December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 269, image: s0269b

NANSBERGA mons comitatus Tirolensis, 3. mill. pass. a Tridento distans. Extendit se in longitudinem 12. milliar. et 3. in latitudinem, 350. parochiales Ecclesias, 32. Castra habet. Praeter sal et aromata, in eo proveniunt affatim omnia ad victum necessaria, Munster.

NANSIACUM vicus Lotharingiae duplex, maius, vulgo Grand Nanci, non longe a fluvio Orna, in Ducatu Barrensi, a Commerciaco ac flumine Mosa 4. circiter leuc. distans et minus, vulgo Petit Nanci, ad eiusdem fluminis ripas: quorum alterutrius, prioris inprimis situs, in Nasium antiquorum quadrat. Per Lingonas enim et Andelaum Andelo, Tullum petentibus occurrit, inque agro Barrensi Leucis contributo, uti Claudio Ptolemaeo Aethico que Nasium describitur, positum est. Hadr. Vales. in voce Tullum Leucorum.

NANTOGILUM vulgo NANTEUIL, nomen variorum Galliae locorum, cui origo a Nanto, veteri vocabulo, quo [orig: qu˘] Galli et Britanni rivum aquae decurrentis et multitudinem aquarum confluentium designavere [orig: designavŕre]. Sic locus ripae Matronae flum. inter Firmitatem sub Iotro et Castellum Theodorici, sed huic quam illi propior, Nantogilum dicitur, vitusque famosi nominis Nant, nec non praedium Nant appellatur, l. de Mirac. S. Wildeberti Abbatis Luxoviensis. In pago Vadensi, Nantogilum est Hilduini. vulgo Nantevil de Haudoin: cuius mentio, apud Auctorem vitae Ludovici Pii, qui illud inter Monasterium S. Dionysii atque Carisiacum villam regiam, Noviomago proximam, ponit conveniente situ. Est et Nantogilum, in pago Porcensi vel Reitestino, ad flum. Axonam, inter Reiteste et castellum Portianum positum, Nentevil vel Nenteulle en Retelois nuncupatum: quod Nantoilum quoque dicitur, et inter villas, ad Remense Monasterium S. Remigii pertinentes, numeratur in MS. codice eius Monasterii. Nimirum Nantogilum, Nantoilum et Nantolium una res est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

NANTONENSE Castrum urbecula Insulae Franciae, in Vastinio tractu, in limite Belsiae, iuxta amnem Fuzin; vulgo Chasteau Landon.

NANTUADIS Monasterium Galliae, memoratum in Statuto Imperatoris Ludovici Pii de Monaster. regni Franc. A. C. 817. et in Chron. S. Benigni, ubi Carolus Calvus in Monasterio Apostolorum Petri et Pauli, loco [orig: loc˘] qui dicitur Nantoide, a multitudine aquarum ibi confluentium, sepultus dicitur. Itaque locus hic Monasterio [orig: Monasteri˘] veteri insignis ab aquis ibi confluentibus accepit nomen, qua de re vide paulo supra. Et est positus inter duos lacus, ex quibus rivus paulo infra Nantuadim in alium amniculum decurrit illumque auget. Silvester Giraldus Britto, qui circa A. C. 1200. floruit, natusque erat in Cambria seu Wallia, in qua Britanni sedes habebant, post adventum Saxonum et Anglorum in Britanniam Insul. Itinerari Cambriae l. 1. c. 3. nomen istud interpretatur his verbis: Nant, rivus dicitur aquae decurrentis. Unde usque hodie ab accolis locus iste lingua [orig: linguÔ] Cambrica [orig: CambricÔ] Landewi Nant Hodeni vocatur, i. e. Ecclesia Davidis super rivum Hodeni. Eadem autem lingua Veterum Gallorum et Britannorum fuit, ut Cluverius aliique docent: quae hodieque in Britannia minor. et in Wallia seu Cambria, in usu esse perseverat. Postea Nantuacum, et truncato [orig: truncat˘] nomine Nantua dici coepit, locusque est in Brexia dioecesique Lugdunensi, veteri Monasterio [orig: Monasteri˘] ad Cluniacum pertinente, insignis. Idem Vales. ibid.

