December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 299, image: s0299b

NELCYDA seu NELCYNDA apud Auctorem Peripli, Plinio l. 6. c. 23. gentis nomen est, quorum portus Becare: aliis potius ipse portus, a Becare diversus, ubi Pandionem regasse [orig: regÔsse] idem Plin. tradit: quod et Peripli Auctori proditum h( de\ *nelku/nda basilei/as2 e)sti\n e(te/ras2, th=s2 *pandio/nos2, Nelcynda vero alterius Regni est, Pandionis scilicet; qui tum, cum Auctor hic Periplum scriberet, regnabat. Nec enim putandum, omnes inde loci Reges pandionas fuisse nuncupatos, ut Aegypti Ptolemawos et gentis Prasiae, Palibothros. Studiose namque Aucto ille Regum nomina commemoravit, qui tum in praecipuis Arabiae et Indiae locis regnarent, quum illa literis mandaret, ut Eleazum, Charibaelem vel Tharibaelem, alios: quin et mutationes Regum in illis regionibus interdum accurate notat. Erat autem Nelcynda, emporium Indiae flumini Baris appositum, sed longius a mari situm, quam Barace, seu Becare, quo, e Cottonara regione, piper optimum lintribus monoxylis per fluvium convehi solitum, Plin. scribit. Hinc ex Nelcyndis lintres descendebant, in Baracen, in ipso ostio fluminis ad mare sitam, quae piper ex Cottonare vehebant: Statio autem navium ad Baracen haerebat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1185. et 1187. nec non hic [orig: hţc] infra.

NELCYNDA regio Carmaniae, in Asia, in ora maris Indici; Arrian. Dulcinda Ramusio.

NELESINUM Castrum Christianorum, Tripoli ad primum lapidem adiacens.

NELEUS [1] Neptuni fil. ex Tyro nympha, Salmonei filia, qui a Pelia fratre Thessalia [orig: ThessaliÔ] pulsus, in Laconiam venit, ubi Pylon urbem condidit, Homer. Od. 2. Hinc uxor fuit Chloris, Amphionis Orchomeni regis filia, ex qua 12. filios suscepit, quos postea omnes, praeter unicum Nestorem tum sorte ablegatum, intersecit, Ovid. Met. l. 12.

NELEUS [2] auctor Ionicae migrationis, vide infra Nileus.

NELEUS [3] Euboeae fluv. Antigonus in mirabil.

NELFA vulgo NEAUFE, vel NEAUFLE, locus Galliae in Veliocassibus seu in paroecia Rotomagensi, Gisortium inter et Dangutum sita, ad Ittam flumen, a Frodoardo Histor. Rom. l. 3. c. 16. memoratus: Villa Rotomagensis Episcopi, quae Nelsa dicitur. Nidalfam villam vocat, et S. Germano ad luminaria Basilicae datam esse, dicit Irmino Abbas Pratensis Monasterii S. Germani, in libello, quo [orig: qu˘] sub Carolo M. villas, ad Coenobium suum pertinentes, literis mandavit. Dicitur etiam Neaufle en Veuxin: ad differentiam alterius Nelfae duplicis in Carnutibus, quarum altera alteri proxima, non longe a castro Monteforti Amalarici: maior Nelfa castellum, vulgo Neaufle le Chasteau; minor Nelfa villa, vulgo Neaufle, vel Ne˘fle la ville, cognominatur. Alluit hanc posteriorem Maldra fluvius, unde et quibusdam Nelfa Aquosa appellatur, Neaufle l'Aiveux. Hadr. Vales. Notit. Gall .

NELIA urbs Thessaliae, ad Pelasgicum Sinum. Strabo.

NELO fluv. Grllaeciae, nunc Rio Uka, versus Compostellam labitur, dein in Oceanum Occidentalem se exonerat, inter Artabrum promontor. ad Boream et ostia Minii ad Meridiem.

NEMA vox e Graeco Latinis usurpata, unde Nema sericum apud Iurisconsultos, in vetustis libris, Nima sericum; et hinc verbum nemare, quo [orig: qu˘] utitur Tertullian. de Pallio c. 15. ubi de Bombyce: Proinde si necaveris, nematam iam, stamen evolves: ubi alii, sed perverse, animatam legunt. Sic a sagma, sagmare. Glossae, sagmat; sa/ssei o)/non; sagma, sa/gma et sagmatus; ut heic [orig: heţc] nematus. Ita et plasmare et plasmatus, a)po\ tou= pla/ssein, stigmare et stigmatus, a sti/gma, et chrismare, pro ungere, a chrisma, ephalmare, ab e)/falma: unde ephalmatores, apud Firmicum etc. Eodem [orig: E˘dem] prorsus modo [orig: mod˘] nemare verbum factum, a)po\ tou= nh=ma. Vocat autem Tertullianus nematum vel nimatum bombycem, nemate coopertam, monetque necandam esse bombycem, cum iam nema suum reddidit: nam nisi tunc necetur, nidum suum textilem postea pertundit et evolat, sumptis pennis iam factus papilio. Quod si exspectetur, longe deterioris notae bombycinum carpitur et ad delicatiores texturas minus idoneum. Vide Salmas. ad Tertullian. l. c. et Not. ad Vopisc. in Aureliano. c. 45.

NEMANTURISTA Ptol. Ayerbe quibusdam oppid. Vasconum amplum, in Aragonia. Aliis Olite, in Navarra, ad Cidacum fluv. 20. milliar. a Pompeiopoli in Meridiem versus Turiasonem.

NEMAUSUS [1] item Volcarum Aremoricorum Nemausus, Colonia, et urbs Episcopalis Galliae Narbonensis in Occitana regione ad Vardonis fluv. caput, inter Avenionem ad ortum et Montem Pessulum in occidentem. Urbs antiquissima, ubi amphitheatrum, vulgo les Arenes, et plura antiavae nobilitatis et magnitudinis vestigia. Vulgo Nismes et Nimes. Non longe Nemausus fons instar amnis fluens. Ausonius in catalogo Urbium, v. 33.

Non Aponus potu, vitrea [orig: vitreÔ] non lace Nemausus
Purior ---- ----

Urbem hanc quidam ab Herculis filiorum aliquo conditam volunt, quod tamen incertum. ex nummis antiquis patet, huc [orig: hűc] ab Augusto, post Aegyptum devictam, coloniam deductam esse: palmam enim, cui crocodilus alligatus, prae se ferunt, cum inscriptione, COL. NEM. i. e. Colonia Nemausus, vel Nemausensium: et haec Nemausi hodierna insignia. Coeterum sita est commodissime, sedes Praesidialis Curiae, etc. Fuit sub Gothis, usque ad Carolum Martellum, praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] Reformatis in Gallia refugium praebuit, quorum hodieque ingens ibi numerus. Ptol. l. 2. c. 10. Mela, l. 2. c. 5. Plin. l. 3. c. 4. Sueton. in Tiber. c. 13. Antonin. in Itin. Strabo. l. 14. Ioh. Peldo, de antiq. Nemaus. Crasserus, antiq. Nemaus. Catel. l. 5. Hist. de Lang. Duchesnius, Sammart. Gall. Christ. Hic [orig: Hţc] Concilia A. C. 389. 886. 897. 1096. Morerius Dict. COL. AUG. NEMAUSUS, in nummo Augusti; non tam a Nemauso Heraclida, ut Steph. memoriae


page 300, image: s0300a

prodidit, Parthenium scripsisse, quam a fonte, de quo infra, dicta. Crvitas Nemausensium, in veterib. Notitiis provinciarum, ac civitatum Galliae, appellatur. Amphitheatri eius, quod vulgo Arenas vocant, meminit Iulianus Toletanae sedis Archiepiscopus, de expedit. Wambae Regis Gothorum in gallias, ubi Arenas validiori muro cinctas: Item castrum Arenarum, et claustra Arenarum vocat; Gradus marmoreos loci memorat, et chvernas vel abdita Arenarum, quo se Paulus rebellis cum suis receperat, atque extra civitatem Arenas fuisse, indicat. Solebant enim, quibellum gerebant, Amphitheatra Urbium et coetera opera Romana [orig: RomanÔ] arte et natura [orig: naturÔ] munita, Ecclesias etiam maiores Christiani pro castellis habere, et insignibus operibus communire: quemadmodum de Templo Hierosolymitano legimes. Unde Aimoinus scribit, Treviricos in Arenis civitatis locato praesidio [orig: praesidi˘], conatibus Chroci Regis restitisse. In litcris Bernardi Atonis, Vicecomitis Nemausensis, datis A. C. 1179. civitatem de Nemauso et castrum de Arenis prope civitatem, reperimus. Item omnes habitantes in Nemauso et in Arenis, tamquam in locis distinctis. Namque Amphitheatra plerumque extra urbes erant, ab arena seu cavea, parte sui, Arenae Gallis plerumque vocata: Cavea autem seu Arena, Amphitheatri area erat, a cavitate prius, a sabulo, quo [orig: qu˘] spargebatur, posterius nomen adepta. Insigne urbis elogium exstat in Passione MS. S. Baudelii; Ea [orig: ] tempestate urbs eadem murorum et celsarum turrium praemaximo [orig: praemaxim˘] ambitis et firmitate, sicuti compagine quadrorum, erat conspicua, civium frequentia [orig: frequentiÔ] et inhabitatione nimium populosa, et mercimoniis divitiarum undique advectis supra modum opulenta. Theodulfus Paraenesi ad Iudices,

Inde Nemausiacas sensim properamus ad ares,
Quo spatiosa urbs est, resque operosa satis.

Caput est agri Nemausensis, de quo Plin. loquitur l. 9. c. 8. ubi provinc. Narbonensis, in Nemausensi agro stagnum, Laternam appellatum, angustis taucibus, captura [orig: capturÔ] mugilum nobile, celebrat. Hic longo lateque patuit olim ad Rhodanum et ad Vardonem ac mare: si verum es,t quod idem ai Auctor, Arecomicorum oppida ignobilia 24. Nemausensibus attributa fuisse. Hadr. Vales. Notit. Galliae. Vide quoque in voce Volte Arecomici: de Nemauso autem Deo tutelari, voss. de Idolol. l. 1. c. 35.

NEMAUSUS [2] Ausonio in Burdigala Vet eribusque memoratus, fons Galliae est, in Volcis Arecomicis, urbis Nemausi, quae inde nomen hausit; hodie le Vistre, i. e. Vitreus, quod more vitri purus, splendidus atque perspicuus sit, dictus. Hic, si qua Catello et tabulis fides, rivum seu fluviolum facit, qui per fossam Nemausensis Urbis decurrens, alluit vicos Burgum le Bourg, Viridaria Vergeres, Vestricum Vestric, Vallem Viridem Vauvert, Salmosam Salmoze, et non procul ab Aquis Mortuis, in maritimum stagnum Laternam sive Taurum paludem l'estang du Tau, se effundit. Hadr. Vales. in voce Volcae Arecomici.

NEMBROTH de quo Sulp. Severus, l. 1. c. 5. Chami fil. Chus nomine Nembrod gigantem genuit. Ebraeis Nimord, a [gap: Hebrew word(s)] marad, rebellavit . *nebrw\d 70. Interpretibus. Unde in Iosepho *nabrw\d. Gigantem dixit Sulpitius, ex antiqua [orig: antiquÔ] opinione orta ex 70. Interpretibus. Quod enim Gen. c. 10. v. 9. scribitur, Ipse coepit esse potens in terra, reddiderunt illi, ou(=tos2 h)/rcato ei)=nai *gi/gas2. Ita quoque ab Ambrosio et Augustino dicitur. Sed gi/gas2 illic non significat gigantem, vero vertendum, coepit esse potens, Hesych. *gi/gas2, dunash\s2, e)xuro/s2. Aliter paulo Chrysostomus, gi/gas2, tou/testi tu/rannos2. *tolmhro\s2, kai\ kata\ xei=ra gennai=os2 Iosepho, unde forsan venator dictus. Nic. Lloyd. Vide Nimrod.

NEMEA [1] filia Iovis et Lunae; a qua nomen Argivorum regioni. Alii tamen a pascuis armentorum agri, quae Iunoni sacra essent; vel a Danai liberis, istam sic nominatam volunt. Hinc Ludis appellatio, de quibus mox dicemus. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 1. c. 25.

NEMEA [2] oppid. Tristena Nigro, ubi silva Achaiae, seu regio sylvosa, inter Cleonas Phliuntem, in qua Hercules mirae magnitudinis leonem interfecit, qui a loco cognominatus Nemeaeus. Unde ibi, in honorem eius, instituta sunt sollemnia quaedam certamina, quae et ipsa a loco Nemeaea dicta, Olymp. 51. Quamquam non desunt, qui ea potius, longe ante in honorem Archemori, instituta velint. Lycurgi Nemeae regis filioli, quem cum Hypsipyle nutrix Argivis fontem ostensura in gramine deposuisset, serpens a proximis virgultis interfecit. De tempore, quo haec ludicra peragebantur, disputat Petitus, ostenditque ex Diod. Sic. l. 19. ad annum 2. Olympiadis 16. Praxibulo [orig: Praxibul˘] Archonte, Nemea a Cassandro celebrata fuisse, contra Virum Eruditum, qui tempus peractorum ludorum in annum primum Olympiadis confert, nixus anctoritate Livii l. 27. Adeo que secundo [orig: secund˘] quoque anno [orig: ann˘] vertente Olympiadis instaurari fuisse solita, docet: quemadmodum et Pythia, quibus tamen Namea priora erant. De eodem ita Scholia Pindari ad Nemeonioas: *proe/s2hsan de\ tou= a)gw=nos2, prw=toi me\n *dekelewnai=oi, ei)=ta *kori/nsqioi. *kai/ e)s2i trieth\s2 telou/menos2 mhni\ pane/mw|, dwdeka/|th, Praesuerunt autem agoni primum Deceledtes, dein Corinthil. Tertio [orig: Terti˘] quoque anno [orig: ann˘] instautabatur, mense Panemo [orig: Panem˘] (qui Hecatombaeoni respondebat) die duodecimo [orig: duodecim˘]. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 1. tit. 1. De Auctore ludorum, res ita habet: Duces illi septem, qui cum Polynice Thebas oppugnatum ibant, in Nemaea silva sitientes, inciderunt in Hypsipylen, quae, cum esset nutrix Opheltis, cum inter herbas ludentem relinquens, Achivis aquam ostendit. Interea serpentis ictu interiit alumnus, quare Duces reversi ad eum locum, sepelierunt puerum et in solatium Nutricis, ludos hos circa rogum instituerunt. Vide Boccatium l. 5. c. 29. Opheltem autem Archemorum, in exsequiis eius, vocavit Amphiaraus vates, unus septem illorum Ducum, quod esset hic luctus a)rxh\ mo/rou, quandoquidem infelicissime pugnaturi essent. Hoc spectaculum, quum postea Hercules Leonem Nemeaeum in eadem sylya occidisset, mutavit,


image: s0300b

dignitate et amplitudine honorum augens. Itaque a Graecis Ducibus Nemei ludi instituti et Archemoro consecrati: ab Hercule vero illustriores redditi et Nemaeo Iovi dedicati sunt. Aelian. tamen Var. Hist. l. 4. c. 5. Septem Duces ad Thebas Pronacti ludos hos instituisse, gratiam referentes, scribit: quam sententiam priori praefert Auctor Commentar. in Pindar. Celebrati sunt in Argia, in qua Nemea silva est, quam prolixe describit Strabo l. 8. ut et Pausan. in Argolicis, ubi inter alia, Leonis specum adhuc suo [orig: su˘] saeculo [orig: saecul˘] ostensam fuisse, et Nemeam regiunculam inde ferme 15. stadiis abesse, refert. Victores primitus olea [orig: oleÔ] coronati fuerunt, usque ad bella Medica: Postea apii usus invaluit, et ex xlwrw=n seli/nwn serta iis confieri sueverunt. Et quoniam a Graecis militibus Thebas proficiscentibus primum fuere [orig: fuŕre] instituti, primis temporibus milites solum ac eorum filii, ad spectaculum admissi sunt: postea demum populari quoqueturbaespectandi venia data est. Praeerant illis Iudices Argivi, vide supra, et quidem pullati, faia\s2 stola\s2 e)s2olisme/noi, quo [orig: qu˘] originem sacrorum declarabant a luctu promanasse [orig: promanÔsse]: Agonque cum primum fuisset Equestris et Gymnicus ac *)epita/fios2, admissa postmodum sunt omnium certaminum genera, Pentathlon, stadium, discus, saltus, lucta, pugilatus. Nemeonica s carminibus extulit Pindarus, quem vide, cum Scholiis et Commentariis eius. At hanc in rem plura, apud Scaligerum Poetices l. 1. c. 25. Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 26. et 27. Caspar. Barthium Animadversion. ad Papin. Statium passim, Alios. NEMEA fluv. Peloponnesi, in sinum Corinthiacum fluens, Strab. Nunc Langra. Medius inter Sicyonem, ad Occasum et Corinthum ad Ortum. Item oppid. Argiae, medium inter Slcyonem in Circium et sinum Argolicum in Eurum. Etiam rupes apud Thebas in Boeotia seu potius apud Nemeam oppid. Argiae, Virg. Aen. l. 8. v. 295.

