December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 272, image: s0272a

NARBONENSIS [1] Gallia quae et Braccata Plinio, l. 5. c. 4. una ex 4. Galliae partibus, a Pyrenaeis montibus, Galliam ab Hispania separantibus, ad Alpes, quae eandem ab Italia dividunt, extenditur, in 4. regiones divisa, Occitanam a Garumna ad Rhodanum, Provinciam a rhodano ad Alpes maritimas, Delphinatum a Druentia [orig: Druenti‚] fluv. et montibus ad Hisaram fluv. et Sabaudiam ab Hisara ad Rhodanum, et Lemanum lacum. Licet Ortelius per errorem illam in tres duntaxat distribuat, omissa Sabaudia [orig: Sabaudi‚]. Baudrando sic dicitur pars illa Galliae quae interno Mari alluitur, a reliqua Gallia discreta Garumna [orig: Garumn‚] flumine, Gebenna [orig: Gebenn‚] monte et Rhodano [orig: RhodanŰ] fluv. Ibi quondam fuere [orig: fuÍre] populi clari Allobroges, Centrones, Caturiges, Cavares, Gabali, Helvii, Ruteni, Segalauni, Salii, Vocontii, Volcae Tectosages, et Volcae Arecomici. Mentio provinciae huius est in vet. Inscriptione, quae sic habet: Imperio, D. M. Tauropolium. provinciae. Narbonensis. factum. per. C. Batonium. primum. flaminem. Augg. pro. salute. dominorum. Impp. L. Septimi. Severi. pii. pertinacis. Aug. Arabici. Hadiabeni. Parthici. Maximi. et. M. Aureliani, Aug. Totos enim ordines, totasque provincias, non singulos solum homines, pro aliorum suaque salute, per homines ad id designatos, sacerrimo [orig: sacerrimŰ] hoc [orig: hŰc] sacro [orig: sacrŰ] inter Gentiles olim defunctos, vidimus iam supra ubi de Lactoratensibus: quid autem id Sacri fuerit, videre est voce Taurobolium, ita enim rectius scribitur; quamvis Inscriptiones saepe vocem per p. notent. Una vero provinc. haec diutissime fuit, ac postremo [orig: postremŰ] in provincias quinque divisa est, Narbonensem I. Narbonensem II. Viennensem, Alpes Graias, Alpesque Maritimas. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque in vocibus Gallia et Lugdunensis Gallia.

NARBONENSIS [2] Lacus idem Rubrensi, vide ibi.

NARCAEA Minerva dicta est, a Narce quodam Graecorum principe, qui ubi bellum cum finitimis gessisset, magnam que potentiam fuissetadeptus, Minervae Narcaeae templum de suo nomine condidit.

NARCASUS vicus, et urbs Cariae, Steph.

NARCES ubs Numidiae, Polyb. Appian.

NARCISSI Fons Pausan l. 9. Vide Liriope, et Nareissus.

NARCISSUS [1] Hierosolymorum Episcopus undecimus, A. C. 180. pro Paschatis celebratione, Concilium habuit. De quo hunc in modum Euseb l. 6. c. 7. Histor. Eccles. Accidit aliquando, inquit, in die sollenni vigiliarum Paschae, oleum deesse luminaribus, cumque per ministros innotuisset, maeror plebi maximus fuit. Sed Narcissus fide fidens, ministris imperat aquam haurire, sibique deferri. Cumque detulissent, oravit, et benedixita quam, et infundi luminaribus praecepit: tum repente miro, et saeculis inaudito genere virtutis, natura aquae in olei pinguedinem versa, splendorem luminum etiam reddidit clariorem. Is praeterea cum inter cetera virtutum suarum bona esset valde constantis animi ac iusti, rectique indeclinabiliter tenax, quidam homun culi nequam, et male sibi conscii, metuentes ne criminum suorum, siarguerentur, non possent effugere vindictam, praeveniunt, et factionibus circum venire parant eum, cuius iudicium verebantur. Concinnant igitur adversus eum infame satis ac noxium crimen, conveniunt auditores: et ex semetipsis producunt, qui sub sacramento iuramenti, quae obiciebantur, confirmarent, alius, ne in ignem incideret, vera sedicere testabatur: alius ita, ne regio morbo corrumperetur; tertius ita, ne luminibus orbaretur. Et quamvis ne iuramentis quidem istis, quisquam fidelium, ac Deum timentium crederet, eo quod vita Narcissi, et institutio, ac pudicitia ab omnibus nosceretur, ipse tamen indignitatem istam ac molestiam non ferens, simul et secretam, ac philosophicam vitam semper habere desiderans, subterfugit Ecclesiae multitudinem, et in desertis locis, atque agellis secretioribus delituit annis quamplurimis. At non ille magnus divinae Providentiae oculus quiescit in longum, sed impios ultione per ea, quae sibi in periuriis statuerant, maledicta molitur. Primus namque ille testis parva [orig: parv‚] ignis scintilla [orig: scintill‚], noctis tempore, domo sua [orig: su‚] incensa [orig: incens‚], cum omni generesuo, totaque familia [orig: famili‚] flammis ultricibus conflagravit. Alter repente ab imis pedibus usque ad summum capitis verticem, morbo regio, quo fuerat imprecatus, repletur atque consumitur. Tertius autem priorum exitum videns, et oculum divinum non se latuisse perspiciens, prorumpit in medium, et audientibus cunctis sera [orig: ser‚] paenitentia [orig: paenitenti‚], universum sceleris concinnati ordinem pandit. Tantis autem lacrimis commissum facinus deesset, usque quo luminibus orbaretur. Hi igitur figmenti sui huiuscemodi poenas dederunt, et Narcissus episcopatur restitutus. Haec Eusebius, vide illum quoque l. 6. Hist. c. 8. et 9. Baron. A. C. 198. 199.

NARCISSUS [2] puer formosissimus, Cephissi amnis, et Liriopes Nymphae fil. quo [orig: quŰ] recens nato, Cephislus Tiresiam vatem de pueri fato consuluit, responsumque accepit, tamdiu victurum, quamdiu a sui conspectu abstineret. Quod responfi genus quamvis primum ridiculum videretur; eventu tamen ipso est approbatum. Nam cum Narcissus iam adultus, a Nymphis quampluribus, et praecipue ab Echo adamaretur, mira [orig: mir‚] omnes constantia [orig: constanti‚] est aspernatus. Verum cum aliquando aestu desatigatus ad limpidissimum fontem bibendi gratia [orig: grati‚] se contulisset, imagine sua [orig: su‚] in fonte conspecta [orig: conspect‚], sui amore captus est: cumque nulla potiundi amoris spes esset, nimio [orig: nimiŰ] desiderio [orig: desideriŰ] contabuit, et in florem sui nominis est commutatus. Ovid. Met. l. 3. Fab. 6. Monumentum eius. fuit in ora Boeotiae, per quod transeuntes silebant, unde Taciturnum vocabant. Sapienter ab Ovidio fingitur Nemesis insolentiae, et arrogantiae vindex, repetere poenas a Narcisso se ipsum amante, ut suam ipsius umbram admiraretur. Divinitus enim puniuntur sui amantes hac [orig: h‚c] dementia [orig: dementi‚], ut etiam inscitiam suam esse sapientiam arbitrentur. Mutatus in forem, ostendit quam levis et evanida sit inanis gloria mundi, et sero flaccescens monet, ne nimis mature, et ante tempus sapere incipiamus, neve nos, aut nostra nimis amemus, atque admiremur. Stat. Sylv. 3.



image: s0272b

Hic [orig: HÓc] te conspicuum melius Narcisse videres.

Nic. Lloydius. Sed cum nihil absurdius fingi possit, quam umbram, omnis coloris expertem, omnisque hilaritatis oculos tangentis, adamari, praecipue in aqua conspectam, merito suspecta Eruditis fabula est. Occurrit commode locus notabilis apud Pausaniam l. 9. qui sic habet: In Thespiensium finibus vicus est, qui Hedonacon perhibetur. Inibi fons Narcissi vocatus, quod in ea aqua se Narcissus contemplatus dicatur, donec suam esse umbram non intelligens, sui ipsius amore imprudens incenderetur, atque indidem ad eum sontem extabesceret. Mihi vero absurdum videtur, eo stoliditatis prolabi quemquam posse, ut suae formae amore capiatur, neque possit prorsus discernere, quid hominem atque umbram intersit. Alium ergo, minus vulgatum, de Narcisso sermonem referam, et ipsum suis nitentem adsertoribus. Sororem aiunt ei geminam fuisse, cum oris specie omni ex parte similem, tum neque vestitu, neque capillitio differentem: Solitos simul venari, ea [orig: e‚] occasione puellam a fratre adamari coeptam. Puella [orig: Puell‚] praemortua [orig: praemortu‚], fonteni saepe accedere consuevisse puerum, ubi, cum suam umbram conspicaretur, neque tamen suam esse ignoraret, ob similitudinem tamen, quae inter amantes fuerat, velut non propriae, sed absentis sororis imaginem cerneret, frequens inde solatium desiderii captasse [orig: capt‚sse]. Narcissum vero florem, longe ante terra [orig: terr‚] proditum, verisimile faciunt Pamphili carmina. Namque homo Thespius, multis ante puerum istum annis, Proserpinam Cereris a Dite raptam scripsit, dum ludens flores legeret, deceptam, non tam violarum, quam narcissorum collectione. Haec Pausanias.

NARCISSUS [3] nomen viri, cuius meminit D. Paulus Rom. c. 16. v. 11. Item Claudii Imperatoris libertus potentissimus ac ditissimus apud principem.

NARCISSUS [4] Commodi strangulator leonibus obiectus, sub hoc praeconis elogio: Hic EST QUI COMMODUM STRANGULAVIT, Casaub. ad Spartian. in Severo c. 14.

NARCISSUS [5] flos autum nalis et coronarius, nunc argento [orig: argentŰ] fulget, nunc colore splendescit aureo [orig: aureŰ]. In orbem, instar ocelli se diffundit, foliis tamen nonnihil crassioribus, latioribusque. Quina nonnumquam, senaque, conficiunt floris ambitum, mediumque coronant calicem, qui lactea inter folia, aut delicate lactescit, aut splendide pallescit decolor, aut circa summam oram croco illitam lepide rubesci --- longe formosissimus --- qui multiplici serie foliorum in cincinnos sese blande modiceque crispantium, albae effigie rosae suaviter efflorescit. Odor ei non ingratus, rectus caulis, nonnihil planus, ac spongiosus, e cuius summo, nunc se flos unicus pandit, nunc florum fasciculus pendet, capitibus deorsum clementer inflexis. Fr. Pomey Description. div. *lei/rion quibusdam Graecis, Theophrasto auctore, h. e. lilium, quod ei haud qua quam absimilis est. Cereris et Proserpinae coronamentis olim adhibitus, legitur apud Scholiastem Sophoclis in Oedipo, ubi cum, mega/lain *qeai=n a)rxai=on stefa/nwma, magnarum Dearum priscum eoronamentum, hic [orig: hÓc] appellat. Et quidem Proserpina, ante raptum, hoc [orig: hŰc] flore apprime delectata est: post eum vero et ea et materillum aversatae sunt quam maxime. Etiam Furiarum, seu Eumenidum, Erinnyumque serta ex narcisso plecti consueverunt: uti docet idem Scholiastes, e quibusdam versibus Euphorionis et Clemens Alexandr. l. 2. c. 8. An, quia ut plurimum circa monumenta nascitur, an quod hae Deae homines terrore afficiunt, aut torpore? A na/rkh certe, quod stuporem designat, nomen ei datum Plinius docet l. 21. c. 19. et Plutarchus Symposiac. 3. Unde Clemens iterum d. l. *na/rkissos2 baru/odmo/n e)stin a(/nqos2, e)le/gxei de\ au)to\ h( proshgori/a, narka=|n e)mpoiou=n toi=s2 neu/rois2. Narcissus est graveolens flos. Hoc probat appellatio, fluporem iniciens nervis. Coeterum, quod de viola, rosa et lilio legimus, etiam Narcissus, propter pulchritudinem, florere dicitur, ac coeteris exemptus nominatur, Virg. Ecl. 8. v. 52.

------ ---- aurea durae
Mala ferant quercus; narcisso floreat alnus.

Hinc kala\ na/rkissos2, Theocrito Eid. 9. pulcher narcissus: Virgilio purpureus, Ecl. 5. v. 38. suave rubens, in Cir. Ovidio croceus, Met. l. 3. Oppiano Cynegetic. l. 2. e)rato\s2 xro/a| faidro\s2 i)de/sqai amabilis color, aspectus speciosus etc. Sed et odorem eius commendant Poetae: e quibus Theocritus eu)/pnoon eum vocat, bene ac suaviter spirantem, Eid. 18. et huius frequens imitator Virgilius, illum casiae iungit ion Cir.