NANTUATES populi Galliae Celticae, Nantuatae Straboni. Equestribus, et Sebusianis proximi, quorum oppid. hodie Nantua nominatur, inter Genevam 9. et Lugdunum 17. leuc. Sic quidam putant. Sed perpendenti verba Caesaris initio l. 3. de belio Gallico, ubi eos Antuates vocat. et l. 4. c. 10. ubi de ortu Rheni loquitur, et verba Plinii l. 3. c. 20. ubi populos Alpinos memorat inter quos Nantuates Sedunis finitimos, nulla [orig: nullÔ] ratione videri possunt esse, qui supra descripti sunt. Sed potius inter Vallesios ad rhodanum; quorum oppidum Naters. Sunt quihorum regionem Le pays de Vaud, vel Vault, Gallice dicunt. Sansont aliisque fuere [orig: fuŕre], ubi nunc Ducatus Caballicus, le Chablais, provinc. Sabaudiae Borealior, iuxta lacum Lemanum extensa, inter Vallesiam ad Ortum et Genevam tractumque Fossiniacum ad Occidentem. Meininit eorum, ut dictum, Iul. Caesar loc. cit. ubi Nantuates, Veragros Sedunosque coniungens, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemano flumineque Rhodano ad summas Alpes, i. e. ad fontes Rhodani, pertinent: Servium Sulpicium cohortes duas in Nantuatibus collocavisse ait, et incolumen in Nantuates, inde in Allobroges perduxisse. Idem l. 4. c. 10. Rhenum oriri ex Lepontiis, et longo [orig: long˘] spatio [orig: spati˘] per fines Nantuatium et Helvetiorum ferri, scribit. Strabo quoque l. 4. Ad rhenum, inquit, primi omnium habitant Nantuates: et alibi, Apud Nantuates Rheni sunt fontes in Adula monte. Unde colligit Ioh. Bapt. Plantinus, Nantuates hos, Helvetiorum finitimos, quippe quibus a Septentrione interpositis tamen Alpibus, Uranios et Glaronenses hodiernos opponit, fuisse populos Alpinos, ad Rhenum anteriorem vorder Rhyn habitantes, ubi nunc Coenobium Dissentinum et vicus Tavetsch, quem Latini Scriptores Aetuatium (ex vitiosa Strabonis lectione, ubi oi)kou=sin ai)qoua/toi, pro oi)kou=si nanqoua/qai, quaedam exemplaria corrupte habent, ut Xylander vidit, annotante Casaubono [orig: Casaubon˘] in locum ) vocant. Vide eum Helv. Nov. Antiq.

NANTUS vulgo NANTEUIL, locus Galliae et fiscus in pago Costantino, uti dicitur in Vita S. Marculfi Abbatis, qui eum cum omnibus suis reditibus a Childeberto Francorum Rege petiit ac obtinuit, ibique Monasterium condidit. A rivo decurrente nomen accepit, Nant enim Britannice olim rivum vocatum esse, diximus supra, in voce Nantuadis. Hermiricus alterius Nanti, in pago Meldensi, meminit, ubi S. Waldebertus Abbas Luxoviensis natus est: Uterque et Nantogilum et Nantoilum haud


page 270, image: s0270a

dubie olim est appellatus, uti docet amborum locorum vulgaris appellatio. Hadr. Vales. Notit. Gall.