Prodigia, et vastum Nemeae sub rupe leonem.

Fons etiam Hispaniae in celtiberis, Martial. 1. Epigr. 50. v. 18.

Et Nemea, quae vincit nives.

NEMERUM locus Locrorum Ozolorum, in Achaia, ubi Hesiodus occisus est, a Ctimeno et Antipho, Ganyctoris filiis, quod ipsum, super imminuto sororis pudore, immerito licet, suspectum haberent. Cuius cadaver, in mare deiectum, cum a delphinorum grege ad Rhium et Molycriam deportatum, a Locris, hinc forte apud Rhium conventum sollennem agentibus, vero agnitum esset, interfectis sceleris auctoribus, ibidem, ubi caedes facta suerat, sepultum est, Solon in VII. Sapientum [orig: Sapientűm] Convivio apud Plut.

NEMESA Ausonius in Mosellanica. Nynis Ortel. fluv. Galliae Belgicae per agrum Trevirensem iuxta Schcinccam et Bitburgum fluens, inque Mosellam labens cum Sura, in qua prius excipitur. Valesio Schoneckium, Villarim, Villers, et Bidbuirgum castellum attingens, Pronea [orig: ProneÔ] seu Prumia [orig: PrumiÔ] Pruym, unde illustri Monasterio ad caput eius sito nomen, excipitur, et cum illa Suram augens, tandem in Mosellam labitur. Ausonius in Mosella, v. 354.

Namque et Proneae Nemesaeque adiuta meatu
Sura tuas properas non degener ire sub undas.

Vide Hadr. Vales. in voce Sura.

NEMESIANUS [1] Aurelius Olympius Poeta Latinus Carthaginensis. Scripsit Cynaegeticon et Eclogas: e quibus fragmenta quaedam, a Sannazario accepta, refert Lilius Giraldus. Vide Hincmarum Remens. ep. ad Hincmarum Laudun. nepotem suum, ubi libri huius, tamquam in Scholis praelegi soliti, meminit. Cum ait: Aliter respondere non potui, nisi ut venatores ferae lustra sequentes agere, auditu et lectione puer Scholarius in libro, qui inscribitur, Cynegeticon Carthaginensis Aurelii, didici, etc. Quaere insuper. in Aurelius Olympius Nemesianus.

NEMESIANUS [2] conscius caedis Antonini Caracalli, a Macrino interempti, apud Spartian. in Antonino Caracallo. c. 6.

NEMESIS [1] Dea scelerum ultrix. Iovis, et Necessitatis, vel Oceani et Noctis filia, puniens im moderatos, et impudentes, unde eius iram deprecabantur, qui loquebantur de se. Vide Callimachum Hymnoin Cererem, v. 56. Euripidem in Phoenissis, v. 189. Itemque Ausonium Idylliis, 5. v. 66. et 8. v. 40. Pausan. in Arcad. Cartar. de imag. Deor. Boccatium, in Geneal. Deor. Dicitur vel a nemesa/w, succenseo, seu a ne/mw, quod bona et mala distribuat. Dicta fuit et Adrastia, ab Adrasto Rege, qui primus ei templum posuit, et Rhamnusia, a Rhamnunte oppido Asiae, in quo templum habuit. Plato De Legg. Nemesin di/khs2 a)/ggelon, h. c. iudicii angelum vocat. Catullus Epigr. 51. v. ult. de Nemesi,

Est vehemens Dea, laedere hanc caveto.

Habuit ex Antimacho. Unde Statius etiam. Theb. l. 8. v. 520.

Est Dea quam Nemesin dicunt, Dea magna, potensque,
Quae bona caelestum concessis cuncta Deorum
Possidet. --- --- --- --- -

Nic. Lloyd. Promiscuo cum Diis genere, ut aliae quoque Deae, efferri videmus, apud Senecam in Hercule Fur. Act. 2. v. 384.

Dominare tumidus, Spiritus altos gere,
Sequitur superbos ultor a tergo Deus.

Alb. Tibullus, l. 1. Eleg. 8. v. 71.

Hic Iuvenis quondam miseros ludebat amantes,
Nescius Ultorem post caput esse Deum.

Inter Deos militiae praesides fuit Romanis, qui quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] iliam coluerint, tum alii, tum Pomponius inprimis Laetus, ac Ammianus docent. Et hic quidem, Nemesis, inquit, Deo est, ultrix facinorum impiorum honorumque praemiatrix, arbitra rerum, Regina causarum, quam Theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradebant, omnia despectare terrena. Ille vero, Romani, ait, profecturi ad bellum, Nemesi sacrificabant et munus gladiatorium edebant: quod non sine ratione factum arbitramur. Romani enim semper iusta movere [orig: movŕre] arma, coeterae nationes odio [orig: odi˘] et


image: s0301a

malevolentia [orig: malevolentiÔ], livoreque, quod imperium tantae urbis iustitia [orig: iustitiÔ] augeretur, tela m Pop. Romanum capiebant etc. Effingebant eam nonnumquam, cum freno et mensura cubiti, ut indigitarent, nihil sine mensura et freno agi oportere. Culta fuit, Romae in Capitolio, teste Plino l. 28. c. 2. ubi etiam templum habuit, si P. Victori credimus. Meminit coronae eius multiformis, in qua cervi et sigilla victoriae; quorum illi, fugientes Persas, haec, robur et felicitatem universae Grauciae, designaverint, Car. Paschalius Coronar. l. 9. c. 10. ex Pausania: qui et dextra [orig: dextrÔ] fraxineum gestare ramum, sinistra [orig: sinistrÔ] phialam, Aethiopibus insculptis, addit. Dalechampius Not. ad Plinium d. l. Aurem dextam eidem dicatam esse, vel potius locum secus aurem, hinc locum Nemeseos dictum, quem proin proximo a minimo digito tangimus. quoties veniam poscimus sermonis, alibi diximus. Addam hoc unum, eam Deam, ut comitem perpetuam rerum laetarum kai\ u(pero/gkwn, habitam, cuius proin ut tela effugerent, variis modis prisci propriae felicitatis quasi cumulum sibi diruebant. Sic Augustus, quorannis die cerro [orig: cerr˘] emendicabat a populo, cavam manum asses porrigentibus praebens (bestu plane acmore mendicorum) eius in dignationi avertendae, uti legimus apud Suetonium c. 90. nimiae enim felicitati invidere credebatur, ut supra diximus non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 2. c. 10. et in l. 4. c. 8. Paralipomena Thomae Dempsteri, nec non supra ubi de Iactatoribus, et Multisormi corona.

NEMESIS [2] Tibulii amica. De qua [orig: quÔ] ipse l. 2. Eleg. 3. v. 55.

Ut mea luxuria [orig: luxuriÔ] Nemesis fluat, utque per urben; Incedat donis conspicienda meis.

Martial. l. 8. Epigr. 73. v. 7.

Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli.

NEMESIS [3] opus Agoracriti e marmore, de qua sic Plia. l. 36. c. 5. Eiusdem (Phidiae) discipulus fuit Agoracritus Parius. Certavere [orig: Certavŕre] autem inter se ambo discipuli in Venere facienda. Vicitque Alcamenus non opere, sed civitatis suffragiis, contra peregrinum civi suo faventis. Quare Agoracritus ea [orig: ] lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellasse [orig: appellÔsse] Nemesin. Id positum est Rhamnunte pago Atticae, quod M. Varro omnibus signis prae. tulit.

NEMESIUM urbs Marmaricae. Ptol.

NEMESTRINUS Dens nemorum praeses, de quo vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 62. Eius ex veterib. Arnobius meminit adv. Gentes l. 3.

NEMETACUM Antonin. eadem quae Nemetocerna, seu Atrebatum, Arras. Vide ibi.

NEMETATI populi Hispaniae Tarraconensis Ptol.

NEMETES quali raptores hostium, a nemen German. populus et urbs Germaniae superioris ad Rhenum libera in Palatinatu, Speyr teste Rhenano [orig: Rhenan˘], inter Argentinam, 12. leuc. in Boream, et Moguntiam. Dicitur et Noviomagus Nemetum, urbsampla, sed male culta, intra fines Palatinatus Rheni, sub proprio Episcopo. Sedes Camerae Imperialis; 7. leuc. a Vormatia in Meridiem. 4. ab Heidelberga in Africum, et 1. cum dimidio infra Philippoburgum in Boream. Pluries capta et recepta, ultimo [orig: ultim˘] bello Germanico [orig: Germanic˘], nunc penitus a Gallis eversa. Vide B. Rhenanum Rer. Germanic. l. 1. Cum Notis Ottonis ICti, nec non. voce, Spira.

NEMETOBRIGA Hispaniae Tarraconensis urbs; Ptol. Vulgo Valde Nebro, teste Tarapha [orig: TaraphÔ].

NEMETOCERNA oppid. Galliae Belgicae, dictum fortea Nemetibus, nunc Spirensibus. Cluverio aliisque est Atrebatum, vide iobi, et Nemetacum.

NEMEUS mons vide Nemea. Unde et fluv. Nemea.

NEMIA urbs Thessaliae, Etymol.

NEMINIA fons agri Reatini, qui ortum mutans, an nonae quoque mutationem portendit, Plin. l. 2. c. 103.

NEMORALIA sacra erant in honorem Dianae celebrari solita. Gratius Cynegetic. v. 484.

Spicatasque faces Sacrum ad Nemorale Dianae
Sistimus, et solito catuli velantur honore.

Hinc et ipsa Nemoralis, Statio Theb. l. 9. v. 627.

--- --- -- quid in nostris nemoralis Delia silvis,
Maenades hostiles, Thebanaque Numinaregnant?

Quae et Nemorensis, in tribus lapidibus antiquis, annotante Stewechio [orig: Stewechi˘] Electis ad Arnobium l. 4. Vide quoque G. Elmenhorstium ad eund. Ibid. ubi veteris Inscr. meminit, DIANAE. NEMORENSI. Alterius item, DIAN. REGINA. UNDARUM. DECUS. NEMORUM. Nempe illat,

Montium custos nemorumque --- --- --- -

apud Horatium Carm. l. 3. ode 22. hincque Nemus kat' e)coxh\n dicta aedes ei sacra, in Aricino nemore, de quo vide infra in voce Nemus.

NEMORENSIS [1] Vallis seu Vallis Demonae, una ex 3. provinc. Siciliae, magis ad Boream extensa, ex adverso calabriae ulterioris, a qua dividitur freto [orig: fret˘] Mamertino [orig: Mamertin˘]. Terminatur a Septentrione mari Tyrrheno [orig: Tyrrhen˘], ab ortu mari Ionio [orig: Ioni˘], ab Occidente valle Mazarae, a Meridie valle Neaetina [orig: NeaetinÔ]. Eius urbes praecipuae Messana; Catana, Pattum, et Cephaloedum (Cifalu ) Ibi et Aetna, monsignivomus, Mongibello dictus.

NEMORENSIS [2] Lacus seu Nemus Dianae, et Lacus Triviae, nunc Lago di Nemi, a Castro nemo ci adiacente. Circuitus 7. milliar. 18. milliar. a Roma in Eurum, 4. a. Velitris. In campania Romana Baudrandus au)to/pths2.

NEMOROSIUM urbs tractus vastiniensis, ad fluv. Loing, in Gallia. Vide Nemosinum, it. Nemus, ubi de Familia hac illustri.

NEMOSINUM oppid. lepidum et amplum Vastinii agri, ad Lupiam fluv. 18. leuc. a Lutetia in Austrum, 7. a Montargio in Boroam, cum titulo Ducatus a Carolo 6. A. C. 1405. eresti, cum


page 301, image: s0301b

entea sub propriis Dominis, dein sub Comitibus esset. Vide Duchesnium Antiquit. Gall. Gallis Nemours.

NEMOSUS Strab. Nemossus Lucanol. 1. v. 419. forsan Augusta Nemetum. Baudr. NEMRA civitas, Numer. c. 32. v. 3.

NEMRIM locus terrae Moab. Esai. c. 15. v. 6. dicitur et Nimrim.

