December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 256, image: s0256a

MYRISTICA Nux vide supra Moscata, item Muscellinum, et infra Myrobalanus.

MYRLEA oppid. Bithyniae, Plin. l. 5. c. 32. inter Dascylium det ostia Rhyndaci, Episcopalis sub Archiepiscopo Cyziceno, hodieque Myrlea, a Myrlo Colophoniorum duce, vel a Myrlea Amazone. Nocomedes autem Epiphanes Prusiae regisfil. de matris nomine Apames, Apameam vocari voluit. Steph.

MYRLUS Colophoniorum Dux.

MYRMECIDES nomen virii proprium, de quo Cicero in Academicis l. 4. c. 38. Ut etiam inter deos Myrmecides minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. Vide Aelian. Var. Hist. l. 1. c. 17.

MYRMECIUM oppidulum Tauricae. Steph. et promontor. apud Panticapaeum urbem ab Bosporum Cimmerium. Ptol. Plin. l. 4. c. 12.

MYRMECOLEON Graece *murmhkole\wn, quasi Formicaleo, apud Iobum c. 4. v. 11. iuxta LXX. Interp. *murmhkole/wn w/leto para\ to\ mh\ e)/xein bora\n, Myrmecoleo periit, eo quod non haberet escam: Gregorio in Iobum, animalculum est formicis insidiosum, quasi leo formicarius; Eustathio in Hexaem. est animAlculum, priora leonis, posteriora formicae specie, habent: Eulogio Alexandrino in Novatianos l. 4. non verum est animal. sed Diabolus hac [orig: hÔc] voce a)llhgorhqei\s2 etc. Bocharto, leonis species. Sic enim habet in Vulgata versus proxime praecedens: Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt. Et Graeci in hoc ipso loco, post verba laudat, skumnoi\ de\ leo/ntwn e)/lipon a)llh/lous2, sed catuli leonum defecerunt ad invicem. Et vero pro Myrmecoleonte, Hebraice legitur [gap: Hebrew] , unum e leonis nominibus, quod ab Aquila redditur *li=s2, iisdam prope literis. Quae rationes Mercero hanc con fessionem extorserunt, Ego myrmecoleontem potius genus quoddam leonis esse putaverim. Certe insignis id confirmat locus Agatharchidis c. 34. peri\ mu mhkoleo/ntwn, qui annexus est capiti de Leonibus Arabicis, ubi sic habetur: *tw=n de\ kaloume/nwn murmhkole/ontwn, oi( me\n plei=stoi kata\ th\n i)de/an tw=n loipw=n ou)de\n paralla/ttousi, th\n kai\ tw=n ai)doi/wn fu/sin a)pestramme/nhn e)/xousin, enanti/an toi=/s2 a)/llois2, Eorum autem leonum, qui vocantur myrmecoleonte, plerique a reliquis specie nihil differunt; GenItalia tantum habent aversa, contra quam alii. *mu/rmhkas2 i. e. formicas, simpliciter vocat Strabo l. 16. ubi eos colore aureo [orig: aure˘] et minus villosos, quam Arabicos, in Arabia Troglodytica magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] reperiri ait. Et Aelian. l. 17. c. 42. *)en th=| babulwni/a| gh=| gi/nontai mu/rmhkes2 kai\ e)/xousi to\ paidopoio\n sw=ma ei)s2 tou\pi/sw metestramme/non, a)nti/ws2 toi=s2 a)/llois2, kai\ e)/mpalin, In Babylonia terra formicae nascuntur, quarum genitale membrum retro aversum est, contrario [orig: contrari˘] quam in aliis modo [orig: mod˘]. Cum quibus Arabicis et Babylonicis formicis hisce, quae leonum sunt species, commune nihil habent formicae illae maiores, quae aurum in India eruunt et custodiunt, si Herodoto l. 3. credimus et Nearcho, Daimacho, ac Megastheni, quibus vel hoc [orig: h˘c] nomine fidem derogandam censet Strabo l. 2. et 15. Solinus tamen c. 30. ta\ a)su/gklwsta klw/qwn, ex utroque animali novum procudit monstrum dicens, in Aethiopia formicas esse, ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruentes quos leoninos habent. Atqui formicas xruswru/xous2 neque in Aethiopia fuisse, neque leonum pedes habuisse quisquam scripserat, sed forinicarum potius ad effodiendam terram. Proin dubium non est, quin utrumque hoc sumpserit Scriptor parum accuratus ex historia myrmecoleonitis, ac si hic idem esset cum formica Indica xruswru/xw|. Cui simili errore Heliodorus Histor. Aethiop. l. 10.Troglodytas Regi Aethiopum offerre fingit. xruso\n to\n murmhki/an, aurum formicinum; quasi myrmieces Troglodytici inter leonum species, lidem essent cum Indicis formicis, qui aurum effodiunt. Vide S. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 6. c. 4. ubi de nominis etymo triplicem hanc coniecturam affert. Vel enim, inquit, sic dicti sunt hi leones, a Marmacibus, Aethiopiae populis, vel a formicarum, quo [orig: qu˘] delectantur, esu, vel ab Arabico hirmas vel hirmis. qua [orig: quÔ] voc eindigitant validum leonem in homines insilientem. At animal Indicum canis magnitudine, cur mu/rmhc diceretur, causa non fuit vocis similitudo, sed rei. Namque in India vere dicitur esse animal statura [orig: staturÔ] canis et formicae specie, ut Thuanus inter alios docet l. 24. A. C: 1559. ubi inter munera, a Thamo Persarum Rege Solimanno Turcarum Imperatori per Oratorem suum oblata, formicam Indicam canis mediocris magnitudine, animal mordax et saevum, fuisse dicit. Quod Busbequius confirmat Ep. 4. de eadem legatione agens: Licet ambo ex famasolum, ut idem Bochart. addit. Ibid.

MYRMEX [1] Philosophus Dialecticus, ex oppido Heneto Paphlagoniae, apud Steph. ex Diogene Laertio Histor. Philos. l. 2. c. 13. Vide Salmas. ad Solin. p. 889.

MYRMEX [2] Epimethei uxor, filium habuit Ephyrum, unde Corinthus olim Ephyredicebatur.

MYRMEX [3] Insul. parva Cyrenaicae, ante Arsinoen urbem.

MYRMIDONES Thessaliae populi, qui Achillem ad bellum Troianum secuiti sunt. Sic apud Poetas dicti, (ac teste Plinio [orig: Plini˘] l. 4. c 7. sic in universum Graeci nominantur; unde Philostratus in Heroicis ait, *murmido/nas2 o)nomasqh=nai pa/ntas2 *qettalou/s2 ) a formicis, quas ad Aeaci preces inhomines (illis pestilentia [orig: pestilentiÔ] sublatis) conversas fabulantur. Virg. Aen. l. 2. v. 7.

Myrmidonum Dolopumve, etc. Vide Aeacus.

MYRMILLO nomen gladiatoris, Murmille aut Murmilio, semper in scriptis Plinii; atque apud Festi Abbreviatiorem, in antiquissimo exemplari MS. ubi murmulionica scuta, et alibi, Retiario adversus Murmulionem pugnanti, et Murmulionicum armaturae genus Gallicum est: quod de propinquo vocis istius originem ostendit. Nam *mormuri/wnes2 Graecis dicti videntur hi Gladiatores, quod mo/rmuron piscem in galeis effictum gestarent. Hinc Retiarius, qui adversus Murmilionem pugnabat; cantare solitus erat: Non te peto, piscem peto, quid mefugis Galle? Murmillones enim, ut notat


image: s0256b

Festus, antea Galli vocabantur, quod genere armaturae Gallico [orig: Gallic˘] uterentur: Quemadmodum Samnites gladiatores ab eadem causa dicti, quod Samnitum ornatu erant armati. Cuius autem piscis effigiem in galeis Myrmillones haberent, ab antiquis non est proditum: Sed ex notionenominis plane colligitur, mo/rmuron fuisse. Hinc namque *mormuri/wn, murmilio, ut ex leirion, lilium, facili unius liquidae in alteram lapsu. Ovid. in Halieut. v. 110.

--- - pictae mcrmyres et auri
Chrysophriis imitata decus --- -

atque inde fortasse cum retiariis compositi, quasi qui piscem quo [orig: qu˘] ornata erat galea Myrmilionum captarent, dum eos rete studebant impedire. Salmas. ad Solin. p. 43.

MYRMISSUS urbs iuxta Lampsacum. Steph.

MYRO mater Homeri tragici, elegias condidit, Suidas.

MYROBALANUS Martiali in Apophoretis l. 14. Epigr. 57. nec inter fruct us edules eidem relata in Xeniis, ubi locum habere debuisset cum Caryotis, Cottanis et Damascenis, siquidem eo [orig: ] nominie tum intellexissent, quod nobis hodie in usu est. Veteres de glande unguentaria tantum vocem usurparunt [orig: usurpÔrunt], quae alias balanos myrepsica, ut nux muscata, Graecis muristiko\n ka/ruon; cuiusque tantum cortices Unguentariii, Medici vero nucleos usurpavere [orig: usurpavŕre]. Factum autem inde bala/ninon Veterum et mosxe/laion recentiorum, quo de diximus aliquid supra, ubi de Unguento Muscellino. Vide Salmas. ad Solin. p. 1319. et seqq.

MYROBATHRARII in Aulul. Plauti Sci 3. Actu. 5. erant, qui calceamenta muliebria, ut bene olerent, unguentis perfundebant, Radero Not. ad Curtium l. 8. c. 9. quod non placet Ferrario, ut vidimus voce Myrobrecharii, vide et mox dicenda, uti et ubi de ritu Ungendi pedes.

MYROBLYTA cognomen Dominici, Martyris et Sancti Graecorum, e cuius sepulchroliquor scaturire dicebatur in morbos quoscumque validus: a mu/ron, unguentum, et blu/zw, scaturio. Dominic. Macer in Hierolex.

MYROBRECHARII pro MURROBATHRARII, apud Plautum in Aulul. act. 3. sc. 5. legit Octav. Ferrarius, vultque hac [orig: hÔc] voce indigitari eos, qui unguento [orig: unguent˘] perfundunt et madefaciunt, i. e. simpliciter unguentarios: de re Vestiar. l. 3. c. 21. ubi Turnebum refellit, qui illos Myrobathrarios interpretatur, calceamenta muliebria unguentis ac gratis odoribus et suffimenitis imbuentes.

MYROBRECTARII vide supra, in voce Murobrectarii, ut et Myrobrecharii.

MYRON [1] Sicyonis tyrannus, seu mitis; successor, et ut videtur, fil. Orthagorae. Eius meminit Aristot. l. 5. Pol. c. 11. et 12.

MYRON [2] Prienensis Messeniaca condidit. Athen. l. 6. et 16. et Pausan. in Messenicis.

MYRON [3] statuarius insignis, Olymp. 84. Ageladis discipulus, qui cum multis aliis operibus, tum praecipue bucula [orig: buculÔ], ex aere, verae vaccae simillima [orig: simillimÔ], claruit Poetarum versibus: Propert. l. 2. Eleg. 31. v. 7.

Atque aram circum steterant armenta Myronis
Quatuor artificis vivida signa boves.

Ovid. l. 3. de Arte amandi, v. 219.

Quae nuncnomen habent operosi signa Myronis,
Pondus iners quondam duraque massa fuit.

Idem Ponticorum l. 4. Ep. 1. v. 34.

Ut similis verae vacca Myronis opus.

Iuvenal. Sat. 8. v. 102.

Et cum Parrhasii tabulis, signisque Myronis.

Stat. l. 1. Sylv. 3. v. 50. In Tiburtino Manlii,

Quicquid et argento primum, vel in aere Myronis
Lusit, et enormes manus est experta colossos.

Idem l. 4. Sylv. 6. v. 25.

Hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
Aera. ------

Petronius, Myron qui pene hominum animas, ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. Vide Plin. l. 34. c. 8. Legendus etiam l. 4. Antholog. Tit. *ei)s2 a)ga/lmata zw/wn, quae epigrammata Latine fecit Ausonius, Epigr. 57. 58. etc. Item Rex Suevorum, in Hispan. Vide Ariamirus.

MYRON [4] urbs Lyciae. Vide Myra.

MYRONIANIUS Historicus, historiarum similium capita reliquit, teste Diog. Laertio in Xenocrate, Theophrasto, Epimenide et Platone.

MYRONIDES Atheniensium dux, insigni strategemate Thebanosvicit, vide Polyaen. l. 1. c. 35. et Frontinum l. 2. c. 4. sect. 11.

MYRONOS insula in Arabico sinu. Steph.

MYROPHORAE Graece *murofo/roi, i. e. Unguentorum latrices, dictae sunt tres mulieres, quae ad Dominicum sepulchrum, unguenta ferentes adveniebant, ut Servatoris corpus inungerent. Ab his Graeci Dominicam tertiam post Pascha, Dominicam Sanctarum *murofo/rwn appellaut. Sic enim in Typico S. Sabae legitur. Macer in Hierolexico.

MYRRHA [1] Graece smu/rnh, aroma, inter munera DOMINO nostro a Magis oblata, memoratur Matthaei c. 2. v. 11. *kai\ a)noi/cantes2 tou\s2 qhsaurou\s2 au)tw=n, prosh/negkan au)tw=| dw=ra, xruso\n kai\ li/banen kai\ smu/rnan. Et cum aperuissent thesauros suos, obtulerunt ei dona, aurem, et tus et myrrham. Pro more videl. Orientalium, qui non solebant comparere sine munere coram suis Regibus illisque, quibus honorem vel debebant, vel habebant. Et quidem myrrham Christo, ut homini morituro et resuscitando; sicutarum, ut Regi, tus, ut Deo; oblatam fuisse, Poetarum Christianorum Prudentii, Iuvenci, Sedulii mens fuit. Alii uti aurum, pellendae paupertati; tus, foetori loci; sic myrrham, consolidandis teneris infantis membris oblata contendunt. Quae suo loco


image: s0257a

relinquimus. Hoc certum Myrrham, corpora a purtredine conservare; unde Ioannis c. 19. v. 39. myrrham adfert Nicodemus, ad condiendum Domini corpus. Sed et per Myrrham amaritudines ingentes fuisse designatas dicere possumus, quibus Christus in statu Exinanitionis suae obnoxius fuit; quum myrrha in signiter ama. ra sit; unde non sine causa milites dicuntur exhibuisse Christo te)=non e)smurnisme/non, vinum myrrhatum, Marci c. 15. v. 23. Imo et allegoria hinc duci posset, ad insignem Christi suaveolentiam et fragrantiam: Myrrha enim, Lemnoo [orig: Lemno˘] teste, mire odorata, etsi insiganiter amara sit. Hinc madents myrrha [orig: myrrhÔ] crines, apud Virgilium Aen. l. 12. v. 100. Illaque proin non tantum adhibita ad thymiamasacrum, Exodi c. 30. v. 23. sed etiam puellae, copulandae Ahasvero, sex ante mensibus se oleo [orig: ole˘] myrrhino [orig: myrrhin˘] inunxosse leguntur, Esther. c. 2. v. 12. Sic myrrha [orig: myrrhÔ] Sponsi vestimenta inuncta dicuntur, Psalmo 45. v. 9. ob odorem eis fragrantissimum, qui ab illo ad omnes se diffundit, qui illius sunt. Eodem [orig: E˘dem] sensu myrrhae mentio, in Cantic. c. 1. v. 13. Amicus meus mihi, ut fasciculus myrrhinus, inter ubera mea pernoctans. Et c. 3. v. 6. Quaenam est illa, --- suffumigata myrrha [orig: myrrhÔ] et ture? etc. Vide Frid. Spanhemium Dub. Euangelic. de Muneribus Magorum. Erat autem odoratior Myrrha, quae aridior, cuius pretium ait Plin, fuisse quaturodecim denarios. Duplex scil. myrrha fuit, alia stakth\ seu xristh\, i. e. liquida, alia qumiath\, odoraria, quae dura et arida. Et quidem ex myrrha, quae lacrimam arboris proprie indigitat, collecta et contusa parsliquidior, quae exprimebatur arte, stakth\ vocata est, quae et unguentum per se faciebat, e)/laion hinc et mu/ron Theophrasto: pars altera, quae remanserat, et unde stakth\ expressione eliquata fuerat, plasth\ est dicta; quod in offas convolveretur. Id enim plasth\ et a)na/plasis2 significat, uti discimus ex Dioscoride de Myrrhae generibus. Sicque, uti storax et alia gummium odoratorum genera, in massa afferebatur, et in pellibus hir cinis ac saccis: myrrhae nomen peculiariter sibi apud Graecos vendicans. Quae causa, quod stacten a myrrha distinguat Hesych. *stakth\, to\ e)k smu/rnhs2 gino/menon. Et alibi, i)sosta/sion mu/ron, h)\ sta/kth, h)\ smu/rna. At latini Myrrham kat' e)coxh\n vocant stacten Graecorum. Virg. loc. cit.

------ Vibrati calidoferr [orig: calid˘ferr] ˘, murraque [orig: murrÔque] madentes.

Propert. l. 1. Eleg. 2. v. 2.

Aut quid Orontea [orig: OronteÔ] crines perfundere myrrha [orig: myrrhÔ]?