NANUS pro pumilione, Laberio in Mimis dictus, apud A. Gellium l. 16. c. 7. Graecae originis vox est, eodem [orig: e˘dem] docente l. 19. c. 13. *na/nous2 enim Graeci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terram exstantes. Festus quidem Nanum, inquit, Graeci vas aquarium dicunt humile et concavum, quod vulgo vocant situlam barbatam, unde Nani pumiliones appellantur. Sed Nanus omnino est a Graeco na/nos2, quod idem notat. Scholiastes Aristophanis ei)s2 *ei)rh/nhn: *na/noi ga\r le/gontai oi( koloboi\ tw=n a)nqrw/pwn oi( de\ koloboi\ tw=n i(/ppwn, u(/nnoi le/gontai. Vide Iac. Oiselium ICtum in utrumque Gellii locum. Istiusmodi homunciones utriusque sexus, Nani et Nanae, Sybaritarum delitiae, Morionibus collati, nescio quid Veneris Romanis olim habere visi sunt. Sueton. tiberio c. 61. Annalibus suis vir Consularis inseruit, frequenti quondam convivio [orig: convivi˘], cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam Nano adstante mensae inter copreas, cur Paconius Maiestatis reus tam diu viveret? Lamprid. Alex. Sever c. 34. Nanos et Nanas et Moriones et vocales exoletos et omnia acroamata, et Pantominos populo donavit. Haec autem fuerant Heliogabali ministeria, quae Imperat. Alexander aversabatur, ad Augusti fortasse aemulationem, qui pumilos atque distortos et omnes generis eiusdem, ut ludibria naturae, malique ominis, abhorrebat, teste Suetonio [orig: Suetoni˘] c. 8. Sed et hodie istiusmodi Salapusiorum in Principum aulis exempla passim sunt obvia: Fuitque iis adeo delectata Catharina, Ioachimi Frid. Electoris Brandeburgici prima uxor, ut integrum ferme illorum contubernium aleret. Nuptias quoque inter illos conciliavit spe inde suscipiendae prolis, sed sterili eventu. Quod idem fecisse Catharinam de Medicis Galliae Reginam, refert P. Messias Var. Lect. l. 5. t. 3. c. 6. ubi illam ait sua [orig: suÔ] memoria [orig: memoriÔ] tria paria homullorum talium studiose fovisse coniugiisque legitimis copulasse [orig: copulÔsse], sed non feliciore eventu. Nihil enim ex iis genitum fuit, Deo [orig: De˘] proculdubio operis sui arbitrium curiositati hominum minime permittente. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, Voetium Volum 1. Disput. de Creat. part. 8. Auctorem Anonymum Historiae Orbis Terr. c. 9. sect. 2. de Charact. Exterarum Gentium, ž. 12. Ausonium Popmam de Instrumento Fundi c. 7. Phil. Beroaldum et Ioannem Passeratium ad Propertium l. 4. Eleg. 14. Ioann. Savaronium ad Contionem Sidonii l. 7. Ep. 9. Petrum Scriverium et Theodorum Marcilium ad Spectacula Martialis, et ante hos dicendum Lipsium Saturnal. l. 2. c. 4. ubi inprimis de Nanis, munere gladiatorio a Domitiano commissis. Cuiusmodi pugnam memorat quoque Papinius Statius l. 1. Sylv. 6. v. 57.

Hic audax subit ordo pumilonum,
Quos natura brevi statu peracto [orig: peract˘]
Nodosum semel in globum ligavit:
Edunt vulnera, conseruntque dextras,
Et mortem sibi (qua [orig: quÔ] manu?) minantur.
Ridet Mars pater, et cruenta Virtus:
Casuraeque vagis grues rapinis,
Mirantur pumilos ferociores.

Ad quem locum vide Casp. Barthii Animadversiones p. 155. adde quae dicemus infra voce Pumilus.

NANYANGA urbs septima Honaniae, iuxta fluv. Ium, ampla, in planitie, in regione fertilissima, Mart. Martinius.

NAPAEAE silvarum, saltuumque Deae, saltus enim Graece na/pos2 dicitur. Virg. Geor. l. 4. v. 535.

-------- Faciles venerare Napaeas.

NAPARIA seu MAPPARIA officium in Aula Regia, cui in cubuit mappas, canabum, manutergia et similia curare, in Fleta l. 2. c. 19. a napa, qua [orig: quÔ] voce Recentiores utuntur pro mappa, vide supra.

NAPARIS Scythiae fluv. Herodoto, Dnieper incolis, teste Peucero [orig: Peucer˘]. Baudrando forte Tyras, inter Sarmatiam Europaeam et Daciam, qui nunc Dniester, influitque in Pontum Euxinum. Nieper enim est Boristhenes omnibus.

NAPATA urbs Aethiopiae sub Aegypto, Candacis reginae regia; inter Syenen, et Meroenurbem insulae Meroes. Napatae Straboni et Stephano. Populi Napataei.

NAPE [1] Ornatricis nomen, apud Ovidium Amor. l. 1. Eleg. 11. v. 1.

Colligere incertos et in ordine ponere crines
Docta, neque ancillas inter habenda Nape.

Quemadmodum Cypassidis, eodem [orig: e˘dem] ministerio [orig: ministeri˘] fungi solitae, idem meminit, Amor. l. 2. eleg. 7. et 8. Vide infra in voce, Ornatrix.

NAPE [2] urbs Lesbi, unde Apollo Napaeus. Sunt etiam Napaei in Epiro.

