December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 308, image: s0308a

NERIUS [1] Dux Athenarum, post Antonium Acciaiolum fil. nothum Rainerii Acciaioli Genuensis, quem pater Chalcocondylas pepulit. Et successit frater Antonius Nerius; quem cum alius, Nerius quoque dictus, excepisset, hic filio [orig: fili˘] in tutela Matris relicto [orig: relict˘] decessit. Mater, amore correpta Veneti cuiusdam Nobilis, Petro [orig: Petr˘] Palmerio [orig: Palmeri˘] geniti, cui Praefectura Nauplii credita erat, eum spe nuptiarum ac Principatu Atheniensis, ut facto [orig: fact˘] ab uxore sua divortio [orig: divorti˘] se duceret, pellexit. Unde cum gravissimae primo lites, inde caedes orirentur, Franco [orig: Franc˘] Acciaiolo [orig: Acciaiol˘], pupilli consobrino [orig: consobrin˘], eius tutelam ac Ducatus [orig: Ducatűs] administrationem sibi vindicante: hic tandem supperior, Ducis titulum ab Imperatore Turcico Mahomete, Amurathis II. filio nactus est. Sed cum Imperator illum cum Principe Boeotiae consilia communicare paulo post intellexisset, Omarem, Thessaliae Praefectum, Athenas occupare et praesidium arci imponere iussit, a quo tempore Urbs Turcarum iugo subdita gemit, vide Chalcocondylam l. 9. p. 299. 300. Fr. Rossaeum Archaeol. Attic. etc.

NERIUS [2] Philippus, Forentinus, auctor Congregationis Patrum Orator. Baronio, ut Annales suos conderet, suasor fuit. Natus d. 21. Iul. 1515. post insignes in Humanioribus, Philosophia et Theologia progressus factos, totum se orationi et vitae sanctitati dedit. Obiit senex, Anton. Gallonius Vita [orig: VitÔ] eius. Vide et Anton. Teissier in Elogiis Part. 2.

NERO [1] Syris et Posterioribus Graecis, locus ille delitiis famosus prope Antiochiam, Daphne dictus olim, abolita [orig: abolitÔ] appellatione ista [orig: istÔ], vocari coepit, propter aquarum scaturigines: [gap: Hebrew] enim Syris et Arabibus idem, ac Hebraeis [gap: Hebrew word(s)] fluvius; unde *nero\ hodieque Graecis est aqua. Hoc autem nomen antiquissimae eius appellationi consentit plane: Nam Numer. c. 34. v. 11. qui locus dicitur cum a Mose, tum ab eius paraphraste Onkelo [gap: Hebrew word(s)] fons, aliis Interpretibus Hebraeorum est [gap: Hebrew word(s)] Daphne . Vide supra in hac voce, et Casaubon. ad Capitolin. in Marco philosopho. c. 8. Imo Graeci non infimae solum aetatis, sed etiam antiquioris nhro\n et nero\n aquam vocaverunt: Et nerw\n, locus est aquis irriguus, unde nerw/nios2 li/qos2, seu nerwniano\s2, de quo mox, Salmas. ad Solin. p. 1105.

