December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0294b

NEBIUS urbs Corsicae excisa, in parte Boreali eius, Nebbio; ubi nunc Rosoli pagus 6. milliar. ab ora littorali in meridiem, uti 7. ab arce S. Florentii Marianam versus, 9. a Bast ia in Africum. Episcopalis olim sub Metropoli Genuensi.

NEBO [1] seu NABO idolum olim Assyriorum, cuius oraculum consuli consvuevisse, docet Hieronym, in Esai. c. 46 v.1. Nabo et ipsum idolum, quod interpretatur Propheitia et Divinatio: ubinominis simul etymon aperit. Proximum id dignitate Belo erat, unde sicut Blus Sol. sic Nebo Luna fuisse videtur Vossio de Idol. l. 2. c. 8. ubi plura hanc in rem. Uti vero aliae Numinum appelationes, ita Nabo quoque virorum Principum nominibus invenitur, ut Nabonassarus, Nbuchodonosor, Nabuzaradan etc.ibid. c. 22.

NEBO [2] urbs et mons terrae Moabitarum supra Iordanum, contra Ierichuntem civitatem, in sorte tribus [orig: tribűs] Ruben, Numer. c. 32. v. 3. Vide Nabe. Item civitas in tribu Beniamin, Esr. c. 2. v. 29. et Est. c. 10. v. 43. Item Grammatici cuiusdam nomen, Lamprid. in Severo c. 3. Grammaticum in patria [orig: patriÔ] Graecum Nebonem: hoc est, professione Graecum, sed ortu Syrum: quod nomen arguit, Nebo enim proprium apud Syros viri nomen. Erat et Deus Babyloniorum, de quo Esai. c. 46. v. 1. etsi eam vocem aliter ibi quidam sunt interpretati.

NEBRIDAE nomen familiae, quam in Attica collocat Arnob. l. 5. de Cerere errabunda et filiam quaerente, Oras ut venit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulei, et illud spectaculum maximum Baubenis in inguinibus risit. Sed falso, in Coo Ins. enim floruit haec familia, e qua Hippocrates oriundus, uti discimus ex Stephano in *kw=s2. Itaquo Arnobius vel Auctor ille, unde sumpsit, quum legisset *nebridw=n familiam in Coa Insul. eam in Atticam transtulit, quia Cereris sacris qui initiabantur, imo et qui sacrabat eos, qui ad mysteria se parabant, hinulei pellicula [orig: pelliculÔ], quam Graeci nebri/da vocant, cingerentur. Bacchus enim vel Iacchus, in illis initiis Cereris Atticis, simul colebatur, cuius ministri et Bacchae nebri/zas2 gestabant, ut ex infinitis Auctorum testimoniis constat; unde nebri/zein et nebrismo\s2, in qua voce vide Harpocrationem. At nulla prorsus fuit Nebridarum in Attica, uti Eumolpidarm, familia: sed omnes, qui mysteria ista suscipiebant, nebri/das2 induebantur. At *nebri/des2 in Coo, non ab ulla nebride aut pelle hinnuli appellati, sed a Nebro, familiae primo auctore. Sic enim et in aliis urbibus notissimae familiae a suis auctoribus nomina perpetuarunt: Athenis, Eumelpidae, in Thessalia Alevadae et Scopadae: Corinthi, Bacchiadae etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 864. et hic infra [orig: hţcinfra].

NEBRIS hinnuli pellis, Baccho saura, qua [orig: quÔ] ipseamiciebatur. Unde *nebrw/dhs2 dictus, Claudian. de 4. Cons. Honorii. v. 605.

Talis Erythraeis intextus nebrida gemmis
Liber agit currus, et Caspiae flectit eburnis
Colla iugis. --------

Eodem [orig: E˘dem] habitu Baccae ornabantur, Seneca in Oedipo, Actu 2. v. 436.

Inter matres impia Maenas
Comes Ogygio venit Iaccho,
Nebride sacra [orig: sacrÔ] praecincta latus.

Nonnus l. 14. Dionys. describens expeditionem Bacchi in Indos et varia genera armorum. quibus Bacchae ar mabantur, sic canit:

*)allh poikilo/nwton e)pi\ ste/rnoio kalu/ptrhn
*pardali/wn, e(te/rh de\ kata\ xroo\s2 oi)=a xitw=na
*stikta\ filoskope/lwn enedu/sato de/rmata nebrwn
*daidale/hs2 e)la/foio perisfi/gcasa xitw=na.