NAPELLUS herba venenata, a figura napi in radice apparentis nomen accepit. Eius in necandis hominibus tanta vis, ut nullis fere antidotis occurri possit, nisi praesentissime: et quidem cum tota planta perniciabilis ad modum sit, radix coeteris omnibus atrocior est; adeo, ut manu aliquandiu retenta, quousque in calescat: perimat tenentem. Quin etiam pastores necatos compertum, qui assandis aviculis, napelli caule, pro veru temere usi sunt. Rei experimentum illustre Clemens VII. cepit Romae A. C. 1524. Qui, cum decrevisset, olei praestantis admodum, quod Georgius Caravita Chirurgus contra deleteria medicamenta et venenosorum animalium quorum cumque morsus paraverat, vires experiri, iussit venenum dari duobus latronibus, quos leges damnaverant, ut suspendio [orig: suspendi˘] facinorum suorum poenas luerent. Horum alterum, qui napelli plurimum sumpserat, dulciariis panibus commixtum, Pontificii Medici statim oleo [orig: ole˘] inungendum praebent, qui post tertium diem, non sine formidabilium symptomatum accessione, tandem tamen incolumis evasit. Alterum vero, cui longe minus venenati panis exhibuerant, oleo inungi vetant, ut assumpti veneni saevitiam melius cernerent. Hic paucis post horis morte


image: s0270b

correptus, eius vim atque effectum testatum reddidit, plane secundum Avicennae (qui de hac planta accurate agit) descriptionem, Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 31.

NAPHEG fil. Isaar filii Caath filii Levi, Exod. c. 6. v. 21. Fil. item David, 1. Paral. c. 14. v. 6.

NAPHILUS fluv. Peloponnesi in Alpheum influens, Pausan. l. 8.

NAPHIS fil. Ismaelis, Gen. c. 25. v. 15.

NAPHTHA circa Babyloniam et in Austragenis Parthiae profluit; fluminis liquidi modo [orig: mod˘]. Ei magna cognatio ignium, transiliuntque protinus in eam undecumque visam. Oleum vivum hinc Gratio. v. 433. Cyneget.

Vulcano condicta domus, quam subter eunti
Stagna sedent venis oleoque madentia vivo.

Nempe naphtha oleum est venae naturalis, quod quidem bituminis liquidi generi adscripserunt; in Susiana inprimis scaturiens. Strabo l. 15. ubi de liquido bitumine, *(/oti h( me\n u(gra\, h(/n kalou=si, *na/fqan, gi/netai e)n th=| *sousi/di h( de\ chra\ duname/nh ph/ttesqai, e)n th=| *babulwni/a|. Hinc de Areccaeis campis, in quibus naphtae fontes, Tibullus l. 4. v. 283.

Ardet Areccaeis aut unda perhospita campis.

Ad Susianem autem Areccam pertinuisse, supra diximus. Idem Strabo nigri candidique bituminis huius fontes in Babylonia fuisse, memorat etc. Et quidem notum experimentum naphthae ab Alexandro M. cum Babylone esset, in puero nobili, non sine pernicie huius, captum. Ita fertur, a Medea pellidem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona [orig: coronÔ] igne rapta [orig: raptÔ], Plin. l. 2. c. 105. Unde sunt, qui cum oleo Medeae idem faciant. Sed naphtham addi consuevisse oleo communi herba [orig: herbÔ] quadam [orig: quÔdam] (de qua vide aliquid supra voce Mysia ) infecto, e quo oleum Medicum componebatur, docet Salmas. ad Solin. p. 242. et seqq. Etiam Tigranocertanos naphtha [orig: naphthÔ] sese inter coetera defendisse, Lucullo [orig: Lucull˘] urbem oppugnante, Xiphilinus ex Dione refert etc. Vide Dalechampium Not. ad Plin. et Andr. Baccium de thermis l. 5. c. 13.

NAPI titulus Epigr. 20. l. 13. Martialis,

Nos Amiternus ager felicibus educat hortis:
Nursinas poteris parcius esse pilas.

Inter nascentia in hortis memorantur Plinio l. 19. c. 5. similes rapis; quorum semina in se mutuo permutantur nonnumquam, sed iis minores. Eorum quique genera, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeticum, et quod per se viride dixerunt. Ex iis in amplitudinem adolescit Corinthium, nullu [orig: nullű] fere radice --- Boeoticum dulce est, rotunditate etiam brevinotabile, neque ut Cleonaeum, praelongum --- Palma Romae Amiterninis data est, inde Nursinis etc. Fuit autem haec Amitorum urbs, Aquileiae vicina: In qua palude (in quit Sidonius Apollinaris Ep. 8. l. 1.) muricadunt, aquae stant, turres fluunt etc. Devino ex napis, vide eundem Plin. l. 14. c. 6.