At nutric patula componens sulpura testa [orig: test‚]
Narcissum casiamque, herbas incendit olentes.

Quae cum Clementis loco cit. sic conciliat Paschalius, ut Poetas magis elegantias dicat sectari, coronar. l. 3. c. 9. ubi de hoc flore pluribus agit. Nec omittendum, quod ad Plinii verba, de Narcisso, huius alterum genus flore candido, calice purpureo, observat Salmas. florem proprie Plinio appellari, quae in ambitu sunt, folia candida: calicem vero, purpureum illud vel croceum, quod intus habet, quodque effigie calicis est et velut coronae, quae in orbem currit croceum. Qua [orig: Qu‚] notione, calix non est Graecis ka/luc, quod inter alia significat florem rosae adhuc conniventem et nondum apertum: Sed kh/luc, vas nempe, quo [orig: quŰ] bibitur; a cuius similitudine dicti calices in floribus, quos calathos alii dixere [orig: dixÍre] etc. Vide eum ad Solin. p. 102.

NARDENUM oppid. Hollandiae, alias misere deformatum, ab Hispanis, nunc recens munitum, cum portu, in ora maris Austrini. Vix 3. leuc. ab Amsterodamo in Ortum, paulo plus ab Ultraiecto. A Gallis proditione captum, A. C. 1672. Sed fortiter receptum, A. C. 1674.

NARDINIUM Selinorum urbs, in Hispania Tarraconensi Ptol.

NARDUM Salentinorum urbs, Episcopalis frequens et lauta, cum titulo ducatus. Vulgo Nardo.

NARDUS *na/rdos2, ex Hebr. [gap: Hebrew] genus herbae odoratissimae, Cantic. c. 4. v. 14. et alibi. Nardus pistica, Ioh. c. 12. v. 3. et Marci c. 14. v. 3. na/rdou pistikh=s2. Vulgata vertit, Nardi spicati.


image: s0273a

Beza, liquidae, para\ to\ piei=n, quasi potabilem dicas, Nardum enim pro ipso nardino unguento passim usurpat Athenaeus. Et conviviis unguenta conveniunt, quibus perfundantur convivae: non autem spissa, quibus liniantur. Quod tamen luxuria tandem invexit, ut ex his Plinii apparet l. 13. c. 3. Quaedam, inquit, crassitudo maxime delectat, linirique iam, non solum perfundi unguentis gaudent. Unde illud Flacci l. 2. Sat. 2. v. 73. Nec sicut simplex Naevius, unctam convivis praebebit aquam. Aeschylus autem e)n *desmw/th|, vocat fa/rmaka pista\, liquida et quae potanda praebentur; ut dicuntur brw/sima, quae eduntur et xoista\, quibus ungimur. At apud Artemidorum l. 2. c. 33. legimus, gonai=ka pistikh\n oi)kouro\n kai\ peiqome/nhn tw=| a)ndri\, ubi omnino videtur fida mulier significari. Quam in partem transcunt omnes fere Graeci reliqui. Sic Eusebius Demonstr. Euang. l. 8. vinum mysticum SS. Eucharistiae vocat kra=ma pistiko\n th=s2 kainh=s2 diaqh/khs2, et pistiko\n ba/lsamon reperimus in literis Emanuelis Imperatoris ad Fridericum Imperat. Etiam de persona saepe occurrit, apud Cedrenum pro pisto\s2, p. 545. 577. 596. et saepe alibi, o( pistikw/tatos2 tw=n qerapo/ntwn, fidelissimus Ministrorum, quod Aristophanes et melior Hellenismus pisto/tatos2. Hinc Theophylactus pistikh\n interpretatur a)/dolon, i. e. germanam, et minime adulteratam: quam puram Tibullus vocat hoc [orig: hŰc] v. 7. Eleg. 2. l. 2.

Illius puro [orig: purŰ] distillent tempora nardo [orig: nardŰ].

Et Ovid. de Arte l. 3. v. 443.

Nec coma vos fallat liquida [orig: liquid‚] nitidissima nardo [orig: nardŰ], etc.

Ioh. vero Hartungus in Criticis suis Decad. 3. c. 6. ex Athenaei l. 15. prope Babylonem fuisse oppidum Opis dictum, ubi pretiosissima nardi unguenta confecta et in alia loca deportata fuerint, docet. Itaque non dubitat, germanam lectionem fuisse apud utrumque Euangelistam *)opistikh=s2: quae vox quia Librariis minus nota, omissa [orig: omiss‚] litera [orig: liter‚] initiali, scripsisse pistikh=s2, sicque inscitia [orig: insciti‚] sua [orig: su‚] Viris eruditis crucem fixisse, in qua cogitationes eorum vexarentur, contendit. Additque, subodoratos quidem aliquid hac de re iam Augustinum olim et Cyrillum in Ioh. fuisse, a loco nempe quopiam pisticam Nardum dici, sed locum illum, quis esset, ignorasse [orig: ignor‚sse]. Etiam Camerarius doctissimus, recitato [orig: recitatŰ] versu Nonni,

*pistikh=s2 tri/a me/tra fatizome/nhs2 a)po\ na/rdou.

Videri, inquit, possit, a loco nomen illud esse deductum: quia mediam syllabam produxit. Sed locus ille qui esset, neque ipse neque Nonnus aperuerunt. Sic tria etyma afferuntur (ut aliorum sententias omittam) primum a piei=n, alterum a pi/stis2, tertium ab w)=pis2. Et quidem, primum quod attinet, praeter superius dicta, videtur id confirmare Athenaeus, cum aptam esse pro\s2 po/ton, scribit l. 15. cumque idem na/rdon katapi/nein dicit, l. 6. Favet Hirtius de bello Hispan. c. 33. Ipse de tempore cenavit, vinum et nardum identidem sibi infudit. At morosior analogia haec: Etiam to\ mu/ron (cuius Iohannes et Marcus commeminit) innuit liquorem; si inde aliqua forte nobilitatis pars trahatur. Sed nec ab *)=wpis2 (ita enim ab Herodoto et Strabone scribitur) fieri potest *(opistiko\n, salva [orig: salv‚] analogia [orig: analogi‚], verum *)wpiko\n. Neque etiam mentio Opis ullibi apud Athenaeum, qui l. quidem 15. c. 15. ex professo de variis locis agit, in quibus meliora quaeque unguenta fierent, addens: *na/rdinon to\ e)n *ta/rsw|; nullum tamen ibi, ne tantillum, vel etiam alibi, vestigium, unde Nardus opistica exprimatur, ostendit. Imo nec apud Strabonem, Dioscoridem, Plinium, qui Nardi Celticae, Italicae, Syriacae, Indicae meminerunt, at Opisticam unanimi silentio [orig: silentiŰ] praetereunt. Ergo pistiko\s2 revera a pi/stis2 est, et na/rdos2 pistikh\ sic dicta, tamquam probatae fidei, integra, sine admistione alterius: quemadmodum contra pseudonardus, apud Plinium l. 12. c. 12. ita vocatur a yeu/domai, i. e. fallo. Hinc vetus Lexicon: Nardum pisticum dicitur, i. e. sidele, purum, sine omni impositura et commixtura compositum, non adulteratum aliis herbis. Et hoc ipsum in causa, cur idem unguentum Iohanni polu/timon, Marco polutele\s2 dicatur. Bene enim Ioach. Vadianus Epitom. Terrae part. Dignum, inquit, cognitu, quod l. 13. Plinius tradit, videlicet novem herbarum species esse, quae nardum imitentur et adulterent. Unde intelligimus, in tantae fraudis materia, usum loquendi obtinuisse, ut pistica nardus diceretur, quae sincera et absque vitio esset, a)po\ th=s2 pi/stews2, a fide, et plane a)/dolos2, h. e. germana, ut ait Erasmus et nulla [orig: null‚] arte vitiata. Proinde et Hermolaus libro Coroll. 1. pistikh\n, h. e. probam et fidelem exponit, et quae adulterata non sit, sicuti Marci c. 4. v. 3. et Iohann. c. 12. v. 3. accipitur. Hieronym. super 26. c. Matthaei pisticam; plane veram et absque dolo exposuit. Vide Becmann um de Origintbus L. L. Hoc autem nardinum unguentum magni tum fuisse pretii, etiam eo [orig: ] fit probabilius, quod illis temporibus unica fuit urbs Laodicae, quae unguentum huiusmodi cum laude conficeret: nec multo ante Galeni aetatem in aliis quoque urbibus fieri coepit, quod commendaretur. Vide cum l. 6. *(ugikiw=n. Hoc [orig: HŰc] itaque tam sincero [orig: sincerŰ], tam pretioso [orig: pretiosŰ] unguento [orig: unguentŰ], mulier illa pedes IESU delibutos reddidit, pro more variarum tum gentium, quibus pretiosissima unguenta in frequenti usu fuere [orig: fuÍre], maxime cum in tricliniaribus lectis accumberent. Nisi potius in ista sacrorum Domini pedum unctione, non tam moris communis habendam esse rationem arbitreris, quam latentis mysterii: quod etsi satis capere nequimus, nedum satis explicare valemus, inesse tamen credimus et humili silentio [orig: silentiŰ] adoramus. Scimus antiquis in more fuisse positum, ut testandae reverentiae et cultui religioso, vel qui proxime ad religiosum accederet, oleum vel unguentum effunderent. Sic Iacoblapidi, quo [orig: quŰ] erat usus pro cervicali, oleum superfudit, Gen. c. 28. v. 18. Idemque statuam eo [orig: ] loco [orig: locŰ] erectam, ubi Deus cum ipso erat locutus, simili veneratione prosequutus est. Sic lapides unguine delibutos, ut loquitur Appuleius, pagani in triviis coluerunt, quod multi Scriptores testantur, clemensque Alex. liparou\s2 propterea li/qous2 illos vocat, l. 7. Stromat. Sic animalia; quae Diis consecrabant et libera sinebant abire, vel quae alioquin admodum admirabantur, unguentis linebant, uti multis


page 273, image: s0273b

exemplis ad Suetonii l. 1. c. 80. probat Casaubon. An igitur hae quoque mulieres sanctissimae, quum in Domino, quem esse Deum adhuc ignorabant, aliquid tamen supra hominem admirarentur, devotionem suam hoc [orig: hŰc] facto [orig: factŰ] sunt testatae? Hoc certe videtur voluisse Chrysostomus, cum scribit de una illarum, in Marth. Homil. 18. *pollh\ h( eu)la/beia h)=n kai\ afatos2 h( spoudh/, Magna erat huius mulieris reverentia et studium erga Christum verbis inenarrabile Ac mens quidem illarum haec erat: divina vero Providentia, quae illas regebat, altiora mysteria moliebatur; sicut ipsius Christi verba insinuant, Marci c. 14. v. 8. Quod habuit, ipsa fecit: antevertit unguento [orig: unguentŰ] linere corpus meum ad pollmcturam. Hinc Eucherius Lugdunensis in Matth. c. 26. v. 2. Significatio, inquit, est non perditio: in proximo passurus sum; ideoque mulier hoc unguentum mihi attulit ad sepeliendum. Mos enim antiquitus fuit, ut nobilium corpora sepelieuda ungerentur, et cum aromatibus sepelirentur. Idem scriptor alibi: Mysterium est quod agitur; in quo mors et sepultura cito fieri significatur. Vide Is. Casaubon. Exercit. XIV. num 12. et 13. et Salmas. ad Solin. passim. E quo hoc solum addo, cum nardus Plinio alia sit Celtica, quae in Istria et Liguriae Alpibus nascitur, Cambul Rumi Arabibus, h. e. Spica Romana (quae fortasse Pseudonardus ) dicta; alia Indica; alia Syriaca seu Cilissa: solam mediam et Nardi ob excellentiam (cum reliquae nardi, sine adiuncto loci natalis, non soleant nominari) et Spicae proprie nomen, quod staxuo/qric seu spicata sit. habuisse. Coetera vide infra, in voce Spica. Nec omittendum, licet nardus Cilissa adeo brevi folio [orig: foliŰ] esset, ut vix necti quiret, tamen et illam, et insuper Indicam luxui in coronas placuisse. Idem Salmas. d. l. Condarias de nardo exhibuisse Heliogabalum, supra vidimus.

NARE et literas, a primis annis Lacedaemone olim, et Romae docebantur Iuvenes, vide supra Nandiperitia.

NARES [1] in Historia naturae animalium, per singula membra, memorantur Plinio his verbis l. 11. c. 37. Infraeas (genas) hilaritatem risumque indicantes buccae. Et altior homini tantum, quem novi mores, subdolae irrisioni dicavere [orig: dicavÍre], nasus. Non alii animalium nares eminent: Avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus, sine naribus. Et hinc cognomina simorum, silonum etc. Ubi, quod de irrisione ait, confirmatur illo Horatii, l. 1. Sat. 6. v. 5.

-------- naso [orig: nasŰ] suspendit adunco [orig: aduncŰ].