Lloyd. Apud Statium l. 1. Sylv. 2. v. 226.

Hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida terge;

Barthius pellem tigris interpretatur Hesych. vero cervinaspelles exponit. Sic Ovid. Met. l. 6. v. 587.

Tempus erat, quo [orig: qu˘] sacra solent Trieterica Bacchi
Sithoniae celebrare nurus. Reginae, Deique
Ritibus instruitur, furialiaque accipit arma.
Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
Vellera dependent --------

At Bacchae gestasse [orig: gestÔsse] pelles damarum, sic dictas, tradit Lutatius ad Theb. l. 2. v. 664. Erant autem illae variegatae multis maculis, quales tigrium, si non haeipsae. Eas insuper auro asper sas ait idem Stat. Achilleidos l. 2. v. 42.

-------- aspersas nebridas auro.

H. e. hinc inde auro [orig: aur˘] variegatas. Unde Claudian. l. 1. de Rapt. Preserp. v. 16.

------ laetusque simul procedit iacchus.

Et v. 17.

-------- quem Parthiea velat
Tigris et auratos in nodum colligit ungues.

Cuiusmodi maculis, uvarum varios colores indigitatos fuisse in Bacchicis hisce sacris, docet Eustath. in Dionysium Periegetem v. 702. *zw/mata kai\ nebri/das2 e)pi\ sth/qessi balo/ntes2. *)iste/on de\, o(/ti ai( *ba/kxai ai( tou= *dionu/sou o)padoi\, ei)s2 a)mpe/lous2 a)llhgorou=ntai. trofoi\ ga\r au(=tai tou= ei)s2 oi)=non e)klambanome/nou *dionu/sou. *(ai de\ *dionusiakai\ nebri/des2, th\n tw=n stafulw=n e)n xro/a| ai)ni/ttontai poluei/deian polu/xrooi ga\r, kai\ ai( *nebri/des2, kai\ poiki/lai toi=s2 sti/gmasin. Vide praefatum Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passim et supra in voce Nebridae, Neque vero Bacchae solum, sed et qui Eleusiniae Cereris sacris, in Attica, initiabantur, nebride cingi consuevere [orig: consuevŕre], uti dictum supra in voce Nebridae, cum mysteria haec Cereis et Iacchi communia essent. Unde Epigramma Phalaeci a)naqhmatiko\n, quo [orig: qu˘] continentur omnia instrumenta Bacchica, ab Evanthe dedicata, sic habet:

*strepto\n bassarikou= r(o/mbon qia/soio mu/wpa,
*kai\ sku/tos2 a)mfido/rou stikto\n stikto\n a)xaii/new.

apud Salmas. ad Solin. p. 864. Vide quoque eum p. 221. et 224.


image: s0295a

ubi nebrou\s2 Graecis proprie fuisse anniculos cervos docet. Coeterum de antiquissirno vestiendi modo, qui pellibus fiebat, dicemus infra in hac voce.

NEBRISSENSIS Helius Antonius Restaurator humaniorum in Hispania literarum; Scripsit varia opera Historica, et Dictionarium eruditis notissimum. Obiit A. C. 1544. Nomen ab urbe Nebrisso vel lebrixo adeptus. Eius elogium videre est, apud Paul. Iov. c. 64. Alph. Garciam, de erud. Hispan. Viris. Vasaeum, in Chron. c. 4. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 11. P. Freberum Theatro Viror. erudit. claror. etc. Vide etiam Antonius Nebissensis, Item Guilielmus.

NEBRODES mons in Sicilia. *neurw/dh o)/rh Straboni, vitiose Proculdubio pro *nebrw/dh, Solinus c. 11. Sunt et alii montes duo Nebrodes, et Neptunius. Sil. l. 14. v. 237.

Nebrodes gemini nutrit divortia fontis,
Quo mons Sicania [orig: SicaniÔ] non surgit ditior umbra.

Nempe densi umbram efficiebant saltus, quos pervagabantur hinnuli, atque damulae: unde nomen iugo quaesitum. Solinus dicto [orig: dict˘] loco [orig: loc˘]: Nebrodem demulae, et hinnuli pervagantur. Inde Nebrodes. Gratius in Cynegeticis v. 527.

---- ---- Victaeque fragosum
Nebrodem liquereferae.
---- ---- Madonia Fazelle.

NEBROPHONUS nomen canis venatici, Ovid. Met. l. 3. v. 211.

Nebropbonusque valens, et turx cum Lelape Theron.

Latine hinnuli interfecter. Nic. Lloydius.

NBROS clarissrmus ex Asclepiadis fuit, in Co insula, vel Pythiae testimonio, unde Nebridae dicti, ex quibus Hipprocrates, Stephanus in Co.

NEBSAN civitas in tribu Iuda, Ios. c. 15. v. 62.

NEBUCADNEZAR [1] I. anno [orig: ann˘] 7. regni sui Tyrum obsidere coevit novennio [orig: novenni˘] post audita [orig: auditÔ] defectione Zedekiae ultimi in Iuda Regis cui se iunxerat Satrapa Syriae, cui Tyri obsidendae cura fuerat demandata, copiarum parte Nebucadnezari seu Nabuchodonosori filio data [orig: datÔ], contra eum misit. Sic fil. cum potestate regia bellum gerens, licet patre adhuc superstite, Rex in Scripturis dictus, anno [orig: ann˘] regni patris 19. Hierosolymam expugnavit: mox Tyrum subegit, sub Ithobalo II. Rege, anno [orig: ann˘] 22. a quo tempore regnatum est in Insula, ubi iam pridem Regia erat Tyri Regum et quo [orig: qu˘] cum thesauris suis magna civium Palaestyri pars se receperat, usque ad Alexandri M. tempora. Aegyptum inde, victo [orig: vict˘] occisoque Rege Aprie, subiugavit, populumque abduxit, quae desolatio duravit annos 40. Ezech. c. 29. v. 13. Reliqua vide supra ubi de Nabuchodonosore I.

NEBUCADNEZAR [2] II. cum iam, post cxcidum Hierosolymorum, Phoeniciam et Aegyptum per 2. annos victor peragrasset [orig: peragrÔsset], ut dictum, patre mortuo [orig: mortu˘] anno [orig: ann˘] Nabonassaris 144. iure proprio [orig: propri˘] regnare coepit. Omnibus ex voto constitutis, urbem exornavit ac munivit, post Beli templum et alia ex manubiis magnifice exornata; ad coercendum Euphratis impetum duo divertigia supra Babylonem effodi curavit etc. Porro, non tantum Syriam, Aegyptum et magnam Libyae partem subegit verusus Austrum, sed etiam versus Septentrionem exercitum in Iberiam duxit et transmisso [orig: transmiss˘] Caucaso [orig: Caucas˘] per Sarmatiae solitudines pervagatuaest: Hercule hinc maior habitus. Cuius expeditionis causa, an ut Cyaxari Mcdo in expellendis Scythis, qui Asiam et Mediam 28. annos superbe tenuerunt: an ut in Nino expugnanda eidem opem ferret? Secuta est phrenesis eius septennalis, quo referas vaticinium Nabucodrosori de Perse Mulo, cuius meminit Megasthenes apud Eusebium Prapar. l. 9. c. 41. quo [orig: qu˘] tempore Evilmerodachus fil. regnum administravit. Restitutus sanitati ac regno, tredecim adhucannos ipsemet praefuit, exstinctus anno [orig: ann˘] regni 43. Reliqua diximus, ubi de Nabuchodonosore II. Addam unum hoc, anno 18. regni eius Susa a Dario Medo expugnata, statuere Marshamum Canone Chron. ad Sce. XVIII. Cum hoc recentiores Iudaei Hadrianum Impoetatorem compararunt [orig: comparÔrunt], qui ad diem 9. mensis Ab (qui circa Iulium nostrum) edicto [orig: edict˘] vetuit, ne Iudaei ingrederentur Iudaeam: unde in Kalendario Iudaico, ad diem huncfatalem, Adrianea haec Terrae interdicito inprimis annotata est, quamvis et de multo vetustioribus eiusmodi interdictionibus aliquot, cunctis velut ad eundem diem attinentibus, decretum illud sumi possit. Hinc in diei huius Ritualibus, hymnus est, in quo quidem Nebucadnezar et Adrianus (quem illi [gap: Hebrew] scribunt) veluti miseriarum similium auctores multoties memorantur; semel tantum in eodem Vespasiani et Titi nominibus adhibitis, sed Adriani ut Nebucadnezaris quasi vicies, alternatim ad hunc modum, Machzor part. 1. fol. 189. col. 1. Recordare Domine, qualis fuerit nobis Nebucadnezar, qui punivit nos ut veneficos, ipse auguriis usus, praestigiatorum instar, disciplina [orig: disciplinÔ] infatuatus et consulens Teraphim. Recordare Domine, qualis nobis fuerit Andrianus (pro Adrianus) crudelitatis consilia amplexus consuluis idola se pervertentia et combussit quadringentas et octogmta synagogas. Cuiusmodi alia ordinc insunt continuo [orig: continu˘], uti et memoria Principum illorum, a quorum utroque calamitates eodem die Iudalcae evenerant, in quibus etiam e patria seu Palaestina integra, exilium. Vide Ioh. Seldenum de Synedriss Veter. Hebr. in Addendis l. 2. p. 727. et 728. De hoc autem interdicto plura supra ubi de Iudaeis.

NEBULA inter metcora infimae regionis notissima, memoratur Plinio l. 2. c. 60. quam densam in bello maximi momenti esse, discimus cx Livio l. 22. c. 4. ubi de Flaminio Consule ab Annibale circumvento, Eo magis, ait, Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula, campo [orig: camp˘] quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus vallibus ipsa inter se satis conspecta, eoque magis pariter decucurrerunt. Romanus, clamore prius und que orto [orig: ort˘], quam satis cerneret, se circumventum esse,


page 295, image: s0295b

sensit etc. De nebula Diis Homericis circumfusa, vide infra in Orci galea. In Fragmentis Petronii, Palam prostare nudam in nebula linea; Ita enim legendum, pro Lanae: Vestis tenuis ac subtilis est, sic dicta, quod transpareat sub illa corpus, ut caelum scb nebula. Hesych. fa/rh, i(ma/tia, nefe/lai. Fulgentius Mythol. l. 1. Post princip. Astiterant itaque syrmate nebuloso lucidae terrae viragmes, etc. Suidas diafanh= xitw/nia vocat ta\ i)sxna\, di' w(=n diafai/netai ta\ sw/mata tw=n gunaikw=n. Hesych. et alii, *lakwniniko\s2 xitw\n, Laconica tunica. Ita Coae vestes apud Horatium l. 1. Sat. 2. v. 100. aranearum modo textae. Plin. l. 6. c. 17. bombycinas factas ait, ut in publico matrona transluceat. Ammian. l. 14. Sudant sub ponderibus lacernarum, quas collis insertas singulis ipsis adnectunt, nima [orig: nimÔ] subteminum tenuitate perflabiles, Car. du Fresne Glossar. Vide quae de his prolixius dicemus, ubi de pellucidis vestibus, ut et aliquid voce Niblatus. Nec omittendum, quod istiusmodi nebulis circumseptas uxores suas Magnum Mogolem choreasque ducentes, spectare, aliisque, quos interiori amicitia [orig: amicitiÔ] dignatur, quandoque spectandas exhibere consuevisse, annotat Ioh. Baptista Tavernier Itiner. Ind. Sed et Nebulae apud recentioris aevi Scriptores panes tenues. Glossae Bibl. MSS. Tipsanas, panes, qui dicuntur nebulae. Gloss. Lat. Gall. Nebula: Oublee, mente. Glossae MSS. ad Alexandrum Iatrosoph. Fabriciae buccellae, quae fiunt super ferrum, ut nebulae. Erasmus in Grarisino,

Aeris est nubes, nbeulae de flumine surgunt;
Ac panis nebula [orig: nebulÔ] tibi subitlissimus exstat.

Bernardus Mon. in Consulr. Cluniac. MSS. c. 77. et ex eo Udalricus l. 1. c. 49. Vel. ea, quae in ferramento caracturato de conspersione farinae tenuissime fiunt et ab hominibus Romanae linguae Nebulae, a nostratibus appellantur Oblatae. Vetera Statuta Canonicorum S. Quintini: Ad postmeridiem debst nebulas et ablatas et moretum et vinum Praep. debet ligna et sal. Infra, Debet hubere unusquisque privatus 10. nebulas et 5. oblatas. Et ordinarius MS. Ecclesiae Rotomagensis, ubi de festo pentecostes: Et dum incipitur, veni creator, proicientur per familiares Thesaurarii exsistentes in deambulatoriis inferioribus turris, ante Crucifixum scilicet inferius, et quam poterunt infra chorum, folia quercuum, nebulas et stuppus ardentes in magna quantitate. Et a Glora in excelssis, emittent voldre versus chorum aves parvas et mediocres cum nebulis ligat as ad tibiam, in competenti numero et continuabunt praemissa, usque ad Officium Missae, nec cessabunt, nisi dum dicetur Euangelium. Et haec omnia fient expensis Thesaurarii et Capituli, aequis partibus. Qui quidem ritus in aliquot Galliae Ecclesiis etiamnum obtinet. Vide Ioh. Bruyerium de Re Cibar. l. 6. c. 9. p. 420. Car. du Fresne Glossar. et infra, in voce Oblata.

NECATE promontorium Piceniprope Pisaurum, quod quidam Focariam vocant, inquit Niger.

NECEB civitas tribus Nephthali, quae et Adami, Ios. c. 19. v. 33.

NECEPSO [1] nomen Medici, de quo Firmicus l. 8.

NECEPSO [2] et Petosiris, Astronomi antiquissimi: Firmicus l. 4. c. 16. ex Salmasii lectione; Sic et Necepso, Aegypti iustissimus Imperator et Astrologus valde bonus, per ipsos Decanos, omnia vitia valetudmesque collegit, ostendens quam valetudinem quis Decanus efficeret, et quia natura, alia a natura vincitur, et quia Deum frequenter alius Deus vincit, ex contrariis ideo naturis, contrariisque potestatibus ommium aegritudinus medelas divinae rationis magisteriis invenit, etc. Ubi Deum, h. e. Decanum esse appellatum w(rosko/pon, qui nascentiae praeest, innuit, et vetustissimam eorum observationem, ac cum ipsis geneqlialogikh=s2 in cunabulis apud Graecos et Chaldaeos natam esse, indigitat. Vide supra ubi de Decanis Diis, et hic [orig: hţc] Necepsos.

NECEPSOS vel Necepsus Rex II. Saitarum in Aegypto, in astrorum cognitione peritissimus, Auson. Epist. 19. v. 18.

Quique magos docuit mysteria vana Necepsus.

Dicitur et Nechac. Nic. Lloydius. Marshamo, partiarius erat Aegypti Regulus, in illa polukoirani/h| de qua voce Dodecarehia alliquid diximus. Stephanatis successor, sed maximus Sideralis scientiae instaurator habirus: quae enim Mercurius I. olim excogitaverat; quae secundus in Templorum adytis reposuerat, ille in praxin usumque hominum traduxit. Unde Magorum dictus Magister, quod hi post subactam a Persis Aegyptum, ex huius Regis scriptis doctrinam Genethliacam hauserint; utpote Auctoris Astrologiae Iudeeiuriae omnium vetustissimi. Illi plerumque iungitur Petosiris, cuius liber ad Necepso Regem memoratur Rein. Reineccio Histor. Iul. part. 1. In regno post 6. annos ipsum excepit, Nechusi Vide de Necepso, multa praeclara, ut et de Astrologica divinandi ratione, ab Aegyptiis ad Chaldaeos, inde ad Graecosderivata, apud praefatum Marshamum Canone Chron. Sec. XVI.

NECESSITAS [1] apud Veteres, *)ana/gkh Graecis dicta, est quidquid animum suae spontis esse non patitur. Ita, dolor, voluptas, metus, laiaque animi pa/qh, totidem illis fuere [orig: fuŕre] a)na/gkai Hi enim affectus rapiunt nos ac trahunt, quo ire nolumus. Sed et cum aliquid facere cogimur aut pati, praeter animi voluntatem, id etiam a)na/gkh. Unde a)nagkositei=n et a)nagkofagei=n dicti, qui non ad libitum suum, sed alieno [orig: alien˘] arbitrio [orig: arbitri˘], comederent: quemadmodum Pugiles, de quorum a)nagkofagi/a| diximus aliquid supra, ubi de Arida sagimatione. Indidem Fati necessitas, Horatio; moirw=n a)na/gkai, Herodoto Item egestas, qui notione vox capienda apud Diodorum. Sic me/xris2 a)\n kakouxou/menoi teleuth/swsin e)n tai=s2 a/na/gkais2. Et Cypridnum. Necessitas pauperum sublevanda. Porro vincula et carceres. Unde a)nagkai=on, necessarium, locus carceris. Morbus, in Concil. Gangrensi; ei)/ tis2 xwri\s2 swmatikh=s2 a)na/gkhs2 u(perhfaneu/oito. Contumelia, apud Epiphanium de Audio, quem schisma facere coactum dicit propter th\n a)na/gkhn tw=n u(/brewn. Inprimis vero in amatoriis vox usurpata de his, qui philtro [orig: philtr˘] in amorem per vim abducuntur: etiam de ipsis phiktis et amatoriis, a) a/gkki/


page 296, image: s0296a

et katana/gkai, item kata/desmoi Synesio aliisque. Unde herbae, qua [orig: quÔ] ad amatoria Thessalae mulieres olim usae, Catanances nomen, apud Plinium l. 27. c. 8. in limphationibus tandem et variis metibes. vide supra passim et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1085. Hinc Necessar um, quod, praeter significata, quae iam innuimus, caro quoque ac prctioso olim oppositum: medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] contrariam notionem iduere coepit, uti diximus supra in voce Ambitio. Apud Recentiores, Monasticae Rei Scriptores inprimis, Necessaria, item Necessarium, latrina, secessus est. Lanfrancus Decr. pro Ord. S. Benedicti c. 4. Unus eorum in dormitorio debet lectos circumire omnium et omnia sedilia in necessariis sollicite considerans, ne forte aliquis Frater dormiens ibi remanserit. Quae non nisi cooperto [orig: coopert˘] capite intrari, iubet Liber Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 22. apud Car. du Fresne Glossar. ubi etiam corio involvi et panno [orig: pann˘] obduci haec sedilia, addit ex veteri Computo. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] xrei/as2 Graeci usurpant, ut inter alios, apud Artcmidorum Oneirocritico videre est l. 1. c. 2. De munditie laudabili horum locorum in Aula Turcica, vide Ioh. Bapt. Tavernier in Descr. Serralii. Aliquid etiam infra, voce Soteria. Necomittendum, quod ai)doi=on etiam a)nagkai=on appellari quandoque observat Artemidorus Oneirocirtic. l. 1. c. 47. uti partes necessarias Latini, it. necessaria; abstinentes quidem ab harum partium appellatione propria, sed eas nihilominus neceslarias significantes, atque sic verecundiam mitigantes. Vide Iul. Firmicum Mathes. l. 4. c. 12. 28. et l. 5. c. 3. adde locum Pauli 1. Corinth. c. 12. v. 22. plura vero hanc in rem, apud Desid. Heraldum Animadversion. ad Arnob. l. 5. verba, sine honoribus appellare praefatis.

NECESSITAS [2] et Violentia, Corinthiis pro Numine: Sed a fano arcebantur omnes, nec ulli aditus dabatur in Templum. Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 1. c. 14.

NECHAO nomen Phararonis Regis Aegypti, illius videlicet, cui contra Assyrios tendenti Iosias Rex Iudaeivit in occursum, quo [orig: qu˘] in praelio occiio [orig: occii˘], Ioachimum in thronum evexit, cum eo foedus pactus. Victus dein a Nebucadnezare, A. M. 3429. 2 Reg. c. 23. v. 29. 2 Pargl. c. 35. v. 20. Ier. c. 46. v. 2. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. Herodot. l. 2. et 4. Torniel. A. M. 3425. et seqq. Vide infra Nechos.

NECHEROPHES ultimus Thinitarum in Aegypto Rex, successit Cheneri Regi XVII. circa initium Iosephi Patriarchae, Sub eo Libyes ab Aegyptiis defecerunt, quo illud Plinii referre licet, proelium Afri contra Aegyptios primum fecere [orig: fecŕre] fustibus, quos vocant phalangas, l. 7. c. 56. Verum luna [orig: lunÔ] supra modum augescere visa [orig: visÔ], religionis metus sese dediderunt, Syncellus p. 56. Quod prodigium alii ad stellam Veneris retulerunt, uti discimus ex Augustino de Civ. Dei l. 21. c. 8. uti ex Castore refert, in stella Veneristantum exstitisse prodigium, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram et cursum. Regnavit ann. 28. finemque huic regno imposuit, quod Thebano accrevisse verisimile est, postquam duravisset ab initio Menis annos 593. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Saecul. VI. ut et infra voce This.

NECHIA Pharao Aegypti Rex, is qui Abrahamo uxorem suam abstulit. Ioseph. l. 6. c. 18. Ant. Iud.

NECHO Rex Aegypti a Nabuchodonosore victus ad Euphratem. Vide Nechao, et Nechos.

NECHOS Psammitichi fil. patri in regno Aegypti successit, elati et magna spirantis animi, qui proin, pristinae Aegyptiorum gloriae aemulus, Imperium Asiae, quod pater lente tentaverat, recuperare suscepit. Comparavit itaque copias bellicas, et construxit triremes, tam in mari Septentrionali, quam in Sinu Arabico ad mare rubrum; quarum navalia adhuc cernuntur, Herodot. l. 2. c. 159. In quo conatu cum ei Iosias Rex Iudae se opponeret, victus ab illo, et occisus est, videsupra. Is vero omni Syria [orig: SyriÔ] sub potestatem redacta [orig: redactÔ], post 3. menses regressus, Ioahazum Iudae Regem vinxit, eiusque loco [orig: loc˘] Iehoiakimum instituit, reduxque in Aegyptum pacis operibus vacavit, tamdiu quietus, quamdiu ignavus Babylonis Rex Chyniladanus Babylone regnabat. Construxit triremes in sinu Arabico, etiam fossam a Nilo ad sinum illum ducere aggressus est, in quo coepto perierunt Aegyptiorum 12000. Herodot. l. 2. c. 18. Primusque fuit eorum, qui Africam peri/r)r(uton esse monstrarunt [orig: monstrÔrunt], Idem l. 4. c. 41. postquam enim a Fossa destitit, Phoenices quosdam ad Africam circumnavigandam misit, qui Mari Rubro [orig: Rubr˘] solventes in Mare Australe abierunt, ac tandem anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘] per Columnas Herculis transvecti in Aetyptum redierunt. Sequutae fortunae vices: Nabo-pol-assar enim Babylonis Rex post Chyniladanum, statim sub initio Regni, copias nechonis, ipsumque dein, vicit, totamque Syriam usque ad Pelusium, excepta [orig: exceptÔ] Iudaea [orig: IudaeÔ], sub potestatem redegit: post Hierosolymas dein, Tyrumque devictam, Aegyptum quoque devastavit, quod tamen sub Nechonis succ3ssore demum factum; postquam enim regasset [orig: regÔsset] Nechos annos 16. excepit eum Psammis fil. circa ann. Nabonassaris 137. Vide Infra Psammis, et plura hanc in rem apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII. Addo saltem, hunc Regem, ad discrimen eius, de quo mox, vocari Africano, Eusebio et Syncello Nechaonem II.

NECHUS quem Nechaonem I. cum auctoribus modo [orig: mod˘] dictis voces, in Saitarum Aegypti Regulorum serie Necepsum sequutus, regnavit octo ann. habuitque, a Sabacone Aethiope occisus, successorem filium Psammitichum, inter praecipuos Aegypti Reges numerandum, ut qui patriam a tyrannide liberavit et Regulorum multitudine abolita [orig: abolitÔ] Monarchiam restituit. Vide infra, Psammitichus.

NECICA oppid. Dalassidis, in Cilicia. Nimica Interpretib.

NECLAS urbs Arabiae Petraeae, Episcopalis, sub Archiepiscopo Bostrensi, inter Petram et Medavam, Ptol.

NECODA nomen viri, Esdr. c. 2. v. 48.

NECOS fill Psammitichi, Aegypti rex, cui fil. Psammis in regno successit, Herodot. l. 2.