NAPIS vicus Scythiae, Steph.

NAPITIA oppid. Brutiorum ad sinum Hipponiatem, qui et Napitinus ex eo nominatur, Lo Fizzo, teste Barrio [orig: Barri˘]. Sunt qui Nepetiam a Napatia distinguentes, Amantiam in digitent.

NAPOGENSTS vel NACONENSIS Colonial. 1. 8. 9. ff. de censib.

NAPUCA oppid. Daciae in Valachia, Ptol. Aliis in Transylvania, Busaten teste Lazio [orig: Lazi˘], 5. milliar. Germ. a Claudiopoli in Boream, 4. a Novomercatu in Occid. 8. a monte Carpatho in Meridiem.

NAPUS fluv. Oritur in Peruvia, dein Abulam oppid. rigat; fluminibusque aliquot auctus, in Amazonum fluv. cadit, in Canela provinc. Texeira [orig: TexeirÔ] teste.

NAR fluv. Umbriae e montibus Amiterninis fluens, perque Velinum lacum transiens, a quo emissus, ingentifragore (quiad aliquot mill. pass. exauditur) praecepsque descendens ad Interamnam per campos, et ad Narniam per angusta loca in Tiberim inter Ocriculum, et Hortam defertur. La Nera, Baudr. cui oritur ex Apennino, in ipso confinio Piceni et Umbriae, per quam deinde fluens, recipit Corvum, uti et Velinum fluv. hinc Interamnam rigans et Narniam, paulo infra, iuxta Hortam, Tiberi miscetur. Sed per Velinum lacum non labitur. Vide Tacit. Ann. l. 1. sub finem de hoc fluv. Ovid. Met. l. 14. v. 529.

Quas Anienis aquae, cursuque brevissimus Almo,
Narque tulit praeceps, et amoenae Farfarus umbrae.

Lucan. l. 1. v. 475.

-------- Et qua Nar Tiberino illabitur amni.

Q. Ennius, l. 6. Annalium.

Sulfureas posuit spiramina Naris ad undas.

Virg. Aen. l. 7. v. 517.

Sulpurea [orig: SulpureÔ] Nar albus aqua [orig: aquÔ], fontesque Velini.

Ubi Servius, Sabini lingua [orig: linguÔ] sua Nar dicunt, sulpur. Sil. l. 8. v. 452.

------ Narque albescentibus undis,
In Tybrim properans. --------

Claudian. Bell. Get.

Et Nar vitiatus odoro
Sulpure. -------- --------

Plin. l. 3. c. 12. Nar sulfureis aquis. Ausonius Idyll. 12.

Fluminibusque Italis praepollens sulfureus Nar.

Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. c. 10. Nic. Lloydius.

NARA urbs Byzacenae, in Africa, Antonin.

NARACOSTOMA secundum Istri fluv. ostium, Arrian.

NARAMA locus in tractu Manasse, in regione Batanaea, Hieronym.

NARANGARA urbs Africae mediterranea, proxima Tebestae, et Assuro, inter Sicam, et Thaguram, nomen antiquum retinens. Baudrando est in Numidia, 70. mill. pass. ab ora maris


image: s0271a

Mediterranei, et a Tabraca in Meridiem, totidem a Girta in Ortum, intra montes, inter Bagradam et Ampsagam fluv. 190. m. p. a Carthagine in Africum.

NARBASI et NARBASESIsidoro, populi et montes Hispaniae Tarraconensis in finibus Asturum, inter Legionem, et Ouctum. Vide Forum Narbasorum.

NARBATA regio Palaestinae inter Caesaream, et Samariam, Iosephus, In tribu Manasse, cum Civitate cognomine. Huc Iudaei Caesarienses, Caesariensium violentia [orig: violentiÔ] compulsi, libroslegum secum rapientes, concesserunt. Stadiis 60. a Caesarea distat.

NARBIS urbs Illyriae, Steph.

NARBO [1] fil. Galatae, veterum Gallorum Rex, Narbonis conditor; sit fides penes auctores. Dupleix l. 2. c. 12. mem. Gall.