Varro quoque, Magistratus myrrha [orig: myrrhÔ] atqze unguentis unguntur etc. Coeterum optimam Myrrham gustu probari dicit Theophrastus, ut sit nimirum leniter amara, utque non sit varii coloris, sed pantaxo/qen o(mo/xrous2. Ipsa vero arbor humilis admodum, nec ultra quinque cubita affurgens, similis spinae Aegyptiae, contorto [orig: contort˘] caudice, lentisci speciem habet, circa Saba et Atramota, (ubi ligno eius in cibis condiendis utuntur) frequens: Qua de vide pluribus agentem Plinium l. 12. c. 15. et 16. et Solin. c. 33. castigatos a Salmasio Exercitationibus Plinian. p. 512 et seqq. uti de herba, cuius radix nidorem th=s2 smi/rnhs2, myrrhae, refert, infra voce Smyrnium.

MYROPOLON Graeciae urbs, ex adverso Heracleae, forte iuxta Thermophlas.

MYRRHA [2] filia Cynarae Cypriorum regis, quae patris sui nefando [orig: nefand˘] amore flagrans, nutricis auxilio [orig: auxili˘] cum eo concubuti, peperitque Adonim filium: Pater vero cum illud nefas cognovisset, filiam suam gladio [orig: gladi˘] interficere voluit: sed illa fugiens per Arabiam, deorum commiseratione in arbusculam sui nominis commutata est, vide Cynaras, et Adonis.

MYRRHA [3] Graece mur)r(i\s2, herba est, simillima cicutae, caule foliique et folre, minor tantum et exilior, cibo non insuavis, Plin. l. 24. c. 16. sic dicta, dia\ to\ muri/zon kai\ eu)w=|des2, ob suavem eius fragrantiam, quam radice praefert. Dioscorides, r)i/zan de\ e)/xei u(pomh/kh, a(palh\n, periferh=, eu)w/|dh. Unde muri\s2 melius scribitur. Certe muri/zousan eam voluit dicere Plin. cum myrizem quoque appellatam esse ait, d. l. Idem cum geranio eam perperam confundit, l. 26. c. 11. utidocet Salmas. ad Solin. p. 707. Coeterum myrrham quoque florem odoratum coronariis adnumerari, scribit Paschalius. Certe coronas hinc fuisse nexas, planum fit ex Athenaeo l. 5. quo [orig: qu˘] auctore Demetrius fil. quottidie magnam hominum multitudinem convivio [orig: convivi˘] exceptam multis rebus donabat; In quibus erant coronae e ture ac myrrha, cum aurei monilibus hominis longitudine, loco [orig: loc˘] lemniscorum ac taeniarum. Vide eum Coronar. l. 3. c. 17. Verum non de herba aut flore huius nominis, sed de myrrha stacte, seu lacrima arboris, de qua supra dictum, locum Athenaei potius accipiendum, varia suadent, Namque Rex ille, qui sua potius profundebat, quam donabat, convivis quam pretiosissima quaeque donari voluit. Addit e ture et myrrha, quae aromata frequenter etiam in Sacris iungunturi. Notum insuper, convivialibus coronis, eruditiore iam luxuriae paratu, addi unguenta consuevisse, quibus eae aut irrorarentur aut etiam mergerentur; ut gratiae florum, quae aspectum pascit, accederet olfactus voluptas. Quii mos unguenta cum coronis miscendi usque eo percrebuit, ut vix unquam harum sine unguentis mentio fiat. Horatius Carmin. l. 3. od. 14. v. 17.

I pete unguentum, puer, et coronas.

Vide eundem l. 2. od. 7. et l. 3. od. 29. Clementem Alexandr. Paedagog. l. 2. c. 8. Athenaeum l. 15. Alios, laudatos Paschalio, ubi supra l. 2. c. 4. Nisi mavis de myrrha thyminamate id intellectum, cuius ut et thuris odoribus coronae illae perfundi potuere [orig: potuŕre]. Euripides certe aethereum eius nidorem vocat, Troad. Actu 4.

-------- smu/rnhs2 ai)qeri/as2 te kapno/n.

Et fumum eius usque ad Phoebum ascendere, alibi dicit etc. Vide supra.

MYRRHA [4] seu potius Murra, Graece mu/r)r(a, melius mo/r)r(a, lapis, unde pocula murrena et murrina, Graece mu/r)r(ina. Erant enim qui myrrhina a myrrha aromate deducunt et do myrrha facta


page 257, image: s0257b

interpretantur: ita autem Graecis a)po\ th=s2 smu/rnhs2, myrrha, smu/rneia aut smu/rnia dicenda essent: atqui mo/r)r(an hunc lapiderm passim vocant. etiam qui disertissime scribunt, atque atticissant. Pavian. in Arcadicis: *)/allws2 me/n ge kai\ kru/stallos2 kai\ mo/r)r(a kai\ o(/sa e)sti\n a)nqrw/pois2, a)lla\ lisqopoiou/mena, kai\ tw=n skeuw=n ta\ kera/mea. Ubi, uti kru/stallos2 Pausaniae, unde crystallma pocula, ita et mio/r)r(a lapisipse, unde pocula murrea et murrina. Latini murram appelant, Martial. l. 10. Epigr. 80. et Stat, in Coma Earini. Ita enim ubique legendum, non myrrha: Graeci, ut dictum, mo/r)r(an et mo/r)r(ina: Arriano liqi/a mor)r(i/nh.Sed nec minore sunt in errore, qui murrina Veter. ex onychiis gemmis factitata fuisse, sibi persuadent. Ut enim alia omittantur: Si murrina Veter. ex onyche fierent, cur murrina vocatasunt, aut quae huius appellationis ratio? Cur dein murrina ab onychinis ubique distingunt. Lamprid. certe in Heliogabalo, c. 32. in murrinis et onychinis minxit. Vero propius est, antiqua murrina esse porcellanea nostra, quocumque [orig: qu˘cumque] moo [orig: mo˘] hodie fiant. Qud enim ex luto quodam albo et in formacibus cocto, apud Chinas, porcellanes vasa hodierna fieri contendunt, nihil prohibet, quin Verter. murrina fuerint. Nam quod Verter. quidam lapidem esse murram scripserunt, alii humorem sub terra densatum, certe exeo patet, ignorasseillos [orig: ignorÔsseillos], quid essent aut quomodo fierent haec pocula. Quemadmodum Sericum omnis antiquitas passiim habuit et gestavit; cum tamen nemo tum nosser, quomodo id proveniret et qua [orig: quÔ] fericum arte: donec sub Iustiniano demum cognitum est, vermes sericum apud Seres nere, non ex foliis arborum lanuginosarum depecti, quod hactenus ereditum. Meminit quidem Arrianus th=s2 mur)r(i/nhs2, quae in Diospoli fiebat: Sed cave putes intelligi, de illa preriosa murra, quae ex Cqrmania et India advehebatur; vitrum murrinum accipiendum, quod in Diopspoli Aegypti, ad imitationem murrinorum, fiebat. Sic enim is, *kai\ liqi/as2 u(alh=s2 plei/ona ge/nh kai\ a)/llhs2 mur)r(i/nhs2 th=s2 ginome/nhs2 e)n *diospo/lei; ubi dicit aliud murrinum, ad distinctionem veri. Nisi potius legendum, kai\ u(alh=s2 mor)r(i/nhs2, et vitri murrini: cuius Plin. meminit, ut et opsidiani, quod etiam imitabatur lapidem Opsidianum in Aethiopia inventum, quem Graeci o)yiano\n vocabant, quod nigerrimi esset splendoris et imiagines redderet, ut o)/yis2 et oculi pupilla etc. De utrisque tam crystallinis quam murrinis, frigidi potus [orig: potűs] esse, dixit Plin. Adeo que calidum pati non posse, intellexit. Contra Martialis, de murrinis, calido potui ea convenire, existimavit, sub lemmate Murrinorum l. 14. Epigr. 113.

Si calidum potas, ardenti murra Falerno
Convenit, et melior fit sapor inde mero.

Certe si contrariae causae crystallum et murram faciunt, frigus et calor, contrariis etiam affectibus censeantur oportet. Unde si crystallus, ideo caloris impatiens, quia ex gelu vehementiore creta sit, necesse est, ut murrina, quqe calore densantur sub terra, iuxta eandem rationem calido potuii ferendo potius, quam firgido, apta videantur. Verum nec Veteres sais explorate videntur novisse, qua [orig: quÔ] ratione formarenturm murrina, quove [orig: qu˘ve] modo [orig: mod˘] fierent: et scripsere [orig: scripsŕre] nonnulli, crystallum non frigore, sed calore densari: quod aliis relinquit dispiutandum et Plinium cum Martiali conciliandum, Salmas. ad. Solin. p. 203. 201. Vide quoque supra, ubi de Murra et Murrhinis poculis.

MYRRHINA [1] filia Pharaonis, quae Mosen de fluvio sustulit, Exodi c. 2. v. 5. Auctor Chronici Alexandr. qui urbem Hermopolim, Hermopolitae Nomi caput Myritum ab illa appelari refert, et a Mose conditam ait. Aliis Meroe minus recte dicitur. Ioh. Marschamus Carnone Chron. Sec. IX. Vide et Apachnas, ita enim Pharaonem huncce vocat.

MYRRHINA [2] Pisistrati uxor. mater Hippiae et Hipparchi.

MYRRHINA [3] meretrix Attixa, in cuius amoribus Leogoras, Andocidis Rhetoris Pater, cunctas suas facultates profudit.

MYRRHINA [4] urbs Asiae, terrae motu eversa, A. C. 105.

MYRRINUS Atticae municipium Straboni; aut pars tribus Pandionidis: habet nomen, teste Aristophanis Scholiaste in Plutum. a myrti copia ibi nascentis.

MYRSILUS [1] fil. Myrisi, ultimus ex Heraclidarum genere. Lydiae rex, alio [orig: ali˘] nomine dCandaules; qui cum uxorem haberet formosisssimam, non contentus secreta [orig: secretÔ] suarum voluptatum conscientia [orig: conscientiÔ], Gygi cuidam ex suis satellitibus nudam eam ostendit, quod indigne illa ferens, Gygem ad viri necem impulit: seseque illi et Lydorum regnum tradidit. Herodot l. 1. Vide Candaules.

MYRSILUS [2] Lesbius, si Inscriptioni fide, de origine Italiae, ac Tyrrhenorum scripsit. Edidit eum Ioh. Annius Viterbiensis, et comment. suis illustravit. Sed Myrsilus iste ipsius Annii proles putatur. De genuino autem Myrsilo Lesbio, videndus Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 391.

MYRSINUS urbs Elidis, postea Myrtuntium. Steph.

MYRSUS Candaulis regis pater. Vide Myrsilus.

MYRTAEUS Rex Thebanorum in Aegypto XXIII.qui exponitur *)ammwno/dotos2, ab Hammone datus, post Nitocrim, praefuit ann. 22. circa ectrema Iacobi Patriarchae. Eum excepit Thyosimares. Marshamus Canone Chron.

MYRTALE nomen gladii, quo [orig: qu˘] a Pausania Philippus Macedo occisus est, Iustin. l. 9. c. 7. de Olympiade Philippi uxore. Novissime gladium, quo [orig: qu˘] Rex percussus est, Apollini sub nomine Myrtalis consecravit: hoc enim nomen ante Olympiadis parvulae fuit. Vide quoque ikn fra Tychon.

MYRTEA cognomen Veneris, quia myrto praeesse credita, cuius usum in muptiis duisse,dicemus infra; inde Murcia postmodum quibusdam dicta. Plut. *kai\ ga\r h(/n nu=n *mourki/an *)afrodi/thn kalou=sin, *murti/an to\ palaio\n, w(s2 e)/oiken w)no/mazon, Etenim quam nunc. Murciam Venerem vocant, Myrteam olim, ut videtur, appellabant. Plin. l. 15. c. 29. Quin et ara vetus fuit Veneri Myrteae, quam nunc Murciam


page 258, image: s0258a

vocant.
etc. Alii tamen Murciam illam censent cognominatam, quais marcoris Deam, quod homines murcos, i. e. murcidos vel marcidos. h. e. desides et ignavos redderet. Vide supra.

MYRTEA Corona Larium olim fuit; quos myrto [orig: myrt˘] et rore marino [orig: marin˘] redimiri consuevisse, docet Horat. Carmin. l. 3. Od. 23. v. 15.

Parvos coronantem marino [orig: marin˘]
Rore Deos, humilique myrto [orig: myrt˘].

Item supplicum; de quorum apud Athenienses more sic Aristophanes Vespis.

*)all' w(s2 ta/xista pu=r tis2 e)cenegka/tw,
*kai\ mur)r(i/nas2, kai\ to\n libanwto\n e)/ndoqen,
*(/opws2 a(/n eu)cw/meqa prw=ta toi=s2 qeoi=s2.
Sed quam celerime ignem aliquis efferat.
Et myrtos, et tus intus.
Ut supplicemus primum Diis.

Magistratuum quoque, in eadem urbe: unde mur)r(inw=n dicebatur a)rxh=s2 e)piqumw=n, candidatus Magistratus, apud Dionys. Halicarn. l. 2. Pancratiastarum porro in Isthmicis Ludis, uti discimus e Pindaro Isthm. Ob. 8. ubi mursi/nas2 ste/fanon myrti coronam Cleandri praemium fuisse ait. Atque hinc Virorum triumphlaium, apud Romanos, unde Papyrium in monte Albano primum de Corsis triumphasse [orig: triumphÔsse], et myrto [orig: myrt˘] coronatum ludos Circenses spectare solitum, ait Plin. l. 15. c. 29. et de ovantibus res notissima. Quas ob causas, coronam Myrteam Caesari Augusto Virgilius tribuit, velut tot gentium, aemulorum, servitii publici, victori, denique ut Numini, Georg. l. 1. v. 26.

------ et te maximus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna [orig: maternÔ] tempora Myrto [orig: Myrt˘].

Nempe et Veneris myrtus fuit, nec procacis solum illius et libidinosae, de qua postea; sed illius bellacis, victricis, triumphatricis: Martis quinetiam et Herculis, Palladis item et Apollinis, fortissimorum Numinum, uti pluribus docet Car. Paschalius Coronar. l. 8. c. ult. Sed et Poetarum, Convivarum, Amantium coronae, ex eadem plectebantur: utpote Apollinis, Bacchi (qui eadem [orig: eÔdem] delectatus est) Venerisque et Cupidinis, alumnorum, de quibus idem passim pluribus agit. Nec omittendus Myrteaecoronae in saciris usus. Certe, in sacrificali apparatu, frons haec fuisse legitur, apud Aristophanem Avib. et inter sacra coronamenta mur(r)i/nhn stefanw/tida spei=sai, myrtum coronariam libare. moris fuisse, docet Pollux l. 1. Vide iterum Plinium d. l. Sic Seleucu sin Linguis, apud Athenaeum l. 15. textam e myrto coronam vocari ait Ellotida, ambitu cubitorum viginti; eamque in Ellotiorum festo, quod apud Corinthum sollenne erat, in pompa vehi consuevisse, cum ossibus Europae, quam Ellotida Corinthii dicere [orig: dicŕre]. Claudianus quoque de Nuptiis Honorii, in sacirs Nuptialibus, fores myrto [orig: myrt˘] coronat; uti et alibi, ubi de Nuptiis Martis et Veneris ei sermo est:

------ festa [orig: festÔ] frondentia myrto
Limina cinguntur etc.

Vide iterum Paschalium l. 7. c. 18. et seqq. nec non, quoae hic [orig: hţc] infra dicemus: ut et supra, voce Libertas.

MYRTETA Horat. l. 1. Ep. 15. v. 5. et Celso. Frittola Mazuzellae, lacus sudatorius Campaniae, apud Baias.

MYRTEUS Color idem cum presso, Servio et Isisoro: Myrteum, quem in purpurae pressum vocamus. Est autem pressus color, qui aliter satur us aut saturatus, Graecis katakore\s2 dicitur, quo [orig: qu˘] nomine intensiorem colorem et minime dilutum appelant. Porphyrio Myrteus color medius est inter flavum et nigrum. Cynarae flos, quem myrteolum Columella vocat, Dioscoridi u(po/kir)r(os2 dicitur, ac Plinio Myrteus. *kir)r(o\s2 autem et u(po/kir)r(os2, color es,t in fuscum et lividum vergens. Sed et, ubi Servius Georg. l. 3. Spadices, inquit, glaucique quos phoeniciatos vocant, professos myrteos. Lege; pressos, myrteos. Pressus igitur et myrteus coloridem, nempe subsuscior, qui diluto opponitur. Iunius Philargytus: Spadix phoenicius est, quales sunt fructus palmarum, neque satis diluti coloris, neque nimium press. Idem ad illud Georgic. l. 4. v. 335.

---- ---- Hyali saturo [orig: satur˘] fucata colore.

