December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 279, image: s0279b

NATALIS [1] nomine Antonius, Eques Roman, C. Pisoni ad omne secretum, et proin coniurationis socius, in Neronom. Tacit, l. 15. Annal. c. 50. Sed ob festinatum indicium, impunitate donatus est a Caesare c. 71. ibid.

NATALIS [2] Beda, Doctor Parisiensis, scripsit contra Lutherum, de unica Magdalena, contra Fabrum, etc.

NATALIS [3] Comes, vel de Comitibus, Venetus, floruit saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], eruditioneinter primos, Athenaeum latine vertit, scripsit Historiam sui temporis libb. 30. Mythologiam libb. 10. aliaque insignia opera.

NATALIS [4] Dies, sive die natus quis sit, sivenoctu, dicitur, ut fuse explicat Varro, apud A. Gellium l. 3. c. 2. cum inter alia ait: Homines, qui ex media nocte ad proximam mediam noctem in bis horis viginti quatuor nati sunt, uno [orig: un˘] die nati dicuntur. Proprieque iis tribuitur, qui naturali generatione in lucem prodierunt. Nam que et adoptivisuam habehant nativitatem, qua [orig: quÔ] eligebantur: Unde Ael. Spartian. in Adriano, c. 4. Quinto, inquit, Iduum Agusti Legatus Syroae literas adoptionis accepit: quando Natalem adoptionis celebrari iussit. Urbibus quoque suus Natalis cum assignatus sit. decretum est, ut dies, quo [orig: qu˘] Romanum coepisset Imperium; Parilia vocaretur, quae festa iis fuere [orig: fuŕre], unde anni urbis Romae numerabuntur: Quod expressit Ovid. Fastor. l. 4. v. 805.

Per flammas saliisse pecus, sausse colonos,
Quod sit Natali nunc quoque Roma tuo.

Habebant et navigationes suum Natalem, et Reges, quando ad regnum admittebantur. Sic Herodoto [orig: Herodot˘] teste l. 9. Xerxes diem, qua [orig: quÔ] Rex dictus fuit, tamquam Imperii Natalem singulis annis insignem celebravit, quo [orig: qu˘] cenam etiam Proceribus suis dabat, quae Persice Ticta, Graece te/leion appellata est. Quae tamen Nativitatum festa a Comneno sublata, quamquam aera inde Imperii dependeret. Nascebantur praeterea sacris initati, pueri praetextam sumentes, et Consules; qui ubi officio [orig: offici˘] illo [orig: ill˘] fungi incepere [orig: incepŕre]. naci dicebantur: Martial. l. 8. Epigr. 66.

Augusto pia tura, victimasquo
Pro nostro date Silo Camenae.
Bis senos iubet en redire Fasces
Nato Consule>

Nec dissimili usu Martyrum passio vocatur Nativitas, qua [orig: quÔ] ad gloriam nacuntur. Namque et Seneca, diem mortis aeternae dici Natalem vocat, et Prudentius Peristeph. Hymn. 4. de passione Hippolyti Martyris v. 195.

Iam cum se renovat deceursis mensibus anners,
Natalemque diem Passio festa refert.

Unde et Baptismus. Quin Natalibus redduntur plebeii, ad nobilitatem evecti, aut quovis [orig: qu˘vis] gaudio [orig: gaudi˘] elati. Ad Superos denique transata [orig: transatÔ] voce. Natales festa appellantur Deorum, et Christianis in communione Romana Natalis Calicis vide infra. Certeetiam Diis suum Natalem olim tributum, discimus ex Octavio Minucii Fel. clarius ex Arnobio l. 7. ubi is, Telluris, in quit, natalis est, Dii enim ex uteris produnt, et habent dies loetos, quibus eis ascriptum est, auram usurpare vitalem. Et, Dies nobis notalitii sunt et potentias caelites dies autumant habere natales. Sic Acron ad Horat. l. 2. od. 12 Natalis Dianae a Virginibus celebratatus, sicut Apollinis a pureris. Martialis l. 12. Epigr. 68.

Maioe. Mercuium creastis [orig: creÔstis] Idus.

Tertullian. de Idolol. Idem sit idoli natali omni Diaboli pompa [orig: pompÔ] frequentatur etc. Redeo ad veram Nativitatem: postquam natus est infans, si primogenitus fuerit, Fortuna Natalis Primigenia, cuius memoriam marmora non pauca servat, sacrum meruit. Die dein tertio [orig: terti˘], apud Romanos: quinto [orig: quint˘] apud Graecos, coronae Natalitioe foribus suspensae sunt, domestici gaudii indices, Ad quem morem respicit Iuvenalis Sat. 9. v. 85.

--- --- --- Foribus suspende coronas [orig: cor˘nas].
Iam Pater es.

Ideoque, notante Meursio [orig: Meursi˘] Attic Lect. l. 4. c. 10. Puerperae domus coronata quoque, *stefanhfo/ros2, dicta est. Erant autem eaedem fere, quibus Nuptialium festo [orig: fest˘] fromtem crinesque hasta [orig: hastÔ] compositos cinxerat nova Nupta, in honorem Laris familiaris, qui foribus praesidet; vel potius ad Vestam, cui postes sacri, quaeque in puerperio visa, sibi erat laesa, propitiandam: Athenis masculis ex olea, e lana foemellis; Romae voro e lauru, hederaapioque, quam circa coronas Natalitias varietatem Hesychius suggerit. Quinto [orig: Quint˘] die emergente instituta loetra\ lexw/i+na, ad manus earum [orig: eÔrum] abluendas, quae obstertricatae fuerant, ipsiusque Puerpeiae: quo [orig: qu˘] more postea sollemnibus Natalitiis servato [orig: servat˘], lavabant manus, in pollubro et gutto, quum epulas instruerent. Sequebantur eadem [orig: eÔdem] luce munera Natalitia puero oblata, (ut apud Capitolinum Commodi ad Ablinum literae testantur ) polypi, sepiae, coronae, gemmae: extendebaturque liberalitas, ad Puerperam, cui umbellas, armillas etc. donabant Mariti; nec non ad Puerperii ministors, servos quoque ac libertos. Terentius Phonrm, Actu 1. Sc. 1.

--- --- --- --- --- -- Porro autem Geta
Ferietur alio muntere, ubi hera pepereit.
Porro alto autem, ubi erit puero Natalis dies.

Ultimo [orig: Ultim˘] postea hebdomadis primae die natis infantibus tabellae fata inscripta, vel virgae Natalitiae sunt compactae, quae cum nato adolescerent Donatus in vita Virgilii, Virga populea more regionis in puerperiis eodem [orig: e˘dem] statim loco [orig: loc˘] depacta ita brevi coaluit ut multo ante satas pupulos adaequarit [orig: adaequÔrit]: quae arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est, summa [orig: summÔ] gravidarum religione, suscipientium ibi et solventium vota. Atque hunc morem Veteres significasse [orig: significÔsse] videntur, cum Fata scribunda advocare dicerent, apud Tertullian. de Animoe c. 39. Aliis hae virgae e quercu fuere [orig: fuŕre], etc. adulto dein, qui nas tus erat, memoria Natalis diei quotannisrediit, festo [orig: fest˘] Genethliaco [orig: Genethliac˘] sollemni, Principum progeniei proprio [orig: propri˘], moxaliis, imo et


page 280, image: s0280a

Philosophis, non viv entibus solum, sed Fato [orig: Fat˘] stinctis, idque religione maxima [orig: maximÔ]. Plautus Persa, Actu 5. sc. 1.

-------- -------- ------ Hoc age, accumbe,
Hunc diem suavem meum Natalem inter nos agitemus amoenum.

Cicer. Philipp. 2. Hodie non descendit Antonius. Cur? dat natalitis in Hortis. Quo [orig: Qu˘] fine et lustra nonnullis celebrata, diximus supra voce Lustrum. Convivia autem hoc [orig: h˘c] die agitabant, ut inprimis ex A. Gellio l. 19. c. 9. et historia Herodis in Euangelio Marc, c. 6. v. 21. pater: neve id in demortuis quoque omitteretur, usurae ad solv enda convivia institutae sunt, cuius rei restimonium illustre est Marmorea tabella bergomi in adede Benedicti: Et mutuati hinc Christiani natales Sanctorum et Servatoris nostri videntur, in quibus varia fuit Ecclesia vetus. Ipsi tamen nataliria Conurvia non celebrarunt [orig: celebrÔrunt], Origenes in Levitic. c. 12. et 13. Homil. 8. sol. 89. Ambrostus Parte III. de Fide resurr. c. 11. Hicronym. in Matth. l. 2. c. 14. Beda in Marcum. l. 2. c. 6. fol. 60. etc. Munera porro ab amicis Natalitia missa, pro cuiusque arbitrio. Virgilius Ecloga [orig: EclogÔ] 3. v. 76.

Phyllida mitte mihi, meus est Natalis, Iolae.

Plin. l. 4. Ep. 9. Multis enim, aus etiam Principi dixerat, sola se munuscula, duntaxat Natali suo [orig: su˘] aut Saturnalibus accepisse ac plerisque misisse. Quare martial. l. 8. Epigr. 64.

Ut poscas Clyte munus, exigasque,
Uno nasceris octies in anno.

Imperatoribus nonnullis statutum pretium placuit: Viri uxoribus, quod donatio censetur, Parentibus Cognatisque Tutoresex pupilli bonis donarunt [orig: donÔrunt], clientes Patronis, amicis amici. Idem Natalibus anni in strenis obtinuit. Munera ea varia: Annulus, quem tum gestabaut, inauris, armilla, umbella, vestes cubitoriae cenatoriaeque, equi, coronae, aves, libri, Poemata, aliaque: Exhibiti ludi Theatrales, Circenses et Venationes: Cruciarii sepulti: Floralibus quoque honoratus Natalis: lecti strati, et albatis vestibus Genio indultum, quod in Christianis veteribus quoque Canones reprehendunt. Vino [orig: Vin˘] aspersi, praeter pueros et coronati convivae etc. Vide de Ludis illis natalitiis, Ael. Spartian. in Adriano c. 4. et Dionem l. 47. ubi Iulii Caesaris ta\gene/sia Triumviros ab omnibus festiva [orig: festivÔ] celebritate colenda in stituisse, huneque honorem ad coeteros postea Imperatores propagatum esse, docet, nec non l. 54. ubi de Augusto. A sanguine tamen et caede animalium Romani abstinuere [orig: abstinuŕre], Solin. c. 2. ominis felicioris ergo, primis temporibus, et pulte fitilla [orig: fitillÔ], an fritilla [orig: fritillÔ], Plin. l. 18. c. 8. sacra pergegerunt: Sed sequentibus hostias percusserunt, Genio immolaturi, cui floribus supplicatum, vino [orig: vin˘], libo [orig: lib˘], ture, lacte. mulso [orig: muls˘], a maribus scil. uti Iunoni a feminis. Neque vero in aram tantum merum et thustundebatur verum etiam in ipsum idoli caput, quod et pariter cum eius collo sertis ornabatur, inque eius honorem ludi instituebantur ac choreae: inter quae Diis com mendabatur ille, cuius Natalis erat, quod Natales infantis commenda. re, Spartiano dicitur in Gera c. 3. Christianis voto [orig: vot˘] pio [orig: pi˘] sollennitatem peragentibus. Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Celebrabantur porro Natales laeto [orig: laet˘] ac nitido [orig: nitid˘] cultu; atque tum cives Romani incedebant pexi, anulati et in alba veste, ut iam in nuimus. Persius Sat. 1. v. 15.

------ pexusque togaque [orig: togÔque] recenti
Et natalitia tandem cum sardonyche albur.

Ubi vetus scholiastes: Quidam, inquit, habent annulos, quos die rantum natali gerunt. Totaque [orig: TotÔque] hac die nihil praeter hilaritatem cogitabant. Propert. l. 3. Eleg. 9. v. 5.

Transeat hic sine nube dies, stent aere nubes,
Ponat et in sino molliter unda minas.
Aspiciarm nullos hodierna luce dolores etc.

Plautus Pseudolo, Actu 1. sc. 2. v. 32.

Mihi hodie natalis dies est, decet eum omnes vos concelebrare,
Pernam, callum, glandium sumen, facito in aqua iaciant,
satin' audis?

Et quae seqq. Nec omittendum, quemadmodum antiqui diebus funebribus ardentes lucernas intra sepulchra claudebant, ita vice versa [orig: versÔ] diebus Natalitiis eas ad fenestras et in ianuis suspendisse, ut ostenderent ortus interitusque contrarietatem. Quare Terullianus, monstrare volens, tempore nascentis Christianismi Idololatriam exstinctam esse: At nunc, inquit, lucent tabernae et ianuae nostrae; plures iam Ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. Sed et mos iste die Natalis in fenestris lucernas accendendi, notatur a Persio Sat. 5. v. 180.

Herodis verere [orig: verŕre] dies, unctaque fenestra
Dispositae pinguem nebulae vomuere [orig: vomuŕre] lucernam, etc.

Vide Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 32. in quo Lucernam Comincam Ferrariae repertam erndito [orig: erndit˘] Commentario [orig: Commentari˘] illustrat. et plura hanc in rem, apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. d. l. At nihil horum fecere [orig: fecŕre] Thraces, sed reliquis omnibus contraria sigentes vestigia, velut politioris Orbis Antipodes, hominum Natales flebant, exsequias eorundem hilares prosequebantur, Causianorum ritu, a quibus usus tibiarum fluxit in funeribus. Testis Herodot. l. 3. quo [orig: qu˘] referente, Thraces infantem recens natum circumsedentes ploratu ac lacrimis prosequebantur, commemorantes, quot et quantae ilii, hanc vitam ingressuro, clades atque calamitates subeundae essent. Contra autem vita [orig: vitÔ] defunctum cantu et tripudiis efferebant, narrantes quantis malis, et aerumnis ille liberatus esset. Cui suffragatur Val. Max. l. 2. c. 1. ut et Solinus c. 10. qui proin luctuosa Thracum puerperia vocat. Nec id tamen sine sapientiae elogio: namque et Salomonem mortuos prae vivis laudantem, deprehendimus Eccles. c. 3. v. 24. et recensnati infantis ploratus, Natalitiis cantibus ex adverso respondentes, tristia miserae vitae exordia loquuntur. Verum nil obstat, quo minus utrosque misceamus, et miseriae humanae sensu sic


image: s0280b

afficiamur, ut tamen laetantes gratias Deo agamus, quod homo sit natus in mundum, sicque tristitia nostra evadat in gaudium, Iohann. c. 16. v. 20. et 21. etc. Vide et mox dicenda, it infra voce Rosa. Vox hinc ad alia translata. Sic natalis Calicis, in Ecclesia Romana dicitur Feria V. in Cena Dommi, quod eo [orig: ] die S. Eucharistia a Domino suerit instituta. Eligius Episcopus Noviomensis Homil. 10. Uccatur haec dies Cena Domini: vocatur et Natalis Calicis: et merito talibus praefulget miraculis, quia hac [orig: hÔc] eadem [orig: eÔdem] die mysticum Pascha Dominus cum Discipulis celebrans Sacramenta corporis et sanguinis sui illis atque per illos nobis tradidit, et ipse celebrationis initium secit. Meminit eiusd. Festi Auctor Vitae S. Genovesae num. 33. A die Sancto Epiphaniae, usque ad Natalem Calicis, qui est Domini cenae etc. Exstant proin in Natalem Calicis Homiliae ab Avito Viennensi conscriptae fragmenta, inter operaillius, uti docet Car. du Fresne in Glossar. Dominicus Macer eundent diem, quoque appellari Diem panis et Diem lucis, a Chrysostomo; Diem Indulgentiae, a Mautino Abb. Diem Natalem Eucharistiae, a Landulpho; Diem Secretorum, a Sytis, addit in Hierolexico. Vide et supra, Feria V. in G. D. Sic Natalis Cathedrae S. Petri, festivitas eiusdem Communionis, de qua vide Bolandum ad 18. Ianuarii. Sed et Natales, ibidem dicuntur quatuor praecipuae Anni festivitates, Gallis Iours Nataux. Alias Natalis, festus quilibet dies Sanctorum in eadem Ecclesia cultus, quam vocem a Nativitate sic distinguit Beletus de Div. Officiis c. 4. ut Natalem, vel Natale vel Natalitium dicat appellari Sanctorum ex hocseculo commigrationem (quam alii diem passionis vocant) Nativitatem vero festum illius nativitatis, qua [orig: quÔ] quis in mundum nascitur: quo modo solum dici Nativitatem Christi, Beatae Mariae et Ioannis Baptistae, quod borum Nativitates duntaxat ab Ecclesia celebrentur. Antiqui certe Natales vocarunt [orig: vocÔrunt] omnes dies, propter aliquam laetitiam insignem sibi sollennes. Hegio Plautinus, cum audivisset advenisse filium suum captivum, in Poenul. Actu 5. sc. 2.