NERO [2] Domitius Roman. Imperator, omnium quos terra sustulit, crudelissimus; Hinc proprium nomen in appellativum commutatum est, ut Nerones crudeles, et Neroniores crudeliores dicamus. Est autem Nero (teste Gellio [orig: Gelli˘] l. 13. c. 22.) verbum Sabinum, quo [orig: qu˘] significatur virtus et fortitudo, Sueton. in Tiberio c. 1. Inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo [orig: qu˘] significatur lingua [orig: linguÔ] Sabina [orig: SabinÔ] fortis ac strenuus. Unde Glossae, Nero, *)andrei=os2. Notat Casaubon. Sabinorum veterem linguam non aliam fuissea Graeca. Graeci vero hominem bonis lacertis vocant neurw/dh. Dicaearchus, in Clementis Protrep. Herculem describit xizi/an, neurw/dh, me/lana. Et neurou=n accipiebatur, pro robustum reddere et validum. Verbum est artis Gymnasticae, quo [orig: qu˘] usus eleganter Chrysostomus in poster. ad Corinthios, ei)s2 to\ e(te/rous2 a)lei/fein praei=si kai\ neurou=n, ubi vox utraque proprie de Gymnastis usurpatur. Inde *neu/rwn, ut *ga/s2rwn, *kefa/lwn *xei/lwn. Nero autem a *neu/rwn dissoluta [orig: dissolutÔ] diphthongo [orig: diphthong˘] et imminuta [orig: imminutÔ] e ut periri, unde experiri, a Peira=|n. Nerio autem et Nero Hebraice terribilis est: nam [gap: Hebrew word(s)] nora ; a [gap: Hebrew word(s)] Jare timuit. Unde Deus saepe in sacra pagina terribilis vocatur. Vide Illyrici Clavem, in Terribilis. Fuit filius Caii Domitii Aenobarbi, ex Agrippina, Germanici filia [orig: filiÔ], quae Claudio Imperatori nupta tantum effecit, ut Neronem hic in suam familiam adoptaret: quod ipsi ad Imperium viam, in praeiudicium Britannici, primogeniti Imperatoris, stravit. Successit Claudio A. C. 54. pollicitus, se Augusti imitatorem fore. Unde liberalis initio [orig: initi˘], clemens, blandus: populum a tributorum onere liberavit; sententiae mortis subscribere rogatus, exclamavit, Utinam literas nescirem! totoque [orig: tot˘que] quinquennio [orig: quinquenni˘], talem se praebuit, ut videretur meruisse elogia, quae Seneca, de Clemeniia, ipsi tribuit. Postea in contrarium versus, ea commisit, quae aeterno [orig: aetern˘] silentio [orig: silenti˘] potius premenda, quam in castas lectorum aures cum horrore egerenda sunt: Quare et huius temporibus amnes retro fluere visos refert; Plin. l. 2. c. 103. Intantum sceleris tandem progressus est, ut matrem et amitam, imo et uxorem, affines, et necessarios, virosque illustres alios quamplurimos interficeret. Senecam praeceptorem ad necem compulit, Romam incendit. De quo Boetius l. 2. de Cons. Phil.

Novimus, quantas dederat ruinas,
Urbe flammata [orig: flammatÔ], patribusque caesis,
Fratre qui quondam ferus interempto [orig: interempt˘]
Matris effuso [orig: effus˘] maduit cruore,
Corpus et visu gelidum pererrans,
Ora non tinxit lacrimis, sed esse
Censor exstincti potuit decoris.
Hinc tamen sceptro [orig: sceptr˘] populos regebat, etc.

Idne autem fecerit, dubium relinquere Tacitus maluit, cum tam propudiosum sacinus hominem, nedum Romanum Principem, admisisse sibi quidem persuadere non posset, ut crederet. Sed cur Sueton. in Neron. c. 34. vulgavit? Adduntur, inquit, his atrociora, nec incertis auctoribus, ad visendum interfectae matris cadaver accurrisse, contrectasse [orig: contrectÔsse] membra, alia vituperasse [orig: vituperÔsse], alia laudasse [orig: laudÔsse], sitique interim oborta [orig: obortÔ] bibisse. Sed o [orig: ˘] pudet verborum Dionis: *masqw\n de\ o( *ne/rwn o(/ti te/sqnhken, ou)k e)pi/s2eusen. *(upo\ ga\r tou= mege/sqous2 tou= tolmh/matos2 a)pisti/a au)ta=| u(pexu/sqh, kai\ tou=to au)to/pths2 e)pesqu/mhse tou= pa/sqous2 gene/sqai, kai\ au)th/n te pa=san ei)=de gumnw/sas2, kai\ ta\ trau/mata au)th=s2 e)peske/yato, kai\ te/los2, polu\ kai\ tou= fo/nou a)nosiw/teron e)/pos2 e)fsqe/gcato. *ei)=pe ga\r, *ou)k h)/|dein o(/ti ou(/tw kalh\n mhte/ra ei)=xon. Ita certe est; occidisse minus fuit. Quam improbitatem eius Domitius pater tum ex suis, tum uxoris Agrippinae moribus olim praedixerat, teste Xiphilino [orig: Xiphilin˘], *)adu/nato/n e)s2in a)/ndra tina\ a)gasqo\n e)/k te e)mou= kai\ tau/ths2 gennhsqh=nai. Tandem Romam, vide supra, incendit, ut cithara [orig: citharÔ] canens in excelsa turri, ipse Comico [orig: Comic˘] indutus habitu, vivam ardentis Troiae imaginem videret, et e cineribus eius Neronianam excitaret: Invidia [orig: InvidiÔ]


image: s0308b

incendii, quod per dies 6. maximam urbis partem delevit, in Christianos devoluta [orig: devolutÔ], qui proin crudelissime exagitati, Primae sic persecutionis auctor. In Achaiam profectus, Isthmum perfodere cogitavit; luxu insano [orig: insan˘] exhaustis tandem thesauris, omnibus exosus esse coepit. Ab exercitu proin, qui in Gallis erat; dein a Galba, qui Hispaniae praeerat, imo ab omnibus derelictus, ex urbe fugit. Sed quaesitus, ut ad supplicium vivus attraheretur, ferrum iugulo adegit, ac sic defecit, exstantibus, rigentibusque oculis ad horrorem usque formidinemque visentium, eodem [orig: e˘dem] die, quo [orig: qu˘] Octaviam quondam e medio sustulerat, A. C. 54. postquam exclamasset [orig: exclamÔsset]: Quantus artifex pereo? Hunc Antichristum quidam a Paulo 2. Thess. c. 2. praedictum crediderunt olim, sed a Pontificiae quoque Commun. Doctoribus erudite refutantur. Sueton. Tacit. Regnavit, ann. 13. mens. 8. Pseudo-Neronis etiam Tacitus meminit. Vide eum l. 13. 14. 15. et 16. Annal. l. 2. Hist. Sulpic. Sev. Hist. l. 2. Euseb. etc. Nic. Lloydius.

NERO [3] Calvus maledictis populi appellatus est Domitianus, quod saevitia Neronem vel exaequaret, vel superaret, ac Nero alter esset, Iuvenal. Sat. 4. v. 37.

Cum iam Semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, et Calvo serviret Roma Neroni.

NERO [4] Claudius vide Claudius.

NEROBERGA vide Noricorum mons.

NEROLINGA urbs Imperialis Sueviae, ad amnem Eger, nota clade Suevorum, A. C. 1634. et Austriacorum, A. C. 1644. 4. milliar. German. a Lavinga in Boream, totidem a Werda in Circium, 10. ab Ingolstadio in Occidentem.

NERON insula maris Rubri ante Arabiam Felicem, in ora ad Ortum, ubi crystallus, teste Plinio l. 37. c. 2. provenit.

NERONIANA apud Auctorem distichi, quod in saeculum Constantini factum est,

Saturni aurea saecla quis requirat?
Haec sunt gemmea, sed Neroniana:

excellentissimus est smaragdus, Graece *nerw/nios2 seu *nerwniano\s2. Haec enim sunt gemmea saecula longe utique aureis anteferenda, sed ex qua gemma facta? ex Neroniana: hic sensus distichi. Nomen ei, non a Nerone Imperatore, nec Domitiano, ut quidam volunt: nam Plinius, ut eorum aetati proximus, mentionem illius fecisset sine dubio. Ita autem is de optimo Smaragdo l. 37. c. 5. ad crassitudinem sui facilitate translucida, quod etiam in aqua nos iuvat; quod ad Neronianam Epiphanius refert, *kai\ me\n *nerwniano\s2 pikro\s2 tw=| ei)/dei sfo/dra xlwri/zwn, dieidh\s2 kai\ sti/lbwn. Sed a Nerone, artifice ac lapidum politore: aut potius a nerw\n, de quo paulo superius. Interim praefatus Auctor figurate dicere vult, Constantini tempora Neronianis esse similia, quod uxorem et natum occidisset. Salmas. d. l. Oleo [orig: Ole˘], quo [orig: qu˘] smaragdi meliores fiunt, etiam hanc smaragdi speciem optimam procuratam fuisse, idem Epiphanius tradit, etc.

NERONIANAE Thermae a Nerone Imperatore aedificatae, Martial. l. 7. Epigr. 33. v. 4.

---- Quid Nerone peius?
Quid Thermis melius Neronianis?

Vide eundem l. 2. epigr. 48. v. ult. et l. 3. epigr. 25. v. ult. et l. 12. Epigr. 85. v. 5.

NERONIAS quae et Irenopolis Ptolom. urbs Ciliciae mediterranea Episcopalis, sub Archiepiscopo Anazarbeno. Item Caesarea Philippi in Coelesyria, sic dicta est, Foseph.

NERSA Cluverio Neriscus, vulgo Neers, fluv. est Geldriae, in Belgio, memoratus Chronico Monasterii Laureshamensis seu S. Nazarii, ubi de Lothario Augusto Ludovici Pii filio ista exstant: Lothario Ansfrido tunc Palatino Comiti, illustri et spectabili viro ob egregia merita, praedium suum in Geizefurt, in pago Hatudriensi, super fluvium Nerse, et in pago Laumensi, in villa Sodeia, super fluvium Geldione, iure proprietatis contradidit: quod postea idem Ansfridus Laureshamensi Monasterio sub Abbate Dietricho contulit. Qua eadem de re ita Lotharii ipsius literae: In pago Hattuariensi et in villa quae dicitur Geizefurt, super fluvium Nerse: Et Ansfridi literae, in pago Hattuaria, in villa quae dicitur Geizesurt, quae sita est super fluvium Nersa etc. Defluit is inter Rhenum ac Mosam medius, et Wachtenduncam, Gelram caput et Ducatus [orig: Ducatűs], Goch, aliaque Clivensium oppida praeterlapsus, decurrit in Mosam, apud Gennapiam: Proximus Bataviae et pago olim Mosano fuit. Itaque cum in Gestorum Francorum c. 9. Dani per altum mare Gallias appetisse et Theuderici pagum Attoarios, vel alios devastasse [orig: devastÔsse]: Cum quoque in veterib. Annalibus Gallicis, A. C. 715. Saxones devastavisse terram Hattuariorum, dicuntur: utri Attuarii utrobique designentur, Cisrhenani ad Nersam, prope Bataviam, an Transrhenani, incertum est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Attuarii.

NERTOBRICA vel NERTOBRIGA oppid. Hispaniae Baeticae Appian. hodie Valera nominatur, in qua Arias Montanus natus est, qui testatur ibidem hodie etiamnum antiquam inscriptionem extare, in qua Nertodrica per d. nominatur. Item oppid. Hispaniae Tarraconens. in Celtiberis, Almunha Varrerio, Rota Hieronymo Suritae, et aliis Val de Nebro; Foh. Marianae Ricla.

NERVA [1] Cocceius Roman. Imperator decimus tertius, Flavio Domitiano, cui A. C. 96. successit; dissimillimus, animoque [orig: anim˘que] vere paterno [orig: patern˘] erga populum affectus, exules, ob religionem, revocavit, in Iudaeos quoque beneficus, antiquum Imperio splendorem reddere annisus est. Cum nullos sibi liberos genuisset, Aelium Traianum sibi adoptavit, qui illi etiam in imperio successit, Obiit A. C. 98. aetat. 66. vel 72. secundum Eutrop. l. 8. Vide Dionem in Nerva. Aurel. Vict. de Caesar Herodian. etc. Martial. l. 8. Epigr. 70. laudat eum ab ingenio Poetico, qui etiam puer, a carminis dulcedine Tibullus appellabatur. Idem l. 11. Epigr. 6.

Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi,
Quanta Numae fuerat; sed Numa pauper erat,


image: s0309a

Ardua res haec est, opibus non tradere mores;
Et cum tot Croesos viceris, esse Numam.
Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
Elysium liceat si vacuare nemus:
Te volet invictus pro libertate Camillus;
Aurum Fabricius, te tribuente, volet.
Te duce gaudebit Brutus; tibi Sylla cruentus
Imperium tradet, cum positurus erit.
Et te privato cum Caesare Magnus amabit.
Donabit totas et tibi Crassus opes.
Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
Si Cato reddatur, Caesarianus erit.

Vide Cocceius.

NERVA [2] Silius vide Silius.

NERVA [3] fluv. Hispan. in Cantabris. Ptol. Nesua Pomponio l. 3. c. 1. teste Pintiano [orig: Pintian˘]. In Biscaia, Baudrand. nunc Nervio, antea Ibaycaval. Bilbaum rigat, et 5. mill. pass. infrain Oceanum Cantabricum se exonerat. Dicitur et Nansa.

NERVESIAE vicus Latii, in Aequicolis, ubi consiligo herba nascitur, Plin. l. 25. c. 8. apud quem et Nermegiae legitur.

NERVI in fidibus (citharae id genus) chordae, Varroni etiam nerviae, apud Nonium et A. Gellio l. 9. c. 7. Item id, quo [orig: qu˘] arcus tenditur. Ovid. de Ponto l. 1. Eleg. 1. v. 21.

---- Intentus nervo levis arcus equino.

Veretro [orig: Veretr˘] eamelino [orig: eamelin˘] optime hoc [orig: h˘c] fine uti populos Orientis, Aristoteles docet de Animal. l. 5. c. 2. Praeterea funes e nervo torquebantur, qualium Vitruvius meminit l. 1. c. 1. et l. 10. c. 15. ubi docet, iis brachia catapultarum contineri. Plautus similiter Curcul. act. 5. sc. 3. Antiquitus porro et inde vincula fiebant cervicum ac pedum; mansitque postmodum etiam ligneis, et tandem ferreis, nomen, ut infra videbimus. Sed et e bubulis nervis flagella fere erant, quibus caesos saepe Martyres legimus etc. Gerhard. Io. Vossius de Idolol. l. 3. c. 71. De Nervis Arcuum, ut aliquid addam, necessitate urgente, ex capillis muliebribus, facti memorantur Capitolino in Maximino Fun. c. 7. Praetereundum ne illud quidem est, quod tanta [orig: tantÔ] fide Aquileienses contra Maximinum pro Senatu fuerant, ut funes de capillis mulierum facerent, quum deessent nervi ad sagittas emittendas: quod aliquando Romae dicitur factum. Unde in honorem Matronarum templum Veneri calvae Senatus dicavit. Ubi historiam, in quam digitum intendit, habes apud Vegetium l. 4. Lactantium l. 1. et Servium ad l. 1. Aeneid. Hodie nervo arcus fauces Magnatum, imo et Imperatorum nonnumquam, elidere, apud Turcas in usu est. Quid vero sit nervis mcedere, dicemus infra in voce Neurobates, uti de machinamentis neuroskastikoi=s2, in Neurospasta. De verbo Artis Gymnasticae neurou=n, i. e. robustum validumque reddere, hincque orto *neu/rwn, Nero, vide Casaubon. ud Sueton. Tib. c. 1.

NERVII Belgarum populi in finibus Ambianorum, qui semper reliquos Belgas increptabant, quod se populo Romano dedidissent; se qutem neque legatos ad Caesarem missuros, neque ullam pacis conditionem accepturos affirmabant. Tandem vero difficillimo [orig: difficillim˘] et periculosissimo [orig: periculosissim˘] praelio [orig: praeli˘] a Caesare victi sunt. Claudian. de Bello Gildon. Lucan. l. 1. v. 428.

---- Nimiumque rebellis
Nervius, et caesi pollutus sanguine Cottae.

Hodie Tornacenses dicuntur in Flandria, eorumque urbs Tornacum, Gallice Tournay, et Germanis Dornick dicitur, media inter Duacum, et Aldenardum. Baudrando fuere [orig: fuŕre], ubi nunc Hannonia. Eorum primaria erat Bagacum, Bavay; ex Sansone, Brietio. Terminabantur ab Ortu aduaticis, ab Occasu Atrebatibus, et Pleumosii. Tornacum autem in Pleumosiis erat. Vide B. Rhenanum Rer. Germanic. l. 1. Cum Notis Cl. Ottonis ICti p. 108. Vide Hannonia.

NERULINUS P. Suilii fil. qui, per invidiam Patris, intentatis repetundarum criminibus, a Nerone protectus est. Tacit. l. 13. Annal. c. 43.

NERULUM oppid. Lucaniae mediterraneum, Lagonero, teste Celso [orig: Cels˘] Cittadino [orig: Cittadin˘], vi captum repentino [orig: repentin˘] adventu Aemilii, Liv. l. 9. c. 20. Inde Nerulonenses Suetonio in Aug. c. 4. Alterum in Sabinis, vulgo Neruli, inter Nomentanum, et Cutilias 10. mill. pass. ab urbe Roma supra 20. Baudrando Nerula, oppid. Sabinae, ad amnem Correse; sub pontifice, 20. mill. pass. a Roma in Caeciam cum titulo Ducatus Principis Praenestes, gentis Barberinae. Populi Nerulani Plin. l. 3.

NERUM vide Neron.

NERUSI populi Alpini apud montem Vesulum, Plin. l. 3. c. 20. Nerusii Ptolemaeo, quorum urbs est Vintium, Venza et Vence, urbs Episcopalis in Provincia.

NERVUS Festo ferreum fuit vinculum, quo [orig: qu˘] pedes impediebantur; aliis ex ligno fuit, unde *sulope/dh Plauto: qui eo [orig: ] etiam cervices vinciri solitas esse, docet. Mentio eius in Legg. XII. Tabb. ubi de eo, qui solvendo non erat, Vincito aut Nervo [orig: Nerv˘], aut compedibus quindecim pondo, ne maiore: aut si volet, minore vincito. Et apud Plautum Asinaria Actu 3. sc. 2. Qui adversus stimulos, laminas, crucesque, compedesque, Nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias etc. In priorem locum, notat Oiselius ICtus ad A. Gellium l. 20. c. 1 ad Compedes pondus referendum, non ad Nervum. Cum enim Compedes, Graecis pe/dai, vincula pedum essent ferrea, inde in iis pondus spectabatur: Demodoruis in Medea, apud Pollucem,

*triakontali/trous2 tini\ neani/skw| pe/das2,
Triginilibres Iuveni indantur compedes.

Et apud Plautum Capt. Actu 3. sc. 5. Crassae et ponderosae compedes. Nervus autem pergit, vinculum quidem etiam erat pedum, sed Iigneum, non ferreum. Auctor ei sententiae huius fuit Salmas. de Modo Usurar. c. 18. ubi Nervo pedes immissos et nervis in eo


page 309, image: s0309b

astrictos esse, docet. Unde Glossae Philoxeni Nervum interpretantur *sulope/dhn: sed et Graecis absolute *sulon dicitur, et *en cu/lw| dede/sqai, qui nervis vinciebatur. In lege Solonis podoka/kkh vocabatur; explicante Lysia [orig: LysiÔ] in priore contra Theomnestum, ubi ex lege quadam Solonis haec verba referens, *dede\sqai de\ e)n th=| podoka/kkh| h(me/ras2 de)ka to\n po/da, ei) mh\ protimh/sh| h( *(hliai/a; Subicit, h( podoka/kkh au)/th e)s2i\n, w)= qeo/mnhste, o(/ nu=n kalei=tai e)n tw=| cu/lw| dede/sqai, i. e. podoka/kkh idem est, o [orig: ˘] Theomneste, quod nunc vocatur, in Nervo vinciri. Eodem [orig: E˘dem] loco [orig: loc˘] similiter observat modo laudatus Heros, Comicos Latinos, qui palliatas docuerunt, quas verterant ex Graeco, pro e)n cu/lw| dede/sqai, posuisse in nervo vinciri. Undecontendit errare eos, qui Festum secuti, Nervum, ferreum esse efferunt. Quod vero Nervo colla etiam vinciri e Plauto notavit Festus, id inde factum, quia eodem [orig: e˘dem] vinculo [orig: vincul˘] tam cervices, quam pedes et manus aliquando necti solebant. Habebat enim idem lignum quinque locis, foramina, quibus collum, manus ac pedes inserebantur. Unde et pentesu/riggon cu/lon vocatur, ab Aristophane in Equitibus.

---- ---- *toutoni\
*dh=sai e)ke/leuse pentesuri/ggw| cu/lw|.
---- ---- Istum Vincire iussit quinque fistulari ligno.

Ubi vetus Scholiastes pentesu/riggon interpretatur, pe/nte o)pa\s2 e)/xon, de) w)=n oi(/ te po/des2, kai\ ai( xei=res2 kai\ o( tra/xhlos2 eneba/lleto, i. e. quinque foramina habens, per quae pedes, manus ac cervix immittebantur. Vide quoque Hesychium, et plura apud Salmas. loc. cit. ut et infra aliquid voce Pedica. Hinc in Nervum dare, apud Livium l. 6. c. 36. ubi de debitoribus obaeratis, An placeret foenore cir cumventam plebem, ni potius quam sortem creditum solvat, corpus in nervum ac supplicia dare: i. e. obligationis iure et conditione capi, atque in ergastulum abduci. De quo veterum rigore, diximus aliquid supra, ubi de Debitoribus. De Nervorum vero corporis humani curatione a Galeno inventa, vide Gesnerum in Vita eius; firmitate mira, infra voce Tritanus: uti de Subnervatione equorum boumque infra, voce Suffragines.

NESA regio montana iuxta Aetnam.

NESACTIUM Istriae oppid. Plin. l. 3. c. 19. Nesactum Ptol. et Nesattium Livio. Castello novo ad Arsium fluv. hodie esse scribit D. Niger.

NESAEA locus in Megarico ambitu, ubi sal concrescit, sub ditione Atheniensium. Vide Scholia in Aristoph. Acharn. Actu 3. sc. 3. Item pars Hyrcaniae, per quam Ochus fluit, Strabo.

NESAEUS campus est a quo apud Medos equi Nesei, Steph. Vide Nisaeum.

NESCANIA oppid. Hispaniae Baeticae excisum, apud Anticariam urbem 6. mill. pass. inde distans, Moralis.

NESEA nympha marina, a natando sic dicta, ne/w enim nato significat.

NESI Scythiae Europaeae populi optimis quondam equis abundantes, Plin. l. 6. c. 20.

NESIADES insulae parvae Gall. contra Ligeris ostia, quae et Veneticae, Isles de Vannes, teste Camdeno [orig: Camden˘].

NESIB Latin. stans, seu statio, vel erectio, scil. alicuius tituli: aut Syriace, plantatio. Civitas in tribu Iuda, Ios. c. 15. v. 43. in mill. Eleutheropoleos, pergentibus Ebron. Hieronym. in Loc. Hebr: Nasib.

NESIBIS vel Nisibis.

NESIS Campaniae insula asparago [orig: asparag˘] optimo [orig: optim˘] nobilis. Plin. l. 19. c. 8. Nunc Nesita dici scribit Georg. Fabricius, in Itinerario Romano. Inter Pausilypum promont. et Puteolos eam describit Hermolaus. Meminit eius Lucanus l. 6. v. 89.

Traxit iners caelum fluidae contagia pestis
Obscuram in nubem; tali spiramine Nesis
Emittit Stygium nebulosis aera saxis.

Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 77.

---- Inde malignum
Aera respirat pelago circumflua Nesis.

Et l. 3. Sylv. 1. v. 148.

Silvaque quae fixam pelago Nesida coronat.

Utroque [orig: Utr˘que] loco [orig: loc˘] ad etymon allusum; dicitur enim a nh=sos2, insula. Nisita nunc Ferrar. In Neside insul. in Neapolitano cratere sita, sepulchro [orig: sepulchr˘] marmoreo [orig: marmore˘] Romani cuiusdam, circa A. C. 1550. reperto [orig: repert˘] reclusoque [orig: reclus˘que], Lucerna adhuc ardens, in illo inventa est, quae rupta, et aeri exposita, mox est exstincta, teste Ioh. Bapt. Porta [orig: PortÔ] l. 12. c. ulu. qui eam ante Redemptoris nostri tempora monumento illi inclusam fuisse, addit. Fuit autem intra phialam vitream undique clausam, in qua quomodo accensa fuerit flamma, hoc opus hic labor est, Fortun. Licetus de Lucernis antiqq. l. 2. c. 27. qui c. 29. mox seq. docet, id uni huic Nesideae lucernae contigisse, cum aliae omnes intra urnas fictiles, easque vitro nec intrinsecus, nec extrinsecus illitas; aut intra terrae caveas aut intra sepulchra, cum per occultos poros, tum etiam per caecas rimulas aeri externo pervia, fuerint olim reconditae. Idem c. 3. post tot annorum seriem, Lucernae huius flammam igne rutilo [orig: rutil˘] ac mire splendenti arsisse, testatur: et phialam, in qua supra 1500. annos Lucerna ardebat, limpidam fuisse ac omni ex parte perspicuam, nullibi macula [orig: maculÔ] ulla [orig: ullÔ] infectam, ait l. 3. c. 23. adeo que fumum non excitasse [orig: excitÔsse] exardentem hunc ignem colligit. Cumque nulla eius icona Porta retulerit, suspicatur Licetus eam fuisse, cuius imaginem e Gazophylaco Cioffi, sub imagine rotundi vasis, cui Siren insidet, Lectori sistit l. 6. c. 35. Namque et facile fuit eam vitreo [orig: vitre˘] vase concludi, et Siren symbolum Neapolis est, a Parthenope, Sirene eo loci sepulta dudum, nomen trahens. Unde cum Parthenope fortassis incola Nesideae insulae vel potius Sirenusae in freto Siculo fuerit, concludit referre hanc Lucernam sepulchrum eius, quae monumentum habuit Neapoli Urbe Metropolitana, sub cuius ditione Nesis est cum


page 310, image: s0310a

Sirenusis et aliis, ubi dudum Sirenes habitavere [orig: habitavŕre]. Vide eum toto illo cap.

NESONIS palus Thessaliae, apud Larissam urbem Strabo, Nesonium stagnum Suidae dicitur.

NESPITUS vide Nepe.

NESROCH vide Nisroch.

NESSIS Insul. minuta Campaniae, quam olim pelago fluctuasse [orig: fluctuÔsse], post sixam esse, fabulantur. Papin. Statius l. 3. Sylv. 1. v. 148.

Spectat et Icario nemorosus plamite Gaurus,
Silvaque, quae fixam pelago Nessida coronat.

Circa eam aerem gravem esse, imo gravissimum et pestilentem tradit Lucanus l. 6. v. 89.

Traxit iners caelum fluidae contagia pestis
Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis
Emittit Stygium nebulosis aera saxis,
Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.

Vide Hermolaum Barbarum ad Plintum l. 4. c. 12. et l. 19. c. 8. Isaac. Casaubonum Commentar. ad Strabonem l. 13. Ausonium Popmam Not. ad Ciceronis Ep. ad Attic. Casp. Barthium Animadversion. ad Statium, etc. nec non supra in voce Nesis.

NESSON urbs Thessaliae. Gentile Nessonites Steph.

NESSUS [1] unus ex Centauris, Ixionis et Nubis fil. qui, cum Herculi ad Evenum fluv. operam suam obtulisset, ad Deianiram in ripam ulteriorem traiciendam, iamque traiectae vim inferre pararet, ab Hercule sagittis confossus est; cuius quidem corpus suo [orig: su˘] ipsius foetore totam foedavit, et infestavit regionem, quae ob id Ozolis, i. e. putida dicta. Hic, cum iam mortem imminentem videret, Deianirae vestem tradidit, sanguine suo [orig: su˘] infectam, vim amatoriam illi inesse simulans, virumque alterius feminae amore captum ad ipsius amorem posse revocari. Cuius verbis illa temere fidem adhibens, Herculi, in Oeta [orig: OetÔ] monte sacrificanti, per Licham puerum vestem eam misit, quam cum ille induisset, veneno [orig: venen˘] statim per viscera serpente, doloris impatientia [orig: impatientiÔ], in ardentem sese rogum coniecit. Stat. Theb. l. 11. v. 234.

Qualis ubi implicitum Tirynthius ossibus ignem
Sensit, et Oetaeus membris accedere vestes.
Vota incepta tamen, libataque tura ferebat
Durus adhuc, patiensque mali, mox grande coactus
Ingemuit, victorque furit per visoera Nessus.

Hinc Nessus. Ovid. Ep. 9. Heroid. v. 163.

Illita Nesseo misi tibi texta veneno [orig: venen˘].

Seneca in Hercule Oetae:

Tabe Nessea [orig: NesseÔ] illita palla.

Nic. Lloydius.

NESSUS [2] vide Nesus.

NESTIS regio Illyrici, cuius incolae Nesti, Graece *nestoi\, a fluvio cognomine sic dicti, vide ibi.

NESTOCLES statuarius fuit, Phidiae aemulus, cuius tempore floruit, Olympiade nimirum 83. Plin. l. 34. c. 8.

NESTOR [1] fil. Nelei et Chloridis, Homer. Od. 2. qui adhuc adolescens bellum gessit, etiam tum vivo [orig: viv˘] patre, adversum Epeos, Peloponnesi populos, qui postea Elii dicti sunt: ac deinde cum Pirithoi nuptiis interesset, adversus Centauros, qui Hippodamiam iam rapere conabantur, strenue pugnavit. Unde Val. Flacc. l. 1. v. 145.

Fert gravis invito victorem Nestora tergo
Monychus. ------ ------

Postremo [orig: Postrem˘] belli Troiani tempore, iam senior effectus, ut idem Homer. Il. 2. scribit, 50. navibus cum reliquis Graecis Principibus ad Troiam venit; ubi consilio [orig: consili˘] suo [orig: su˘] tantum Graecorum rebus prosuit, ut Agamemnon profiteri non dubitaret, brevi se Ilium fuisse expugnaturum, si 10. sibi contigissent Nestores. Nam, praeter summam prudentiam, aetatis dicuturnitate collectam, (qua [orig: quÔ]

------ Componere lites
Inter Peliden tentavit et inter Atridem,

uti loquitur Horat. l. 1. Ep. 2. v. 12.) tanta [orig: tantÔ] praeterea eloquentia [orig: eloquentiÔ] excelluit, ut eius ore melle dulcior fluere diceretur oratio. Unde *)hdueph\s2 *puli/wn r)h/twr ligu\s2 ab Homero Il. a v. 248. dicitur. Uxorem habuit Eurydicem, Clymeni filiam, ex qua 7. filios et 1. filiam suscepit. Cicer. ad Att. l. 14. Non alienum est dignitate tua [orig: tuÔ], quod ipsi Agamemnoni regi fuit honestum, aliquem in consiliis capiendis Nestorem habere. Exegisse autem Nestorem 3. saecula vivendo, Homerus prodidit, ad quod alludit Iuvenal. Sat. 10. v. 246.

Rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
Exemplum vitae fuit a cornice secunde.

Homeri versus de Nestoris vita [orig: vitÔ] ist est, Od. g. v. 245.

*tri\s2 ga\r dh\ mi/n fasin a)na/casqai ge/ne) a)ndrw=n,
Illum iam exegisse hominum tria saecula fama est.

Unde Naevius illum Triseclisenem, quamquam durius, apud Gellium l. 19. c. 7. appellavit. Quam ob causam, de eodem Horat. l. 2. Od. 9. v. 13.

At non ter aevo [orig: aev˘] functus amabilem
Ploravit omnes Antilochum senex
Annos. ---- ----

Ipse apud Ovid. Met. l. 12. v. 187.

-------- ---- ---- Vixi
Annos bis centum, nunc tertia vivitur aetas.

Multi aiunt, eum vixisse annos solummodo 90. Inter quos Acron et Eustath. attribuentes saeculo 30. annos. Vide et Iuvenal. Sat. 10. Ovid. l. 12. Metam. Tibull. l. 4. Propert. l. 2. etc. Nic. Lloydius. Heraclidis in Peloponnesum reversis, posteri eius, Alcmaeon, et Paeonis filii: ac Melanthus cum iis, Messene pulsi, cresphonti Aristomachi filio locum fecere [orig: fecŕre], Pausan. l. 4. Et quidem Melanthus Athenarum postea Rex evasit: ab Alcmaeone et Paeonis filiis, qui itidem Athenas migrarunt [orig: migrÔrunt], Alcmaeonidarum et Paeondiarum ibi familiae celebres ortum duxere [orig: duxŕre]. Vide supra voce Alcmaeon: it. Messeno etc.