Saturo [orig: Satur˘], ait, i. e. vineo [orig: vine˘] et saturo [orig: satur˘] ebrio [orig: ebri˘], i. e. presso colore, ut in consuetudine dicimus, meracius satura, quae purius et meracius lucent. Eundem colorem etiam plenum Latini dixere [orig: dixŕre]; apud Capitolin. in vit. Albini, c. 5. Nam et bos albus, purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. Item adstrictum, Plin. l. 9. c. 38. ubi adstrictum colorem, qui et pressus ac nigricans, excitato opponit, h. e. claro et acuto, quem Graeci o)cu\n dicunt: illumque purpurae nigrantis rosae colore sublucenti, hunc cocco; utumque Tyriae purpurae attibuit, utpote acumen lumenque cocci; et nigritiam saturitatemque purpurae nigrae simul habenti. Porro austerum Latinis in colore idem, quod maxime saturum, Plin. l. 9. c. 36. Sed unde conchyliis pretia, quibus [orig: queis] virus grave in susco, color austerus in glauco. Et c. 38. Nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitorcmque qui quaeritur cocci. Ubi austeritatem vocat saturitatem et superbiam nitoris. Sic idem de Scythicis smaragdis meracius ac improbius virentibus, c. 5. eiusd. l. Nullis maior austeritas, nec minus vitii. *pikro\n Graeci, quod austerum in cloribus Latini dicunt. Superbum quoque in eodem significatu: Unde superbia candoris Vitruvio l. 7. c. 3. austeritas kai\ h( baqu/ths2 th=s2 leuko/thtos2; et superbum estrum Virgilio, l. 1. Aen. v. 643.

Arte laboratae vestes ostroque [orig: ostr˘que] superbo [orig: superb˘].

Improbum item a quo nomine Latini insignire solent, quidquid supra modum extollitur atque eminet. Sic improbior statura, improbiora labra, et hinc improbuscolor, de purpureo per excellentiam etc. Vide Salmasium ad Tertullian. de Pallio c. 3.

MYRTI vel Lauriramus seu virga in conviviis olim, prolyra circumferebatur, cum qua accumbentes, qui fidibus nesciebant, seolia, i. e. convivialia carmina cantarent. Hesychius, mursi/nhs2


image: s0258b

kla/don h)\ da/fnhs2 para poto\n h)=n s1u/nhqes2 dido/nai toi=s2 katakeimie/nois2 e)k diadoxh=s2 u(pe\r tou= a)=|s1ai a)nti\ brabe/iou, vide quoque Athenaeum et Aristophanis Scholiastem. E quibus colligere est, nullla un quam carmina cani olim aut recitari solita, absque lyra aut virga seu lauri seu myrti. Et quidem Lyrica ad lyram cantabantur, vel in convivio, si quis citharizare nesciret, virgam myriti tenens ea canebat: Epici vero Poetae, qua [orig: quÔ] privatim, qua [orig: quÔ] publice, cum virga laurea carmina sua recitabant. Salmas. ad Solin. p. 863. Hinc natum apud Graecos Proverb. a)/|dein pro\s2 mur)r(i/nhn, Canere ad myrtum. Nempe antiquitus convivantes Bacchi cantum primo communiter, et simul omnes una [orig: unÔ] voce paiani/zontes2, decantabant. Alteram dein cantionem singuli canebant, postquam myrti ramus unicuique traditus esset, quem a)/sakon dixere [orig: dixŕre], dia\ to\ a)/|dein to\n deca/menon, quod, qui eum ramum acceperat, canebat. Non autem ordine is ibat, sed qui primus in lecto principe cecinit, dimittebat eum ad illum, qui in sequente lecto esset primus; ille rursus ad eum, qui in tertio lecto eundem locum obtineret. Sic reversus ad primum lectum, dabatur ei, qui secundum in illo locum occupabat; ab hoc mittebatur ad secundum alterius lecti et sic consequenter. A qua diversitate et multiplicis flexus circuitu, carmen huiusmodi skolio\n, i. e. obliquum, dictum est, uti habet Plutarchus Sympos. Problem. 1. Secundum Scholiasten vero Aristoiphanis in Vesp. qui primus sedebat, tenens laurum aut myrtum canebat versus Simonidis aut Stesichori, donec ei libitum. Postea eum ramum, cui volebat, tradebat, non quomodo ordo posceret. Tum is, qui a primo acceperat, persequebatur coetera: rursusque tradebat, cuilibitum erat, ramum. Quo modo factum, ut, cum omnes praeter spem canere ac loqui necesse haberent, hi versus sko/lia dicerentur, dia\ th\n duskoli/an, ob difficultatem. Et hoc accipere sko/lia, dixit Comicus ubi supra. Myrtos autem sicicanen. tes dextera [orig: dexterÔ] maun circumferebant etc. Vide infra ubi de Sooliis, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coronar. l. 2. c. 4. Ideo autem ramus myrti in hunc usum adhibebatur, quod haec planta (utpote laetitiae symbolum) non Baccho minus, quam Veneri, sacra esset. Unde et corona convivialis e myrto saepius plectebatur, uti supra innuimus. Sed et Myrti ramum Lesbii olim floribus intexebant, et hypothymida vocabant, qua de voce vide supra.

MYRTIA mulieris Panariae nomen, Aristoph. Ancylionis et Sostratae filiae, Crabron.

MYRTILIS oppidum in ora Lusitaniae, iuxta Anam fluvium, hodie Mertola. Baudrando oppid. Portugalliae, trans Anam, in confinio Vandalitiae, 10. leuc. Portugall. ab Oceano. et ab ostiis Anae in Boream, Eboram versus. Vide et Iulia.

MYRTILUS Mercurii ex Phaetusa, seu Myrto Amazone fil. auriga Oenomai,qui a Pelope curuli certamine cum Oenomao certaturo pollicitis corruptus, axi vectem non obiecit, ut ea [orig: ] ratione Oenomai currus dissolveretur, et Pelops victor evaderet. Quae res cum Pelopi ex sententia [orig: sententiÔ] successit, Oenomaus curru delapsus, cervicem fregit, iamque animan agens Pelopem obsecravit, ut vicem suam ulcisceretur. Quare cum pactum sibi perfidiae praemium a Pelope reposceret, ab eo in mare proiectus est, quod indo Myrtoum appellatur. Ovid. in Ibin, v. 369.

Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae.

MYRTOS Insul. maris Aegaei, proxima Carystourbi Euboeae, unde Myrtoum mare cictum, Plin. l. 4. c. 11.

MYRTOUM mare pars Aegaei inter Peloponnesum et Atticam, ac Euboeam insulam, licet Ptolemaeus illud Myrtoum appellet, quod Cariam ad Occidentem alluit. Sic dictum a Myrtilo Oenomai auriga, ibi submerso. Plin, temen loc. cit. appellatam mavult a Myrto exigua insula non procul a Carysto. Eius meminis Horat. l. 1. Od. 1. v 14.

Myrtoum pavidus nauta secet mare.

Vide Lambinum ad locum: Mar di Mandria Castaldo.

MYRTUNTIUM mare inter Sinum Ambracium et Leucaden insul. Epirum alluens. Strab.

MYRTUS arboris nomen, quae in Euiopae citeriorei caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Circeiis, in Elpenoris tumulo, visa tradidtur, Plin. l. 15. c. 29. Fuitque, ubi nunc Roma est, antequam Roma conderetur. Quippe ita traditur: myrtea [orig: myrteÔ] verbena [orig: verbenÔ] Romanos Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos: in eo loco, qui nunc signa Veneris Cloacina habet; Ibid. Adhibita autem illa, quod Veneri, coniunctionis praesidi, fuit dicata, unde huic nomen Myrtia, quod postea in Murtiam abiit, teste Plinio [orig: Plini˘] loc. cit. et Plut. quaest. Rom. 20. Hinc voluptatis illa hieroglyphicon est, docente Valeriano [orig: Valerian˘] l, 50. ubi Pelopem, quod Veneri simulacrum ex Myrto fecisset, Hippodamiae nuptiis potitum; ipsamque Venerem in iudicio Paridis Myrto [orig: Myrt˘] coronatam adstitisse, et proin arbusculam hanc Iunoni Palladique exosam, refert. Unde etiam, cum omnibus aliis germinantibus et florentibus in sacris Bonae Deae uti liceret, Myrtum solam adhibere nefas fuit; Ioh. Rosinus Antiq. Rom. l. 3.c. 26. Cum quoque ovantes Urbem ingrederentur, quando bella nempe aut non rite indicta, neque cum iusto hoste gesta erant. aut cum hostium nomen humile et non idoneum esset, ut servorum piratarumque aut deditione repente facta [orig: factÔ], sine pulvere incruentaque victoria obvenisset, quod non Martius is, sed Venereus dpotius triumphus esset, Myrto [orig: Myrt˘] coronatos ingredi necesse erat: Soli M. Crasso, bello fugitivorum confecto, cum myrteam coronam aspernaretur, lauro ut concessum, Idem l. 10. c. 28. Sed et hilaritatis indicium erat, ramus Myrti, quem Veteres inter vina alter alteri porrigebant: ut eo [orig: ] circumlato [orig: circumlat˘] unusquisque discumbentium ad cantum excitaretur, de quo more late disputat Plut. in Symposiacis. Unde Horatium quoque legimus, ubicumque conviviorum laetitiam celebrat, corona; e Myrto inferri curasse [orig: curÔsse].


image: s0259a

Vide Fortun. Licctum de Gemmis annularibus, Schem. 50. et supra, ubi de Madrti Ramo. Nec certe alia arbor certius symbolum laetitiae, qua publice, qua privatim fuit, uti supra vidimus, ubi de corona Myrtea. Unde et in sepulchris eius usus, quod mortui censentur victores humanarum miseriarum. Certe apud Euripidem Electra qucritur sepulchrum Agamemnonis, Patris sui. nullum accepisse, neque libamen, neque ramum myrti, Actu 2.

*)agame/mnonos2 de\ tu/mbos2 h)timasme/nos2
*ou) pw/pote, ou) xoa\s2, ou)de\ klw=na mursi/nhs2
*)/elabe --- -

De eadem in Nuptiis adhibita, iam dictum aliquid. Addam hic [orig: hţc] quod Myrtus et iam apud Hebraeos, Sponsis olim praelata. In ritibus enim illorum nuptialibus coronarum primo vetustissima est in Misna mentiio, quarum usus in ipsa fuit deductione seu nuptiis. His namque ornabantur Sponsi in nuptias; et quidem Sponsi corona erat sive aurea sive argentea, sive ex Sale tosto formata atque sulpure depicta, sive rosea sive myrtea sive oleagina: Sponsae vero corona aurea seu aurata erat, scil. forma [orig: formÔ] [gap: Hebrew word(s)] Urbis aureae seu turrita [orig: turritÔ], qualis Deum [orig: Deűm] matri vulgo tribuitur. Rami dein Myrti ac palmarum cum cantu Sponsis praeferebantur: frumentu, serebatur sive spargebatur: velaminibus obtegebantur Sponsi etc. E quibus, sub tempus iinvasionis Vespasiani ac Titi, nonnulla exoleverunt. Namque de coronis. Misna, Tit. Sota c. 9. Tempore, quo [orig: qu˘] Vespasianus armis nos aggressus est, interdictae Sponsoru sunt coronae, ut etiam tympana (quorum usus in Choris nuptialibus) atque Tito [orig: Tit˘] nos invadente, interdicktae sunt etiam coronae Sponsarum. Nolebant seil. exterorum armis hostilibus opressi, splendidum illum Maiorum in nuptiis celebrandis ritum diutius retineri. Idem de ritu ramorum Myrti ac Palmarum, legitur in Hebraeorum Commentariis, Sepher Iuchasin fol. 102. Myrtum et ramos palmarum Sponsis in pompa Musica non esse praeserendos etc. Vide Ioh. Seldenum Uxor. Ebraic. l. 2. c. 15. Coeterum iungebatur in coronis Myrtus rosae, hyacintho, croco, acantho, liliis, lauro, aliis, uti videre est apud Virgilum Cul. Ovidius eam sisymbriis sociat, Fastor. l. 4. Theocritus lauro et cupresso, in Epigramm. Horatius rori marino, ut vidimus etc. Neque vero parum naturae visum est dare myrto odorem, teneritudinem et pulchritudinem, ob quas dotes in usus praefatos est adhibita: eam insuper solio [orig: soli˘] robore cumulavit. Unde Virg. Georg. l. 2. v. 64.

--- solido Paphiae de robore myrtus.

Hinc baculi ex myrto, de quibus Plin.. 15. c. 29. Virgaequoque myrti gestatae manu, viatori prosunt in longo itinere pediti. Eadem hastiliibus electa. Virg. ubi supra, v. 446.

Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
At myrtus validis hastilibus --- -

Et Aen. l. 3. v. 23. ubi tela. quibus Polydorus confixus est, myrtea facit. Constantiuns quoque Caesar l. 11. c. 8. myrtum conficiendis sagittis aptam esse, diserte tradit. Sic Geoponic w= n l. 1. tradit Didymus, urina [orig: urinÔ] hominis, ovina [orig: ovinÔ] praecipue, irrigatam, ita rectam praecelsamque exire, ut non vasis tantum textilibus, sed iaculis etiam hastisque apta evadat. Porro Pastores e myrto clavis uti solitos, indicat iterum Virg. Aen. l. 7. v. ult. ubi parem adt Camillae, sed spiculo praefixam.

--- - Lyciam ut gerat ipsa faretram
Et pastoralem, praefixa [orig: praefixÔ] cuspide, myrtum.

Inde pastoralis truncus, apud Stat. Thebaid. l. 4. v. 301.

--- - hi Paphias myrtos a stirpe recurvant,
Et pastorali meditantur praelia trunco, etc.

Atque hanc ob causam verisimile est. factum esse, ut corona myrtea symbolum haberetur fortitudinis. Certe e Claudio Saturnino Tertullianus tradit, myrto [orig: myrt˘] milites redimiri solitos, de Cor. milit. Ipse Hercules ramis myrti coronatus, memoratur Euripidi Alcest. Act. 4. et eius imitatione, alii viri fortes, Elect. Act. 4. Alcestis quoque pro viro moritura, votis ad omnes aras factis, eas multis vinxit myrti ramis, apud eundem Act. 1. Sic apud Athenienses, post Persas devictos, Eleutheria legimus instituta, in quorum pompa conspecti sunt currus pleni myrto [orig: myrt˘] et coronamentis, Plut, in Aristide. Imo et in publica laetitia, propter sublatum tyrannum, Tyrannicidas gestasse [orig: gestÔsse] gladios myrto [orig: myrt˘] redimitos, in signum victoriae omnikum pulcherrimae, qua [orig: quÔ] ad libertatem itur, narratur in Fragm. Alc. Unde ad Triumphantes eius usus transiit, apud Romanos, ut supra dictum: Bellicis ita se rebus inseren, uti Plinius ait d. l. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘], et Myrtum Veneris arborem dixeris, sed non procacis illius, ac libidinosae, verum bellacis, victricis et triumphatricis; cuius nomen cum Marte et Victoria, tropaeis suis, post ingentem de Archelao victoriam, inscripsisse Sulla dicitur Plutarcho in Vita eius etc. Vide plura hanc in rem, apud Carol. Paschalium Cornaxtum l. 8. c. 7. seqq. Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et ex Veter. Plin. l. 15. c. 29. ubi de use baccae eius, apud priscos, loco [orig: loc˘] piperis; de generoso obsonio, inde myrtati nomine insignito; deque ipsa arbore, eiusque multiplici usu varia. Adde, quqe diximus supra passim.

MYRTUSSA vel MYRTUSA, mons Libyae. Callimachus in Apollinem, *sta\s2 e)pi\ *murtou/shs2 keratw/deos2. Ubi Schol. *mu/rtousa o)/ros2 *libu/hs2. Idem habet Steph. Eius meminit Apoll. l. 2.

*(ai *libu/hn ene/monto parai\ *murtw/sion ai)=pos2.

Nic. Lloyd.

MYRUS Graece *mu/ros2, muraena dentata est, karxaro/dous2 proin Aristoteli, utpote dentes habens e)/cwqen kai\ e)/swqen. Muraenarum enim aliae dentatae sunt. Athen. l. 7. ubi ait. tw=n murainw-n dakou/sas2 a)nairei=n ta\s2 e)c e)/xews2; aliae edentulae. Quas ita quidem nonnulli distinguunt, ut marem esee, qui dentes haberet, feminam dentibus carere, proderent: melius vero alii genere diversas tradunt. Sane Aristoteles de Histor. l. 5. *mu/ron non eundem esse scribit, quod mu/rainan, nam hanc variam et infrimiorem, illum unicoloren et robustum esse, dentesque intra et extra os habere, sexus


page 259, image: s0259b

discrimine perinde atque in coeteris. Et quidem sine dentibus Muraenas in vivariis suis habuit Pollio, de quo lic Plin. l. 9. c. 23. Invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, Eques Roman. ex amicis Divi Augusti, vivarits earum immergens damnata mancipia, nontamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. Nam ferae, quae dentes habent, si quid invadunt, morsicatim id prius contruncant et dentibus comminuunt, non totum pariter distrahunt. Veniebant autem hae muraenae Romanis ex gurgite Siculo, ubi capiebantur optimae et flutae vocabantur; propterea, ut ex Macrobio l. 3. Saturnal. c. 15. discimus, quod Soletorresactae in summo aequore natarent, necse, prae virium imbecillitate, curvare et pessum redireamplius, aut sundum maris repetere possent, sed in superficie velut exanimes ferrentur. Graeciantiqui plwta\s2 eas vocabant, recentiores vero e)cormistw=nas2, ab eadem causa: nempe quiae sedes suas et cubilia deserent, ut in summum enatent. Siculam vocat exormistonem Cassiodorus, et in ora littoris Rheni capi scribit; Vide eum passim. Meminit huius generis Martial. cum de Muraena fluta ait: l. 13. Epigr. 80.

