concavo, uti habet Strabo. Idem situs prati fuit Hippoboti, in quo equi Nisaei pascebantur. At aliis is ipse locus vocari traditur Catastegona vel Catastigona. Hesych. *metacu\ th=s2 *sousianh=s2, kai\ th=s2 *baktrianh=s2, to/pos2 e)s2i\ *katasth/gwna, o(/per *(ella/di glw/ssh| *nh=sos2. *eu)tau=qa i(/ppoi dia/foroi gi/nontai, Inter Susianam et Bactrianam locus est Catastegona, qui Graece Nesos dicitur. Ibi sunt praestantes equi. Ita etiam Phlegontis Scholiastes et Phavorinus. Catastigona autem hodie diceretur Kotisthan, i. e. herbae Medicae regio, qua [orig: quÔ] locum hunc abundasse [orig: abundÔsse], quaque [orig: quÔque] locorum incolas equos, suos saginasse [orig: saginÔsse], diserte testatur iam laudatus Strabo, *th\n bota/nhn de\, th\n ma/lista tre/fousan tou\s2 i(/ppous2, a)po\ tou= pleona/zein entau=qa, i)di/ws2 *mhdikhn kalou=men Herbam, quae maxime equos alit, ex eo quod ibi abundat, proprie Medicam appellamus. Quam late porro patuerit Nisaeus campus, nemo tradit: At latissime patuisse oportet, si de illo vera sunt haec Diodori, *)en h(=| (xw/ra|) to\ palaio\n e)/fasan e(kkai/deka muria/das2 i(/ppwn gegone/nai forba/dwn kata\ de\ th\n *)aleca/ndrou parousi/an e(/c mo/nai muria/des2 h)riqmh/qhsan, In quo loco fuisse olim aiunt equorum armentalium centum et sexagmta milia; sed, cum Alexandereo se contulit, non nisi sexaginta milia numerata sunt. Strabonis tamen aevo [orig: aev˘] non pascebantur ibi Persarum Regibus, supra equarum quinque myriades. De vero situ tam celebris Hippoboti, Geographi hodieque certant. In Perside collocatur a plerisque, Strabo prope Caspias portas ponit in via, qua [orig: quÔ] venitur e Perside et Babylonia: unde in Phaleg suo colligit Bochartus l. 2. c. 14. hunc esse campum magnum, quem describit liber Iudithae c. 1. v. 6. e)n toi=s2 o(ri/ois2, in finibus Ragau; e qua Mediae urbe Alexandrum una [orig: unÔ] die ad Caspias portas venisse, cum Darium magnis itineribus insequeretur, scribit Arrian. l. 3. Et spatium interiectum est stadiorum 500. vel ut alii legunt 800. i. e. LXII. vel C. passuum mill. eidem Strab. II quo interstitio potuit esse campus Nisaeus etc Idem tamen Bochartus re perpensa [orig: perpensÔ] accuratius, inter Susa et Ecbatana, in ea parte Mediae, quae Susianae est confinis, eum collocat, ex Diodoro et Artiano; quam in rem nihil illustrius afferri posse ait, quam iter Alexandri, quem, euntem Susis Ecbatana, Diodor. narrat ibi trivisse mensem integrum et cquarum reperisse sexapinta milia, atque inde profectum septima [orig: septimÔ] die venisse Ecbatana: neque his dissimilia ab Arriano traduntur. Sed nec dissentit Strabo, qui hoc partum Hippobotum aperte distinguit a parte Mediae i(ppobo/tw|, quae est sub Caspiis portis. Hesychium aliosque quod attinet, a quibus campus ille describitur, metacu\ th=s2 *sousianh=s2 kai\ th=s2 *baktrianh=s2, omnino id sumptum est ex Alexandri historia, et pro th=s2 *baktrianh=s2, reponendum tw=n *)ekbata/nwn. Neque mirum, eundem campum alios Mediae, alios Persidi assignare, cum sit in utriusque consiniis, nempe in ea Mediae, quae Susianam attingit, parte: Susiana autem in Strabone pars est Persidis. At Ptolomaei Nisaea urbs in Margiana, et in Aria Nisaei populi, cum Nisaeo hoc campo Hippoboto commune nihil habent: quem si alii Armeniae et Parthiae adscripsere [orig: adscripsŕre], Plin. l. 6. c. 25. et Isidor. Characenus, factum id, quia et in Armenia et Partbia nobiles equi fuere [orig: fuŕre] et Nisaeis similes etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 9.

