December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0288b

NAVIS [3] Fracta seu naufragium passa Fisci olim hodieque apud varias gentes. Refert Sopater et Syrianus in Hermogenem p. 107 Curius Fortunatus Art. Rhetor. l. 1. p. 46. Alii, non res dun. taxat naufragio [orig: naufragi˘] deperditas, sed et quae naves naufragium passae continerent, Publicanorum fuisse, tamquam quae ad Fiscum pertinerent. Unde Iuvenalis Sat. 4. v. 55.

Res fisci est, ubicumque natat --- --- --- -

Quod quidem adeo verum est, ut, omni licet humanitati repugnaret, miserosque ac afflictos insuper durius attereret, nullaque causa [orig: causÔ] praecedente probabili dominium suum auferre alicui, magna iniuria sit: unde bene Euripides Helena [orig: HelenÔ],

*nauago\s2 h(/kw ce/nos2, a)su/lhton ge/nos2,
Sum naufragus, spoliare quod genus est nefas:

in omnibus tamen fere regionibus ius istud receptum fuerit, quod nec Leges ipsae subinde a Principibus latae abolere potuerunt. Scribitque Paulus Venetus l. 3. c. 33. in Regno Eli vocato, si quando navis aliqua onerata, praeter vectorum eius intentionem ad illam provinciam appulerit, puta tempestate aut alia [orig: aliÔ] necessitate id cogente, habitatores eius rapere, quidquid in navi inveniunt, gubernatoribusque eius dicere: Instituebatis ad aliam divertere pro. vinciam, cum mercibus vestris, sed Deus noster et Fortuna vos ad nos direxit; et idciro accipimus, quod Deus et Fortuna nobis miserunt etc. Cum igitur inductus passim iste in naufragiis mos aboleri non posset, utpote apud omnes ferme gentes receptus, factum inde ut pro Lege maris consueta [orig: consuetÔ] haberetur. Atque ita intelligendam putant plerique celeberrimam l. 9. D. ad l. Rhod. ex Volusio Moeciano, ubi porrectis Antonino Augusto libellis supplicibus, a quibusdam, qui in Aegeo mari naufragium passi et a Cycladum Publiicanis expilati fuerant, Imperator respondit, Ego quidem Dominus, Lex autem maris; subdens, vellese, ut controversia Lege Rhodia [orig: RhodiÔ] dirimeretur, ubi legibus Imperii contraria non esset. Neque vero solum naves ipsae fractae, resque iis contentae dominorum erant, sed et homines ipsi, qui iis vehebantur: adeo ut et per vim caperentur et persoluto [orig: persolut˘] pretio [orig: preti˘] libertatem redimere cogerentur. Cuius inhumanae consuetudini prae coeteris insigne exemplum, in Heraldo, postea Angliae Rege, praebuit Guido Pontivi Comes, qui eum in littore suo naufragium passum detinuit aliquandiu, rebus eius omnibus direptis, pro ritu loci, pro more gentis insito, ut est apud Eadmerum Novor. l. 1. Simeonem Dunelmensem et Wilhelmum Malmesbur. de Gestis Anglorum l. 2. cuius ista sunt, Barbarum et effroenatum regionis morem esse, ut, qui evaserant in mari naufragium, in terra invenirent periculum. Hunc itaque morem adeo humanitati contrarium, non semel abrogare enixi sunt varii Principes. Quippe Adrianus et Antoninus, leges edidere [orig: edidŕre], quibus cuique res naufragio [orig: naufragi˘] deperditas recolligere, excluso [orig: exclus˘] fisco [orig: fisc˘], liceret, l. 12. D. de Incend. et l. 1. Cod. de Naufr. ubi Antoninus legis suae rationem hanc reddit: Quod enim habet ius Fiscus in aliena calamitate, ut dere tam luctuosa compendium sectetur? Quo [orig: Qu˘] referri possunt. Euripidis citata. Exinde Iureconsulti passim decrevere [orig: decrevŕre] res, quas mare ad littus eiecisset, vel quae navis levandae gratia [orig: gratiÔ] in ipsum mare essent proiectae, non pro derelictis, sed pro perditis, debere haberi, ita ut, si inveniantur, possessoribus earum restitui debeant, l. 21. D. de Amitt. possess. l. 44. de Aequir. rer. dom. l. 1. 3. etc. de Incend. Cuiusmodi Iureconsultor. et Imperator. decreta ac statuta intelligit Honorius II. apud Hildebertum Cenoman. Ep. 67. quem vide. Testatur tamen Paulinus Ep. 37. adhuc sua [orig: suÔ] et Theodosii M. aetate obtinuisse pravum hunc morem, quod Publicanorum, Fiscalium atque adeo ipsorum Praefectorum avaritiae ac praedationibus plerique attribuant, qui ius a vicinis sibi nationibus receptum et perceptum aegre poterant dimittere. Communi insuper Theologorum sententia [orig: sententiÔ] desinitum, eiusmodi prava Principum statuta, a restitutione neutiquam excusare. Summula Raimundi.

Qui bona naufragium patienti, sive ruinam
Tollit vel repetit, ubicumque sit, nisi reddat,
Est reus aeternae poenae: praecepta, statuta,
Nec consuetudo terrae, nec Principis illum
Excusat: deponatur, si Clericus hic est.

Idem Pontifices fecere [orig: fecŕre], magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] adhibita [orig: adhibitÔ], ac inprimis Gregorius VII. in Concilio Romano A. C. 1078. et Alexander III. in Lateranensi III. can. 24. insique Imperatores Occidentis, maxime Fridericus II. passim. Quorum tamen Statutis, Publicanorum et Praefectorum depraedationes, in Regni Siculi ac Neapolitani littoribus, non ita exstinctas esse, quin identidem exercerentur, liquet ex Constitutione Honorii IV. apud Rainaldum in Annalibus Eccles. A. C. 1285. num. 40. qua rapinae huiusmodi de novo prohibentur. Tandem tamen abolita sensim consuetudo barbara, et in Gallia quidem, varii Proceres, ipseque Philippus Augustus Rex Wilhelmi Campaniensis Remensis Archiepiscopi precibus, id quod in suis littoribus hactenus in. naufragos ius habebant, remiserunt, eique nuntium dixerunt, binis super hac re exaratis bulis A. C. 1191. In Anglia, primus Ethelredus, in eo Foedere, quod cum exercitu Anlavi pepigit, capp. 2. 3. et 4. Edit. Saxon. apud Lambardum, pacem ac securitatem indixit navibus et naufragis ini dominii sui provinciis. Eum secutus est Henricus II. apud Wilhelmum Neubrig. l. 3. c. 26. primisqueregni sui annis, hominibus ab aequoreo discrimine liberatis, liumanitatis officium exhiberi praecepit. Idem Ricardus I. fil. fecit, cum iter Hierosoly mitanum agressus est, Messanae in Sicilia, A. C. 1190. ut habent Rogerus Hovedenus et Bromptonus; quod firmatum est alio [orig: ali˘] Henrici III. Statuto [orig: Statut˘], dato [orig: dat˘] Merwelli anno [orig: ann˘] Regni 28. non modo pro naufragiis, quae ad Angliae, sed etiam Aquitaniae et Pictavorum littora, acciderent. In Orientalis Imperii provinciis similiter Andronicum Comnenum Tyrannum eiusmodi depraedationes inhibere conatum fuisse, gravissimis propositis poenis in eos, qui naufragorum bona diriperent, ex Niceta


image: s0289a

docemur in Andronico l. 2. num. 5. In Dania, Christiernus II. idem ius, licet plus centum aureorum nummorum esset, dimisit, ut auctor est lsaacius Pontanus. Vide LL. Scanicas Andreae Svenonis l. 8. c. 2. Quod tamen haud pridem in Suecos, ad Bornholmiam naufragium passos, exercitum dicitur etc. Vide plura hanc in rem, apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 7. Car. du Fresne in voceLaganum, ut et supra, nec non in Wreccum: aliquid etiam infra voce Velum, in Urinator.

NAVIUS Actius, vir Romanus tanta augurandi peritiÔ ut a Tarquinio Prisco Romanorum rege accersitus, et interrogatus, an id quod cogitasset [orig: cogitÔsset], fieri posset, capto [orig: capt˘] augurio [orig: auguri˘], posse, responderit: cumque illi cotem se novacula [orig: novaculÔ] dividere velle dixisset, id quoque fieri posse confirmarit [orig: confirmÔrit], tanta erat artis fiducia, ac denique cotem allatam novacula [orig: novaculÔ] diviserit.

NAULIUM [1] civitas in Liguria, portu, ac turribus inclita. Noli hodie, vide Naulum.

NAULIUM [2] seu NABLIUM in strumenti Musicigenus, quod, sicut Cithara, coeteraque instrumenta Musica, Syris potissimum debere originem arbitrantur Eruditi. Hinc Strabo l. 10. instrumentis istiusmodi plerique nomina dixit esse barbara, sicut *na/bla, kai\ *sambu/kh kai\ *ba/rbitos2 kai\ *maga/des2 et quidem, ut reliqua omittam, ex Hebr. [gap: Hebrew word(s)] nebel, ortum esse Nablium, cuius mentio Danielis c. 3. v. 10. nemo dubitat. Latinus interpres ibi Fsalterium reddit. Cymbalorum figura [orig: figurÔ] Naulia fuisse, Ovid. videtur iedigitare, l. 3. de Arte Am. v. 327.

Disce etiam duplici genialia Naulia palma [orig: palmÔ].
Vertere conveniunt dulcibus illa iocis.

Cymbala enim collidi solita fuisse, docet Amalarius Fortunatus l. 3. c. 3. cum ait: Cymbala invicem tanguntur, ut sonent: ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt: Et e scalpturis Bacchanalium sacrorum Cymbalistrias utraque [orig: utrÔque] manu quatientes cymbala exhibet Laur. Pignorius Comment. de Servis. Sed an eadem Nauliis figura fuerit, affirmare non audet: ac faretur, verba Ovidii laudata valde implicita esse, egereque aliquo [orig: aliqu˘] Alexandro [orig: Alexandr˘], qui non gladio [orig: gladi˘] dissecet, sed explicet calamo [orig: calam˘] atque dissolvat. Hieron. Magius l. de Tintinnabuliss c. 17. dicit, Naulia esse, quae vulgo Organa dicantur et concentus Musicos harmonicosque edant. Vide Politian. Miscellan. l. 14.

NAULOCHA Appian. Sueton. in Aug. c. 16. Nauloga Silio, l. 10. oppid. Siciliae maritimum, in ora, inter Pelorum et Mylas, exstinctum. Legitur et Naulochus, apud Sueton. et Diveto indigitatur, castrum exiguum, inter Phalacrium promontor. 6. et Mylas 18. mill. pass.