Quae nat at in Siculo pinguis mur aena profundo,
Non valet exustam mergere Sole cutem.

Archestratus qaumasto\n e)/desma dicit esse muraenam talem, Cassiodorus regium cibum appellat, et appetibilem gratamque pinguedinem. Muraena vero dentata, Cassiodoro simpliciter Muraena, muraenae flutae seu exormistoni similis ac compar corpore erat, sed colore distabat: et adeo quidem similis, ut Veter. nonnulli, quemadmodum diximus, existimaverint, muraenam, quae dentes haberet, marem esse; quae non haberet, feminam. Sic colore solo [orig: sol˘] distabant: nam muraena dentata unicolor erat, edentula varia, ac infirma, Athen. l. c. Hinc Aristoteles de Animal. l. 5. *mu/ros2 diafe/rei th=s2 murai/nhs2 h( me\n ga\r poiki/lon kai\ a)sqene/steron, o( de\mu/ros2 leio/xrws2 kai\ i)xuro\s2. Et hanc muraenam, quae dentata erat et valida et robusta, proprie *mu/ron Graeci appellabant, et a)po\ th=s2 murai/nhs2 distinguebant. *mu/rainan tamen quoque vocat Nicander *qhr.

*murai/nh d' e)/kpaglon e)pi\ mogerou\s2 a(lih=as2
*polla/kis2 e)kbru/casa, kateprh/nicen e)pa/ktrwn
*ei)s2 a(/la fuzhqe/ntas2:

quod muraenae flutae aut exormistoni nequaquam convenire queat. Hesych. *mu/raina e)pi\ tou= kakou= e)le)geto, w(s2 e)/xidna, Myraena in malam partem dicebatur, ut echidna, quod malefica nimirum dentibus esset. Unde et inter daketa\ numerabatur. Latini nomen muraenae de utraque specie ponunt indifferenter, qui Myrum, ut Graeci, non agnoscunt. At Graecorum etiam nonnulli *mu/ron de genere illo molli et innoxio muraenarum, quod nec dentes habet, nec aristas, usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Athen. l. 7. *dwri/wn de\ to\n mu/ron fhsi\ ta\s2 dia\ sarko\s2 a)ka/nqas2 ou)k e)/xein, a)ll' o(/lon ei)=nai xrh/simon kai\ a(palo\n u(perbolh=|: Qui certe Dorionis myrus omnino idem esse debet cum muraena fluta et exormistone Cassiodori, quam colostrea delicatitudine praeditam, oleoso [orig: oleos˘] ac suavi liquore coagulatam esse dicit. Hoc enim est, quod Dorion de Myro scribit, o(/lon a(palo\n ei)=nai kai\ xrh/simon et aristis in totum carere. Hinc a muraenis eas distinguit Cassiodorus, qui muraenas, ut vidimus, proprie intelligit ta\s2 dakou/sas2. Sic ex illa molli atque exossi specie muraenarum flutae fuerunt et exormistones, quas Dorion mu/rous2 appellat, qui et duas earundem species facit, solo [orig: sol˘] colore distantes: ei)si\ me\n ga\r, inquiens oi( me\n me/lanes2, oi( de\ u(popur)r(i/zontes2) krei/ssones2 de/ ei)sin oi( melani/zontes2, etc. Vide Cl. Salmas. Not. ad Tertullian. de Pallio c. 5.

MYS , MYOS, proprium nomen viri, qui claruit argento caelando. Propert. l. 3. Eleg. 8. v. 13.

Argumenta magis sunt Mentoris addita formae,
At Myos exiguum flectit Acanthus iter.

Martialis, l. 8. Epigr. 51.

Quis labor in phiala? docti Myos anne Myronis?

Idem l. 8. Epigr. 34.

Archetypum Myos argenti te dicis habere.

Nic. Lloydius.

MYSECROS fluv. Arabiae Felicis versus Meridiem, Plin.l.6.c.28.

MYSCELLUS vide MISCELLUS.

MYSIA regio minoris Asiae ad hellespontum, Troadi contermina: cuius incolae Mysi, abiectissimae conditionis homines, sortisque adeo contemptae, ut cesserint in proverbium. Quoties enim hominem nullius pretii volebant denotare, Mysorum ultimum esse dicebant. Cicer. pro L. Flacco. Et quia erant iniuriarum patientes, hinc Mysorum praeda, Proverb. Item Mysorum et Phrygum termini discreti, Proverb. de rebus toto [orig: tot˘] caelo [orig: cael˘] diversis. Strabo etiam Mysos constituit in Europa [orig: EuropÔ], in confinio Pannoniae ad Danubium fluv. putatque Mysos Asiae populos ab his, ut originem, ita et nomen duxisse. Sed hi a Plinio Moesi dicuntur. Vide Bochart. Phaleg. l. 1. c. 12. Dividitur autem Mysia in maiorem, et minorem: Maior Hellespontica appellatur a Galeno, et populi Hellespontii a Strabone, in qua Cyzicus et Lampsacus urbes praecipuae. Minor a Strabone Olympica a monte Olympo dicitur, in qua Prusa urbs Bithyniae. Baudrando fuit haec regio, maxime ad Occasum extensa. Eaque vel Minor, versus Hellespontum, et inter Propontidem ad Boream, et Troadem ad Austrum, ubi Cyzicus et Lampsacus, in ora Proponitidis; vel Maior, quae Orientalior erat; inter Mysiam minorem ad Occasum, Bithyniam ad Boream, Phrygiam magnam ad Ortum, et mare Aegaeum ad Meridiem, ex Phil. a Via. Nunc utraque sub Natolia propria comprehenditur, et sub Turcis est, a tribus fere saeculis. Mysia etiam, regio Europae gemina est apud Ptol. superior et inferior. Vide Moesia, sic enim melius scribitur. Addo, quod in hac regione herbam reperiri, qua [orig: quÔ] oleum, quod vocent Medicum, inficiatur, tradit Solin. c. 23. Cuiusnaturam sic exprimit Dion. Afer de situ Orbis,

Et Masi Thracum boreis in finibus orti,
In quorum terris, quas ponti perfluit unda,


page 260, image: s0260a

Ignipotens oleo [orig: ole˘] commisto [orig: commist˘] gignitur herba,
Medica cui nomen; cuius compescere flammas
Si quis aqua [orig: aquÔ] cupiat, plus ignem pascit in illa;
Pulveris hunc iactus potis est exstinguere solus.

URBES MYSIAE SEU MOESIAE EUROPAEAE:

*Achillae, Kylia.

*Alba.

*Arribantium, Wiczitern.

Barna. Vide Varna.

*Bidina, Vidin.

Calatis, Kilia.

Dinogetia, Drimago.

*Dionysiopolis. Vide Varna.

Durostorum, Durostoro.

Galatium, Galacz.

*Mesembria, Mesember.

Nessum, Nissa.

*Nicopolis, Nicopoli.

Odessus, Lemano.

Rhaetiaria, postea Nicopolis, Nicopoli.

*Scupi, Uschup.

*Silistria, sic vulgo, Episcopalis superioris, et sedes Praefecti, Silistrie.

*Singidunum, Senderim.

*Sophia, sic vulgo, metropolis et caput Bulgariae, Sophie.

Sucidava.

Ternobum, Ternovo.

Tirista, Drista.

Tomi, Tomismar.

Varna, Varne.

MYSISTRATUM urbs Siciliae, vide Amestrata.

MYSITHEUS socer Gordiani III. vir doctissimus, quem causa [orig: causÔ] eloquentiae dignum parentela [orig: parentelÔ] sua [orig: suÔ] hic putavit et praefectum statim fecit, uti habet Iul. Capitolin. in Vita Gordiani c. 23. Vide Salmas. et Casaubon. ad b. l.

MYSIUS fluv. Aeolidis, Strab. Moesius quibusdam.

MYSOCARAS Ptol. Aman Moletio, portus Mauritaniae Tingitanae ad Oceanum Athanticuminter montem Solis, et Usadium promontor.

MYSOMACEDONES populi Asiae in tractu maioris Mysiae; a Macedonibus oriundi, unde et nomen habent. Plin. l. 5. c. 29.

MYSON ex vico territorii Spartani oriundus, unus ex 7. Graeciae sapientibus habitus est. De hoc dicitur, cum Anacharsis Oraculum consuluisset, quisnam esset Graeciae sapientissimus, elogium hoc Mysoni tributum esse, qui tum aratro terram findendo erat occupatus. Diog. Laert. in vita eius.

MYSTACEM obvelando luctum testantur Iudaei vide supra Exsequiae; quid autem Mystax voce Grani.

MYSTARCHUS h. 3. Sacerdotum praepositus titulus Archiepiscopi in Hispania Toletani, apud Macrum in Hierolexico.

MYSTERIA Romana Ciceroni in Ep. ad Atticum ter memorata, in sui explanatione dudum occupatos tenuere [orig: tenuŕre] summos Viros. In ult. l. 5. Quum scies, Romae intercalatum sit nec ne, velim ad me scribascertum, quo [orig: qu˘] die Mysteria futura sint. Sic Ep. 1. l. 6. Faciesque me, inquem diem Romana incidant Mysteria, certiorem, et quomodo hiemaris. Cura ut valeas. Post Leuctricam pugnam die DCCL XV. Tandem l. 15. Ep. 25. De meo itinere variae sententiae, multi enim ad me, Ied tu incumbe quaeso ineam curam magna res est. An probus, si ad Kal. Ianuarias cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen, ut si nihil offensionis sit. Et tu etiam scite, quo [orig: qu˘] die olim piaclum: Mysteria scilicet. Ut ut sit res, casus consilium nostri itineris iudicabit. Dubitemus igitur, est enim hiberna navigatio odiosa eoque ex te quaesieram Mysteriorum diem. Simeo Bosius intelligit eum diem, quo [orig: qu˘] Mundus patere dicebatur: quod ter in anno fiebat, postride Volcanalia, ante diem tertium Nonas Octobres et ante diem sextum Eidus Novembres. Ac de hiemalibus Mysteriis egisse Ciceronem declarant, ait, in postremo loco, quae mox ipse subicit de hiberna navigatione. Sed explicatio ea nec huic, nec prioribus locis quadrat. Quam ex l. 6. notavimus, scripta est VI. Kal. Martias, biennio post caedem Clodii. Non est enim alia pugna Leuctrica, quam Milonis et Clodiiad Bovillas: prior etiam anterius. Volcanalia autem incidunt in XII. Kal. Septembres. Nimia profecto ac incredibilis sollicitudo, Proconsulem mense Februario quaerere de die navigationis instituendae, mense Sextili vel Octobri vel Novembri: cogitaret potius de negotiis provincialibus, quae cumulo adhuc imminebant, aut de aestivis incipiendis, quam de die discessus. Deinde fateretur, ex sententia Bosii, se ad Kal. Ianuarias respicere, ut nulla [orig: nullÔ] sit opus cautela [orig: cautelÔ] in vitando die religioso istorum mensium. Adde, quod aperte indicat, ambiguum se esse de die, non ob religionem patentis Mundi, sed ob metum hibernae navigationis. Sed et cur adiciat, quo die olim piaclum? Nam religio Mundi patentis utique tempore etiamnum illo durabat, uti ex Festo et Macrobio l. 1. Saturn. c. 16. qui Varronis utitur testimonio [orig: testimoni˘], patet. Denique, ratio nulla cur isti religiosi dies, praetor coeteros, in tanto numero festorum dierum dicantur Mysteria Romana. Bosio tamen facit secundas Dionys. Petavius, cum ait Romana Mysteria sacra quaedam occulta fuisse, quae tum celebrabantur, cum Mundus patere diceretur, ac tum fuisse nefas arbitratos, publice privatimque quidquam capessere, de Doctr. Temp. l. 2. c. 72 Ausonius Popma in prioribus locis intelligit Consualia, quae mense, inquit, Martio [orig: Marti˘] magna [orig: magnÔ] celebritate peragebantur: idque eo magis, quia dies epistolae scriptae sit paulo ante Consualia III. Non. Martias Paulo [orig: Paul˘] et Marcello [orig: Marcell˘] Consulib. ad quem numerantur DCCLXV. dies a Clodii nece, III. Kal. Febr. altero [orig: alter˘] anno [orig: ann˘] perpetrata [orig: perpetratÔ]. Sed hic [orig: hţc] iterum duplex hallucinatio. Primum quod Consualia ponit Martio [orig: Marti˘] mense, quae Kalendarium Roman. Plutarchus, omnes in Sextilem conferunt; nisi Equitia cum Consualibus confudit. Deinde, falsum est, scriptam esse epistolam III. Non. Mart. et Clodium occisum III. Kal. Febr. Id enim factum XIII. Kal. Febr. teste Tullio [orig: Tulli˘] in Milon. adeo que data est Epistola VI. Kal. Mart. uti dictum. Quod cum ipse postea animadvertisset, Notis ad Vellei. ait, Liberalia intelligi, celebrari solita XVI. Kal. April. de iis quaesivisse Ciceronem, quia Quincto Ciceroni fratris filio togam puram illis dare constituerat. Ea recte kat' e)cokh\n Mysteria Romana dici, quia Cicero eadem in re


image: s0260b

alibi verbo [orig: verb˘] utitur eodem [orig: e˘dem], et apud Virg. l. 1. Georg. v. 166. Mystica vannus Iacchi. Hic [orig: Hţc] quoque mendosum, constitutum Ciceroni eo [orig: ] die, de quo quaerit, quemque Mysteria Romana appellat, togam puram induere Quincto fuisse. Verba sunt: Quincto togam puram Liberalibus cogitabam dare: mandavit enim pater, easic observabo, quasi intercalatum non sit. Apparet, non ei fuisse ignoratum hunc diem: et cur roget de intercalatione eius causa [orig: causÔ], quem sic se profitetur observaturum, quasi intercalatum non sit? Nec probant, quae allegat, ista Liberalia praeter coeteros festos die Mysteria nuncupata. Nam l. 2. de Nat. Deor. c. 24. accipitur vox generaliter pro quibusvis initiis sacrorum opertaneorum. Apud Virgilium non aliter, quam apud Tibul. l. 3. Eleg. 6. v. 1.

Candide Liber ades, sic sit tibi mystica vitis.

Et Stat. Theb. l. 8. v. ult.

Nec prius astra subit, quam mystica lampas, et insons
ilissos multa purgavit lumina lympha [orig: lymphÔ].

Ita enim legendum, ubi vulgo inepte: Elisos. Oppianus, kata\ pai=da to\ mustiko\n w)rxh/santo. Simplex descriptio est, vannus, cuius instar habetur in sacris Bacchi, qualis Baccho sacra est. Sic Lucretius l. 6. v. 153.

Nec res ulla magis, quam Phoebi Delphica laurus
Terribili sonitu flamma [orig: flammÔ] crepitante crematur.