NEMUS [1] vulgo NEMOURS, oppid. Galliae, a re nomen habens. Est enim in Senonibus, proximum nemori vel silvae Bieriae, veteri Ducatus [orig: Ducatűs] titulo [orig: titul˘] insigne, ad fluvium Lupam. Nemosium et Nemosum Rigordo aliisque, corrupte. Meminit loci Hugo Pictavinus, in Histor. Monasterii Viceliacensis, ante annos 500. cum inquit: Egressi sunt omnes cum Rege et Optimatibus suis, in Nemore condito supra Moretum, ubi cum Abbas (Galilielmus) referret etc. Monacho Coenobii S. Dionysii, qui Chronicon Sodalis sui Guilielmi Nagiacensis, ad A. C. 1368. deduxit, Nemosum in Vastineto appellatur, non inepte: Est enim situm in pago Wastinensi, inter Silvas Bieriam et Montis Argisi, Bieriae tamen propius: Olim vero antequam pars nemoris excideretur, in ipsa silva: neque enim Nemus dictum esset, nisi fuisset in nemore. Hadr. Vales. Notit. Galliae. Vide quoque in voce Nemosum. Hinc itaque Nernorosia Familia, Gall. Nemours, quae per illustris Stirpis Sabaudicae ramus est. Patrum enim memoria [orig: memoriÔ] duo Stirpis huius praecipue rami; Nemorosins seu de Nemours, a Philippo, qui in gallia sedem quaesivit, sed, nisi quod feminas attinet, A. C. 1659. in Henricoprimi auctoris pronepote, excisus; et principalis Ducum Sabaudiae a Carolo, dicti Philippi Nemorosii fratre (qui ambo Philippi Ducis A. C. 1517. exstincti, filii fuere [orig: fuŕre] ) propagatus, floruere [orig: floruŕre]; quorum hie rursus in duos palmites abiit, ut infra videbimus. Reliquit autem Henricus praefatus, filias duas, quarum progenitores, ab aliquot saeculis, hi fuere [orig: fuŕre]: Ludovicus Dux Sabaudiae, qui decessit A. C. 1465. maritus fuit Annae Lusinianae (Iano [orig: Ian˘] Cypri Rege genitae) et ex ea suscepit Philippum Ducem. defunctum A. C. 1517. quo [orig: qu˘] et Claudia [orig: ClaudiÔ] Pentheuria [orig: PentheuriÔ] (filia [orig: filiÔ] Iohannis de Bresse, Dn. de S. Severo et Nicolaae Britannicae Comitis Pentheuriae) genitus Philippus Dux Nemorosius, obiit A. C. 1533. Pater ex Carola Aurelianensi (filia [orig: filiÔ] Ludovici Aurelianensis Ducis Longavillani et Iohannae Roetelanae) Iacobi de Sabaudia Ducis Nemorosii, defuncti A. C. 1585. Huius ex Anna Atestina (filia Herculis Estensis Ducis Ferrariae et Renatae Francicae) fil. Henricus de Sabaudia, Dux de Nemours et d'Aumale, decessit, A. C. 1632. relicto [orig: relict˘], ex Anna Lotharingica (filia Caroli Ducis Aumalae, ex familia Lotharingica) filio [orig: fili˘] Carolo [orig: Carol˘] Amedeo [orig: Amede˘] de Sabaudia Duce Nemorosio [orig: Nemorosi˘] et Aumalio [orig: Aumali˘], qui ultimus masculus sui rami denatus est A. C. 1652. Pater ex Isabella Vindocina seu de Vendosme (filia Caesaris Borbonii, Henrico IV. Galliae Rege geniti) Mariae Iohannae Baptistae, quae nata A. C. 1644. Carolo nupsit Emanueli Sabaudiae Duci haud pridem exstincto; Mariae Franciscae Elisabethae, quae genita A. C. 1646. primis nuptiis iuncta est Alfonso Portugalliae Regi, nunc Petrum fratrem eius, Portugalliae Regentem, maritum habet; Francisci (qui natus est et denatus A. C. 1650.) et Caroli Amedei (qui similiter annum sequentem et natalem et emortualem habuit) omnes de Sabaudia lin. Nemorensis. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 3. p. 4. ut et in Indice

NEMUS [2] castrum Campaniae Romanae iuxta Lacum Nemorensem, in colle, cum palatio superbissimo Marchionum Frangepanorum, in ditione Pontificia, 18. milliar. a Roma in Eurum, uti 6. ab arce Gandulphi, 4. a Velitris, Nemi.

NEMUS [3] silvaamoena: cuiusmodi locis adeo capiebantur olim elegantiores Romani et filo/kaloi, ut etiam in urbanis aedibus, si alio [orig: ali˘] loco [orig: loc˘] nequirent, saltem in tectis haberent. Et quidem, uti in Xustis per hibernum Solem de rebus gravibus, relinter ambulandum, vel sedentes tractabant: Sic in Nemoribus per aestatem umbram ac opacitatem captabant. Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 72. Sed et Idololatris olim im frequenti usu, unde apud Romanos Nemus Aricinum adeo celebre, ubi Dianae simulacrum ex Taurica aducctum magna in veneratione fuit, quod et simpliciter Nemus, apud Strabonem, *to\ d' *)artemi/sion, o(/ kalou=si *ne/mos2, e)k tou= e)n a)ristera=| me/rous2 th=s2 o(dou= th=s2 e)c *)ariki/as2 a)nabainou/shs2 th=s2 d' *)areki/nhs2 to\ i(ero\n le/gousi de\ ei)=nai a)fi/druma th=s2 *tauropo/lou. Templum Dianae, quod vocant Nemus, in sinistro latere viae Aricia [orig: AriciÔ] ascendentis etc. Nempe Latini Dianae Aricinae templum ita proprie vocabant. Nemus. Unde et ipsa Diana Nemorensis indigitabatur, et Sacerdos eius dicebatur Rex Nemorensis, ut est apud Sueton. in Calig. c. 35. Plin. l. 35. c. 7. Pingi autem gladiatoria atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano --- is mortuo [orig: mortu˘] avo [orig: av˘] suo [orig: su˘], a quo adoptatus fuerat, triginta paria in Foro per triduum dedit, tabulamque pictam in Nemore Dianae posuit, i. e. e)n tw=| *)artemisi/w|, quod Nemus vocabatur. Vitruvius l. 4. c. 7. Item generibus aliis constituuntur aedes. ex iisdem symmetriis ordinatae, et alio [orig: ali˘] genere dispositiones habentes, uti est Castoris in Circo Flaminio, et inter duos lucos Veiovis: item argutius in Nemore Dianae, columnis adiectis dextra [orig: dextrÔ] ac sinistra [orig: sinistrÔ], ad humeros pronai, etc E quibus locis constat, Nemus proprie vocatum fuisse, Templum illud Dianae Aricinae, quod in nemoribus positum esset. Ovid. l. 1. de Arte am. v. 259.

Ecce. suburbanae templum nemorense Dianae.

De eodem loquitur Silius l. 8. v. 363.

Quique immite Nemus Triviae, etc.

Hic [orig: Hţc] Scythicae Dianae seu th=s2 *tauropo/lou imago. Vide Salmas. ad Solin. p. 67. Ibidem Hippolytus quoque colebatur, et Egeria cum Numa nocturnos obivit congressus. Equis illud ingredi non licebat, ob Hipplytum ab iis discerptum: Meminit eius Ovid: Fastor. l. 3. v. 261.

Nympha mone, nemori stagnoque operata Dianae,
Nympha, Numae coniux, ad tua festa veni.
Vallis Aricinae sylva [orig: sylvÔ] precinctus opaca [orig: opacÔ]


page 302, image: s0302a

Est locus, antiqua [orig: antiquÔ] relligione sacer.
Hic iacet Hippolytus furiis direptus equerum:
Unde Nemus nullis illud initur equis.
Licia dependent longas velantta sepes,
Et posita est meritae multa taebella Deae etc.

Vide in voce Aricia, et supra in voce Luci. Sed et Musarum haec olim domicilia fuere [orig: fuŕre], unde posten in superstitionem versa. Magna enim ingenia et naturae capacia Nemorum umbris fontibusque gavisos, prima [orig: primÔ] statim Ode sui operis v. 30. docet Horatius:

--- --- --- --- --- --- Me gelidum Nemus,
Nympharumque leves oum Satyris chori,
Secernunt populo.

Et l. 2. Ep. 2. v. 77.

Scriptorum chorus omnis amat Nemus, ac sugit urbe.

Hinc de Abrahamo Patriarcha iam legimus, Gen. c. 13. v. ult. habitasse [orig: habitÔsse] eum in convallibus Mamre, quae fuerunt multis arboribus consitae. Idem iuxta Beersabae fontes, locos sibiac amoena vireta plantasse [orig: plantÔsse] legitur. Georg. Hornius Historiae Philosophicae l. 7. c. 3. Pertinent huc Indorum Philosophi Hylobii cognominati: de quibus Strabo l. 15. et fere sic Clemens l. 1. Strom. *dittw=n de\ tou=twn *gumnosofistw=n to\ ge/nos2, oi( me\n, *sarma/nai au)tw=n oi( de\ *braxma/nai kalou/menoi, kai\ tw=n *sarma/nwn oi( (glo/bioi prosagoreu/omenoi, ou)/te po/leis2 oi)kou=sin ou)/te ste/gas2 e)/xousin, de/ndrwn d' a)mfie/nnuntai floioi=s2, Duplex erat illorum genus, alii Sarmanae, (Straboni Germanes alii Brachmanae dicuntur. Et inter Sarmanas sunt Hylobii, qui nec urbes colunt, nec sub tectis habitant, sed arborum tantum corticibus vestiuntur. E quibus postremis verbis liquet, cur [gap: Hebrew] vocentur, quasi Nemoricolas vel Sylvicolas dicas. Nec dubitat Vossius, quin his praecipue convenerit Gymnosophistarum nomen, de Philos. Sectis c. 1. ž. 19.

NENDI Artificium inter Palladis inventa ut et ars texendi, vide infra.

NENIA carmen lugubre, cuius primum auctorem Linum ferunt: Graece nhni/a. item nh/niton, i. e. extremum. Unde non recte per diphthongum scribi, monet Scaliger. Ad laeta id transtulit primus et postremus Euripides. Iovianus Pontanus, ad nutricias cantilenas: propterea quod vulgus in Italia, quas uno in loco Bellas, alio Nenas nutrices vocat; a cantiunculis, ut videtur, quae sint similes cantibus Praeficarum. Cuius carminis angustiis divinus ille Vir ita clausit lasciviam immensi sui ingenii, ut aliorum excluserit audaciam. At Veterum nutricum cantiones katabaukilh/seis2 nominarunt [orig: nominÔrunt], Baucis enim nomen in re futili, Neniam vero (unde et vhnidw\n tibia funebris) inventum aiunt Phrygum, cuius rei meminerit Hipponax. Vide praefatum Scaligerum Poetices l. 1. c. 50. Certe inter vocabula Phrygum, quae e Palaestina illi habuerint, *ninh/aton seu Naeniam, quoque recenset Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 36. Vide quoque supra Naenia. NENNIUS Abbas Anglus, discipulus Elvodugi Probi et Beulani Ecclesiastici, floruit A. C. 620. Auctor libri, de origine Britonum, etc. Pitsaeus, Balaeus de Script. Angl.

NENSIA urbs Africae propriae. Ptol.

NENTIDAVA Ptol. Nosenstadt, urbs Transylvaniae, quae nunc Bistritia, apud Ruthenorum, seu Roxolanorum fines, intra montes, 5. leuc. a Claudiopoli in Boream, Bestercze Hungaris.

NEO Graece *ne/wn, nomen viri. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 3. Graminaticum in patria Graecum Neonem habuit: Sic enim legi vult Salmas. cum vulgati Codices habeant Nebonem, quod nomen Syriacum est, Palatinus liber legat Nehonem. Vietus Inscr. C. CLODI. C. L. HILARI AMINAE. CLODIAE L. NEONIS. CLOD. PHILARC. POSIDIS HELENI. *q. In alia Neonianus quidam, Caesaris verna, nominatur. Vide Salmas. ad loc.

NEOBULE Lycambis Thebani filia, quam cum pater Archilocho poetae despondisset, posteaque facti paenitens tradere eam recusaret, tam acri Iambo [orig: Iamb˘] ab Archilocho fuit perstrictus, utdoloris im patientia [orig: patientiÔ] mortem sibi laqueo [orig: laque˘] credatur conscivisse. Vide Archilochus et Lycambes. Item Horatiiamica, cuius meminit Carm. 3. Ode 12. v. 5.

Tibi qualum Cythereae puer ales,
Tibi telas, operosaeque Mrvervae
Studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri.

NEOBURGUM [1] quod et Neopyrgum, et Nova castra, multiplex est urbs Germaniae: sed quae praecipuae, una ad Salam fluv. in confinio Misniae, Thuringiae, et Saxoniae, vulgo Naumburg, inter Erfordiam, ad Occidentem, et Lipsiam ad Ortum. Baudrando urbsest Saxoniae superioris in Misnia, alias sub proprio Episcoponunc sub Administratore, e domo Saxonica, cum regiuncula adiacente, Stifft Naumburg, in ipso limite Thuringiae. Altera in Bavaria ad Danubium, hodie Neuburg, sedes Ducis Neoburgensis: cui Principatui ortum bellum dedit Bavaritum, inter Rupertum Palatinum cognomine Virtuosum, filium Philippi cognomine Ingenui, Electoris, et Albertum Bavariae Ducem gestum, sub initium saeculi XVI. occasione testamenti, quo [orig: qu˘] Georgius cognomine Dives, Dux Bavariae, Landshutensis lineae ultimus, unicam filiam Elisabetham, et per eam generum Rupertum, heredes omnium bonorum et ditionum scripserat. Quo [orig: Qu˘] durante bello [orig: bell˘] Rupertus a Maximiliano I. Imperatore et mox Pater Philippus A. C. 1504. proscripti, Rupertus ad Ratisbonam victus, Palatinatus misere laceratus, aegreque tandem Philippus in gratiam receptus et Ruperti filiis pars aliqua avitae hereditatis, inter Nabum et Danubium, quae Neoburgensis Principatus, (aliis Palatinatus Iunion appellatur) concessa est. Ita Principatum hunc primo tenuerunt filii Ruperti Otto Henricus, postea Elector, et Philippus cognomine


image: s0302b

Belliccsus, quorum is Alberti filiam Susannam duxit, A. C. 1529. hic Vien nam contra Solimannum, fortitudinis memorabili specimine edito [orig: edit˘], defendit eodem anno [orig: ann˘]: ambo autem sine prole decesserunt. E quibus prior, ditionem suam bello [orig: bell˘] Smalcaldensi amissam, A. C. 1552. transactione Passaviensi recepit, posteaque Elector factus, cum improlem se moriturum videret, testam ento [orig: ent˘] transmisit ad Wolffgangum Bipontinum, Electoratus [orig: Electoratűs] herede Friderico [orig: Frideric˘] Simmerensi, A. C. 1559. Huius dein Wolffgangi fil. primogenitus Philippus Ludovicus, postquam Neoburgici Principatus administrationem, vivo [orig: viv˘] patre, suscepisset A. C. 1560. Neoburgicam lineam, hodieque superstitem, orsus est; exstinctus A. C. 1614. accepto [orig: accept˘] de consilio filii nuntio [orig: nunti˘], et Lavingae sepultus. Pater ex Anna Iuliacensi (unde praetensio ei nata in Ducatus Iuliacensem, Clivensem et Montanum, e quibus primum et ultimum obtinuere [orig: obtinuŕre] Neoburgici) Wolffgangi Wilhelmi, qui Neoburgicam lineam continuavit; Augusti qui sulzbacensis rami auctor est, et Iohannis Friderici, qui Hiltpolstein, Haydek, Allensperg, et Gizzin accepit, sine herede exstinctus A. C. 1644. Wolffgangus Wilhelmus, cum A. C. 1613. uxorem duxisset Magdalenam Bavaricam, sequente anno [orig: ann˘] Latinos ritus amplexus est, et Patre exstincto [orig: exstinct˘], ditiones subiectas in partem eandem pertraxit, Fratribus et Matri ob religionem gravis. Obiit A. C. 1653. unico [orig: unic˘] relicto [orig: relict˘], ex praefata coniuge, filio [orig: fili˘] Philippo [orig: Philipp˘] Wilhelmo [orig: Wilhelm˘], qui natus A. C.1 615. patri mortuo successit, Princeps magni animi et prudentiae, ac suae religionis acerrimus assertor, tum Equestrium exercitationum peritissimus. Prima eius uxor Anna Catharina Constantia Polonica fuit (Poloniae hinc regno, postquam Ioh. Casimirus Rex Regno [orig: Regn˘] se abdicasset [orig: abdicÔsset], plurimorum votis destinati: imo et sequente interregno [orig: interregn˘], expetiti a non paucis) altera Elisabetha Amalia Hassiaca, ducta A. C. 1653. et confestim ad maritisacra transgressa: quarum ista sterilis, haec numerosa [orig: numerosÔ] proledomum auxit. His enim Parentibus nati, Maria Anna Iosepha (genita A. C. 1655. et Leopoldo I. Imperatori tertium marito A. C. 1677. iuncta) Iohannes Wilhelmus Iosephus Ignatius, magnae spei Princeps (qui natus A. C. 1658. nuper, minorem natu sororem modo memorati Augusti, uxorem meruit) Wolfgangus Georgius Fridericus Franciscus (natus 1659.) Ludovicus Antonius (natus 1660.) Carolus Philippus Alexander Sigismundus, Franciscus Ludovicus, Fridericus Wilhelmus et Philippus Wilhelmus, vide Phil. Iac. Spenerum Syllog. Geneal. Histor. in Familia Palatina.

NEOBURGUM [2] oppid. Brisigaviae, ad Rhenum, medium inter Brisacum ad Boream, et Basileam ad Austream, sub Austriacis; Newenburg. Ibi obiit 1639. Bernardus, Dux Veimariensis, vir fortitudine et victoriis commendatissimus. A Gallis in cineres redactum, A. C. 1675. NEOBURGUM oppid. munitum Fioniae Insulae in parte Orientali cum portu capaci, iuxta fretum Beltsund, 18. mill. pass. a Selandia, et a Corsoa portu in Occasum, Ottoniam versus, a qua pari spatio [orig: spati˘] distat; Nyburg.

NEOCAESAREA [1] urbs Cappadociae ad Lycum fluv. Archiepiscopalis et metropol. regionis caput, quae Tocato dicitur, ac sedes Satrapae Turcarum, quae etiam Hadrianopolis dicitur, teste Stephano [orig: Stephan˘], inter Amasiam ad Occidentem et Trapezuntem in Ortum. Nixar Leunclavio, Thocato Nigro. Hic [orig: Hţc] Syndous, a Gregorio Episcopo huius loci, A. C. 261. celebrata: quo [orig: qu˘] epistola contra Idolothytorum comestores scripta, quae in Iure Graeco exstat Dein A. C. 313. ab iisdem Episcopis, qui Ancyranum Concil. coegerant, hic [orig: hţc] aliud celebratum est: ubi in favorem Caelibatus quaedam statuta. Sub Constantino et Miltiade episcop. Roman. quidam A. C. 318. Synodum hanc, quae Ancyranam supplevit, itidem provincialis, habitam esse, aiunt; Baronius in A. C. 314. reicit. Canones habet XIV. qui quoque in Codicem Canonum sunt relati. Vide Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. num. 23.

NEOCAESAREA [2] urbs Syriae Episcopalis sub Archiepiscopo Hierapolitano in Euphratesia. Cuius Episcopum Paulum Diocletianus manibus truncari eique verenda exuri iussit, quod feminas quasdam sacras literas doceret.

NEOCASTRUM cuius populi Neocastrenses dicuntur, urbs Brutiorum in magnae Graeciae confinio Episcopalis, hodie Nicastro, in Calabria ulteriori ad radices Apennini, in limite Calabriae citerioris, 6. milliar. ab ora maris Tyrrheni.

NEOCHABIS Athenaeo Dipnos. l. 10. Rex Aegypti. Bocchorkdis Sapientis pater, vide Tnephachthos.

NEOCLAUDIOPOLIS antea Andrapa urbs Paphlagoniae Claudiopoli veteri, et Tavio finitima, Conique vulgo, aliis Castromena, ab Ancyrasupra 130. mill. pass. in Occasum a Cratia 24.

NEOCLES Philosophus Atheniensis, frater Epicuri; scripsit de secta sua, Diogen. Laert. l. 10. c. 1. Fuit etiam Neocles Themistoclis pater, Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 12.

NEOCLIDES Rhetor Atheniensis, aerarii expilator, pituitae et lippitudini obnoxius. Traducitur Aristoph. Pluto Act. 3. Sc. 2.

NEOCOMUM oppid. Helvetiorum, ad lacum cognominem, sub Duce Longavillano, cum regiuncula adiacente, 8. leuc. German. a Lausanna in Septentr. fere 7. a. Berna in Occidentem. Vesuntionem versus, 8. a Soloduro in Africum Neufchastel, Gall. Neawenburg, German. Sub protectione pagi Bernensis. Vide Nov. Castrum.

NEOCORES apud Firmicum l. 4. Seu certe Neocores vel Sacerdotum Principes: iidem qui Neocori alias, h. e. Templorum Custode,s de quibus vide supra ubide Aedituis. Idem nomen datum est Civitatibus, in quibus celebre quoddam Templum, quemadmodum fuit illud Dianae Ephesinae, in Actis Apostol. 6. 19. v. 24. Ipsis item Imperatoribus etc. Macer in Hierolexico. Vide hic [orig: hţc] infra.

NEOCORUS Aedis sacrae aedituus, *newko/ros2. Iul. Firmicus l. 4. Math. c. 7. Aut simulacrorum consecratores, seu certe Neocores (secundum quosdam) vel Sacerdotum Principes. Vox Graecis Scriptoribus


image: s0303a

notissima, sed quae negotium iure facessitrei Antiquariae et Nummariae studiosis, in veterib. numismatibus, ubi hae voces A. vel B. vel. *g. *n*e*w*k*o*r*w*n epitheton populis integris adscribitur, tamquam publici Aeditui fuerint alicuius, atque adeo publici etiam Templi; quemadmodum Phlegon Trallianus l. peri\ qaumas. *nau/pakton th=s2 *ai)twli/as2 ait fuisse i(ero\n koino\n tw=n *(ellh/nwn, nisi legendum sit, ou(= e)s2in i(ero\n ktl. pro o(/ e)s2in, ita Graeciae populi eiusce communis Templi vicissim *newko/roi fuerint. Sed et Actor. c. 19. v. 35. Ephesus dicitur *newko/ros2 th=s2 mega/lhs2 sqea=s2 *)arte/midos2 kai\ tou= *diopetou=s2, quod Beza vertit, Aedituam magnae Deae Dianae, et simulacri a Iove delapsi. Vulgatus, Cultricem magnae Dianae Iovisque prolis. *di\s2 *newko/ros2, bis Neocorus, dicitur Perinthus urbs in vet. Insor. facta [orig: factÔ] in honorem Decii Traiani imperatorisapud Sponium Itiner. Part. 3. p. 98.

*a*u*t*o*k*r*a*t*o*r*a *k*a*i
*s*a*r*a *g*a*i*o*n *m*e*s*i*o*n
*k*u*i*n*t*o*n *d*e*k*i*o*n
*t*r*a*i*a*n*o*n *e*u*s*e*b*h
*e*u*t*u*x*h *e*e*b*a*s*t*o*n
*h *l*a*m*p*r*o*t*a*t*h *d*i*s
*n*e*w*k*o*r*o*s *p*e*r*i*n*q*i*w*n
*p*o*l*i*s.

Ubi, pro numero Templorum celebrium, bis aut ter Neocorum, civitatem aliquam appellari consuevisse, nonnulli volunt; alii, pro numero festivitatum, id fieri solltum contendunt. Sic in nummo Caracallae b. *newko/roi, secundo Neoceri, Sardiani dicuntur, apud eund. p. 188. *newko/ros2 *smhrnai/wn *dh=mos2, in veteri Inscr. Smyrnae, p. 130. eiusd. libri. Vide Antonium Augustinum Dial. S. Sebast. Erizzum de Numismat. veter. part. 2. Adolph. Mekercum de Pronunt. Ling. Graecae p. 53. Nonium, Goltzium, Casaubonum ad Monum. Ancyranum, Seldenum ad Marmora Arundelliana p. 104. et Albertum Rubenium Dissertat peculiari, citatum Cl. Sponio ubi supra, qui Nicolaum Bon Cretensem Venetiis agentem, integrum de munere hoc tractatum meditari, numismatis et Inscriptionibus antiquis illustrandum, addit.

NEODUNUM urbs Galliae Celiticae in Britannia minori, vulgo Dol, teste Cenali, 10. leuc. a Rhedonibus in Boream.

NEOFORUM oppid. Silesiae, in Ducatu Vratislaviensi, in loco amoeno, medium inter Vratislaviam ad Ortum et lignitium ad Occidentem, 4. leuc. Newmarckt. NEOFORUM oppid. alias, nunc vicus Normanniae, ad Eptam fluv. in limite provinc. Bellovacensis. Aliter Novus Mercatus. Vide ibi.

NEOGARTUM German. NEUGARTEN, nomen in Pomerania castri, et ditionis adiacentis, cum titulo Dominii, sub proprio Comite ex Familia Eberstenia; quae Ebersteniae, inter illustrissimas Suevici tractus iam olim numeratae, stirpis surculus esse videtur. Tabulam familiae Spenerus hanc exhibet: Otto Comes Eberstenius Dn. de Neugarten ex Anna Sophia de Gleichen, genuit Ludovicum, Annae Elisabethae Comitis Manderscheidiae maritum, et ex ea patrem Ludovici: quo [orig: qu˘] et Walpurgi Honstenia [orig: HonsteniÔ], natus Georgius comes Eberstenius Dn. in Neugarten, decessit A. C. 1553. Pater ex Walpurgi Schlickia (filia Caspari Comitis Schlickii in Passaun in Schlakenwerth ) Ludovici Comitis exstincti A. C. 1590. Huius ex Anna Mansfeldia (filia Caspari Comitis) fil. Georgius Casparus, multorum liberorum fuit pater. Vide praefatum Spenerum Theat. Part. 2. p. 16.

NEOGENES conducto [orig: conduct˘] cum Iasone Pheraeo milite, arcem Actiacorum occupans, tyrannidem invasit superbeque atque avare imperitans, a Therippide Lacedaemonio, eiectus est, Diodor. sic. l. 15. in Olymp. C. anno quarto.

NEOMAGUS [1] Regnorum civitas in Britannia, Ptol. hodie Guildford Lhuydo; Talborus idem cum Noviomago Antomni esse putat, et hodie Croyden dici. Vide omnino Guil. Burtonum in Antonin. Itin. p. 175. longitud. 19. 38. latitud. 52. 15. Nunc Voodcote, 9. milliar. Anglic. a Londino in Meridiem. Camden. Sanso.

NEOMAGUS [2] oppid. Galliae Celticae Ptol. San Salveur Villanovano in ora normanniae Boreali, et maritima, a Iuliobona, 4. leuc. in Occasum, sicut ab ostio Sequanae. Sed est potius urbs Lexoviorum, vulgo Lisieux; nam apud Ptol. mediterranea est, non maritima, cui etiam naemagus dicitur. Vide Noviomagus Lexoviorum, seu Lexovium.

NEOMAGUS [3] etiam eidem Ptol. urbs Nemetum in germania superiore in Palatinatu apud Rhenum, teste Ioh. Heroldo [orig: Herold˘], vulgo Odenheim, vel Udenheim. Sed Ferrario ipsa Spira potius, vide Nemetes, videtur, ita ut eadem sit Neomagus Antonini, et Ptolemaei, 1. cum dimid. leuc. a pago Udenheim, qui nunc philippoburgus, arx munitissima.

NEOMAGUS [4] oppid. Galliae Narbonensis in finibus Tricastinorum, Ptol. Nyon. teste Ioh. Poldo [orig: Pold˘]. Et in Gallia Belgica [orig: BelgicÔ], in finibus Trevirensium, vulgo Numagen, pagus ad Mosellam, a Treviris 3. leuc. in ortum. Et in Campania, Nogent sur Seine hodie, inter Agendicum 7. et Trecas 12. leuc. in fin. Senonum.

NEOMAGUS [5] vide NOVIOMAGUM

NEOMENIA Graece *neomhni/a, seu Novilunium, dies erat apud Hebraeos, non quidem proprie festus ac facer, aut tam vigida [orig: vigidÔ] quiete, ac Sabbatum, celebrandus, interim peculari sacrificio [orig: sacrifici˘] insignis, Numer. c. 28. v. 11. ac porro conviviis et epulis transigi solitus, 1. Sam. c. 20. v. 5. Adde, quod et ad Prophetas confulendos pii tum convenire consueverint, 2. regum c. 4. v. 23. Vide quoque Numer. c. 10. v. 10. c. 28. v. 11. Ezech. c. 26. v. 13. 2. Chron. c. 2. v. 4. etc. Institutae autem sunt Neomoniae, tum in creatae lucis memoriam, utque populus a Gentilium superstitione, et Planetarum cultuavocaretur; tum


page 303, image: s0303b

expiandis noxis praeteritis, quo sacrificium illius dici spectabat; tum denique adumbrandae innovationi omnium rerum et novae luci, quae Mundo ac Ecclesiae per Messiam olim oritura erat, Esai. c. 66. v. 23. 2. Corinth. c. 5. v. 17. et coloss. c. 2. v. 16. 17. Computabant illas veteres Iudaei a Lunae phasi ac prima eius apparitione, cui observandae certi quidam Sacerdotes praefecti erant; hodierni vero, ab eius coniunctione cum Sole. Unde olim cum incerti offent, unde novae Lunae exordium esset sumendum, biduo [orig: bidu˘] illas celebrare solebant, ob dubium de luminaribus; uti Iudaei loquuntur. Quod et 1. Sam. c. 20. v. 24, 27. factum videtur etc. Fr. Burmannus Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 17. et. 19. et seqq. Vide quoque intra in voce Noviluntum. NEOMENICAE seu potius Nemeonicae, Victores dicebantur in Nomeis uno ex quatuor celebrioribus Graecorum Ludis genere: quorum praemium se/linon, i. e. corona ex apio; unde *ne/meion a)/nqos2 apium, Sibyilinorum Orac. l. 5. ubi de Traiano Imperatore, qui Selinunte obiit, Ciliciae urbe,

*(/on ko/nis2 a)llotri/h kru/yei ne/kun a)lla\ *nemei/ou
*)/anqeos2 ou)/nom' e)/xousa.
Quem pulois peregrinus teget mortuum, Nemei
Floris (Graece seli/nou ) nomen habens etc.

Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano c. 4. ut et in voce Nemea [orig: NemeÔ].

NEON [1] Historicus, sub M. Aurelio: scripsit Graece acta Martyrii Speusippi et Meleusippi fratrum. Baronius in Annal.

NEON [2] urbs Phocidis, Herodot. l. 8. ad Parnassum, Delphis vicinum. Gentile Neonius et Neonaeus. Steph. Herodot. loc. cit. Pausan. l. 10.

NEONTICHOS oppid: fuit Aeolidis, iuxta Hermum fluv. Novus murus, Latin. Herodot. Plin. l. 5. c. 30.

NEOPHON vel NEOPHRONP oeta Graecus, varias edidit tragoedias. Familiaris Callisthenis, quem propterea cum hoc Alexander M. necari iussit. Suid.

NEOPHYTUS Graece *neo/futos2. Isidor. l. 8. Neophytus Grace, Latine Novellus, et rudis fidelis. Papias: Neophyius, naper renatus, nuper ad sidem veniens vel noviter. Quo [orig: Qu˘] nomine etiamnum in Gallia, in Comitatu Provinciae, vocantur novelli Christiani e Iudaeis facti, quos Lusitani Christianos nuevos vocant, a quibus Ludovicus XII. Rex 5000. libras ad bellorum impensas exegit, die 21. Dec. A. C. 1511. Sed et Neophyti in Communione Romana dicuntur Novitii Clerici et nuper e Monachorum vel Laicorum numero in Clerum adscripti, in Concilio Sardicensi can. 13. et apud Zozimum Pontif. Ep. ad Patroclum. Eorum namque duplicem statuit ordinem Synodus VIII. tan. 5. kata\ th\n ti/s2in scil. et kata\ to\n i(eratiko\n klh=ron. Gregorius I. Pontif. l. 7. Ind. 2. Ep. 112. Sicut autem tunc Neophytus dicebatur, qui initio in sanctae sidel erat conversatione plantatus: Sic modo Neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus, ad ambiendos honores sacros irrepserit. Etiam Novitii in Monasteriis, Neophyti dicuntur Orderico Vitali l. 3. et l. 6. Novitiorum copiam Monachali normae mancipavit, Neophitisque optimos ritas rigidae conversationis tradidit. Idem Neophytos dicit novos inductos Monachos l. 8. Ritus Cluniaeensium --- imitatus non est, sed modernas institutiones Neophytorum, prout sibi placuit, amplexatus est. Vide Car. du fresile Glossar. et Macros Fratres in Hierblex. Quorum hi Photium Patriarcham Constantinopolitanum ab Ivone Carnotensi Ep. 285. et Landulphum Episcopum Capuan um ab Auctore Chronici Casin. l. 2. c. 41. Neophytos appellari, quod, nullo Ecclesiastico [orig: Ecclesiastic˘] ordine praevio [orig: praevi˘], ad eas dignitates ascendissent, addunt.

NEOPTOLEMUS [1] cognomen Pyrrhi Achillis filii, inde impositum, quod admodum adolescentulus, primum tirocinium, in bello Troiano, posuit. *neopto/lemos2 enim Graecis tironem sonat. seu milisem novistium. Virg. Aen. 2. passim. Hinc *neoptole\meios2 ti/sis2, Neoptolomica vindicia, ubi quis idem patrtur, quod in alios fecit. Siquidem Neoptiolemus, qui Priamurn in ipsis palatii focis occiderat, ipse vicissim apud Delphos, ad Apollinis Aram, interfectus est. Mansit vox apud Recentiores, pro tirone. Cunradus Fabariensis de Casibus S. Galli c. 14. Iunior frater Neoptolemus, in Curia, frater Imperatoris magni, Cremonae factus, auxilio [orig: auxili˘] venerabilis Curiensis Episcopi et Abbatis nostri, cingulum militare morum decoravit honestate. Ubi legit Car. du Fresne, a fratre Imperatoris etc. Quod de Cingulo hic [orig: hţc] Cunradus ait, respicit ritum veteris aevi. quo [orig: qu˘] novi istiu smodi Milites in itiabantur. Ut enim apud Romanos, qui militiae dignitatem aliquam consequebantur, einglo [orig: eingl˘] dicebantur donari: quo [orig: qu˘] etiam persaepe ab ipsomet Principe, si altioris; a maioribus vero Magistratibus, si infermorls essent ordinis, accingebantur: ita posteriore aevo [orig: aev˘], qui militiam aut ex dignitate, aut ex beneficio seu feudo Domino debebat, armis omnibus ab eo instrucbatur, quo Militis sui in posterum partes ageret, atque ita adoptabatur in Militem, unde Gallorum phrasis, Adduber un Chevalier Accessit apud Christianos armorum ipsorum benedictio in Ecclesia, a sacrorum Ministro facta, et vigiliae ac ieiunia, quibus novus Miles, in ipsa sacra Liturgia, ense accingebatur: quod maxime apud Anglos obtinuisse, memorat Ingulfus. Idem vero, ut alia quoque addam, priusquam militiam consequeretur, balneum ingrediebatur, indeque lotus prodibat, uti supra diximus. Ita loti Tirones, in Ecclesia pernoctabant, orationibus vacabant, et crastino [orig: crastin˘] subsequente, sacrae intererant liturgiae, uti iam attigimus. In quibus sacris ceremoniis cingulem militare conferebatur novo militi, ab aliquo Principe aut Magnate, data [orig: datÔ], ut solonne erat; alapamilitari [orig: alapÔmilitari], sacra saciente Episcopo [orig: Episcop˘] ensique benedicente. Vide Magnum Chron Belgicum A. C. 1247. ubi de militia Wilhelmi Comitis Hollandiae Imperatoris electi, et apud Vinchantium, Annal. Hannoniae c. 37. ubi de militia Wilhelmi Hannoniensis Comitis Ostrevanti, et supra, ubi de Alapa militari. Ensis porro. quo [orig: qu˘] accingebatur


page 304, image: s0304a

miles, ab ipsomet altari imponebatur, uti discimus ex Ioh. Sarisberiensi Policrat. l. 6. c. 10. unde ipsemet interdum miles, siquidem maioris dignitatis Princeps esset, acceptum lateri suo aptabat, uti de Rege Fernando scribit Roder. Toletanus de Reb. Hispan. l. 9. c. 10. Sed etiam in occasionibus bellicis milites ereabantur, cuius rei exampla suggerunt Fulcherius Carnot. l. 2. c. 10. Froissardus 2. vol. c. 125. 159. 3. volum. c. 14. 75. v. Volum. c. 18. Tillius et Savaro tr. de Ense Francico p. 27. Ad militiam autem capessendam nulia fere aetas definita erat. Interdum enim pramature dabatur, ut de Aethelstano Anglorum Regenarrat Wilhel. Malmesburiensis l. 2. c. 6 Interdum, ubi per atatem licebat, ut de Wilhelmo Notho idem tradit l. 3. p. 95. Saepe intra aetatem, h. e. ante annos maioritatis seu annum 21. ut de Principe Antiocheno, anno aetat. 16. Milite facto [orig: fact˘] a Ludovico IX. Galliae Rege refert Ioinvilla p. 98. At gentis et natalium nobilitas, ut quis militiam consequeretur, inprimis apud Francos, necessaria erat. Unde Guntherus ligurinus l. 2. de Lopgobardorum gente, ubi ista minus exacte observabantur:

Utque suis omnem depellere sinibus hostem
Posset, et armorum patriam virtute tueri,
Quoslibet ex humili vulgo, quod Gallia foedum
Iudicat, accingi gladio concedit equestri, etc.

Plura vide apud Car. du Fresne Glossar. in voce Miles, et infra in Tiro.

NEOPTOLEMUS [2] Tragoedus, de quo Sueton. in Calig. c. 57. ubi Torrentius videri potest.

NEOPTOLEMUS [3] Tragoedus, qui in nuptiis Alexandri Epirotae et Cleopatrae iussus a Philippo Macedon. rege canticum ordiri, ominosos de regis exitu versus forte fortuna [orig: fortunÔ] protulit Diodor. Sic. l. 16. f. 557.

NEOPTOLEMUS [4] Scriptor Naupacticorum.

NEOPTOLOMUS Macedo, vir insignis cecidit, in oppugnatione Halicarnassi, ad ipsas portas. Diodor. Sic. l. 17.

NEOPYRGUM [1] urbs Thuringiae, vide Neoburgum.

NEOPYRGUM [2] urbs Bavariae, ad Danubium, cum titulo Ducatus proxima Ingolstadio, inter Ratisponam ad Ortum et Ulmam ad Occasum. Neuburg.

NEOPYRGUM [3] castrum Patrimonii S. Petri, cum turri, et portu tantisper capaci, in ora maris Tyrrheni in Dominio Barberionorum. Ibi fuit alias Pyrgus, oppid. Hetruriae, 6. milliar. a Centumcellis in Ortum Romam versus 33. circiter. Guil. Lesleus. S. Marinella. Vide Pyrgus.

NEORIS [1] regio Asiae vasta et aquarum inops, circa Gedrosiam. Populi Neoritae, qui mortuorum corpora arboribus suspendunt diodor. Sic. l. 17.

NEORIS [2] Iberiae oppid. insigne, iuxta Harmastim fluvium, Plin. l. 6. c. 10.

NEOSELIUM oppidulum munitum Hungariae, ad Nitriam amnem, A. C. 1663. captum a Turcis, sed receptum a Christianis bello [orig: bell˘] praesente. Nenhausel, German. Owar, Hungaris. vix 2. leuc. a Danubio, ubi recipit Wagam, in Ortum, 2. a Comora in Caeciam, 10. a Posonio in Eurum; 7. a Strigonia in Circium. Iurisdictionem habet satis amplam. NEOSTADIUM German. Neustatt, castrum Germaniae, in Ducatu Wirtenbergensi, sub proprio Principe, ex illustrissima hac Familia. Fridericus enim Dux, qui obiit A. C.1 608. communis omnium eorum, qui nunc in ea superstites sunt, pater, cum tres habuisset filios, primogenitus Ioh. Fridericus Stutgardiensem lineam incepit, atque praeter eberhardum, maximium natu, aliosque, Fridericum genuit, ex Barbara Sophia Brandeburgica (filia Ioachimi Friderici Electoris) Hic natus A. C. 1615. a fratre Neostadium (ubi sedes sumpta) weinsbergam et Mekmuhlam accepit: Et hactenus post labores, otium exercitiis, curis et studiis Principe dignis quorum aliquorum fidem Hoplotheca, impressorum scriptorumque voluminum Bibliotheca (in qua ultra 20000. librorum numerantur) et Cimeltarchium, instructissima, quottidianisque augmentis crescentia, facere Neostadii possunt, condivit. Pater e Clara Augusta (filia Augusti Ducis Brunsvicensis) ducta [orig: ductÔ] A. C. 1653. numerosae prolis. His enim parentibus, praeter eos infantes, qui ad meliora properarunt [orig: properÔrunt], prosati sunt, Fridericus Augustus (natus 1654.) Albertus (natus 1657.) Sophia Dorothea (nata 1658.) Ferdinandus Wilhelmus (natus 1659.) Antonius Ulricus (natus 1661.) Christophorus (natus 1666.) Carolus Rudolfus (natus 1667.) etc. Fratres et sorores germani, Duces Wirtenbergiae etc. in Neunstatt. Phil. Iac. Spenerus theatr. Part. l. p. 163.

NEOSTENIUM German. Nevenstein, castrum germaniae, in Franconia, sub proprio Comite, ex Familia Hohenloica, rami Langenburgici. Cum enim praecipua huius stirpis divisio hodie sit in Langenburgicum et Waldenburgicum ramum, in illo Wolffgangus tres filios successores habuit; Georgium Fridericum in Weickersheim. Cratonem in Nevenstein et Philippum Ernestum in Langenburg. Quorum medius, qui obiit A. C. 1641. ex Sophia Palatina, (filia Caroli Comitis Palatini Rheni in Birckenfeld ) numerosam prolem suscepit. Sunt illi, Sophia Magdalena (natus A. C. 1616. denata 1627.) Iohann. Fridericus (natus 1617.) Crato Magnus (natus 1618.) Sigfrid (natus 1619.) Anna Dorothea (nata 1621. uxor Ioachimi ernesti Comitis Oetingensis, denata 1646.) Wolffgangus Iulius (natus 1622.) Carola Diana (nata 1623. denata 1632.) Iohann. Ludovicus (natus 1624.) Margaretha Hedwig (nata 1625. nupta Carolo Othoni Comiti Palatino Rheni, ducta 1658.) Carola Susanna Maria (nata 1626. uxor Ludovici Comitis Laevenhuptii) sophia Magdalena (nata 1628.) Eva Cratolina (nata 1629. den....) Philippus Maximilianus Iohannes (natus 1630. denatus 1658.) et Eleonora Clara (nata 1632. uxor Gustavi Adolfi Comitis Nassovii, ducta 1662.) omnes Comites de Hohenloe


image: s0304b

et Langenburg etc. lin. Nevensteniae. Idem, Ibid. p. 120. E. quibus Iohanni Friderico, ex Dorothea Hedwige Duce Holsatiae in Hardburg, genitus est Fridericus Crato Comes de Hehenloe. Vide cundem Part. 3. p. 89. ut et Indic. Part. I.

NEOTERICI Auctores apud priscos Grammaticos, opponuntus Idoneis, h. e. classicis et locupletibus, quibus vetustas hoc meritum arrogavit. Hinc quod Priscianus testimonio [orig: testimoni˘] Solini utitur, hunc non recentem tum fuisse, colligit Salmas. Prolegom. ad illum.

NEOTERIUS Consul cum Valentiniano Augusto, an. Urb. Cond. 1183.

NEOTICHITAE populi Aeolidis, quorum urbs ne/on tei=xos2, i. e. nova moenia, commemoratur a Steph. Item Phocidis, Thraciae, Cariae, et Sarmatiae Europaeae.

NEPA pro caelesti Scorpione passim, apud Ciceronem in Arateis, Exemplo haec sint,

Ipsaque consequitur lucens vis magna Nepai.

Et,

Quare cum magnis sese Nepa lucibus effert.

Manilius l. 2.

--- --- -- Pietate ad sidera ductam
Erigonem, ictuque Nepam, spolioque Leonem.

Et l. 4.

Haerentesque decem partes Nepa vindicat ipsi.

Et l. 5.

Sed regione Nepae vix partes octo trahentes.

Nepam Afrorum esse vocabulum, scribit Festus, i. e. Poenorum, ut interpretatur Bochartus, quorum lingua [orig: linguÔ] [gap: Hebrew word(s)] neb, vel [gap: Hebrew word(s)] nebba dici potuit a caudae intemodiis. Nic. Lloydius.

NEPAL Regis effigies, in Musaeo Kircheriano Romae, Georg. de Sepibus in Descr. eius p. 7.

NEPE Tusciae urbs mediterranea, hodie nomen retinet, Procopio Gothicar, rerum l. 4. est *ne/pa, Ptol. *ne/peta, Straboni l. 5. *ne/pita. Genuina autem formatio est, apud Livium l. 6. c. 9. 10. et in antiquo lapide Nepete, ut Tergeste, Ateste, Praeneste, Reate, Soracte. Graeci ultimam syllabam formarunt [orig: formÔrunt] plerumque in tos2, unde apud Dionys. Halicarn. l. 1.3 qui interiit, scriptum fuit *ne/petos2. Apud Stephani enim epitomatorum sic legitur: *ne/spetos2, po/lis2 *)itali/as2, *dionu/sios2 triskaideka/tw| *rwmai+kh=s2 a)rxaiologi/as2, to\ e)sqniko\n *nespesi=nos2; per summam imperitiam procul dubio sic scripsit, pro *ne/petos2. Vulgo Nepi, urbec. Patrimonii, iuxta amnem Pozzolo, 6. milliar. a Sutrio in Ortum, 5. a Monte Rosulo versus Civitatem Castellanam. Oppidani Nepesini, eadem [orig: eÔdem] scil. etymologia [orig: etymologiÔ], uta Mileto, Milesii, Cluverius, Sil. Ital. l. 8. v. 490.

Hos iuxta Nepesina cohors, aequique Falisci.

Hodie Nepe, vel nepi, longitud. 35. 37. latitud. 41. 59. Nic. Lloydius.

NEPERUS Iohannes, vide Iohannes.

NEPHALIA festa Graecorum, quae sine vino celebrabantur, testibus Polluce, et Suida [orig: SuidÔ].

NEPHATHDOR civitas in tribu Manasse, eadem quae Dor dicitur, 1. Reg. c. 4. Ex Hebraeo vertendum erat in omni termino Dor.

NEPHEGUS fil. David, 2. Sam. c. 5. v. 15. Latin. imbecillis, aut remissus, sive laxatus.

NEPHELE uxor Athamantis, mater Phryxi et Helles, a quo Ovid. Met. l. 11. v. 195. Hellen Nepheltida cognominat. Hinc Nephelaeus, ut pecus Nephelaeum pro Ariete, qui Phryxum et Hellem vexit. Val. Flacc. l. 1. v. 56.

I decus: et pecoris Nephelaei vellera Graio
Redde tholo.

Vide Natal. Comit. l. 6. c. 9.

NEPHELIS Ciliciae urbs, Ptol. mediterranea supra 10. mill. pass. ab Antiochia.

NEPHELOCOCCYGIA confictum urbis nomen, apud Aristophanem Comicum. Steph.

NEPHEONITAE Sarmatiae Asiatticae populi Plin. l. 6. c. 7.

NEPHER-CHERES [1] nonus Pastorum in Aegypto Rex, Psusenem excepit, regnante adhuc apud Thebanos Aegyptios Amuthantaeo [orig: Amuthantae˘], Praefuit ann. 4. successorem habuit Amenophathim. Ioh. Marshamus Canone Chron. ex Manethone.

NEPHER-CHERES [2] Aegypti Rex, an. ante Urb. Cond. 180. Manethoni, Thinitarum Rex XV. post Chaerem, ante Sesochrem; Seniorem Saophe in Thebaide, Menchere apud Memphitas, Use in inferiore Aegypto rerum potitis. Sub eo Nilus melle commixtus II. diebus fluxit, teste Syncello [orig: Syncell˘], de quo prodigio, vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. 5. p. 80.

NEPHERIS oppid. Africae propriae, Antonin. Strab.

NEPHERITES Rex Aegypti. Olymp. 93.

NEPHIM alias NEUPHURUS castrum principis Antiocheni, triginta fortibus turribus munitum, et contra Austrum a Tripoli duobus miliaribus distans, pene totum mari ambitur.

NEPHREUS vocatur Diodor. Sic. l. 14. Aegyptiorum Rex, a Lacedaemoniis in auxilium vocatus, cum Agesilaum in Asiam, contra Artaxerxem, bellatum misissent. Suppeditavit vero ipsis apparatum navalem centum triremium et in finitam frumenticopiam. Quaecum Rhodiappelleret, iam Persarum partes amplexae, a Conone intercepta.

NEPHRITICUM Poculum ex ligno cognomine, exhibetur in Musaeo Kircheriano Romae: cui qualecumque liquorem infuderis, si paululum consistere permittas, mox in caeruleum colorem abiisse deprehendes. Adversus calculum renum inde bibentibus maxime efficax. Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Societ. Iesu Musaeo p. 34.

NEPHTHALIM [1] sive NEPHTHALI sextus fil. Iacob, ex Bilha, ancilla Rachel uxoris suae, Gen. c. 30. v. 8. prognatus,


image: s0305a

A. M. 2287. in tantum Abrahae semen in Aegypto propagavit, ut de tribu eius iuxta montem Sinai numerati et inventi sint viri, ad pugnam apti, quinquaginta tria milia quadringenti, quorum filii, illis ad unum omnibus in deserto mortuis, et ipsi viri bellatores quadragina quinque milia quadringenti promissam terram ingressi, sorte omnem eam possederunt regionem, quae ad Orientem tribus Aser sita totam pene complectitur Galilaeam superiorem, fontes Iordanis, et partem montis Libani usque Damafcum. Baudrando fuit versus fontes Iordanis, inter Aser ad Occasum et dimidiam tribum Manasse trans Iordanem ad Ortum, ad superiorem et Occidentalem Iordanis ripam. Latine comparatio, vel aequiparatio, aut retorsio, vel tortuositas, Hesych. *nefsqalei\m, platusmo\s2. Torniel. A. M. 2287. n, 1. 2591. n. 5.

NEPHTHALIM [2] sive NEPHTHALI insignis in Galilaea superiori tribus Nephthalim urbs, supra Naason, a qua tribus versus Orientem milliaribus abest. Situ locique natura [orig: naturÔ] firma ac munita sane urbs fuit, ab Occidente enim praealto [orig: praealt˘] eiadiacente monte munita, qui non nisi ab Orientali sui parte per angustissimam viam, ascendi potest, 1. Reg. c. 4. v. 15.

NEPHTHALITAE populi in Oriente, Ioseph. Steph. Sic scribendum apud Agathiam, pro Nephthalitae; A Procopio Euthalitae vocantur, sic. Lewenolavius monuit. Hunnica natio est, sed Persis vicina, quorum civitas Gorga; vide Procop. l. 1. bell. Pers. ubi eos eleganter describit.

NEPHTHOA Latin. apertus, vel apertio, sive sculptura, nomen fontis, Ios. c. 15. c. 9.

NEPHTUIM idem plurali numero [orig: numer˘] fil. Mesraim. Gen. 10. v. 13.

NEPHUSIM nomen viri, Esdr. c. 2. v. 50. Latine diminuti, vel dilacerati.

NEPIA Iasi filia, quam Olympus Mysiae rex uxorem duxit habitavitque in eo loco, qui ab Uxoris nomine Nepiae campus est appellatus, iuxta Cyzicum urbem, de quo meminit Callimachus, in Halcale. Apollodorus vero Nepiae campum in Phrygia ponit.

NEPISTA Carmaniae urbs, Ptol.

NEPOS [1] an quia natus post, prius enim filius nascitur, dein nepos, Isidor. et Festus; an potius ex Graeco ne/pous2 de quo vide aliquid infra, voce Phoca: proprie ex filio genitus, filiave: hinc ex fratre vel sorore natus. Olim de posteris omnibus, vox usurpata. Unde Claudii Imperatoris successores usque ad Domitianum ea [orig: ] insignit Statius l. 3. Sylv. 3. v. 78.

Nondum stelligerum senior demissus in axem,
Claudius et longo transmisit habere nepoti.

Ubi Neronem, qui Claudii privignus erat, inde Galbam, Othonem, Vitellium, Vespasianum, Titum, Domitianumque, qui continua [orig: continuÔ] serie Claudio successere [orig: successŕre], Nepotes vocat. Sed et in ultimum adulatio subest; qui longi Nepotis appellatione generosissimis Caesaris et Antonii familiis sic inseritur. Porro agnatos cognatosque generatim Nepotes dictos, ex eodem Poeta colligitur l. 2. Sylv. 1. v. 200.

---- neque enim magis ille trahentem
Spernit et ignota credit de stirpe nepotum.

Vide Barthium ad loc. Qui vocis usus obvius, obscuriora hactenus quaedam Iureconsultor. loca adiuvare posset. Subditos quoque, utpote quorum Reges parentum illis loco [orig: loc˘] sunt, unde toties Pater et Rex Poetis iunguntur: ex Catullo, ad Ciceronem, Epigr. 50. v. 1.

Disertissime Romuli nepotum.

Et eodem de sua Lesbia, Epigr. 59. v. 4.

---- in triviis et angiportis
Glubis magnanimos Remi nepotes etc.

Ad propriam vocis notionem ut redeam, Avis gratissimi Nepotes sunt; quibus quomodo abblandiantur, multis locis exemplo [orig: exempl˘] est Ausonius, nullibi dulcior, quam cum garrit cum dulcissimis suis nepotibus. Unde illi,

Succedunt patribus seri, nova cura, nepotes.

Verum, quod eorum indulgentia [orig: indulgentiÔ] plerumque corrumpuntur; hic Nepotes dicti, luxuriosi, Graece a)/swtoi et nepotars, iisdem a)swte/nesqai est, a)kolastai/nein. Indidem divinae vindictae ratio constat, quae avorum non raro scelera in nepotibus ulciscitur. Horat. Convitio Belli Civ. Epod. 7. v. 17.

Sic est, acerba Fata Romanos agunt,
Scelusque fraternae necis,
Ut immerentis fluxit in terram Remi,
Sacer nepotibus, cruor etc.

Quam in rem vide iterum Barthium Animadvers. ad Statium Theb. l. 3. v. 244. Hodie in Aula Pontificia, Nepos vocatur ex Cardinalibus is, qui apud Pontificem, primi, ut vocant, Ministri vice fungitur, ut notum.

Corn. NEPOS et ante Caesaris dictaturam, et eo [orig: ] dictatore, et postea vixit. Hieronym. in Chronico Eusebiano, refert illum ad annum Augusti quartum. Padi fuit accola, teste Plinio l. 3. c. 18. Unde Catullo, epigr. 1. Italus: Ausonio autem Ep. 24. Gallus vocatur; nempe quia Italia Transpadana diceretur Gallia Togata. Historicus liic Ciceronis amicus familiaris, a Gellio vocatur l. 15. c. 28. Chronica scripsisse, testis est idem Gellius l. 17. c. 21. In his, pro triplici tempore, a)du/lw|, musqikw=| kai\ i(s2orikw=| tres videtur scripsisse libros, quod liquido testatur Catullus, initio Hendecasyllaborum. Nec historicum tempus ab eo solum esse tractatum, indicio est illud Ausonii Ep. ad Probum Praefat. Apologos Titiani, et Nepotis Chronica, quasi alios Apologos (nam et ipsa instar fabularum sunt) ad nobilitatem tuam misi. Item ex eo, quod Tertullianus in Apologetico, adversus Gentes (ubi eum inter antiquitatum commentatores disertim reponit) dicit, haud alium Saturnum, quam hominem, promulgasse [orig: promulgÔsse]. Quod etiam Lactantius tradit l. 1. c. 13. Reliquit praeterea libros illustrium virorum


page 305, image: s0305b

quorum Gellius meminit, l. 11. c. 8. et Servius in Aen. l. 1. Eorum librum 1. 15. et 16. citat Charisius. Ex his habemus 22. exterarum gentium Imperatores. Vide Voss. Hist. Lat. l. 1. c. 14. Ionsium Hist. Phil. Script. l. 2. c. 18. et supra, Cornelius Nepos. Nic. Lloydius.

NEPOS [2] vide Flavius. It. Marius.

NEPOS [3] Iulius fil. Nepotiani, ex sorore Marcellini Patritii, Glycerium imperio [orig: imperi˘] exuit, A. C. 474. seque Augustum Ravennae declarari curavit. Sed ab Oreste Italia [orig: ItaliÔ] pulsus, in Dalmatiam, ubi possessiones habebat, se recepit, a suis ibi, quos ad id subornaverat Glycerius, occisus. Iornand. in Chron. Cassiodor. Evagrius, etc.

NEPOS [4] Episcopus Aegypti, A. C. 264. Millenariorum errores sectatus, in eo tamen ab illis recessit, quod regnum illud in terris, ante diem ultimum, mere spirituale esse crederet. Eruditione alias inclitus et hymnis in usum Ecclesiae compositis. Hunc Dionysius Alexandrinus, eius ingensamicus, voce et scripto [orig: script˘] refutavit, tanto cum successu, ut Coracio, unus ex praecipuis illius sectae antesignanis, cum plurimis aliis, sententiam mutaverit, Euseb. Histor. l. 7. c. 19. Hieronym. praef. in Esai.

NEPOTIANUS Fl Popilius, fil. Eutropiae, sororis Constantini M. post mortem Constantis, A. C. 350. Imperator salutatus, 28. post die interfectus est, an. Urb. Cond. 1104. A. C. 350. ab Aniceto, Urbis Praefecto, quem Magnentius, quieodem [orig: quie˘dem] tempore in Gallis eandem dignitatem rapuerat, pecunia [orig: pecuniÔ] ad id corrupit, Zosim. l. 1. Victor. in Epist. Histor. Socr. l. 2. etc.

NEPTUNALES Ludi mense Iulio [orig: Iuli˘] apud Romanos celebrari soliti, memorantur Tertulliano l. de Spectac. c. 6. Cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales, in commune celebrantur. Exstat mentio in vetusto marmore, cuius fragmentum hoc: Flaviae. Q. f. Saluti. Coniugi. carissimae. L. Publicius. Italicus. dec. orn. sibi, posuit. quam. ipse. exstruxit. die. Neptunaliorum. Parentibus. Spor --- bini. drviderentur. et decur. XXVIII. sive. --- centeni. quinquageni. V. soliti. arcam. Publiciorum. Flaviani. et Italici. filiorum. et. arcam. in. qua. posita. est. Flavia. Salutaris. uxor. eius. rosis. --- die XV. sacrificent, apud Thom. Dempster. Paralipom. in Foh. Rosini Antiqq. Rom. l. 4. c. 11. Incidebant autem Neptunalia, seu feriae Neptuni, ut illas vocat Varro de Ling. Lat. l. 5. in 10. Kal. Sextileis. Rosin. c. cit. Vide quoque Vossium de Idolol. l, 1. c. 15.

NEPTUNI Arae urbs Africae propriae maritima, Ptol.

NEPTUNI fanum Straboni et Melae l. 1. c. 19. circa Cenchreas, Ptolemaeo vero iuxta Patras. Item in Calauria insula, Plut. in Demosth. Item circa Mantineam et in Caria, Polyb. Plinio. l. 4. c. 5.

NEPTUNI Promontorium in Campania, item in Arabia Felici, Eustath. in Dionys. apud quem *poseidonia\s2 a)/kra dicitur.

NEPTUNIA oppid. et colonia magnae Graeciae, Paterc. l. 1. c. 15. apud Scyllacium urbem ad montis Moscii radices.

NEPTUNIUM [1] alias Navale Antiatum, oppid. ditionis Pontificiae cum portu tantisper capaci, in Latio, in ora maris Tyrrheni alias sub dominio utili Columnarum, medium inter Terracinam ad Ortum et ostia Tiberina ad Occasum, 25. milliar. utrinque, versus Pomptinas paludes.

NEPTUNIUM [2] Promontor Arabiae Felicis ad fretum et fauces Sinus Arabici Capo Ara Moletio. Ptol. Diodor. Sic. Vide supra.

NEPTUNIUS [1] mons et fons Siciliae et Tarracinae Solinus. c. 11. Spreverio nunc Fazello.

NEPTUNIUS [2] Dux Sextus Pompeius sic dictus, Horat, Epod. 9. v. 7.

Ut puer, actus cum freto Neptunius.
Dux fugit, ustis navibus.

Hic enim, teste Appiano [orig: Appian˘] *)emful. 5. *qala/sshs2 kai\ *poseidw=nos2 u(io\s2 u)fi/s2ato kalei=sqai. Ac Dione, l. 48. non semel, qui et illud exprimit, Neptuni filium dici voluisse, quia pater eius Pompeius M. maris olim potitus imperio [orig: imperi˘]. Neque minus insolens Agrippa Augusti nepos ex Iulia [orig: IuliÔ], qui et ipse Neptunum se vocavit, Dio l. 55. Nic. Lloyd.

NEPTUNUS [1] Saturni et Opis fil. cui, in orbis totius divisione, maris regnum obtigit, unde et tridentem gestat, peculiare eius regni sceptrum. Ipse apud Virgil. Aen... 1. v. 142. ventos alloquens,

Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum ----

Uxorem habuit Amphitriten, multarum nympharum matrem, quarum nomina exsequitur Hesiod. in Theog. Hinc deducitur Neptunine, patronymicum femininum, Catull. in Argon. Epigr. 65. v. 28.

Te ne Thetis genuit pulcherrima Neptunine?

Hinc etiam Neptunius, ut apud Virg. Aen. l. 3. v. 3.

---- Et ex imo fumat Neptunia Troia.

Equos primus omnium domuisse, artemque equitandi tradidisse fertur, Diod. Sic l. 6. proin Equus ipsi offerrisolitus. Vide Scyphius. Alii volunt, ipsum hominibus equum, antea ignotum, primum edidisse, quod asserit Lucanus l. 6. v. 396. in his:

Primus, ab aequorea percussis cuspide saxis,
Thessalicus sonipes bellis feralibus omen
Exiluit. ---- ----

Virg. l. 1. Georg. v. 12.

---- Tuque o [orig: ˘], cui prima frementem
Fadit equum magno [orig: magn˘] tellus percussa tridente
Neptune. ---- ----

E Caelo pulsus, cum Apolline, quod contra Iovem conspiraverant, Troianos muros condidisse: Cum Minerva quoque, utri nomen Athenarum urbi imponere fas sit, certasse [orig: certÔsse] dicitur. In


page 306, image: s0306a

huius honorem Circenses ludi a Romanis instituti. Quid autem Neptuni nomine intellexerint veteres, prolixe docet Natalis Comes l. 2. c. 8. Nomen eius quod attinet, ita Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Ut a portu Portunus, sic Neptunus anando, prioribus literis paulum immutatis. Legendum autem a nubendo, vel a nuptu, non a nando. Sic enim Varro l. 4. de LL. Neptunus (inquit) quod mare terras obnubit. Nam olim Neptunnus diccbatur, ut a portu Portunnus, a satu Satunnus: sic hodie in antiquis libris Pilunnus, Picunnus, Vertunnus, Lipsius Saturn. l. 1. c. 2. At Scalig. de Plantis, Neptuno ait nomen a lotione attributum, seil. a)po\ tou= ni/ptein. Bochartus Phaleg. l. 1. c. 1. vero, Neptunum ab Ebraeo [gap: Hebrew] deducit, quod significat dilatare, illud autem in coniugatione niphal [gap: Hebrew word(s)] Niphtha . Sed melius deduci potest ab Aegyptio *ne/fsqun, de quo Plut. in Iside. *ne/fsqun de\ kalou=si th=s2 gh=s2 ta\ e)/xata, kai\ paro/ria, kai\ yau/onta th=s2 sqala/sshs2. Nephthyn autem qppellant terrae extrema, et promontoria, et quae mare attingunt. Certe Graeci Belum ex Aegypto petierant, illumque Neptuni et Libyes filium fecerunt. Unde Hesych. *bh=los2, *ou)raio\s2 kai\ *zeu\s2 *poseidw=nos2 u(io\s2, Belus, Caelum et Iuppiter, Neptuni filius: qui torsan idem cum Iove Thalassio Sidoniorum. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. 1. ubi de Mene, Hammone, Belo. De variis autem Neptunis vide Hygin. in fab. Cartar. de Imag. Deorum. Alex. Rossaeum., in mystagogo Poetico. Inprimis autem Voss. de Theol. Gent. l. 1. c. 15. De simulacro eius ac sacrificiis, idem agit l. 9. c. 18. Coeterum hunc, quod navigandi artem invenisset, classem instituisset, eiusque praefectus a Saturno factus esset, posteris traditum esse, mari imperasse [orig: imperÔsse] sacraque ei a navigantibus sacta, quidam volunt. Sed melius Cl. Voss. occasione divisi orbis inter tres Noahi filios, Semum, cui Oriens: Chamum, cui Occidens: et Iaphetum, cui Insulae obtigere [orig: obtigŕre], hanc de divisione orbis inter Saturnidas tres, Iovem, Plutonem ac Neptunum, fabulam ortam esse, erudite ostendit, de Orig. et Progressu Idolol. Eum Ennosigaeon et Sisichthona Poetas vetres et Theologos nuncupasse [orig: nuncupÔsse], testis est Amm. Marcellin. Quo alludens Virg. Aen. l. 2. v. 610. inquit,

Neptunus Muros, magnoque emota tridenti
Fundamenta quatit.

Quare non immerito commune cum Terra templum habuit, ut ex Musaeo apud Pausaniam notavit Marc. Donaus in Dilucidat. Hinc etiam, quoties tremuisset, supplicationes decerni, ferias indici, iustitium fieri, dum sacra peragerentur, incerto neque nominato ulli Numini, solitum fuisse olim legimus. Ideo autem Numen nominari noluerunt, ne, cum certum sit Terrae aliam, aliam Maris potestatem esse, et tamen in Terrae motibus aqua plurimum valeat, unum pro alio forte nominantes, falsa [orig: falsÔ] religione populum devincirent, Aelian: Histor. var. l. 6. c. 76. Lycophron eundem cum Tritone Neptunum facit, unde versus Actii; apud M. Tullium de Nat. Deor. l. 2.

Aut forte Triton fuscina [orig: fuscinÔ] evertens specus
Subter radices, penitus undanti in freto,
Molem ex profundo saxeam ad caelum vomit;

ad Neptunum trahit Dempster. loco [orig: loc˘] iam cit. Falsam autem fabulam de equo ab eo producto in contentione cum Minerva inita, cum nomen Athenis imponendum esset, contra Servium ad init. l. 1. Georg. ostendit Bapt. Egnatius Racemationum c. 8. ubi Palladem quidem oleam, Neptunum vero non equum, sed fontem, prolicuisse docet, idque confirmat verbis Ovidii Met. l. 6. fab. 1. v. 75.

Stare Deum pelagi, longoque ferire tridente
Aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
Elicuisse fretum, quo [orig: qu˘] pignore vindicet urbem.

Ubi alii legerunt, Ferum. Salaciam ei uxorem Varro tribuit. Vide quoque A. Gellium l. 13. c. 22. Eundem a primis urbis initiis Romani coluere [orig: coluŕre], Consi nomine, testibus Dionysio [orig: Dionysi˘], Livio, Plutarcho [orig: Plutarch˘], aliis: quamvis aliqui Consum a Neptuno distinguant. Hinc simulacrum eius in pompa per Circenses Ludos, cum aliis Deorum simulacris circumferebatur; unde non de Veneti panniagitatore: sed simulacro isto, intelligit Salmasius versum Ovidii, l. 3. Amor. Eleg. 2. v. 47.

Plaudite Neptuno, nimium qui fiditis undis;

i. e. nautica turba, de qua aliquid superius. Sic miles Marti plaudebat, Cereri agricola. Phoebo vates et augures, Veneri amatores etc. nec quidquam eorum, quae recentiores Graeci philosophati sunt, super Circi partibus et coloribus, apud Veteres, neque tunc hae rationes cognitae fuerunt super studiis et favoribus, quos singuli colores factionum Circi provocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 903. Graeci quoque inter Genethlios Deos venerati sunt, quod humore suo [orig: su˘] nativitatem promovere crederetur: unde Natalitiae eius aedes, Lacedaemone, Thom. Bartholinus de Puerp. Veter. Nec Cananaeis populis ignotum hoc Numen, namque Dagonem Philistaeorum, de quo vide 1. Sam. c. 5. v. 4. ab Hebr. Dag, quod piscem significat, appellatum, quemque superiore sui parte hominem, inferiore piscem retulisse, contendit R. Dav. in loc. cit. Neptunum vel Tritonem fuisse, haud vane dixeris nec absimilem Triton habuisse figuram fingitur,

Frons hominem praefert, in piscem desinit alvus.

Pierius Hierogl. l. 1. p. 28. Pectus ei sacrum fecere [orig: fecŕre] Gentiles. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 4. c. 4. et Plura de Neptuno, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 13. et l. 4. c. 11. cum Paralipom. Thom. Dempsteri. De coronamento eius, quod ex pinu erat, vide Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 27. Hodieque simulacrum eius asservari in Musaeo Kircheriano, Romae, refert Georgius de Sepibus in Descr. illius p. 8. EPITHETA QUAEDAM NEPTUNI. *)asfa/leios2, Athenis colebatur, ut navigantibus a)sfa/leian, i. e. securitatem, conciliaret: vetus urbis illius


image: s0306b

clarissimae Patronus, Aristophan. Idem Taenari templum habebat, ubi subducere hippocampos suos eum fabulabantur Poetae, vide Statium Theb. l. 2. In huius ara consedisse indicem Pausaniae, habes apud C. Nepotem in eo c. 4. ubi Eruditorum Notas vide. Consus, a consilio dando, Romae in veneratione eximia fuit: Inprimis a quo Romulo de rapiendis Sabinis consilium suggessit. Habebat autem aram subterraneam, iuxta Circum Max. in qua ipsi sacra fiebant Consualibus, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], uti et Diodor. Sic. l. 6. c. 15. Plut. Dionys. l. 2. etc. Dagon, Philistaeis dictus est, ab Hebraeo Dag, quod piscem notat, vide supra. Ennosigaeus, Graece *)ennosi/gaios2, a concussione terrae, appellatuscst: qua [orig: quÔ] voce Iuvenal. Sat. 10. v. 182. usus est, Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum. Equester, Graece *(/ippios2, primus equos domandi artem quod tradiderit, dictus, ut Diodor. testatur loc. cit. apud Romanos quoque cultus est. Unde in ludis Circensibus, Neptuno sacris, tam celebris equorum pompa et equestrium decursionum certamina tam frequentia fuere [orig: fuŕre]. Godwyn. Anthol. R. Hippius, idem cum Equestri. Vide ibi. Natalitius, Lacedaemone templum seu aedem habuit, cognominatus a nativitate hominum, quam humore suo [orig: su˘] iuvare ac promovere credebatur. ut supra dictum. Redux, in nummis quibusdam antiquis vocatur, quorum unum, qui T. Vespasiani Imperatoris est, exhibet Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 2. c. 13. in quo icon Neptuni, dextra [orig: dextrÔ] delphinum, sinistra [orig: sinistrÔ] tridentem tenentis, cum inscriptione, IMP. T. VESP. AUG. REST. Habuit autem Neptunus Romae templum, in regione urbis nona: item aedem, cuius meminit Publius Victor. Sativus, apud Graecos colebatur. Plut. Symposiac. l. 5. Problem. 3. Secundus Iuppiter, a Nymphis vocatur, apud Claudian. Nupt. Honorii v. 176. Vide quoque Statium Achilleid. l. 1. v. 48. et de Neptuno Iove, notata I. Bernartio h. l. ut et ad initium Thebaidos l. 4. Sisichton, Graece *seisi/kqwn, a sei/w, quatio, concutio, et xqw\n terra, quasi Terrae conquassator, dictus est Graecis, quod in terrae motibus magna aquae vis sit. Unde et Ennosignaeum, quae vox idem cum Sisichthone notat, appellatum fuisse, paulo supra vidimus. Thamimasades, apud Scythas, vide infra. Triton, a Lycophrone quoque appellatur, ut et Actio, vetere Poeta, apud Tullium de Nat. Deor. l. 2. Alias Triton a Neptuno distinguitur, ut dictum est, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vectiarius, vide infra Vectis.

NEPTUNUS [2] Daemonis quoddam genus, apud Gervasium Tilleberiensem MS. de Otiis Imperial. l. 3. c. 63. Anglia Daemones quosdam habet, Daemones, inquam, nescio dixerim, an secretas et ignotae generationis effigies, quos Galli, Neptunos, Angli Portunos nominant: Illis insitum est, quod simplicitatem fortunatorum colonorum amplectuntur et cum nocturnas propter domesticas operas agunt vigilias, subito clausis ianuis ad ignem calefiunt et ranunculas e sinu proiectas prunis impositas comedunt, servili vultu, facie corrugata [orig: corrugatÔ], statura [orig: staturÔ] pusilli dimidium pollicis non habentes, panniculis consertis induuntur, et si quid gestandum in domo fuerit, aut onerosis operis agendum, se ingerunt citius, humana [orig: humanÔ] facilitate expediunt. Id illis inditum est, ut obsequi possint et obesse non possint. Veruntamen unicum nocendi modulum habent: cum enim inter ambiguas noctis tenebras Angli solitarii quandoque equitant, Portunus nonnumquam invisus equitanti se copulat et cum diutius comitatur, eundem tandem loris arreptis equum in lutum ad manum ducit, in quo dum infixus volutatur, protinus exiens cachinnum facit, et sic huiuscemodi ludibrio humanam simplicitatem deridet. Adde, quae de eiusmodi Neptunis refert Thomas Cantipratanus l. de Apibus, c. 57. num 10. 11. Car. du Fresne Glossar. Simile quid Sirenes sunt, Nereides, Tritones, Centauri, Silvani, Satyri, Fauni, Striges, Harpyiae, Cobali, de quibus multi multa: Voetius Vol. 1. Disp. de Creat. part. IIX. aut fuisse monstra humana individua alicubi conspecta, sive ex nofario hominum cum bestiis concubitu, sive ex alio Naturae errore genita: aut spectra Diabolica, quae hominibus subinde ea [orig: ] forma [orig: formÔ] apparuerint; aut species brutorum, simias similesve, quae aliqua ex parte ad figuram humani corporis accedant: Nec pauca eorum, quae de illis scribuntur, ad fabulas et otiosorum hominum figmenta referenda, ait. Paracelsus tamen in hisce talibus alia quatuor hominum genera quaerit, quae Deus praeter homines Adami posteros carne, ossibus et ratione instruxerit, ac in singulis elementis collocarit, in Terrae visceribus Pygmaeos et Gnomes; in Aquis Nymphas et Undenos; in Aere, Silvanos et Melusinas, in Igne, Valcanos et Salamandras: Incertumque esse cui horum generi vera fides in Deum sit data et via ad salutem patefacta, Ep. ad Atheniens. seu de Occulta Philos. Sed luxuriantis ingenii suavia somnia sunt. Vide Godelmannum de Lamiis et Del Rio Disquis. Mag. l. 2. quaest. 27.

NEQUAM Color idem cum malo, de pallido luteoque, cui improbus et superbus et arrogans oppositus, Salmas. Not. ad Spartianum in Pescennio Nigro c. 6. ubi de verbis illis, Oris verecundi et semper rubidi: Vide quoque infra in voce Niching.

NEQUINUM oppid. quod nunc Narnia dicitur ob incolarum libidinosam inertiam sic dictum Plin. l. 3. c. 14. Narnienses; quod oppidum Nequinum ante vocatum est. Stephani epitomator, *nhkoui/+a, po/lis2 *)ombrikw=n. *dionu/sios2 e(ptakaideka/tw| *rwmai+kh/s2 a)rxaiologi/as2 to\ e)sqniko\n *nhkoui+a/ths2 Omnino credendum scripsisse, si non Stephanum, saltem ipsum Dionysium *nhkoui+na/tai, h. e. Nequinates: quorum oppid. erat *nhkoui/+na Nequina, Liv. l. 10. c. 9. Alter Consul Apuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit.


image: s0307a

Locus erat arduus; in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est; nec vi, nec munimento [orig: muniment˘] capi poterat. Nic. Lloyd. Vide Narnia.

NER Latine lucerna, sive novale, pater Abner, 1. Sam. c. 14. v. 51. Pater Cis patris Saul, 1. Paral. c. 8. v. 35. Fil. Iahiel, 1. Paral. c. 9. v. 36.

NERABUS urbs Syriae, Steph.

NERACUM urbs tractus Vazatensis, in Aquitania, ad amnem Baisam, Ducatus tamen Leporetensis pars. Vix 2. leuc. a Garumna, fere 3. a Condomo in Septentrionem, 4. ab Agenno in Occasum, satis est culta. Hic [orig: Hţc] collatio Neraciana dicta, instituta est a Catharina Medicaea, Galliae Regina, A. C. 1579. quae eo venerat, ut audiendis Protestantium, per illas regiones, querelis et pacandae Aquitaniae idonea remedia adhiberet; quo [orig: qu˘] fine cum delegatis Esslesiarum prolixe egit, nactaque Collatio finem Kal. Mart. 17. capp. absoluta, ac a Rege confirmata est. Urbis postea, A. C. 1580. a Birono regiarum copiarum duce interceptae, historiam vide apud Thuan. Hist. l. 82.

NERATIANUS Pescennius una cum Festo et Aureliano fratribus, inter Nobiles Romanos, sine causae dictione, iussu Severi Imperatoris occisos, memoratur Ael. Spartiano in Vita huius Imp. c. 13.

NERATIUS Priscus ICtus clarissimus, cuius scriptorum inter quae 15. libb. Regul. fragmenta exstant in Pandectis. Vide et Gell. l. 4. c. 4. Gesner. in Bibliothec. Admodum familiaris Imperatori Traiano fuit; et Membranarum, Responsorum ac Regularum libros conscripsit, ut ux Iure Civili liquet. Meminit: quoque eius de Nuptiis libri, A. Gellius loc. cit. qui quidem in Iure Civ. non laudatur; sed huc referri posse videtur, quando Neratius citatur leg. 5. et leg. 20. D. de iure dotium. Vide Anton. Thysium Notis in A. Gellium.

NEREGAL vel NERGAL Latine explorans. vel pedester, sive lucerna discooperta, vel coacervata, aut novale discoopertum, vel revolutum, unus ex principibus regis Babylonis, Ierem. c. 39. v. 3.

NEREIS apud Statium Achilleid. l. 1. v. 24.

---- qua condita Ponto
Fluctibus invisis iam Nereis imperat Helle.

Graece *nhrhi/+s2, una est ex Nymphis marinis, qua dicuntur Nereides, vet. Schol. a Nereo cuius filiae finguntur ex Doride sorore eius. Earum regina et caput Thetis fuit, cui male habenti infinitae Nereides comites dantur, apud Homer. Il. s. v. 37.

---- ---- qeai\ de/ min a(mfage/ronto
*pa=sai, o(/sai kata\ be/nqos2 a(lo\s2 *nhrhi/+des2 h)=san.

Qui mox recenset nobiliorum chorum, et sorores ipsas vocat: v. 52.

*klu=te kasignh/tai *nhrhi/+des2.

Erant autem Numina maris, et adorabantur pro talibus. Imo Nereides docuisse sacra Bacchi, Proserpinae, Apollinis, Calliopes, memorat Orpheus. Vide Orphei Indigitamenta Hymno [orig: Hymn˘] 23. qui paulo ante matrem iis assignat Tethyn, Hymno [orig: Hymn˘] 21. Pectus nudum iis tribuit idem Statius ubi supra v. 77. de Thetide.

Orabat laniata comas et pectore nudo [orig: nud˘]
Caeruleis obstabat equis ----

Cuiusmodi forma [orig: formÔ] illas visas olim, Catullus arbitratur; in Argonaut. Epigr. 65. v. 16.

---- alia viderunt luce marinas
Mortales oculi, nudato [orig: nudat˘] corpore, nimfas.
Nutricum tenus exstantes de marmore cano.

I. e. usque ad papillas, vel cum ipsis etc. Vide ad h. l. Casp. Barthii Animadvers. ut et in voce Nereus.

NERESSUS oppid. in Cea insula, cuius meminit Aeschines, ep. 1. ad Polyc. Ita veteres editiones; lege ad Philocratem. Locus sic se habet: *lu/santes2 e)k *mounuxi/as2 e(spe/ras2 lamprw=| sfo/dra *ski/rwni peri\ me/shn h(me/ran, kath/xsqhmen ei)s2 *nhrhsso\n th\n *ki/wn. Nic. Lloydius.

NEREUS Ponti, sive Oceani et Tethyos fil. Hesiod. in Theog. v. 233.

*nhre/a t' a)yeude/a kai\ a)lhsqe/a gei/nato *po/ntos2,
*presbu/taton pai/dwn, au)ta\r kale/ousi *ge/ronta,
*(ou/neka nhmerth/s2 te kai\ h)/pios2, ou)de\ sqemiste/wn
*lh/sqetai, a)lla\ di/kaia, kai\ h)/pea dh/nea oi)=den.

Illum igitur et veridicum et vatem esse crediderunt, cum Troianas etiam calamitates Paridi nuntiaret, ut ait Horat. l. 1. Carm. Od. 15. v. 1. in his:

Pastor cum traheret perfreta navibus
Idaeis Helenam perfidus hospitam,
Ingrato [orig: Ingrat˘] celeres obruit otio [orig: oti˘]
Ventos, ut caneret sera
Nereus fata, etc.

Fertur hic, in mari Aegaeo, praecipue domum habuisse, Apollonius, l. 4.

*)ws2 e(/fat' au)ti/ka d' *)=iris2 a)p' *ou)lu/mpoio sqorou=sa
*ta/mne tanussame/nh kou=fa ptera\, du=d' eni\ po/ntw|
*ai)gai/w| to/sqi pe/r te do/moi *nhrh=os2 e)/asi.

Hunc antiquissimum Deum vocavit, Orpheus in Argon.

*nhre/a me\n prw/tista kalw= pre/sbuston a(pa/ntwn.

Unde Virgilio Grandaevus Nereus, Georg. l. 4. v. 392. et Aeschylo palaigenh\s2. Homero autem ge/rwn simpliciter vocatur. Hunc mari praeesse, et in mari habitare solitum, delectarichoris puellarum, principiumque esse et finem aquarum, testatur Orpheus in Hymnis:

*w kate/xwn po/ntou r(i/zas2 kuanauge/tin e(/drhn,
*penth/konta ko/raisin, a)gallo/menos2 kata\ ku=ma
*kallite/knoisi xo/rois2 *nhreu= megalw/nume dai=mon,
*pusqmh\n me\n po/ntou, gai/hs2 pe/ras2 a)rxh\ a(pa/ntwn.

Genuit, ex sorore Doride, Nereidas, numero quinquaginta, quarum nomina habes apud Homer. Il. s. v. 37. Vide Natal. Comit. l. 8. c. 6. Inde Nerine Virgil. Eclog. 7. v. 37.

Nerine Galatea thymo mihi dulcior Hyblae.



page 307, image: s0307b

Figurate accipitur pro mari, Persius Sat. 1. v. 94.

Et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin.

Nic. Lloydius. Item nomen viri sancti, Rom. c. 16. v. 15.

NERGEL Idolum Cutheorum, 2. Reg. c. 17. v. 30. idem significat quod Neregel.

NERI et NERIAS; pater Baruch, fil. Maasiae, Ier. c. 32. v. 12. et c. 36. v. 4. et c. 51. v. 59. Latine. lucerna, vel novale.

NERICASSOLASSAR vel NERIGLISSOROOR vide hic [orig: hţc] infra Neriglissar.

NERICIA provinc. Suevoniae; Noricia quibusdam, inter Westmanniam et Sudermanniam ad Ortum, et Westrogothiam ad Occasum. Ibi urbs Orebroa, regionis caput, iuxta Hielmerum lacum.

NERICON Graece *nh/rikon, urbs Leucadiae, quam cum Nerito, monte Ithacae, male auctores quidam confundunt. Haec cum a mari longius prius esset remota, postea perfosso [orig: perfoss˘] ab incolis Isthmo [orig: Isthm˘] et portu eius loco [orig: loc˘] effecto [orig: effect˘], qui ponte iunctus erat, ad illud fretum manu factum translata et Neucas appellata est. Vide supra in voce Leucas.

NERICUS urbs Acarnaniae, quam Homer. eu))kti/menon ptoli/esqron vocat. Il. ult. v. 213.

NERIENE vide NERIO.

NERIENSES cognomine Celticorum, a promontor. Nerio seu Celtieo, quo [orig: qu˘] ab aliis Celticis, qui Pasamarci dicebantur, distingui solebant: erant autem illi in Hispania Tarraconensi. Salmas. ad Solin. p. 276. et 178.

NERIGLISSAR vel NERIGLISSOROOR Beroso apud Ioseph. contra Apion. l. 1 Canoni Astronomico Nericassolassar, Rex Babylonis, idem cum Balthasaro, fil. Evilmerodachi. Vide Balthasar. Sic communiter Marshamo Balthasar cum Evilmerodacho idem est, Neriglissoroor vero sororis eius maritus, qui ipsum anno [orig: ann˘] regni eius 2. interfecit, quo proin refert historiam Balthasari noctu interfecti, Dan. c. 5. Videtur autem illi Neriglissar Primus Medorum, qui Babylone regnarunt [orig: regnÔrunt]: quam Babyloniorum Regum distinctionem prae se fert quoque Canonis epigraphe: *kanw\n basile/wn *)assuri/wn kai\ *mh/dwn, quibus numeratis sequitur *persw=n series, quorum primus Cyrus. Cum enim Nebucadnezari M. uxor esset Meda, eius filiam viro Medo nupsisse absonum non est. Non autem diuturna fuit haec Medorum dynastia: Pater regnabat ann. 4. fil. eius Laborosardachus mensibus tantum 9. de quo vide supra; plura vero hanc in rem apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Nabuchodonosori II. seu Magni successoribus, ex Canone Ptolem. Beroso apud Ioseph contra Apion. l. 1. et Euseb. Praepar. Euang. l. 9. c. 40. nec non Megasthene, apud eund. Ibid. c. 41.

NERIGON regio seu peninsula Scandinaviae sub rege Danorum, non insula Oceani Britannici, ut putavit Plin. l. 4. c. 16. vulgo norwey. Vide Norvegia.

NERII populi Hispaniae Tarraconensis in ora Occidentali Gallaeciae, ad Nerium promontor. Mela l. 3. c. 1.

NERIO rionis, vel Neriene, et apud antiquissimos Neria, Martis uxor. Gell. l. 13. c. 22. docet Sabinum esse vocabulum. quo [orig: qu˘] significatur virtus et fortitudo, unde et pro vi, potestate et maiestate Martis accipitur. Plautus in Truculento, Actu 2. sc. 6. v. 34.

Mars peregre adveniens salutat Nerienem
Uxorem suam ---- ----

Qu. Ennius Annal. 1. Neriene Mavortis, subaudi uxor. Licinius Imbrex sive Tegula, vetus Comicus:

Nolo ego Neaeram te vocent, sed Nerienem,
Cum quidem Marti es in connubium datum.

NERION vide NERIUM.

NERIPHUS Insul. deserta, circa Chersonnes. Thraciae, Plin. l. 4. c. 11.

NERIPI Asiae Sarmaticae gens, Plin. l. 6. c. 7.

NERIS urbs Peloponnesi in agro Messeniaco, Steph. et Papin. l. 4. Theb.

NERITOS mons Ithacae insulae, Virg. Aen. l. 3. v. 271.

Dulichiumque; Sameque et Neritos ardua saxis.

Habuit ex Homero Il. 2. v. 632. *nh/riton ei)nosi/fullon. Insula etiam fuit eiusdem nominis; utriusque expresse meminit Strabo l. 10. adductis locis Homericis. Originem nominis hanc adducit Didymus ad Od. 18. Perilai liberi Ithacus et Neritus, qui a Iove genus ducebant, incoluerunt Cephalleniam. Placitum his, relicta [orig: relictÔ] gente sua [orig: suÔ], traicere in Ithacam. Loci huius situm diligenter contemplati ad inhabitandum idoneum, quod proxime adiacentibus regionibus altior esset, huc commigrarunt [orig: commigrÔrunt], condideruntque Ithacam. Insulae itaque ab Ithaco, Nerito monti adiuncto, a Nerito nomen inditum. Hinc Neritius nomen gentile, Ovid. Met. l. 13. v. 712.

Neritiasque domes, regnum fallacis Ulyssis.

Nic. Lloydius.

NERITUM urbs Salentinorum in Messapia, Episcopalis sub Archiepiscopo Brundusino, apud oram sinus Tarentini, inter Aletium, et Callipolim, vulgo Nardo dicitur. *nh/rhton MSS. Ptolemaei. Nunc urbs est provinc. Hydruntinae, in planitie, satis populosa, sub dominio utili Comitis Conversani. Vix 2. aut 3. milliar. ab ora sinus Tarentini, 7. a Callipoli in Boream 13. ab Aletio in Africum 25. a Brundusio in Meridiem, 70. a Tarento in Eurum. Item Neritum, urbs Episcopalis Leucadis insul. sub Archiepiscopo Naupactensi, vulgo S. Maura, ubi sedes Praefecti Turcarum. Neritos Melae l. 2. c. 7. et Straboni.

NERIUM promuntor. et oppid. Hispan. Tarraconens. in ora occidua Callaicorum, quae et Artabrum, et Celticum Plinio ac Melae dicitur. Capo di S. Maria finis terrae, a Compostella 16. leuc. in Occasum et Corum.