NAULOCHUS oppid. Thraciae in ora maris Euxini, apud Mesembriam urbem et fines Mysiae inferioris. Item Imbri insulae promontorium meridionale: ubi fons ex quo feminae bibentes masculos pariunt Eunuchos, teste Philostrato [orig: Philostrat˘] in Heroicis. Naulochus item Plinio l. 4. c. 12. Naumachos Melae, l. 2. c. 7. insula parva Cretae ante Salmonium. Naulochum quoque oppid. Phocidis, apud Anticyram, et Crissam, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 4. c. 3. Naulochus vero in genere masculino apud eundem Plin. l. 5. c. 29. oppid. Thraciae apud Haemum montem. Quin et Naulochum, Smyrna olim dicta, Ioniae urbs, teste Stephano in Smyrna.

NAULUM [1] urbecula in Ora Occidentali maris Ligustici, in planitie, alias sui iuris, nunc sub Genuensib. Portu caret, et deficit in dies. Vulgo Noli.

NAULUM [2] Charontis dicebatur olim obolus, qui defunctorum ori indi solebat, ut animarum portitori Charonti merces solveretur. Non enim solum in os iniecta est gleba, ut patet ex M. Tullio de LL. l. 2. et Festo l. 14. sed et sive in tumba, sive in pyra recondito [orig: recondit˘] cadavere vultu caelum versus directo [orig: direct˘] additum numisma est, eo [orig: ] fine, quem diximus, Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 3. Fuit id apud Graecos appellatum *dana/kh, quia danaoi=s2, i. e. mortuis, a voce dano\s2, aridus, sicrus, dabatur: Undeapud Scholiastem Aristophanis Ranis, Charon rogat hominem, ut exspectet para\ to\n *au)ai/iou li/qon: qui lapis para\ tou\s2 au)/ous2 tou\s2 nekrou\s2 ei)=nai eo [orig: ] quod aridi sint defuncti, nomen accepit, Fr. Rossaeus Archoeol. Att. l. 3. c. 2c. Vide quoque Lucianum tomo 2. dial. Charontis. Et quidem de plebe hominibus obolus sufficiebat, at cum cadaveribus Principum Virorum, ingens saepe pecuniarum gaza contumulabatur: ut patetex Lucerna Feschiana, A. C. 1633. prope Romam eruta, ex antiquo sepuchro, in quo simul varii nummi inventi sunt integerrimi, apud Fortun. Licetum de Lucernis antiquis l. 6. c. 91. Item ex Lucerna fictili Gladiatoris antiqui, Brixiae inventa, in Via olim Sana, nunc Via del Castello, simul cum numismatibus aliquot antiquis, quam ab andrea Moretto Brixiensi secum communicatam, idem erudit e illustrat l. proefato [orig: proefat˘] c. 127. Alia ratio reconditorum in monumentis funebrib. thesaurorum apud Israelitas fuit, de quibus Iosephus in Antiqq. Iud. varia. Ante annos circiter 20. cum prope Tornacum terra foderetur, repertum sepulchrum est Childerici Francorum Regis Patris Chlodovaei Magui: in quo praeter cadaver Regis equi, quo [orig: qu˘] usus fuerat, ossa, cum armaturae quibusdam reliquiis; enseporro, pugione, lorica, graphio, ingentique numero numismatum aureorum Leonis ac Zenonis Imperatorum iconem insculptam habentium asservabantur: Et quod inprimis observatu dignum, non exigua ibidem deprehensa est copia apicularum ex auro, pollicis magnitudine, et Regis annulus signatorius. Quae omnia munisicentia [orig: munisicentiÔ] Imperatoris Galliae Regi Ludovico XIV muneri transmissa ac gazophylacio Regio illata sunt. Carol. Patinus Relat. Histor. 1. Vide quoque Offa Cerberi, quam praeter naulum praefatum, addi solitam videbimus.

NAUMACHIA Suetonio in Claud. c. 2. et in Neron. c. 27. et P. Victor. vox Graeca, non solum certamen navale significat, sed etiam locum in quo illud certamen fiebat, populo [orig: popul˘] inspectante. Qui locus instar lacus erat in medio theatri, vel in campo aliquo


page 289, image: s0289b

circumsepto: in quem ducebatur aliundeaqua, ut naves ex adverso locatae pugnam inirent, sive ad exercitium, sive ad populi oblectamentum. Et quidem una erat ex Circentium ludorum formis, quae a Romanis vel in Circo, velk aliquo Terrae sinu prope tiberim facto humana [orig: humanÔ] manu, et exercitationi tali destinato, repraesentabatur. Ad populum oblectandum praecipue instiuta, quales illae inprimis, quas ab impuriflimo Heliogabalo, in Euripis vino plenis interdum exhibitas tradidit Lamprid. c. 23. Inserviebant etiam eum in finem, ut in ipsis ad navalium pugnarum disciplinam acquirendam milites exercerentur. Quod ex Polybio Hist. l. 1. videtur colligi posse, ubi refert, Romanos, bello [orig: bell˘] Punico [orig: Punic˘] Carthaginensibus mari bellum indicturos, milites in navali disciplina exercuisse. Quemadmodum et Augustum, dum contra Pompeium pugnaturus erat, in portu Iulio, apud Baias a se efsecto, milites in navali exercitatione tota [orig: totÔ] una hieme detinuisse, docet Sueton. in Aug. c. 16. Huius itaque studii gratia [orig: gratiÔ], Naumachias instituisse videntur, et non modo pontem Naumachiarium ea [orig: ] ratione nuncupatum, quem concrematum ex larice in Rhoetia caesa Tiberium refecisse, scribit Plin. l. 16. c. 39. habuisse, verum etiam locum peculiarem, cuius vestigia adhuc durant, quemque tempore Naumachioe tanta aqua [orig: aquÔ] replebant, ut mare intra urbem receptum videretur: Sicut Martialis, Naumachiam a Domitiano Imperatore editam describens, venuste demonstrat, l. de Spectac. Epigr. 24.

Si quis ades longis serus spectator ab oris,
Cui lux prima sacri muneris ipsa fuit:
Ne te decipiat ratibus navalis Enyo,
Et par unda fretis: hic [orig: hţc] modo terra fuit.
Non credis? Spectes, dum laxent aequora Martem:
Parva mora est; dices, hic modo pontus erat.

Simulacrum aliquod Naumachiae, iam ab Aenea Troiano, in Anchisae funere, exhibitae, an ex vero, an ad veri imitationem, habes apud Virgilium Aen. l. 5. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 13. ubi quoque exercitationis huius, ex antiquis lapidum ac nummorum Onuphrii Panvinii monumentis, graphicam delineationem erudito Lectori exhibet, Iac. item Sponium itiner. Part. 1. p. 179. ubi de Naumachia Deliaca, et supra aliquid voce Munerarii. In Bibliothecis multis Basilii Patricii et parakoimwme/nou seu Praefecti Cubiculo Imperatoris, Naumachica reperiri, docet Gerh. Ioh. Vossius de Scientiis Mathemat. c. 48. ž. 26.

Ex multis autem quae in urbe Roma fuere [orig: fuŕre], hae memoratiores fuisse feruntur:

Augusti in campo Martio, iuxta Tiberim, teste Suetonio [orig: Suetoni˘], loc. cit. ubi hortuli aliquot erant, qui locus etiamnumk l'Hortalio nominatur.

Neronis in Vaticano, eo aqua maris ducta.

Domitiani quae in eodem loco fuisse putatur, ubi fuit Naumachia Augusti Caesaris, apud hortum suum in tiberis ripa, auctore eodem [orig: c˘dem] Suetonio [orig: Suetoni˘].

Altera Augusti in campo Martio.

Fuit et in Circo maximo ab eodem Imperatore exstructa

Claudii Imperatoris apud Portum Romanum quae adhuc visitur, aqua eo [orig: ] ex mari perducta.

NAUMACHIUS Poeta Christianus. Girald. Erasm. De quo plurimos versus citat, in Collect. Arsenius Episcopus Malvasiae, in Morea.

NAUMBURGUM vide NEOBURGUM Addo hic, quod sit hodie sub proprio Principe, ex familia Electorali Saxonica. Cum enim Iohannes Georgius I. Elector, qui decessit. A. C. 1656. ex Magdalena Sibylla Brandeburgica, quautor filios reliquisset: Primogenitus quidem Ioh. Georgius II. Patri in Electoratu successit, reliqui vero portionem aliquam paternae hereditatis sic nacti sunt ut Augustus, natus A. C. 1614. Coadiutor Magdeburgicus Barbiensem Comitatum nactus sit: Christianus Mersburgium Episcopatum et Lusatiam inferiorem possideat: minimus tandem natu Mauritius, Naumburgium Episcopatum sit sortitus. Natus hic A. C. 1619 prudentiae et multae virtutis laude insignis Citizae, ubiarcem Moritzburg dictam condidit, habitat, et nuper in militia tuendo Imperio conscripta [orig: conscriptÔ] legionem Equestrem, Circuli Saxonici superioris nomine, ducendam suscepit. Primis nuptiis Hedvigem Sophiam Holsatam sibi iunxit A. C. 1650. quae sine prole decessit A. C. 1652. Alteris Dorotheam Mariam agnatam ex Vinariensibus (filiam Wilhelmi Ducis Saxoniae in Weimar, defuncti A. C. 1662. et Eleonorae Dorotheae Anhaltinae) quae A. C. 1656. ducta Eleonoram ei Magdalenam (natam 1658. denatam 1661.) Wilhelminam Eleonoram (natam et denatam 1659.) et tres filios genuit, defuncta A. C. 1675. In cuius locum successit et desiderium defunctae, quam matrem omnes subditi colebant, leniit tertia uxor Sophia Elisabetha Holsata. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 162. et Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Saxon.

NAUNES populi Alpini in Alpibus Rhaeticis. Nansers, teste Simlero, quorum oppid. Naunium cum fluvio cognomine in finibus Tridentinorum, teste Iano [orig: Ian˘] Pyrrho [orig: Pyrrh˘]. Gaud. Merula Naunes val di Ganna in finibus Insubrum interpretatur.

NAVONIUS Portus Antonin. forte Favonius, nunc porte Favone, in ora Orientali Corsicae, vix 8. milliar. a portu veteri in Boream, Aleriam versus, a qua 30. milliar. distat in Austrum.

NAUPACTUS vel NAUPACTUM urbs Aetoliae, et regionis caput, cui nomen hodie tribuit, in ora sinus Corinthiaci, apud fauces, et Antirrhium promontorium, a Nicopoli urbe Epiri, in Circium 95. et 145. mill. pass. a Methone in Boream; hic [orig: hţc] sedes est Praefecti Turcarum; Baudrand. habet. Gallis Lepante, in ora sinus Corinthiaci, Golfo de Lepante dicti. Nunc caput est provinc. Libadiae proprie dictae. Sub Turcis ab A. C. 1499. quo [orig: qu˘] a Baiazethe capta fuit, quibus vero a Venetis erepta est, hocbell [orig: h˘cbell] ˘. Turcis Einebachri. Non procul hinc commissum fuit A. C. 1571. praelium,


page 290, image: s0290a

Navactinum dictum, ubi Turci maxima [orig: maximÔ] clade a Christianis affecti. Vide Thuann. Leunclav. Etc. Hic Naupactaeus, Ovid. Fast. l. 2. v. 43.

Amphiaraides Naupactaeo Acheloo.