At multo infelicior est correctio Popmae in l. 15. ad Attic. scribentis: quo [orig: qu˘] die Olympia tum mysteria. Utdicat: Ego animo [orig: anim˘] aequo [orig: aequ˘] et patiente sum, sive man eam in Italia, sive in Graciam proficiscar; modo tamen nihil in mansione mea vel profectione sit offensionis, de qua tu scite monuisti. Quaerenti enim mihi, quo [orig: qu˘] die Mysteria futura essent, respondisti, illis diebus, quibus Olympia celebrantur. Unde incurrerem in vituperationem, me tam misero [orig: miser˘] Reip. statu ad Olympia profectum. Quaesieram autem ex te Mysteriorum diem, ne rediens e Graecia in ciderem in hibernam navigationem, quod fieret, si post Mysteria profectus fuissem. Verum, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] sensus hic e verbis Ciceronis eruatur, vix apparet. Quod enim animo [orig: anim˘] aequo [orig: aequ˘] se esse dicit Cicero, non refeerendum ad profectionem aut mansionem, seq ad dilationem diei, quo [orig: qu˘] redire constituerat. Negat enim se festinare valde, propter exiguam spem de Republica, ideoque ait, susque deque habere, sive admoveatur paululum sive prolaretur ille dies. nec quid causae est, cum Romae ageret Atticus, cur quaereret ex eo Cicero, quo [orig: qu˘] die Olympia Pisae, Athenis mysteria celebrarentur: quorum de diebus ex intercalatione Romana nulla ambiguitas. Ios. Scaliger Olympiadum diem ab Romanis intercalatum putat ob quadriennium solare: eo [orig: ] die aliqua Mysteria facta, ante quae nefas esset aliquid suscipere; ideo Olympiadum diem et Mysteria pro iisdem poni: ideo vero Ciceronem itineri se accingere non ausum, quod omnis intercalationis dies religiosus, nefastus et in faustus haberetur, l. 2. de Emend. Temp. Atqui, si ad Kal. Ianuarias cogitat, quid opus Olympiorum diem vereri, quae non ante Solstitium celebrabantur. Vocabulum autem offensionis non posse ad religionem trahi apparet inde, quod eundem diem Kalendas Ianuarias et quem vis commodum destinathac [orig: destinathÔc] conditione, si tamen nihil sit offensionis: ipsis igitur Kal. Ianuariis offensionem, quam timet, obtingere sibi posse confitetur. Non igitur religion em illa significat, quae illo [orig: ill˘] die eundi quo quis vellet nulla erat. Nec probare possunt Eruditi, quod Vir maximus in postremo loco scribit: A. D. Olympia; idque sic interpretatur: Si Cicero migrasset [orig: migrÔsset] Olympiadum die, quod is a)ne/kdhmos2 sit et peregrinationi non idoneus, difficile fuisset ipsum effugere vituperationem populi religionem illi obicientis. Scilicet hic Superis tum labor, ea cura quietos sollicitabat, ut ex turbata et sur sum deorsum rursum prorsum mista ac reciprocata Rep. solus Augur Cicero servaret integram tantam religionem, iter suspen dens feriis Graeculis Olympiorum, ut Iudaeus Sabbato [orig: Sabbat˘]. Necdum observatum, dixisse Latinos, ante Diem Olympia, si dies Olympia Romanis in Fastis fuit; necdum placet, ante diem Kalendas, pro Kalendis ipsis, etsi id a Viris doctis alicubi inculcatum. Omitto plura. Magalesia aut Cerealia cur interpretetur Lydiates, cum ipse nullam rationem edat, nec nobis agendum multis, cur ea intelligi non possint. nam quod l. 15. agnoscit Olympia, perinde ut coeteri, vitiosa lectione deceptus est. Sam. Petitus Miscellan l. 9. postremum locum ita concipit: Et tu etiam scito, quo [orig: qu˘] die olim piaclum Mysteria. Ilicet, utut res sit, casus consilium itineris nostri iudicabit. Ita autem interpretatur: Priora duo Ioca antecedere emendationem anni Iulianam, ultimum ea [orig: ] esse posteriorem. Nescisse Ciceronem, ante emendationeem Iulianam, an mensis Merkedonius esset inter calatus, an dies Merkedonii im minuti essent, et hoc utrumque esset ei intercalare. Quaerere igitur, an in tercalatum sit exemptique aut eximendi dies Merkedonii mensis Quintilis et Septembris itemque Novembris: unde discat, in quem diem cadant Mysteria, quae, nisi dies Merkedonii eximerentur, inciderent semper in eundem et statum Novembris diem. At quia e Novembri dies essent eximendi, quod pro Pontificum arbitrio, non e periode lege, saepius fieret, quaerer illum, in quem diem incidant Mysteria, quas apud Plutarchum Marcello appellari a)por)r(h/tous2 kai\ a)qea/tous2 i(erourgi/as2, sive inferias Manibus Graeci et Graecae, Galli et Gallae, tumultu Gallico [orig: Gallic˘] in foro Boario defossorum. Quod autem emendato [orig: emendat˘] iam anno [orig: ann˘] querart eundem diem, factum ideo, quia post Caesaris caedem, antequam Augustus man um admoverit, non videatur a Pontificibus anni modas religiose observatus. Contra quod Gronovius tantum dicit: Verum est, ante emendationem anni Iulianam scriptas priores, quippe Consulib. L. Paulo [orig: Paul˘], Claudio [orig: Claudi˘] Marcello [orig: Marcell˘]; alteram quidem Idibus Februariis, alteram VI. Kal. Martias: unde clarum est non de diebus Merkedoniis, tam remotorum mensium, sed quia tum bissextilis fuit annus (quod confirmat ipse Vir doctissimus Diatr. seq. ) de intercalatione, quae mense Februario [orig: Februari˘]


image: s0261a

fiebat, quaesivisse. At vero illum diem, quo [orig: qu˘] memoria [orig: memoriÔ] celebrabatur, sacri, ut merito Livius appellat, minime Romani, dici praecipue Mysteria Romana cui fiet verisimile? Conicit igitur praefatus Gronovius, ubique Mysteria Romana appellari Sacra Bonae Deae, quae fiebant Kal. Maiis. Quia enim id Sacrum fiebat, pro salute Populi Romani caerimonia [orig: caerimoniÔ] sanctissima [orig: sanctissimÔ], iure kat' e)coxh\n Mysteriorum vocabulo [orig: vocabul˘] id honoravit, quod nomen apud Graecos proprium Eleusiniorum, veneerabilis etiam maxime sacri. Orat. de Haruspic. Resp. Desacris publicis, de ludis maximis, de Deorum Penatium, Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio, quod fit pro salute Populi Romani quod post Romam conditam huius untus casti tutoris Religionum scelere violatum est. Et rursum, Etenim quod sacrificium tam vetus est, quam hoc, quod a Regibus aequale huic Urbi accepimus. Quod autem tam occultum quam id, quod non solum curiosos oculos excludit, sed etiam errantes? quo non modo improbitas, sed ne impudentia quidem possit intrare? etc. quod fit per Virgines Vestales, fit pro Populo Romano, fit in ea demo, quae est in Imperio, fit incredibili cerimonia [orig: cerimoniÔ], fit Deae, cuius ne nomen quidem Viros scirefas est. Denique ibidem inferius de Clodio: Deorum ignes, sollennes mensas, abditos ac penetrales focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra, inexpiabili scelere pervertit. Haec autem, ob incerta Fastorum, loco [orig: loc˘] suo [orig: su˘] mota interdum fuisse, certissimum argumentum praebet Plutarchus in Cicer. ubi narrat, quo [orig: qu˘] die Lentulus Sura et coeteri Catilinae populares in Senatu convicti erant, Consulem Ciceronem deductum in aedes vicinas suis: has enim tenuisse mulieres, quae sacris Bonae Deae operabantur; confirmatumque Ciceronem anxium et sollicitum ostento [orig: ostent˘] flammae subito ex cinere et de ustis corticibus, igne iam sopito [orig: sopit˘], emicantis. Is dies erat ante diem pridie Non. Decembr. Haec igitur intelligi Mysteria praecipue firmat postremus locus, quandoquidem in duobus prioribus causam rogandi de isto die ignoramus. In quo capitalis error nonnullorum, quod de discessus acceperunt die, quae de futuri reditus consilio iam ante excessum ex Italia Cicero pronuntiat. Hoc [orig: H˘c] solo [orig: sol˘] revicto [orig: revict˘] illorum explicationes uno [orig: un˘] impulsu cvertuntur. Scripta haec Epistola est anno [orig: ann˘] Urb. Cond. IOCCX. eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] post necem Caesaris perterrefactus Antonii actionibus abesse longe a Rep. decreverat, et evitare tot oculorum thkedo/nas2; in eumque finem, ut ait Plut. festinavit cum Dolabella Legatus in Syriam navigare. Acceperat igitur liberam legationem et potestatem eundi, manendi, quo, ubi vellet, in quin quennium; ut ipse scribit l. 15. Ep. 11. De discessu non hic [orig: hţc] agi docet Epistola sequens 26. ubi narrat, se itinera sic composuisse, ut Nonis Quintilibus Puteolis esset, unde erat conscendendum, sine ullo mutati consilii aut diei vestigio. Accepta [orig: AcceptÔ] hac [orig: hÔc] laxissima [orig: laxissimÔ] libertate, nec curationes a Proconsule mandandas metuens (unde Ep. 19. A Dolabella mandata habebo, quae mihi videbuntur, id est, nihil ) deliberat cum Attico der reditu suo. Siad Kal. Ianuarias cogitamus, belle explicatur l. 16. Ep. 6. Scribis enim, in caelum ferri profectionem meam: sed ita, si ante Kal. Ianuarias redeam. Vide quoque Ep. prox. et Philipp. I. Cum Epistola sextal. 16. scriberetur, iam consulta et decreta res erat, diesque status condictus: secus cum primum illud, in Ep. 25. tum enim variabant etiam sententiae. Et quidem vellet redire Cicero ad Kal. Ianuar. si tamen aliqua melioris Reip. spes adfulgeret, h. e. sic tamen, ut nihil offensionis sit. Atticus inter dubitationem istam suaserat, ut vel Kal. Maiae terminus peregrinationis essent. Quod nec improbat Cicero, sed rurfus ita, ut acasu et tortuna Reip. consilii exitum suspendat. Idque eo magis, quia navigatio hiberna, tentanda utique si ad Kalendas Ian. Romae esse vellet, odiosa videretur. Significat que haud obscure, idem, quod Atticus voluerat, sibi quoque in mente fuisse: atque ideo Mysteriorum, quae in Kal. Maias incidebant, diem ex eo se quaesivisse. Haec oeconomia huius Epistolii est. Porro Atticus, non contentus Kalendas Maias appellare suo [orig: su˘] nomine, eleganter et iocose circumscripsit illas, in gratiam Ciceronis, que delectari sciebat inimici acerrimi victi et prostrati mentione. Clodii dico: adeo ut olim in die, quo [orig: qu˘] Epistolas dederat, signando a pugna, ut ait, Leuctrica seu Boviliana, dies computaret. Suasit igitur, ut circiter eum diem esset praesto, quo [orig: qu˘] die olim piaclum: i. e. quo [orig: qu˘] dienefario [orig: dienefari˘] Clodii incesto [orig: incest˘] sacra Bonae Deae violata essent, seu ipsis Romanis Mysteriis sive Kalendis Maiis. Quo [orig: Qu˘] ioco [orig: ioc˘] nihil scitius, nihil magis ad Tullii gustum. Quod autem Popma de Olympiis sententiam suam firmat, ex l. 16. Ep. 7. nihil ad rem. Refert enim ex ore Bruti: Selaetari; quod effugissem duas maximas vituper ationes, unam, quam itinere faciendo me intelligebam, suscipere, desperationis ac relictionis Reip. (euntes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu [agnoscis constitutum fuisse] non probabam) alteram, de qua Brutus et qui una et aut (multi autem erant) laetabantur, quodeam vituper ationem effugissem, me existimari ad Olympia, hoc autem nihil turpius quovis Reip. tempore. Ubi alterum dictum Attici unius laudat Cicero, tamquam iucundum sibi: alterum Bruti et comitum abominatur et vituperationem maximam includere faretur ac primus Attico significat. Adeo re non inspecta [orig: inspectÔ], propter quarundam literarum affinitatem, collum huic loco torserunt, pro Olympiis in illum inducendis. Favent praecedentibus Excerpta Appiani, qui narrans idem piaculum Sacra Bonae Deae musth/ria appellat: *kai\ ei)s2 th\n oi)ki/an tou(/ *gai/ou parelqei=n oi(=a gunai=ka nukto\s2, o(/te mo/nais2 gunaici\n e)ch=n ei)selqei=n musthri/wn a)gome/nwn, ubi allegat Valesius ex. l. 5. et 6. ad Attic. ac verbo Mysteria Romana, sacra Bonae Deae interpretatur. Vide Gronovium Observationum l. 4. c. 10.

MYSTERIUM Graeca vox, paganis olim frequens, nec Scripturis Patribusque ignota. Origo nominis Hebraica, [gap: Hebrew word(s)] satar enim eccultare est: [gap: Hebrew word(s)] Mistar, aut [gap: Hebrew word(s)] Mister est res obscondita, secretum. Graeci Grammatici etymon varie explicant, *muei=n est arcanam doctrinam tradere, muei=qai, illa [orig: illÔ] imbui: inde *musth/rion usitata [orig: usitatÔ] formatione, Alii etymon sic explicant, para\ to\ tou\s2 a)kou/ontas2


page 261, image: s0261b

muein to\ sto/ma, quod os claudant, qui audiunt: nempe, ad servandum silentium. In Scripturis aliquando tota doctrina Christiana vocatur Mysterium, aut Mysteria, Matth. c. 13. v. 11. Luc. c. 8. v. 10. Marci c. 4. v. 11. et Paulo saepe in Epist. utpote quam Deus ab aeterno absconditam apud se quum habuisset, tempore suo [orig: su˘] mortalibus patefecit. Hinc Apostoli Mystae, 1. Timoth. c. 3. v. 9. et Dispensatores Mysteriorum Dei, 1. Cor. c. 4. v. 1. Verbi nempe, Sacramentorum et totius doctrinae Christi. Aliquando capita quaedam doctrinae Christianae peculiariter ita vocantur, ut 1. Cor. c. 15. v. 51. Ephes. c. 5. v. 32. et 1. Timoth. c. 3. v. 16. In 2. Thessalon. c. 2. v. 7. dicitur consummari in Antichristo Mysterium iniquitatis, h. e. occulta quaedam iniquitas, alta, profunda et numeris omnibus absoluta: quae vis locutionis etiam apud Iosephum Bell. Iud. l. 1. ubi de Antipatro fil. herodis, et Dionys. Halicarn. Ep. ad Pompeium, observatur. Diverso [orig: Divers˘] sensu apud Herodian. l. 8. o( stratiwsiko\s2 o(/rkos2, iusiurandum, quod praestabant Legiones, dicitur esse Imperii Romani grave mysterium, sive, ut loquitur Tacitus, l. 2. Annal. c. 59. arcanum dominationis: quocirca id iusiurandum Romanis Sacramentum dicebatur. Certe et musth/rion apud Graecos et Sacramentum, apud Romanos, voces sunt religionis, reverentiae cuiusdam et maiestatis plenae. Quam ob causam iam inde a principio Ecclesia illarum usum sibi vindicavit, neque solum in commune omnia Religionis arcana nominavit Mysteria et Sacramenta: sed peculiariter doctrinae illi, quam de Signis Augustinus et Lombardus appellant, Graeci *sum/bolikh\. *qeologi/an, eas dictiones accommoda vit: Rationesvide apud Chrysostomum Homil. 7. in 1. Cor. c. 2. v. 7. ad verba, loquimur Sapientiam, quae abscondita est. Eadem Teletas et Mystagogiam appellavit: translatis vocabulis, ex iis Gentilium Sacris, quae Graeci *musth/ria nominabant, et Latini etiam Mysteria, aut Initia, aut interdum Sacra opertanea, ut Plin. l. 10. c. 56. aut Sacra operta, ut Val. Flac. l. 2. Argon. v. 440. nempe primo Religionis Christianae Antistites ut opinionem novitatis doctrinae suae a Gentilibus aspersae demerent, antiquissimos pietatis nostrae ritus cum iis comparantes, qui prius erant apu paganos, multa nomina antiquae superstitionis, multos ritus et ceremonias retinuere [orig: retinuŕre], sed pia [orig: piÔ] interpretatione omnibus in melius versis: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘], pertimaci, ut Bedae ait, paganismo mutatione subventum est, quum rei in totum sublatio potius irritasset [orig: irritÔsset]. Nisi potius dicas, veteris Ecclesiae ritus, quos inter paganos Dei simia qua pote imitando excprimere conata est (namque a Templi multiplicibus velis sacra sua obtegendi Gentilibus occasio) N. Test. Ecclesiae hac [orig: hÔc] ratione fuisse adaptatos, quae ipsis Gentilibus non erat inusitata. Mirum autem dictu et cogitatu horrendum, quantopere olim Satan, per haec paganorum Mysteria, hominibus illuserit. Quoniam enim nescio quae veritatis scintilla inter foeda alioqui mendacia et densissimas tenebras micabat; tanti haec sacra facta sunt, ut fidem omnem res superet, vereque scribat Augustinus de Trin. l. 3. c. 10. Diabolum animas deceptas illusasque praetipitasse [orig: praetipitÔsse], quum polliceretur purgationem animae per eas; quas *teleta\s2 appellant, transfigurando se in Angelum lucis, per multiformem machinationem, in signis et prodigiis mendacii. Erant vero Sacra huius generis apud Graecos (nam Romani non ita apud se coluerunt, noctu enimperagebantur praecipui horum ritus; Romani autem sacra nocturna semper improbarunt [orig: improbÔrunt], ut Cicero de LL. l. 2. testatur) plura et diversa: Matris Deum [orig: Deűm], in Samothracia; Hecatae, multis in locis; Cereris et Proserpinae, Eleusinae in Attica; Bacchi, in Boeotia; Mithrae, in Asia, Orphei, passim in Graecia; Isidis, in Aegypto et multis aliis in locis, teste quoque Appuleio [orig: Appulei˘] l. 11. Metam. qui Teletas vocat. Et erant alia Maiora, alia Mivora, quibus initiandi ad illa praeparabantur. Ipsa sacra musth/ria dicta; operatio sacrorum mu/hsis2, et qui percipiebant ea, muei=sqai, telei=sqai, teli/skesqai aut teleiou=sqai. Nam scopum Sacrorum dicebant te/los2 finem: sic autem interpretabantur, perductionem Animae ad illum statum, in quo erat, priusquam in corpus descenderet, Olympiodor. in Platonis Phoedon. in quo apparet verissimum illud Tertulliani Apolog. c. 47. Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa esse, oper antibus aemulationem istam Spiritibus erroris. Nam te/los2 istud Olympiodori, quid aliud est, nisi status perfectionis, ex quo excidimus in veteri Adamo, et in quem aut multo [orig: mult˘] meliorem, per novum Admum sumus restituti. Finem vero ultimum et fructum horum Mysteriorum dicebant esse; quod initiati post mortem cum Diis essent habitaturi: quum non initiati in coeno acluto, et ut vetus Poeta ait, *borbo/rou e)n proxoai=s2, sese essent volutaturi. Vide Plat. Phaedr. Plut. Diogen. Laert. Antisthen. et Diogene Cane, Arrianum Dissertat. Epict. l. 3. c. 20. inprimis Ciceronem loc. cit. ubi inter alia, Initia, inquit, istarevera principia vitae cognovimus neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Sed Philosophi Platonici, cum huiusmodi Sacrorum, tum universae, ut ipsi appellabant, *qewrhtikh=s2 a)lhqei/as2, finem statuerunt, ut evaderet homo quam simillimus Deo, atque adeo Deus fieret, vide Casaubon. Diatr. de Communione. Et scopus quidem ac finis ultimus horum Mysteriorum iste erat; ratio vero eorum Sacrorum illa in universum fuit, ut, qui se disciplina [orig: disciplinÔ] imbuendos traderent, paulatim purgati ab huiusvitae in quinamentis et peccatorum sordibus, per certos gradus et definita temporum intervalla, ad nescio quorum ingentium arcanorum perceptionem atque notitiam perducerentur. Olympiodorus: *)en toi=s2 i(eroi=s2 h(gou=nto me\n ai( pa/ndhmos2 kaqa/rseis2 ei)=ta e)pi\ tau/tais2 ai( a)por)r(hto/terai meta tau=ta susta/seis2 kai\ e)pi\ tau/tais2 muh/seis2. e)n te/lei d' e)poptei=ai. In Sacris praecedebant publice purgationes, deinde has excipiebant aliae reconditiores: post has aggregationes: tum sequebantur initiationes: ad extremum epoptiae: sive sacrorum omnium plena participatio. *)epopteu/en enim est, percipere quidquid in sacris sacerrimum; neque quidquam ulterius fuit, quam ut fieret aliquis Epopta. Tertullian. in Valentin. Auctor est,