NARBO [2] urbs et colonia Galliae Narbonensis, cui nomen dedit, in ora, apud Atacis fluv. ostia (licet Plin. l. 3. c. 4. illam a mari 12. mill. pass. distare scribat) inter Montem Pessulanum ad Ortum, ac Tolosam ad Occidentem. Narbo Martius Plinio, quod eo Caesar ex Martia [orig: MartiÔ] legione colonos deduxerit. Aliis Civitas Atacinorum, Colonia Decumanorum, etc. A Romanis condita Olymp. 160. teste Polybio [orig: Polybi˘], qua [orig: quÔ] illi ante reliquam potiti Galliam, maximi eam fecerunt. Vellei. Paterc. l. 1. c. 15. l. 2. c. 8. A Crasso, Iulio Caesare, ut dictum, Tiberio, etc. tertia [orig: tertiÔ] vice civibus et privilegiis aucta: Sedes Proconsulum, Capitolio [orig: Capitoli˘], Amphitheatro [orig: Amphitheatr˘], Scholis municipalibus, thermis, aquaeductibus, etc. insignis; Vide infra: cuius proin cives aram Augusto dedicarunt [orig: dedicÔrunt]. Baudrando nunc Narbonne, urbs Archiepiscopalis ampla et munita Occitaniae, ex Galliae antiquissimis, iuxta ramum Atacis fluv. manuductum alias a Romanis, et la Robine dictum, mill. pass. abora maris Mediterr. ut ipse Plin. scribit, 12. leuc. ab Helena in Boream, 10. a Carcassona in Meridiem, 15. a Monte Pessulano in Occasum, Ausonius de claris urbibus, Carm. 13. v. 1.

Nec tu Martia Narbo, silebere: nomine cuius
Fusa per immensum quondam provincia regnum
Obtinuit. -------- --------

Sidonius Apollin. Carm. 23.

Salve Narbo potens salubritate,
Urbe et rure simul bonus videri,
Muris, Civibus, ambitu, tabernis,
Portis, porticibus, foro [orig: for˘], theatro [orig: theatr˘],
Delubris, Capitoliis, monetis,
Thermis, Arcubus, horreis, macellis,
Pratis, fontibus, insulis, salinis,
Stagnis, flumine, merce, ponte, ponto [orig: pont˘]:
Unus qui venerere iure vivos
Laeneum, Cererem, Palem, Minervam,
Spicis, palmite, pascuis, trapetis, etc.

Vide et Martial. Prudent. Theodulph. Aimonium, etc. Visigothis obsidentibus, A. C. 435. a Comite Agrippino, qui Aegidii prosperam fortunam limis aspexerat oculis, dedita, A. C. 462. His a Saracenis erepta, A. C. 732. recuperata a Carolo Martello, suos Vicecomites et Duces habuit, donec coronae unita est. Coeterum Ecclesia Narbonensis splendida et vetusta admodum, Metropolitae sedes, a Constantini M. tempore, A. C. 309. Proconsul Sergius, a Paulo Apostolo conversus primus eius Praesul creditur. Templum habet organis et pictura [orig: picturÔ] Lazari resuscitati celebre. Palatium Archiepiscopale olim Visigothorum Regum sedes fuit. Strabo, l. 14. Martial. l. 8. epigr. 72. Aimoin. l. 4. c. 57. Ammian. Marcellinus, Gregor. Tur. Eutrop. Papyrius Masson. descr. flum. Gall. et notit. Episc. Gall. Merula Geogr. l. 3. Iul. Caes. Scaliger de clar. Urb. Gall. Isac. Pontanus, Itiner. Gall. Narb. Elias Vinetus, Narbon. votum. Catel. Hist. Lang. etc. Hic [orig: Hţc] Concilia A. C. 589. 788. 994. 1227. ad absolvendum Comitem Foissaeum, Albigensium fidem amplexum, etc. Vide Moret. Dict. Histor. Valesio urbs pervetus et illustris Volcarum Tectosagum fuit, quo Porcio [orig: Porci˘] Marci1oque Consulib. deducta est Colonia Romana a Licinio Crasso Oratore anno Urb. Cond. 636. prima omnium in Gallia, post triennium quam Carthago extra Italiam prima deducta fuerat. Tum Colonia Narbo Martius a Romanis cognominari coepit, an a Marte, an a Martia decima legione, Decumanorum enim Colonia erat. Ciceroni pro Fonteio dicitur, Narbo Martius colonia nostrorum civium, specula populi Romani, ac propugnaculum istis ipsis nationibus (Gallorum) oppositum et obiectum. Eidem ibidem et in Bruto, vocatur Narbonensis Colonia. C. Iul. Caesar Dictator l. 3. c. 20. et l. 7. de bello Gall. c. 7. commemorat Narbonem, quo is iterum Coloniam misit et a Tiberio claudio Nerone, Tiberii Augusti Patre, deducendam curavit, teste Suetonio in Tiberio c. 4. quareab eo Colonia Iulia dicta est. In veteri monum. C. I. P. N. M. Iac. Sirmondus, Coloniam Iuliam Paternam Narbonem Martium interpretatur: Iosephus Scaliger in inscriptione marmoris Narbonensis vulgata [orig: vulgatÔ], literis hisce C. I. P. C. N. M. bis ascriptis, Coloniam Iuliam Paternam Caium Narbonem Martium, designari ait. Ibidem effosso [orig: effoss˘] marmore A. C. 1566. Coloni colonaeque C. I. P. N. M. seu Coloniae Iuliae paternae Narbonis Martii, et ara Narbone in foro posita Imp. Caesari Divi filio Augusto, seu ara Nomini Augusti posita a plebe Narbonensi fuse memorantur. In nummo Tiberii Col. Narbo Mart. Decumanor. dicitur, etc. Strabo ad ostium Atacis lacusque Narbonensis Narbonem ponit, qui lacus Melae et Plinio Lacus Rubresus aut Rubrensis dicitur, vulgo l'estang de la Rubine. Ab Atace vero Coloni incolaeque Atacini, quoque appellati sunt. Clara urbs Ptolemaeo, Emporium Narbonis Straboni ac Stephano, quo ut et Massiliam e Britannia Insul. stannum per Galliam equis convehi solitum fuisse, scribit Diodorus Siculus Histor. l. 4. Ausonius quoque in Narbone, clararum Urbium 12. ex Oriente, ex Africa, ex Hispania, ex Sicilia et toto Orbe classem seu cataplum huc appulisse, narrat. Fuit ita Narbo Martius, primum Volcarum Tectosagum urbs, dein Atacinorum Decumanorumque Colonia, demum Septimaniae seu provinc. Narbonensis primae clarissima


image: s0271b

Metropolis ac caput: quam Arax e Pyrenaeo monte demissusus, navigabilis amnis, attingit, olim spatioso admodum lacu Rubreso vel Spinianensi acceptus et in mare emissus: Sed is hodie lacum minime permeans fossae per Narbonem ductae, vulgo Robinae, immittiturur et in mare ad 7. ab urbe milliare effunditur. Circa urbem Bebryces quondam, a quibus bithynia Bebrycia dicta, ad mare habitasse [orig: habitÔsse], colligimus ex Marciano in Galliae periplo. Hinc et Rufus Festus Avienus, in Orae marit. libro post Pyrenaeum iugum et amnis Ruscinonis ostium, regionem Sardonum describit, subicitque.

-------- -------- Gensque Bebricum prius
Loca haec tenebat: atque Narbo civitas,
Erat ferocis maximum Regni caput.

Silius l. 3, v. 440. etiam a Pyrene Bebrycis Regis filia, Pyrenaeis montibus nomen impositum, contendit. Capitolium hic, praeter alia Romanorum opera, quorum nulla amplius reliqua sunt vestigia, ex marmore fuit egregium, quod tamen similiter sua [orig: suÔ] aetate non durasse [orig: durÔsse], scribit Ausonius. Tamen in Actis concordiae A. C. 1251. initae inter Guilielmum loci Archiepiscop. et Amalricum Vicecomitem seu Proconsulem urbis, Dominus Vicecomes Capitolii civitatis Narbonensis a Bertrando de Capitolio recognitionem recepisse et illud emisse ab eodem, dicitur. Anno [orig: Ann˘] quoque 1056 questus legitur Guifredus Archiepiscop. quod Bernardus Berengarius Vicecomes Civitatis Auferret ei ipsum Capitolium. Petrus Archiepiscop. de Amalrico Vicecom. A. C. 1242. conquestus est, quod per vim occupasset medietatem tincturae pannorum granet, et medietatem monetae; querum alterum ad baphium Narbonense, alterum ad monetam ibi olim percuti solitam pertinet. In Notit. enim Imper. Procurator baphii Narbonensis memoratur, obglastum infectorum cortinis utile. Nec Capitolium autem solum, sed etiam portam Regiam, et portam Aquariam, cum suo quamque castro, portam Episcopalem et portam Bisbali, praeter coeteras; item Palatium novum: Turrim Mauricam, a Mauris, qui eam aliquandiu tenuerunt aut quibus fuit opposita, dictam, et castrum Amalrici, Narbone fuisse, docent contentiones, inter Archiepiscopos et Vice Comites Narbonenses, A. C. 1056. 1242. 1250. 1251. et 1252. In veterib. Notitiis provinciar, et civitatum. Galliae Metropolis Civitat. Narbonensium vocatur, et ponitur in provinc. Narbonensi prima, mater et caput Urbium: Postque ademptam sibi Tolosam et in Metropolim evectam, 10. habet Episcopos Suffragantes, Carcassonensem, Biterrensem, Agathensem, Leutevensem, Magaionensem, Nemausensem, Uceciensem, Elenensem, S. Pontii Tomeriarum etc Electensem. De Ecclesiae huius Archidiaconis, ac locis ad dioecesim illius pertinentibus. Vide infra Populi Narbonenses, quos ob Gothos fortiter repulsos a moenibus, celebrat Sidonius, Narbonem nuper Martium factum propterea dictitans. Narbonense mare Straboni, vocatur Mare Gallicum, ante provinciam Narbonensem: quemadmodum fortunatus Mare Rotomagense vocat Oceanum Gallicum, in quem Sequana effluit a vicina et clara Urbe Rotomago. Vide Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Hornio haec sedes Gothorum fuit postquam ex Italia primum migrarunt [orig: migrÔrunt], duce Araulpho, in Galliam Narbonensem sive Provinciam, A. C. 411. a quibus tum totus ille tractus Land-Gothia, i. e. regio Gothorum vel gothlandia, appellatus est: quae vocabula, progressu temporis, corrupta sunt in Languedociam et Cataloniam. Sic Narbona sedes West-Gothorum Occidentalium aliquandiu fuit. Ex Narbonensi postmodum Gallia, Walliae Regis auspiciis, in Aquitaniam seu Vasconiam se effuderunt, ubi Tolosa Regnisedes facta, circa A. C. 417. Inde in Hispaniam progressi sunt. Theuderico Rege circa A. C. 429. et toleti sedes fixa. A quo tempore West-Gothorum seu Gothorum Reges perpetuum Flavii cognomen assumpserunt, tandem tota [orig: totÔ] Hispania [orig: HispaniÔ] potiti, sub Flavio Recaredo seu Richardo, A. C. 585. qui, quod Gothorum Regum primus Orthodoxus fuisset, primus Hispaniae Regum Catholici nomen obtinuit. Complectebatur itaque Regnum hoc Gothorum Aquitaniam et Galliam Narbonensem, totam insuper Hispaniam et magnam praeterea Africae Tingitanae seu Mauritaniae partem, et sub generali Gothiae seu West-Gothiae nomine, Gothiam Gallicam, Gothiam Hispanicam et gothiam Transmarinam continebat: donec sub ultimo Rege Roderico a Mauris destructum est, A. C. 713. Vide Georg. Hornium Orb. Imp. p. 158. et seqq. ECCLESLAE NARBONENSIS ARCHIDIACONI. Archidiaconus maior Narbonensis. Archidiaconus Corbariensis, cui nomen dedit Vallis Corbaria palatium, in App. Chron. Fredegarii memoratum, prope Birram fluvium; vulgo Corbiere: unde montes proximi le montaignes de Corbiere dicuntur. Archidiaconus Redensis, a Redis oppido Theodulfo celebrato, unde Comitatus et pagus Redensis dicitur, le Rasez, Electam et castrum Limosum continens. Archidiaconus Fenolletensis, cuius sedes fuit Fenolletum, vulgo Fenoullet. Ex actis apud Narbonam in Eccl. BB. Martyrum Iusti et Pastoris A. C. 1260. sub Ludov. VIII. LOCA AD DIOECESIM NARBONENSEM SPECTANTIA. Caput stagni Capestan. Castellum Maurum Castel Maure. Iuncariae, Ionquieres. Leucata Leucate. Liciniacum Lesignan. Mons Pensatus Mont Pesat. Narbo, Metropolis. Palma la Palme. Petriacum, in pago Minervensi Peyriac de Minerbois. Podium Soricarum Puy Serguier. Ripa Alta Ribaute. Revi Rieux. Rufiacum Rofiac. Villa Sicca Villeseque.