Dii immortales, iterum natus videor, si vera autumas.

Inde in historiis Principis eiusdem tot Natales. Theodorus Balsamon ad Photii Nomocanonem, *nata/lia de/ ei)sin, inquit, ta\ tw=n basile/wn gene/qlia, kai\ h( tou/twn a)na/r)r(hsis2: ubi duos Natales agnoscit, Nativitatis sive Genitalem, unde Genitalitii Ludi, in Pertinace, apud Iul. Capitolin. c. 15. et delati Imperii. Et quidem die Natali seu Nativitatis vota Faciebant pro sua suorumque salute, eumque diem quotannis cognati ac propinqui communi religione concelebrabant. Hinc exstat Hadriani Imperatoris Schedium, die eius natali ad matrem missum, quo [orig: qu˘] ipsam et sorores suas invitat ad cenam. ut communibus votis pro mutua salute Deos orent, apud Salmas. Not. ad Spartian. in Vita eius c. 4. Munuscula in super amicis mittebant, ut ibidem videre est. Sed et dies delati Imperii sollennis erat et anniversaria [orig: anniversariÔ] magnificentia [orig: magnificentiÔ] excolebatur: dictus Natalis Imperti, praefato Capitolino, ubi supra, et natalis purpurae, in Laterculo Silvii. Praeter hos tertius erat Natalis, nempe Dies adoptionis, de quo Spartian. ita in Hadviano c. 4. Quinto [orig: Quint˘] Iduum Augusti die legatus Syriae literas adoptionis accepit: quando et natalem adoptionis celebrari iussit. Sic itaque et veteres Christiani eam vocem usurparunt [orig: usurpÔrunt] multifariam. Alii enim erant Natales ordinationis, ut in Martyrologio Romano ordinationis Ambrosii, et apud Ambrosium Ep: 5. Natalis Felicis Comensis, quo [orig: qu˘] ille susceperat gubernacula sammi Sacerdotii: alii th=s2 teleiw/sews2 cuiusque Martyrum, qui et Depositionis dies dicebantur; cuius appellationis causam fuse explicat Ambrosius Semone 70. etc. casaubon. ad Spartian. loc. cit. De natalis navigationis, dicemus infra, Navigatio prima. Sed et natalis Templi seu Basilicae occurrit non raro, pro dedicatione eius, de qua, ut et plura hanc in rem vide supra.

NATALIS [5] du Fail Brito nobilis, ICtus insignis, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Scripsit Historiam Britanniae Duc. et Senatus Coss. Parlamenti Rheodonensis, libris 3. Eginardi Baronis et Franc. Duareni precibus permotus, Ius civile in Locos Communes redegit, etc.

NATALITIA Munera vide supra.

NATALITIAE Coronae Lucernae, Virgae, Ibid.

NATALITII Ludi dicti fuere [orig: fuŕre], apud Romanos, qui in Natalibus magnorum Virorum edi solebant. Hinc de Adriano Ael. Spartian. c. 6. Gladiatorium, inquit, munus per sex dies continuos exhibuit, et mille foras natali suo [orig: su˘] edtdit. Optimos quosque in contubernium Imperatoriae Maiestatis ascivit. Ludos Circenses praeter Natalitios decretos sibi sprevit. Similiter Augusti Natalem et Circensibus et Venatione celehiatum quotannis fuisse, testis est Dio l. 54. Florales quoque ludos in Natalibus adhibitos fuisse, credimus Lactantio l. 1. c. 20. Flora, cum magnac opes ex ate meretricia quaesiisset, Populum Roman, scripsit heredem, certam pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus Natalis celebraretur, editione ludorum, quos appellant Floralia. Porro Ludi Natalitii Caii Iul. Caesaris erant, ad 4. Idus Iulias: Titi Caesaris erant, ad 9. Kal. Ianuarii: Nvervae ad 4. Kal. Dec. Hadriani ad 4. Kal. Novembris: antonini ipsis Kalendis Aprilibus: Aelii Veri ad diem 3. Idus Aprileis: Septimiani ad 18. Kal. Decembris: Gordiani, ad 13. Kal. Ianuarii: Constantini Magniac Iunioris, ad 4. Kal. Februarii etc. Videpraefatum Spartianum, Capitolinum, Lampridium, alios: Item supra, in voce Natalis.

NATALITIUS [1] cognomen Neptuni, de quo vide infra.

NATALITIUS [2] Annulus dicebatur olim, qui solo [orig: sol˘] die natali gestabatur. Ut enim annulorum alii aestivi erant, alii hiberni, sicut vestes l. 1. D. de aeq. quotid. et aestrva, quod delicatum discrimen a Crispino in ventum est, cui per aestatem molesta erant illa,

-------- ------ Maioris pondera gemmae:

Sic quosdam annulos solo [orig: sol˘] natli die gestari solitos, Kirchmannus docet, ita enim capit, una cum aliis nonnullis, hunclocum Persii Sat. 1. v. 15. ubi introducitur Recitator,

---- ---- pexusque togaque [orig: togÔque] recenti
Et natalitia [orig: natalitiÔ] tandem cum surdonyche albus.



image: s0281a

Quamquam intelligi etiam potest annulus, natali die a cliente dono missus, quem in magno pretio habitum et cum cura conservatum, patet ex Plauti Curcul. Sc. ult. ubi cum Planesium virgo dixisset,

Verum hunc servavi semper mecum una annulum,
Cum hoc olimperii.

Miles paulo post in specto annulo, subiungit:

-------- -------- Proh Iuppiter
Hic est, quem ego tibi misi natali die,
Tam facile novi, quam me.

Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 17.

MATALITIUS Panis vide infra Panis natalitius.

NATALIUS sonfessor egregius, qui propter Christum innumera tormenta passus fuerat, tandem ab haereticis Theodosianis, deceptus, eorum constitutus fuit episcopus: sed in somniis frequenter admonitusa Domino, quia misericors Deus, ac Dominus noster Iesus Christus nolebat martyrem suum, qui sibi in multis passionibus testis exstiterat, de ecclesia perdere, Sed cum negligentius susciperet visiones, turpis lucri devictus illecebris, ad ultimum a sanctis angelis per totam noctem verberatus, mane consurgens cilicio se induit, ac multis lacrimis errorem suum destensante pedes Zephyrini episcopi se ipsum prosternit, et vestigiis omnium non modo clericorum, sed etiam laicorum, multa [orig: multÔ] cum lamentatione, provocatus in lacrimas et lamentationes omnem provocavit Ecclesiam, ut indulgentiam sibi a Christo, continuis et iugibus pro ipso precibus implorarent, tandemque aliquando in communlonem corporis Ecclesiae revocatus est. Euseb. Histor. Eccl. l. 5. c. ult.

NATANDI Artem docdit necessitas, usus excoluit: cuius quanta apud Veteres fuerit existimatio, Proverb. indigitat, Nec literas, nec natare scit, in stupidos ac prorsus inertes usurpari solitum. Cum enim primis temporibus, apud Reapublicas quascumque Viri fortes prae ceteris honorarentur, docente Aristotele Sect. 17. Probl. 5. et l. 2. Rhet. c. 4. ut in navalibus quoque pugnis, quae tum frequentes admodum: in transeundis item vadis ac fluminibus homines nandiarte consisi, pericula certius evaderent, exitiumque, quod exercitui Cyri mare ingredi coacto obtigisserefert Xenophon Expedit. Cyri, evitarent: sicque fortiores inter aquarum fierent discrimina, Natationis peritiam extulerunt. Unde Romani veteres, ut Vegetius de Re milit. l. 1. c. 10. quos tot bella et continua pericula militarem disciplinam docuerant, campum Martium Tyberi vicinum delegerunt, in quorum altero armorum exercitationes inirent, in altero sudorem pulverenmque diluerent, ac simul natare perdiscerent. Accessit postea et alia ratio, quae Natandi artem commendaret, valetudo: cui conservandae a Medicis Gymnasticis eam adhibitam fuisse, Antyllus testatum reliquit. Hinc tertia [orig: tertiÔ] febre laborantibus, ut ungantur, balneum ingrediantur, ibique madefiant, et sivelint, matent, concedit Galenus l. 1. ad Glauconem: qui alibi quoque, pueros suitemporis in aquis gumnastika\s2 paidia\s2 facere consuevisse, scribit, de locis aff. l. 4. Fiebat autem Natatio, velin aquis sponte nascentibus, quam, Antyllo improbatam, paralyticis auxiliari credidit Cael. Aurelian. Vel in aliis, iisque iterum vel dulcibut, quae maritima [orig: maritimÔ] minus efficax, adeo que aegris vitanda censetur, nisi quod in fluvialibus aquis somnum inducat, Horat. l. 2. Serm. Sat. 1. v. 7.

-------- ------ ------ Ter uncti,
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto.

Perniciosa autem est, quae in pauldibus et stagnis obitur; Lacustris medio [orig: medi˘] quodam [orig: qu˘dam] pacto [orig: pact˘] se habens, tanto [orig: tant˘] minus insalubris, quanto [orig: quant˘] lacus vastiores purioresque sunt: Vel maritimis, quae natatio ab Aretaeo in capitis inveterato dolore usurpata: ab Aetin, ex Galeni mente, in narium obturatione et odoratus laesione probata: a Celso et Amyllo hydropicis, scabiosis et quos exanthemata insestant, quorum item crura aliave membra defluxione tentantur: a Cael. Aureliano paralyticis, stomachicis, iecorosis, lienosis, cachecticis, adhibita legitur. Vide Hieron. Mercurialern de Arte Gymnastica l. 6. c. 12. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] vero exercitatio haec peragetetur, docuit Antyllus apud Oribasium l. 6. c. 27. ostendens, nataturos prius moderate unxisse, et frictione corpora calefecisse, dein e vestigio in aquam se proiecisse: Idque factum, vel in ipsis Gymnasiis sive privatis balneis, vell extra. In Gymnasiis nata. bant, vel in piscina, quae in frigidario Thermarum fuit, vel in labris illis amplis, quae adhuc passim Romae visuntur: e quibus Galenus methodi l. 7. magis lotionem laudat, in balneo factam, e)n tai=s2 kolumbh/qrais2, i. e. in Piscinit natando institutis, quam e)n toi=s2 mikroi=s2 pue/lois2, in parvis alveis: In area quoque Gymnasiorum Piscinam fuisse, memorat Plin. l. 5. Ep. 6. t ante cum Martial. l. 3. Epigr. 43. ubi importunitatem Ligurini cuiusdam describens, v. 12. ait:

In Thermas fugio, sonas ad aurem;
Piscinam peto, non licet natare.

Publicae Piscinae sub porticu Capitolina, adquam et natatum et exercitationis alicqui causa [orig: causÔ] venerit populus, meminit Festus Pompeius; Sed de his plura vide infra, in voce Piscina. Quod vero in labris illis similiter natarent, vel saltem natantium instar moverentur, conicitur cum ex magnitudine labororum, tum ex Galeno l. 1. ad Glaucenem: Fuit autem illa in labris natatio fervens solum. Piscinae enim calidae, e quanatantes mare aspiciant, mentionem dum facit Plinius loc. cit. de calcafactavi solis et maritimo situ potius, quam de fervefacta abigne, loqui videtur. Extra Gymnasia sive Balnea privata efficiebatur natatio, modo in fontibus, modo in lacubus, modo in fluminibus, modo in ipso mari, vide supra: Sed et apud aliquas Nationes, extra Balnea, peculiares quoque loci nando construebantur, ideo *kolumbh/qrai dicti: Sicuti legitur apud Ioh. Euangelistam c. 5. v. 2. et c. 9. v. 11. ubi Natatoriam Siloe Interpres antiquus transtulit. Vide iterum Hier.


page 281, image: s0281b

Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 14. ut et supra, nandi peritia: de Natatore vero kat' e)coxhn Varroni dicto, infra voce Urinator.

NATHAN [1] fil. David. 2. Sam. c. 5. v. 14. adoptivus, ut vult Torniel. A. M. 2987. n. 5. et 6. et 2990. n. 5. et 7. Nomen hem prophetae, qui plurima Davidi praedixit, illum obadulterium reprehendit, eiusqueregni historiam scripsit, 1. Paral. c. ult. v. 29. et 2. Sam. c. 7. 8. et 12. Filius item Ethaei filii Sesan ex servo, 1. Paral. c. 2. v. 36.

NATHAN [2] Rabbinus, saecul. 12. scripsit Romae Dictionarium Chaldaicum. Alius, ex Hordana, Fil. Dudaei, scripsit Commentarium in Rasi et in R. Isaac Medurd. Pater Rabbi Isaac, qui Wormatiae floruit, et Rabbi Ischaceris, qui Phinzaki. Rabbi David Ganz. Milenar. VI. ad ann. 337. Alius, Babylonius, auctor Avot Rabbi Nathanis, circa ann. 3881. apud eund.

NATHAN [3] Chytraeus Rector Academiae Bremensis, Poeta Latinus saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], Patria [orig: PatriÔ] Mencingensis fuit. Scripsit inter alia, Collectanea in Paraphrasin Psalterii, a Buchanano editam, in 12. Herborn. Obiit A. C. 1598. aetat. 55.

NATHANEEL frater Philippi Apostoli, Iohan. c. 1. v. 48. Verus Israelita a CHRISTO vocatus. Vide Augustin. tractat. 17. in Ioh.

NATHANIA pater Ismaelis, 2. Reg. c. 25. v. 23.

NATHANMELECH nomen Eunuchi, 2. Reg. c. 23. v. 11.

NATHINAEI vide Nethinaei.

NATHO Insula Aegypti intra Deltam, cum urbe quae Atabechia nomine. Dicitur et Prosopitis. Gexat Eddeheb, quae insula aurea, teste Ioh. Leone.

NATHON civitas in tribu Zabulon, Ios. c. 19. v. 14.

NATI a matribus, ostensi vitis, ad pugnam acrius hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] excitandis, apud Sallustium, ut res magis, quam verba gererentur, liberos parent esque in muris locaverunt. Unde Papinius Statius Theb. l. 10. v. 571.

Ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant,
Hortanturque unaque ruunt, nec avita gementes
Limina, nec parvos cessant ostendere natos.

Et Silius Italicus l. 12. v. 587.

------ contra Oenotria pubes
Non ullas voces Ducis aut praecepta requirit.
Sat matres stimulant, natique et cara supinas
Tendentum palmas, Lacrimantiaque ora, parentum
Ostentant parvos, vagituque incita pulsan:
Corda virum, armatis infigunt oscula dextris.
Ire volunt, et pro muris opponere densi
Pectora, respectantque suos, flettimque resorbent.

De ritu vero Natos tollendi, quo eos, postquam geniti essent, pro suis agnovere [orig: agnovŕre] Patres, aliisque huc pertinentibus, vide Ioann. Bernartium ad Papin. Statium l. 1. Theb. Levinum Torrentium Commentar. ad Sueton. August. c. 6. Io. Savaronem, ad Sidonii Narbonem, Diony s. Gothofredum ad Codicem Iustin. p. 469. Conr. Ritterthusium ad Oppiani Halieut. l. 1. v. 738. A. Tiraquellum Comm. ad L. si unq. C. de Reucc. Donat. Iul. Caes. Bulengerum de Imper. l. 3. Io. Brodaeum Miscellan. l. 4. c. 3. Dan. Vechnerum Hellenolex. l. 2. c. 12. et hic passim. inprimis in vocibus, Filius, Infans, Liberi etc. uti detempore, quo post Patris obitum nati legitimi habehantur, infra ubi de Posthumis.