page 262, image: s0262a

Mystas, qui tradebant sacra Eleusinia Epoptas ante quinquennium non instituisse, ut opinionem suspendio [orig: suspendi˘] cognitionis aedificarent. Sane gradus propon untur hic [orig: hţc] ab Olympiodoro quinque, quibus fortasser respondebat hoc quinquennium: Purgationes communes; Purgationes reconditiores; *susta/seis2; Initiationes et Epoptiae. Peragebantur autem haec initia, adhibitis quibusdam symbolis, quae ad recordationem erant instituta rerum certarum: de cuiusmodi signaculis habes multa, apud Clementem Protrept. Arnobium l. 5. et Iul. inprimis Firmicum, qui ex professo de his Mysteriis scripsit. In nonnullis sacris Aqua adhibebatur, in similitudinem Baptismi, Augustin, de Baptism. contra Donat. l. 6. c. 25. Ad alia sacra adhibuerunt Mystae symbola panis ac poculi; sed aquae, non vini, neque kra/matos2. Iustinus Apol. 2. narrat malos Daemonas, in Mithrae mysteriis S. Eucharistiae aemulationem quandam tradidisse: *)/artos2, inquiens, kai\ poth/rion u(\datos2 ti/qetai e)n tai=s2 tou= muoume/nou teletai=s2 met' e)pilo/gwn tinw=n: h) e)pi/stasqe, h) maqei=n du/nasqe. Ecce panem, et poculum aquae: acce verba sollennia super symbolis proferri solita, Aut nostis, aut nosse potestis. Etiam Arrianus l. c. sacras Mysteriorum voces commemorat, quas magna cum reverentia excipi solitas ostendit: *(ierai/ ei)sin ai( fwnai\ au)tai\ kat' au)ta\s2. In iisdem sacris quam miro [orig: mir˘] symbolorum genere communio, quae est omnibus animantibus inter se, exprimi consueverit, exponit Porphyrius de Abstinent. ab esu Animal. l. 4. Sed et, praeter huiusmodi signa, quibus utebantur in ipso actu initiationis, alia quoque symbola habuerunt, quae pro tessere erant Thiasotis eorun dem Sacrorum, per quae sese invicem agnoscerent. Talia sunt apud Clementem, *)ek kumba/lou e)/pion, e)kirnofo/rhsa, u(po\ to\n pasto\n u(pe/duon, Bibi e cymbalo, fui cirnophoros et sacrum vas gestavi; sacrum thalamum aut thensam subii. Apud Firmicum. *qeo\s2 e)k pe/tras2, Deusex lapide. Apud utrumque, *tau=ros2 dra/kontos2 kai\ dra/kwn *tau/rou path\r, Taurus draconis et draco tauri pater. Iam ad Mysteria admittenddi, confessionem peccatorum, saltem graviorum, prius edebant. Vide Plut. Apophth. Lacon. Hinc vetus formula, excommunicationis vim habens, *(eka\s2, e(ka\s2, o(/stis2 a)litro\s2, Preculhinc procul ite prosani: et nota historia, de Nerone Augusto, ad sacra Eleusinia, post occisam Matrem, accedere non auso, Sueton. c. 34. Ad haec Mysteriorum cupidis castimonia ad certum tempus indicebatur: Qui vero in casto erant, humicubitiones exercebant, a multis eibis abstinebant, et sklhragwgi/as2, multaque instituta rigidissime observabant, ut Appuleius, Porphyrius, alii, passim testantur. Austor est Libanius in Corinthiorum act. Mystagogos summa [orig: summÔ] diligentia [orig: diligentiÔ] initiandos ante omnia monuisse, ut manus puras animumque servarent purum kai\ th\n fwnh\n *)/eellhnas2 ei)=ai, et ut in sermone Graecos se praestarent. Deinde subicit, singulos privatim esse interrogatos (tunc videl. cum peccata confitebantur) to\ si/tou kai\ to\ mh\ si/tou de\ e)geu/sw; ou) kaqaro\s2 pa/rei; an legitimum cibum comedisti et ab illegitimo abstinuisti? an purus ades? Tertullian. l. de Ieiun. contra Psychicos, obiter meminit, Xerophagias vero novum affectati officii nomen et proximum Ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem, et Magnam Matrem certorum exceptione purificant. Etiam vestem, etiam comae compositionem peculiarem habuerunt illorum Sacrorum Hierophantae, ut praeter alios ostendit Arrian. Dissertat. l. 3. Observavit etiam Casaubonus in Mysteriis, populum aut initiatorum turbam Sacerdotibus respondisse, quod in Historia Ecclesiast. dicitur a)nti/fwna le/gein vel ei)da\s2 a)ntifw/nous2, utapud Socr. l. 6. c. 8. Scribit enim Aristophanis Graecus interpres, in quibusdam sacris Bacchicis, Daduchos aut alios Ministros sacrorum solitos adstantium coronam ita compellare, *ai)nei=te *qeo\n. Laudate Devin: illos autem respondisse, *simalh/i) *)ia/kxe ploutodo/ta, o [orig: ˘] Semele fili Iacche opum largitor; quod videtur fuisse principium hymni alicuius, in honorem Liberi Patris. Vide quoque Eusebium Hist. l. 2. c. 17. Supra omnia diligentissime caveri solitum, ne horum sacrorum arcana toi=s2 a)muh/tois2; h. e. Religionis imprudentibus, quos profanos vocabant, innotescerent. Itaque Herodotus, Plutarchus, Eunapius alii, quum in eorum mentionem incidissent, negant sibi fas esse ea loqui, quae sciant. In quam rem Graecis elegans locutio crebro in usu fuit, peri\ tw=n mostikw=n eu)/stoma/ moi kei/sqw, qua [orig: quÔ] significabant, perperam eos ore uti, i. e. loqui, qui Mysteria veulgant. Atque hoc quifacerent. e)corxei=sqai ta\ musth/ria proprie dicebantur, i. e. irreverenter habere, foras proferre, proprie rythmun excedere et regulam rectam, ut loquitur Aristides in docta Disput. kata\ tw=n e)corxoume/nwn. Atque huius Silentii tanta fuit religio, ut nec qui violaret, nec qui oculos curiosos in haec sacra immitteret, impune ferret. Vide historiam memorabilem, de duobus iuvenibus Acarnanibus apud Livium l. 31. c. 14. et nemini ignota Penthei, propter Mysteria inspecta, laniatio, etc. De quibus cum plura adferri possent, ea duntaxat attingere hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] voluimus, quae aliquam cum sanctissimis Christianae pietat is institutis speciem assinitatis habere videbantur. Quod pii Patres cum intelligerent, quo facilius ad veritatis amorem corruptas superstitione mentes traducerent; et verba sacrorum illorum quamplurima in suos usus transtulerunt et cum doctrinae verae capita aliquot sic tractarunt [orig: tractÔrunt], tum ritus etiam nonnullos eiusmodi instituerunt; ut videantur cum Paulo Actor. c. 18. v. 23. Genribus dicere voluisse, a(\ a)gnou=ntes2 eu)sebei=te, tau=ta katagge/llomen u(mi=n, Quae ignorantes creditis et facitis, ut pii sitis, ea qui possint ac debeant vere credi fierive, ut sitis revera pii, vos docere volumus. Hinc igitur est, quod Patres Sacramenta appellaverunt vocibus e Paganismo petitis: Hinc quod Dionysius c. 5. universam tw=n teletw=n th\n i(erourgi/an, Sacramentorum traditionem, in tres actiones distinxit, ritibus et temporibus diversas, *ka/qarsin Purgationem, *mu/hsin Initiationem et *telei/wsin Consummationem, quam et *)epoyi/an saepe nominat. Et ut quinquennio [orig: quinquenni˘] diximus fuisse praeparatos, qui futuri erant Epoptae, ita in ritibus Ecclesiae priscae duplex temporum observatio non parum diversa animadvertitur. Prior circa illos, qui fieri Christiani primo cuprebant: Altera, circa


image: s0262b

lapsos, i. e. eos, qui graviore aliquo [orig: aliqu˘] peccato [orig: peccat˘] admisso, eo mmune ius fidelium amiserant; deinde paenitentes restitui in priorem locum optabant. Et quidem, quod ad priores, tempora illis contractiora erant praestituta, neque ulla quinquen nii necessitas: interim in istis certa temporum intervalla sunt obiervata, et prius quam ad panem cum fidelibus frangendum ali quis perveniret, stadium consuetae exercitationis fuit decurrendum, Primo igitur fiebant Catechumeni, dein Competentes, postremo Fideles ac Christiani. Circa Lapsos disciplina fuit admodum severa et prorsus admiranda; atque, uti in admitten do initiatos quinque gradus diximus fuisse observatos: simillime vetus Ecclesia, in admittendis ad Sacram Communionem lapsis, quinque gradus servavit, sive, ut loqutiuntur Scriptores Ecclesiast. *te)ssaras2 to/pous2 e)pitimi/wn a)nu/esqai, quatuor loca poenae obiri praecepit, antequam pervenirent ad ipsam Communionem. Primus locus dicebatur *pro/sklausis2, cum in ipso primo aditu Ecclesiae, separati non solum a Fidelibus, sed etiam a Catechumenis, tres ut plurimum annos manebant, paenitentes in squalore et paedore, omnibus fidelibus legatienes deprecationis iniungentes, ut ait Tertull. de Poenit. Proximus, *)akro/asis2, ubi ut plurimum ad alios tres annos admittebantur paenitentes, tantum ut audirent verbum Dei, quando in Ecclesia legebatur: stabant autem intra portam, e)n tw=| na/rqhki. Greg. neocaesar. in Epist. Canon. precibus tamen Ecclesiae interesse non audebant. Tertius, *)upo/ptwsis2, ea fuit quaedam interior admissio: ubi tres alios annos stabant paenitentes, precum Ecclesiae participes, ut et Catechumeni, quibus exeuntibus ipsi quoque exibant. Quartus, *su/stasis2, quae vox e Mysteriis gentium accepta, ubi paenitentes duos persaepe annos agebant; quod ad coetera eiusdem conditionis cum fidelibus, neque iam cum Catechumenis exeuntes, sola [orig: solÔ] participatione Mysteriorum coeteris fratribus inferiores. Tandem *me/qecis2 dicebatur ius communicandi, et, ut loquitur Basilius aliquoties, in descriptione harum poenarum, h( koinwni/a tou= a)gaqou=, Communicatio ipsius boni: Nam bonum est ipsa Eucharistia. Alii eodem [orig: e˘dem] sensu dixerunt, e)lqei=n e)pi\ to\ te/leion, pervenire ad consummationem sive ad Epoptiam. Quemadmodum porro Epoptae, quinquennio institutionis suae, docebantur cum ingenti cupiditate epoptiae suae tempus exspectare; unde illa suspiria Epoptarum, apud Tertullian. contra Valentin. sic erudiebantur Catechumeni, ut magna cum aviditate Communionem peterent, unde illis Competentium nomen, uti docent Augustinus, Isidorus. Alii; et hinc mos, ut in publicis sacrae Liturgiae precibus Sacerdos pro Catechumenis Deum oraret, ut eis desiderium regenerationis inspiraret, sicut loquitur Augustin. Ep. 107. Vide quoque Chrysostom. Homil. 2. in poster. ad Corinth. Desymbolis Sacramentorum, per quae divinae illae ceremoniae celebrantur, nihil attinet dicere: Illud vero, quod est et appellatur Fidei symbolum, diversi est generis et fidelibus tesserae praestat usum, per quam se mutuo agnoscunt. qui pietati sacramentum dixere [orig: dixŕre]; cuiusmodi tesseras fuisse etiam in paganorum mysteriis ostendimus. Formulae illi, in Mysteriis frequenti.

-------- Procul esse profani:

respondet in Liturgia haec, per Diaconos pronuntiari solita, *(/osokathxou/menoi prae/lqete, vel e)/cw peripatei=te o(/soi energou/menoi, o(/soi a)mu/htoi, Omnes Catechumeni for as discedite, omnes possessi, omnes non initiati; aliis aliter hanc formulam concipientibus. uti porro noctu ritus in Mysteriis non pauci peragebantur, sic noctu Christianorum quoque initiatio inchoabatur, Augustin. de Symbolo ad Catechum. l. 2. Hinc, quae in Catechetica Mystagogica prima Cyrilli Hierosol. dicitur e(spe/ra tou= bapti/smatos2, Gaudentio tract. 5. nominatur, splendidissima nox vigiliarum. Quod autem dicebamus de silentio, in sacris opertaneis servari a Gentibus solito; id institutum veter. Christiani sic probarunt [orig: probÔrunt], utreligiosa [orig: utreligiosÔ] eius observ ione Mystas omnes longe superarint [orig: superÔrint]. Hinc ad eorum imitationem, universam doctrinam Christianam Veter. distinguebant, in ta\ *)/ekfora seu ea, quae enuntiariapud omnes poterant, et ta\ *)apo/r)r(hta, arcana temere non vulganda: de quibus neque in familiaribus colloquiie, neque in catechesibus, neque in contionibus verba temere faciebant, coram Paganis, Catechumenis, aut quibusvis aliis non initiatis. Basilius de Spir. S. c. 27. eodem [orig: e˘dem] sensu doctrinae Christianae duas facit partes, ta\ *khru/gmata Praeconia et ta\ *dogmata. Nec quis ita hospes in Patrum lectione, cui sit ignota formula, in mentione Sacramentorum potissimum usu trita, *)/isasin oi( memuhme/noi, Norunt initiati: Haec enim in rerum silendarum numero praecipue fuisse, vel appellatio ipsa Mysterii declarat. Nam ut vere ait Nicetas Choniates l. 3. de Alexio Imperatore, tunc vere Eucharistiae Mysterium est Mysterium, quando e)xemuqou=men et curiosas omnes quaesitiones repudiamus. Cum vero in Sacramentis tria haec occurrant, Symbola significantia, Res Symbolis significatae et Ritus celebrandorum Saeramentorum: non tam Res in Sacramentis significatas, et efficaciam illorum siluit vetus Ecclesia, ac Symbola ipsa et Ritus celebrandi rituumque causas. Proin legimus apud theodoretum Dial. 2. Symbolae quidem aenigmatice proponi; Panem enim ita circumloquitur, *th\n e)k toiw=nde sperma/twn trofh\n, alimentum e talibus seminibus. Alterum Symbolum sic describit, aut potius occultat: *koino\n kai\ tou=to o)/noma, po/matos2 ei)=dos2 shmai=non, Commune hoc quoque nomen, potionis speciem significans: quae quidem mera aenigmata sunt. At Res symbolis istis significatae, sine ulla dissimulatione, palam exprimuntur. Quaerit Eranistes, Post consecrationem quomodo haec appellas? Respondet Orthodoxus: Corpus Christi et Sanguinem Christi. Vide Augustin. de catechizand. rudib. c. 9. et de Trin. l. 3. c. 10. e quo posteriore inprimis loco discimus, pios illos antiquos, apud non initiatos, rem quidem symbolis significatam non solitos tacere, imo contra auctoritate gravissima constlevisse affirmare, Sacramentum, quod celebrabant, esse