Naupactum excubare. Apud Zenod. proverbio dicitur, in eos qui pereunt ignavia sua [orig: suÔ], vel qui munus suscipiunt plenum discriminis, uti Pausanias Naupacti excubiis praefectus, ab Achivis capta urbe interfectus. Aliter hocadagium apud Suidam refertur. A compactis navibus sic dictum volunt, quod ibi Heraclidae primum navem construxerint. Nic. Lloyd. Hodie in colis Epactos, de cuius statu hodierno vide inprimis Iac. Sponium Itinerar. Graectae Part. 2. p. 28. et seqq.

NAUPLIA urbs ampla Peloponnesi maritima, et navale Argiae regionis ad sinum Argolicum, ab Argo 7. mill. pass. in ortum distans. Napoli di Romania Sophiano, Seu Napli, ut quidam volunt, Emporium celebre, cum portu capacissimo, in loco peramoeno. Totius Peloponnesi populosissima, in Sacania provinc. cuius caput est, 60. mill. pass. a Lacedaemone in Boream. Incolae Nauplienses, quos ab asino a)mpelogomi/an, i: e. putationem vitium, didicisse, cum videlicet advertissent, vites ab eo arrosas laetius crevisse, testis est Pausan. in Corinthiacis, traditque ideo Silenum, Liberi Patris comitem ac custodem, asino impolia Poetis. Vide Gerh. Ioh. Voss. l. de 4. Artibus Popul. c. 4. quod est de Musica ž. 4.

NAUPLIADES nomen patronymicum, i. e. Nauplii fil. et ponitur pro Palamede.

NAUPLIUS fil. Neptuni, et Amymones filiae Danai Argivorum regis. Item Rex Euboeae, pater Palamedis, qui cum fillium Ulyssis opera [orig: operÔ], iniquo [orig: iniqu˘] iudicio [orig: iudici˘] circum ventum, et ab exercitu lapidibus obrutum audisset, necis eius ulciseendae avidus, per totam Graeciam vagari coepit, uxoresque prineipum, qui ad Troiam militabant, in iuvenum adulteria pellexit, futurum sperans, ut gravissimis ea [orig: ] de causa [orig: causÔ] inimicitiis inter ipsos exsortis, mutua [orig: mutuÔ] caede Palamedis necem expiarent. Nec eo [orig: ] contentus, Graecis capta [orig: captÔ] iam Troia [orig: TroiÔ] in patriam redeuntibus ac tempeftate laborantibus ex Caphareo monte ignem extendit, bonamque classis partem ad ignem, tamquam ad vicinum portum adnavigantem in asperrimos scopulos pellexit, miserandoque [orig: miserand˘que] perdidit naufragia [orig: naufragiÔ]. Postea vero cum intellexisset Ulyssem ac Diomedem, quibus eas insidias potissimum struxerat, incolumes evafisse, doloris impatientia [orig: impatientiÔ] se ipsum in mare praecipitem dedit. Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 116.

Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes,
Et natat exuviis Graecia pressa tuis.

NAUPONTIUS amnis, qui et Pamportus Straboni, ex Illyrico navigabilis in Savum defertur. Melius Nauportus, Ferrar.

NAUPORTUS [1] urbs Iapodum, cum fluv. cognomine, Lubiana Italis. Nune urbecula Carniolae superioris Klein Laubach in colis, ad amnem cognominem, 7. mill. pass. in Meridiem a Laubach, quae Emona veteribus, 12. a Savo fluvio in quem Naupactus fluv. se exonerat, Baudrand.

NAUPORTUS [2] fluv. Istriae per Aemoniam urbem exeifam fluens, ac in mare Hadriaticum ad Urbem novam exiens. Quieto, teste Leanro [orig: Leanr˘].

NAURA regio Scythiae, in Asia, videtur, apud Curt l. 8. c. 2. Promontor. Indiae intra Gangem, Arrian. in Periplo.

NAURUS fluv. Thessaliae, vide Anaurus.

NAUSICAA Alcinoi Phaeacum Regisfilia et Aretes, quae cum forte cum pedissequis suis extra civitatem se contulisset, verstes in flumine ablutura, incidit in Ulyssem naufragum in litore sedentem, nudum, arborum ramis circumtectum, cui supplici, et vestes dedit, et in regiam patris sui eum Perduxit. Homer. Od. z. v. 17. Eius memoriam servat nummus rarissiumus, quem Bononiae in Musaeo Viri illustris Nigri, asservari docet Sponius Itiner. Graeciae Part. I. p. 130. Eiusdem caput exprimi solitum est, in moneta Mytilenensium: cuiusmodi nummum idem exhibet Part. 3. p. 167. in cuius una parte, mulier sedens cum Lyra, in altera vultus Nausicaae, cum Inscr. *h*r*w*i*d*a *n*a*u*s*i*k*a*a*n. Vide supra, in voce Mytilene. Eidem inventum saltationis diasfai/ras2 tribuitur. I. C. Scaliger. Poetic. l. 1. c. 18.

NAUSICLES Atheniensis, cum 5000. peditum et trecentis equitum a civibus suis auxilio Phocensibus missus, Olymp. 107. an. 1. NAUSIGENES Archon Athenis, Olymp. 103. an. 4.

NAUSIMENES vir Atheniensis, cuius uxor, cum liberos in incestu deprehendisset, indignitate facinoris perterrita, vocem amisit.

NAUSINICUS Archon Athenis, Olymp. 100. an. 3.

NAUSISTRATUS Nauarchus Rhodiorum, qui miro [orig: mir˘] artificio [orig: artifici˘] a Rhodiis arma impetravit, Poluaen. l. 5. c. 27.

NAUSITHOUS Rex Phaeacum, Alcinoi pater, fil. Neptuni et Periboeae Eury medontis filiae. Hefiodus tamen Ulyssis et Calypsus filium facit qeogon. v. 1022.

NAUSTATHMUS portus Siciliae, qui et Phoenicus, Ptol. Vindicari, teste Fazello [orig: Fazell˘], in ora ad Ortum in ter Eiorum fluv. et Macaram, a Pachyno promontor. 10. mill. pass. Syracusas versus. Item portus Cyrenaicae apud Apolloniam urbem Porto di Bonandria, teste Moletio [orig: Moleti˘].

NAUTACA urbs Sogdianae, Arrian.

NAUTAE durum hominum genus. Scalig. l. 3. c. 16. ubi Poetam futurum instruit, quod in cuiusque officii descriptione decorum servandum: Illud in nautis peculiare, duros ut facias, saepe etiam pertinaces. Memineris Menatem et appellatum et monitum a suo Principe, parere noluisse. haud icciro facit iussa: Sed

-------- caeca
Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas.

Deum ipsum pro ludo in tranquillo cursis, in adverso pro hoste aut pro


image: s0290b

pecude habent, Quas non audivimus contumelias, quaenon exsecrabilia verba: haud mulium abest illud Palinuri.

-------- non si mihi Iuppiter auctor,
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.

Itaque imperiosam personam nauticam in Charonte quoque notabis,

Quisquis es armatus, qui nostra ad limina tendis,
Fare age, quid venia. Satis erat. addidit,
Iamque istinc: et amplius, Et comprime gressum.

Nihil sane praeterca potuit: nisi diceret, Abi. Eorum vestitum pinxit Plautus in Milite, Actis 4. sc. 4. causiam illis ferrugineam et pallidum ferrugineum tribuens: Nam his color thalassius. Romae certe Nauticus populus, in Circensibus, Veneto colori favebat, quod is maris color esset: sicut viridis et prasinus terrae, cui proin terrestris et agricola plaudebat. Cassiodorus, transit Prasinus, pars populi maeret: vincente prasino partem populi nauticam et maris commerciis deditam in maerore fuisse sic indigitans. Praecedit Venetus, et totius turba civitatis affligitur: namque universa civitas vel faltem pars maxima Civitatis, prasino favebat. Iuvenal. Sat. 11. v. 196.

--- - Eventum viridis quo colligo panni:
Nam si deficeret, maestam attonitamque videres
Hanc Urbem --------

Vide Salmas. ad Solin. p. 903. et hic [orig: hţc] passim, ubi de Circensibus, Factionibus etc. Porro in turba Nautica ordines fuere [orig: fuŕre], quorum tres Aristophanes Ranis indigitat, *qrani/tas2, *zugi/tas2 et *qala/makas2. Et quidem *qrani/tas2 vult Enarrator eius fuiss remiges in superiori parte navis, qui, quoniam remoslongiores trahebant, gravioreque labore vexabantur, a Trierarchis, praeter stipendium publicum, donativum consequebantur. Stipendium autem publicum erat drachma in dies singulos. *zugi/tas2 idem in media, et *qalami/tas2, in infima parte navis constitutos ait. Sed cum ista ad triremes solum quadrarent: mavult Baysius per Thranitem, qui ad puppim remigat; per Zygitem, qui in media navi; per Thalamitem, qui ad proram, intelligi. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] etiam in tettarakonth/rei et infra vel supra, triplex hic remigum ordo in longitudinem esse potuit. His omnibus praeerat Magister Navis, seu Magister absolute etc. Vide Laz, Bayfium de Re Navali sub fin. Nec omittendum, quod de incolis Taprobanes insulae refert Plinius, ad avium, quas secum vehant, emittentes saepius, non vero fiderun. cursum, navale suum iter dirigere, l. 6. c. 22. De clamore eorum, diximus supra in voce Celeusma. Sed et in Commentariis Aristophaneorum Acharnensium. *ni/glaron legimus esse me/los2 quoddam musicum et nauticum parakelenstiko\n, de quo vide Scaligerum Poetices l. 1. c. 55. uti de saltationis nauticae laboriosae specie supra, voce Motho.

NAUTES [1] Aeneae comes; de quo Servius in l. 11. Aen. Cum Diomedes, inquit, raptum Palladium, sibi non esse aptum intelligeret, illud Aeneae transeunti obtulit: sed cum ille se, capite velato [orig: velat˘] sacrificans, convertisset, Nautes quidam simulacrum accepit. Quare Minervae sacra non Iulia gens habuit, sed Nautia. Quae videtur ex libris Varronis de familiis Troianis excerpfisse.

NAUTES [2] vates Troianus, qui dum incensae ab Iride in Sicilia comburebantur Aeneae naves, docuit hoc fieri Iunonis odio [orig: odi˘], ut Latio [orig: Lati˘] Troianos averteret, monuitque Aeneam ipsum, ut non succumberet calamitatibus, sed invicto [orig: invict˘] animo [orig: anim˘] perseveraret. Vide De la Cerd. in illud Aen. l. 5. v. 704.

Tum senior Nautes, etc.