NATIO Dea anascetibus dicta, quod matronatum partus tueretur, Cicer. de Nat. Deer. l. 3. Sribitur et Nascio.

NATIONES in Academiis quibusdam, in quas Studiorum seu Academiarum Scholastici dividuntur, in singulis quaterno [orig: quatern˘] fere semper definiuntur numero [orig: numer˘]. Sic Parisiensis IV. Nationibus constat, Franciae, Picardiae, Normanniae et Germaniae, quae olim Angliae dioebatur. Similiter in Privilegiis Academiae Viennensis. in Austria, ab Alberto III. Duce Austriae, concessis A. C. 1384. eadem Universitas in IV. partes, quas solitum est Nationes vocari, ad instar Parisiensis Studu dividitur, in Natlones scilicet Australium, Rhenensium, Ungariae et Saxomum etc. Vide Lambecium Comm. de Biblioth. Casar. l. 2. c. 5. et Historiam nuperam Academiae Parisiensis, laudatos Carolo du Fresne in Glossario. Habet autem Nationum harum quaeliber suas Leges, suam arcam, suos Minisiros, suum Syndicum etc. De Nationbus, in Ordine Equiestri Melitensi, vide supri in voce Lingua. Sed et Romae olim Nationes habitu discretas fuisse, discimus ex Statio l. 4. Sylo. 5. ad Sept. Severum v. 45.

NOn sermo Poenus, non habitus tibi,
Externa non mens, Italus, Italus:
Sunt urbe, Romanisque turmis,
Qui Libyam deceant alummi etc.

Qua de re multa observata Barthio, quem vide ad h. l.

NATISO Venetiae fluv. Ptol. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 1. p. 183. atisone vuglo, in Foro Iulio. Oritur ex Alpibus, in confinio Carniolae. Hinc Forum Iulii rigat, et Palmam arcem; et 8. milliar. infra Sontio miscetur. Eius pars Aquileiam perducta. Natisae dicitur. Baudrand.

NATIVA priscis dicta, quae natura [orig: naturÔ] colorante essent tincta. Martial. l. 1. Epigr. 97. v. 8.

Nativa semper habeas, et licet laudet
Fuscos colores, galbinos habet mores.

Hinc nativus color, pro fusco vel nigro. Nonius, Pullus color est, quem nunc Spanum vel Nativum dicimus: Spanus, a lanis Hispanis, quae nigrae erant. Praeter nigrum tamen, multi alii colorea nativi. Nam et leucophaeus, et fulvus, et rutilus, inter nativos colores numerantur: horumque omnium colorum lanae, non ab arte, sed antura sic coloratae. Inter hyacinthorum species, unua quoque erat, qui nativus dicebatur: hic dilutior et minus roseus, quam rhodinus, quem vulgo rubinum vocamus. Epiphanius *na/tiban vocat, ubi de variis hvacinthorum generibus sic ait: *kai\ o( me\n prw=tos2 li/qos2 kalei=tai qalassi/ths2, o( de\ deu/teros2 r(odino\s2, o( tri/tos2 na/tibos2, o( te/tartos2, u(dare/steros2 tou/twn le/getai xauniai=os2, o( de\


page 282, image: s0282a

pe/mptos2 perileu/kios2 . Baeticae lanae coloris erant rutili, Tarentinae pulliginis suae, ut loquitur Plin. l. 8. c. 48. Sic coloris sus dictae, quae suum et naturalem colorem retinebant, nec alienum imbiberant: Nam lanarum nigrae sui coloris retinentissimae sunt, nec ullum alium colorem bibunt; *)idio/xrwma Graecis. Gloss. Nativa, i)dio/xrwma . Item, sui coloris, i)dio/xrwmon .. Sic hominem sui moris Latini dixere [orig: dixŕre], quem Graeci i)dio/tropon qui ad alienos mores scse accommodare non potest, sed sui quodammodo moris tenax est. Ita et sui ngeotii hominem appellarunt [orig: appellÔrunt], qui alienis negotlis sese minime immisceret, sua tantum curans, i)diopra/gmwn, Graecis, cui o( polupra/gmwn opponitur. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] et vellera sui coloris, quae suum et nativum colorem alieno [orig: alien˘] non mutaverant, Tales Hispanae lanae, ut diximus, unde Spanum colorem et nativum de nigro dixere [orig: dixŕre] . Strabo vellera Hispana *koraca\ dicit, id est, coloris coracini seu corvini, quae ex Hispania in Italiam apportabantur, cum ptius vestes importari solitae essent, etc. Cl. Salms. ad Tertull. de Pallio. Vide quoque supra voce Laius, infra Pasellus.

NATIVITAS Domini unum ex VII. maioribus Copticarum seu Aegyptiorum festis, quod incidit in diem 29. Chiak, qui 25. est Decembris Iuliani. Et quidem diem hunc, ut apud Aegyptios suos receptum, pro Domini Natalibus, iam Eutychius Alexandrinus memorat, qui circa A. C. 500. scripsit, Tom. I. p. 310. ut et Auctor Constitutionum Apostolicarum, l. 5. c. 12. Etiam Christiani Graeci, per annos mille ducentos et ultra diem eondem observarunt [orig: observÔrunt], ut ex Ritualibus eorum constat. Ita Syri, velut pariter Apostolicam ipsam de eo doctrinam secuti, ut Ioannes Widmanstadius Epist. subnexa [orig: subnexÔ] Testamento Syriaco, monimentis illorum edoctus qui in Mahometis illud scribens, Vigesimo [orig: Vigesim˘] tertio [orig: terti˘] die Ramadan (i. e. tempore verno [orig: vern˘] ) natus est Christus filius Mariae, Orationes Del super eum. Quod XXIII. inquit diem Ramadan mensis, natalem scripserit Mahometes a veritate prorsus est alienum. Et ipse in codice Graeco Bibliothecae D. Marci Florentiae Honorii l. --- tempore (qui circa A. C. 620. cum floruit Mahometes) scripto legi, Apostolos memoriae prodidisse, Christum ex Virgine natum Bethlehemae XXV. Decembris, hora [orig: horÔ] diet sexta [orig: sextÔ], baptizatum anno [orig: ann˘] etatis suae XXX. die Ianuarii XI. hora [orig: horÔ] noctis decima [orig: decimÔ] etc. Adicit, Hesychius scribit in anno XLII. Augusti XXV. Decembris, hora, diei septima [orig: septimÔ], partu Virginis editum in hanc lucem suisse. Occidentalis autem Ecclesia, diu antequam angosceretur hic in Oriente dies, illum pro vero Natali accepit celebravitque. Aethiopes etiam in celebratione hac consoni. Vide Ios. Scaligerum de Emend. Temp. l. 7. Per Orientem vero saeculis illis primitlvis variae, atque ab observatione hac dissonae opiniones obrinuere [orig: obrinuŕre], cum nondum dies ille Natrvitati illic assignatus est. Apud Clementem Alexandr. memorantur, qui diem e)n pe/mpth| *paxw\n kai\ ei)ka/di, fidenter collocabaant, die vigesima quinta mensis Aegyptiaci Pachon; seu Maii Iuliani 20. ubi quidem ille velut de re plane in Oriente ignorata loquitur. Epiphanius etiam, qui diu post scripsit, Epiphaniorum diem seu sextum Ianuarii Natalem facit, Heres. 51. n. 16. quemadmodum et alii. At sub idem tempus Chrysostomus, apud Occidentaliores, vetustissimam fuisse agnitionem illius, hoc [orig: h˘c] nomine, diei, etiam a Thracia usque in Gadira seu extremum Orientis ait, unde Orientales eam didicerunt, Orat. 71. Tom. V. p. 512. edit. Savil. Nempe creditum est, Titi tempore Romam allatas fabulas aliquas publicas, e quibus in Occidente tantundem disceretur, licet Orientalibus nondum receptum; idque etiam ab ipso Eiophanio traditum esse. Sed de vero die varie iam pridem inter Chronologos disputatum est: quae res utut se habeat, scimus tam sub Eutychio Alexandrino, qui annis amplius 750. abhinc floruit, in Aegypto observatum pro Natali 25. diem Decembris idque velut receptum diu Calcasendii, apud Seldenum, tempus, quod recentius est. Vetustiores autem Aegyptii, iique Chrysostomo coaevi, diem 6. Ianuarii, qui Epiphania dicitur, et Baptismum et Natalam faciebant; ut e Cassiano Collat. 10. c. 2. aliisque liquet: modo dictus Seldenus de Synedriis veter. Ebraeor. l. 3. c. 15. num. 6. Hodie in Ecclesia Romana tres Missas hac [orig: hÔc] die dici solere; nocte vero praevia [orig: praeviÔ] seu marutino [orig: marutin˘] gladii Imperialis et pilei Ducalis benedictionem peragi, a Pontifice; in officio item huius noctis cooperiri Altare tribus velis diversorum colorum, aliaque huc pertinentia resert Dominic. Macer in Hierolexico; ubi etiam Solem novum id festi vulgariter appellari, quod ab eo crescere incipiant dies, ex Ambrosio Serm. 16. et Augustino Serm. 41. de Sanctis, addit. Vide quoque hic infra, ut et voce Neuma.

a NATIVITATE Christi annos numerandi ratio, post Dionysium Exiguum invaluit. Cum enimis saeculo [orig: saecul˘] VI. cyclum suum ad Christi Incarnationem accommodasset [orig: accommodÔsset], primumque eius annum nominasset [orig: nominÔsset] illum, in quo Christus conceptus et natus erat; qui eum sequuti sunt, videntes hominum vitam non ab eorum conceptione, sed ab ortu vulgo putari, atque animadvertentes praeferea Nativitatem Christi non longe abesse a finc anni Iuliani et Circumcisionem ipsis Kal. Ianuariis celebrari, communi fere consensu constituere [orig: constituŕre], ut primus Christi annus, ab eius Nativitate duceret exordium. Unde factum, ut aera communis invaluerit uno [orig: un˘] anno [orig: ann˘] inferior aera [orig: aerÔ] Dionysii, servato [orig: servat˘] tamen toto [orig: tot˘] Cyclo [orig: Cycl˘] Dionysiano [orig: Dionysian˘] in coeteris i. e. Luna [orig: LunÔ], Sole, Litera [orig: LiterÔ] Dominicali et Indictione, solo [orig: sol˘] excepto [orig: except˘] capite, quod observatum pridem Petavio de Doctr. Temp. l. 12. c. 2. 4. etc. Addit Aegid. Bucherius in Chronol. Regum Franc. Sect. 1. supputationem annorum a nato Christo, in antiquis historiis, ante annum 750. vix usurpatam: deincept vero sub Pipino Rege eiusque filio Carolo M. paulatim robur cepisse. Et quidem sub altera hac Regum Francicorum stirpe, annos hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] ordiuntur Scriptores omnes, qui Historiae Franc, Volum. 11. et III. habentur: v. g. Carolum M. Romae imperatorem dictum aiunt, die Christi Natalitio [orig: Nataliti˘], Anno [orig: Ann˘] 301. qui more iam recepto [orig: recept˘] erat 800. Poeta Saxo l. 4.

Festa dies caelis, eadem celeberrima terris,


image: s0282b

Virginei partus, Christique refulferat ortus,
Post octingentos, ex quo processerat, annos.

Idem Carolus, in Vita eius, obiissc dicitur, 5. Kl. Fobr. anna [orig: annÔ] Incarnationis Domini nostri Iesu Christi 814. ubi annus Incarnationis intelligitur, a Natali Domini inceptus, ut apud Nithardum anno 813. At sub terria stirpe, annorum exordium, a Domini Incarnatione, h. c. die 25. Martii, putari coepit: neque tamen obstitit, quin Kalendae Ianuariae primus anni dies semper habitus sit, uti pluribus docet, Car. du Fresne voce Annus. Veteres anglos, menses suos iuxta Lunae cursum computasse [orig: computÔsse], annumque incepisse ab 8. Kal. Ianuar. quo [orig: qu˘] die Natale Domini celebratur, tradit Beda de Ratione Temp. c. 13. quod confirmant vetera Regum illius gentis Diplomats, appud Ingulsum et in Monastico Anglic. quae annos Incarrnationis praeserunt; quos a Natali Christi auspicatos esse, satis declarat Charta Eduardi Confess. in eodem Monastico Tom. l. p. 61. quae sic clauditur: Acta apud Westmonasterium V. Kalendus Iamuarii, die sanctorum Innocentium: anno [orig: ann˘] Dominicae Incarnationis MLXVI. Indictione III. Namque hic annus 1066. 28. Decembris, secundum nostram annos ineundi rationem. esset tantum 1065. qui, quod annus a Natali initium apud Anglos duceter, fuit 1066. Qui mos annos computandi servatus est in Anglia etiam a Normannis, saltem Guilelmo [orig: Guilelm˘] Notho [orig: Noth˘] regnante, ut ex eiusdem Monastici Charitis aliquot colligitur: Deinceps enim vix ulla in Anglicia Diplomaribus annorum nota reperitur, cum Regia regni annos, coetera nullos fere praeferant. Apud Germanos perinde Nativitas Christi annum aperuit. Wippo de Vita Chunradi Salici, Eodem [orig: E˘dem] anno [orig: ann˘], ut supra i. e. a Nativitate Salvatoris 1027. Indict. 10. etc. Non tamen semper obtinuit: exstat enim apud Chiffletium in Beatrice Cabilon. p. 113. Charta Henrici Imperatoris cum hac temporis nota: Datum apud Bernum 5. Kal. Ianuarii, Indictione 13. anno [orig: ann˘] Dominicae Incarnationis 1224. anno [orig: ann˘] regni nostri 5. Quippe anno [orig: ann˘] 1224. sumpto [orig: sumpt˘] Kl. Ianuarii initio [orig: initi˘], currebat indictio 12. anno [orig: ann˘] vero 1225. Indictio 13. In Italia, annos initium a Nativitate Domini sumere observat Covarruvias Resolut. Variar. Tom. 2. l. 1. c. 12. ž. 1. Similter exstat Charta Petri Aragonensium Regis A. C. 1350. qua [orig: quÔ] statit, in posterum annorum initium computandum a die Nativitatis Christi, et ut, omissis Nonis, Idibus atque Kalendis, numerus dierum describtur. Idem de Cypriis et Islandis, legas apud praefatum Car. du Fresne d. l. ex Charta veteri 1378. et Olao Wormio Fastorum Danic. l. 1. c. 2. etc. Vide quoque supra voce Cornu.

NATIVITATIS Domini Missa in Ecclesia Rom. triplex est, ex privilegio Leonis Papae, quod habetur in can. nocte sancta de consecrat. dist. 1. ubi Glossa: Celebretur una ante diem, que significae tempus ante Legem, quando eramus in tenebris. secunda, dum diescit et significat tempus in Lege, quando nondum plena agnitio Dei habebatur. Tertia in die, et significat tempus Gratiae, quando iam plena cognitio habebatur. Unde versus in quodam Missali pervetusto,

Quarum prima tibi tempus, quo [orig: qu˘] Lege carebant,
Altera dat Moysem, designat tertia Christum.

Et quidem in primum harum missarum, recitutur Prophetia, Fopulus gentium, qui ambulabat in tenebris; in secunda, Lux fulgebit hodie; in tertia, Puer natus est etc. Unde iterum versus,

Tres in Natali debent missae celebrari,
Quarum prima sacram signat Christi genituram;
Altera venturi designat gaudin Christi:
Tertia iam factum, quod Lex fore sacra figurat, etc.

Plura hanc in rem congessere [orig: congessŕre] Dominic. et Car. Macri in Hierolexico.

NATOLIA seu Asia Minor. pars est maxime Occidentalis Asiae. Terminatur a Septentrione Ponto [orig: Pont˘] Euxino [orig: Euxin˘], ab Occasu Propontide, et mari Aegaeo [orig: Aegae˘], a Meridie mari Mediterraneo [orig: Mediterrane˘], seu Cilicio [orig: Cilici˘], ab Ortu Armenia [orig: ArmeniÔ]. Eiuspartes praecipuae alias fuere [orig: fuŕre] Aeolis et Mysia, quae nunc Sarcum, Armenia minor nunc Aladuli, Bithynia, Becsangil, Cappadocia, nunc Amasia, caria, Aidinelli, Cilicia, Caramanie pro maiore parte, Galatia, Chiangare, Ionia, Sarchan, Lycia, Menteseli. Lydia, Carasia, Pamphylia, hodie Amasia ex parte. Nunc tota IV. habet partes. Quarum Maior versus Occidentem et mare Aegaeum extensa, proprie Anatolia, Altera, versus Pontum Euxinum et Septentrionem Amasia seu Rum. Tertia Caramania, ad Meridiem et iuxta mare Mediterraneum. Quarta in Ortum porrecta versus Euphratem, Aladeuli. Tota nunc sub Turcis. Vide Asia minor.

NATTA [1] Gallis Natte, Veterib. Matta est, i. e. storea, Salmas. ad Solin. p. 861. Vide supra Mattia.

NATTA [2] Marcus Antonius, vide Marcus Antonius.

NATURA Poetis modo Iovis mater, modo subiecta, modo consors, modo nescio quidaliud. Sidonius.

Cum Iuvenem super astra Iovem Natura Locaret,
Susciperetque novus regna vetusta Deus.

Priscianus Periegesi,

Naturae gentior, quae mundum continet omnem.

Claudian. Prolog. in Mallii Theodori Consulat. v. 11.

Iuppiter, ut perhibent, spatium cum discere vellet
Naturae; Regni nescius ipse sui.

Idem Gigantomachia, v. 60.

-------- ------ iam signa ruendi
Bis aether, bis terra dedit, confusaque rursus
Pro domino Natura timet.

i. e. Iove etc. Philosophis pro Numine fuit priscis, quibus antiquissima erat persuasio, nihilaliud eam, quam Deum esse, quem alio nomine Mundum, sive to\ *pa=n, dixere [orig: dixŕre]. Unde Princeps Natura, prima haec rerum omnium creatrix, Statio l. 12. Theb. v. 561.

--- - Heu Princeps Natura! ubi Numina? ubi ille
Fulminis iniusti iaculator? ------

Quae opinio posterioribus saeculis, apud Stoicos et Platonicos hacsit, qui statuebant:

------ ------ Deum ire per omne:


image: s0283a

Terrasque tractusque maris, caelumque profundum.

Unde factum, ut, qui de rerum disputarent Natura, qeologei=n: ipsa Naturalis scientia seu Physica qeologi/a, eiusque Doctores Theologi dicerentut, teste Augustino [orig: Augustin˘] de Civ. Dei l. 8. c. 1. Quanto [orig: Quant˘] san ctius Galenus, coetera saris profanus, cum naturam hominis mirabilem attentius considerasset [orig: considerÔsset], Deo, Naturae Auctori, eximium hymnum cecinit. Quo [orig: Qu˘] sensu Basilius elegantur res naturales, paideuth/rion th=s2 qeognwsi/as2 kai\ yuxw=n logikw=n didaskalei=on vocavit: Pythagoras finem Philosophiae Naturalis, cognitionem Unitatis: Archytas Principii omnium principiorum: Naturae intelligentis ac sempiternae Plutarchus: divinae Myiestatis Simplicius, dixere [orig: dixŕre]. Vide Aug. Eugubinum de Philos. perenni l. 10. c. 9. et 11. ut et prius l. 8. c. 8. Cicer. Tuscul. l. 1. Georgium Hornium Histor, Philos. l. 3. c. 7. etc Priscorum vere illam de Natura opinionem, Patrum aetate, ex orco revocavit Lucilius Vaninus Italus qui, scripto [orig: script˘] de Arcanis Naturae libro [orig: libr˘], Naturam omnium Deum professus, Tholosae propterea Atheismi postulatus et ad rogumdamnatus est, uti legimus apud grammondum Histor. Gall. l. 3. A. C. 1618. Vide Psannerum System. Theol. purior. c. 2. ž. 2.

NAVA fluv. Germaniae superioris in Rhenum apud Bingium oppid. influens, Naha, teste Rhenano [orig: Rhenan˘]. Die Nawaliis. Baudrand. Nabe; oritur ex vico Naheweiler, in confinio ditionis Trevirensis; dein per Palatinatum inferiorem fluens, prope Birckenfeldam, aliaque oppida, auctus Lautera [orig: LauterÔ], et duobus aliis fluviis minoribus, rigatoque [orig: rigat˘que] Cruciniacoo [orig: Cruciniaco˘] in Rhenum se exonerat, iuxta Bingium, 4. leuc. infra Moguntiam in Occasum. ausonius in Mosella v. 1.

Transieram celerem nebuloso flumine Navum.

Nic. Lloyd. Eius meminit quoque Tacit. Histor. l. 4. c. 70. ubi de Bingio et Navae fluminis ponte, verba facit: quorum illud, vetus Vicus, sed reparatusac moenibus cinctus, Ausonio loco cit. dictum, nunc castrum oppid. Germaniae est, ad Rheni et Navae confluentes: ubi quondam Galli maximam, et qualem fere ad Cannas Romani, cladem acceperunt, qum nempe Vindex et rebelles Galli a Virginio Rufo Romanisque Legionibus acie essent caesi. Ab eo, pago circumiacenti nomen fuit, qui olim pagus Navensis, Germanice nachgouve et nachgouva, si qua Brouvero fides habetur, nuncupatus est: unde colligere est: fluvium hunc olim a Germanis, non tantum Nabe, sed et Nach, appellatum esse. hadr. Vales. Notit. Gall. Alias Nava Hispanis est area plana, arboribus purgata, quae tamen in circuitu silvas habet dumetaque fruticosa, uti habet Nebrissonsis Praefas. adlibros de bello navariensi, Vide quoque Garibaium l. 21. c. 2. et Vasaeum in Chron. c. 17. At Ludovicus de la Cerda, Navas apud Hispanos signficare ait, mapalia pastorum et casas rusticas, ab Hebr. Nebo vocis origine marcessens, apud Car. du Fresne in Glossar.

NAVAETHUS Italiae fluv. a navium exustione sic nuncupatus, vide Cael. Rhodig. l. 24. c. 5.

NAVAEUS Matthias, Vide Matthias.

NAVALE Antiatum oppidul. Latii, nunc Campaniae Romanae Nettuno; in ora maris Tyrrheni prope plaudes Pomptinas, cum portu utcumque capaci, alias in ditione Columnarum, iuxta Antium promontor. 25. milliar. a Roma in Eurum.

NAVALIA urbs Germaniae. Ptol. vulo Suoll. Vide ibi.

Ad NAVALIA vulgo ad Naefels, vicus amplus Helvetiae, in pago Gloronensi, victoria [orig: victoriÔ] huius Gentis de Austriacis obtenta [orig: obtentÔ] saecul. 14. celeberrimus. Vide supra in voce Naefelius vicus.

NAVALIS Corona dicebatur apud Romanos olim, qua [orig: quÔ] donari solebat, maritimo [orig: maritim˘] praelio [orig: praeli˘], qui primus in hostium navem armatus vitransilivit: quosi navium rostris insignis, ut ait A. Gellius l. 5. c. 6. Sed Navalem simplicem rostris navium non distinctam fuisse arbitratur Lipsius de Mil. Rom. l. 5. c. 17. aut certe aliqua [orig: aliquÔ] nota [orig: notÔ] diversam a Rostrata. Haec enim in summo pretio, et non iis data; qui in navim aliquam transcendissent, quod saepe factum, sed qui navale aliquod magnum decus aut victoriam magna [orig: magnÔ] industria [orig: industriÔ] peperissent: Concessa itaque Ducibus, et similis aliquatenus obsidionali, Classicam vero, quae his dabatur, maioris fuisse pretii, vix dubitari potest, cumraro vel vix unquam illam datam fuisse doceat Dio Cassius l. 49. cum ait: Agrippam corona [orig: coronÔ] Rostrata [orig: RostratÔ] aurea [orig: aureÔ] donavit, quod neque ante neque postea cuiquam contigit. Vide Velleium l. a. c. 81. Livium Epitom. 129. Senecam de Benefic. c. 32. Plin. l. 16. c. 4. ubi idem honoris M. Varroni obtigisse e piraticis bellis, dante M. Pompeio [orig: Pompei˘], refert, Anton Thysium in A. Gellium loc. cit. etc. Primus autem navalem triumphum inter Romanos, egit C. Duilius anno Urb. Cond. 493. de quo ita Val. Max. l. 3. c. 6. Caius Duilius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotiescumque epulaturus erat, ad funalem cereum, praeeunte tibicine et fidicine, a cena domum reverti solitusest, insignem bellic arei successum nocturna [orig: nocturnÔ] celebratione testando. Vide quoque Livium Epit. 17. L. Florum l. 2. c. 2. Cic. in Cat. Mai. c. 13. Eutropium, Orosium, Plinium l. 34. c. 5. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 10. c. 28. etc. Coeterum aurea haec corona fuit, ideoque fulgere dicebatur. Virgilius Aeneid. l. 8. v. 683.

---- cui belli insigne tropaeum
Tempora navali fulgent rostrata corona [orig: coronÔ].

Illamque M. Terentius Varro adeptus legitur bello piratico, donante Cn. Pompeio Magno, apud Plin. l. 16. c. 4. et Festum Navali. Sed et iam aute A. Attilium bello contra Nabin, eadem [orig: eÔdem] donatum esse, idem Festusrefert, ut, inquit, scriptum est incarmine Saturnio, quod quidem Duces ipsiconsueti sunt in tabellis publice ponere, in quo nominabantur, qui navalicorona [orig: navalicoronÔ] donati erant. Ovid. Pacem illa [orig: illÔ] redimi Fastor. l. 1. v. 711.

Frondibus Actiacis comptos redimita capillas
Pax ades: et toto mitis in orbe mane.

Occasione Actiacae victoriae, qua [orig: quÔ] pax Imperio obtigit: Claudius postmodum Imperator inter hostilia spolia, Navalem itidem coronum fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasidomiti


page 283, image: s0283b

Oceani insigne, Suer. Claud. c. 17. Neque enimtantum in Rep. sed et sub multis, atque adeo sub ipsis prope ultimis Principibus, ingens coronaedecus duravit, ut ex Amm. Marcellino liquet, de Iuliano, l. 24. Qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, avalibus donavit coronis, et civicis et castrensibus etc. Sed et Graecis coronam hanc usurpatam, colligas ex Demosthene de Cor. praef. nav. ubi, cum Atheniensis Resp. magnis rebus urgeretur, surgentiaque undique pericula postularent, ut quantocius triremes milite complerentur, decretum factum esse tale memorat: Qui primus adornaverit tritemem, kuic Quaestor coronam dato. Eodem taciunt tot coronae, ad Lysandrum mari late victorem allatae ex omnibus locis apud Xenoph. Hellenic. l. 2. Etiam eam in eadem gente meruisse, qui hostium insula [orig: insulÔ] navibus prompte circumdata [orig: circumdatÔ] inibi aggerem occupasset [orig: occupÔsset], ac proinde suis insulam aperuisset, illamque princeps perrupisset, Pollux l. 1. c. 9. resert etc. Vide Car. Paschalium Goronarum l. 7. c. 4.

NAVARCHUS Thoracatus inter Parrhasii opera, memoratur Flinio l. 35. c. 10. Idempinxit et Thesea, qui Romae in Capitolio fuit: et Nauarchum Thoracatum. Est autem Nauarchus classis praefectus, Graece *nau/krxos2, de quo officio vide in vocibus Admirallus; item Thalassiarchus. Unde *nauarxi\s2, navis praetoria; Vide infra Navis. Alli vero legunt apud Plinium, Nearchum, quo [orig: qu˘] nomine fuit Tyrannus is qui Zenonem Philosophum et torqueri et necari iussit, apud Val. Max. l. 3. c. 3. et Diog. Laertium in Zenone, l. 9. c. 26. Item Dux Atheniensis, cuius apud Thucydidem mentio. Nicarchum nonnulli malunt, de quo Xenophon. Vide Dalechampium Not. ad Plinium d. l.

NAVARESIUM urbs Beneharniae; Navarreins; cum arce permunita, ad Gabalum Oloronensem fluv. 4. leuc. infra Oloronem in Boream. 6. a Palo in Occasum; versus Navarram inferiorem.

NAVARINUM urbs ampla Peloponnesi, emporiumque celebre, cumportu. Alias Pylus Messeniaca. Vide ibi.

NAVARIS urbs Sarmatiae Asiaricae ad Tanaim fluv. in finibus Iaxamatarum, Nagariziachi incolis, teste Moletio [orig: Moleti˘].

NAVARRA regnum Hispaniae inter Galliam ad Boream, Aragoniam ad Ortum et Meridiem, et Castellam ad Occasum. Pyrenaeis montibus dividitur, in Inferiorem, Hispanis Merindada de ultra Puertos; sub Rege Francorum, uti legitimo [orig: legitim˘] Rege: et in Superiorem, quae sub Hispano et occupata fuit, per Ferdinandum Aragoniae Regem eiecto [orig: eiect˘] inde legitimo [orig: legitim˘] Rege, Iohanne Alebretio [orig: Alebreti˘]. Dividiturque in V. Districtus seu Merindadas; Pampilonensem, Olitensem, Sangossanum, stellensem, et Tudelensem. Caputregni Pompeiopolis, ad Argam fluv. Pamplona. Eius partes erant etiam Ipuscoa, Alava, et Rivogia seu Rioia, sed iam diu a Castellavis eram occupatae. navarra Hispan. tota siccior est et indies steriliorac inculta, cum Navarra Gallic. satis rigua sit, valde populosa et culta. Anavas, quod Hispanisareas planas, arboribus purgatas, et sylvis dumetisque cinctas significat, dicta quibusdam. Historia paucis sic habet: Initium huius regnia saeculo 9. arcessitur, quo [orig: qu˘], Vasconum rebellione, contra I. udovicum Pium et Carolum Calvum, Eneco quidam, cognomine Arista vel Harizetta, i. e. Quercetum, primum se Regem fecit: cuius posterorum ultimus Sanctius VII. cognomine Inclusus, vel Fortis, A. C. 1234. improlis obiit. Huius soror altera, Berengaria, Richardo Cordi Leonis, Angliae Regi nupsit, sine liberis mortua, altera Blanca, uxor Theobaldi V. Campaniae Comitis peperit Theobaldum VI. Navarrae Regem. Huius filii Theobaldus et Henricus III. Reges ambo: quorum hic Iohannam genuit, Philippo Pulchro nuptam, matrem Ludovici X. Hutini, cuius filia, in familiam Ebrolcensem regnum intulit, a Philippo Comite ducta. Huius filii, Carolus Malus, pater Caroli Nobilis, et Salomon fuere [orig: fuŕre], cuius filia Balnca Martino, Siciliae Regi, nupsit, dein Iohannis Arragonii uxor, Eleonoram ex hoc silscepit, quae Gastoni Comiti Foissaeo, etc. Navarram dotis loco [orig: loc˘] attulit, quorum filiam Iohannes Albretanus duxit, a Ferdinando Arragonio, ut dictum, A. C. 1513. regno [orig: regn˘] exutus. Horum fil. Henricus Albretanus, ex Margareta Valesia, Francisci I. filia pater fuit Iohannae, matris ex Antonio Borbonio, Henrici M. Galliae Regis Favin. Hist. Navarr. Arnoldus Oihenart. in notit. utriusque Vascon. De Marca, Hist. Benearn. Aliis ortum hoc Regnum est, ex Regno Suprarbiae et Ripagorzae, quod condidit A. C. 724. Garsias Ximenius seu Iunicus, post victosingenti strage Mauros; contra quos primus vexillum extulerat Pelagius, circa A. C. 716. erecto [orig: erect˘] primo Hispaniae Regno [orig: Regn˘], in montibus Asturiae, Gallaeciae et Cantabriae, sede primo in antris, inde Ovetum, ac tandem Legionem, translata [orig: translatÔ]. Secundum itaque Regnum in montibus Pyrenaeis a Garsia Ximenio, ut dictum, institutum sedesque in oppido Insa erecta est. tirulo [orig: tirul˘] Suprarbiae et Ripagorzae. Postquam vero sequenti tempore, sub Garsia Inico II. Pompeio polis ex pugnata est, illuc sedes Regnitran slata, Regnumque Regnum Pampelonae et peculiari nomine Regnum Navarrae est dictum, vel ab urbe navareto, cis Pyrenaeos in Bearnia sita [orig: sitÔ], vel a voce navas. quod planitiem a montibus Pyrenaeis protensam complectitur, vide Hier. Blancam Histor. Regum Aragon. Abolitum autem nomen Suprarbiae et Ripagorzae, eiusque loco [orig: loc˘] regnum Aragoniae ac navarrae introductum est, A. C. 195. quo [orig: qu˘] tempore Sanctius Kaesa Abarca primus se Aragoniae Regem appellaun, successor Garsiae Inicipraefati Suprarbiae et Ripagorzae Regis, qui, ducta [orig: ductÔ] Urraca [orig: UrracÔ]. Fortunii Ximenii Comitis Aragoniae sexti et ultimi filia [orig: filiÔ], Aragoniam cum Suprarbiae Regno paulo ante coniunxerat. Accessit utrique Regno Castellanum, coniugio [orig: coniugi˘] Smctii Maioris, Regis Navarrae, cum Sanctii Ferdinandi Comitis Castellae filia [orig: filiÔ], quibus parentibus natus Ferdinandus M. primus se Castellae Regem vocavit. Mortuo [orig: Mortu˘] enim Sanctio [orig: Sancti˘], qui circa A. C. 1000. primus omnia Regna Hispanica, quae tum in potestate Christianorum erant, coniunxerat, et 34. ann. retinuerat, quatuor eius filii totidem Regna orsi sunt, Aragoniae, Navarrae, Castellae,


page 284, image: s0284a

Suprarbiae et Ripagorzae, quod ultimum mox Castellae accessit, neque ab eo tempore eius nomen auditum est. Loco [orig: Loc˘] quartiigitur Regni Portugallia postea adiuncta est. Inter quae tatnen Regna numquam stabilis poruit iniri concordia, quamquam subinde vel armis vel matrimoniis coniungerentur, donec tandem advenienre fatali periodo [orig: period˘]. Ferdinandus Aragoniae Rex maritus Isabellae Castellanae, Castellam primum et Aragoniam, circa A. C. 1479. Navarramque postmodum, coniunxit: quibus sub Philippo II. accessit Portugallia, circa A. C. 1579. e quibus tamen haec proprium iterum Regem habet, Navarra vero, vix 20000. focorum, vix 100000. hominum continet et perpetuis bellisa Galliae Rege. qui Navarrae Regis titulo [orig: titul˘], proavito [orig: proavit˘] tutitur iure, reposcitur. Vide Georg. Horuium Orb. Imper. p. 164. et seqq. Distinctionem eius in Inferorem et Superiorem cognoscere est, ex Mornaei libro, cuititul Memoires seu Lettres d'Estat, p. 135. ubi Henrici IV. tunc temporia folum Navarrae Regis ditiones recensens, nomine Inferioris, vulgo de la Navarre Basse, complectitur, le Pays de Basques, de Donnezan et de Bearn, in quibus reliquiis erepti ab Hispanis Regni Henricum tuncmorati, et Regium Navarrae titulum conservare oportuit. Reliquum enim Ferdinandus Catholicus sibi vindicaverat, A. C. 1512. praetextu innoxii transitus degati, quem Ludovicum XII. Galliae Regem bello [orig: bell˘] aggressurus petierit: et proin amicitiae, cum Ludovico, utpote Ecclesiae hoste. et propterea a Pontifice Romano excommunicato, constanter cultae. Sed facinoris ipsos postea Hispanos piguisse, patuit ex consiliis Caroli V. ad Philippum II. filium; quibus inter alia monuit Philippum, ut Iohannam labretanae familiae heredem in uxorem duceret, verum ea [orig: ] lege, ut ius suum in Navarram Philippo conferret, Thuan. Hist. l. 1. et l. 71. ad A. C. 1558. Quod cum non successisset, eadem repetiit Philippus II. in monitis ad filium Philippum III. Navarreni Regni quaestionem suae fidei a Patre secreto [orig: secret˘] codicillo [orig: codicill˘] commendatam testatus, sed variis occupationibus districtum non potuisse illam diligenter discutere; proin mandare fillo, ut momenta causae a peritis et probis hominibus examinanda curet: Non enim nisi iustas Regni occupandi causas Ferdinandum habuisse, Patrem et se semper existimasse [orig: existimÔsse], eaque postea tempora incidisse, quae Providentia [orig: ProvidentiÔ] divina [orig: divinÔ] id factum arguerint, ne nimirum Regnum propter viciniam Aragoniae et Castellae ad omnes casusopportunum, et alioqui Franciae sectario [orig: sectari˘] veneno [orig: venen˘] ad illa parte contaminatae contiguum, in eorum potestate esset, qui eo [orig: ] malo [orig: mal˘] infecti toram Galliam eodem [orig: e˘dem] inficere non dubitent: Tamen velle et iubere, ut de iure, quod Maiores sui habuerint, amplius consultetur, et si quid in ea invasione praeter ius et aequum factum comperiatur, damnum ac iactura possessoribus antiquis modo [orig: mod˘] ac ratione, quae videri possit aequior, sarciatur: ita ut ante omnia Religionis et Regnorum suorum tranquillitatis ratio habeatur. Thuan. Histor. l. 120. Sed mansit interea Navarra penes Hispanos, et Albretanum necesse fuit sparfas Regni sui reliquias incolere, de quibus supra: quibus accessere [orig: accessŕre] Comitatus Foissaeus, Bigetricus et Armaniacus, quos a Galliae Rege accepit. hactenus Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geograph. et Civ. c. 1. de Regno Hisp. ž. 2. NAVARRAE REGNI URBES, IN SUPERIORI: Lumbaria, Lumbier. Olitum, Olite. Pompeiopolis, Pamplona, regni caput. Sangossa, Sanguesa. Stella, Estella. Tafalla, Tafalla. Tudela, Tudela. Viana, Viana. NAVARRAE INFERIORIS URBES SUNT: Fanum S. Iohannis Pedeportuensis, S. Iean Pied de port, et Fanum S. Palatii, S. Palais.

NAVARRUS vel Doctor Navarraeus, cognominatus Martinus ab Azpilcueta, quod parentes eius ex Navarrae regno oriundi essent, Ius Canonicum, Tolosae, Salmanticae et Conimbricae diu professus, tacto fuit apud Pium III. Gregorium XIII. et Sixtum V. in pretio, ut, in omnibus Casuum conscientiae decisionibus, eius consilio [orig: consili˘] uterentur, imo [orig: im˘] is undiquaque velut commune Oraculum, consuleretur. Praeterea probitatis, in pauperes largitatis, in afflictorum innocentia [orig: innocentiÔ] defendenda [orig: defendendÔ] constantiae laude inclitus. Oblit A. C. 1586. aetat. 95. Praeceptor inter alios Didaci Covarruviae. Opera eius VI. tom. in fol. prodierunt Venetiis. Anton. Teissier, Elog. part. 1. Vide et Martinus.

Las NAVAS nomen illustris in Hispania familiae, quae Davilaeae stirpis ramus est. Haec enim familia perantiqua, ex urbe Avila oriunda, cum in duas praecipuas lineas divisa esset, primogeniti Domini de las Navas et Villafranca fuero [orig: fuŕro], in quibus, sub Rege Iohanne I. claruit Petrus Consalvus Davila: et altera Dominorum de Santroman et Villanova. Ex priore Petrus Davila Comes del Risco creatus est, A. C. 1475. Pater Stephani, qui per alterum filium Petrum March. de las Navas, reliquorum Comitum ac Marchionum de las Navas auctor fuit (in quibus etiam Henricus Davila et de Guzman Marchionis de Povar titulum gessit) alter Stephani fil. Ludovicus, abuxore Maria de Zuniga, Manuel et Sotomayor Mirabellum, ac illo [orig: ill˘] nomine a Carolo V. titulum Marchionis obtinuit. Qui quamvis foemellas tantum genuerit, cum Hieronyma haeres patrucli Alfonso de Zuniga et Corduba, ac iterum huius filia Francisca, suo patrucli Antonio de Tolede et Davila nupferint, in Davilensi tamen stirpe dignitas illa permansit. Vide de his supra in voce Davila. Marchionum vero del Risco de lac Navas scries haec est; Petrus Davila, Dominus de las Navas et Villafranca, ex Maria de Bracamonte, Pater fuit Petri Davilae Comitis del Risco creati, A. C. 1475. Huic ex Elvira Toletana genitus Stephanus Davila Comes del Risco, Elviram de Zuniga, sibi iunxit, atque ex ea suscepit Petrum Davilam Marchienem de las Navae Comitem del Riseo, qui ex Maria de Corduba Marchion. de Priego, genuit Petrum II. Davilam marchionem de las Navas Comitem del Risco, maritum Hieronymae Henriciae de Guzman (filiae Henrici Guzmanni Comitis Albae de Aliste vel de Lista ) et ex


image: s0284b

ea patrem Petri Stephani Davilae Marchionis de las Navas Comitis del Risco, quo [orig: qu˘] et Iohanna [orig: IohannÔ] Manricia [orig: ManriciÔ] (filia [orig: filiÔ] Garisiae Fernandi Manricii Comitis de Ossorno ) geniti sunt Antonius Davila Comes del Risco, Petrus Stephanus Davila, Hieronymaque (Hieronymi Roderici Ie Corella Comitis de Cocenteyna, Marthionis de Almenara uxor) omnes nominis Davila. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 63. Hoc [orig: H˘c] tempore Sicilia Proregem ex hac familia habet.

NAVATLACE populus Americae Septentrionalis cultissimus, a quo hodierni Mexicani originem trahunt. Hi enim circa A. C. 820. ex Septentrione versus Austrum cum progredi ac migrare coepissent, in septem gentes totidemque Duces divisi (quae peregrinatio in multis circumstantiis Israelitarum ex Aegypto in Terram Sanctam migrationem. Diabolo [orig: Diabol˘] sic opera Dei qua [orig: quÔ] pote aemulante, adumbravit) post diuturnam in itmere moram pervenerunt tandem ad lacum amoenissimum, in cuius ripa ordinc consederunt. Ultimi omnium advenere [orig: advenŕre] Mexicani, ita a Duce suo Mexio appellati, qui in sipso illo lacu urbem Tenortitlam seu Mexicum exstruxerunt, uti diximus supra. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 336. et Orb. Politic. Part. 3. p. 112.

NAVATZMACHEL Regis effigies in Musaeo Kircheriano Romae, Georg. de Sepibus in Descr. eius p. 7.

NAUBARUM urbs Sarrmatiae Europaeae in ora Maeotiae paludis inter Carcinitem et Tanaim, Ptolem. Plin. l. 4. c. 12.

NAUBOLUS Laii Regis Thebarum auriga. Stat. l. 7. Theb. v. 355.

Naubolus Hippasides, tuus, o [orig: ˘] mitissime Lai
Hospes, adhuc currus, securaque lora tenebat.

NAUCLERUS Iohannes nobilis Suevus, fil. Iohannis Vergae, i. e. nautae, Praepositus Ecclesiae Tubingensis, dein Professor ibidem Iuris Canonici Academia [orig: AcademiÔ] ab Everatdo Comite primum, exin Duce Wirtembergensi ex Oriente reduce, instituta [orig: institutÔ]. A. C. 1477. Auctor Chronici, a condito Mundo, usque ad A. C. 1500. quod Nic. Baselius, usque ad A. C. 1514. et Surius usque ad A. C. 1574. continuavit, Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 10. Gesner. in Biblioth. et P. Freherus Theatro Viror. clar.

NAUCLES peregrini militis, lacedaemoniis, contra Thebanos sociosque eorum, conducti Dux, apud Xenoph.

NAUCRARI Graece *naukra/roi, vel ut alii, Nauclari, *naukla/roi, Athenis a Solone, vel etiam ante instituti, ut Aristoteles testatur de Rep. Athen. eandem potestatem habuere [orig: habuŕre], quam postea Demarchi, quos Clisthenes instituit. harpocration in Lexico, School. Aristophanis in Nub. ad haeo verba Act. 1. sc. 1. *da/knei me *dh/marxo/s2 tis2, Herodot. in Terpsichore etc. Hesych. *naukla/roi dh/marxoi u(phre/tai ti/nes2 de\ a)f' e(ka/sths2 fulh=s2 dw/deka, oi(/tines2 a)f' e(ka/sths2 xw/ras2 ta\s2 ei)s2 fora\s2 e)ce/legon. *nauklari/a igitur, vel ut Petitus legit, *naukari/a teste Polluce l. 8. erat duodecima pars Tribus, sic ut uniuscuiusque Tribus duodecim essent *naukari/ai, quarum singulae Navem unam instruebant, undeiis nomen. Erant autem in qualibet *naukari/a| seu Classe sedeni viri, tot enim Legislator iussit trihrarxei=n. Auctus tandem numerus est: Tribus enim unaquaeque praebebat 120. viros, sicque cum decem essent Tribus, universae praebebant mille ducentos. Hi centum viginti viri cuiusque Tribus in duas distribuebantur summori/as2, quarum singulae sexaginta virorum erant: Fuere [orig: Fuŕre] autem ex citissimis, nec alii huic muneri, utpote admodum sumptuoso, obeundo adhibebantur, ut e Demosihene pater. Census hatum Classium est a Nausinico Archonte, cuius Praetura incidit in an. 3. Olymp. 100. atque in eas, ut modo dictum, distribuebantur inter ascitos cives, qui opibus possent plurimum. Postea auctore Demosthene, quinque Classes eligebantur, quibus 300. ditissimorum numerus constaret. qui quotannis munere fungerentur. Sed Trierarchiarum ratio subinde mutavit: Aliquando enim duo fuere [orig: fuŕre], qui navem instruerent, aliquando decem. Donec intra spatium, quod est ab an. 4. Olymp. 103. cum bini erant Trierarchi, ad an. 3. Olymp. 106. sepositi sunt ad obeundum Trierarchiae munus mille ducenti e ditloribus: quibus distributis in 20. *summori/as2, quarum quaelibet erat virorum 60. ex his 60. Trierarchi unam navem instruebant sedeni suo [orig: su˘] anno [orig: ann˘]. De quibus lex: *tou\s2 trihra/rxous2 kalei=sqai e)pi\ th\n trih/rh sunekkai/deka e)k tw=n e)n toi=s2 lo/xois2 sunteleiw=n a)po\ ei)/kosi kai\ pe/nte e)tw=n ei)s2 tettara/konta e)pi\ i)=son th=| xorhgi/a| xrw/menon. Trierarchi sedem ad mstruendam unam triremem seponuntor, e manipularium contributionibus, munusque obeunto ab anno 25. aetatis usque ad quadragesimum, sumptusque ex aequo faciunto, etc. Plura vide apud Samuelem Petitum Commentar. in Leges Atticas l. 3. tit. 4. ut et infra, in voce Trierarchi.

NAUCRATES [1] dicitur Aegyptios docuisse animalium, arborumque figuris scribere: hunc Mercurium Trismegistum, quem Thoyth dicunt fuisse, Aegyptii crediderunt, vel saltem Mercurium alium Iovis filium fugientem in Aegyptum, Argo [orig: Arg˘] interfecto [orig: interfect˘].

NAUCRATES [2] Poeta Graecus, unus ex illis, quos Artemisiae adhibuit, ad Mausolaeum laudandum. una cum Theopompo. Isocrate, et Theodecte, qui praemium reportavit. Item Poeta Comicus, Athen. l. 9. quem Lil. Giraldus male confundit cum Nausicrate, de quo Athen. l. 7.

NAUCRATIS oppid. et nomus Aegypti Mediterraneus intra Deltam a Naucratico Nili ostio introrsum parum distans, cui nomen tribuit; incolae Naucratitae et naucratiotae. Hinc etiam Athenaeus naucraetites dicitur. Coeterum urbem Amasis Rex file/llhn Graecis in emporium concessit. Et quidem antiquitus sola Naucratis erat emporium, neque aliud in Aegypto ullum. Quod si quis in aliud Nili ostium applicuisset, oportebat eum deierare, sc invitum venisse, datoque [orig: dat˘que] iureiurando [orig: iureiurand˘] eadem [orig: eÔdem] navi ad Canobicum navigare; sin per ventos contrarios id non posset, onera circum Delta cymbis ferenda erant, donec Naucratim perventum esset. adeo [orig: ade˘] in honore haec urbs fuit, Herodot. l. 2. c. 178. et 179. De


image: s0285a

huius autem Emporii tempore non consentiunt Auctores. Eusebius, a Milesiis exstructum vult, ad ann. 4. Olymp. 6. Athenaeus, Herostratum Naucratitem Olymp. 23. Veneris Paphiae icunculam Naucratim attulisse et consecrasse [orig: consecrÔsse], refert l. 15. Strabo urbem longe recentiorem facit, a Milesiis Inari (sub Artaxerxe Longimano) victoribus navali praelio [orig: praeli˘], structam tradens, circa finem Olymp. 80. Stephanus, eosdem conditores habet, sedtempus non addit. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII.

NAVES pingendi consuetudo vetus Plin. l. 35. c. 7. Cerae tinguntur iisdem iisdem his coloribus, adeas picturas, quae inuruntur, alieno [orig: alien˘] parietibus genere, sed classibus familiari, iam vero et onerariis navibus: quoniam et pericula expingimus, ne quis miretur et rogos pingi. Iuvatque pugnaturos ad mortem, aut certe coedem, speciose vehi. Nempe non tantum effigies erant in proris, animantum variorum, arietis, ceri, tauri etc. quae para/shma dicebantur, et navibus nomen imponebant; puppibusque, Deorum, Nympharum Heroumque, qui Tutelares erant navium; quo [orig: qu˘] alludens ait Horat. Carm. l. 1. Od. 14. v. 14.

Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit.

Vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Sed et totae naves picturas varias ad luxum ostentabant, aut saltem remedium in fluctuum mordacitatem et putredinem. Pingebantur autem eo [orig: ] encaustices genere, quod resolutis igne ceris penicillo [orig: penicill˘] fiebat, quam picuram necsale nec sole ventisque corrumpi, Plin. ait. Hinc Ovid. l. 4. Fast. v. 275.

--- - et picta coloribus ustis
Pappis ut Aegaeas concava sindit aquas etc.

Vide de hoc e)gkau/sews2 generc, supra ubi de Encaustice. Sic in belebri illa Ptolemaei Philopatoris nave, quam prolixe Athenaeus describit l. 5. in prora, et puppi animantium effigies, cubitis non minores duodecim. et quemvis in ea locum cereae picturae versicolori varietate distinctum fuisse, legimus. Quem luxum hodie Sinenses inprimis aemulantur; quorum naves, quas inaurata, Palatia merito [orig: merit˘] dixeris, adeo eoloribus variegatis auroque [orig: aur˘que] undique collucente splendent, ut quorumcumque oculos ex facili praestringant. Cuiusmodi naves praecipue in amoenissimo lacu Si, sub urbe Hangcheu, in provinc. Chekiang, visuntur. In Nakinga provinc. quoque ad Sucheu consimiles conspicias. Etiam illae, quae pisces Savel et sericos pannos ad Regem serunt, undiquaque deauratae rubroque [orig: rubr˘que] colore depictae, omnium admirationem in se convertunt. Sed alia pingendi hodieratio est, cum omnia veteris Encaustices genera iam dudum penitus evanuerint. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europoe c. 25. ac infra passim.

NAUFRAGIUM quoties imminebat, vectores omnes, apprehenfa [orig: apprehenfÔ] malo [orig: mal˘]; unde Horat. l. 1. Carm. Od. 14. v. 10.

Non Di, quos iterum pressa voces malo;

convertebantur in puppim, ut inde in, auxilium suum, Deos, qui in ea figuratierant, i. e. Tutelaresnavis, invocarent. Quemadmodum enim in prora effigies animantum, Parasema, dictae; ita in puppi Deorum, Nympharum, aut Heroum icones Tuteloe vocatae, locabantur. Vide infra. Hinc iterum Horat. loc. cit. v. 14.

Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit.

Faciebant autem id eo impensiore cura [orig: curÔ], quod invisa magnopere ea mors Veteribus, quae in naufragio oppetebatur, quoniam insepulta sic manerent corpora. Fl. Vegetius de Re mil. l. 4. c. 44. Alii ferro [orig: ferr˘] interimunter, alii ardere coguntur in fluctibus: inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora. Unde Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 2. v. 52. hoc unum mortis deprecatur genus:

Demite naufragium, mors mihi munus erit.

Itaque cum preces frustra fuere [orig: fuŕre], sorte furenti pelago destinabatur aliquis victima, ka/qarma Graecis dictus, ut intra videbimus voce Sortes. Quod si et ipsum nihil effecit, et navis dissolvi, vel sidere coepit; naufragi, ne post mortem sepultura [orig: sepulturÔ] carerent, membro alicui aligabant pretium, quod sepulturus acciperet. *timh\n enta/fion, vocat Synesius Ep. Interpres Historioe Apollonii Tyrii, Iubet consecari et compaginari tabulas, rimas et foramina bitumine liniri et facere loculum, et charta [orig: chartÔ] plumbea [orig: plumbeÔ] intus posita [orig: positÔ] obturari iussit. Perfecto [orig: Perfect˘] loculo [orig: locul˘]. regalibus ornamentis exornat puellam et in loculo posuit et XX. sestertia auri ad caput eius posuit. Eo [orig: ] accepto [orig: accept˘] sepeliebant, quibus cadaver primitus obvenerat, aut saltem plena [orig: plenÔ] manuterram iniciebant: sin fecissent, impii habebantur. Horat. l. 1. Od. 28. v. 21.

At tu nauta vagae ne parce malignus arenae
Ossibus, et capiti inhumato
Particulam dare.

Quo de ritu vide supra in voce Gleba. Plerumque vero navium fragmentis sepeliebantur. Ioh. Meursius ad Lycophron. p. 185. At quorum cadavera haberi non poterant apud Athenienses, Cenotaphio seu Tumulo inani, ut Virgilius vocat Aen. l. 6. honorati sunt: quemadmodum id Poeta testatur, de Helenae marito loquens,

*(ws2 de\ qano/nta s) ena/lion kenw=| ta/fw|
*qa/yai.

Quibus vero emergere contigit, suspendere soliti sunt vest imenta uvida, in tabula votiva, potenti Maris Deo, ut Lyricus rursus ait l. 1. Carm. Od. 5. Unde Virgil. Aen. l. 12. v. 766.

Forte sacer Fauni soliis oleaster amaris
Hic [orig: Hţc] steterat, nautis olim venerabile lignum:
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti Divo et notas suspendere vestes.

Nautae quoque Penatibus ac Laribus naufraga navigia consecrare consuevere [orig: consuevŕre]. Praeterea radebantur servati, iuxta illud Iuvenal. Sat. 12. v. 82.



page 285, image: s0285b

--- --- --- --- --- Gaudent ibi vertice raso [orig: ras˘]
Garrula securi narrare pericula nautae.

Unde idem ritus in servorum manumissione adhibitus, signum erat declinatae tempestatis, quae servitutem comitari solebat. Etiam stipem ostiatim corrogabant, in tabula depictum exhl. bentes Naufragii sui casum, commiserationi commovendae: Uti Phaedrus docet, ubi de Simonidis naufragio loquitur, l. 4. fab. 21.

--- --- --- --- --- --- Ceteri tabulam suam
Porrigunt, rogantes victum.

Vide quoque Petronium, Persium Sat. 1. Iuvenalem Sat. 12. Martialem etc. et supra voce Liberati. Sed non misericordiam solum, verum et timorem picta quandoque incussisse Naufragia, docet Rigaltius ex Cur. Fortunat. qui ait: Pictor Nausragia pinxit et publice proposuit, nemo navigat, reus est Reip. loesoe. Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phoedrum. De Naufragorum vero bonis, vide in voce Wreccum, item infra Navis Fracta.

NAUGRACUTUM urbs Indiae, caput provinciae cognominis ad annem Ravee, k versus montes, sub M. Mogole. 220. mill. pass. a Lahorio in Ortum. Provincia haec extenditur, versus Caucasum et confinia Tartariae.

NAVIA Ficus Festo in Fragmentis memorata, a Nauto Augure nomen accepit; cuius cos et novacula, qua [orig: quÔ] cotem praeciderat, cum in Comitio desossa esset, in consecrato loco, ficus ibi enata, monitu illius sacra habita et a Romanis coli coepta est. Eam proin, ubi exaruerat, rursus Sacerdotum cura [orig: curÔ] seri solitam, Plin. faretur l. 15. c. 18. Aliud ex ea pangit miraculum Tacitus Annal. l. 13. c. 58. ubi prodit, super octingentos et quadraginta annos viguisse Ruminalem sicum, Neronis demum Imperio [orig: Imperi˘], Urbis anno [orig: ann˘], DCCCLXI. quum exaruisset, id prodigii loco [orig: loc˘] habitum: Eodem [orig: E˘dem] anno [orig: ann˘] Raminalem arborem in Comitio, quae super octingentos et triginta annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco [orig: trunc˘] deminutam prodigii loco [orig: loc˘] habitum est, donec in novos fetus revivisceret. Per Ruminalem intelligens Naviam, quae in Comitio: atqui vera Ruminalis non texit in Comitio infantiam Romuli, quam proin a Navia aperte distinguit Festus, et utriuque seorsim meminit. Livius quoque. Ruminalem ficum sua [orig: suÔ] aetate fuisse, ubi fuerat, cum sub ea inventa est lupa, praebens ubera Romulo et Remo, diserte tradit l. 1. c. 4. Dionysius i(era\n sukh=n, sacram ficum, simpliciter vocat eam sicum Comitii, sub qua Navii novacula fuit defossa. Non desuere [orig: desuŕre] tamen, praeter Plinium et Tacitum, Auctores, qui Ruminalem etiam illam indigetarent, quae in Comitio colebatur: uti quoque Populus videtur credidisse. Vide Salmas. ad Solin. p. 1139. et supra Germalus.

NAVICELLA apud Anastasium in Gregorio IV. Signum Christi habet navicellas duas et muranas tres, ornamentum in naviculae speciem. Navicula vero, apud Tertullian. de adorat. Gentil. c. 9. alibique passim, acerram notat, Italice navetta.

NAVICULA Sugentis gravissimi supplicii genus, vide infra Poena, item Seaphrsmus.

De NAVIERES Carolus vide Carolus.

NAVIGATIO [1] Phaedro l. 4. fab. 6. Mortis professio dicta, cum ait:

Utinam ne unquam Pelei nemoris iugo
Pinus bipenni condidisset Thessala,
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricasset [orig: FabricÔsset] Argus opere Palladio [orig: Palladi˘] ratem.

Cui fert suffragium Iuvenal. Sat. 12. v. 58.

Confisus ligno, digitis a morte remotus
Quatuor aut septem, si sit latissima taeda.

Contradicente Seneca [orig: SenecÔ] Ep. 49. cum ait: Erras, si in Navigatione tantum existimas minimum esse, quo morte vita deducitur. In omniloco aeque tenue intervallum est; Nam ubique se mors tam prope ostendit; ubique tam prope est. Magnae utilitatis et antiqui usus est. Hanc inventum Neptuni, Bacchi, Herculis, Iani, qui primus navem fabricaverit, Iasonis, Poetae faciunt: Aeginetis, Phoenicibus, Tyriis, Britannis Historici ascribunt: Milvo nonnulli aerem alarum secanti remigio [orig: remigi˘] illam acceptam ferunt; Nautilo pisci Oppianus de Piscibus l. 1. ubi de eo:

--- --- -- Qui primum marmora findens
Piscis opus cernens humanos traxit in usus;
Construxit naves, extendens carbasa ventis,
Explicuit funes, faciles moderatus habenas.

Quidam in casum eius primordia referunt; in homintim audaciam Horat. Carm. l. 1. Ode 3. et Oppianus lib. cit. Sed casus initium, successus audaciam fecerit; et in variis regionibus varii aliquid Artis invenerint, brutis quoque doctoribus usi: ut ita sententiae tot capitum concilientur: vera origo e Sacris arcessenda est. Non enim, ante Arcam, a Noaho divino [orig: divin˘] monitu fabricatam, navigiorum marisque usum fuisse mortalibus vel hinc patet, quod ob illius fabricam is fuit irrisus. Sed primi, non nisi per litora Navigationes instituere [orig: instituŕre], quamvis fsatis remotas ac longinquas, saeculorum tractu, unde prolixo [orig: prolix˘] iis admodum temporis spatio [orig: spati˘] opus: Quod si in altum, ubi praeter aerem undamque nihil pateret, aliquando sive fortuito, sive tempestate abriperentur, navis dirigendae gubernandaeque disciplinam nullam tenuerealiam [orig: tenuŕrealiam], quam quae astrorum Solis nimirum ac Lunae ratione ipsis common strabatur. Verum et hoc auxilium cum nubilum caelum subduxit, ventorum naturam impetumque sequebantur, aut itineris antea eo [orig: ] transitu confecti aut imaginarium loci, quo [orig: qu˘] tendebatur, situm, ducem habebant; quo [orig: qu˘] ingenio [orig: ingeni˘] hodieque Indi immensa maris spatia percurrere norunt [orig: n˘runt]: vel denique volucrum ductu, ut Taprobanae incolae, ad scopum itineris perveniebant. Donec Magnetis verticitas, ad dirigendas naves, Europaeis publice innotuit, industria [orig: industriÔ] Iohannis Goiae', (alii Flavium Giram vocant) Amalphitani, circa


page 286, image: s0286a

A. C. 1300. Ut itaque feliciter navigatio procederet, supplicabant ac sacrificabant Neptuno *)asfalei/w|, Portuno item quem per maria tutissimas praebere commoantibus navigationes creditum fuisse Genrilibus, tradit Arnob. l. 3. ceterisque maris Diis. Arrianus Dissertat. Epicteti l. 3. c. 21. *)all' a)po\ lime/nos2 me\n ou)dei\s2 a)na/getai mh\ qu/sas2 toi=s2 qeoi=s2 kai\ parakale/sas2 au)tou\s2 bohqou\s2, Nec a portu quisquam provehitur, nisi Diis re divina [orig: divinÔ] facta [orig: factÔ] eorumque auxilio [orig: auxili˘] invocato [orig: invocat˘]. Vide Desider. Heraldum Animadversionibus Arnobianis p. 141. et hic passim. Coeterum in navigatione Veterum, multa ad modum et harmoniam facta, imperata, cantata, satis docent, quae docte notat ad Sidonium l. 2. Ep. 8. et l. 8. Ep. 13. Ioann. Savaronius. Unde Stat. Theb. l. 4. v. 805.

--- --- -- Sic Ambracii per litora ponti
nauticus im remis iuvenum, monstrante Magistro [orig: Magistr˘],
Fit sonus, inque vicem contra percussa reclamat
Terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo.

Ubi Schol. Vel portum, inquit, sive promontorium demonsirante gubernatore, vel docente, quomodo salutandus sit Apollo Leucadius. Vide supra in voce Celeusma, et alibi passim, inprimis quoque in voce Portisculus. Idem Poeta Magistrum notanter vocat, gubernatorem navis: ut et Theb. l. 6. v. 451.

--- -- lassa [orig: lassÔ] veluti ratione Magister
In fluctus, in saxa ruit. nec iam amplius astra
Respicit et victam proiecit casibus artem.

Hoc [orig: H˘c] enim titulo [orig: titul˘] speciatim insignitur. Auctor in Basilica Glossar. *ma/gistros2 o( nauklhro\s2 th=s2 nho/s2. Ita Iureconsulti et Imperatores in utroque Iuris Iustmianei Tomo. Plura Barthius ad Claudianum et Statiumk l. cit. Reliqua dicam verbis Plinii l. 7. c. 56. Nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit: ante ratibus navigabatur, inventis in Mari Rubro inter insulas a Rege Erythra. Reperiimtur, qui Mysos et Troianos priores excogit Ôsse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. Etiam nunc in Britannico Oceano vitiles corio circumsutae fiunt: in Nilo ex papyro et scirpo et arundine. Longa [orig: LongÔ] nave Iasonem primum navigasse [orig: navigÔsse], Philostephanus auctor est: Egesias Paralum: Ctesias Samyram: Saphanus Semiramim: Archimachus Aegoeonem. Biremem Damastes Erythroeos fecisse: triremens Thucydides Aminoclem Corinthium: quadriremem Aristoteles Carthaginienses. Quinqueremem instituit Nesichthon Salammius: Sex ordinum Xenachoras Syracusius: ab ea ad decemremem Mnesigethon. Alexandrum M. ferunt instituisse ad 12. ordines. Philostephanus Ptolemaeum Soterem ad quindecim: Demetrium Antigoni ad 30. Ptolemaeum Philadelphum ad 40. Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. ad 50. Onerariam Hippus Tyrius mvenit: Lembum Cyrenenses: Cymbam Phoenices: Celocem Rhodii: Cercuron Cyprii, Siderum observationem in navigando Phxnices: Reenum copoe: Latitudinem eius Plateoe: Vela Icarus, malum et antennam Doedalus: Hippagum Samii aut Pericles Atheniensis: Tectas longas Thasii. Antea ex prora tantum ac puppi pugnabatur: Roslra addidit Piseus Tyrrhenus: Anchoram Eupalamus: eandem bidentem Anacharsis: Harpagonas et manus Pericles Atheniensis: adminicula gubernandi Tiphys. Classe princeps depugnavit Minos. Romanos vero, cum in omni reliqua militia clari essent,mari tamen sese non commisisse, ante primum bellum Punicum, legimus. Tum enim primum, cum Carthaginenses plurimum mari pollerent, coacti et ipsi sunt, classem comparare et navalis belli periculum facere; ad quod quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] sese paraverint, docet Polyb. l. 8. Vide plura apud Anton. de Guevera Aur. Epistol. Part. 2. sub finem, Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 10. c. 19. et 20. Thom. Dempsterum Paralipom. in eius l. 7. c. 32. Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 13. ubi de Navigationis usu Medico, Licetum de Gemmis Annular. Preyelium Sinae et Europoe c. 29. cui titul. Naves et c. 43. cui. Artes etc. ut et infra aliquid, voce Priapus. Neminem vero, inter tot Graecos Artigraphos; Navigandi aliquando artes et rationes in Commentarios redegisse: neque adeo ullum nostro [orig: nostr˘] aevo [orig: aev˘], miratur Barthius ubi supra. Adumbravit saltem illas strictim Claudian. Consul. Honorii IV. v. 418.

Haec genitor praecepta dabat, velut ille carinae
Longaevus rector, variis quem saepe procellis
Exploravit hiems, Ponto iam fessus, et annis,
Aequoreas alni nato commendat habenas,
Et casus, artesque docet, quo dextra regatur
Sidere, quo [orig: qu˘] fluctus possint moderamine falli:
Quae nota nimborum: quae fraus infida serenis
Quid Sol occiduus prodat, quo saucia vento
Decolor iratos attollat Cynthia vultus etc.

NAVIGATIO [2] Indica vide supra Indica.

NAVIGATIO [3] Prima dicebatur olim, cum post saevitiam hiemis, qua [orig: quÔ] mare clausum erat, vere navigantibus id primum aperiebatur, Cicer. l. 2. Ep. ad quintum Fratrem, Iidem aiebant nuntiare te prima [orig: primÔ] navigatione esse transmissurum. Cum paulo ante dixisset, Atque adhuc clausum mare fuisse scio. Iterum, Tu mi frater, simul ac illo veneris, primam navigationem (dummodo idonea tempestas erit) ne omiseris. Fiebat autem haec apertura maris, quam Natalem navigation's Vocat Vegetius'. 4. c. 39. non sine Sacris et Ludis. Ita enim is, Post natalem, ut ita dicam, navigationis, qui sollenni certamine publicoque [orig: public˘que] spectaculo [orig: spectacul˘] multarum gentium celebratur. Iterum, Phaenitae decursu, i. e. post ortum Pleiadum, a die VI. Calend. Iuniarum usque in Arcturi ortum, id est, in diem octavum decimum Cal. Octobrium secunda navigatio creditur, Hadr. Turnebus Adversar. l. 24. c. 34. De eodem tempore, quo [orig: qu˘] aperiehatur Mare primumque tentabatur, sic in Graecis Epigramm.

*oi)/getai a)/oti qa/lassa, e)fopli/zoite de\ nh=as2
*(/wrion a)klu/stwn e)kto\s2 a)/gein lime/nwn.
*hdh kai\ plw/ousin e)p' eu)re/a ku/mata nau=tai l.



image: s0286b

NAVILUBIO Plin. l. 4. c. 20. Navilloion, Ptolem. fluv. Hispaniae Tarraconensis, inter Astures et Calaicos, vulgo Mullon, apud oppidum St. Martini, in mare exiens.

NAVIS [1] cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquo [orig: reliqu˘] apparatu consuetum eo [orig: ] tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi mos esfet, Diodorus Sic. Biblioth. l. 5. Nomen navi Argo fuit, quam ab Argo quodam architecto idem, et Apollonius Argonautic. l. 1. Phryxi filio Pherecydes; a Graeca voce a)rgo\s2, i. e. celer, alii, Cicero inde, quod Argivi in ea delecti viri vecti petebant pellem inauratam arietis, sic dictam ait Tusculan. I. Inci abantur hae naves remis. Liv. Dec. 3. l. 7. Inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra, naves, quas Livias iuvandis commeatibus habaerat, partim machinationibus onerat, apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum, quae remis agerentur. Et makra\ ploi=a appellabantur Graecis, Polybio l. 6. Appiano de Bello Civ. Aliis: makrai\ nh=es2 Herodoto in Clio, ad differentiam stroggu/lwn seu onerariarum, cum Phoccenses, Graecorum primos, longis navigationibus usos, Adriaticum Tyrrhenumque mare, Hiberiam atque Tartessum occupasse [orig: occupÔsse], dicens, enauti/llonto de\, inquit, ou) stroggu/lh|si nausi\n, a)lla\ penthkonto/rh|si, navigabant autem non onerariis navibus, sed actuariis, quae quinquagintae remis agerentur. Et quidem minores plerumque viginti, triginta aut quinquaginta remis agebantur, dictae hinc Graecis ei)ko/soroi, triako/ntoroi, et penthko/ntoroi, cuiusmodi sunt eae, quas Veneti barcas longas vocant. Eaedem communi appellatione monh/rh vocabantur, quoniam, licet plurigbus agerentur remis, unicotamen [orig: unic˘tamen] per transtra et sedilia remo [orig: rem˘], non binis aut ternis aut etiam pluribus simul incitabantur: quae fortasse ke/lhtes2 etiam dictae sunt, ab equis celitibus tran slatione sumpti; item mono/krotoi, Straboni l. 7. Illae vero, quae binis remis agebantur, a Romanis dictae sunt, Biremes; Graece di/krota ploi=a, dicrota quoque Ciceroni Ep. ad Attic. l. 16. Ep. 4. Nam et ipse Domitius bona habet plane dicrota, suntque navigia praeterea luculenta Sex. Buciali. Vide etiam A. Hirrium, c. 16. Bell. Alex. Biremes autem leves, uti vocat Liv. Dec. 3. l. 4. Liburnicas nuncupatas esse Romanis, Appianus docet in Illyric. Quae trinis incitabantur, trih/reis2 Graecis, triremes Latinis vocatae sunt, quales primum apud Corinthum in Graecia aedificatas esse, ab Aminocle, legimus apud Plin. l. 7. c. 56. Quae quaternis, tetrh/reis2, i. e. quadriremes; cuiusmodi navem insignem Tullius memorat, 7. Verr. Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, praecidi anchoras imperavit: et simul ut se sequerentur, signum dari iussit: haec Centuripina ndvis erat incredibili celeritate velis: nam scire isto [orig: ist˘] Proetore nemo poterat, quid quaeque navis remis facere posset. Et paulo post, Erat enim sola navis constrata, et ita magna, ut propugnaculo coeteris esse posset. Ubi cum constratam eam dicit, videtur eadem fuisse cum illa, quam tectam appellat Caesar de Bell Civ. l. 3. c. 15. cuiusmoditectas longas invenere Thasii. Nam antea ex prora tantum et puppi pugnabatur, Plin. ubi supra. Sed et minores nonnumquam tegi consuevisse invenimus. Constratae vero naves, Graece kata/fraktoi, dicebantur eo quod habebant katastrw/mata, ad quod quadriremes maxime erant aptae etc. De reliquis vide strictim agentem Plin. loco cit. et prolixius Bayfium infra laudandum. Addam saltem. Ptolemaeum Philopatorem 40. ordinum navem aedificandam curasse [orig: curÔsse], quae in longitudinem quidem producta ad cubitos 280. altitudinem autem ad summitatem usque navis, duodequinquaginta cubitorum: instructa erat quadringentis nautis, extra remiges. qui 4000. numero [orig: numer˘] erant. Capiebat praeter hos in aditibus una et catastromate armatos milites paulo minus ter millenis. Verum spectaculo illa magis, quam usui fuit, Athen. l. 5. Vide infra Thalamegos. Solebant autem navibus Veteres imponere turres ad libram, quae ob id turritoe dictae Virgilio l. 8. Aen. v. 693. ideque non solum ad proram, sed etiam ad puppim, utilegimusapud Appianum. Cuiusmodi turres habuisse Antonianas, in pugna Actiaca, liquet ex Dione. Addebant et rostra, non solum maioribus, sed et minoribus actuariis; quae quia ex aere fiebant, hinc rostratoe, a rostro; oeratoe, ab aere, dictaesunt. Appianus *xalkembo/lous2 vocat in Mithridatico. Praetoriam vero navem, Graeci nauarxi/da vocant, Itali vulgo Capitaneam. Sed et praedatoriae erant, quae longis merito annumerandae: de quibus Liv. Dec. 3. l. 9. et Dec. 4. l. 4. ubi piraticas illas vocat. Idem Celoces appellat et Lembos, Dec. 3. l. 1. ubi tamen videtur celoces ponere, inter eas, quae non erant longae. Myoparones Tullius 5. Verr. Phaselos, Appianus: sed e quo conicias, phaselos habuisse formam mixtam ex oneraria et longa triremi: quales galeones recentior aetas dixit. Porro ad belli usum necessariae fuere et eae naves, quas hippagines dixerunt, Graece i(pphgou\s2, Polyb. l. 1. hippagogas Liv. Dec. 5. l. 4. a transportandis equis; quae remulco trahebantur etc. Atque haec de Longis navibus. At quae oneri ferendo erant, Onerarioe Latinis, graves Caesart, forthgoi\ Graecis dictae, item gauloi\, remis non agebantur. Quarum, quae ad frumentum vehendum aptae, Frumentarioe apud Latinos, *sithgoi\ apud Graecos, occurrunt vocatae: Thucydides o(lka/das2 vocat l. 6. *(oplitagwgoi\ vero eidem ibid. dicuntur, quae ad vehendos milites paratae erant; quas et stratiwti/das2 vocat l. 8. Erant et Corbita, et Cybea inter onerarias, quarum mentio apud Ciceron. l. 16. ad. Attic. Ep. 6. et 7. Verr. Navis vinariae, meminit Ulpianus l. Vulgar. fs. de surt. Palearum navis, Cicer. de Fin. l. 1. Praeter has Piscatoriae naves, quae piscium capiendorum causa [orig: causÔ] paratae sunt, occurrunt, apud Liv. iterum Dec. 3. l. 3. inter quas Cymbae fuere [orig: fuŕre], Cic. de Offic. l. 3. et Lenunculi, Caesar Bell. Civ. l. 2. c. 43. item Scaphae, Iustin. l. 2. c. 13. Sed et Actuarias voluptatis cauÔ memorat IC. l. 2. tr. de captiv. etc. lib. 49. ff. et anteeum Cicero pro Caelio. Dicta autem Actuaria navigia sunt, quod remis agerentur, Liv.


image: s0287a

Dec. 3. l. 10. quae tamen a Longis fuisse diversa, discas ex Caesare Commentar. l. 5. c. 2. Vectoria enim is graviaque ea vocat, etiamsi remis agerentur. Graeci e)pibati/das2 dixere [orig: dixŕre], quasi ad e)piba/tas2 solum, i. e. vectores, traiciendos: item kwph/rh, ut Thucydides maxime et Plut. De Voluptariis autem, latius infra dicemus. Et hactenus quidem dictarum materia pinus antiquitus fuit. Ut de Fluviatilibus aliquid addam, pota/mia ploi=a illa vocat Diodor. l. 20. ebi Semiramidem huiusmodi navigia diai/reta kai\pa/lin a(rmiozo/mena, quae facile solverentur et iterum, ubiopus esset, compingerentur, construi curasse [orig: cur˘sse] tradit. Strabo pa/ktwnas2 vocare videtur l. 17. Pertinent huc Lintres, quae remis agebantur, memoratae Caesari l. 1. c. 17. Quem in usum fiebant naves viriles e corio, in Britannico Oceano, Plinii tempore: in Nilo, ex papyro et scirpo et arundine. Herodotus in Clio, eiusmodi naves Babyloniorum, circulari formo [orig: form˘] easque ex aluta, pulchre describit, quem vide. Rates, Scaphae, aliae. Quarum plerarumque iconem, ex antiquis monumentis, ut et plura hanc in rem, inprimis etiam de Navium partibus, exhibet Lazarus Bayfius l. de Re Navali. Vide quoque C. Erasmum Michaelium Laetum de Re Nautica, Ioann. Meursium ad Lycophronem, Salmas. ad Solin. p. 1110. et seqq. et hic [orig: hţc] passim. De ornatu Navium diximus aliquid supra, in voce Naufrugium. Adiciam aliquid de coronatione earum. Et quidem, Athenienses, instructa [orig: instructÔ] classe, adversus Syracusios, cum adhuc essent in portu, inter coetera alacritatis argumenta, illas coronarunt, apud Diodorum Sic. l. 13. Hinc Virgilius Aen. l. 4. v. 417.

--- --- --- vocat iam carbasus auras,
Puppibus et laeti nautae imposuere [orig: imposuŕre] coronas.

Magis, post navigationem feliciter peractam. Propert. l. 3. Eleg. 23. v. 15.

Ecce coronatae portum tetigere [orig: tetigŕre] carinae.

Inprimis, quae victoriam essent adeptae. Unde apud Silium Ital. l. 11. v. 586.

--- --- --- Lauro redimita subibat
Optatos puppis portus; pelagoque micabant
Captiva arma procul celsa [orig: celsÔ] fulgentia prora [orig: prorÔ].

Sed et, quae sacra ucherent, *qewri/des2 seu *(ieragwgoi\ dictae Graecis: uti de nave, quae matrem Deorum Romam vehebat, legimus apud Ovidium Fastor. l. 3. de lintribus sacras epulas serentibus l. 6. de nave Atheniensium, quotannis Delum mitti solita, de qua diximus in voce Theori. Neque solum Naves, sed et Tuteloe coronabantur, h. e. Numina illarum tutelaria. Val. Flaccus, Argonaut. l. 1. v. 301.

Visa coronatae fulgens tutela carinae.

Ipsi quoque navigantes, uti de Carthaginiensium illo Nauarcho legimus apud Plut. in Timoleonte, qui, ut imponeret Syracusanis, iussit nautas coronari, ornavitque triremes scutis Graecanicis et Phoenicum, eoque ornatu Syracusas navigavit. At qui longinquae navigationi sese permittebant, velut naufragii pericula adeuntes, a coronis abstinebant, atque tum, cum e portu egrederentur, plausu excitato [orig: excitat˘], multas Diis Servatorib. preccs fundebant, *eu)fhmou=ntes2 ah(/sion to\n plou=ngene/sqai, quo prospera [orig: prosperÔ] navigatione uti liceret, Achill. Tatius l. 2. e navi insuper columbam emittebant, uti de Asclepiade obseravit Scholiastes Apollonii Rhodii. In quo ritu vestigium forte veteris historiae sacrae, de columba Noahi etc. Vide Paschalium in Coronarum'libris, et hic [orig: hţc] passim, in vocibus Acrostolion, Naves, Naulum, Nautoe, Nautica ars, Pegasus, Parasema, item Tutela, Velum: uti de more Veterum Clypeis naves muniendi, voce Clypeus et infra Pavilarii, causam de nave dicendi tempore a)peniautismou=, in Homicidii causa. Desertores, Delatores, Christianos sub Imperatorib. idololatris Navi vetustae impositos ventis permittendi, aliquid infra lemmate, Vetus Consul. Nec omittenda, quae Navibus infesta esse omni aevo [orig: aev˘] voluerunt hostes. Et quidem fictilia vasa serpentibus plena in Pergamenorum naves conici iufsit Hannibal, insigni astu, apud Nepotem in eo c. 10. etc. Iustin. l. 32. c. 4. Frontinum Stratagem. l. 4. c. 7. Galenum de Theriaca ad Pison. Alios: quorum loco [orig: loc˘] sunt qui nepas, scorpiones, et id genus adhibuerunt. Iam ne incedere in Navibus possent. etiam murices in illas coniectabant, Leone teste, Caesar apud Actium, olliclas carbonum picisque plenas eminus in naves adverfas tormentis eiaculatus est, apud Dionem l. 71. Leo praecepit, ut calce viva [orig: vivÔ] replerentur: cuius pulvere e vasis confractis emisso suffo carentur hostes spiritusque intercluderetur. Callinicus Syrus, qui principatu Constantini Pogonati floruit, igne Graeco [orig: Graec˘] a se excogitato [orig: excogitat˘] Cretensium 20. naves sine labore, exussit, apud Zonaram, Nicetam tom. 3. Cedrenum, alios. Simile quid de Pisistrato Rhodiorum Nauarcho legas apud Suldam, in purfo/ros2 kh/mos2. Archimedes caustica specula eo [orig: ] sine, non sine successu, adhibuit etc. De Atrenis, in obsidione Severianorum, Annibalis stratagema imitantibus, vide Herodianum l. 3.

NAVIUM SPECIES QUAEDAM, QUARUM NONNULLAE IAM MEMORATAE, ET CELEBRIORUM ALIARUM NOMINA,

Alexandrina, in specie dicta est, quae prius Syracusia appellata, ab Hierone Siciliae Regedono missa est Ptolemaeo Philopatori. Huius auctor Archimedes, materia ex Aetna, quae ad triremes 60. suffecisset: remiges ex Italia: rudentes ex Iberia: cannabis et iuniperus e Rhodano, coetera ex aliis orbis partibus petita, Reliquam eius descriptionem Vide apud Preyelium l. cit. p. 626. et seqq.

Arca Noahi, navium omnium primigenia, cuius adhuc rudera quaedam in Armenia asservari dicuntur, describitur Gen. c. 6.

Argo, quam Lycophron la/lhqron ki/ssan, i. e. loquacem picam vocat, quod loquacem malum e quercu Dodonaea habuerit; Graecorum



page 287, image: s0287b

opinione, inhospitalis prima Ponti sinus patefecit, Phaedr. l. 4. Fab. 6. Eius naupegus Argus, gubernator Tiphys, dux Iason fuit. Vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

Barbota, vide supra.

Baris, Aegyptii navigii genus, quo [orig: qu˘] cadavera demortuorum in locum sepulturae devehebantur. In cuiusmodi navis genere Orum seu Harpocratem iacentem, exhibet gemma Nic. Fabricii Peireseii, apud Bartholinum de puerp. Veter.

Bernae A. C. 1462. inventa navis est subterraneis metallorum cumiculis fodiendis, sub ima terra ad brachia 100. lignea fuit, anchoraferrea, vela ex tela, sed ormnia vetustate consumpta: Visebantur tamen adhuc quadraginta hominum ossa, Bapt. Fulgosus, apud praefatum Preyelium p. 634.

Bubulis utribus contabulatarum ratium, meminit Solin. c. 60.

Bucentaurus, sacra Venetorum navisest, qua [orig: quÔ] in urbem advenientes exteri Principes vehi: et quotannis Dux, cum Senatu, die Ascenfionis mare subire, illudque magna [orig: magnÔ] pompa [orig: pompÔ] sibi despondere, iniecto [orig: iniect˘] annulo [orig: annul˘] aurco [orig: aurc˘], cum supplicationibus devotis, solent. Vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

Cacofoga, navis Hispanicae nomen, quae praeter gemmasac uniones in primis, optimi auri 80. libras, argenti signati factique 13. arcas et argenti infecti vim tantam, quanta navi in faburram sufficeret, vehens: cum in Fr. Draki Archithalaffi Anglici manus pervenisset, mediastini Hispani iocus non illepidus ad Victorem fuit: Nostrae navis nomen iam tuae resignamus: nostra Cacoplata, i. e. Argentica ea demceps vocabitur: tua autem Cacofoga, i. e. Ignicaca ut vocaretur, capta [orig: captÔ] nostra [orig: nostrÔ], meruit. Lansius Orat. pro Britannia.

Caesar, victo [orig: vict˘] in Pharsalia Pompeio [orig: Pompei˘], inter spolia, navem reperit dumetis consitam in qua omnis generis pomiferae arbores, pendente e ramis fructu. Prevelius p. 632.

Caius Caligula de cedris Liburnicas, gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna [orig: magnÔ] thermarum et tricliniorum laxitate, vitium insuper arborumque varietate, fabricavit, quibus discumbens de die inter choros ac symphonias, littora Campaniae peragraret, Idem p. 631. Eiusdem iussu ab Aegypto navis Ostiam advecta, 120. modios lentis pro saburra habuit: submersaque maximam partem Ostiensis portus tenuit. Idem ib.

Camera, genus navigii Tacito memoratum Histor. l. 3. Vide supra.

Caudicariae dictae sunt, scaphae minores quae ex tabulis crassioribus factae, annonam navibus maioribus ex variis Orbis partibus Tiberim usque advectam, porro in Urbem devehebant. Ioh. Rosin. l. 7. c. 38.

Celoces, naves breves, a celeritate dictae. Idem l. 10. c. 20. At Monimutensi l. 6. c. 10. naves longae 3. quibus Britanniam primo [orig: prim˘] Saxones sunt ingressi, ducibus Horso [orig: Hors˘] et Hengisto [orig: Hengist˘], Celoces et in MS. Civiles dicuntur, apud Spelmannum Glossar.

Cogo, vide supra,

Colimpha, ibid.

Conchas Indicimaris, inter Insulas Rubri praecipue [orig: praecipuŕ] maris, cymbarum loco inservire, testatur Plin. l. 9. c. 10. et l. 6. c. 22. ac 25.

Cupa, vide supra.

Diony sius Tyrannus cum Siciliam fugeret, navi 6000. hominum capaci exceptus est. Preyelius p. 632.

Dromo, a)po\ tou= dro/mou, quasi navis cursoria, cuius meminit Cassiodor. Vat. Ep. l. 5. Ep. 16. et 17. idem cum lembo videtur, Dempstero in Rosin. l. 7. c. 32. Vide supra Dromones.

Fiscella scirpea, in qua Moyses expofitus, navigii quoque formam habuisse videtur, ex papyro. Quod genus Nilo familiare fuisse, patct ex Esai. c. 18. v. 2. ubi Vulgatus, Qui mittit in mare legatos et in vasis papyri super aquas. Unde Lucan. l. 4. v. 135. Sic cum tenet omnia Nilus, Conseritur bibula [orig: bibulÔ] Memphitis cymba papyro, Bartholin. de puerp. Veter.

Gata, vide supra.

Gaulia, ibidem.

Gondola, similiter.

Hemioliae, h(mioli/ai, apud Appianum Mithrid. quae a puppi ad malum binisremis, a malo ad proram unico [orig: unic˘] tantum per transtra remo [orig: rem˘] agebantur.

Hiero, vide supra Alexandrina.

Lembus, navis piratica, viminibus contexta, forte idem cum Myoparone. Servius ad Georgic. l. 1. v. 201. interpretatur, genus navigii admodum breve. Idem cum Dromone, de quo supra. Lenunculi, quoque meminit Marcellin. l. 14. dum piscatorios quaerunt Lenunculos etc.

Liburnicae, vide supra.

Longae naves, vide supra.

Lucullus, exstruxit triremem tantae vastitatis, ut in ea, velut in Circo, aut Arena, venationes fierent. A. Preyelius p. 632.

Lusoriae, vide supra.

Monoxylon, vide ibi.

Myoparones, naviculae piratarum. Hieron. in vita Hilarionis: quasi muw=nes2; ab angustia, et Parones, ab Insul. Paro, Scaliger in Festum Pomp. l. 11. Vide Cic. de Rep. l. 3.

Myrmecidis navis, apiculae alis tegebatur tota, adeo ingeniose exigua fuit. Preyelius p. 631.

Nero, conspecta [orig: conspectÔ] in Amphitheatro nave, quae sponte solveretur et belluis quibusdam ad certamen emissis, rediret integra, similem ei, in qua inater periret, exstruxit. Idem p. 620.

Parada, vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

Philopator, Aegypti Rexnavem condidit longam 280. cubitos. latam 38. ad acrostolion usque 53. cubitorum, in qua 4000. remigum, totidem milites, mediastini 400. ea [orig: ] parte [orig: partŕ], qua [orig: quÔ] remi collocantur: in media parte, sub transtris, alia hominum turba, arma et commeatus ingens. Idem p. 621. Idem aliam, Thalamegon nomine, excogitavit. Vide infra.

Plicatiles, apud Plin. l. 5. c. 9. ubi de Aethiopibus, apud



page 288, image: s0288a

Nilum, naves suas plicatiles humeris transferunt, quoties ad cataractas ventum est. Sic Alexander naves struxisse, quae solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi, legitur apud Curtium l. 8. c. 10.

Publicanus; nomen praetoriae fuit navis Franc. Draki, Iasonis Anglici, qua [orig: quÔ] totum is terrarum Orbem circumnavigavit, insigni ceremonia [orig: ceremoniÔ] in perpetuana rei memoriam, ab Elisabetha Regina consecrata. Lansius pro Britann.

Romanidudum navem, qua [orig: quÔ] Saturnus in Italiam venit, sacram habuere [orig: habuŕre]: ut et alias, quibus simulacra Matris Deum [orig: Deűm] e Pessinunte, et Aesculapii ex Epidauro, Romam deportata sunt. Preyelius p. 633.

Saturnus, vide pauloante.

Sesostris, antiquissimus Aegyptiorum Rex navim e cedro 280. cubitorum, deauratam exterius, interius deargentatam obtulit dedicavitque Deo, qui Thebis colebatur, Idem ibid.

Sinensium Praefectorum regiae naves, ni [orig: ] oculis subiciantur, superant omnem fidem: Eas accurate describit Preyelius p. 614. Cedunt tamen iis, quae pisces Savel et sericos pannos ad Regiam ferunt, undiquaque deauratae, rubroque [orig: rubr˘que] colore depictae. Sic in Nankinga, ad Sucheu, naves sunt quamplurimae, solis voluptatibus dicatae, quae magnificae magis domus, quam navigia dicenda. Fokiena tot naves habet, ut Imperatori, in Iapones bellum meditanti, pontem haec provincia obtulerit, colligatis inter se navibus, ex hac in Iaponiam usque Insulam fabricandum, si mare eum pateretur, Inprimis parvarum navicularum, quibus flumen quantumvis violentum dextre enavigant, rarum apud illos artificium est: Hae clavum, ut aliae, non habent, sed duos funes longissime porrectos, ad puppim unum, ad proram alterum; quibus per saxa et scopulos prominentes facillime ac velocissime naves, ac sifreno [orig: sifren˘] equos continerent, dirigunt, cum saepe inter saxa vix tantus sit canalis, ut ad scapham ipsam capiendam sufficere videatur, atque illa undique navem cingant. Unde natum apud illos diverbium: Nautas esse ferreos, naves vero papyraceas, eo quod tenuibus et minime resistentibus constent asscribus, imo ne clavis quidem compaginatis, sed vimine quodam [orig: qu˘dam] lentissimo [orig: lentissim˘]; unde, tametsi in saxa impingat navis, raro tamen rumpitur, etc. Idem p. 614. et seqq.

Solutilis, vide paulo supra, Nero.

Sutiles, erant veterum Britannorum, e vimine contextae et corio circumsutae, ut refert Plin. l. 4. c. 16. Isidor. in Glossis vocat Carabos: qui l. 19. c. 1. Myoparones, hoc modo compactos, Germanorum piratis; in Oceani littoribus, tribuit. Vimineos alveos, tergoribus bubulis circumdatos, vocat Solinus c. 25. Vide quoque Beroaldum Annetat, in Servium ž. 12. Festum Avienum in ora marit. Virg. l. 6. Aen. Sidonium Apoll. carm. 7. v. 374. Lucanum inprimis Pharsal. l. 1. v. 131.

Tactae naves, vide supra, it. voce Barbota.

Thalamegos, vide infra.

Theoris, Graece *qewri\s2, aliis *dhlia\s2, navis dicta est, qua [orig: quÔ] Theseus Virgines Minotauro distinatas, hoc [orig: h˘c] victo [orig: vict˘], Athenas olim reduxerat: Hac [orig: HÔc] quotannis Deliorum festo Theori Delum vehebantur. Praeter eam 4. aliae naves Athenis sacrae fuere [orig: fuŕre], Paralos videl. Antigonis, Ptolemais et Ammonis. Vide in voce, Theori.

e Trunco navis. vide infra.

Turritae naves, vide supra.

Vitiles naves, apud Plin. loc. cit. Vide Sutiles.

NAVIS [2] pars Aedis sacrae, in qua plebs consistit. Ordericus Vitalis l. 11. Navem quoque Basilica auxit. Ostiensis l. 3. c. 27. Fenesbras omnes et Navis et Tituli plumbo ac vitro compactis inclusit. Sugerius l. de Administr. sua, c. 29. Media Ecclesiae testudo, quam dicunt Navim. Chronicon Moriniacense l. 2. Exterius etiam tabernaculum, quod Ecclesioe Navis a populo appellabatur, consummationis perfectionem acceperat, etc. Originem vocis ex Graeco quidam arcessunt; et Bernardinus Baldus ad Vitruv. scribit, quod Itali dicunt Naves aut Navatas Templorum, a nao\s2, Graeca [orig: GraecÔ] voce Templum denotante, emanasse [orig: emanÔsse]. Sed Salmas. ad Solm. hanc partem Templi ita dictam vult, quod camera eius velut navium carina sit; ex Salustio Bell. Iugurth. c. 18. ubi de mapalium Africanorum cameris: Oblonga incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae sunt. Certe Navim in aedibus Sacris, pro camera, usurpasse [orig: usurpÔsse] videtur Anastasius in Leone III. Pontif. Ex quibus confici videtur, longiori aedium sacrarum parti, Navis nomenclaturam post ea inditam, tum, quod in ea operosior maiorque sit concameratio, tum etiam quod ex sua longitudine navis carinam referat. Non desunt tamen, qui ex Graeco nao\s2 vocis etymon hauriant, quo [orig: qu˘] nomine apud recentiores Graecos ea pars Templi donatur, seu quod pars amplior sit naou=, h. e. oedis sacroe: seu vox ipsa nao\s2 hac [orig: hÔc] notiotione a nau=s2, navis, ortum habeat etc. In Testamento Philippi Episc. Bellovacensis, A. C. 1217. Do lego Ecclesiae D. Petri Belvacensis --- calicem unum aureum et Navem argenteam, et Missale etc. videtur Navis sumi pro navicula, in qua tus asservatur: Italis Navetta, Tertulliano de Adorat. Gentil. c. 9. Acerra. Nam et Navis dicitur, in Concilio Mertonensi A. C. 1300. c. 4. Thuribulum cum navi et ture. Potest praeterea sumi, pro eo, quod in aulis Principum Nef vocant, abaci scil. argentei specie, in navis formam tonfecti, in quo vasa ad potum reponuntur, in ipsa interdum mensa. Navis auri, apud Glabrum Rodulfum l. 2. c. 2. At Henricus (Imperator) cernens amici (Roberti Regis Franciae) liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Euangelii, --- uxor vero illius pares auri tantum naves accepit; coetera autem egrediens in gratia dimisit. Sequenti igitur die iterum Rex Robertus cum Episcopis ad Imperatoris tentoria transiens, qui eum satis sublime suscipiens, expletoque simul prandio [orig: prandi˘], centum libras ei ex auro puro obtulit; Rex quoque pares tantum auri naves ex illo sumpsit; firmatoque [orig: firmat˘que] uterque pacto [orig: pact˘] amicitiae rediere [orig: rediŕre] ad propria. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1216. et seqq.