NISAEUS Syracusanorum tyrannus, totus luxui deditus: hic enim, ubi ab aruspicibus didicisset, se brevi moriturum, quicquid superfuit vitae, commessationibus et ebrietati id totum impendit, Volaterran.

NISAN mensis Hebraeorum, respondens partim nostro Martio. partim Aprili. Sacrificio [orig: Sacrifici˘] primi diei et Paschalis festo [orig: fest˘] memorabilis, Sigon. in Calend. Hebr. Torniel. A. M. 2545. Nehem. c. 2.v. 1. Latine, vexillum, seu probatio, aut tentatio, vel fuga, aut Syriace, miraculum.

NISARUS vir fuit apud Rhodiginos, mollitie plusquam muliebri infamis, de quo Cael. Rhodig. Nitari sane cuiusdam meminit, Cael. l. 5. c. 13. Nam et Nitarus quidam morsu Comico habetur mollitie infamis. Nisari vero, quod sciam. nullibi mentionem facit.

NISAVA olim Nisus, flumen cum oppido cognomine Nysiae superioris probe culto, in sinibus Triballorum, a Belgrado, 120. mill. pass. in Ortum Hibernum.

NISBARA et NISCHANABE Persarum urbes, quas Tigris, dividit. Zosimus.

NISERGE Urbs Persidis. Ptol.

NISEUS Cyzicenus, in conflictu nocturno, a Telamone interfectus, Val. Flacc. l. 3. v. 198.

NISIA montana regio Siciliae iuxta Aetnam.

De NISIBE Iacobus, vide Iacobus.

NISIBIS nunc Nisibin, urbs Mesopotamiae apud Tigrim fluvium, Amidae urbi propinqua, quae et Antiochia Mygdoniae, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 6. c. 13. dicitur, inter Carras ad Occasum et Seleuciam ad Ortum; Persarum olim Barbarorumque iacursionibus


image: s0332b

in Imperii terras, fortiter obnoxia: Colonia Romana ut ex nunmis, in honorem Traiani et Severi hic [orig: hţc] cusis, colligere est. Goltz. Obsessa a Sapore, A. C. 351. Iacobi Praesulis precibus liberata tum, hostisque copiae per insecta et virum quendam divinae speciei victae, exclamante Sapore: Deus propugnat Romanos; postmodum a Persis non semel capta est, Theodoret. l. 2. c. 30. Strab. etc. Nisibena Constantina vocatur in Lib. Notit. longitud. 75. 10. latitud. 37. 30 Urbs etiamnum ampla, in regione Diarbechia, sub Turcis, 35. mill: pass. a Tigri in Occasum, 50. ab Amida in Meridiem, uti 450. ab Artaxata, 80. a Carrhis in Ortum; 200. a Seleucia in Circium. Baudrand. Est etiam Ariae urbs, Ptol. longitud. 111.00. latitud. 35. 30.

NISICATES et NISITAE populi Aethiopiae sub Aegypto, fabulosi, ternis, aut quaternis oculis, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 6. c. 30. qui tamen addit, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua [orig: praecipuÔ] contemplatione utantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 385.

NISITAE vide NISICATES

NISOPE insula Lesbi parva, quae Sigrum portum efficit, Steph.

NISSA [1] urbs supra Tralles. ad Orientem; maxima [orig: maximÔ] ex parte monti accumbit, torrente quodam [orig: qu˘dam] divisa, qui convallem efficit. Ex hac [orig: hÔc] fuerunt Apollonius Stoicus, Panaetii familiaris, et Menecrates, Aristarchi discipulus, et Aristodemus eius fil. item Sostratus, Aristodemi frater, et alius Aristodemus, eius consobrinus, qui M. Pompeium erudivit. Etiam Nyssa dicitur. Vide ibi.

NISSA [2] civitas Silesiae Episcopalis quam fluv. cognominis alluit, Metel.

NISSAEA vide NISAEA

NISSAN apud Ioseph. Iud. Ant. l. 3. c. 10. *tw=| de\ mhni\ tw=| *sanqikw=|, o(/s2 *nissa\n par' h(mi=n kalei=tai, Mense Xanthio [orig: Xanthi˘], qui Nissan apud nos vocatur. Mensis est hebraeorum, qui alias Abib, seu Nisan, ubi vocalis longa supplet defectum tou= dagesch; ut saepe in [gap: Hebrew word(s)] nisin, pro [gap: Hebrew word(s)] nissin, i. e. vexilla: a bellicis sipnis seu vexillis, quae illo [orig: ill˘] mense primum educuntur, nomen accepit. Quippe hoc ipsum tempus Hebraei intelligunt in his 2. Sam. c. 11. v. 1. Et factum est, vertente anno [orig: ann˘], quo [orig: qu˘] tempore Reges solent ad bella procedere. Mense Adar scil. anno [orig: ann˘] revoluto [orig: revolut˘] et absoluto [orig: absolut˘], alius annus primo [orig: prim˘] vere succedebat mense Nisan, quod belli gerendi tempus est commodissimum et usu maxime receptum. unde est, quod Iulianus Imperator ut Persas imparatos aggrederetur, hoc tempus antecepit, apud Socr. Histor. l. 3. c. 21. Pari de causa verni menses priores duo Bithynis dicti sunt *stratei=os2 et *)/areios2, ut Romanis Martius, a Marte: qui proin apud veterem Poetam sic loquitur,

*)/arxet' *)/arhs2 a)p' e)mei=o, kai\ a)/nqea kai\ gla/gos2 h)/dh.
Marti principium, lactique et floribus a me est.

Similiter de Aegyptio mense Phamenoth, qui fere Martio respondet. versus alius vetus habet:

*)/areos2 o(/pla fe/rein *famenw\q dei/knusi maxhtai=s2.
Militibus Phamenoth Mavortia tela ministrat.

Cur idem vero Abib dictus sit, vide in hac voce. hic porro mensis Abib seu Nisan, cum antea septimus esset, post exitum ex Aegypto, coepit pro primo haberi, Deo [orig: De˘] sic sanciente, Exod. c. 12. v. 2. quod tamen non obtinuit, nisi in rebus sacris. Iudaeos enim omnes sciunt, anum habuisse duplicem, civilem unum, alterum sacrum: illius initium fuit mense Tisri, circa Autumnum; huius mense Nisan, circa vet. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. ut et in voce Nisan.

Rabbi NISSIM commentator Alphesi, floruit circa ann. 5120. iuxta Chronologiam Rabbi Ganz.

NISSOS Macedoniae oppid. circa Pallenen peninsul. Plin. l. 4. c. 10.

NISUA Africae Propriae maritima civitas, Ptol. Nubia Fazello.

NISUS [1] Hyrtaci fil. Euryalo indissolubili amicitiae vin culo [orig: cul˘] coniunctus; quorum historiam copiose [orig: copiosŕ] satis describit Virg. l. 9. Aen. v. 184.

NISUS [2] Megarensium Rex, prupureo capillo [orig: capill˘] insignis, a quo, cum regni sui fatum pendere nosset [orig: n˘sset], diligentissime eum asservabat. Verum cum postea Megarenes una cum Atheniensibus invidia [orig: invidiÔ] corepti, Androgeon, Minois filium, palaestritam insignem interfecissent, Minosque eam ob causam Megarensibus bellum inferret: Scylla, Nisi filia, hostis amore correpta, patrem purpureo [orig: purpure˘] capillo [orig: capill˘] spoliavit, unaque (ut erat in fatis) patriam hosti tradidit. Quam rem tam iniquo [orig: iniqu˘] animo [orig: anim˘] tulit Nisus, ut doloris impatientia [orig: impatientiÔ] extabuerit, deorumque miseratione mutatus sit, in Haliaeetum avem ex genere accipiturm: Scylla autem, cum sesepraeter spem a Minae (quem patriae proditiones satis se demeruisse putabat) desertam videret, in Cirin avem cristatam conversa est, cum qua [orig: quÔ] Haliaeetus etiam hodie internecinum odium exercet, Virg. Georg. l. 1. v. 404.

Apparet liquido sublimis in aere Nisus,
Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo.
Quacumque illa levem fugiens secat athera pennis,
Ecce inimicus atrox magno [orig: magn˘] stridore per auras
Insequitur Nisus: qua se fert Nisus ad auras.
Illa levem fugiens raptim secat aethera penni.

Tota fabula est l. 8. Met. v. 8. Sic enim ille:

-------- Cui splendidus ostro,
Inter honoratos medio de vertice canos,
Crinis inharebat magni siducia regni:

Apollodor. l. 3. porfure/an e)n me/sw| th=s2 kefalh=s2 vocat, Tibullus l. 1. Eleg. 4. v. 63.

Carmine purpurea est Nisi coma, carmina ni sine
Ex humers Pelopis non nituisses ebur,



image: s0333a

Propertius l. 3. Eleg. 18. v. 21.

Tuque o [orig: ˘] Minoa [orig: MinoÔ] venundata Scylla figura [orig: figurÔ],
Tondens purpurea [orig: purpureÔ] regna paterna coma [orig: comÔ].

Ovidius, Artis Amatoriae l. 1. v. 331.

Filia purpureos Nisi furata capillos,

Et l. de Rem. Am. v. 67.

Impia si nostros legisset Scylla libellos,
Haesisset capiti purpura, Nise, tuo.

Nic. Lloydius. Nempe arcana Regni, et Patris Regis consilia, Scylla hosti prodidit, quae purpureae comae schemate Poetis indigitantur. Sed et latet in fabula hac vestigium sacrae veritatis, de coma Samsonis Iudicis. Israelitarum fortissimi, qua [orig: quÔ] Delilae astu resecta [orig: resectÔ], defecerunt vires eius, et illehostibus Philistaeis praeda fuit. Vide supra in voce Caesaries, nec non ubi de Samsone. Coeterum eiusdem nominis mons, in eadem regione, memoratur Statio Theb. l. 2. v. 382.

Hinc praetervectus Nisum, et te mitis Eleusin
Lavus habet -------- --------

Ad quem locum, vide Lutatium. De Nisa vero urbe ibidem in voce Nisaea.

NISUS [3] Comagenae Urbs, Antonin.

NISYROS hodie Nisaro Sophiano, insula parva maris Carpathii, Cariae adiacens, Coo propinqua, a qua avulsa vi fluctuum traditur, quae et Porphyris olim dicta, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 5. c. 31. 90. mill pass. a Rhodo in Occasum, vix. 70. a Samnio promontor. in Boream. In ea Neptuni aliquando templum, et subtus iacens Polybotes Gigas a Neptuno victus, ut veteres tradidere [orig: tradidŕre]. Hic [orig: Hţc] Thermae scaturientes sunt. Urbs in ea est eiusdem nominis, teste Strabone. Hane aiunt (inquit Vir Magnus, de Phoen. Colon. p. 402.) a) po/qrausma ei)=nai th=s2 kw=, Co insulae fragmentum esse, a qua [orig: quÔ] distat stadiis circiter sexaginta. Fabula [orig: FabulÔ] etiam addita [orig: additÔ], *(/oti *poseidw=n diw/kwn e(/na tw=n *giga/ntwn *polubw/thn, a)poqrau/sas2 th=| triai/nh| th=s2 *kw= e)p' au)to\n ba/loi, kai\ ge/noito nh=sos2 to\ blhqe\n h( *ni/suros2. Geographi verba sunt l. 10. quibus consona haec Apollodori l. 1. *polubw/ths2 de\ dia\ th=s2 qala/sshs2 diwxqei\s2 u(po\ tou= *poseidw=nos2, h(=ken ei)s2 *kw=. *poseidw=n de\ th=s2 nh/sou me/ros2 diar)r(h/cas2, e)pe/r)r(iyen au)tw=| to\ lego/menon *ni/suron. Neque multo aliter Steph. de eodem Polybo e: *poseidw=n de\ e)p' au)to\n a)fei\s2 th\n tri/ainan tou= me\n h(/marte. *ge/gone ga\r (malim ge/gone de\ ) nh=sos2 to\ blhqe\n *ni/suros2. Et pronide Nisyri nomen deducit Eustath. a)po\ tou= ne/w kai\ tou= su/rw, dio/ti a)pokopei=sa th=s2 nh/sou th=s2 *kw= th=| tou= *poseidw=nos2 triai/nh| e)pesu/rh tw=| gi/ganti *poloubw/th| ne/onti, a natando ac trahendo, quia Neptuni tridente ab insula Co abscissa Nisyrus in Polybotem Gigantem enatantem (vel abeuntem ) attracta est. Quae sunt nugae nugacissimae. Omnino enim Nisyrus Phoenicium nomen. Phoenicibus scilicet. apud quos nata haec fabula, [gap: Hebrew word(s)] hissoreth est fragmentum, [gap: Hebrew word(s)] nesiru, vel [gap: Hebrew word(s)] nesiruth, sectio . Inde dicta Nisyrus, quasi fragmentum, vel pars decisa ex insula [orig: insulÔ] Co. Radix Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] nesar, et Arabilbus [gap: Hebrew word(s)] nesara, proprie est pri/ein serrare, unde [gap: Hebrew] est pri/wn serra, Esa. c. 10. v. 15. Quod non observo de nihilo. Nam inde Priom, i. 3. serra dicebatur pars Coae insulae, ex qua Nisyrus credebatur abrupta. Plin. l. 5. c. 31. in Coae descriptione: Mons ibi Prion, et Nisyron abruptam illi putant. Forte legendum abruptam illic, vel abruptam illi, i. e. ab illo, Bochart. Nic. Lloydius.

NITA fluv. cognomine Germanicus, vulgo die Teutsche Nide vel Nied, Gallis le Nied Alleman, alias la Nied Alemande, propterea quod eius accolae lingua [orig: linguÔ] Germanica [orig: GermanicÔ] utuntur, oritur in silvis Lotharingiae, multosque vicos ignobiles praeterlapsus, accipit Nitam cognomine Gallicum, propter accolas Gallice loquentes, le Nied Francois, German. die Welsche Nide, h. e. Nitam Romanum, qui prae coeteris vicis Aldonisvillam Haudonville, Stagna les Estangs, locum stagnis adiacentem, ac Nitae-Burgum Nid-Burg, a fluvio praelabente ita dictum alluit, ac demum Nitam Germanicum seu maiorem auget: quibus incrementis validus hic Bodonis vel Besonis Monasterium titulo [orig: titul˘] Abbatiae locum insignem, Bo sonville, attingit atque in Saravum devolvitur. Ab eo, nomen habuit pagus Nitensis, cuius primus omnium meminit, ante annos 870. Eginhardus de translat. Martyrum Martellini et Petri l. 3. c. 15. et Nitagouve Germanice appellavit. In divisione Regni Lotharii inter Ludovicum et Karolum facta [orig: factÔ] A. C. 870. Nitachouva vocatur, atque inter Bedagouvam et Sarachouvam inferiorem collocatur: wormacensi, velut situ proximus coniungitur, in Annalibus Fuldensibus; namque a fluminibus Nava, Saravo ac Nita non procul wormatia sita est. Sunt et duo alii eiusdem nominis fluvii, nimirum Nitae vel Netae, alter maior, alter minor, cognominati: qui nomen hodieque servant in Campania Brabantina, Kempeland vulgo dicta, et ad oppidum Brabantiae Ledi olim, Liram nunc, vulgo Lier, appellatum, coeunt. Inter utrumque flumen silvae Baldrici Comitis et Baldrici Episcopi Leodicensis memorantur, in literis Henrici Regis. A. C. 1008. Est quoque Nita fluv. Neite, qui paulo infra confluentes Mosellae et Rheni recipitur Rheno, Autunnaco non procul. Nite, Eifflensis rivi, meminit etiam Brouwerus. Vide Hard. Vales. Notit. Gall.

NITARUS Luxuriae et mollitiei nomine infamis. Scholia in Plutum. Act. 4. sc. 4.

NITAZUM Galatiae urbs, Antonin. In Asia minore.

NITEDULA inter animalia minima, memoratur Arnobie adv. Gent. l. 2. Non enim, si negemus muscas, scarabaeos et cimices, nitedulas, curculiones et tineas, omnipotentis esse Regis opus, sequciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque, dicamus. Aliter Nitela Servio, qui interpretatur murem agrestem, ad Georgle. l. 1. sicut Papias, animal fulgens instar ignis, quod Graece lamparis dicitur. Eius mentio apud Ciceronem quoque pro Sextio, ut ille ex vepretulis extracta nitedula Remp. conaretur armare etc. Vide et infra Nitor, it. Sciurus.

NITERIS natio Africae interioris, a Cornel. Balbo devicta, Plin. l. 5. c. 5. Horum urbs primaria Nitibrum, ab eodem vocatur.