December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0310b

NESTOR [2] poeta e Lycia regione, pater Lysandri poetae, qui tempore Serveri Principis panxit *)ilia/da leipogra/mmaton ita, ut libro primo deesset litera a; in secundo nusquam inveniretur litera b; in tertio deesset g, atque ita in ceteris. Hesych. Suid. Similiter Odysseam scripsit Tryphiodorus. Item Alexandrinus Grammaticus, qui Marcellum, Augusti sororis filium erudiit, auctor Commentar. theatri. De quo vide Strab. l. 14. Athen. l. 10. Voss. Hist. Graec. l. 2. c. 4. etc. Alius Episcopus Pergae in Pamphylia, et Martyr sub Decio. Item Confessor quidam, qui se Thessalonicae ad monomachiam cum Gigante obtulit; sub Imperatore Maximiniano.

NESTOR [3] corporis Alexandri custos, ab Epirotis, ad tollendam Deidamiam, Pyrrhi filiam missus, maiestate vultus illius deterritus, coeptum omisit, Polyaen. l. 8. c. 52.

NESTOREUS Crater memoratus Martiali l. 8. Epigr. 6. ubi invectus in vanam Eucti vasorum ostentationem, hinc pocula priscis celebrata laudandi occasionem sumit,

Hoc [orig: H˘c] cratere ferox commisit praelia Rhaetus
Cum Lapithis; pugna debile cernis opus.
Hi duo longaevo [orig: longaev˘] censentur Nestore fundi.
Pollice de Pylio trita columba nitet etc.

Fuit nempe is geminus, Graece a)mfiku/pellon, habens duos fundos, ansas quatuor et earum singulis insidentes binas columbas, de quo pluribus agit Athen. l. 11. c. 12. et 13. Vide quoque Homer. Il. l.

NESTORIANI discipuli Nestorii: quorum seges, post mortem huius haeresiarchae, Conciliorum anathemata, uniones Praesulum, edicta Imperatorum, etc. tanta tamen fuit, ut toto [orig: tot˘] Oriente infecto [orig: infect˘], in ipsam Indiam venenum suum diffunderent. Imo et hodie non exiguae eorum in Asia reliquiae: Patriarcham habent Seleuciae, quae olim Babylon quoque, nunc Musal dicitur. Quamvis hodierni Nestoriani non parum a priscis haereticis recesserint, ut confessiones illorum testantur: submisisse se Ecclesiae Latinae sub Eugenio III. Eugenio. IV. Iulio, Pio IV. Pauloque V. ex parte dicuntur. Vide Petrum Strozzam, de Dogmatibus Chaldaeorum. P. de Valle Itiner. tom. 2. 3. 4. Morerium Diction. Hist. Quinquehi observant Ieiunia annua seu Quadragesimas; Quarum primam et maximam ante Pascha incipiunt Dominica [orig: DominicÔ] Quinquagesimae. Secundam, quae est SS. Apostolorum, auspicantur a feria 2. post primam Dominicam Pentecostes: Tertiam Assumptionis, a Kal. Augusti: Quartam Nativitatis Christia 25. die ante Festum: Quintam exigunt in hebdomade ante Septuagesimam, feria [orig: feriÔ] secunda [orig: secundÔ], tertia [orig: tertiÔ] et quarta [orig: quartÔ], quemadmodum Iacobitae, eamque Ninives vocant, vel Ionae, in memoriam paenitentiae Prophetae huius. Et quidem in prima nec pisces comedunt, nec vinum bibunt. In secunda, Sabbatho ac Dominicis non ieiunant. In tertia, a lacticiniis non minus, quam carne, abstinent, excepto [orig: except˘] Festo Transfigurationis. Quartam et quintam eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] observant. Vide Car. du Frensne in voce Quadragesima.

NESTORIUS Germaniciensis, ad gubernationem Ecclesiae Constantinop. A. C. 428. Antiochia [orig: AntiochiÔ] accersitus est, post Synesium: homo natura [orig: naturÔ] eloquens, insigni Oratione ad Imperatorem habita [orig: habitÔ], da mihi terram, inquit, ab haereticis purgatam, vicissim tibi caelum dabo: Iuva me, in extirpandis illis, et ego tibi contra Persas praesto ero. Magnum proin zelum contra haereticos prae se tulit initio [orig: initi˘], sed mox fucus patuit. *au)todi/daktos2 enim et arrogans, defendit Anastasium Presbyterum; qui docuerat, B. Virginem Mariam non esse appellandam *qeoto/kon, i.e. Deiparam, vel Dei genetricem: statuitque non solum duas naturas, sed et duas personas in Christo esse, proin Mariam non posse appellari, nisi *xristoto/kon, materin Christi, qui Verbo uniri meruerit per inhabitationem Verbi in humanitate, tamquam in templo, cui moraliter unitum sit, mysterio [orig: mysteri˘] sic Incarnationis negato [orig: negat˘], operibus theandricis abolitis et merito [orig: merit˘] infiniti pretii sublato [orig: sublat˘]. Hinc et addidit, Iudaeos non crucifixisse Deum. Ad errores hos disseminandos, Diodoro [orig: Diodor˘] Exepiscopo [orig: Exepiscop˘] Martianopolitano [orig: Martianopolitan˘] usus, libris quoque in Aegyptum ultro citroque missis illos propagatum ivit: quibus Cyrillus varia opera ad Theodosium Iuniorem et Pulcheriam Eudoxiamque sorores illius missa, opposuit, XII. in eum Anathematismis conditis. Quod cum nondum iuvaret, contra eum convocata est Synodus a Theodosio Iuniore in urbem Ephesum, A. C. 431. In ea Synodo praesedit Cyrillus Alexandrinus, damnatusque fuit Nestorius, qui aliquot annis post in exilio, in urbe Aegypti Oasi vixit, qua [orig: quÔ] a Blemmyis destructa [orig: destructÔ], hinc inde vagus tandem tabe consumptus est, Histor. Trip. l. 12. c. 4. et 5. Cassian. de Incarn. Cyrill. contr. Nestor. Socr. l. 7. Evagr. l. 1. Baron. A. C. 428. n. 29. 30. 31.

NESTUS fluv. Illyrici, Steph. Tilurus Antonin. et Peuting. nunc Cezina, seu Zetina, I. Lucio.

NESUA vide Nerva.

NESVISIUM oppid. Palatinatus Novogrodensis, in Lithuania, ad amnem Uzsam, inter Novogrodam ad Occasum, et Slucum ad Ortum, 10. leuc. utrinque, uti 13. a Minsco in Africum; satis cultum. cum titulo Ducatus Radziviliorum.

NESUS fluv. Thraciae, illam a Macedonia disterminans, ab ostio Strymonis 60. mill. pass. in Ortum distans, ac Pangaei montis radices lambens, teste Solino [orig: Solin˘], c. 16. Nestus dicitur Herodoto et Plinio l. 4. c. 11. Nastos Steph. aliis Nessus. Hodie Nesto Sophiano, et Charasou Turcis, teste Bellonio [orig: Belloni˘]. Nesus alter, Ptol. Nestus Steph. Vulgo Nissava, oppid. et fluv. Mysiae superioris, longitud. 47. 45. latitud. 43. 38. Item Nesus, urbs Iberica, Stephan.

NETHINAEI dicebantur apud Israelitas, servi portantes ligna ac haurientes aquam pro domo Domini; Non ex Levitarum, aut Israelitarum numero: sed ad id officii damnati erant Gibeonitae, qui Iosuam, dicendo longinquos se esse, cum tamen in medio Israelitarum habitarent, fraudulenter deceperunt. Vide Iosuae c. 9. v.


image: s0311a

22. His postea id nominis haesit, ab Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Nathan, i. e. dedit, ut, quasi dedititii seu ascriptitii, sic dicerentur. Dati enim erant ad servitium Templi, qui Levitis, Sacerdotum Ministris, inservientes, viliora obirent ministeria. Illis Davidis ac Salomonis tempore, alii ex devictis Cananaeis accessere [orig: accessŕre]. Franc. Burmannus, Synops. Theol. Part. I. l. 4. c. 9. Quod ministerium, quam vile fuerit, patet ex locutione proverbiali, cuius mentio Deucteron. c. 29. v. 11. Parvuli vestri, feminae vestrae et pereginus, qui est in medio castrorum tuorum: tum is qui putat ligna tua: tum qui haurit aquam tuam. Dici autem coeperunt Nethmim, circa Davidis tempora, et ab Esra ac Nehmia hoc [orig: h˘c] nomine perpetuo insigniuntur. De iisdem ab Israeliticis coniugiis arcendis, duo Maiorum suorum decreta, tradunt Magistri; alterum Iosuae, quod temporarium fuisse aiunt: alterum Davidis Regis quo [orig: qu˘] qrcebantur in perpetuum, quod et inde natum esse aiunt, quia adeo crudeles sese exhibuerant Gibeonitae, ut sine suspendio septem filiorum Saulis Regis nollent placari, vide Iohan, Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 5. c. 14. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘], Brutii, quod Annibali, quamdiu in Italia versabatur, adhaesissent, lictores Magistratuum: et Piceni, cursores, a Romanis, effecti sunt. Imprimis vero cum Lacedaemoniorum servis, qui Helotae dicti, magna Nethinun istis affinitas fuit. Illi enim, ex Messeniis captivi, cum saepius a Lacedaemoniis victi superatique essent, similiter ad publica ministeria populo exhibenda, aquam etiam hauriendam ac secanda ligan, damnati leguntur, apud Scriptores Graecos. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 5. Franc. Burmannm Exposit. loci Iosuae cit. etc.

NETINENSES populi Siciliae, quorum urbs Netum.

NETIUM Peucetiae oppid. in Italia, Strabo. Andri Nigro. Neritum scribi vult Surita, ad Antonin. Itinerar.

NETON simulacrum Martis, radiis ornatum, Accitanis in Tarraconensi Hispania maxima [orig: maximÔ] religione cultum, memoratur Macrbio Saturnal. l. 1. c. 19.

NETOPHATI nomen loci, 1. Paral. c. 2. v. 54. Latin. gutta, sive distillatio, aut gummi, vel declinatio oris. Inde Netophathites, 2. Sam. c. 23. v. 28.

NETUM urbs Siciliae, inter Motycam et Acras. Graece *ne/hton, vulgo nunc vocatur Noto; unde tertia universae insulae pars vulgo incolis Val di Noto dicitur. Vocabulum urbis antiquum apud Ptol. vitiatum legitur *ne/kton, facili librarii lapsu k pro h scribentis. Sed idem urbis vocabulum etiam unico [orig: unic˘] vocali h dictum fuisse *nh=ton, apparetex Silii versu quodam, l. 14. v. 269.

Et Netum, et Micite, pubesque liquentis Acheti.

Unde etiam apud Cicer. Verr. 5. oppidani quater Netini dicuntur, ut et apud Plin. l. 3. c. 8. Apud eundem Cicer. Verr. 2. alia [orig: aliÔ] formatione sunt Netinenses; sed voluisse ipsum Ciceronem variare, minime veri est simile, librarii errorem esse puto; qui sic scripsit, quia praecedebant Agyrinenses. Vide Cluver. Sitil. Ant. p. 358. ut et Nea, et Neetum. Nic. Lloydius.

NETUPHA nomen loci, Esdr. c. 2. v. 22.

NETUPHATI nomen loci, Nehem. c. 12. v. 28.

NEVA Caelae Syriae urbs, inter Capioliam et Damascum, Antonin.

NEUBERGERUS Theophilus fil. Martini, nepos Christophori, Ministri Verbi Dei Augustani, Contionatoris postea Aulici, et in Palatinatu Inspectrois; Contionator Aulicus Palatinus, in locum Doct. Sculteti, surrogatus, A. C. 1620. exin Duci Mecklenburgico a Sacris Contionibus fuit Gustroviae, A. C. 1623. a Wilhelmo dein Hassiae Landgravio Cassellas vocatus, A. C. 1628. varia cum Principe obiit itinera, donec Paulo Steinio Superintendenti defuncto, successit A. C. 1634. Obiit A. C. 1656. Scripsit lingua [orig: linguÔ] vernacula [orig: vernaculÔ], Glaubens Spiegel, Gebetthuch, Postill, Soliloquia, Trostbuch, Zungen-Zaum etc. Paul. Freherus Theatro Viror. eruditione clarorum.

NEUBURGA arx et oppid. Comitatus Waldeccensis, Metel.

NEUCERIA corrupte pro Nuteria.

NEVERITA Dea, quam in decima caeli regione ponit martianus Capella, ubi tamen alii libri habent Nerita, forte pro Nerina, ut opportune iungatur, quem Capllea ibidem recenset. Glossae tamen Neverita, reverentiae Dea. Grotius.

NEVEU Magdalena vide Magdalena.

NEUFVILLE nomen illustris in Gallia Familiae, quae praecipuum decus debet Nicolao Villaregio seu Domino de Villeroy, qui 56. annis sub quinque Regibus Franciae regni negotia gessit, Minister et Secretarius Status. Series familiae haec: Nicolaus de Neufville Dn. de Villeroy, ex Iohanna Preudhomme (filia Dn. de Fontenay ) pater fuit Nicolai de Neufville Dn. de Villeroy, cui ex Magdalena Albaspinaea genitus Carolus de Neufville Marchio de Halincourt, Iacobam sibi iunxit Harlaeam, atque ex ea suscepit Nicolaum de Neufville Ducem de Villeroy: quo [orig: qu˘] et Magdalena [orig: MagdalenÔ] de Crequy de Lesdiguieres (filia Caroli Ducis de Crequy et Lesdiguieres, defuncti A. C. 1638.) genitus Franciscus de Neufville, Marchio de Villeroy, Mariam Margaritam Cossaeam 8filiam Ludovici de Cosse Ducis de Brissac exstincti A. C. 1661.) uxorem habet, liberorum aliquot ex illa pater. Spenerus Theatr. Part. 3. p. 78.

NEVIASCA fluviolus Liguriae, qui in Porciferam labitur, apud Genuam. Tabul. aerea antiq.

NEVIDUNUM oppid. Galliae Celticae in ducatu Nivernensi, quod et Novidounum dicitur; vulgo Neufvy. Baudrando oppidulum Pusaeensis tractus, ad Ligerim, prope Nivernensem Ducatum et Provinc.Bituricensem, 4. leuc. supra Bridoburum in Meridiem. Vide Noviodunum.

NEVIDUNUM oppid. pagi Bernensis in ditione Romana, ad laeum Lemanum, cum castro 4. leuc. a Geneva in Caeciam Lausannam versus. Baudrand. Tribus circiter miliaribus a Geneva, locat Plantinus. Gall. Nyon, German. Newis. Cuius mentionem


page 311, image: s0311b

licet Caesar non faciat, antiquum tamen id esse varie probare conatur Guillimannus, qui illud inter XII. oppida ab Helvetiis combusta fuisse censet; auctoritate nixus Chronicorum Vaudensium, hoc oppidum ante Iul. Caesarem Benevis vocatum, et a quodam Beneno Helvetiorum Rege sumptuose exstructum veriisque privilegiis exornatum fuisse, asserentium. Sed si iam ante Caesaris tempora Helvetiorum hoc oppidum fuit, qua [orig: quÔ] ratione eius non meminerit Caesar, qui Genevae per aliquot tempus mansit, non video. Ex iisdem Chronicis, de Neviduno ante Caesaris adventum destructo, et sub Verspasiano, a quodam Centurione Nyon reparato, fabulandi ansam sumpsit Mercator. Cluver. l. 2. c. 4. supponens, Caesaris murum hac in parte fuisse, credit, ex pluribus castellis a Caesare exstructis primum lacuique proximum haud dubie fuisse, quod postea in oppidi modum excreverit, et Colonia, congnomine Equestris, factum sit. Quin hinc militum praesidium a Caesare contra Helvetios lacui impositum, vult idem. Unde Lucanus, l. 1. v. 392.

Caesar ut acceptum tam prono [orig: pron˘] milite bellum,
Fataque ferre videt: ne quo [orig: qu˘] languore moretur
Fortunam, sparsas per Galiica rura cohortes
Evocat: et Romam motis petit undique signis:
Deseruere [orig: Deseruŕre] cavo tentoria fixa Lemanno:

quae tentoria fuisse creduntur, inter Nevidunum et Rotulum, annotante Gaudardo [orig: Gaudard˘] etc. Burgundico [orig: Burgundic˘] bello [orig: bell˘], oppidum ab Helvetiis occupatum est: bello [orig: bell˘] dein Sabaudiae Ducis contra Genevenses, prope illud, memorabili praelio [orig: praeli˘], a 415. Helvetiis, qui Genevenses adiutum venerant, exercitus Ducis victus est caesusque, A. C. 1535. die 10. Nov. Stumpfius Chron. Helvet. l. 8. c. 34. et 36. a quo tempore, cum tota regione circumiacente, transiit in Bernensis Reip. ditionem. Vide Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Antiq. et Nov. ac reliqua in voce Equestris.

NEVISANUS Iohannes, vide Iohannes.

NEVITA Consul cum Mamertino. an. Urb. Cond. 1115.

NEVIUS corrupte pro Naevius.

NEUMA Graece *neu=ma, apud Scriptores Ecclesiasticos medii aevi, cantum notat suavem admodum et spiritualem, quo [orig: qu˘] vix verba exprimebantur, dum longa [orig: longÔ] pausa [orig: pausÔ] quaeque syllaba protrahebatur, ita ut ex oris tantum apertura ac canentis nutu motuque, intelligerentur verba. Quae cantus species praecipue adhibebatur, in Natali Domini, unde recentiores Musici, in ea nocte, pro nael, quod Natalem Gallice notat, contracte nae, pronuntiant. Antiquitus tamen in Choro neuma canebatur ad Kyrieleison, vel ad dictionem Hierusalem, quia ad caelestem patriam ab omnibus suspiratur. Rupertus de divin. Offic. l. 1. c. 35. Iubilamus magis, quam canimus, unamque brevem digni sermonis syllabam in plurimas neumas vel neumarum distinctiones protrahimus, ut iucundo [orig: iucund˘] auditu mens attonita repleatur et rapiant in gloria. Eadem interiectio saepe in cantu Alleluia apud Graecos post Epistolam frequentatur, Dominic. a Macer in Hierolexico. Vide infra in voce Pneuma.

NEURI populi Sarmatiae Europaeae quos. Mela l. 2. c. 1. ad ortum Tyrae fluv. locat, Solinus c. 20. vero ctrca Borysthenem. Horum urbs Nerva, in ora Livoniae extema, a Revalia urbe 3. leuc. in Boream distans, nonnullis esse ex allusione nominis videtur. Baudrando ubi fuerint, non constat. Sed ad Tyram aut Boristhenem, longe distabant in Meridiem a Narva Livoniae, iuxta Sinum Finnicum, 30. fere leuc. a Revalia in Ortum, ubi alias Hirst fuere [orig: fuŕre], Sanson. Hos narrant in lupos se transformare, et ad priorem, cum volunt, formam redire. Mela loc. cit. Neurit statum singulis tempus est, quo [orig: qu˘] si velint, in lupos, iterumque in eos qui fuere [orig: fuŕre], mutentur. Ubi notat Voss. non omnibus Neuris idem esse tempus, quo [orig: qu˘] sese in lupos transforment, sed unicuique statum tempus metamorfw/sews2 suae. Verum, si Herodotum sequamur, legendum erit, singulis annis. Porro de Neuris omnes conveniunt, praeter Val. Flaccum, qui Neuris tribuit, id quod alii aliis Scitharum populis, cum et illos et Iazyges scribit parentes suos devorare, l. 6. v. 121.

------ Et raptor avorum
Neures, et expertes canentes Iazyges aevi.

Non recte vulgo legitur, et raptor amorum. Nec melliora sunt illa, quae viri eruditi substituunt. Horum meminit Dionys. v. 310.

*)/enqa *mela/txlainoi/ te kai\ a)ne/res2 i(pphmolgoi/,
*neu/roi q' *(ippo/pode/s2 te, *gelwioi/ t), h)d' *)aga/qursoi,
*(=hxi *borusqe/neos2 potamou= tetanusme/non u(/dwr
*mi/sgetai *eu)cei/nw|, kriou= propa/roisqe metw/tou.

Nic. Lloydius.

NEURIS insula Proponitidis. Vide Proconnesus.

NEUROBATES apud Vopisc. in Carino c. 19. Nam et neurobatem, qui velut in ventis cothurnatus ferretur exhibuit: Graece *neuroba/ths2, qui nervis incedebat, dictus est. Nempe inter Veteres qaumatopoiou\s2, non solum fuere [orig: fuŕre] schoenobatae seu funambuli, sed etiam neuroba/tai, quales hodie fortean nullibi visuntur. Et quidem xoinoba/tai erant, qui super funes crassiores inambulabant et saltabant, ut fieri etiamnum videmus. Neurobatae vero longe maiorem artem et audaciam professi, nervis ac fidibus in cedebant ac filis tenuissimis, it ut vix apparen tibus prae subtilitate filis, super quae ambulabant, quasi in ventis ferri viderentur. Certe Funambulos a Neurobatis distinguit Firmicus l. 7. Erunt funambuli, oribatae, neurobatae, et qui talia pertractent: quorum hos Tertullian. expressit eleganter l. de Pudicitia, Age tu funambule pudicitiae ac castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi veri avia pendente vestigio [orig: vestigi˘] ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculorum metu temperans. Ubi generaliore funambulum dixit vocabulo [orig: vocabul˘], qui verius erat dicendus neurobates [orig: neur˘bates]. Vide Salmas. Not. ad loc. cit.