image: s0263a

corporis Christi communionem et praesentem Christum sacrae actioni intervenire: ritum vero peragendi Sacramenti, naturam symbolorum et modum praesentiae, solis initiatis aperuisse. Confirmat idem Maximus Madaurensis Ep. ad Augustin. e cuius verbis elicimus etiam non initiatos atque adeo etiam paganos, tantum de S. Eucharistia notum habuiffe: Christianos, cum ad frangendum panem conveniebant, Deum suum Christum praesentem adorare et videre (in Mysterio nempe et ut Chrysost. ait, fidei oculis ) sed rationem celebranci Sacramenti ignorasse [orig: ignorÔsse]. Etiam illud, curiositatem Paganorum, quoties inquirere auderent modum Sacramenti huius, arte fuisse a Christianis elusam. Idcirco enim tanta [orig: tantÔ] contentione petit ab Augustino, ut, missis ambagibus, rem ipsam sibi velit explicare; quod tamen ne sic quidem impetravit, ut docet Augustini responsio. Similis et circa Baptismum fuit observatio Dionysii Areopagitae, tr. de Baptisino, quem ipse vocat *qeogenesi/an: ubi quoque exempla enumerat eorum, qui propter temerata sacra poenas dederunt. Vide quoque Chrysost. ad Galat. c. 4 Iam quod ad ritus attinet, certum est, non solum ipsos Paganis et non initiatis fuisse occultos, sed etiam causas Rituum paucis Fidelium fuisse notas. Quare Basilius inter arcana Ecclesiae ponit varios Ritus, ut trinam mersionem in Baptismo, conversionem ad Orientem inter orandum, morem standi die Dominica [orig: DominicÔ], cum precas funderentur, et id genus alia. Et Chrysostomus in Catech. Baptizand. ait, ceremonias Baptismi habere mu/stiko/n tina lo/gon kai\ a)po/r)r(hton, mysticam aliquam rationem, verbis minime vulgandam. Etiam Ordinationem Episcoporum et Presbyterorum inter Sacramenta vetus Ecelesia posuit, propter impositionem manuum et Spiritus S. invocationem atque acceptationem: quare huius quoque formulas clam habuit et solis Fidelibus notas esse voluit. Vide Chrysostomum in poster. ad Corinth. Hom. 18. Praeter haec, fuere [orig: fuŕre] et alia, quorum cognitio nisi initiatis non patebat. Chrysost. 1. ad Tim. Hom. 7. *ti/ de/ e)sti to\, prw=to\n pa/ntwn; touti/stin e)n th=| latrei/a| th=| kaqhmerinh=| kai\ tou=to i)/sasin oi( mu/stai, pw=s2 kaq' e(ka/sthn h)me/ran gi/netai, kai\ e)n e(spe/ra| kai\ e)n prwi/a|, Quid est, quod ait, Apostolus primum omnium? h. e. in cultu quottidiano: et hoc sciunt initiati, quomado quottidie fiat et vesperi et mane. Ubi videtur significare, et in vespertina Liturgia et in matutina fuisse preces quasdam, ad quas soli fideles admitterentur, et de matutina quidem res clara est, de vespertina non usque adeo constat. Non recenseo, inter silenda Mysteria doctrinam, de SS. Trinitate, de Incarnatione Iesu Christi et similia capita Euangelicae praedicationis, sine quorum notitia Christianus esse nemo potest. Interim, in Trinitatis mysterio tradendo, summopere cavere [orig: cavŕre] Veteres, ne apud paganos, aut Christianos adhucinfirmos, de tanti arcani ratione temere verba facerent. Unde etiam Greg. nazianzenus de Spir. S. Orat. 44. loquens, sic dignitatem eius asserit, ut de qppellatione Dei contendere non audeat. Quod iure quis miretur, quum tot expressis Scripturae testimoniis doceamur Spiritum S. esse Deum. Sed Patres studio veritatis parem semper charitatem iungentes, eam quam vocabant sugkata/basin, rondescensionem et dispensativam prudentiam, plurimum usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Minus mirum, quod iidem vocibus, Trinitatis, *(omoou/sios2 et similibus, etiam post Concilium Nicenum, per aliquod tempus apud infirmos abstinuerunt, feido/menoi, inquit Basilius de Fide, o)noma/twn kai\ r(hma/twn e)kei/nwn, a(\ le/cesin au)tai=s2 ou)k e)mfe/retai th=| qei/a| grafh=|. Parcentes uti nominibus illis, quae non ipsis dictionibus in divina Scriptura exstant. Est et aliud genus rerum, quas in Mysterio debemus semper intelligere, parcius autem ore proferre, inquit Augustin. Ep. 101. ad Asellic. ubi Lector studiosus earum rerum exempla inveniet: Sed nos res eiusmodi inter illa non referimus, quae tanto [orig: tant˘] studio [orig: studi˘] ab antiquis Patribus constat fuisse occultata, etc. Silentii vero causae tres istae praecipuae fuere [orig: fuŕre]. I. Sublimitas eorum, quae occultabantur, et ut Cyrillus Hierosolymit. loquitur, to\ u(/ywma tw=n didaskome/nwn. Nam quis a fide alienus, paganus aut Catechumenus, in fide nondum confirmatus, Mysterium nostrae per aquam regenerationis aut manducationis carnis Christi, in Cena Domini, sine scandalo aut risu. audiat? Hinc itaque non initiatorum aures reveriti, de talibus coram illis vel verba plane non fecerunt, vel figurate et cryptice locuti sunt. II. Utaccenderetur hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] cupiditas Catechumenorum. Hinc Augustin. tr. in Iohann. 96. Etsi, ait, Catechumenis Sacramenta fidelium non produntur; non ideo fit, quod ea ferre non possunt: sed ut ab eis tanto ardentius concupiscantur, quanto honor abilius occultantur. III. Studium vindicandi a contemptu res sacras, et contra Maiestatis opinionem illis conciliandi. Quem scopum, uti Gentium habuisse Mystas, testatur Tertullian. contra Valentin. ita et veteres Christianos sibi proposuisse, docet Basilius Magnus loc. cit. Atque haec omnino ratio est, cur nonnulli Patrum, eximie vero praecoeteris Dionysius, quem Areopagitam vocant, de Sacramentis novo [orig: nov˘] quodam [orig: qu˘dam] et inusitato [orig: inusitat˘] genere docendi scripserint; quod a cothurno Tragico vel Dithyrambicis ampullis non multum videatur distare. Sciebat videl. Dionysius, tali stylo Gentium Mysteria tractari consuevisse, pro\s2 e)/kplhcin kai\ fri/khn w(/sper e)n a)du/tw| kai\ nuksi\, ad terrorem et horrorem, tamquam in adyto et nocte, uti loquitur Demetrius Phalereus. Ad quam prorsus ideam totus Dionysii de Sacram. liber, ut et reliqui sunt compositi. Consueta is namque et usu Ecclesiae recepta vocabula studiose refugiens, lavacrum Regenerationis non vocat Baptismum, sed qeogenesi/an: neque Communionem Cenam Domini, sed teletw=n teleth\n, et e)erotelestikwta/thn eu)xaristi/an et musth/rion to\ pa/ntwn i(erarxikw/taton, ut alia praeteream. Vide Is. Casaub. Exercitat. XVI. ad Annales Eccles. Baronii num. 43. Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. pur. passim, et infra, Norunt Fideles, it. in voce Silentium.

MYSTIA oppid. Magnae Graeciae apud oram, inter Locros,


page 263, image: s0263b

et Cauloniam. Gioiosa Barrio. Quibusd. Monte Gioiosa, castrum Calabriae ulter. vix 5. milliar. ab ora maris Ionii, ad radices Apennini.

MYSTICHIDES Archon Athenis, Olymp. 98. an. 3.

MYSTUS insula parva maris Ionii iuxta Echinadas.

MYTHEPOLIS locus Bithyniae apud Ascaniam paludem, a Cio 120. stad. distans, Aristoteli. ubi fontes, cum Nilo aliquid commune habentes. Mythopolis Antigono.

MYTHISTORIA et MYTHOLOGIA vide supra Cychus Epicus et infra Orbis Mythologicus.

MYTHRA vide MITHRA.

MYTIL. Mytilenensium in nummis Sappho olim exprimebatur, civis eorum, uti discimus ex Iulio Polluce et Aristotele: hodieque loci incolae id confirmant. Exprimebatur autem manu lyram tenens, quod Poetarum Lyricorum insigne fuisse, notum, in quorum censu illa eximiam laudem meruit. Nummum huiusmodi in Iconibus Virorum illustr. exhibet Ursinus, in cuius una parte caput Sapphus, in altera polypus visitur, cum literis *m*u*t*i*l. Alium Sponius, in cuius antica caput Nausicaae, Alcinoo genitae, cum Inscr. *h*r*w*i*d*a *n*a*u*s*i*k*a*a*n, in postica Sappho fedens cum lyra, et verbis *e*p*i *s*t*r*a *i*e*r*o*k*l *m*u*t*i*l. quae ultima verba docent, fuisse hunc nummum cusum, cum Hieroclem quendam Strategum, seu Ducem exercitus haberent. Vide eum Itin. part. 3. p. 166. et 169. et supra Mitylene.

MYTISERATA Castellum Siciliae.

MYTISTRATUM vide AMESTRATA.

MYTTILUS apud Martialem, l. 3. Epigr. 60.

Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino:
Sugitur inciso [orig: incis˘] mytilus ore mihi.

Sicula [orig: SiculÔ] dialecto [orig: dialect˘] mutti/los2, vel musti/los2, communiter mu/ac Graecis, concha clusilis est. Plin. l. 9. c. 37. Inest iis esca, mordaces, clusilesque conchae, ceu mytilos videmus. Athenaeus mu/tlon vocat, et telli/nhn interpretatur, l. 3. Mutulum inde facit Horat. l. 2. Sat. 4. v. 27.

------ si dura morabitur alvus.
Mutilus et viles pellent obstrantia conchae.

Ubi tamen mitulus nonnulli legunt etc. Sunt autem illi vel marini, vel fluviatiles; namque in omnibus etiam parvi mittyli reperiuntur; imo et in rivulis quibusdam saepe videntur, in quibus piscium capiuntur minutiae. Vide Salmas. ad Solin. p. 1129. Sensus vero versuum Martialis: Tu ostrea sumis, quorum testas nihil opus ori admovere: ego mytilos, qui sugi nequeunt, nisi testis ori admotis; itaque accidit interdum, ut os aliquantum scindatur. Res enim illi in hoc Epigrammate cum Pontico est, qui Poetam quidem ad cenam rectam invitaverat, non autem nisi viliora ipsi apponebat, melioribus sibi uni servatis etc.

MYUS untis, urbs Ioniae in Cariae confinio, apud Maeandri ostia Herod. Strabo. Plin. Steph. cuius populi a culicibus infestati Miletum proximam urb. migrarunt [orig: migrÔrunt]. Hanc Artaxerxes Persarum rex Themistocli Atheniensi in obsonium dedit, cum Magnesiam in panem, et Lampsacum in vinum dedisset, teste Thucydide.

MYXA apud Martialem l. 14. Epigramm. 41. cuius lemma Lucerna polymyacos:

Illustrem cum tota meis convivia flammis,
Totque geram myxas, una lucerna vocor.

idem, quod e)llu/xnion est, seu fomes lychni et lucernae, EE rant autem Myxae lychnorum, formae oblongae, unde *mu/ca vel *muca/ria Aegypti, quibus Musa hodie nomen, quod fructus hic myxae similis sit. Inde Lychnus bimyxus, trimyxus etc. a totidem myxis. Qui autem stupas lini producit, probu/ein lu/xnon dicitur, et promu/ttein, apud Plutarchum. Unde apud Heronem in Pneumaticis ratio traditur, quo [orig: qu˘] lychnus fieri queat e(auto\n probu/swn, cuius ellychnium sponte promoveatur ac producatur: prowqei=sqai e)llu/xnion, idem ibidem dicit. Aristophanes,

*ka/rfos2 xama/qen su nu=n labw\n, to\n lu/xnon pro/buson.

Moreti Auctor de lucerna,

Et producit acu stupas humore carentes, etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 1325.

MYXUS quidam Cereris sacerdos, qui cum esset alazon et gloriosus, hinc Proverb. ortum; babai\ mu/cos2, peri\ tw=n megalauxou/ntwn: Ita nonnulli. Salmas. vero mu/cos2 appellativum esse docet idemque significare, quod iactabundus et gloriosus: a mu/ca, quod, idem cum kopri/a, ble/nna, koru/za, quae iactantiam denotant. Unde *kaprolo/goi, *kopri/oi, koru/zhs2 mestoi\, koruzw=ntes2, iactantes ac alazones: koru\za seu *mu/ea *(italikh\, fastus Italicus. Et Rhetores Sycophantae, Rabulae, Scurrae ac huiuscemodi tota hominum natio, qui multa ac magna promittunt et minantur; miraque dese praedicant, *koprolo/goi et *kopri/ai vulgo appellati. Item *skatofa/goi, apud Epicharinum; *pu/r)r(androi, apud Comicum; Aretalogi apud Iuvenalem Sat. 15. v. 16. quod multa falsa de suis virtutibus praedicarent, ad risum tollendum; *(omhristai\ quoque in Veterib. Glossis: Neanicologi, vide infra, Saccibucces Arnobio, l. 3. quod buccas inflarent oi( kauxhtai\ et Thrasonidae. Persius. Sat. 4.

Hinc inendosa cavi spirant mendacia folles.

Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] scurrae etiam Bufones, h. e. fusi/gnaqoi dici possunt, inflati nimirum et iactanticuli et futiles etc. Dicti autem tales sunt, *koprolo/goi, Copriae *mu/coi, quia nihil odiosius aut putidius hominis gloriosi ac semetipsum laudantis oratione, nullum aeque a)/kousma auribus ingratum accidit; unde merito putidi ii ac stercorei, nihil enim stercore sikxanto/teron. Hincque Cloacinae, quae latrinarum et cloacarum erant praesides, huiusmodi stercoreorum ac putidorum gloriae animalium patronae censebantur; uti legimus apud Tertullian. de Pallio. Vide Salmas. Notis ad illud, ut et supra Iactantes.



page 264, image: s0264a

N.

N Liquidis accensetur haec consonans a priscis inter E. et S. plerumque poni solita, ad pronuntiationem suaviorem reddendam, Augustin. Unde Quotiens, Vicensimus, pro Quoties, Vicesimus, dixere [orig: dixŕre]. Veteres Iureconsulti duabus Consonantibus N. L. i. e. Non liquet, significare volerunt, Advocatorum rationcs non sufficere, vel ad absolvendum vel ad condemnandum reum. Ausonius in Technopaegnio v. 11. N. Latinorum a Z. Graecorum desumptum notat:

Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur N.

Vide Augustin. l. 2. c. 2. emend. Auson. de lit. monosyll. Voss. in Aristarcho, l. 1. c. 5. etc. Coeterum, Literam hanc, loco [orig: loc˘] nominis proprii poni coepisse paulo ante annum Christi millesimum, observat hugo Menardus, ad librum Sacramentorum Gregorii: cum nota haec ill. i. e. ill, prius poneretur, ut ex Formulis Marculfi et veterib. aliis Codicibus, patet. Ioannes Mabillonius vero, tum ex variis MSS. tum ex Frotharii Episcopi Tull. editis Epistotis, ante annos 800. iam hanc literam eo [orig: ] sensu adhibitam contendit. Car. du Fresne Glossar. Eadem litera, si primum in dictione locum obtineat, aliquando G. sumit ante se: Ut Narus, Gnarus, Navus, Gnavus, unde Ignavus. In compositione nonnumquam C. litera, quae statim N. subsequitur, in G. vertitur: Ut Quadringenti, pro Quadrincenti: Sed in quibus N. non fuerit, servatur: ut Ducenti etc. In notis antiquis num, vel nec, vel non, vel nomen, vel nepos, vel Nonius, vel noster, vel numisma, vel nummorum, vel nascitur, vel nisi, vel numerator, vel nostri, vel nostrum, etc. NBL. nobilis etc. denotat. Fr. Gouldmannus Diction. Lat. Angl.

NAERA una ex pedissequis Cleopatrae reginae, quae, una cum Charmione, spontaneam Cleopatrae mortem est imitata. Plut. in Antonio.

NAAGRAMMA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

NAAGRAMMUM urbs primaria, et metropolis Taprobanae insulae. Ptol. Maagrammum, in aliis exemplarib. forsan nunc Candea est, praecipua insulae et sedes regia, in eius meditullio, ad montium radices.

NAALOL civitas Levitarum in tribu Zabulon. Ios. c. 19. v. 15.

NAAMA [1] filia Lamechi, Gen. c. 4. v. 22. primum texturae et lanificii artem invenit, si verum est, quod apud Genebrardum in Chronicis habetur, atque idcirco, praeter S. Scripturae morem, quae in genealogiis nomina feminarum, nisi ob virtutem eximiam aut mysterii causa [orig: causÔ], non solet referre, memoratur, tribus praeclararum rerum inventionibus, Iabeli, Iubali ac Tubalcaino, iuncta. Atque sic eadem fuerit cum Minerva Saitica, inter reliquas secundo [orig: secund˘] loco [orig: loc˘] memorata [orig: memoratÔ] Tullio de. Nat. Deor. l. 3. hanc enim textrinae artis repertricem fecere [orig: fecŕre] Veteres *nhi\+q appeliavere [orig: appeliavŕre] Aegypti teste Platone in Timaeo, nomine a Naama non multum abludente. Sunt tamen, qui [gap: Hebrew word(s)] Naama, quod venustum denotat, Venerem interpretentur. Unde forma [orig: formÔ] eius duos Angelos Dei, Azam et Ayaelem, captos fuisse Rabbini more suo [orig: su˘] nugantur. Vide Iac. Ouzelium Animadversionibus ad Minucium Fel. p. 107. et 108. ubi de Minerva pluribus agit.

NAAMA [2] civitas praeclara in tribu Iudae, Ios. c. 15. v. 41. Fuit in terra hus. mater item Roboam, 1. Reg. c. 14. v. 21.

NAAMAN [1] filius Beniamin, Gen. c. 46. v. 21. qui 1. Paral. c. 8. v. 2. dicitur Naaha.

NAAMAN [2] princeps militiae regis Syriae, qui cum leprosus esset, a rege in Iudaeam missus, ab Elisaeo propheta sanatus est, 2. Reg. c. 5. v. 1. Fil. item Belae filii Beniamin, 1. Paral. c. 8. v. 2.

NAARA sive NAARATHA, terminus tribus Ephraim, Ios. c. 16. v. 7. Item altera uxor Ashur, 1. Paral. c. 4. v. 5.

NAARAI nomen viri, 1. Paral. c. 11. v. 37.

NAARDA urbs Syriae iuxta Euphratem, Steph. Sed Ptol. est in Mesopotamia.

NAARIA filius Semeiae, 1. Paral. c. 3. v. 22.

NAARMALCHA Persis significat fluvium regium. Amm. Marcellin. l. 24. Naarmalcha nomine, quod flumen regium interpretatur, Ctesiphonta praetermeat. Et rursus eodem [orig: e˘dem]. l. Ventum est hinc ad fossile flumen Naarmalcha nomine, quod amnis regum interpretatar, tunc aridum. Graeci potamo\n basi/leion vocant. Strabo l. 16. *metacu\ de\ tou= *eu)fra/tou kai\ tou= *ti/gridos2 r(ei= a)/llos2 potamo\s2 *basi/leios2 kalou/menos2. Plin. l. 6. c. 26. Euphratem Gobaris Praefecti opere diductum, ubi eum diximus findi, ne praecipiti cursu Babyloniam infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Armalchar, quod significat regium flumen.

NAAS Rex Ammonitarum, ab obsidione urbis Iabes, cuius incolas non recepturus in deditionem erat, nisi altero [orig: alter˘] oculo [orig: ocul˘] privatos, per Saulem recens electum Israelis Regem, magna [orig: magnÔ] suorum clade depulsus est. An idem cum illo, apud quem, exilii tempore David perfugium habuit, cuiusque mortem hic per Legatos ad filium illius missos luxit? 1. Sam. c. 11. v. 12. 2. Sam. c. 10. v. 2. Ioseph. Antiq. l. 6. Torniel. A. M. 2959. n. 7. 2974. n. 5. 2993. n. 3. Salian. A. M. 2963. et seqq. Item, civitas, 1. Paral. c. 4. v. 12.

NAASON vel NAASSON, unus ex progenitoribus Christi, quoad carnem, fil. Aminadabi. Caput tribus Iudae in exitu ex Aegypto, Numer. c. 1. v. 7. Item, Matth. c. 1. v. 4. Item, oppid. Galilaeae, inter Sephet ad Occasum 12. et Nephthalim ad Ortum, 5. mill. pass.

NABABURUM oppid. Mauritaniae Caesariensis Ptol.

NABAIOTH fil. Ismaelis, Gen. c. 25. v. 12. Ab hoc omnis


image: s0264b

regio ab Euphrate, usque ad mare Rubrum Nabathena dicitur, quae pars Arabiae est, Esai. c. 60. v. 7.

NABAL vir ditissimus, qui cum Davidi esurienti escas denegasset [orig: denegÔsset], eum ita iratum reddidit, ut in animo haberet, domum eius evertere, fecissetque, nisi Abigail eius uxor obviam progressa, eum placasset [orig: placÔsset]. Obiit decimo [orig: decim˘] post die, quo [orig: qu˘] audito [orig: audit˘] David Abigaelem sibi matrimonio iunxit, 1. Sam. c. 25. v. 3. S. Torniel. Salian. Spond. A. M. 2977. Latin. stultus.

NABALIA fluv. Germaniae interioris ortus in Ducatu Iuliacensi, 12. mill. pass. a Iuliaco in Boream, hinc per limites ditionis Coloniensis, perque Geldriam fluit, ubi Geldriam urbem rigat: tandem auctus aliquot amnibus, in Ducatu Clivensi, influit in Mosam prope et infra Gennepiam oppidum, 3. leuc. a Neomago in Meridiem, vulgo Neers.

NABAN amnis parvus Portugalliae, ad oppid. Nabantium, ab eo dictum. In Ozecarum, Couros, labitur, et cum ipso paulo post in Tagum. Nabaon.

NABANNEDUS seu NABANNIDOCHUS, Megastheni apud Eusebium Praepar. l. 9. c. 41. *nabu/nnhdos2 Beroso, Ibid. c. 40. Nabonadius in Canone Regum Babyl. Labynitus Herodoto l. 1. c. 181. fil. iuxta hunc Nitocridis Reginae et Labyneti Babylonii (qui cum Syennesi Cilice pacem conviliavit inter Gyaxarem et Alyattem, illum Medum, hunc Lydum, temporibus Nabuchodonosori II.) coniuratione contra Laborosoarchum Babyloniae Regem inita [orig: initÔ], illoque [orig: ill˘que] occiso [orig: occis˘], throno [orig: thron˘] potitus est. Babylonis moenia, quae sunt ad fluvium, cocto [orig: coct˘] latere ac bitumine construxit, cum Croeso ultimo Lydorum Rege foedus percussit, sicque in se Cyrum illius victorem irritavit, qui cum exercitu Babylonem movit, urbem cepit, et Borsippum castra movit, Nabonnedum obessurus. Hic vero, quod obsidionem non sustineret, dedidit se, ac a Cyro humaniter acceptus, in Carmania sibi ab illo inhabitanda concessa [orig: concessÔ], reliquum tempus exegit. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] Balthasari Regnum datum est Medis (sub Neriglissare) dein Persis (sub Cyro,) Dan. c. 5. v. 28. anno [orig: ann˘] regni Nabonnedi 17. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII.

NABANTIUM vulgo TOMAR, oppid. amplum Portugalliae, ad Nabanum, 3. leuc. a Tago in Boream, et 8. a Scalabi in Caeciam.

NABARZANES Praetor Darii, ultimi Persarum regis, equitatui in dextro cornu, cum acies ad Isson in Cilicia [orig: CiliciÔ] ordinaretur, praefectus: coniuravit cum Besso ea [orig: ] mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito [orig: tradit˘] rege vivo [orig: viv˘], inirent gratiam victoris: sin autem eum effugere potuissent, interfecto [orig: interfect˘] Dario [orig: Dari˘], regnum sibi occuparent bellumque renovarent, Deprecatus tamen veniam ab Alexandro accepit. Diodoro vocatur Nabarnes l. 17. parte posteriore.

NABAT pater Ieroboam servi regis Salomonis, 1. Reg. c. 11. v. 26.

NABATHA civitatis cuiusdam nomen, in tractu Gad, a Nabaioth condita.

NABATHAEA regio orientalis, Barraab Sarracenis, teste Moletio [orig: Moleti˘]. Eustath. *(h *nabatai/a polu/andros2 ou)=sa h( xw/ra, kai\ eu)/botos2. Videtur legendum polu/arnos2. Est enim regio frugum inops, plena pecorum, teste Hieronymo [orig: Hieronym˘]. Populi Nabathaei, a Nabaioth Ismaelis filio, teste Isidoro [orig: Isidor˘], dicti, a Gabino, ingenti praelio, superati sunt. Ioseph. Iud. Antiq. l. 14. c. 11. et l. 1. de Bell. Iud. c. 6. Plin. l. 6. c. 28. Alii illos in Arabia Petraea ponunt, quorum metropolis est Petra, quae Nabathaea cognominatur a Strabone, l. 16. Alii in Arabia Felici. *tw=n *)ara/bwn tou\s2 kaloume/nous2 *nabatai/ous2, inquit Plut. in Demetrio. Diodor. Sic. l. 2. *ta\ me\n ou)=n pro\s2 th\n e(/w me/rh katoikou=sin *)/arabes2 ou(\s2 o)noma/zousi *nabatai/ous2, nemo/menoi xw/ran th\n me\n e)/rhmon, gh=n te a)/nudron, o(li/ghn de\ karpofo/ron. *)/exousi. de\ bi/on lhstriko\n, kai\ pollou\n th\n o(mo/rou xw/ras2 katatre/xontes2 lhsteu/ousin o)/ntes2 du/smaxoi kata\ tou\s2 pole/mous2. Baudrando fuit Arabiae Petraeae ad Ortum, versus Arabiam desertam, interque Palaestinam ad Borearfl. et Arabiam Felicem ad Meridiem. De situ eorum Dionys. v. 854.

*)all' h)/toi prw=toi me/n klitu\n *liba/noio
*)afneioi\ nai/ousin e)pwnumi/hn *nabatai=oi.

Ovid. Met. l. 1. v. 60.

Eurus ad Auroram Nabathaeaque regna recessae.

Lucan. l. 4. v. 63.

Torsit in occiduum Nabathaeis flatibus orbem.

Elephantos olim aluit haec regio, Iuvenal. Sat. 11. v. 126.

Et quos deposuit Nabathaeo bellua saltu.

Incolas Dacharenos vocant Eustath. ac Steph. Nic. Lloyd. Populos hos non alio [orig: ali˘] calceamenti genere quam sandaliis, usos esse annotavit Strabo Amasenus Geogr. l. 16. quod mulieribus convenire et mollitiei argumentum esse indicat Aelian. in Hist. var. l. 1. c. 18. interim et Apollinis Sandaliarii in antiquo lapide mentio est, et usum sandaliorum Romanis Graecisque etiam fuisse, testantur Menander, Cratinus in Legg. et Eupolis in aur. aet. referente Iul. Polluce Onomast. l. 7. c. 22. quibus addi potest Cephisodorus in Trophonio.

*sanda/lia/ te tw=n leptoxidw=n,
*)ef' oi(=s2 ta\ xrusa= tau=t' e)/nestin a)/nqhma.
Sandalia vero tenuiter divisorum,
Quibus aurei insunt flores.

Plura de Sandaliis, vide infra suo [orig: su˘] loc [orig: l˘c] ˘.

NABCA Aegyptiis hodie, aliter Oenoplia, eadem cum Veterum connaro, sive loto Cyrenaica, spinosa instar acaciae, latioribus foliis quam zizyphi, fructu gaudet rotundo [orig: rotund˘], iuglandis nucis


image: s0265a

magnitudine, dulci, odorato [orig: odorat˘]. Dicta autem haec Lotos Cyrenensis est, quod per totam Africam dispersa, et Aegypto quoque Cyrenensis agri conterminae, familiaris esset. Alexandrini ko/nnaron vocabant, apud quos in secundis mensis plurimum celebrabatur. Curabatur hic fructus sollicite, et ad cibos condebatur doliis, contusus prius et in massas redactus. Agathocles, *trw/getai e)/ti xlwro\s2 o( karpo\s2, kai\ e)ph\n au)anqh=| poiou=si e)c au)tou= a)/leura, kai\ pate/onti tau=ta ou) ma/cantes2, ou)d' u(/dati deu/ontes2, a)lla\ fau/lws2 o)kei=aper pe/fuken. Quae verba perperam nonnulli accipiunt, quasi ex siceis huiusmodi fructibus farina fieret apud Aegyptios. In massas pedibus calcantes hunc fructum potius redigebant, et doliis condebant, ut servaretur. Cuiusmodi massas a)/leura Auctor vocat, quales fiunt ex farina conspersa. Qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1037. et seqq.

NABIS [1] Lacedaemoniorum post Machanidam tyrannus crudelissimus, cum Romanis bellum aliquandiu gessit, postquam Philippum Demetrii fil. cum his bellantem Argis cedere coegisset, mox pacem impetravit, an. Urb. Cond. 560. a L. Quintio Flaminio, captis Argis, victus et Lacedaemonem sibi habere iussus est. Sed paulo post interfectus, Flor. l. 2. c. 7. Liv. l. 34. c. 26. Polyb. l. 13. etc. quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Spartani libertatem recuperarunt [orig: recuperÔrunt], Ibid.

NABIS [2] nomen ferae apud Aethiopes, quae Camelopardalis Romanis. Plin. l. 8. c. 18. postquam de Camelis disseruit, Horum, addit, aliqua similitudo in duo transfertur animalia: Nabin Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata Camelopardalis, Dictatoris Caesaris Circensibus ludis primum visa Romae. Et Solin. c. 30. Quae locorum Aethiopes tenent, feris plena sunt, a quibus quam nabim vocant, nos camelopardalim dicimus. Ubi scripti Nabun habet; ut et Pliniani. Sed et Nabuna in quibusdam legitur. Salmas. ad Solin. p. 388. Vide supra in voce Camelopardalis.

NABIUS seu NAVIUST arraconensis Hispaniae fluv. Ptol. Narius, Melae l. 2. c. 3. Baudrando fluv. Callaicorum, Rio Eu, s eu Miranda. Nunc Asturiam a Gallaecia separat, et pstea in Oceanum Cantabricum se exonerat, prope Rivadaviam.

NABLA urbs Sarmatiae Asiaticae Ptol. Naana substituere [orig: substituŕre] Interpretes.

NABLIUM vide NAULIUM.

NABO vel NEBO civitas in terra Moab. Ier. c. 48. v. 22. quam aedificaverunt filii Ruben, Num, c. 32. v. 38. Est et nomen montis. Esai. c. 15. v. 2. Item nomen Idoli, Esai. c. 46. v. 1.

NABO-COL-ASSARUS vide Nabuchodonosor II.

NABONASSAR homo Assyrius, primus Rex Chaldaeorum, seu Babyloniorum, post divisionem Assyriacae Monarchiae, Epochae famosae auctor. Cuius imperii initium obscurum admodum, interim probabile est, Babylonios insurgentes contra Medos, qui Assyrium imperium destruxerant, fundasse sub Nabonassare, Medorum Praefecto, seu Duce, novum hoc regnum, quod sub Nabuchodonosore postea immensum crevit. Videtur autem hic Nabonassar Baladan fuisse, cuiusapud Esai. c. 39. v. 1. et 2. Reg. c. 20. v. 12. mentio fit. Plerique Epocham hanc figunt, in A. M. 3306. ante Christum Natum 747. an. 1. Olymp. 8. Urb. Cond. sexto [orig: sext˘]. Ut Torniel. Salian. Spond. etc. Vide 1. Paral. c. 32. Ptol. l. 4. Almag. c. 8. Scaliger. de Emend. Temp. p. 391 et seqq. Christmann. de Connect. Ann. Origan. T. 1. Ephemer. Reinold. in Pruten. Petav. de doctr. temp. l. 9. c. 51. et seqq. l. 10. c. 7. et seqq. et part. II. Ration. temp. l. 1. et 3. Ubb. Emmium, l. 2. rer. Chron. et l. 5. Tirin. in Chron. 5. c. 35. Isaac. Vossium, Chron. sacr. c. 9. Ioh. Georg. Hervartum, novae Chron. c. 227. Lang. deannis Christi, l. 2. c. 12. Calvis. in Chron. Paul. Guldin. l. 5. contra Calvis. Ricciolum Chron. Ref. part. I. l. 5. c. 5. etc. Nic. Lloydius. Iuxta Marshamum nabonassar in Babylone regnare coepit anno [orig: ann˘] Period. Iul. 3967. eiusque aerae pars prima continet Regum Assyriorum et Medorum seriem, qui titulus est Canonis, usque ad initium Cyri, quorum numerantur anni 209. altera Persarum, usque ad mortem Alexandri, quorum sunt anni 215. Ptolem. l. 3. c. 7. Atque hi anni Nabonassari proprie dicuntur: qui vero ab excessu Alexandri M. numerantur, Philippi vocantur, scil. Aridaei, Censorinus c. 21. Et quidem Canon Nabonassari, ab Astronomis primum usurpatus, maximam tandem auctoritatem apud Historicos obtinuit: ut cuius tanta est cum Sacris inprimis Literis congruentia, ut sine illo vix esset ullus ab Historia Sacra ad exoticam transitus; nequesatis notus esset Primus ille Cyriannus, quo [orig: qu˘] soluta est septuagenaria Iudaeorum captivitas. Floruitautem Nabonassar, circa tempora Ezechiae Regis Iudaeorum adhucdum cum patre regnantis, et Salmanassaris Regis Assyriorum: duplices namque ab intio eius Reges Assyrii erant, quorum hi Nini, illi Babylone regnabant, usque ad annum Nabonassari 68. quo Asar-adinus utrumque regnum coniunxit. Regnavit Nabonassar ann. 14. successore Nadio. Ioh. Marshamus Can. Chronico Sec. XVII. ubi et Babylonem ab ipso conditam, et Samariam anno [orig: ann˘] illius 12. captam ait.

NABONNIDES vel LABINETUS Rex Babylon. Sic apud profanos auctores nominatus, occiso [orig: occis˘] Balthasare, ultimo [orig: ultim˘] ex Nabuchodonosoris stirpe, regnavit Babylone, ann. 17. An idem cum Dario Medo? Vide Nabannedus.

NABOPOLASSAR vel NABOLASSAR vide Nabuchodonosor primus.

NABOTH vir Iudaeus, per iniuriam ac dolum ab Achabo rege, cui poenam Elias praedixit, circumventus, et interfectus, quia ei vineam suam vendere noluerat, 1 Reg. c. 21. v. 3. Torniel. A. M. 3135. n. 2.

NABU nomen unius ex Principibus regis Babylonis, Ier. c. 39. v. 3.

NABUCHODONOSOR [1] I. Rex Babylonis, Nabolassar Beroso, Nabopolassar Ptolomaeo l. 5. Almag. c. 14. Nabocolassar, Scalig. de


page 265, image: s0265b

Emend. temp. l. 5. successit Patri Ben Merodach, A. M. 3407. usque ad A. M. 3429. quo [orig: qu˘] fil. Nabuchodonosor, iam ante Patris Collega, successit. