December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 312, image: s0312a

NEUROSPASTA vide supra in Mechanice, infra Orpheum theatrum, it. Sigilla.

NEUSTRIA quae et Normannia , regio Galliae Celticae inter Sequanam ad Ortum, et Argenem ad Occidentem. Quamvis Neustria magis patet, qum Normannia, ad Ligerim usque pertingens. Baudrando fuit pars Galliae ubi nunc Normannia maior, ex parte et Belsia. Hoto manno sie describitur, in Chronico mai. monast. Neustria est, quidquid a Parisiis et Aurelianis interiacet, inter Ligerim et Sequanam inferius ad Oceanum; estque vocabulum enatum circa Caroli Magni tempora. Hic [orig: Hţc] Ortelius, non sine manitesto errore, Neustriam cum Austrasia, quae Lotharingia est, confundit. Neustria autem a nonnullis ea pars Galliae Belgicae quae vulgo Westreich dicitur, appellatur. Aliis est Francia occidentalis, sed male, ut Ioh. Goropius Becanus n Gallicis scribit. Non enim Neustria totam Franciam occidentalem, quae Germanis Westrych nominatur, sed partem duntaxar complectitur, Ferrarius. Secundum Valesium, post Chlodovei mortem, nova nomina a Francis excogitata et Galliarum provinciis Belgicae ac Lugdunensi imposita sunt. Austriam vel Austrasiam, appellavere [orig: appellavŕre] partem Galliae ad Ortum quae Rheno [orig: Rhen˘] ac Mosa [orig: MosÔ] continetur; Neustriam vel Neustrasiam, nonnumquam Neptricum vel Neptriam, quae ad Occidentem vergens inter Mosam ac Ligerim interiacet: Burgundiae vero et Aquitaniae sua nomina reliquere. Et quia Austria ac Neustria, primae in Gallia Francorum sedes fuere [orig: fuŕre], hinc seu iunctim, seu separatim, communi nomine saepissime Francia appellatae, sicque Aquitaniae ac Burgundiae contradistinctae sunt, ut ex Gregorio Turonensi ac Fortunato patet. Ambas quoque idem Fortunatus l. 6. Carm. 1. et 7. a Francis, Germanicae originis gente, Germaniam nominat ac Regna Germanica. Postea Langobardi, natio et ipsi Germaniae, cum partem Italiae armis obtinuissent, Francos imitati, quasdam ibi ditionis suae regiones, a situ, Austriam et Neustriam similiter dixere [orig: dixŕre], suo [orig: su˘] Tusciae nomine relicto [orig: relict˘]: Unde Liguriae ac Aemiliae Austriam et Hesperiam, i. e. Neiistriam, interponit Auctor l. Episcoporum Italiae contra Elipandum. Meminit Neustrasiorum Frodegarius aliique, unde errant, qui Neustriam corruptum esse nomen, et pro Neustria vel Neptrico Westriam scribendum esse, contendunt. Fuit autem Neustria a Franciae Monarchis Austrasiae praelata, utpote Regni sedes, et iam inde a Chlotario posteriore, Dagoberti Patre, sub uno eodemque Rege Merovingo, Burgundiam habuit adiunctam, quae proin ambae communi nomine Regnum Occidentale hermanno: Francia quoque Historicis Gallicis, et Neustriae Burgundiaeque una incolae, plerumque Franci dici coeperunt, cum antea solis Neussriae et Austriae nomen Franciae tribueretur: Franciam Sequanorum vocat Neustriam, Auctor. l. de conversione S. Huberti, i. e. Fran ciam ad Sequanam fluv. Postea, circa Principatum Caroli M. Neustria imminui, et quae prius a Mosa ad Ligerim pertinebat, Sequana [orig: SequanÔ] ac Ligeri claudi coepit, qui olim Armoricae fines fuerant: et hic Ducatus inter Ligerim ac Sequanam appellatur, in veterib. Gallorum Annalibus: Quem Lambertus, Rotbertus, Hugo, Abbas vel Clericus cognominatus, Odo Rotberti fil. qui postea regnavit, Rotbertus, Hugo Magnus eius fil. ac Hugo Hugonis fil. antequam regnaret, obtinuere [orig: obtinuŕre]. Ex quibus aliqui, inprimis Hugo Magnus, Duces Francorum vocitati sunt, ipsaqueNeustria saepe Francorum Ducatus audiit, cuius incolae Historicis, qui Principatu Caroli Calvi, eiusque posterorum, scripsere [orig: scripsŕre], Transsequani et Transsequanenses appellantur. Eum in modum arctatis Neustriae limitibus, pars quondam eius, inter Sequanam, Scaldim ac Mosam iacens, Francia appellata est: et quoties Franciam a Neustria et Austriasia gallici Scriptores distinguunt, haud dubie hanc Franciam, portionem veteris Neustriae, designant, quae hodieque ex parte appellationem Franciae, circa Lutetiam et trans-Sequanam, retinet. Mediam Franciam videtur eam vocasse [orig: vocÔsse] Ludovicus Pius Augustus eiusque Franciae Carolus M. in divisione Regni inter filios, Annales Bertiniani in rebus anni 880. Abbo l. 2. de obsid. Lutetiae, meminerunt. Tandem, uti Armorica, quae Sequana [orig: SequanÔ] et Ligeri olim terminabatur, pro sola postea Britannia minore accepta est: Sic Neustria, quae Mosa [orig: MosÔ] primum ac Ligeri; deinde Secquana [orig: SecquanÔ] ac Ligeri, caludebatur: iterum minor facta et pro regione, quae hodie Normannia dicitur, sumi coepta est; nomine quoque veteri fensim abolito [orig: abolit˘], postquam Carolus Simplex eam Rolloni, Normannorum Duci, habitandam concessit, A. C. 895. Quemadmodum Austrasia Lotharingia vocari coepit. Coeterum quod Aimoinus et Hugo Floriacensis Monachi ac Bernardus Guidonis aliique Rheno [orig: Rhen˘] et Mosa [orig: MosÔ] veterem Austriam claudunt, Mosa [orig: MosÔ] ac Ligeri priscam terminant Neustriam, haud usquequaque exacte dictum est. Quippe cis Mosam est Campania Gallica, Austriae olim portio non contemnenda, et Mosomagum, Duciacum ac Macerias ad Mosam; ad Axonam Sindunum, Attiniacum, Reiteste, Castrum Portianum ac Pontem Varensem habet; ad Vidulam Durocortorum Remorum et Fines: ad Matronam Catalaunos et Sparnacum; ad Albam flumen Barrum et Arciacam: quae omniae oppida, et castella ac loca usque ad Albam, ad Austrasiorum Reges pertinuere [orig: pertinuŕre]. Sed et Pontico, in Campnia, villa erat Regia Regum Austrasiae, et celeberrimum palatium, quod vulgo Pontion hodieque appellant, parum distans a Victoriaco Incenso. Eidem Campaniae contribuebatur Lugdunum Clavatum, Ducum Campaniae Austriacae olim sedes, non longe a Ponte Varensi et fluvio Axona. Iam Cameracum oppid. ad Scaldim nobile, Theodorico, eiusque filio ac nepoti, atque etiam Childeberto Austrasiorum Regibus paruisse constat: quod cis Mosam est, et ab eo flumine multis milibus distat. Hadr. Vales. Notit. Gall. De illa sic Guil. Brito Philipp. l. 8.

Quae prius antiquum cum Neustria nomen haberet,
Post a Normannis habuit Normannia nomen,
Quo gaudent patrii memores idomatis esse etc.



image: s0312b

NEUT Aegypti Nomus, Ptol.

NEUVILLE nomen castri et Familiae Principum Salmensium, qui ex illustri, in tractu Rheni, Rheingraviorum seu Comitum Rheni stirpe oriundi sunt. Iohannes enim Iohannae Sarwerdensis maritus, qui exeunte saeculo [orig: saecul˘] XV. vivis excessit, cum duos suscepisset filios, Iohannes quidem Merthingensem seu Kirburgium ramum orsus est: Philippus vero Daunium emisit, qui iterum tres praecipue palmites habet, Salmensem seu de Neuville, Grumbachium, et Daunensem. E quibus primi probatio hae est: Iohannes Comes Silvarum (nam hic titulus postea accessit) et Rheni, defunctus A. C. 1476. ex Elisabetha Hanovica, pater fuit Iohannis, qui obiit A. C. 1491. Hoc [orig: H˘c] et Ioanna [orig: IoannÔ] Comite Salmensi genitus Iohannes iunxit sibi Iohannam Comitem Sarwerdensem, obiitque A. C. 1499. Pater Philippi Comitis Silvarum et Rheni in Daum, qui decessit A. C. 1521. relicto [orig: relict˘] ex Antonia de Neufchastel, Philippo [orig: Philipp˘] Francisco [orig: Francisc˘], disuncto [orig: disunct˘] A. C. 1561. Hinc ex 4. coniuge Maria Aegyptiaca Oetingensi genitus Fridericus Comes Silvarum et Rheni, in Neuville, exstinctus est A. C. 1608. ex Anna Amalia Erpachia, pater Friderici Magni (qui Gubernator Traiecti ad Mosam, ante annos aliquot, obiit, relictis ex Margaretha filia Trissardi Baronis de Tournebeuf liberis) Annae Mariae (uxoris Henrici V. Senioris Rutheni Dn. de Plaven ) et Franciscae, qui omnes Comites Silvarum et Rheni etc. Lineae Neuvillanae seu Salmensis. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 38. et in Ind.

NEXI dicebantur apud Romanos, homines alias liberi, sed qui, ob aes alienum, in vincula dabantur, apud Creditorem, ut ei servirent, donec debitum dissolvissent: Ita quidam. Sed negat id Salmas. Nexum, ex Varrone de L. L. l. 4. non vinctum, sed simpliciter corpore obligatum veloppignoratum, dictum esse ostendens, docensque, eodem modo Nexum ipsum debitorem vocatum fuisse, cuius corpus pro pecunia credita obnoxium est, quemadmodum bona nexa, quae sunt obnoxia et oppignerata. Unde in Legg. XX. Tabb. de eo, qui post 30. dies iustos, nondum satisfecerat, dicitur: Vincito aut nervo, aut compedibus qumdecim pondo etc. non vero, Nectito, quod alas dixisset Legislator, si eidem nectere idem fuisset, quod vincire. Vide Iac. Oiselium Notis in A. Gellium l. 20. c. 1. ut et supra, in voce Debitor. Adde insignem Livii locum l. 2. c. 23. Duravit autem mos ille usque ad Consulatum C. Poetilii, L. Papirii Mugillani, sub quibus is desiit, hac occasione. Idem l. 8. c. 28. Eo anno [orig: ann˘] plebi Romanae, velut aliud initium libertatis factum est, quod ligari nexi desierunt: mutatum autem ius ob unius foener atoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papyrius is fuit, cui quum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset; quae aetas formaque misericordiam elicere poterat, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt --- postquam aspernabantur flagitium aures --- nudari iubet. verberaque afferri. Quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset --- ruptum eo [orig: ] die ob impotentem iniuriam unius ingens fidei vinculum: iussique Consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, in compedibus, aut in nervo teneretur. Pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset. Ita nexi soluti: cautumque in posterum, ne necterentur. Nec omittendum, quod [orig: qu˘d], quum in Nexos flagris animadverteetur, tibiae sonum adiungi consuevisse, notat Scaliger Poetices l. 1. c. 20. Similiter apud Aegyptios, nectebantur obaerati, usque ad Bocchoridis Regis tempora, qui de obaeratorum facultatibus duntaxat usuras exigere, to\ de\ sw=ma kat' ou)de/na tro/pon ei)/asen u(pa/rxein a)gw/gimon, corpus vero nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] in nexum ducere concessit. Quem imitatus Solon legem th=s2 *seisaxqei/as2, i. e. oneris excussi, Athenis invexisse videtur, qua [orig: quÔ] cives universos ab aere alieno, in corporis nexum credito, liberavit. Et quidam non immerito culparunt [orig: culpÔrunt] Legislatores Graeos, quod vetuerint, ob foenus pignori capercarma, aratrum, aliaque operi faciendo necessaria; sed eos, qui illis uti debebant, nectendos permiserint, Diodorus Sic. l. 1. Vide quoque infra Oneris excussie. Coeterum, olim Nexum dictum est, quodcumque per aes et libram gerebatur; unde Nexum, quasi Nec summ, Varroni l. 6. de L. L. Hinc in LL. XII. Tabb, Ut cum Pater familias [orig: familiÔs] super familiasua [orig: familÔsua] legaret, Nexum faceret, perque aes et libram familiam manciparet, ac praeter libripendem cives Romanes puberes ne minus quinque adhibeat. In quae verba Rosinus notat, tria fuisse apud Romanos Testamentorum genera, unum quod calatis Comitiis: alterum quod in procinctu: tertium, quod per aes et libram appellatum sit, cum nempe Paterfamilias [orig: PaterfamiliÔs] ei, quem vellet successorem relinquere, familiam suam et universum ius Patrisfamilias [orig: PatrisfamiliÔs] mancipio venderet et simul heredes nuncuparet. Fiebat vero mancipatio familiae, quae imaginaria venditio erat, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Quinque aderant testes, et libripens, cives Romani ac puberes; quibus praesentibus, is qui successor defuncti erat futurus, patrimonium morituri emebat, verba quaedam dicens sollemnia, nempe: Huius ego familiam, quae mihi empta est hoc [orig: h˘c] aere aeneaque libra [orig: librÔ]. Iure Quiritium meam esse aio: dein aere percutiens libram, dabat, imaginarii pretii nomine, nummum aeneum ei, a quo hereditatem exspectabat, sicque dicebatur familiae emptor. Et hoc Leges dixere [orig: dixŕre], Nexum facere. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. part. 1. c. ult. Idem in reliquis etiam contractibus obtinuit, in quibus Libripens, i. e. qui libram aeneam tenebat, similiter adhibebatur, eamque emptor raudusculo [orig: rauduscul˘] sive aere gravi feriebat; Tumque res in contractum deducta, mancipio [orig: mancipi˘] Nexuque eius fieri dicebatur. Unde in Legg. XII. Tabb. Raudusculo [orig: Rauduscul˘] libram ferito. Nempe saeculo [orig: saecul˘] Decemvirali libra in contractibus dominabatur, qua [orig: quÔ] opus erat, ut stipem sive aes grave adpenderent: Sed et postmodum recepto [orig: recept˘] iam pecuniae signatae sive numeratae usu, librae tamen consuetudo permansit, ut conslat e Plinio l. 33. c. 3. cum ait: Quin et militum stipendiorum, h. e. stipis ponderandae pensatores, Libripendes dicuntur; qua [orig: quÔ] consuetudine in his emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra imerponitur. Iac. Oiselius ad A.


image: s0313a

Gellium l. 15. c. 13. F. Sylvius in Orat. Cic. pro Muraena, ubi legis [orig: legţs] incertae de Nexu mentio fit, eandem rem exemplo [orig: exempl˘] servi, qui venderetur, explicat: Praesentibus enim quinquetestibus, et Libripende, emptor manu tenens aeneum nummum, dicere solebat, hunc ego hominem ex iure Quirituium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc [orig: h˘c] aere: tum nummo [orig: numm˘] libram feriens, dabat eum venditori. Quod emptionis genus ideo Nexum dictum fuisse ait, quia necteret Venditorem, ut periculum iudicii praestaret: Ita enim lex illa sancit, In his rebus quae mancipi sunt, is iudicii pertuclum praestare debet, qui se Nexu obligavit. Item ritus Venditio per aes et libram: Item Mancipatio, vocabatur. Cal. Var. Nexum dicit, abalienationem fuisse civilem, quae fiebat per aes et libram, i. e. aere nummove [orig: numm˘ve] aliquo percussa [orig: percussÔ] libra [orig: librÔ], quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] solutio repraesentabatur, apud Er. Gouldmannum Diction. etc.

NEXILIS Corona. Vide supra Combretum, Corona. et ubi de Nectendi artificio.

NEXILIS Vestis ante textilem in usu, Lucretio l. 5. v. 1349.

Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.

NEXUS sumplokai\ in lucta in genere; inprimis in pancratio; soli enim pancratiastae nexus humi implicabant et explicabant, quod optime calluisse Antaeum, cui cum Hercule aliquando res erat, refert Solinus c. 27. tro/pous2 xamai\ huiusmodi luctandi modos vocabant Palaestritae. Greaca Eusebii, to\n lego/menon *ghgenh=, dia\ to\ e)pisth/mona ei)=nai tw=n legome/nwn para\ toi=s2 palaistai=s2 tro/pwn xamai\, w(s2 a)po\ th=s2 mhtro\s2 gh=s2 bohqei=sqai dokei=n. Mox. w(n *(hraklh=s2 i)xurw=s2 w)/n mh prosdehqei\s2, zw/sas2 tw=s2 a(/mmasi kai\ metewri/sas2 diexrhsato Dicit, Herculem nativis pollentem viribus, arte illa [orig: illÔ] palaestrica [orig: palaestricÔ] et modis illis luctandi, qui humi exercebantur, non indiguisse et comprehensum Antaeum, qui nexuum humi complicandorum apprime peritus erat, sublimem, ita ut terram amplius non tangeret, elatum interfecisse. Et in hoc a Lucta differebat pancratium, quod luctae omnis ad victoriam ratio consisteret, in subvertendo adversario eiusque finis esset to\ kataba/llein, quod proprie r(h=cai dicebant. i. e. stantem deivere ac solo illidere: Pancratium vero humi inter iacentees perageretur. Unde Theocritus in *(hraklh/skw|, ei)s2 gai=an prospesontas2 pogma/xous2 vocat Pancratiastas, qui hanc artem habebant, ut vincerent velut in terram cadentes et resupinantes se: Cuiusmodi u(ptiasmou\s2 non tutos esse luctantibus, ait Plato in Euthydemo; quia praecipuum in lucta primumque; stare firmiter inconcussum atque non cadere: at, qui sese resupinat, ut in pendenti est, facile impelli potest, et lapsui obnoxium se magis facit. Scilicet, quod in lucta inttum est, in pancratio artis pars non parva. Ab his autem nexibus in terra complicandis, *kulistikoi\ dicebantur, qui hac [orig: hÔc] arte valebant. Hinc to\ pagkra/tion Plutarchus, peri\ ta\s2 kuli/seis2 plurimum versari dicit, Sympasiac. l. 2. c. 4. *ou)te\ ga\r dro/mon, ou)/te pugmh\n e)n palai/s2rais2 diaponou=sin, a)lla\ pa/lh kai\ pagkrati/ou to\ peri\ ta\s2 kuli/seis2 o(/ti ga\r me/mnhtai to\ pagkra/tion e(/k te pugmh=s2 kai\ pa/lhs2 dh=lon, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 290. et seqq. ut et hic passim, in Lucta, Nodus brachiorum, Pancratium, Volutatoria pugna. Addo saltem, Nexus istiusmodi, qui et nodi, proprias fuisse luctaminis et pancratii voces, in pugilatu enim iis uti non licebat: Graeceque a(/mmata dici. Gelssae, Nexum, a(/mma e)pi\ pa/lhs2 desmo\s2. Tralatitie vocem abhibuit Amm. marcellin. l. 15. Et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in complicandis calumniarum nexibus erat indissolubilis, miram in nodorum varietatem sese dispendens, ut in colluctationibus callere nimis quidam artifices solent palaestriae.

NIA veterum Sarmatiae Europaeae incolarum idolum, de quo vide infra aliquid voce Sarmatia.

NIA fluv. Libyae interioris. Ptol.

NIACURRA urbs Commagenae, Antonin.

NIAETHOS corrupte pro Neaethus-

NIANCHEUM urbs provinc. Chequiamensis, in Sina ad fluv. Che, undique tamen collibus vallata. Sub qua 5. Urbes, Martinius.

NIBIS urbs Aegypti, Gentile Nibites, Steph.

NIBLATUS apud Ioann. Diaconum, in Vita S. Gregorii c. 83. et 84. ubi de indumentis Sylviae, matris eius, Ferens in capite matronalem mitram candentis brandei raritate niblatam: mendose positum est, pro nebulatus. Erat enim veum tenuissimum, capiti eius matronae involutum, instar Turcici tuibantis, uti apparet ex imagine eius, quam suo Hierolexico inseruerunt Dominicus et Carolus Macri.

NIC in nummo Anastasii Nicomediae nota est. Vide Nicomedia.

NICAEA altera Antipatri filia, quam Perdiccas duxit, ut hac [orig: hÔc] affinitate Antipatro sibi coniuncto res suas stabiliret. Huic tamen superinduxit Cleopatram, Alexandri Magni sororem germanam, Diod. Sic. l. 18. fol. 640. Videtur postea, defuncto [orig: defunct˘] Perdicca [orig: PerdiccÔ], elocata fuisse Alexandro Acrocorintho praesidenti, quam dum eo deducit Antigonus, ut crediderit se nuptum ire Demetrio, populumque ad nuptialem fesivitatem avocat, occupat iste arcem, Polyaenus l. 4. in Antigono, Com. 1.

NICAEA urbs gemina: una urbs Archiepiscopalis Bithyniae, a Lysimachi uxore Nicaea, vide Nicia: ad Ascaniam paludem, a Lysimacho, in honorem uxoris, filiae Antipatri, sic dicta, prius Antigonia, ab Antigono conditore, teste Strabone. Olbia Plinio l. 5. c. 32. et Ancore, teste Stephano [orig: Stephan˘] dicta. Vulgo Isnich, de nomine lacus Ascanii, et Nichor, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘], sed Sophiano Nichea, inter Nicomediam ad Boream 44. et Prusam in Eurum 25. mill. pass. dissita. Hic [orig: Hţc] Philistion Comicus, Socratis contemporaneus, nimio [orig: nimi˘] risu repente exspirasse [orig: exspirÔsse] traditur; quod et Sophroni contigit, teste Politiano [orig: Politian˘] in Nutricia: Capta est a Godofredo Bullionaeo, A. C. 1097. Chronicon Hierosol. edit. Helmst. l. 1. 2. 3. Guil. Tyr. l. 1. 2. 3. 4. Andronicus vero Imperator. dum eius obsidionem solvere vellet, ab Urchane vulneratus, victus castrisque


page 313, image: s0313b

exutus est, A. C. 1329. Niceph. Greg. l. 7. 8. 9. 10. In hac urbe Concilium Oecumenicum adversus Arii sectam, A. C. 325. celebratum, a Constantino M. cum omnia alia prius media frustra tentasset [orig: tentÔsset]; 318. Episcoporum, inter quos et multi, qui stigmata Domini IESU in cospore suo ferebant. Hic [orig: Hţc] Imperator, Praeses, ad concordiam hortatus Patres, libellos, quibus lites illorum continebantur, palam combussit, sic Arianis, qui talibus libris sparsis illos inter se commissuri erant, occasione Concilium turbandi praecisa [orig: praecisÔ]. Dein eustathius Episcopus Antiochenus verba fecit, Arius postmodum auditus, convictus, ab Athanasio imprimis; postmodum condemnatus, cum suis operibus, libro [orig: libr˘] praesertim, quem Thaliam vocavit. Symbolum porro Orthodoxum conseriptum, Paschatis controversia composita, Novatianorum schisma sublatum, et Ecclesiasticae disciplinae tandem, per Canones 20. consultum est. Euseb. vita Constantini. Rufin. Hist. l. 1. Theodor. et Sozom. l. 1. Niceph. in Chron. Gelasius Cyzicenus, in Collect. etc. Aliud dein ibidem Concilium Generale 8. quod ab Irene, Leone IV. mortuo [orig: mortu˘], convocatum, et a 350. Episcopis, Legatis Papae Adriani I. et Tarasio Patriarcha praesidentibus, A. C. 787. habitum est: quo [orig: qu˘], rebus ita instructis, ut nemo disputare auceret, substratis fundamenti loco [orig: loc˘] fabulis, celeriter conclusus Imaginum cultus, Reliquiarumque veneratio, et aliter sentientibus, anathema dictum. Post quae, omnia rursus templa statuis oppleta, Constantini soceri corpus effossum, filio oculi eruti, etc. Huic Concilio Carolus M. Francofurti, A. C. 794. aliud opposuit 300. Episcop. praeter Abbates, etc. in quo Imaginum usus historicus approbatus, adoratio damnata, Graecorum Synodus destructa, acta rescissa, etc. et refutatio eius Imperatoris nomine contexta est. Vide Chemnit. in exam. de imag. Sigon. l. 4. Similiter iam a Constantio Imperatore Concilium, in Arianorum gratiam, habendum ibidem fuerat, A. C. 359. sed divisis in partes Arianis, inconstantia [orig: inconstantiÔ] Imperatoris, et terraemotu concussa [orig: concussÔ] urbe, quod etiam prius Nicomediae contigerat, conatus irriti fuerunt. Sozom. l. 4. Theodoret. l. 2. Athanas. de Synodis. Vide quoque Nocomedia, it. Parthenius. Canones Synodi Oecumenicae praefatae sub Constantino I. habitae, quorum XX. saltem genuini, ut patet ex Codice Canonum Ecclesiae Universae, primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] in hoc comparent, licet Concilii Ancyrani Canones vetustiores sint, dia\ th\n th=s2 oi)koumenikh=s2 *suno/dou au)qentei/an, propter auctoriatem Synodi Oecumenicae, ut habetur in d. Codice. Et tum quidem coetam esse Collectionem Canonum probabile est, ita ut Canones Nicaeni primo [orig: prim˘] loco [orig: loc˘] ponerentur, iisque subnecterentur Canones Nicaenis anteriores, Ancyrani, Neocaesarienses, Gangrenses et Laodiceni; hoc [orig: h˘c] enim ordine in laudato Codice occurrunt. Verum non diu Ecclesia Romana solis Nicaenis, et qui cum iis ambulabant, usa fuit; sed eodem [orig: e˘dem] cum Orientalibus studio [orig: studi˘], colligere perrexit, quibus cum communibus hostibus depugnaret. Eos autem conquisivit ex Oriente et in Latinam linguam vertit, iam ante Dionysium Exiguum de quo supra. Nam Codicem Cannonum in Ecclesia Romana iam tum fuisse, apparet inter alia ex fraudulenta illa Collectione Zosimi Pontificis qui A. C. 417. ad Synodum VI. Carthaginensem 227. Episcoporum, Faustum, Philippum et Asellum misit, eo [orig: ] fine potissimum, ut Episcopi Afri ad Romanum appellarent. Quod ut fieri debere probaret, laudavit Canones Synodi Nicaenae, sed ex sua Collectione, quae continebat Nicaenos Canones viginti, Ancyranos viginti quinque, Neocaesarienses quatuordecim, Sardiconses viginti et unum: qui simul computati faciunt Canones octuaginta. Atque hanc collectionem Zosimus, nomine Canonum Nicaenorum, obtrusit Patribus; quibus scil. a potiori parte probatis, adiunxerat Canones Sardicenses, ab Orientalibus et Afris repudiatos, iisque, veluti Nicaenis, adstruere iusappellationis ad Romanam Sedem voluit. Quae res tantum negotii Patribus fecit, ut, pro detegenda fraude, ad Constantinopolitanum, Alexandrinum et Antiochenum Episcopos mitterent, Canones Nicaenos authenticos petitum, vide Mornaeum Myster. Iniquit p. 51. edit. Daventr. Inde natus error de LXXX. Canonibus huius Concilii: e quibus XX. tantum, uti dictum, genuini, quos, praeter Codicem Canonum Eccles. Catholic. probant eius versiones variae et Historia Ecclesiastica, vide Theodoret. Socr. Stephanum Papam c. 13. dist. 16. Sed nec isti Canones LXXX. quos Alphonsus Pisanus et Franciscus Turrianus Iesuitae ediderunt, ex Arabico translatos, non spurii ac supposititii sunt; accepere [orig: accepŕre] autem illos, ut fertur, a Patriarcha Aexandrino duo Legati, quos ad eum miserat Pius IV. ut eum ad Concilium Tridentinum invitarent etc. Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Ecclesiastici num. 26. 35. 58. 68. et 69. Vide quoque de Canonum horum auctoritate num. 104.

NICAEA Liguriae oppid. maritimum. Nicia Antonino dicitur, vide ibi, vulgo Nizza. Meminit eius Steph. *ni/kaia, po/lis2 *keltikh\, *massaliwtw=n a)/poikos2. Plin. l. 3. c. 5. Nicaea oppidum a Massiliensibus conditum, Ptol. *massaliwtw=n *ni/kaia, Bellanda quoque olim. Baudrando fuit urbs Vediantiorum in Gallia Narbonensi et Viennensi quarta. Ampla, dives, in ora maris Mediterranei, cum portu capaci et arce munitissima. Crevit ex tuinis Cemenelei, et dicitur di Provenza, quia olim suberat Comitibus Provinciae, cuius pars erat, usque ad A. C. 1365. quo [orig: qu˘] data est a Iohanna, Ludovico II. Duci Sabaudiae cum Comitatu Nicaeensi. In ipso est limite Italiae, cis Alpes maritimas, 2. milliar. ab ostiis Vari fluv. 7. ab Herculis onaeci portu in Occidentum. Ei fere contiguus est Villa Franca portus. Historia ex Mererio paulo fusior haec: Nomen a Massiliensibus accepit, ob insignem contra Ligures victoriam. dein aucta ex ruderibus Cemenelei, ut dictum, fuit sub Romanis, Regibus Burgundiae, Comitibus Provinciae, tandem transiit sub dominium Sabaudiae Ducis. Incolae Comitum suorum iugum non semel excutere annisi, bellum moverunt Raimundo Berengario III. A. C. 1166. et Raimundo Berengario V. A. C. 1229.


page 314, image: s0314a

Iohanna [orig: IohannÔ] post haec, Neapolitanis turbis occupata [orig: occupatÔ], Amadeus VII. ditionem hanc invasit, quam cessionis iure, a Iolanda, matre Ludovici III. Comitis Provinciae et Regis Neapolitani, pro 60000. libris, quas Amadeus sibi deberi aiebat, poslidere se hodierni Duces dicunt, A. C. 1419. Urbs capta a Francisco I. et barbarossa Turcico Duce, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]: itemum hoc [orig: h˘c] bello a a Ludovico XIV. in planitie fertilissima sita est, Amphitheatro [orig: Amphitheatr˘], Inscriptionibus, aliisque Antiquitatis monumentis, inclita. Vide Ptol. tab. 3. Eur. Strab. l. 4. Melam, l. 2. c. 4. etc. Petr. Iofredum, in Nicea Civ. Ferdinand. Ughel. T. IV. Ital. sacrae. Francisc. Augustin. de la Chisa, in Chron. Episc. Sabaud. et Corona Regia. Guichenon. Hist. Sabaud. Vincent. Barralim, in Chron. Lirinensi. Ruffium, Hist. Com. Prov. Nostradamum et Bouchaeum, Hist. Prov. Mourgaeum, de statutis Prov. etc. Vide et Cemele. Sunt et aliae 6. teste Stephano [orig: Stephan˘]. 1. Locrorum Epicnemidiorum in Achaia, Thermopylis proxima, ad sinum Maliacum. 2. Illyriae. 3. Indiae. 4. Cyrni, seu Corsicae insulae. 5. Leuctrorum Boeotiae. 6. Thraciae. Vide Steph. et Nicia. De Nicaea Ligurina addo, quod hanc Lucan. l. 1. Plin. l. 3. c. 5. Ptolemaeus quoque in Italia ponunt: contra Strabo Narbonensi Galliae adscribit, licet Varum, Galliae terminum, inter Antipolim et Nicaeam fluere fateatur. Idem Mela facit l. 2. c. 5. Trans Varum ergo urbs est, ita dicta a Massiliensibus, quod eam ceu victoriae de Liguribus Alpinis recens deportatae monumentum condidissent. Sic et Cemeneleum, ultra Varum quoque positum, Aethicus Galliae adscribit: verum ita Varus pro Italiae Galliaeque termino habendus non erit. Sane Nicaeam fuisse Provinciae urbem, a Vitige Ostrogothorum Rege Francorum Regibus concessae, docet Gregor. Turonens. l. 4. c. 37. ubi Langobardos, partim per Nicaeam urbem, partim per Ebredunum, Galliam ingressos esse ait. Et l. 6. c. 6. ubi Hospitium Reclusum, apud urbem Nicensem, adventum Langobardorum in Gallias praedixisse scribit, Austadiumque tum Episcopum civitatis Nicensis appellat. Synodo quoque Arelati habitae iussu Constantini M. inter Episcopos, Presbyteros ac Diaconos Gallicanos, subscripsere [orig: subscripsŕre] Innocentius Diaconus, Agapius Exorcista ex portu Nicesi: Concilio Aquileiensi, sub Gratiano, Amantius Nicensis Episcopus, inter Antistites Galliarum; Concilio Aurelianensi V. A. C. 549. habito, iussu Childeberti Franciae Regis, Aetius Presbyter, missus a Magno Episc. Ecclesiae Cemenelensis et Nicensis: Concilio Matisconensi II. Guntchramni Regis iussu coacto, quidam vices agens Catullini Episcopi a Nicia. Itaque iam tum Galliae urbs habebatu, parebatque Francorum Regibus, qui in Italia nihil obtinebant. Hinc apud Eginhardum ad A. C. 813. a Mauris Nicaeam; provinc. Narbonensis civitatem, vastatam esse legimus: Cum enim civitas esset provinciae Alpium Maritimarum, quae Galliae Narbonensi olim fuerat attributa, recte huic ab Eginhardo tribuitur. Quin et Robertus in Chron. circa A. C. 1210. composito, civitatem Nicaeam, in Alpibus Marit. quarto loco [orig: loc˘] ponit, et Gervas. Tisleberiensis sub Ebredunensi Metropolitano Nicensem Episcopum secundo [orig: secund˘] loco [orig: loc˘] collocat: hodieque is Ebroduni capitis Alpium Marit. Archiepiscopum pro Metropolitano suo agnoscit. In veterib. autem Notitiis provinc. ac civitatium Galliae ponitur civitas Cemenelensium, emisso [orig: emiss˘] castello [orig: castell˘] Nicensi, quoniam uterque locus non nisi unum Episcopum componebat, praevalente tum Nicaeae Cemeneleo [orig: Cemenele˘]. Constat certe Nicaeam postea ad Comites Provinciae pertinuisse, partemque Comitatus Provinciae et Forcalquerii fuisse: donec A. C. 1388. Nicenses ab exercitu Ludovici II. Regis Siciliae ac Provinciae Comitis obsessi, quoniam a Ladislao Rege nullis auxiliis iuvabantur, Amedaeo VII. Comiti Sabaudiae sese dediderunt: quo [orig: qu˘] factum, ut hodieque Duces Sabaudiae se Nicaeae Comites vocent, et regioni Subalpinae seu Pedemontanae urbs pridem adscripta sit; quam nihilominus Historici constanter Nicaeam Provinciae cognominant. Posita est autem illa ad ostium Paulonis, amniculi trans Varum fluentis, qui accolis Palion, Gallis Paillon nuncupatur, Melae l. 2. c. 4. et Plinio l. 3. c. 5. memoratus. Caput Comitatus cognominis, qui, divisus in quatuor Vicariatus, loca plus 30. muris clausa continere dicitur, ac in longitudinem milia 22. in latitudinem 11. patet. Ibi eminet Nicaea haec, Gallis Nice en Provence, Italis Niza aut Nizza di Provenza, urbs muris validis et propugnaculis atque arce munita, amoena ac frequens, domibus quinum [orig: quinűm] aut senum [orig: senűm] tabulatorum conspicua, vicisque velut ad perpendiculum directis spectabilis. Inter reliqua pagi Comitatusve eius oppida, non ultimum tenet locum Villa Franca, castrum portus sui commoditate notabile. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide et Nicaeensis Comitatus.

NICAEA seu NICIA oppid. Ducatus Montisferrati inter Aquas Statiellas 6. et Astam Pompeiam 10. mill. pass. Nizza della Paglia. Patria Hipparchi, Astronomi insignis, qui contra Platonem, de stellis inerrantibus scripsit, et de motu Lunae, instrumentaque mathematica reperit, Plin. l. 2. c. 108.

NICAEARCHUS pictor sua [orig: suÔ] aetate eximius. Hic inter alia Venerem inter Gratias, et Cupidinem pinxit, et Herculem tristem insaniae paenitentia [orig: paenitentiÔ], Plin. l. 35. c. 11.

NICAEENSIS Comitatus povinc parva circa urbem Nicaeam, ubi alias Vediantii; antea pars Galliae Narbonensis uti postea Provinciae, nunc Pedemontio annexa. Dividitur in IV. Vicariatus, Nicaeae, Barcinonis, Sospellanum et Puerinum. Alii dividunt in Comitatum Nicaeensem proprium sub quo Vicariatus Nicaeae, Sospellanus et Puerinus, in Vicariatum Barcinonis, in Comitatum Bolei, et in Comitatum Tendae. Caput est Nicaea, Nizza di Provenza. Vide ibi.

NICAENETUS Abderites, vel Samius fuit, ut ait Athen. l. 13. ubi citat eius tw=n gunaikw=n kata/logon. Lilius Gyraldus Poet. Hist. l. 3. ait etiam historiam indigenam, puta Abderiticam, vel Samiam, condidisse. Sed non hoc dicit Athen. l. 15. Tantum ait, historiam secutum suae gentis. Verba eius haec sunt, *nikai/noutos2 o(


image: s0314b

e)popoio\s2 e)n toi=s2 e)pigra/mmasi, poihth\s2 e)pixw/rios2, kai\ th\n e)pixw/rion i(s2ori/an h)gaphkw\s2 e)n plei/osi.

NICAGORAS Atheniensis sophista, Mnesaei Rhetoris fil. Minuciani Sophistae pater, floruit saecul. 3. sub Philippo Romano Imperatore eo qui Alexandrum excepit: Scripsit bi/ous2 e)llogi/mwn. teste Suida [orig: SuidÔ]. Magnam huic eruditionis laudem tribuit Himerius Areopagetica [orig: AreopageticÔ], apud Photium Eclog. 243. *kh/ruc Eleusine fuit, et Philiottrato familiaris, teste ipso [orig: ips˘] Philostrato [orig: Philostrat˘] l. 2. de Sophistis, in Aspasio. Alius ab hoc fuit Nicagoras Zelita, aetate Alexandri Mercurius dictus, apud Clementem, in protrept. Nicagoram Leucadium ac Rhodium memorant Nummi Golziani. De Nicagora Cyprio, vide Arnob. l. 4. Fulgent. l. 2. Mythol. Voss. Hist. Graec. l. 4. p. 519.

NICAMA Indiae intra Gangem metropolis, Ptol.

NICANDER fil. Chavilli, Rex Spartae ex Proclidarum familia VIII. quo [orig: qu˘] regnate Teledus Rex (ex altera familia) a Messeniis occisus est. Argolidem hostiliter ingressus magno [orig: magn˘] eam damno affecit. Asinaei autem, facinoris istius participes, deletapaulo [orig: deletÔpaulo] post patria [orig: patriÔ], graves Argivis poenas dederunt profugi, Pausan. Laconicis. Regnavit ann. 39. quorum 34. prima Olympias vulgaris coepit. Vide quoque Alcamenem, qui post Teledum cum illo regnavit. Clemens Alex. Pausan. Laconicis Alii. Eum excepit fil. Theopompus, quem vide.

NICANDER Alexandrinus libro [orig: libr˘] innotuit de Aristotelis discipulis, teste Suida [orig: SuidÔ] in *ai)xri/wn.

NICANDER Chalcedonius scripto [orig: script˘] prodidit *prusi/ou sumptw/mata, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 11.

NICANDER Colophonius an Clarius Grammaticus, poeta et medicus, tempore Attali Galatonicis, iuvenis illius, qui GalloGraecos vicit, sed a Romanis superatus est. Scripsit Theriaca, seu de venenatis bestiis, in quae, praeter alios, commentarium scripsit Demetrius Phalereus, ut indicat Stephanus in *koro/ph. Item Alexipharmaca, sive de Remediis contra venenum, nec non *(eteroiou/mena, opus Ovidianae Metamorphosi non absimile. Meminere [orig: Meminŕre] Athenaeus et Tzetzes. His adde *)ia/sewn sunagwgh\n, Remediorum collectionem, et *prognwstika\ d' e)pw=n, quae ex Prognosticis Hippocrateis desumpta erant. Praeterea Georgica reliquit, quorum meminit. Cicer. l. 1. de Orat. et alia multa, de quibus Voss. Hist. Graec. l. 4. c. 14. de Poet. Graec. c. 8. p. 66. et de Philosoph. c. 11. ž. 36. Vixit adhuc Olymp. 161. Fil. Damnaei. Vide etiam, Macrob. Saturn. l. 5. c. 21. Lil. Girald. Dial. 3. de Poet. Hist. Iust. Chron. Medic. Vander Linden. de Script. Med. etc. quibus adde Scholiast. Nicandri. Nic. Lloydius.

NICANDER Thyatirenus, peri\ dh/mwn, citatur ab Harpocratione, in *titaki/dai.

NICANDRA Sacerdos Dodonaea, una ex tribus, a quibus fabulam de Columbis duabus nigris, quae Thebis Aegyptiis advolantes, auctores fuerint Oracula condendi, unum in Libya, Dodonae alterum, se accepisse memorat Herodot. l. 2. c. 55. reliquae duae fuerunt Promenaea et Timareta, vide ibi.

NICANOR coniurationis conta Alexandr. M. in Ariis irritae, particeps, Curt. l. 6. c. 7.

NICANOR in Macedonum exercitu, nobilitate, sed et temeritate atque audacia [orig: audaciÔ] insignis. De cuius interitu, vide Curt. l. 8. c. 13.

NICANOR Stagirites, per quem Alexander. M. epistolam misit, ad Graecos exules, de illorum reductione, Diodor. Sic. l. 18.

NICANOR Parmenionis fil. in Hyrcania defunctus rapido Fato, cui frater Philotas, cum duobus milibus et sexcentis relictis iusta fecit, Curt. l. 3. c. 9. et l. 6. c. 6.

NICANOR Nauarchus Antigoni, ignavus et imperitus, iudicio [orig: iudici˘] Polyaen. l. 4. c. 6. in Antigono Com. 8. Dolo [orig: Dol˘] Cassandri comprehensus et supplicio [orig: supplici˘] affectus, in Cassandro Com. 1.

NICANOR Dux exercitus [orig: exercitűs] Demetrii Soteris, regis Syriae, A. M. 3893. a Iuda Macchabaeo praelio [orig: praeli˘] victus, postquam Alicimo primo auxilio missus esset, infelici successu, et secundo adveniens templum se destructurum fuisset minatus, 1. Machab. c. 7. et l. 2. c. 14. 15. Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. c. 17.

NICANOR T. Pomp. Attici servus, de quo Cicero l. 5. Ep. 3. et 20.

NICANOR natione Cyprius, unus ex 7. Diaconis ab Apostolis in divinum ministerium selectus, Actor. c. 6. v. 5. Apud Cyprum martyrio [orig: martyri˘] coronatus.

NICANOR Samius. Scripsit de Fluviis, Plut. de flum. Item, Alexandrinus, auctor Historiae Alexandri M. in qua Sibyllae Persicae mentionem facit. Lactant. Firmian. l. 1. de falisa Relig. c. 6. an idem cum Leandro Nicanore? Vide ibi.

NICANOR Medicus Graecus, qui de Medicina multa scripsit.

NICANOR Alexandrinus Grammaticus, sub Hadriano Imperatore Suidas. Vide Voss. Hist. Graec. l. 2. c. 12. *trei=s2 gego/nasi *nika/nores2, inquit Suidas. *(o me\n u(io\s2 *bala/krou, e(/teros2 de\ *parmeni/wnos2, a)/llos2 de\ *stageiri/ths2 to\ genos2, ou(= kai\ (gperi/dhs2 mnhmoneu/ei e)n tw=| kata\ *dhmosqe/nous2. Nic. Lloydius.

NICARAGUA provinc. Novae Hispaniae satis ampla, inter mare Boreale ad Ortum et Austrinum ad Occasum. Inter Honduram provinc. ad Boream, et Costam ricam ad Occidentem. Sub qua 8. provinae. In ea quatuor urbes, nempe Legio Nicaraguae, quae primaria est, Granata, Segobia nova et Giennum. (Iean; ) Tota sub Hispanis. Aliter dicitur novum regnum Legionense; estque pars Praefecturae generalis Guatimalae. Hic [orig: Hţc] Lacus cognominis ab ortu in Occidentem extensus, per 200. milliar. et in mare Boreale se exonerat.

NICARCHUS Philosophus Corinthius, sub Periandro, Plutarch. in Sympos. 7. Sapient.

NICARCHUS Sycophanta Athenis, de quo Aristoph. Acharn.