NAUTICA Ars Statices beneficio [orig: benefici˘], navem compingit et in mare vel fluvium deducit, ac in velisicando felicius aequora ventosque secat. Namque et exstrui navem oportet ex hypothesi eirculi, sic ut malus sit diameter ex navis centro exsurgens: et navim Hieronis Regis, integri anni spatio [orig: spati˘] confectam, quam ingens hominum turba non poterat in mare deducere, solus Archimedes paucis demisit instrumentis; Usus nempe ad id cochlea [orig: cochleÔ] seu helice infinita [orig: infinitÔ], cuius vis th=| doqei/sh| duna/mei to\ doqe\n ba/ros2 kinh=sai. Data [orig: DatÔ] potentia [orig: potentiÔ] datum quodlibet pondus movere: (quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] id sane facilius fieripoterat, quam baroulkw=| Heronis: quod est apud Pappum Collect. Mathem. l. 8. propos. 10.) Et in velisicatione tandem sive recta sive obliqua, non exiguus Staticae usus est. Siquidem eo validior velociorque est navis motus, quo altius a centro velum antennae alligatur: unde cum naves remulca [orig: remulcÔ] trahuntur, non alligatur funis imo velmedio, sed summo malo; et cum remotissimus a centro clavus sit, eo validius cum fluctibus illidit navi, eiusque faburram atque onus propellit: iuxta Mathematicorum axioma, Virtus quae movet, eo fortior est, quo logius ebest a centro. Etiam Mechanices in re Nautica utilitatem indicat doctrinapyxidis nauticae, Magnetis virtute ad polum sese convertentis: quem usum Iohannes Goia Amaophensis (Alex. Sardo l. de Reum Inverttoribus, dictus Flavius Campanus ) reperit: Unde Anton. Panor, mitanus:

Prima dedit nautis usum magnetis Amalphis.

Goropio Becano inventum id Cimbris Teutonibusque vindicante, ut videre est, apud Ortlium Geogr. tab. 6. Sed et apud Arbas, legas, anno [orig: ann˘] Hegirae 670. nautas Mecha [orig: MechÔ] per mare Rubrum in Herdi, ita Indiam vocant, proficiscentes, magnetico [orig: magnetic˘] quodam [orig: qu˘dam] instrumento [orig: instrument˘], quod Canopum semper ostenderet, navis cursum direxisse: ut de aliis taceam, de quibus vide supra in voce Navigatio. Et hactenus quidem subalterna haec ars Machanicae est sive Staticae: At quatenus tran quillum navigandi tempus ex sideribus attendit, sub Astrologia [orig: AstrologiÔ] locatur. Vide Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. Quod de magnete modo dictum, confirmat idem In Adendis operi praef. docens, Europaeos hunceius usum non invenisse, sed didicisse a Barbaris, Sane Vascus Gama, qui primus detexit promontor. Bonae Spei, in nves Barbarorum, 'quibus acui magneticae usus foret, incidisse legitur. Apud Sinenses etiam iam A. C. 1260. obtinuisse, colligi videtur ex Marco Paulo Veneto; qua de


image: s0291a

re vide pluribus disserentem Athanasium Kircherum de Magnete, l. 1. c. 3. Idem Vossius ibidem addit, eximium nautis usum esse tabularum Hydrographicarum; in quibus tamen non omnia, ut, in Geographicis, illi exprimunt, sed solum in litore posita, praecipue ad portus inveniendos, una cum rhombis sive lincis nauticis: ventorum idicibus. Interim Astrologiae illam plurima debere contendit: Praesertim si Veteres cogitemus, qui ante cognitam chalybodixin, noctibus tenebricosis ingenti periculo navigarunt, de die autem, vel illustri nocte Sidonii navigabant ad Cynosuram, quia certior; Graeci ad Helicen, quia clarior. Et quia pro aedificio etiam sunt naves, praesertim logum iter capessentibus, (imo integras istiusmodi civitates in quis fluctuantes, apud Sinenses, reperiri deprehendium) Geometricis ac Aedificatoriis principiis Naupego opus est. Invenisse autem artem Nauticam creduntur Phoenices: ab iis accepisse Aegyptii, ab illis Graeci, ac primi ex his Cretenses, teste Plinio [orig: Plini˘] ubi supra. Vide Hadr. Metium Alcmarianum Sphaericorum l. 5. quo [orig: qu˘] partim agit de Terrae dimmensione ac distictione per climata, partim de Arte navigandi, et Voss. iterum de Philosophia c. 15. utide Nautico foenore, in hac voce.

NAUTII a Naute, Aeneae Comite, gens Romae Paticia, maiorum gentium; Consulatu sexies, tribunatu militum Consulari potestate quater, aliisque honoribus defuncta: Rutali cognomine usa. Hos sacrorum Minervae administrationem ac Palladii custodiam sibi vindicasse [orig: vindicÔsse], tradit Schol. Virgilii in v. 704. Aen. l. 5.

Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
Quem docuit.

Vide de eorum familia Turnebum Adversar. l. 26. c. 17. ut et in voqe Nautes.

NAUTILOS aliis Pompilos, (quod vide) piscis est inter praecipua miracula: Supinus in Summa aequorum pervenit, ita se paulatim subrigens, ut emissa [orig: emissÔ] omni per sistulam aqua [orig: aquÔ], velut exoneratus sentina [orig: sentinÔ], facile naviget. Postea prima duo brachia retorquens, membara. nam inter illa mira tenuitate extendit. Qua [orig: QuÔ] velificante in aura coeteris subremigans brachiis, media [orig: mediÔ], ut gubernaculo [orig: gubernacul˘], se regit. Ita vadit alto, Libunicarum ludens imagine, et, si quid pavoris interveniat, hausta [orig: haustÔ] se megens aqua [orig: aquÔ], Plin. l. 9. c. 29. Ad quem loc. vide Dalechampii Notas. Idem vero Plinius de Nauplio pisce similia tradit, c. seq.

NAUTIUS [1] Augurinus vide Quintus.

NAUTIUS [2] Rutilius vide Caius. It. Spurius.

NAUTULPHUS puer natura [orig: naturÔ] caecus, qui precibus sancti Henoch visum recepit. Auctor Gregor. Turonens.

NAXIA urbs Cariae, Stephan. NAXIUS fluv. Mysiae inferioris ad Tomos oppid. in mare Euxinum labens.

NAXOS [1] insula satis ampla et populosa, in mari Aegaeo, una Cycladum, ceteras superan, antea Strongyle; post vero Dia dicta. Schol. Apollonii in l. 4. *di/h, e)n th=| *na/cw|. *kalli/maxos2.

*)en *di/h|, to\ ga\r e)/ske palai/teron ou)/noma *na/cw|.

Eustath. in Od.. II. *di=a, nh=sos2 pro\s2 th=| *krh/th| h(/tis2 *na/cos2 kalei=tai, i(era\ de\ au)th\ tou= *dionu/sou. Verum cum Cares, duce Naxo [orig: Nax˘], eam occupassent [orig: occupÔssent], a duce Naxon appellarunt [orig: appellÔrunt]. Hanc Dionysiam a vinearum fertilitate dici scribit Plin. l. 4. c. 12. vel quia, ut alii volunt, Naxiae mulieres octavo mensepariant, quoto [orig: quot˘] et Liber Pater natus creditur; sive quia in ea fons vino [orig: vin˘] fluat. distat a Delo 7. milliar. Hinc Naxius ardor, apud Columellam, l. 5. c. 9. pro Bacchi Coronae sidere. Nam, ut ferunt poetae, in insula Naxo relicta Ariadne a Theseo, nuptias cum Baccho fecit, donataque corona [orig: coronÔ], inter sidera relata fuit. Alii Siciliam minorem, alii Callipolim appellarunt. Virg. Aen. l. 3. v. 125.

Bacchatamque iugis naxum, viridemque Donysam.

Nunc Nacsia; fertilis. Cum urbe cognomine et Archiepiscopo Latino, 30. circiter milliar. a Delo in Meridiem. Fere quadratae figurae. Cotes inter alia producit, hinc Naxia cos proverb. idem quod Lydius lapis, alii de re firma usurpant. In ea quoque reperitur marmoris genus, quod Graecis Ophites, et Latinis Serpentinum dicitur, viridis coloris et lividioribus maculis aspersum. Vespae genus habet, cuiuspunctio mortem hominibus, utaiunt, affert. Hic in rupe arx est, quondam Strongoli, nunc Pergola dicat, apud quam amplissimum templum est, Baccho errctum, cuius statua marmorea adfabre ibi adhuc spectatur. Ad montium pedes fructifera est vallis, vulgo Darmille nominata. Ad mare in occidentali Insulae parte spectatur locus, in quo Theseus decepit Ariadnam, cuius nomen loco remansit. Natal Com. l. 5. c. 13. Metell. Naxi vocabulum veteres dum conantur ad Graecam linguam revocare, vel caecis palam faciunt Syram habere originem. Naxus, inquiunt, para\ to\ na/cai o(/ e)sti qu/sai. Ita Euphorion, Steph. Suidas, Phavorin . At in Graecorum scriptis, na/cai pro qu/sai nusquam occurrit. Syris quidem [gap: Hebrew word(s)] necas, est immolare, et [gap: Hebrew word(s)] Nicksa, sccrisicium . Phoenices scripsere [orig: scripsŕre] Nacsa, ac inde Naxus. Eadem vox significat censum et opes, quod Naxo non male quadrat. Herodot. l. 5. *(h *na/cos2 eu)daimoni/h tw=n nh=swn prae/fere. Vide Bochart. Geogr. p. 446. et 447. et Nic. Lloudium Dictionar. Geogr.

NAXOS [2] Plin. l. 3. c. 8. Thucyd. Schisso Fazello, urbs Siciliae excisa, in ora, apud Taurominium urbem a Dionysio maiore everfa, a Chalcidensibus A. M. 4450. condita, Euseb. Eius loco [orig: loc˘] Taurominum a Timoleonte exstructum, Plut. apud Lloydium, ubi supra. Ceterum, Graecorum primos chalcidenses, ex Euboea navigantes, cum Theocle coloniae deductore, condidisse Naxum, legimus apud Thucydidem l. 6. sub init. anno [orig: ann˘] Aerae Attic. 813. Iat haec prima Graecorum colonia fuit, condita altero [orig: alter˘] ante Syracusas anno [orig: ann˘], h. e. anno [orig: ann˘] Aeschyli Archontis 20. anno 3. Olympl 2. antehac Graeci, Tyrrhenorum latrocinia et incolarum barbarorum feritatem metuentes, ne mercaturae gratia [orig: gratiÔ], eo


page 291, image: s0291b

navigabant, Strabo l. 6. Tandem an. 2. Olymp. 94. Euclide Athenis Archonte; urbs proditione capta et ex cisa est a Dionysio, ut dictum, qui Naxiorum agrum finitimis Siculis donavit; maxime Zanclaeis, qui erant Hyblae. Neque ita multo post, ann. 1. Olymp. 96. Phormione Archonte, Siculi, praecipue Hyblenses, Imilconis promissis adducti, Taurum collem magnoo [orig: magno˘] numero [orig: numer˘], sed sine duce, occupa [orig: occupÔ] runt, quod esset natura [orig: naturÔ] munitus, collemquo muro [orig: mur˘] circumdatum incoluerunt atque Urbem Tauromenium appellarunt [orig: appellÔrunt], a mansione in Tauro. Vide infra Tauromonium.

NAXUANA Ptol. Nassivan tabulae recent. urbw Armeniae maioris, Artaxatis finitima, una ex praecipuis Persiae, inter Chorsam ad Occasum, 90. et Tabresium, ad Ortum 180. mull. pass.

NAYM melius vide ibi, oppidul. tractus Isaschar, vix 2. mill. pass. a torrente Cison. 11. a monte Tabor in Occasum Caesaream versus.

NAZADA urbs Mediae, Ptol.

NAZAMA oppid. Apamenae, in Syria, Ptol.

NAZAMBA urbecula Ciliciae, terrae motu collapsa, Rubeo.

NAZARA vicus Galilaeae, contra Legionem, in 15. eius milliar. ad Ortum iuxta montem Tabor.

NAZARAEI [1] dicebantur qui votum habeant sub lege, ab Ebraeo [gap: Hebrew word(s)] nazar, separare . Separabant enim se ipsos a tribus, vino scil. novacula, et pollutione a mortuis, idquie velad tempus, velad vitae terminum. Item Secta peculiaris Iudaeorum, qui quoad sacrificia, et libros Canonicos, aliquid peculiare habuerunt, ab omnis animalis esu abstinentes. De prioribus prolixe agitur, toto c. 6. Numer. v. inprimis 4. 5, 6. Omnibus diebus Naziraeatus [orig: Naziraeatűs] sui novacula ne transito super caput eius usque dum compleantur dies illi, quibus voverit se Iehovae Naziraeum fore, sanctus esto, sinendo erescere comam, capillos capitios sui. Omnibus diebus, quibus se Iehovae Naziraum fore voverit, ad cadaver mortui ne accedito: Et in prioribus. Omnibus diebus Naziraeatus sui, de nulla re, quae sit ex vite vinifera, vel ipsis nucleis acinorum et cute comedito. Eorum autem, qui ad termpus se hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] separabant, Naziraeatus dicebatur Naziraeatus dierum, qualis erat Pauli Apostoli, et quatuor cum illo Virorum, de quibus Actorum c. 21. v. 24. Qui in perpetuum, Naxiraeatus saeculi, qualis Simsonis, Iudicum c. 13. v. 4. 5. et Iohannis Euangelistae fuit. Numerus dierum, quousque se prioris generis Naziraei separaverint, in Sacris Literis expressus non est: Hebraei tamen Doctores ad tricesimum usque diem extendunt, occasione loci Numer. c. 6. v. 5. Domino sactus [gap: Hebrew word(s)] erit: quo [orig: qu˘] vocabulo [orig: vocabul˘] dicunt triginta dies contineri, Schindleruns in Pentaglott. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 8. Vide etiam infra.

NAZARAEI [2] quoque Christiani postmodum dicitisunt, ab urbe Nazareth, in qua Christus conceptus est. Item alii, qui in IESUM CHRISTUM credentes, circumcisionem tamen retinebant, in Ebionis et Cerinthi deliria postmodum prolapsi, Actor. c. 24. v. 5. Epiph. haer. 29. Theodoret, de baeret, fab l. 2. Baronius, in Appar. Annal et A. c. 9. et 74. His nomen id haesit, a voco [gap: Hebrew word(s)] Narsar . unde Nazareth, oppidum Galilaeae, CHRISTI sanctissima [orig: sanctissimÔ] conceptione mysteriorumque plenissima [orig: plenissimÔ] educatione insigne: et ipse Nazarenus dictus, Matthaei c. 2. v. ult. et qui eius doctrinam sequuti, Nazaraei vocati sunt, Actorum c. 24. v. 5. ubi Paulus Apostolus Princeps Nazaraeorum sectae. a Tertullo appellatur coram Felice Praeside. Posta vox degeneravit, iisque dari coepit, qui, adimitationem Samaritanorum, Iudaicas ceremonias cum Ethnicorum ritibus miscentium, Christum cum Mose, Legem cum Euangelio, Baptismum cum Circumcisione confundere non dubitarunt [orig: dubitÔrunt]. Horum iam Actor. c. 15. primordia viden tur indigitari, v. 1. ubi leigmus: Porroquidam, qui descenderant, e Iudaea, docebant Fratres, et dicebant, Nisi circumcidamini ritu Mosis, non potestis servari. Dicti autem hi Nazaraei sunt, a Iudaeis, vel odio [orig: odi˘] discipulorum Christi, quos hac [orig: hÔc] ratione magis exosos redditum iri sperabant; vel a priori conditione, quod prius quidem veri Nazaraei seu Christiani essent, postea vero a Petro Iudaizante seducti fuerint, Gal. c. 2. v. 11. Quare factum, ut Ecclesia Antiochena, Nazaraeorum his nomine relicto [orig: relict˘], Christianorum adoptaret, ne quidquam cum iis commune habere videretur, Actor. c. 11. v. 26. Symmachus postea celebris ille Vet. Testamenti Interpres insignis Sectae huius hyperaspistes fuit, unde Symmacbiani iidem sequenti aevo [orig: aev˘] dicti sunt, Augustin. contra Fraustum Manich. l. 19. Quos non minori, ac Samaritanos olim, odio [orig: odi˘] prosequuti Iudaei, quottidie tribus precationis temporibus, mane, meridie ac vesperi, sollenni hac [orig: hÔc] formula [orig: formulÔ], Maledico domine Nazaraeis, claudere soliti leguatur. Vide Epiphanium Tom. 2. haeres. l. 1. Haer. 29. Franc. Iunium Parallel. l. 1. c. 8. Thom. Godwyn. loc. praefato [orig: praefat˘]. Et de Nazaraeis, qui, quod a Canone Pentateuchum, velut minus divinum, resecarent, a voce [gap: Hebrew word(s)] abolevit, resecuit, nomen accepere [orig: accepŕre], iterum Epiphan. l. 1. Tom. 1. Haer. 18.

NAZARATUS Assyrius, memoratus Alexandro, apud clementem l. 1. Strom. Pythagorae, inter alios, in Aegypto, Praeceptor fuit: quem Ezechielem Prophetam fuisse quidam asserunt: de qua sententia, ita Ioh. Seldenus Synt. 2. de diis Syris c. 1. Certe, in quit, accuratissima Chronologia, Ezechielem et Pythagoram inter 50 et 52. Olympiadas simul floruisse docet. Ideo et Nazaratus ille quin Ezechiel fuerit, non adversatur temporis ratio, et is est ipse *za/bratos2, qui a Malcho, in Puthagorae vita, appeliatur eius Praeceptor. Nec Conr. Rittershusius alibi, quam in Nazarato, Zabratum ibi quaerere debuit. Corruptusigitur est, aut Malehi, i. e. Porphyii (Nec enim alius is Auctor est, quod ex Eunapii vita Porphyrii et l. 3. Cyrills advers. Iulianum, unde et Malchum Rittersbusianum, et emendes et augeas, facile deprehendimus) aut Clementis codex. Rescribe igitur aut in Malcho *naza/raton, aut in clemente *za/braton. Malim Clementem emendes. Nam *zara/tas2 Pythagorae Praeceptor memeratur apud Plut. in peri\ th=s2 e)n timai/w| yuxogoni/as2. Anne Zaradum voluere [orig: voluŕre] Scriptores illi? i. e. Zoroastrem Magum: qui Zarades etiam dictus


page 292, image: s0292a

est. Testes sunt luculentissimi, Theodoretus Serm. 9. et Agathias Hist. 2. Certe Pythagoram, Zoroastris sectatorem plerique, ut docet Apuleius, sunt arbitrati, atque illum, cuius doctrinam amplectebatur Philosophus, Praeceptorem eius posteritas forsan astimabat. Audire Zoroastrem non potuit, quippe eo [orig: ] aliquot saeculis posterior. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 3. c. 11.

NAZARENUS a [gap: Hebrew] per Tzade, cognomen DOMININOSTRI, ob educationem in oppido Nazaret ei inditum, Matthaei c. 2. v. ult. *kai\ e)lqw\n katw/|khsen ei)s2 po/lin legome/nhn *nazare/t o(/pws2 plhrwqh=| to\ r)hqe\n dia\ tw=n *profhtw=n, o(/ti *nazwrai=os2 klhqh/setai, Et veniens (Io sephus cum Maria et puero IESU) habitavit in oppido, dicto Nazaret, ut impleretur quod dictum est per Prophetas, et Nazarenus vocabitur. Ubi, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] interlligenda sint verba illa, quod dictum est per Prophetas, haerent Interpretes. Chrysostomus in h. l. indubitanter scribit, Prophetam sive Prophetas, quos Euangelista Laudat, iam non exstare: multorum enim veterum Prophetarum scripta, vel propter Iudaeorum incuriam, vel propter Barbarorum in Iudaeam impressiones, periisse. Verum, si tempore illa [orig: illÓ], quo [orig: qu˘] Matthaeus scribebat, desiderabantur Vates illi, qui hic [orig: hţc] Laudantur; quaeri potest, cur testimonio [orig: testimoni˘] utatur Euangelista Auctorum amissorum? Sin tempore illo [orig: ill˘] adhuc horum Prophetarum seipta supererant, difficile creditu est, libros sacros Prophetarum primae notae servari ab interitu non potuisse; quum Ecclesia Dei, cui divina Oracula praecipuae semper curae fuere [orig: fuŕre], et vita [orig: vitÔ] ipsa [orig: ipsÔ] cariora (quod declarat inprimis historia rerum gestarum adversus eos, qui Traditores sunt dicti) omnes persecutiones et calamitates eluctata, fuerit tandem servata. Fortasse igitur melius fuerit, eruditam eiusdem Patris observationem huic Matthaei loco accomodare. Observat is non uno in loco, verbailla, w(s2 ge/graptai, ut scriptum est, et similia in Novo Test. duobus modis accipi debaere, quoniam eorum, quae sic laudentur, alia verbis iisdem aut non dissimilibus, scripta reperiantur, sed rebus ipsis tantum expressa; aut ipso [orig: ips˘] eventu confirmata deprehendi, quae scripta nusquam exstent; licet de illis dicatur, ut scriptum est. Hinc idem ad v. 19. 1. ad Corinth. c. 1. *kai\ tou= ge/graptai tau=ta; quaerit, le/getai gegra/fqai kai\ o(/tan mh\ dia\ tw=n r(hma/twn, a)lla\ d' au)tw=n tw=n pragma/twn kei/mena h)= e)pi\ tw=n i(storiw=n h)\ o(/tan to\ au)to\ me\n no/hma kei/menon h)=| mh\ e)p' au)tw= de\ tw=n r(hma/twn, At ubi haee scripta sunt? Dicitur scriptum esse aliquid, etiam tunc, quando non verbis, sed rebus ipsis expressum fuerit in historiis: aut quando mens quidem est expressa, licet verbis non iisdem. Et Homil. 41 ad eiusdem Epist. c. 15. v. 45. *kai/ soi to\ me\n ge/graptai, to/d' ou) ge/graptai tw=s2 ou)n ei)=pen, o(/ti ge/graptai; a)po\ th=s2 tw=n pragma/twn e)kba/sews2 au)to\ mete/frasen, o(/per e)/qoi au)tw=| sunexw=s2 poiei=n, et quae ibi plura in hanc sententiam habet. Hac [orig: HÔc] observatione si uti volumus, in explicatione loci Matthaei, neque eo [orig: ] fuerit opus effugio [orig: effugi˘], ut dicantur periisse Prophetae hic laudati: neque inani labore quaerendum hoc vaticinium in veteri Scriptura, Nam verbis quidem scriptum nusquam legitur, Christum vocatum iri Nazarenum: at invenitur dia\ tw=n pragma/twn kei/menon, ut loquitur Chrysostomus, i. e. rebus ipsis expressum. Ut si quis crumenam auro [orig: aur˘] plenam amici collo appenderet, aut in sinum illi compleret, nec tamen verbis exprimeret, se hoc illi donum dare, quum revera tamen daret; vere dici posset, donasse [orig: donÔsse] illi id munus, utut formula [orig: formulÔ] dantibus sollenni abstinuisset: sic, vere dici potest, praedictum atque scriptum fuisse, Messiam hoc [orig: h˘c] vel illo [orig: ill˘] nomine fore appellandum, si ita nominaus reperiatur in scirptis Prophetarum. Quod igitur Matthaeus ait, praedictum fuisse, ut Christus appellaretur Nazarenus, ex Efaiae c. 11. v. 1. 2. et Zachar. c. 6. v. 12. commodissime exponi potest. Auctor est Hieronym. non uno loco [orig: loc˘], oppido Nazaret fuisse id nomen inditum, ab Hebr. voce [gap: Hebrew] , quam alii surculun, alii florem, interpretantur. In illo, quem indicavimus Isaiae loco, Messias diserte vocatur Netser, i. e. flos, ut vetus Interpres vertit, et Graeci a)/nqos2. Et consentit Hieronym. scribens ad Marcellam: Ibimus ad Nazareth, et iuxta interpretationem nominis eius, florem videbimus Galilaeae. In loco Zachariae expressis verbis dicitur, nomen Messiae fore Germen, [gap: Hebrew] . Etsi autem nomina sint diversa, surculus sive flos et germen: sunt tamen significatione affinia, et, ut Graecidicunt, th=s2 au)th=s2 ennoi/as2, cumiusmodi nomina sepe permutari solita, ut alterum pro altero ponatur, nemo eruditus dubitare potest. Graeci Critici appellant Metalepsin duplicem, veltriplicem: ut cum glh/nh, quae vox oculi pupillam significat, ponitur pro puella: quia pupilla oculi etiam ko/rh, i. e. puella, dicitur. Sic in illo Poetae, e)/r)r(e kakh\ glh/nh, vox glh/nh locum obtinet vocis ko/rh, per istiusmodi figuram, quam accurate explicat et Veter. exemplis illustrat Eustathius ad versum Poetae Il. a. v. 189.

*sth/qessi lasi/oisi dia/ndixa mermh/ricen.

Quare nihil mirum, in Prophetia praesertim aenigmatica promiscue has voces fuisse usurpatas. Is. Casubon. Exercitat. contra Baron. VII. n. 2. Spanhemius tamen loco [orig: loc˘] hoc [orig: h˘c], ubi *nazwrai=os2 signanter Christus, non vero *nazarhno\s2 vocatur, hic [orig: hţc], ad votum Naziraeatus respexisse vult Euangelistam: concedens interium eum alibi *nazarhno\n vel a)po\ *nazare\q appellari, quando Spiritus S. non directe ad hoc mysterium respiciat, id quod probat pluribus, Dub. Euangel. tom. II. Dub. 87. et seqq. Vide et infra Naziraeus.

NAZARETH quod est, si interpreteris, flos, pulchra ac potens galiaeae civitas est Capharnaum urbi subiacens, aedificata super montem, quem coronae instar ambit, duabus leucis a monte Tabor, trium autem dierum itinere ab Hierusalem distans. Hic [orig: Hţc] S. Maria, candens flos virginum, nata est. Hic [orig: Hţc] Christus Dominus noster et Salvator, ut flos campi (inquit Hieronym. ) nasceretur in flore virtutum, conceptus et educatus est, ac viginti quatuor annis habitavit, unde et civitas haec, civitas et patria eius, ipse vero Nazarenus vel Nazaraeus et Galilaeus appellatus est. Baudrando Nazareth urbs fuit tractus Zabulon, versus Cison torrenten, 7. mill. pass. a monte Tabor in Occasum, paulo minus a


image: s0292b

Naim, et sere 26. a Ptolemaide in Eurum, uti 70. ab Hierosolymis in Boream. Hic [orig: Hţc] Franciscanis Monasterium est cum templo, ubi Peregrinos excipiunt. Sedes olim Episcopalis, dein Archiepiscopalis qui nunc Barulum, in regno Neapolitano translatusest. Morerrius Dict. Hist. Sicitaque. Nazarenus Archiepiscpous nunc titularis, in Dioecesi Tranensi regni Neapolitani habet in oppido Barulo, vulgo Barletta, Ecclesiam, in agro Barian, in ora maris Adriatici.

S. NAZARII vulgo S. Nazere, vicus est Galiiae, religquiis Nazarii Martyris, uti vulgo creditur, et veteri Monasterio [orig: Monasteri˘] seu Abbatia [orig: AbbatiÔ] insignis, ad Ligerim, in pago Namnetico, non procul ab ostio fluvii, sive a vico Cruciaco, le Croisic, et a castro Gran nona Garande vel Guerande, in Britannia minori. Eius meminit Gregor. Turonensisl. de gloria Martyrum, ante A. C. 1080. Interritorio urbis Namneticae, in vico quodam suprae alveum Ligeris B. Nazarie reliquiae continentur etc. Vide Vales. Notit. Gall.

NAZARIUS Orator, qui Constantino M. Panegyricum dedicavit. Pater Eunoniae, admodum eruditae, Euseb. et Hieron. in Chron. Panegyricus incipit: Dicturus Constantini augustissimas laudes, etc.

NAZIANZUM urbs Cappadociae, Caesareae finitima, (ab ea in Occasum recedens) et Sasimis, patria D. Gregorii, hinc Nazianzeni dicit. Prius Episcopalis sub Archiepiscopo Caesariensi, dein metropolis, sub Patriarcha Constantinoplitano.

NAZIRAEUS Hebr. [gap: Hebrew word(s)] separatum notat; peculiari videl. sanctitate a reliquis discretum et certo vitae generi ac ordini adstrictum. Unde, [gap: Hebrew] tales dicti, munus ac donum, quasi Deo consecrati. Erant hi vel Nativi, qui seu Dei iussu, seu Parentum oblatione, antenativitatem nativitatem eorum facta [orig: factÔ], tales erant: Ut Simson, Iudicum c. 13. v. 5. alii: vel Vitivi, qui prporo [orig: prpor˘] voto [orig: vot˘] sepisos facrabant idque fere ad certum tempus; quod si expressum non esset, menstrum erat. ut Iudaei colligunt, ex Numer. c. 6. v. 5. Erantautem hae Naziraeatus Leges, ad humiliationem et abhegationem sui facients. I. Ut abstinerent vino [orig: vin˘]: quod adipsas uvarum pelliculas et acinos Hebraei extendunt, omnique potu inebriante, [gap: Hebrew] , qualiscuque ille liquor, ac undecumque expressus fuerit. II. Ut comam alerent, tanta [orig: tantÔ] quidem religione, ut nepilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nissi tempore voti pilum quidem unicum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peracto [orig: peract˘]. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘] attondebantur, ablatoque [orig: ablat˘que] sacrificio [orig: sacrifici˘] votivam caesariem (unde ad Gentiles mostransiit) tamquam rem sactam, in peculiari Templi conclavi concrembant, III. Ut ad cadaver mortui non accederent, Numer. c. 6. v. 3--10. Quod et Pontifici interdictum legitur, Levit. c. 21. v. 11. Quod si proin ex improviso mortui vel morticinii attactu polluerentur, votum redintegrandum et de novo Naziraeatus tempus implendum erat. Vestem quodattinet, an et illa Naziraeis peculiaris fuerit? id quidem nullibi legitur. Nam quod de Iohanne Baptista dicitur, eum habuisse vestimentum suum expilis camelinis et zonam coriaceam circum lumbos suos, Matth. c. 3. v. 4. id non Naziraeorum, sed Prophetarum, ac praesertim Eliae, exemplo [orig: exempl˘] factum est. Unde Elias describitur, Homopilosus, cingulo [orig: cingul˘] pelliceo [orig: pellice˘] accinctus lumbos suos, 2 Reg. c. 1. v. 8. conf. Zachar. c. 13. v. 4. et Matth. c. 7. v. 15. Aliquam tamen eorum cum Prophetis in vestimento convenientiam fuisse forte a vero non plane abludit. Quaeritur hie inprimis de Iosepho Patriarcha, de Samuele Propheta, et de DOMINO NOSTRO, an et illi Naziraei fuerint? Resp. Primum, cum Lexilla tum nondum fuerit lata, non quidem Naziraeum, sed eximium inter fratres eorumque coronam fuisseacdecus: quod in nuitur, cum appellatur [gap: Hebrew] Geneseos c. 49. v. 26. et Deuteronom. c. 33. v. 15. Secundum autem vere Naziraeum fuisse, ex matris voto, 1 Sam. c. 1. v. 11.Si dabis ancille tuae semen masculum, dabo ipsum Iehovae omnibus diebus vitae eius; et novacula non admovebitur captitieius, cont. v. 22. et 28. Licet appeletur vir [gap: Hebrew word(s)] honoratus, 1 Sam. c. 9. v. 6. et in coetibus ac conviviis hominum versatussit, c. 9. v. 13, 13, 24. ac Israelem iu dica [orig: dicÔ] sse legatur, 1 Sam c. 7. v. 15, 16. 17. CHRISTUM vero SER VATOREM nostrum quod attinet, si externum votum spectes, Naziraeus non fuit, cum vinum biberit et mortuos tetigisse legatur: nec Naziraeus a [gap: Hebrew] , per Zain, sed Nazaraenus, a [gap: Hebrew word(s)] Tsade appellatus est, quae vocabula tota [orig: totÔ] radice differunt. Fuit autem Naziraeus spirituali aclonge san. ctiore modo [orig: mod˘], cum a peccatoribus separatus ac sanctissimus fuerit, Pontifexpius, sine vitio, non coinquinatus, separatus a peccatoribus et atlior colis factus, Hebr. c. 7. v. 26. Quae eius in comparabilis sanctitas, per typicam Naziraeorum, veteris Testementi sanctitatem fuit adumbrata: cum quo nos omnes quoque Naziraeos et Deo peculiari religione sacros, ac a Mundo diversos esse decet. Naziraeatus autem veri disciplina est, curare per omnem vitam sobrietatem et humilitatem ac incumbere iis rebus, quae ad regnum Dei et iustitiam eius adipiscendam faciunt. Ut frustra sintilli, qui partem Ecclesiae tantum sanctam nuncupant et Monachorum suorum vota ac instituta cum sanctimonia Veterum Naziraeorum eunt comparatum. Vota enim utrobique nimium quam disparia sunt: et quae ab hisce voventur, pleraque supervacanea sunt, neque ullo [orig: ull˘] divino [orig: divin˘] praecepto [orig: praecept˘], quale de Naziraeis Vet. Test. legimus, nituntur. Franc Burmannus Synops. Theol. l. 4. c. c. 10. 1. et seqq. Vide quoque Frid. Spanhemium, Dub. Euangel. part. 2. Dub. 93, 94. Coeterum *nazhrai/ous2 genus quoddam Monachorum, vel *ie(re/wn, Sacerdotum, etiam apud Turcas esse, docet Laonicus Chalcondylas l. 7. ex cacozelia Naziraeorum veterum sine dubio ortum. Naziraeis vero Vet. Test. affines erant Rechabitae, qui a parente suo Ionadabo, filio Rechab, peculiaria quoque vitae instituta varia acceperunt, uti legimus Ieremiae c. 35. Sed de his vide insra.

N.C.C. in notisantiquis, non calumniae causa [orig: causÔ]: N.E.G. Negetiator N.F.C. nostrae fidei commissum: N.F.N. nobili familia [orig: familiÔ] natus: N.H. notus homo etc. denotat, Franc. Gouldmannus Diction.Lat. Anglic.

NE valcam apud Martialem l. 2. Epigr. 5.



image: s0293a

Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus,
Et tecum totis noctibus esse veltm.

Et l. 4. Epigr. 31.

Ne valeam, si non res est gratissima nobis,
et volo te chartis inseruisse meis.

Formula iurandi, exsecrandique, Romanis in usu, cui similis, Dispeream, apud eundem l. 1. Epigr. 40.

Dispeream, si non hic Decianus erit.

NEA [1] Insul. mar is Aegaei inter Lemnum et Hellespontum. Nea Steph. et suedae. Nio hodie Nigro. NEA urbs Siciliae, patria Decetii, Siculi Regis, qui contra Syracusan os et Agrigentinos bellum gessit, Menasque, Palicam et Collatinam condidit. Vide Nateum.

NEA [2] vicus et castellum Mysiae. Vide Steph.

NEAERA Nympha, quae duas Soli filias peperit, Phaetusam et Lampctiam, quae annenta Solis tran seunti Ulyfsi ivexta Siciliam ostendebant, Homer, Od. 12. Item mulieris cuiusdam nomen apud Virg. Eclog. e. v. 3. Ipse Nearam Dum fovet: Item apud Horat. Epod. 15. v. 11.

O delitura mea [orig: meÔ] multum virtute Neera.

NEAETHINA Vallis una ex tribus provinc. Siciliae, in eius parte Australi Valle di Noto. Terminatur a Septentrione Valle Nemorensi, ab Ocoidente valle Mazarae, ab ortumari Ionio [orig: Ioni˘], a Meridie Mari Africo [orig: Afric˘], Eius urbes praecipuae, Syracusae (Saragossa) Augusta, Neaetum, Terra nova, et Camarina. Ibi Pachynum promontor. 60. mill. Pass. a Melite Insul. in Boream.

NAEAETHUS fluv. Magnae Graeciae, Neto, tese Barria [orig: BarriÔ], per agrum Crotoniatem fluens, Ovid. Met. l. 15. v. 51.

Praeterit et Sybarin Salentinumque Neaethum.

Siciliae fluv. est Theocriti Scholiastae; sed sciendum, mediae aetatis scriptores hanc Italiae partem siciliae vocabulo [orig: vocabul˘] indigitare solitos esse, quod hactenus receptum manet, cum dicunt utramque Siciliam, insulam nempe, aceam continentis partem, quae ab altera parte freti Meamertiniest.

NEALCES [1] Cyzicenus, cum securi, Argonautis per errorem nocturnum reflectentigus, occurrens, a Polluce occisus est, Val. Flac. l. 3. v. 191.

NEALCES [2] pictor qui Venerem pinxit, Naumachiam Aegyptiorum et Persarum. item asellum bibentem in littore, et Crocodilum ei in si diantem.

NEANDER Michael Sora Silesius, Hebraice, Graece et Latine doctissimus, 40. annos docuit in Isfeldio Gymnasio, Proftzhemium postea translato, ubiobiit A. C. 1595. atat. 70. Auctor plurium Scriptor um, quae Teissier enumerat Elog. part. 2. Alius cognominis, in Ioachimica Valle natus, scripsit Synopsin Mensuar. et Ponderum secundum Romanos, Athenienses, Georgos et Hippoiatros etc. Ibid.

NEANDRIA urbs Troadisin Hellesponto, quae et Neandrium, Steph.

NEANICOLOCI aliilegunt Neaniscologi, illud ex *neaniko\s2, hoc ex *neani/skos2, apud vet. Interpretem Iuvenal. Sat. 8. v. 191. Planipedes audit Fabios Nobiles Neanicolges vel Neaniscologos. Iidem cum Aretalogis, quo [orig: qu˘] nomine scurrae olim seu copriae, i. e. homines putide gloriosi ac iactabundi dicti sunt. Iuvenal. Sat. 15. v. 16.

------ Ut mendax Aretalogus.

Quod enim multa falla de suis virtutibus praeicarent, ad risum tollendum, sic scurrarum quoddam genus appellatum esse, docet Sueton. Aug. c. 74. Iidem Paradoxologi appellati sunt, de qua voce vide infra, et plurain hanc rem supra, in vocibus Cloacina, Copreae, Iactantes, Mendaces, Myxus etc. Salmas. Not. ad Tertullianum de Pallio c. 4.

NEANTHES Cyzicenus, Orator, discipulus Philisci Milesii, sub Ptolemaeo Philadelpho, plurima egregia scripsit: Interalia, de Viris Illustr. Horis, rebus gestis Graecoru maliorumque. Porphyr. l. 4. de abstin. Athen l. 4. 9. et 13. Clem l. 5. Strom. Ammon. Steph. Byz. Suidas, etc. Gesnerus Voss. l. 1. de Histor. Graec. c. 16. Possevin. in Appar.

NEANTHUS vir quidam, qui propter Chelyn Apollinis temere affectatam, Deo [orig: De˘] vindice, a canibus discerptus est, Politian. in Nutricia.

Improbus hanc stulte Chelyn affectare Neanthus
Ausus, Apollinea [orig: ApollineÔ] pendentem sustulit aede:
Quem tamen indocto [orig: indoct˘] ferientem pollice Chordas
Vindice discerpsit rictu nocturna canum vis,

Nic. Lloydius.

NEAPOLIS [1] colonia et urbs Archiepiscopalis Campaniae maritima, regni Neapolitani caput, actotius Italiae clarissima, civium multitudine ac nobilitate, facile omnes superans: ab urbe Roma [orig: RomÔ] 125. mill. pass. in Eurum distans, sic ab Augusto dicta, cum prius Parthenope diceretur. Baudrando urbs Italiae amplissima, emporium celeberrimum, et provinc. Terraelaboris primaria. Cum portu capaci et satistuto. In agro mire riguo et fertili, planitieque amoenissima. Eius templa superbissima. Munita est 4. arcibus, nempe Castello [orig: Castell˘] novo [orig: nov˘], Castro [orig: Castr˘] Ovi, Castro [orig: Castr˘]. Elmi, et Turri Carmelitarum; quibus in praesens collis Pizzofalcone adiungitur, cum valido praesidio Hispanico. Hinc sinus Neopolitanus, Sinus adiacens. Populi Neapolitani. Vulgo Naples. Horat. Epod. 5. v. 43.

Et otiosa credidit Neapolis.

Stat. l. 4. sylv. 8. v. 6.

Nec solum festas secreta Neapolis aras
Ambiat. -------- --------

Neapoli ludicrum quinquennale celebratum olim ex Strabone omnibus notum est. *nuni\ de\, inquit, *pentethriko\s2 i(ero\s2 a)gw\n suntelei=tai. Rectd autem nuni\, nam id Strabonis aetate fuisse institutum, docet Suetonius in Octav. c. 98. Papinius ad uxorem, l. 3. Sylv. 5 v. 89.



page 293, image: s0293b

Quid nunc magnifieas species, Cultusque locorum,
Templaque et innumero spatia interstincta columnis,
Et geminam molem nudi tectique theatri
Et Capitolinis quinquennia proxima lustris.

NEAPOLIS [2] Africae urbs gemina, una in ora apud Mercuril promontor. inter Curubim 12. et Clypeam 20. mill. pass. a Carthagine 65. in ortum, Nabel in colis, teste Marmolio [orig: Marmoli˘]. Alterain ora apud Syrtim parvam, et ostia Cinyphii fluv. nunc Napoli di Barbaria, inter Carthaginem ad Occasum 639. mill. pass. ex Antonino. Aliter Lepte magna, Baudrand. nunc Lepe, seu Lebeda. In regno Tripolitano, in ora maris Mediterranei, media inter Syrtim maiorem ad Ortum, et minorem ad Occasum. Cum portu capaci, 100. mill. pass. a Tripoli in Ortum, uti 500. a Carthaginer Huius meminit Dionysius v. 204.

*ta/wn d' a)mfote/rwn mesa/th po/lis2 e)sth/riktai
*(hn r(a/ te kiklh/skousi *ne/hn po/lin.

NEAPOLIS [3] Macedoniae urbs, apud sinum Stryinonicum; Christopoli Sophiano.

NEAPOLIS [4] Palaestinae in Samaria urbs, quae et Sichem. Id tractu Ephraim, Ioseph. l. 5. bell. Iud. c. 4. Hic [orig: Hţc] concilium A. C. 1120. Guil. Tyr. antea Mamortha, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 5. c. 13. Sunt et aliae urbes huius nominis, una Ioniae in Cariae confinio inter Ephesum, et Samum, Strab. et Ptal. Altera Sardinae in ora Australi excisa, adhuc Napoli dicta. Item oppid. olim, nunc pagus Cypri apud Amathuntem: Lemise laneuve, teste Lusignano [orig: Lusignan˘]. Item Syracusarum pars una, Ciccr. l. 5. in Verrein. Quarta urbs, quiae posteremo aedifieata est Neapolis, nominatur. Thucydides Temeniten vocat. Item urbs Argiae, olim Nauplia.

NEAPOLITANUM Regnum pars est perampla Italiae, ad. Meridiem extensa. Terminatur ad Occasum ditione Pontificia [orig: PontificiÔ], in partibus aliis Mari; nempe a Septentrione sinu Veneto [orig: Venet˘], ab Ortu Tarentino [orig: Tarentin˘] et mari Ionio [orig: Ioni˘], a Meridie mari Tyrrheno [orig: Tyrrhen˘]. Ibi alias Samnium. Campania, Apulia, et magna Graecia; Iterumque sub primis Regibus distributum erat in IV. provincias, scil. Campaniam Felicem, Aprutium, Apuliam et Calabriam. Nuncin eo XII. provinciaenempe Campania Felix (Terra di Lavoro) Principauts Citerior, et Ulterior, Capitanata; Ager Barianus, et Hydruntinus, (Terra di Otranto) Aprutium Citerius et Ulterius, Comitatus Molissinus, Basilicata, Calabria Citerior et Ulterior. Eius longitudo maxima est, ab ostio Truenti fluv. Ad Leucopetram promontor. 330. mill. pass. Latitudo autem a Caieta urbe ad ostia Aterni, 90. circiter milliar. Dictum fuit alias etiam regnum Siciliae, cis Farum: Caput eius est Neapolis, urbs amplissima. Vide ibi. Provinciae huiusregni omnes, tanta [orig: tantÔ] hominum vi restagnant, ut supra 2700. urbes, castra et paroeciae in eo numerentur. Mille hic [orig: hţc] Baronatus, septuaginta Comitatus, centum Ducatus, totidem Marchionatus, fexaginta Principatus, Archiepiscopatuum, Episcopatuumque ingens copia. Aeris ibi mira temperies, ingens soli fecunditas, et omnium terum inexhausta vis: Unde Italis, Paradisus hoc regnum dicitur, quem Daemones inhabitent. lidem proverbio circumferunt: Napoli odorifera et gentile, mala gente cattiva. Historia gentis haec est: Neapolitani Romanis fidi, post modum fuerunt sub Gothis; quibus Belisarius neapolim eripuit; A. C. 537. per aquae ductus militibus in urbem introductis; Totila recepit A. C. 543. Longobardi dein hic [orig: hţc] rerum sunt potiti, usque ad tempora Caroli M. cuius filii cum Graecis regnum hoc partiti sunt; quo deinceps a Graecis penitus subacto [orig: subact˘], saecul. 9. et 10. hi a Saracens pulsi sunt, qui saepius quoque victi, tandem saecul. 11. a Normannis penitus illo [orig: ill˘] cedere sunt coacti: Ita Normanniregnum tenuere [orig: tenuŕre], usque ad Henricum VI. fil. Friderici 1. Imperatoris, qui Constantiam, filiam Rogerii IV. sibi iunxit. Manfredus postea; fil. nothus Friderici II. a Carolo Andegavensi Neapolitano [orig: Neapolitan˘] regno [orig: regn˘] exutus est, quod sub Principibus ex familia andegavensium fuit, usque ad Iohannam II. Quae Martino V. infensa, quod Ludovico III. Duci Andegavensi regnum donasset [orig: donÔsset], Alphonsum Arragoniae Regem adoptavit, sed huius insolentiam non ferens; eundem Ludovicum primo, dein illo [orig: ill˘] mortuo [orig: mortu˘], Renatum fratrem eius, heredem instituit. Renatus ab Arragoniis pulsus est, quos iterum Carolus VIII. primo, dein Ludovicus XII. expulerunt. Tandem vero Gallis Consalvo M. iterum eiectis, ab eo tempore Hispaniae Regibus subfuit: nisi quod hi quotannis Pontifici; equum album, cum aliqua pecuniae summa, per Legatos offerre folent; de quo tributo, lepidam historiam habesapud P. de Valle, Itiner. tom. 4. subfinem. Vide Strabonem, Plinium, l. 3. c. 7. Livium. l. 8. c. 21. Procopium, etc. Leand. albertum, deser. Ital. Fanciu, Falcum; Herempertum, Acciaiolum, Pandulphum, Collenutium; Capa pacium et Sumonetam, Hist. Neap. Blondum, Nauclerum, Volaterranum, Sabellicum, P. Iovium, Guicciard. etc. Turbae a Mas Aniello, piscatore A. C. 1646. 1647. etc. item a Duce Guisio postea hic [orig: hţc] excitatae, ignotae nemini. Vide Gualdi ut et Brusonil Hist. Ital. scriptaes. Nempe, Gens est in rebellionem maxime proclivis, ut quae intra annos 460. vicies octies contra Principes suos insurrexit. Et quidem famosa est inprimis duplex rebellio, quarum primaincidit, in A. C. 1570. de qua Thunus Histor. altera A. C. 1647. cum piscator quidam, Thomas Anglus, sive. ut Itali loquuntur, Mas Angello, totam civitatem Regni metropolim horribili tempestate ac tumultu commovit ac plusquant 200000. civium solo [orig: sol˘] nutu gubernans, pro arbitrio dominatus fuit, cum Dux d' Arcos Proregem agebat. Duravit haec rebellio nonamplius 10. diebus, intra quos Mas Angello breve suum, sed ita absolutum, ut vix par invenias, imperium, a sicariis occisus, terminavit. Cuius rei historia exstat a variis descripta, totque mirandis referta casibus, ut nisi nostris temporibus accidisset, fabulis potuiiset adnumerari. Quapropter Reges Hispaniae; cufil Nepolitanos viderent, tamquam ferocem aliquem et effrenem equum, levissimo [orig: levissim˘] impulsu in surorem et cursum abripl (nam


page 294, image: s0294a

etiam equo [orig: equ˘] effreni pro insigni et symbolo utebantur) tribus castellis firmissimis, tamquam frenis quibusdam ac ephipiis, ferocientem hunc equum castigarunt [orig: castigÔrunt], et sessorem h. e. Regem suum, pati docuerunt. Quemadmodum ea de re Traianus Boccalinus pluribus videri potest. Vide Georg. Hornium Orbe Politic. Part. I. p. 59. et 60. Nec omittenda Neapolitana, nempe Neapoli olim instituta Quin quennalia et saera et Musica: quem agonem Strabo dicit esse ena/millon toi=s2 e)pifanesta/tois2 tw=n kata\ th\n *(ella/da, l. 5. An eadem cum iis, quae postea apud Surrentum celebrata fuere [orig: fuŕre], Parthenopaeorum nomine? de quibus Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 151.

-------- -------- ridetque benigna
Parthenope gentile sacrum, nudosque virorum
Certatus, et parva suae simulacra coronae.

Ad quem l. vide Barthium; adde Pet. Fabrum Agonist. p. 646.

NEAPOLITANI REGNI PROVICIAE:

Ager Barianus, Terra di Bari. Ager Hydruntinus, Terra di Otranto. Aprutium citerius, Abruzzo citra. Aprutium ulterius, Abruzzo oltra. Basilicata, Basilicata. Calabria citerior, Calabria citra. Calabria ulterior, Calabria oltra. Campania felix, Terra di Lavoro. Capitanata, Capitanata. Comitatus Molisinus, Contado di Molise. Principatus citerior, Principato citra. Principatus ulterior, Principato oltra.

NEAPOLITANI REGHI PROVINCIAE:

Acheruntia, Acerenza. Aletium, Lecce. Amalphis, Amalsi. Anaxanum, Lanciano. Aquila, p. Aquila. Barium, Bari. Barulum, Barletta. Beneventum, Benevento, ditionis est Pontificiae. Besidianum, Bisignano. Brundusium, Brindisi. Caieta, Gaeta. Cantazara, Cantazaro. Capua, Capoa. Compsa, Conza. Cosentia, Cosenza. Gallipolis, Gallipoli. Gravina, Gravina. Hydruntum, Otranto. Manteola, Manfredonia. Matcola, Matera. Nenpolis, Napoli, regnicaput. Nola, Nola. Nuceria Paganica, Nocera. Pinna, Civita di Penna. Rhegium, Reggio. Rossanum, Rossano. Salernum, Salerno. Surrentum, Sorrento. Tarentum, Taranto. Theate, Civit. di Chieti. Tranum, Trani

Tropea, Aropea.

NEARCHUS [1] Classis Alexandri M. praefectus, in expeditione Indica, Curt. l. 9. c. 10. Videtur is ipse esse, qui ab Antipatrida Telmissum, Caesariae urbem, ingeniose recepit. Apud Polyaen. l. 5. c. 35. Scripsit Alexandri historiam, post huius mortem Lyciae pamphyliaeque praefectus, Strab. l. 2. 11. 15. et 16. Arian, l. 5. et 6. etc.

NEARCHUS [2] iuvenis eximiae pulchritudinis, Horat. l. 3. od. 20. v. 6.

Ibit insignem repetens nearchum.

NEAUGHUS lacus Ultoniae, in Hibernia valde extensus, inter Comitatus Antrimensem, Deunensem, Armachanum, et Tyronensem; Loug Neaugh. Ibi aliquot Insulae, ex illo autem Bannus fluv. profluit. Ciruitus 45. mill. pass. Speedus.

NEBAHAZ Idolum Hevaeorum. 2. Reg. c. 17. v. 31.

NEBAI nomen viri, Nehem. c. 10. v. 19.

NEBALLAT civitas, Nehem. c. 11. v. 34.

NEBILAS apud Beniaminem Itinerar. Sichemest. Sic enim is [gap: Hebrew word(s)] Nebilas et Sichem, oppid. Samariae olim celebre, alias Sichar quoque, quod a Samaria distabat, duo milliaria, seu duas leucas, ut Arias Montanus, apud Beniaminem Tudelensem vertit. Atque ita quidem sensit olim Hieronym. qui proin Ioh. c. 4. v. 5. pro Sichar legi voluit Sichem. Vide eum m Epitaph. Paule Matris. Idem tamen Vir summus alibi utramque appellationem agnoscit adeo que ceunomina diversorum locorum, Sichem et Sichar, recenset, de Locis Hebr. l. 10. secutus in eo, ut fere in tot illo libello, Eusebium, cuius verba, ex versione Hieronymi, ista sunt: Sichem (liber vetus MS. Biblioth. Reg. Gall. *suxe\m habet) et Salem quae Latine et Graece Sicima vocata est, civitas Iacob nunc deserta est. Ostenditur autem locus in suburbano Neaploeos, iuxta sepulchrum Ioseph. quam subvertit Abimelch, et seminavit in ea salem; sicut in libor Iudicum scriptum est. Postea vero instaurata est a Hieroboam, ut Tegnorum narrat historia: et sita est in sinibus tribus Ephraim. Sed et fil. Emmor appelabatur Sichem, a quo et locus nomen acceperat. Fuit autem et altera Sichem, in monte Ephraim, civitas fugitivorum. Haec de Sichem: sequitur de Sichar, Euseb. *su/xar (Ita quoque in accuratiss. Chrysostomi editione et apud Arabem Paraphrastem) pro\ th=s2 *ne/as2 po/lews2, plhsi/on tou= xwri/ou ktl. ex versione Hieronymi, Sichar, ante Neapolim, iuxta agrum quem dedit Iacob filio suo Ioseph in quo Dominus noster atque Salvator secundum Euangeliunis Iohannis, Samaritanae mulieri ad puteum loquitur: ubi nunc Ecclesia fabricata est. Unde videmus tam Euseb. quam Hieronymum et Sichem et Sichar collcocare ad Neapolim: at qui posterius scripserunt, ipsam Nacpolim dixerunt esse Sichem, inter quos Beniamin laudatus, cuius Nebilas est ipsissimum nomen Neapolis, sed depravatum, ut sexcenta apud Syros et Arabes quibus sollemne est literam p. in b. vertere, Casaubon. Exerc. XIII. Num. 28.

NEBIS fluv. Hispan. Tarraconensis, Ptol. Nabis Strab. Neiva, teste Iacobo [orig: Iacob˘] Vasconcello [orig: Vasconcell˘]. In finibus Bracarum, cum pago cognomine Limio proximus.