Vide infra in voce Nasus. Inprimis vero vultum hominis decent nares; unde in bello quoque cum cura tectae galeis. Sidonius Panegyric. Anthemii, de Roma.

Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galeis cedant --------

Et earum abscissio inter praecipuas poenas, apud Occidentales olim populos, Wisigothos, Longobardos, alios, recepta, uti infra dicemus. Vide Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 4. v. 20. de Narium vero annulis; item emunctione, supra: uti de more suaves naribus odores per reticulum inspirandi, infra voce Reticulum, it. Rosa: de alio Spartanorum, nares oculosque infantum recens natorum vino abluendi, ubi de Ungendi ritu: de alio naribus vel malis ferarum uncos iniciendi, infra ibid. lemmate Uncae manus. Hinc Nario, de qua voce paulo post.

NARES [2] Canalis apud Vitruvium, pro extrema canalis parte, qua [orig: qu‚] humor egeritur, l. 7. c. 4. Sin autem aliquis puries perpetuos habuerit humores, paulum ab ea recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior quam libramentum conclavis fuerit, habens nares ad locum patentem: Postea, Item cum in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta: si enim non per nares humor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in nova structura se dissipabit. Mox, Si autem locus non patietur structuram, canalesfiant, et nares exeant ad locum patentem. Idem spiramenta alibi vocat: Graeci a)napnoa\s2. Unde vetus Auctor Glossarum elicem a)napnoh\n interpretatur: elices autem dicebantur nares aquariorum illorum sulcorum, quibus aqua e lyris educebatur. Iidem Graeci b(i=nas2 quoque dicebant, unde r(inou/xous2 appellat Strabo cloacas, quae nares in mare apertas habent, quibus aqua exoneratur. Cuiusmodi cloacarum naribus obturatis, Lysimachus adiuvit diluvium ex magnis et continuis imbribus supervenientibus ortum, quo antiqua Urbs Ephesus submersa: de quo imbre Duris Elaita intellexit in Epigramm. quo Ephesi illum kataklusmo\n deplorat:

*)heri/ai nefe/lai po/qen u(/data pikra\ piou=sai,
*nukti\ su\n a)stemfei= pa/nta kateklu/sate.
*ou) *libu/hs2 *)efe/sou de\ ta\ kei=na talai/nhs2
*au)/lia; kai\ makrw=n e)c e)te/wn kte/ana.
*pou= de\ sawth=res2 to/te dai/mones2 e)/trapon o)/mma,
*ai\ ai)/ th\n *)ia/dwn pollo\n a)oido/taton.
*kei=na de\ ku/masi pa/nta kulindome/noisin o(/moia
*ei)s2 a(/la su\n potamoi=s2 e)/drame petta/menoi.

Vide Salmas. ad Flav. Vopiscum in Probo Imp. c. 21. ad Solin. p. 809.

NARGARA Africae propriae urbs Livio, l. 30. c. 29. ubi Scipio et Hannibal colloquebantur. Margarum Polybio. l. 15. c. 5.

NARHUAL vide supra Monoceros.

NARIO in glossis veterib. subsannator, qui scil. naribus aduncis omnia suspenderet, quod Graeci r(ina=|n vocarunt [orig: voc‚runt]. Aelianus de Parasito, *kai\ o( me\n *mena/ndrou *qh/rwn me/ga fronei=, o(/ti r(inw=n a)nqrw/pous2 fa/tnhn au)tou\s2 e)kei/nous2 ei)=xen. Quod verbum perperam a)po\ th=s2 r(i/nhs2 factum vult Scaliger Coniectan. in Varr. et limare interpretatur, cum sit a)po\ tw=n r(inw=n, a naribus. verba autem illa Menandrici parasiti, apud veter. Grammaticum repetit Salmas. ex Menandro,

--- -- *)/egwg' e)pi/stamai
*(rina=|n.

vide eum Notis ad Aelium Spartian. in Antonino Geta c. 4.

NARISCI populi German. quorum regio Nortgow, teste


page 274, image: s0274a

Aventino. Beyrn Rhenano. Bavaria Transdanubiana seu Palatin. Bavariae, a Vindelicia (quae nunc Ducum Bavariae) Danubio [orig: DanubiŰ] divisus, cuius caput Amberga. Fabricius, et Willichius voitlander faciunt. Terram Advocatorum posteriores vocitarunt [orig: vocit‚runt]: horum caput fuisse Egram censent, et haec quoque priscorum Suevorum portio; imo et posteriorum. Gothofredus Monachus: Anno Domini M. C. XX. Henricus Rex natale Domini in Suevia apud Egram agit. Aeque admiretur quispiam hodie apud eundem legi, in Suevia apud Hagenoam. Apud Hagenoam, inquam, in Suevia, ubi tamen, Gothofredi tempore, ultra mille annos iam coaluerant Suevi, eo translati constitutique ab Augusto. Ex finibus Nariscorum Moenus oritur, l. 4. Itiner. Germ. Vide B. Rhananum Rer Germ. Nov.-Antiq. l. 1. cum Notis Ottonis ICti. p. 23. et seqq.

NARISTI apud Capitolin. in Marco, c. 22. Gentes omnes ab Illyrici limite usque Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Naristi, Hermunduri etc. *nari/stai sunt Dioni, *ou)aristoi\ Ptolemaeo, unde recte hic [orig: hÓc] Varistae legeretur. Salmas. ibi.

NARITI vide NARYCII.

NARMALIS urbs Pisidiae. Steph.

NARNA Straboni, vel Narnia, Umbriae civitas, per quam Nar fluv. labitur, a quo et nomen accepti, Liv. l. 10. c. 9. Olim Nequinum dicebatur, teste Plinio [orig: PliniŰ], l. 3. c. 14. a nequitia incolarum, qui obsessi, se liberosque occidere quam dedere maluerunt. Patria Nervae Imperatoris et Ioh. XIV. Pontificis. Ad montis est radices, Ferrar. et in parte meridionali, rupes habet admodum praecipites, quarum imo in hiatu Nar, per scopulos, confragoso [orig: confragosŰ] alveo [orig: alveŰ] labitur. Municipes huius loci Nartes quondam dictos fuisse, ex antiquis marmoribus docet Hermolaus. Plinio vero Narnienses. Sic enim ille l. 31. c. 4. Inagro Narniensi quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, quod admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre autem pulverem. Nerni hodie dicitur Leandro. Sil. l. 8. v. 458.

Hispellum ac duro monti per saxa recumbens
Narnia. -------- --------

Martial. l. 7. Epigr. 92.

Narnia sulfureo [orig: sulfureŰ] quam gurgite candidus amnis.
Circuit, ancipiti vix adeunda iugo [orig: iugŰ].

Claudian. de 6. Consul Honorii. v. 515.

Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum
Regali calcatur equo; rarique coloris
Non procul amnis abest urbi, qui nominis auctor
Ilice sub densa [orig: dens‚] silvis arctatus opacis
Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.

Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. p. 637. Nic. Lloydius.

NARO urbs Dalmatiae; Narenza. In ora Sinus cognominis, qui pars est Adriatici. Alias ampla, nunc deficit sensim. Sub Turcis. Regio adiacens antea Chulmia, nunc Herzegovina dicitur; estque pars Serviae. Est 35. mill. pass. ab Epidauro in Boream. Hinc Narentini, qui et Arentani, et Pagani, Porphyrogenitae, teste Lucio [orig: LuciŰ].

NARON fluv. Dalmatiae Naronam urbem alluens, ac pelago inter Peguntium et Epidaurum urbes exceptus, hodie Narenta, Nicander.

-------- *dri/lwn kai\ *naro/nos2 o)/xqh.

NARONA colonia illustris Illyrici, apposita cognomini fluvio Naroni vel Nari, Itiner. Antonini.

NARONENSIS Sinus pars est maris Adriatici longe per terras extensa, in Dalmatia, iuxta Naronem, inter ditionem turcarum ad boream, Ragusinam ad Austrum, et Insul. Lesinam Venetorum ad Occidentem.

NAROVA lacus novae Franciae. Vix 36. mill. pass. a Monte Regali in Meridiem.

NARRATORES apud recentioris aevi Scriptores, Advocati seu Patroni causarum, Car. du Fresne in Glossario: Vide in his vocibus.

NARSES [1] Persarum Rex post patrem Varanem III. A. C. 295. Imperatoribus, contra rebelles, occupatis, Mesopotamiam Armeniamque rapuit; Maximinianum etiam Galerium, a Diocletiano missum, vicit: qui tamen duobus aliis praeliis superior, Narsetem cum uxore, liberis, sororibus, etc. in potestatem redegit, recuperata [orig: recuperat‚] Mesopotamia [orig: Mesopotami‚] et quinque aliis provinciis, trans Tigrim, imperio adiectis. Euseb. in Chron. Eutrop. l. 9. Regnavit ann. 7. sucessore Ormisdate I. quem vide, nec non Eutropium loc. cit. Ceterum *narsh=s2 Agathiae, Aur. Victori et Ammiano Narseus, l. 23. Maximiano antehac Caesari, cum Narseo Persarum Rege iam congressuro. Ita enim MSS. ubi editur, Narse. Idem nomen Ducis Persici, l. 24. Cum Tigrane, et Surrena et Narseo, potissimis Ducibus. Sic eadem, Perseus, Perses, Persa. Augustin. de Civ. Dei l. 3. c. 11. Retulerunt tale prodigium et Antiochi et Persidis bello [orig: bellŰ], in eodem apparuisse figmento. Ubi pro Persidis alii Xerxes: Lud. Vives Persae: sed membranae Noricae Persis, idque verum. Similiter l. 18. c. 18. Et septimi Regis Triopae fil. Iasus et Rex nonus Sthenelas sive Stheneleus sive Sthenelus: varie quippe in diversis Auctoribus invenitur. Et idem tamen est nomen, adiungendaque quarta terminatio, Stenelaus, quae exstat apud Polybium l. 4. etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 15. ubi plura habes in eam rem egregia.

NARSES [2] Persa natione, Eunuchus Iustiniani Imperatoris, cuius partes, prima [orig: prim‚] eius contra Persas victoria [orig: victori‚] sequutus est, bibliopola prius, deinde ob animi virtutem Quaestor exercitus, Consul et Patriciatus honore auctus, vir religione, ac pietate praeditus. Is in locum Belisarii Ducis in Italiam missus, Gothos binis praeliis superavit, A. C. 552. in posteriore Totila [orig: Totil‚] ipso [orig: ipsŰ] occiso [orig: occisŰ], et ipso in loco, quo [orig: quŰ] Galli olim a Camillo victi. Contra Leutharim dein, et Bucellinum, Germanos, qui in Italiam irruperant, quoque victor. Hunc, cum a Sophia Imperatrice ignominiosis verbis, ut nempe cum mulieribus fila traheret, quod Eunuchus esset, revocaretur,


image: s0274b

respondisse, se telam orsurum, quam ipsa tam facile retexere non posset, sicque, Longobardos in Italiam vocasse, Paul. Diaconus auctorest, sed, ex Corippo illius saeculi Historico, vegatid Baronius: quietiam illum cundem esse credit, cumeo, adquemptrinas literas 8. Gregorius scripsit, quique, contra Phocaminsurgens, ut Mauritii necem ulcisceretur, ab ipso captus et ustulatus est. Procop. l. 3. de bello Goth. Evagr. l. 4. Niceph. Agathias, Cedrenus, Volaterr. Zonaras, etc. Baron, A. C. 552. 553. 567. 605. et 606. Deco Paulus Varnefridus l. de gestis Longob. 2. c. 3. Hic Narses, inquit, prius quidem Chartularius fuit, deinde propter virtutum merita Patriciatus honorem meruit. Eundem Italiae Exarchum fuisse praeterca, scribit P. Diaconus, in supplem. ad Europ. l. 16. Vetus marmor apud Onuphrium Panvinium: Imperante. Dn. Piissimo. ac. trimphali. Iustiniano. PP. Aug. anno. 38. Narses. Vir. gloriosissmus. ex. Proposito. sacri. palatii. Exconsul. atque. Particius. Post. victoriam. Gothicam. ipsis. ex. eorum. Regibus. celeritate. mirabili. conflictu. publico. superatis. libertate. urbis. Romoe. ac. totius. italioe. restituta [orig: restitut‚]. pontem. viae. Salarioe. usque. ad. Aquam. a nefandissimo. Totila. tyranno. destructum. purgato. fluminis. alveo. in meliorem. statum. quam. quondam. fuerat. reformavit. In altera parte pontis hi versus leguntur:

Quam bene curvatis directa est semita ponti,
Atque interruptum continuatur iter.
Calcamus rapidas subiecti gurgitis undas,
Et libet iratae cernere murmur aquoe.
Ite igitur faciles per gaudia vestra Quirites.
Et Narsio resonans plausus ubique canat.
Qui potuit rigidas Gothorum flectere mentes.
Hic docuit durum flumina ferre iugum.

NARSINGA urbs ampla Indiae citerioris regni cognominis caput, versus oram Sinus Bengalae, a qua 40. mill. pass. distat, uti 150. a Masulepatamo in Meridiem, et 20. circiter a Negapatamo in Boream, in ora Coromandelis, Sub Rege Bisnagatiae Vide ibi. Hornio tractus ille, quem nautae vulgo appellant Coromandel, complectitur Regna Narsingoe, quae etiam Bisnagar appellentur, nempe Negapatanum, Malipuriam, Bisnagariam et Orixam. Idem refert, Regis Narsingoe tantam perhiberi potentiam, ut Regnum eius intra sex menses circumiri vix possit. Coeterum historia non huius modo, verum et aliorum per Indiam Regnorum; tota adhuc nobis ignota est, Mercatoribus Europaeis, quo eo [orig: ] commeant, potius de pipere, quam de historia sollicitis. Nomen et titulus Regum est Virapanai, sicut Regum Malipuriae Vengabatir. Vide cum Orb. imp. p. 305.

NARSINGAPATANUM oppid. regni Golcondae, in ora sinus Gangetici, 200. mill. pass. a Masulepatano in Caeciam, et 160. ab Hidrabando im Ortum.

NARTA Guagnino dicitur solet ligneae genus, quibus Scricfinni his conterminae gentes utuntur in transmittenda glacie, altissimisque nivibus. Nil autem ailud sunt, (siquidem ex iis, quae Lugduni Batavorum, in Theatro Anatomico, asservantur, argumentari licet) quam lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incurvum, in cuius medietate ansa est ex corio, cui pes inseritur, subiecta [orig: subiect‚] ex contorto [orig: contortŰ] vimine alia [orig: ali‚], qua [orig: qu‚] posteriora pedis firmantur. Simplicissimae sunt eae, quas Lugduni ostendi diximus, longitudine septenum [orig: septenŻm] pedum, latitudine pollicum quatuor et quod excedit: fuereque [orig: fuÍreque] sine dubio proceri ac adulti hominis illae soleae. Id enim provide homines illi agunt, ut in fabricandis suis Nartis eam rationem longitudinis servent, quae hominis est, cui inserviunt. Cultum tamen reclpit hoc solearum genus, nec quidquam impedit, quo [orig: quŰ] minus Rangiferorum pellibus, vel qua [orig: qu‚] simili materia [orig: materi‚] obducantur, ad promovendam cursus celeritatem signique subsistentiam: Illus quidem, quod Lugduni visitur, solearum par, sine ulla notabili differentia quoad longitudinem, superne resina [orig: resin‚] vel pice obductum erat. Aliam istiusmodi Nartarum descriptionem Titianus nobis dedit, in suo de Antiqq. habitu libello, quae si vera est, aliud Nartarum genus in usu Scricfinnis fuerit, quo [orig: quŰ] altissimas nives et cacumina montium: aliud, quo [orig: quŰ] apertam planiciem, et lubrica glaciei pertranseunt. Atque ab hoc ultimo genere deducta forte illa Calapodia, quibus Belgae per constrictas frigore hiberno [orig: hibernŰ] aquas quam velocissimo [orig: velocissimŰ] cursu ludibundi quaquaversum oberrant: Schaatsen vulgo. Omnium iconem habes apud Bened. Balduinum de Calceo antiquo c. 6. Vide quoque Olaum Magnum Wormiumque.

NARTES Umbriae populi, qui et Interamnates. Plin. l. 3. c. 4.

NARTHECIS parva insula prope Samum, Strabo et Steph. Narthex Suidoe, sic enim ille, *na/rqhc nhsi/dion e)ggu/s2 fasi *sa/mou e)n decia=|, toi=s2 prosple/ousi.

NARTHECUSA insula in mari Carpathio, Plin. l. 5. c. 31.

NARTHEX Graece *na/rqhc, ferula proprie. Plin. l. 13. c. 22. Ferula calidis nascitur locis atque trans maria geniculatis nodata scapis. Duo eius genera, Nartheca Graeci vocant assurgentem in altitunem. Nartheciam vero semper bumilem. E qua quia prima medicamentorum vascula efficiebantur, factum, ut dein quaelibet vascula ex quacumque materia, in quibus medicamenta recondebantur, Narthecia dicta sint, apud Cicer. de Finib. l. 2. Hinc Martial. l. 14. Epigr. 78.

Artis ebur medicae narthecia cernis habere, etc.

Sub Imperatorib. postmodum recentioribus *na/rqhc seu Ferula, ut censet Car. du Fresne Dissertat. de infer, oevi Numism. num. 21. id dictum est, quod prius Labarum vocabatur, Imperator. videlicet gestamen, forma [orig: form‚] tamen ac figura [orig: figur‚] non parum immutata [orig: immutat‚]. Labarum quippe quadratum fuit, ex panno aut serico confectum. Christi insignitum monogrammate: Narthex vero ferulae solidae speciem praetulit, quae paulo longior, quam latior fuit. Unde Medicos quosdam *na/rqhkas2 libros suos nuncupasse [orig: nuncup‚sse] legimus, quod libri illi ferulae omnino speciem referrent. Effingitur


image: s0275a

praeclare Narthex eiusmodi, in bulla plumbea Balduini II. Imperatoris Constantinopolitani, diplomati A. C. 1241. appensa [orig: appens‚], in qua Balduinus, Imperatorio [orig: ImperatoriŰ] habitu sedens, dextra [orig: dextr‚] virgam tenet, in cuius parte superiori, nescio quid quadratum oblongius eminet, fimbria [orig: fimbri‚] circumdatum et ad extremos angulos globulis vel margaritis exornatum: ab inferioribus vero angulis pendent vittae, margaritis pariter distinctae. hastae extremum claudit globulus seu margarita grandior, cui minor insistit. Narthecem ipsum exteriorem exornat circulus ovali figura [orig: figur‚] unionibus contextus. At in Narthecibus, qui effinguntur in nummis, apparent feresemper in quincuncem dispositae margaritae: ita ut liquido evincatur, diu servatas labari figurae seu Christi monogrammatis reliquias. Scribit Codinus de Officiis c. 17. num. 37. moris esse, ut quando Imperator gesiat slemma, dextra [orig: dextr‚] Crucem, sinistra [orig: sinistr‚] *nai/qhka tencat. Simeon vero Thessalonicemps. Ferulam gestariab Imperatorib. tradit, in potestatis its indultae populos castigandi symbolum: quali Paedgogi ferulam haec vox notaret, qua [orig: qu‚] revera Labarum indigitabatur. Vide eundem Car. du Fresue Not. ad Alexiadem. Sed et Narthex, certus in Graecorum Templis locus erat, proticus videl. vel atrium ante Basilicam, ad deambulandum factum, tam longum, quam ipsum templum latum, continenti aedificio [orig: aedificiŰ] cum ipso Templo et eodem [orig: cŰdem] ambitu clausum, ab Ecclesia tamen veluti separatum: Aliae enim Narthecis fores a Templi foribus, et qui intra Narthecem stabant, extra Templum consistere censebantur. Hic [orig: HÓc] audientes locum habebant et secundi gradus Paenitentes. Graeci, *(o a)krow/menos2 e)/swqen me\n tou= *na/rqhkos2 i(/statai, ou) peraite/rw de\ sugxwrei=tai ei)selqei=n, Audiens intra quidem Narthecum stat, at penitus ingredi non audet. Iidem a)kro/asin i. e. auditionem, definiunt. to\ qei/wn a)kroa=sqai grafw=n e)n toi=s2 basilikoi=s2 th=s2 *)ekklhsi/as2 e(stw=ta pulw=si, cum divinae literae audiuntur ab iis qui ad Basilice fores stant. Unde discimus, post Narthecem sequi portas Ecclesiae, cuius introitus finis carat Narthecis. Paulus Silentiarius au/lw=na vocat, Hesych, stoa\n interpretatur: *na/rqhkos2 autem nomen accepit, quod longa esset ista porticus et angussa. vel a culminis figura, quod ferulae dimidiatae instar exhiberet, Latini Paradisum dixerunt voce Graeca [orig: Graec‚], quae locum etiam significat ad deambulandum factum, etc. Hic itaque est Graecorum *na/rqhc, in Basilicis ac Templis Christi nomini dicatis: Antiqua Graecia in Templis Deorum suorum *pro/naon vocabat, pro/stoon atque etiam pro/stulon Sed alia forma fuit veterum Graeciae aedium ac Basilicarum Christianorum. Aedes ipsa namque ao\s2, item do/mos2, Latinis, ut Vitruvio l. 4. c. 4. cellaoedis: in fronteaedis, pro/naos2 veletiam pro/domos2, qui *na/rqhc, in Templis Christianorum, Verum aedes Graecorum plerumque etiam o)piqo/domon habuere [orig: habuÍre] ad idem instar in posticoaedis factum, ut in fronte. Sed nec unum genus prona/ou fuit; aliquot species et modos refert Vitruvius. loc. cit. Primum dicebatur in Antis, sunt autem antae quadrae columnae velpilae, quae ad latera ostiorum utrinque ponuntur, atque istiusmodi aedes appellabatur nao\s2 e)n parasta/sin. At pro/stulos2 vocabatur ea, quae contra Antas duas columnas angulares habuit, et supra Epistylia et dextra et sinistra, ad versuras singulas, *)amfipro/stulos2 autem, quum in postico ad eundem modum columnas et fastigia habebat, ut in fronte, Porro peri/pteron vocatum est id genus aedis, quae non solum in antico et possico, sed etiam ad latera habehbat columnarum ordines sive porticus; unde hodieque columnata templorum latera Aloe vocantur; ut alia omittam. Fiebat autem pro/naos2, seu frons aedis, cum columnis et fastigio, plerumque ipso shkw=| seu adis cella, maior ampliorque, Strabo l. 17. *meta\ de\ propu/laia o( new\s2 pro/naon e)/xwn me/gan, kai\ a)cio/logon to\n de\ shko\n su/mmetron, co/knon de\ ou)de\n, h)\ ou)k a)nqrwpo/morfon, a)lla\ tw=n a)lo/gwn zw/wn tino\s2. Post vestibula oedes sequitur, pronaum habens amplum et magnificum, cellam autem oedis modicam, etc. quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1216. et seqq. Ad Narthecem Christianorum ut redcam, hodie apud Graecos, Narthex in aedibus Monachorum sacris, laicorum stationi inservit; in reliquis, locus est mulieribus assignatus, cancellisque, transennis et cratibus obseptus, ut se per totum Orientem observasse [orig: observ‚sse], ait Dominic. Macer; qui a Salmasio diversum sentiens, Narthecem, non in porticu, sed intraipsam aedem sacram, prope portam, collocat, in Hierelexico, cumque Paenitentium, Catechumenorum et Energu menorum sedem facit, unde tempore Communionis sacrae exire consueverint, hanc in rem laudans Leonem Allatium in Tract. quem de Narthece composuit, quem si placet adeat harum rerum avidus Lector. De Homerica editione, e)k tou= *na/rqhkos2 dicta [orig: dict‚], vide supra Critice.

NARVA urbs Livoniae, ad fluv. cognominem, qui Livoniam dirimit a ditione antiqua Moschorum; ex adverso Narvae arx est Ivanowgorod, sub Suecis ab A. C. 1617. in Ingria; imo utraque nunc illis subest. Urbs permunita, 30. leuc. Suec. a Revalia in Ortum, 15. a Torpato in Caeciam, vix 1. a sinu Finnico. Scopulo infixa arx tumulo insidet, iuxta Narvam fluv. et duplicis sclopeti ictu Livonica [orig: Livonic‚] Narva [orig: Narv‚] in opposita ripa [orig: rip‚] fluminis sita [orig: sit‚] distans, discriminis causa [orig: caus‚], Russica et Danzsche Neruva, ut altera Germanica appellatur, 40. milliar. a Plescovia, uti a Novogradia. Narva autem fluv. amplus urbem rigat. et 2. sub urbe milliar. a Sinu Finnico absorbetur.

NARVATUS Matthias, vide Matthias.

NARYCIA Ferrario urbs Magnae Graeciae, aliis Narycium oppid. Locrorum vetustissiumum, unde Aiax Oileus. Stephanus *naruc po/lis2 *lokri/dos2. Ovid. Met. l. 15. v. 704

--- --- -- Dextra praerupta Ceraunia parte
Romechiumque legit, Caulonaque, Naryciamque.

Abundat autem Narycia pice optima [orig: optim‚]. Virg. Georg. l. 2. v. 437.

Et iuvat undantem buxo spectare Cytorum,
Narycioeque picis lucos.

Vide dela Cerdam in illud Virgilii Aen. l. 3. v. 399.



page 275, image: s0275b

Hic [orig: HÓc] et Narycii posuerunt moenia Locri.

Nic. Lloydius. It. Hic [orig: HÓc] infra.

NARYX urbs Opuntiorum; imo secundum Servium urbs ipsa Opus, ita enim is: Alii Narycios Opuntios eosdem et Epicnemidios dicunt: namque prius Narys, Opuns postea dicta est, eadem et Epicnemidia vocatur. ad Aen. l. 3. v. 399. Sed falsum id, uti Salmas. docet ad Solin. p. 66. Vide in voce Narycia.

NASABATH ut scribit Ortelius. sed Nasava est in Graecis codicib. Ptolomoei, Nahar Plinio l. 3. c. 5. ac Melae l. 2. c. 3. Maruirtaniae Caesariensis amnis. Sofsaagia Castaldo, Baudrando fluv. Mauritaniae Sititensis, illam a Caesariensi separans. Nunc Rio Maior. Oritur in Biledulgeridia; dein per regnum Algeri fluens, ibi iuxta Saldas seu Bugiam in mare Mediterrancum se exonerat.

NASACHAEI memorati Epiphanio Panarii l. 1. nomen Sectae apud Iudaeos obscurioris: quemadmodum et Dosithei, qui amho crrote Pythagoricorum de *metenswmatw/sei, et abstinentia ab esu carnium, quoque imbuti erant. Georg. Hornius Histor. Philos. l. 4. c. 2.

NASAMONES populi Libyae, prope Occanum Atlanticum, navium Syrtibus involutarum spoliatores, et repto viventes, Lucan. l. 9. v. 439.

Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima Ponto
Nudus rura tenet, quam mundi barbara damnis
Syrtis alit; nam litoreis populator arenis
Imminet, et nulla [orig: null‚] portus tangente carina [orig: carin‚]
Novit opes, sic cum toto commercia munde
Naufragiis Nasamones habent.

Silius.

Quin etiam Libyco si quid de litore raptum
Bellator, Nasamon, etc.

Idem l. 3. v. 320.

Hinc coit aequoreus Nasomon invadere Fluctu
Audax naufragia, et praedas avellere ponto.

Idem l. 1. v. 408

Et vastae Nasamon Syris spoliator Hyempsal.
Andax in fluctu laceras raptare carinas.

Quin et Qu, Curtius idem memorat l. 4. c, 7. his verbis, A septen trione Nasumones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosu; quippe obsident litora, et oestu destituta navigia notis sibi vadis occupant. Apud hos moris erat, ut cum quis primum uxorem duxisset, sponsa nocte prima [orig: prim‚] cum singulis convivis coiret, ac mox perpetuo castitatem servaret. Polyd. Virg. l. 1. c. 4. De Rer. Invent. Porro Nasamones coluisse solos manes, non item superos, arguit locus ille Dionysii in Periegesi.

*kei=non d' a)=u peri\ xw=ron e)rhmwqe/nta/ mela/qra
*)andrw=n a)qrh/seias2 a)pofqime/nwn *nasamw/nwn,
*(\ous2 *dio\s2 ou)k a)le/gontas2 a)pw/lesen *au)/sonis2 ai)xmh/.

Quae sic binis versibus expressit Priscianus,

Hos licet ad fines desertas cernere terras,
Exstinctis populis Nasamonum Marte latino [orig: latinŰ].

Sed deest interpretatio eorum. quod poeta eos *dio\s2 ou)k a)le/gontas2 vocat. Id ita simplissime expresseris.

Quod Iovis aut divum nulla illos cura teneret.

Mirum etiam, Festum Avienum ad verba haec non attendisse: cum vel maxime intersit, causam sciri interitus. Eam hanc adfert Dionysius, quod, Manium cultu continenti, nullo Iovem ac superos honore dignarentur, solo [orig: solŰ] inferorum cultu contenti. Verisimile tamen est, his verbis non rebellionem tantum, ut Salmasio videtur, verum et neglectum Iovis cultum ab Herodoto notatum obiter poetam innuere. Non tamen excisionis causa istis verbis significatur. Neque enim Romanis curae fuit, quos Deos colerent, gentes illis subditae; sed ideo deleti sunt, quod contra Romanos rebellantes arma sumpserint. quod sub Domitiano contigiffe probat Salmas. ex Zonara, cuius haec sunt verba: *dakoi\ kai\ *nasamw=nes2 e)panasta/ntes2 *(rwmai/ois2 e)fqa/rhsan. Vide etiam Horodotum, Strabon. Plinium, etc. Nic. Lloydius.

NASCICA Calaguris. Vide ibi.

NASCIO sive NATIO Dea apud Romanos, quae nascentibus praeesse credebatur. Eius meminit Cicero de Nat. Deorum l. 3. Nascio quoque Dea putanda est, cui, cum Fana circumimus in agro Ardeatino, rem divinam facere solemus. Vide Ioh. Rosin, Antiquit. Rom. l. 2. c. 19. uti de gratulatione nascentibus fieri solita [orig: solit‚] supra Hodie nate salve.

NASCUS Plin. l. c. 3. Nascum, Ammian. urbs Arabiae Felicis olim clara, in mediterraneis Carmae urbi regiae finitima; Magiarabos hodie Moletio.

NASI Hebr. [gap: Hebrew] , proprie dictus est in hac gente Princeps seu Praeses Synedrii Magni seu Septuaginta unius viralis, alias et [gap: Hebrew word(s)] Caput consessus, a quo proxima dignitas erat [gap: Hebrew word(s)] Partis Synedrii, seu Principis secundi, quibus reliqui ordine suo [orig: suŰ] adsidebant, Similiter in Synedrii Vigintitrium viralibus eratsemper qui simili fruerentur dignitate. De utrisque sic Maimonides in Iad. tit. Sanhedrin c. 1. ß. 3. Qui sapientia [orig: sapienti‚] (Theologia [orig: Theologi‚] et Iurisprudentia [orig: Iurisprudenti‚] ) Proestabat. constituebant cum super se Caput, adeo que is erat Consessus seu Synedrit caput [gap: Hebrew word(s)] atque idem quem Sapientes appellant ubique Principem [gap: Hebrew word(s)] Atque is consituebatut locŰ Mosis Magistri nostri. Constituebant etiam Virum in LXX. reliquis eminentiorem, Capiti secundum, cujus sedes erat a dextera illius. Is vocitabatur Pater Synedrii. Reliqui vero ex LXX. sedebant corambinis hisce juxta dignitatem suam. Et quisque ut socium suum sapienti‚ excelluit, eŰ proximior erat Principi seu Nasi a sinistra eius. Sedebant autem in dimidiata area circulari, ita ut Princeps et Pater Synedrii cunctos possent contueri. Unde colligere est, reliquos omnes, praeter Patrem Synedrii, a sinistra Principis seu Nasi consedisse, adeo queipsum cum Patre, ad semicirculi sinistram intuenti parti, locum habuisse; coeterosque semicirculi residuum, secundum


page 276, image: s0276a

dignitatem suam, occupasse [orig: occup‚sse]. Atque ita sane consessum Rabban Gamalielis Nasi se habuisse in Iabne (postquam illuc Synedrium Magnum translatum est) reperitur in Thosiphtha ad c. 8. tit. Sanhedrin et apud Ios. Karo in Ceseph Misna ad tit. Sanbedrin c. 1. ß. 3. Interim receptior sententia est, de formula considendi usitatiori eiusmodi, ut Princeps et Pater in medio semicirculi sederent, reliquique a dextris et sinistris, Iuxta dignitates suas, nec sine Scribis binis astantibus: cuius consessus [orig: consessŻs] ichnorgaphiam ac figuram integram, habes pud Sedlenum de Synedriss Veter. Ebroeor, l. 2. c. 6. Hunc autem Nasi cum Regeminie esse confundendum, optime notat Casaubon. contra Baron. cum ordinario Regem in Synedrium ascisci moris minime esset, ob summam dignitatis Regiae eminentiam, a qua proin dissentire aut cuius verbo contradicere non esset permissum, Maimonides tit. Sanhedrinc. 2. ß. 4. Sed nec idem necessario Pontifex max. fuit, cum hic quidem Synedrii parsesse posset, sed et non raro inter Synedrosplane locum non haberet. Exhibebatur vero huic Nasi summa a reliquis reverentia, unde Gemara Babylonia, adtit. Horaiioth. c. 3. fol. 13, 2. Traditio est Rabbinica, universam Populum assurgere solitos, quoties ingrediebatur Nasi, nic resedisse, usque dum dixerat ille eis, sedete. Quando Pater Synedrii ingrediebatur, faciebant ei semitam alterutrinque etc. Interim Principes hosce Synedrii summotos interdum fuisse perinde ac Pontifices (qui numquam qua tales, sed qua cum Pontificatu, tum Principatu ac Regno, ut sub templo secundo; maxime sub Hasmoneis et tempore usque ad excidium Urbis insequente, diversimode gauderent, ita rebus praefuerunt, ut rite potuerint, iuxta etiam ac Reges, saltem Iudae, Nasi nomine Synedrio praesidere aut forte alium; eodem [orig: cŰdem] nomine, ut vicarium, sibi surrogare) idque inprimis saeculis illis recentioribus, quibus Rei publicae, Imperii, iurisdictionis facies, pro dominantium victorumque arbitratu crebro mutabat, certissimum est. Hoc [orig: HŰc] tamendiscrimine, quod Pontifex depositus, licet sacro [orig: sacrŰ] munere non amplius fungeretur, dignitatem tamen retineret: At Nasi, Postquam dignitate exutus esset, plane inter privatos censeretur. Obad. Bartenorius ad Misnam tit. Horaiioth c. 3. Unde, si postea ambo peccassent [orig: pecc‚ssent], Pontifex iuvencum nihilominus offerre tenebatur, Princeps vero non aliud sacrificium, quam quod a privato quopiam debebatur. Vide Levitic. c. 4. v. 3. et 23. Fuisseautem Principis, ut et Pontificis, saeculis inprimis illis sequioribus, dignitatem nimis desultoriam, ac diversimode collatam, creptam, restitutam, multis probari posset. Etiam constitutos subinde a Romanis legimus, prout gubernandi ratio exgebat. Hinc diserte R. Gedalin Shalsbeleth fol. 27. 1. titus constituit Rathi Iochanan Ben Zacai Principem: Successorem nempe Simeoni Gamalielis prioris filio, in ipso urbis excidio interempto. Antea vero iuris hereditarii hanc dignitatem fuisse, idem contendit fol. 26. 2. atque in Hillelis posteris ius eiusmodi, in Catena Principuma Magistris exhibita, cernitur. Ita vero Synedrii Magni continuatio, una cum Legis oralis catenata traditione, secundum illos, habuit. Moses, Nasi seu Princeps Synedrii Magni primus, postquam Legem explicatam dedit, dicitur Scriptoe Codices sua [orig: su‚] exarasse manu XIII. quorum XII. Tribuum singulis distribuerit, decimum tertium in arca reposuerit: Oralem vero Iosuae tradidisse, a quo ad coeteros Principes illa fuerit delata. Iosua Synedrii M. Princeps secundus, ex tribu Ephraimitide, fuit; in cuius locum quisuccessere [orig: quisuccessÍre] Iudices, ad illius Monsisque exemplum, Principes fuere [orig: fuÍre] Magni Synedrii, quatenus nimirum res tunc turbidissimae tribunalibus ordinariis, adeo que Synedrio huic amplissimo, locum permitterent. Unde et Abarbinel et David Ganz, Iudicesusque ad Samsonem pro Cabalae Legis Successoribus continuis enumerant. Idem de Eli et Samuele, docet Maimonides in praef. ad Iad Chazeka. Vide quoque Guil. Vorstium ad Tzemach David p. 213. etc. Atque hactenus saltem, quantum scimus, semper obtinuerat, ut idem esset Princeps Populi, ac Nasi, seu Princeps Synedrii M. quod et postmodum saepius, tametsi non semper, obtinuit. Pergunt indead Davidem: sed iam ante Davidem etiam, apud Talmudicos, reperitur Saul Rex, Synedrii M. Princeps et Ionathan, eiusdem Pater. Imo, quamdiu atque quatenus Regnum sive Iudacium sive Israeliticum, ante captivitatis infortunia, suos retinuere mores, Nasi, et Rex idem fuissevidetur, ad Mosis, qui Princeps primus, exemplum. Vide praeter alios, Abr. Zacuthium Sepher Siphra fol. 22. col. 43. Unde videmus, amplissimam et velutinulla [orig: velutinull‚] inferiorem minoremve habitam Principis istiusmodi dignitatem, non solum, quando ea simuletiam Regia erat, verum etiam, quoties pro variantererum statu, alii quicunquein eam sunt subvecti. Captivitatis porro Babylonicae tempore, Synedrii M. Adeo que Principum aliorum, praeter Aechmalotarchas, quihuc neutiquam spectant, usus fuit nullus. Quale verofuerit Synedrium Ezrae, qualia item tempore restitutionis, seu ab initio Templi secundi, alia, elicere ahud adeo difficile videtur, ex diplomate Artaxerxiano Esrae c. 7. v. 9. Nempe cum perquam est verisimile, ut poteiuris Patrii callentissimum, sic Iudicesac Praesides, ex indultu illo Regio, prout res ipsa in renascente Republ. ferre potuit, constituisse, ut tum Synedria minora, tum amplissimum illud Magnum, ibidem iuxta morespatrios inde reviviscerent. Sicque primum in Republ. restaurata Nasi, nifallat coniectura, habemus Ezram: post quem Simeon Iustus (postremus Virorum Synagogae Magnae) Alexandro M. coaetaneus, Antigonucitem Sochaeus, inter Principes quoque Synedrii Magni recensentur. Reliquos quod attinet. usque ad gentis Synedriorumque in Terra sancta legitimorum excidium, in huiusmodi exhibentur nominum, tum Principum, tum Patrum Synedrii Magni, facie.

PRINCIPES ET PATRES SYNEDRII, AB ANTIGONO PRAEFATO, USQUE AD GENTIS EXCIDIUM.

I. Iose Ben Ioazar Tzeradites, et Ioseph Ben Iochanan, Hierosolymitanus. II. Iehosua Ben Perachiah (quem


image: s0276b

Iudaei fabulantur fuisse Magistrum D. N. I. Christi eiusque in Aegyptum fugae comitem: cum certum sit, sub Iohanne eum Hyrcano Hasmonaeo, adeo quen ante Chrislum natum 150. circiter annos floruisse) et Nithaeus Arbelites. III. Iehuda Ben Tabai et Simcon Ben Shatach. IV. Shemaiah et Abtalion, qui Proselytus Iustitioe dicitur; inclinante enim, paulo ante excidium Imperio [orig: ImperiŰ] et Disciplina [orig: Disciplin‚] pristina [orig: pristin‚] Iudaica [orig: Iudaic‚], Proselyti etiam in Synedria, contra mores priscos, adminssi sunt. V. Hillel I. et Shammai. Atque in his quin que iugis, quilibet aut Nasi seu Princeps erat, aut Pater Synedrii. Quin exceptis, qui numero hcic tertio coniungantur, de reliquis cunctis Magistri pronuntiant eum; qui prius nominatur, fuisse Nasi, qui posterius, Patrem. Quod ad tertium iugum attinet: receptior sententia est, Simeonem Ben Sharach (qui sub initia Hasmonaeorum et diu post floruit) Principem, Iehudam vero, Patrem fuisse. VI. Rabban Iochanan Ben Zacai et Rabbi Simeon Ben Hille. quorum ille Nasi fuit, sed non ante excidium Urbis Templique sub Vespasiano. Successor scil. (in Synedrio Iamniae qualicumque) Simeoni Gamalielis I. seu Senioris filio, in ipso excidio perem pto, qui numerum heic tenet octavum. Is vero, qui iugatus est Iochanani huic, Simecon Ben Hillel, iuxta nonnullos etiam Princeps fuit patrique Hilleliproximus successor. Sed vero (ut ordinem perpetuum Principum, qui receptior est, pertextamus) Hilleli Principi plerumque successor proximus fit Rabban Gamaliel. Ergo sequitur. VII. Rabban Gamaliel. I. scu Senior, Hillelis ex fil. Simeonencpos, D. Pauli, ut putatur, Praeceptor: cui Patrem adiciunt Iosuam Ben Chnania, ex discipulis Iochananis Ben Zacai. VIII. Rabban Simeon Rabbi Gamalielis fil. in ipso excidio Urbis, peremptus: quem secutus est pradictus Rabbi Iochanan Ben Zacai, 6. loco [orig: locŰ] in hac catena positus, quae potius primarios eorum, qui ad posteros Legis scientiam tiansmiserunt, quam Principes Synedrii qua tales, respicit. IX. Rabban Gamaliel II. Simeonis fil. alias quoque Iafnensis dictus. X. Rabban Simeon Gamalielis II. fil. quocum fuit Rabbi Nathan Babylonius Pater Synedrii. XI. Rabban Iehuda Haccados, Simeonis fil. quem etiam Patrem Synedrii Gamlieli fuisse quidam existimant. XII. Gamaliel Iehudae fil. XIII. Iehuda, Gamalielis fil. XIV. Hillel II. Iehudae fil. XV. Gamaliel Hillelis fil. Adeo ut ab Hillele I. (excepto [orig: exceptŰ] tantum Iochanan Ben Zacai et Rabbi Eliezero [orig: EliezerŰ] Ben Ayaria [orig: Ayari‚] (quem quidam interserunt) dignitas haec velut iure hereditario ad filios nepotesque, iuxta magistros transmitteretur Vide Iuchasinf. 38. 2. 51 2. et Shalsheleth ha cabala fol. 27. 2. Summa igitur est, Mosen, Iosuam, Iudices et Reges, Principes fuisse Synedrii M. nisi, ut interdum, alii ab eis mandatam forte iutisdictionem ac imperium, cum dignitatis item nomine, acceperint. Post reditum autem, e captivitate Baby lonica usque ad Iose Ben Ioazar, seu aetatem initia Hasmonaeorum antevertentem, Ezram, Simeonem Iustum, alios, quorum nominaignoramus, eandem tenuisse dignitatem etc. Interim, uti diximus, palam evenit, ut nunc Pontifices Summi, gratia [orig: grati‚] dominantium pollentesnunc Reges ipsi, Principum Synedrii M. locum occuparent, idque eorum ipsorum, qui in Catcha praefata memorantur. Ut enim illud in Euangeliis, de Anna et Caipha Pontifcibus, in iudicio DoMINI NOSTRI aliisque alibi in N. T. velut Principis et Patris Synedrii partes agnetibus, praeteream; in iudicio illo capitali Iacobi Iusti, Eratris Domini dictiac Episcopi Hierosolymitani I. circa A. C. 60. septimo in Synedrio habito, Principatum in vasisse videtur Ananus cognomine Iunior, Pontifex Maximus, quo [orig: quŰ] tempo Rabbi Iochanan Ben Zacar aut Rabbi Gamaliel, illum iure obtinebant, Vide Iosephum l. 20. c. 8. Similiter Ananiam Pontificem Nasi locum tenuisse, videtur satis aperte colligi, ex Actis Apostol. c. 23. v. 2. quando causam suam ibi egit D. Paulus. Nam Pontifex simul ac Princeps Populi expresse nominatur. Vide ibid. Hug. Grotium ad comm. 5. Et Lex sacra, quam citat Paulus, ut ad Pontificem hunc tum spectantem, est Exodic. 22. v. 28. [gap: Hebrew word(s)] Principi in populo tuo non maledices . Ubi idem ipsum vocabulum usurpatur, quo [orig: quŰ] Principes Synedrii Magni denotari consuevisse, hactenus diximus. At vero tunc temporis aut Rabban Gamaliell. aut Rabban Simeon eius fil. iuxta Magistrorum scita atque ius Hillelianorum in Principatu hereditarium Synedrii Magni legitimus Princeps erat. ut ex catena exhibita liquet. Habentur quidem in Catena Traditionis Oralis nomina alia, velut Synedrii M. alicubi in Terra S. Principum, qui et Patriarchae Iudoeorum dicti, usque in Hillelem Iehudae postremi filium eiusque filium Gamalielem, adeo que in A. C. quasi 430. seu Valentiniani III. Imperium. Sed cum post urbis illud Templique excidium, nullibi iudiciis capitalibus locus, in Rep. illa Iudaeorum qualicumque, nondum pro penitus excisa [orig: excis‚] sumpta, maneret, eo quod locus Synedrio Magno, ad Templum, proprius essedesierat; cum etiam, utante in migrationibus liquet, post Urbis excidium, alibi in Palaestina, Synedrii M. prout dominantium arbitrium permitteret, facies eiusmodi esset, ut exceptis causis capitalibus, causas omnimodas secundum Leges suas definirent; cum item annis ab excidio illoamplius 50. seu sub Hadriano Aug. reliquiae illae civitatis, quae manserant, Hieron. Ep. 129. deletae sint, Iudoeorumque gens catervatim caesa, finibus Iudaeae esset expulsa, ut idem ait ad Daniel, c. 9. Adeo ut Synedriorum eorum illic intermissiones et cessationes, necessario et tunc temporis et postea, pro Romanorum lubitu, consequerentur; certe utcumque continutaio eiusmodi Synedrii


image: s0277a

Magni eiusque Principum successio ante tradatur, intelligen da nihilominus ita est solum, ut tum diminutionis eiusdem, etiam ex ipsa Hebraeorum disciplina, Imperii et Iurisdictionis cminentioris, circa capItalia versantis, tum cessationum intermissionum que subinde intervenientium ratio omnino habeatur. Ut autem eruditis observatum, Synedrii Magni initia, Areopagi apud Athenienses institutioni seu iudiciis illic primis quasi aequalia fuisse, sic dignum quod advertatur; Areopagi etiam finem, cum splendoris et pristinae amplitudinis illius Synedrii M. singularioccasu illo [orig: illŰ], qui per excidium Urbis Templique adeo que capitalium iudiciorum omnimodam illic cessationem evenit, non parum convenisse. Vespasianus enim, sicut aliis Graeciae regionibus, ita achaiae (in qua Athenae cum Areopago suo, quem usque in Apostolorum tempora durasse [orig: dur‚sse] illic ex Actis c. 17. v. 11. scimus) libertate adempta [orig: adempt‚], in Provinciarum formam redegit, Sueton. Vespas. v. 8. Quae vero post excidium subinde renovata Synedria legimus, non nisi umbrae pristinorum fuere [orig: fuÍre], ut visum, et Scholarum potius illustriorum (in Palaestina, regionibusque aliis, ut Surae, Pombodithae, Nebardaeae alibique) faciem ac potestatem, quam Curiarum, induerunt, etc. E quibus praedictis de Sceptro apud Iudaeos, de quo disputationes obviae sunt, continuato, facilius diiudicare est. Scripserat quidem H. Grotius de Iure Bellt l. 3. c. 15. Apud Iudoeos mansit scepturm, in Synedrio (Magno) usque ad confiscationem Archelai, quae Christia natles paulo antevertit. Vide Ioseph. l. 18. c. 3. Postea vero correxit verba illa usque ad in etiam post, ut quidem res ipsa postulat etc. Quodautem superius dictum, de Regibus in Synedria non cooptari solitis, ita videtur intelligendum, ut nec in collegae promiscui sive Magni sive Minorum; nec in Minorum sive Principis sive Patris locum, omnino asciscendus esset Rex; idque ob dignitatem eius summam: cum interim Synedrio M. ut Nasi seu Principem quandoque cum legitime praefuisse Magistri agnoscant, ut videre est in iis quae retro de eiusdem Principum successione tradita sunt. Quod vero habent de Rege Israelis, ut a Rege domus Davidicae discriminato (nam domus Davidicae Reges rite iudicare potuisse agnoscunt) sumendum est de Regibus illis Hasmoniacis, seu domo Levitica, non Davidica, qui circa an. 150. ante Christum incepere [orig: incepÍre]. Scilicet sub eis, nec ante, obortum est effatum illud Talmudicum, de Rege Israelis nec iudicante nec iudicando, quod non ad alios seu veteres ex stirpe Iudae Reges omnino sepctareilli volunt. Ideoque, cum neminem in potestatem iudiciariam legitime admitti vellent, qui ipse iudiciis se non profiteretur cum aliis pariter esse obnoxium, cumque viderent, etiam Regem Hasmonaeum iudicio Synedrii Magni seimperiose subtrahentem, pronuntiatum illud, de nec iudicante (legitime) nec iudicando natum est, adeoque simul illud, de nullo Regis eiusmodi, iuxta eorum scita, in Synedrio loco legitimo. Plura hanc in rem vide apud Ioh. Seldenum de Synedriis l. 2. c. 6. et seqq.

Rabbi Abraham NASI excellens Sapieus et Astrologus, composuit Sepher Hibbur, Librum intercalationis, circa A. M. 4865. iuxta Rabbi Dav. Ganz.

NASIA nomen viri. Esdr. c. 2. v. 54.

NASIBIS vide NISIBIS.

NASICA [1] Scipio dictus est, nobilis Romanus, qui Gracchum seditiosum virum occidit, Cicer. l. 1. Tuscul. Horat. l. 2. Serm. Sat. 5. v. 54.

--- --- Nubet procera Corano
Filia Nasica metuentis reddere soldum.

NASICA [2] vide Coesius.

NASICA [3] urbs Indiae intra Gangem. Ptol.

NASIDA vel NASIS oppid. Siciliae ad Nasum fluv. Naso hodie Castrum Siciliae, in colle aspero, iuxta fluv. cognominem in velle Demonae, 5, mill. pass. ab ora Boreali et amari Tyrrheno in Meridiem, uti a Catana in Septentrionem, 12. a Pactensi urbe in Occasum, Agathyrium versus, Baudrand.

NASIDIUS praenomine Lucius, obsessis Massiliensibus, cum classe navium sedecim, ab Cn. Pompeio missus subsidio. Superstes fuit Pompeio et Caesari: post bellum Philippense contuli se ad Sextum Pompeii filium; cuius rebus tandem desperatis, concessit ad Anronium. Vide Appian. l. 5. Hic, ut opinatur Fuluvius Ursinus, pater est, qui in Sexti Pompeii denariis dicitur, Q. Nasidius, vel ut in aliis est, Q. Nasidius antiqua [orig: antiqu‚] scriptura [orig: scriptur‚].

NASIUM urbs, Galliae Belgicae Austrasiae seu Lotharingiae caput. Nancy, teste Divaeo [orig: DivaeŰ]. Sed Ferrario potius videtur Nas, vicus in ducatu Barrensi a Mosa fluv. in Occasum a Naceio 10. leuc. distans, 20. a Tullo, versus Catalaunum, vix I. leuc. supra Ligniacum in Meridiem ad ornam fluv. oppid. olim Leucorum, Baudrand. Valesio Castrum fuit Leucorum vetustissimum, positum ad Ornam flum. inter Andelaum et Tullum Leucorum, Ptolemaeo et Aethico. Eo [orig: ] capto [orig: captŰ] Tullum perrexisse Theodoricus Rex dicitur, apud Fredegarium chron. l. 5. c. 38. Hodie quid sit, in incerto est, Buissionius Nasi, locum hodieque sic nuncupatum non procul Tullo, esse asserit, sed hunc ignorare se faretur Vales. Nec faventem situm habent, qui Nasium volunt haberi pro vico Nas Naceio proximo: Nasiacum potius esse, Grand Nanci, vicum ad eiusdem fluminis ripas, nihil praeter nomen antiquum ac situm servanten, statuit Hadr. Vales. in vocibus, Nasium et Tullum. Vide quoque supra in voce Nansiacum.

NASO Antonius, vide Antonius.

NASONACUM momoratum in L. Impp. Valentiniani, Valentis et Gratiani Augg. l. 6. Cod. Theodos. tit. 4. Ad Bapponem Proeseotum Urbi data XI. Kal. Septemb. Nasonaci, Modesto [orig: ModestŰ] et Arinthoeo [orig: ArinthoeŰ] Coss. Item tit. 7. ad Amptelium P. V. data III. Nonas Iul. Nasonaci, supradictis coss. similiter in titulis 9. 11. et 14. Item in tit. 21. nec non in tit. 7. l. 8. Valesio videtur esse Schoneck, vel Schonnech: quod est municipium, aut certe castellum, inter Prumiam


page 277, image: s0277b

et Bedam vicos insignes positum, ad fluv. Nemesam, Nyms, quem cum Pronea vel Prumia Sura in Mosellam desert. Alii malunt Nasonacum exponere Nassoin vel Nassogne, quem locum Latine Nassoniam applellant. Est autem Nassonia, vel Nassonium, vicus illustris Belgii, in Arduenna ac in dioecesi Leondicensi, sub ditione Abbatis Anclaini, sive Monasterii S. Hucberti, a quo 20000. passib. abest; Mononis Scoti ibi a sicariis confossi sepulcro [orig: sepulcrŰ] ac patrocinio [orig: patrociniŰ] inter suos insignis: cuius vici appellatio cum Latina, tum veulgaris, ad Nasonacum proxime accedit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

NASSOVIA [1] oppid. Weteraviae, ad Lanum fluv. 2. milliar. German. a Rheno in Ortum, 5. a Bingio in Boream, 12. a Colonia in Meridiem, Francosurtum versus. Sub proprio Principe, cum ditiuncula adiacente, ex celeberrima Nassoviorum familia. IN opposita ripa eiusdem nominis arx est in edito monte, et iumentis vixm accesso, quae communi Comitum Nassoviorum iure censetur: nisi quod Auriaci Principes Ernesto Casimior ius suum cesserunt, et eidem ex hereditatis divisione fratres. Ubi tamen, praeter vetustatis memoriam, parum quod admireris habes. Cernere adhuc ibi est Geldriae Ducum, ex Nassovia Comitum stirpe insignia, sed et ipsa temporis edacitate erosa. Praeter turrim vero acuminatam, nihil tectum est: coeteratemporis bellorumque spolia. Oppidum dextra [orig: dextr‚] descendentibus ripa [orig: rip‚] situm, crebra [orig: crebr‚] incendiorum iniuria [orig: iniuri‚] ad paucitatem redactum est civium: at Privilegiis a Carolo Iv. Imperatore et immunitarum iuregloriatur. Religioni Augustanae addicti cives fuere [orig: fuÍre], donec praefati Ernesti Casimiri auspriciis, Helvetica quoque eo pedem intulit. Hinc toti Regioni nomen, quae Cattimelibocensis sive Dillenburgicae titulo, a Saraepontana (quam hic [orig: hÓc] non tangere animus est) distincta, inter 50. et 51. grad. latitud. sita est, atque Hassia [orig: Hassi‚] et Solmensi Comitatu ab Ortu, Westphalia [orig: Westphali‚] et Comitatu Witgenstenio [orig: WitgensteniŰ] a Septentrone, Trevirensi, districtu ab Occasu, ut et Comitatu Saynae ac parte Ducatus Montium; a Meridie tandem Wisbadensi et Idstenio [orig: IdsteniŰ] Comitatu clauditur. Tetrarchia [orig: Tetrarchi‚] hodie ac quatuor dominantium sedibus distinguitur: Dillenburgo, Sygena [orig: Sygen‚], Hadamaria [orig: Hadamari‚] et Decia [orig: Deci‚]: Beilstenium enim Deciensi; Westerwaldia et huic et Hadamarensi, accessit. Appelatio vero Nassoviae an arci et opposito oppido, a ditione, an ditioni ab arce opidequenerit, et hinc illustrissimae Nassoviorum Principum Comitumque familiae, incertum est. Circa ipsam nominis primam originem non minus variant Auctores: quidam enim a pratis humentibus, Nasse aw, regionem dictam volunt; alii quod haec gens pars Cattorum, qui demceps Hassi dicti essent, ditionem primo Catzam sive Hassaw, postmodum Nassau, appellatam conten dunt: A Nasua, Suevorum Duce, cuius apud Iul. Caesarem mentio de Bello Gall. l. 1. c. 37. ubi cum Cimberio fratre C. Pagos Suevorum ad Rheni ripam duxisse, et impressionem Treviris minatus fuisse, legitur, vocem non pauci derivant. Quae sententia duobus inprimis fulcris his nititur, tum quod Treviris oppositus Nassovia tractus; tum quod nomen Nasua a voce Nassau parum abludit. Familia hinc nomen trahens, Comitum Principumque titulis perillustris, est iamque olim dignitate Electorali, qua [orig: qu‚] nihil in Imperio post Imperatorem Celsius, conspicua Dietherus enim Comes, Trevirorum Elector et Antistes fuit, A. C. 1293. Gerlacus, Moguntinensium, A. C. 1354. Adolfus I. corundem, A. C. 1380. quem 16. post annis in eodem fastigio frater Iohannes excepit. Imo et A. C. 1462. eandem infulam Adolfus II. gessit. Supra quos evectus alius Adolfus, ipsum axioma Imperiale meruit. Vide suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ]. Originem familiae primam a Theodorico vel Dieterico Textor arcessit, saeculo [orig: saeculŰ] septimo [orig: septimŰ] florente, et ab uxore Nassoviae Comite: cuius successores, ad Ottonem usque Magnum, a quo certior series, quique caput omnium est, quotquot hodie supersunt, strictim enumerabo. Adolfus, Hassiae Praefectus Comitatum Nassoviae tenuit, annos 21. sub finem saeculi VII. Pater ex Clodunda, Weibrechti Saxoniae Ducis filia [orig: fili‚], Weibrechti Niedae et Diederici Nassoviae, Comitum: quorum hic, itidem Hassiae Praefectus, e Gertrude, Engelberti Comitis Altorfi filia [orig: fili‚], Othonem inter alios susepit, patris in comitatu heredem, circa A. C. 703. Otho Hassiae quoque Praefectus, ex Irmentruda Gosselini Ducis, Arduennae filia Iohannem genuit, circa A. C. 718. qui ex Oda, Hannoniae Comitis filia circa A. C. 735. Georgium suscepit, Hassiae Praefectum: quo [orig: quŰ] sine herede defuncto [orig: defunctŰ], Comitatus ad Waltavium Lauribergii Toparcham devolutus est. Huic Walravio, ex Helena, Iohannis arduennae Ducis filia successorem assignant Dietericum, patrem ex Elisabetha (filia Toparchae Breuburgi) Henrici; avum Iohannis, provaum Walravii, quo [orig: quŰ] ex Barbara Muntzenbergica nati perhibentur, Walravius successor, et Arnoldus, Hambergensium Comitum sator. Walravii, ex Agnete Comite Deckenbergenfi, fil. unicus Iohannes, Magdalenam Comitem Schwartzenburgicam sibi iunxit, ex eaque complures suscepit liberos, inter quos Waremundus et Walravius Patri successerunt. Et quidem, illo [orig: illŰ] sine prole mascula occiso [orig: occisŰ], hic ex Catharina (silia Ludovici Comitis Radenforti) Fridericum genuit, patrem Iohannis (ministeriis aulicis et militaribus Ludovici Imperatoris immortui) Friderici (qui Sainae nomen dedit) et Everhardi successoris: cuius ex Gerhardo filio nepos Philippus arcem Solmensem exstruxit, et primum ex Catharina Hannovica susceptum filium Othonem, Solmae Comitem primum pronuntiavit: quae hodiernorum Comitum Solmensium orgio. Frater vero Philippi maximus natu Arnoldus, Patri successit, quem excepere [orig: excepÍre] Fridericus et Warcemundus filii: Dietericus Waremundo [orig: WaremundŰ] genitus, Everardus Dieterici fil. Ioannes Everardi frater, hocque [orig: hŰcque] geniti Georgius et Otho, (quorum soror Metta, Marchionum Brandeburgensium et Comitum Hohen-Zollerensium atavia fuit. Vide supra ) E quibus Georgius Adolfi pater fuit, qui ex Isabella (Henrici Comi is San-Paulini et


page 278, image: s0278a

Isarlopii filia [orig: fili‚] ) suscepit Othonem, ipso die nuptiarum cum Adela Castelae Domina, a Comite Lochsmundae, consossum. Quo [orig: QuŰ] proin sine liberis elato [orig: elatŰ], Comitatus ad Orhonem propatruum, Iohannis proavi filium, avi Georgii praefati minorem natu fratrem, pervenit. Hic OTHo, a quo, uti dictum, vulgatae genealogiae series initium capti, Comes Nassoviae, Toparcha Lopperoe, Lauriburgi et Sonnenbergii, patri ex Sibylla (Ludovici Saxoniae Palatini filia [orig: fili‚] ) genitus, ab Henrico I. cognomine Aucupe Imperatore exercitui contra Hungaros praefectus est, qua in expeditione re praeclare gesta [orig: gest‚] famam meruit sempiternam, defunctus sepultusque Noribergae. Ei successit, ex Magdalena (Walravit Comitis Sponhemii filia [orig: fili‚] ) Walravius s. quo [orig: quŰ] exstincto [orig: exstinctŰ], prima stematis in ramos divisio facta est: altero [orig: alterŰ] filiorum Patri in ditione Nassovica succedente; altero [orig: alterŰ] Othone, Geldrioe Principatum adepto [orig: adeptŰ]. Sic ex arbore hac, saeculo XI. ramus exiit Gelricus, cum Otho hic, ab uxore Geldriam ac Zutphaniam Comitatus nactus, novam stirpem ordiretur: quae defecit in Rainaldo Geldriae Duce A. C. 1423. translatis inde ad Egmondanos femineo [orig: femineŰ] iure ditonibus. Frater eius maior natu, Patri cognominis, qui egregiam Othoni Imperatori contra Hungaros operam navavit, obiitque A. C. 1020. ex Comite Arnstenia, Robertum suscepit, defunctus A. C. 1068. Robertus, arcis Nussoviae insttaurator, decessit A. C. 1110. Eius fil. Walravius III. strenuus Conradi Imperatoris miles, obiit A. C. 1156. Quo [orig: QuŰ] genitus Henricus, Princi pis nomine aliquoties in priscis Annalibus insginitus, reperitur: fato [orig: fatŰ] functus, A. C. 1121. Eum Excepit, ex Angete Strombergensis Burgggravii filia, filius Otho, qui praeter Nassovicam ditionem et praedia Noribergae rustica ac urbana, a Maioribus hereditate tradita, etiam Suabachiam et Cadelbergiam possedit; Obiit A. C. 1213. pater e Comite Varnenburgensi HENRICI congomine DIVITIS, defuncti A. C. 1254. in evius filiis altera familiae divisio coepit, Cum enim is, ex Mechthilda (Dieterici Gelriae et Zutphaniae Comitis filia [orig: fili‚] ) duos genuisset filios, Waltavius primogenitus, primus Weisbadoe, Weilburgi et Idstenii Comes fuit; altesvero Otho, Dillenburgiocos Comites orsusest, Rudolso I. Imperatorereum potien Walravii fil. Adolfus, ad supremum honoris culmen familiam evexit, factus, post Rodolfum modo dictum, Romanorum Imperator, in cuiusenpotibus nova coepit divisio. Eius enim ex Imagina (Gerlaci Comitis Limburgensis filia) fil. Gerlacus, qui obiit A. C. 1361. ex Agnete (filia Conradi Hassiae Landgravii) inter alio genuit Adolfum et Iohannem: quorum is hereditate cum fratre divisa [orig: divis‚] id Weisbadensi et Idstenio Comitatu Patrissuccessor, Weisbadensem ramum, qui in Iohanne Ludovico exaruit A. C. 1605. hic vero, primus Weilburgi Comes, Weilburgium produxit: quorum hic, cum Saraepontanus Comitatus per uxorem accessissert, denus in duos palmites, Saroepontanum et Weilburgium abiit: Sed illi deficienti hic successit, A. C. 1559. Nunc totushic Nassoviae arboris truncus, in tribus ramis subsistit, qui in communi Patre Ludovico A. C. 1627. mortuo, coeunt. Narm ex huius filiis, Wilhelmo Ludovico Saroepontum seu Sarbrucken, Iohanni Wisbada cum Idstenio, Ernesto tandem Casimiro Weilburgium obtigit; unde totidem lineae. E quibus primogeniti soboles novam divisionem orsa est; cum ex filiis eius, Ioh. Ludovicus habitet in Otweiler. Gustavus Adolfus in Sarbrucken et minimus natu Volradus in Usingen, de quibus omnibus, vide suis locis. Alteram stirpis medietaterm quod concernit, orsus est eam Otho, minor fil. Henrici Divitis, cui Comitatus Dillenburgicus cum Beilstenio cesserat, In huius posteris prima divisio factaest, cum e trunco principali exiret ramus Beilstenius, qui Patrum memoria [orig: memori‚] defecit: Ortus enim ab Henrico minore filio Henrici (Comite Othone praefatogeniti [orig: praefatŰgeniti] ) defecit in Iohanne III. gradu septimo [orig: septimŰ]: unde ad stemma Dillenburgicum revolutum. Beilstenium sortito obtigit Guilielmo Ludovico Frisiae Praefecto, Wilhelmi Principis Auriaci, ex Iohanne Seniore fratre nepoti. Qui hodie sugersunt, omnesse referunt ad Wilhelmum Seniorem, qui exstinctus est A. C. 1559. Quod enim divisionem attinet, inter Iohannis A. C. 1475. Demortui filios, Engelbertum et Iohannem factam, quorum is (Rheno [orig: RhenŰ] dominia, quae hactenus multum increverant, dirimente) recetiora et inveteri Gallia posita; hic vetera et in Germania sita, nactus est: minime ea diuturna fuit, Engelbertoque [orig: EngelbertŰque] sine heredibus exstincto [orig: exstinctŰ], ditiones ad fratrem revolutae sunt. Similiter cum huius filit, Henricus in bona Engelberti patrui successisset, Guilelmus Dienburgum et coetera in Germania loca crevisset, divisio solum ad Renati Cabillonensis, Henrico geniti, obitum duravit, a quo Wilhelmi fil. natu maximus, patri cognominis, haeres inslitutus est. Ergo WILHELMUS SENIOR praefatus, ex Iuliana (silia Bottonis Comitis Stolbergii) genuit Gnilielmum I. Arausionensem Principem, et auctorem Belgicae libertatis, a quo ramus Principum Arausionensium seu Auriacorum seu d'Oranges, qui hodieque in Belgio superant, productus est, et praeteralios complures Iohannem patris in Germania successorem, ac reliquorum omnium auctorem. Hic IOHANNES cognomine SENIOR in Dillenburg, cum ex duplici matrimonio numerosam suscepisset prolem, eo [orig: ] mortuo [orig: mortuŰ] hereditas sic divisa est, ut primogenito Wilhelmo Ludovico Dillenburgum, Herborna [orig: Herborn‚], Dringenstenio [orig: DringensteniŰ], Ebersbachio [orig: EbersbachiŰ] et Hegera [orig: Heger‚] adiectis; Iohanni, Sigena, Georgio, Westerwaldi; Ernesto Casimiro Dietza et Nassovia; Iohannitandem Ludovico Hadamaria, obvenirent, sicque Dillenburgensis Comitum linea, in quinque Comitatuum flexus secta, quinque diversas imperantium sedes, Principatus titulo [orig: titulŰ] futuras nobiles, extureret: Obiit autem Iohannes hic Senior A. C. 1606. Verum cum exfiliis eius, wilhelmus Ludovicus sine prole decessisset, A. C. 1620. ad IV. ramos hodieque superstites, familia rediit: portione Wilh. Ludovici, ad tertii fratris Georgii filios devoluta [orig: devolut‚], qui ut primogenitorum locum integra [orig: integr‚] hereditate capta [orig: capt‚] obtinerent, Iohannis secundo [orig: secundŰ] -geniti liberis Beylstenio [orig: BeylsteniŰ], et Westerwaldia [orig: Westerwaldi‚], cesserunt. Itaque primus


image: s0278b

ramus Sigenensis Iohannem, sunctum A. C. 1623. cuius fil. Iahannes Latinos ritus amplexus est: Secundus Ditlenburgicus, Georgium, eodem [orig: eŰdem] anno [orig: annŰ] exstinctum: Tertius Dociensis seu in Diez, Ernestum Casimirum, qui Obiit A. C. 1632. Quartus et ultimus Hadamarensis. Ioh. Ludovicum, qui decessit A. C. 1653. auctores habuere [orig: habuÍre]. Vide quemque horum suo [orig: suŰ] loco [orig: locŰ]. E quibus, ultimus hic. ad Latinam quoque Ecclesiam se applicuit, et Princeps Imperii creatus est, a Ferdinando III. A. C. 1650. quae dignitas ad reliquos quoque ramos extensa, sicque Nassovii omnes, praeter Saraepontanos, in principum ordinem relati sunt, A. c. 1653. quamquam testentur, se iam Adolsi Imperatoris tempore, Principes fuisse, titulo [orig: titulŰ] saltem hactenus non usos. Incrementa Nassovicoe ditionis quod attinet. Otho Mangnus, ut dictum, Comes fuit Nassoviae, Toparcha Lopperae, Lauriburgi et Sonnenbergoe. Eius fil. minor natu Otho, Geldriam adeptus est, quae stirpe eius exstincta [orig: exstinct‚] e familia iterum exiit. Ex Walravii maioris natu posteris Otho, praeter ditionem Nassovicam et praedia Noribergensia, a Maioribus accepta, etiam Suabechiam et Cadelbergiam possedit. Henrici dein Divitis pronepos Otho, per uxorem, Comit. Vianae, Baronaium S. Viti et partem dominii Grimbergensis, avitae ditioni adiecti. Nepos vero huius, ex Iohanne filio, Adolfus, Dietzam, huius Comitatus herede ducta [orig: duct‚], insuper acquisivit: quae tamen, per filiam, mox ad Diepstenios et Konigstenios Comites transiit. Adolsi Adolsi frater Engelbertus, uxorio [orig: uxoriŰ] iure, Bredam, Polane et Leccam, avito dominio adiunxit: Pater Iohannis, qui Comes Nassoviae, Vianae, Baro Bredoe, Toparcha Leccae, Proefectus Brabantiae, cum Mariam (Iohannis Comitis Lonae et Heinsbergae filiam) sibi iunxisset, ditiones varias, interque eas tertiam Iuliaci agri partem, obtinit. Hic filii eius Engelbertus et Iohannes paternam hereditatem sic diviserunt, ut quae cis [orig: cÓs] Rhenum essent Iohannes; quaetrans, Engelbertus, tenerent, qvenadmodum diximus, Idem Iohannens Cattimelibocensi Comitat. et reducto Diezensi, fines auxit, ducta [orig: duct‚] Elisabetha, Henrici landgravii Hassiae et Annae Comitis Cattimelibocensis heredis, filia [orig: fili‚]. Verum cum Hassiae Landgravii Comitatum hunc vindicarent acerrimeque pro illo pugnarent, tandem Philippo Landgravio e captivitate reduce, res ita composita, ut Hasso et Nassovio tituli insigniaque Cattimeliboci et Dietzae communia permanerent; Dietza foli Nassovio cederet, pro Cattimelibocensi vero Comita tu, Hassus persolveret certam summam pecuniae, Sub Renato, Iohannis modo memorati, ex maiore natu filio Henrico nepote, accessit Principatus Arausionensis; qui dein testamento ad Gulielmum, Renati patruelem, et Wilhelmi Senioris filium primogenitum transiit, atque hucusque in huius posteris, cum aplissimis aliis in Belgio et Germania (ubi Meursiae Comitatus alique acceserunt) remanet. Et quidem, cum Belgae Hispanorum excussissent iugum, familiam illi Arausionensem inprimis elgerunt, cuiregimen provinciarum et militiae terra [orig: terr‚] marique committeretur A. C. 1588. Mauritius ereatus fuit Marchio Verae in Walachria Zeelandiae, Thuan. l. 89. aliisque ditionibus, Meursiae inprimis Comitatu est auctus, Idem l. 124. et 126. Fridericus postmodum Henricus, Mauritii frater, titulo [orig: titulŰ] Celsitudinis sive Hoogheyd donatus est A. C. 1630. a Ludo vico XIII. Gall. Rege etc. Vide praeter Cyr. Lentulum Principum Gentis Nassoviae Geneal. MS. Textorem, et Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Passim. Ad meliorem intelligentiam, subicere in tabella hac placuit ramos illos VII. in quos arbor haec frondosa, cum tempore, sese explicuit, omnes multis nominibus illustres.

FAMILIAE NASSOVICAE RAMI VETER. VII: QUORUM QUIDAM EXARUERE, RELIQUI HODIEQUE SPLENODIDE VIRENT:

Dillenburgensis in 4. alios hodie subdivisus, auctorem habuit Othonem Henrici, ut dictum, filium, A. C. 1292. perpetua [orig: perpetu‚] succedendi serie, et virtutum en comio [orig: comiŰ] ac Famae per Europamaliasque orbis partes proeconio [orig: proeconiŰ], maxime in societatem adscitis Auriacis, inclitus. Geldricus ac Zutfaniensis, ortus ab Othone, Walravii filio Othonis M. nepote A. C. 1020. (qui, ducta [orig: duct‚] Adelheida [orig: Adelheid‚], Wichardi Geldriae Praefecti filia [orig: fili‚]; primus Geldria Comes ab Henrico Aucupe pronuntiatus est) potentiae titulorumque amplitudine conspicuus, post annos circiter 336. in Rinaldo vel Eduardo III. Geldriae Duce exspiravit. Weubadensis et Idestenius, eodem [orig: eŰdem] cum Dillenburgensi tempore, a Walravio Comite originem habuit: desiit in Ioh. Ludovico, Iohannis Comitis Dillenburgensis genero. Adolfo Imperatore et Dlectorum numero [orig: numerŰ] nobilis. Saroepontanus, a Iohanne, Adolphi Imperatoris nepore inchoatus: duravit, usque ad Philippum Iohannis Ludovici filium, quo [orig: quŰ] exstinctoin [orig: exstinctŰin] Albertum Weilburgii Comitem ditiotransiit, A. C. 1605. Weilburgius, ortus a Philippo, A. C. 1429. cessavit in Ludovico A. C. 1529. Mariae, Ludovici Hassiae, Ludovici Hassiae Landgravii filiae marito. Seu potius, ortus a Iohanne, minore filio Gerlaci, exstincti A. C. 1361. durat adhuc. Vide supra. Beilstenius, ad Henrico, henrici Comitis filio ortus. defecit in Iohanne III. a quo ad Dillenburgicos succestio devoluta est. Arausionensis seu Uranius, originem trahit a Guilielmo I. Libertatis Belgicae auctuore, quarto [orig: quartŰ] iam gradu floridus. Ei enim successere mauritius et Henr. Fridericus filii, Wilhelmus helmus II. Wilh. Henricus.

NASSOVIA Arx [1] seu Moura, in ora aurea Guineae, quadrangularis est, in scopulo et probe munita, cum vico amplo, in regno Acanii parvi. Vide Arx Nassovia.

NASSOVIA Arx [2] munita Asiae, recens excitata; in insul. Motiris, una ex Moluccis, 5. circiciter leuc. abora Occidentali Giloli. Sub Hollandis.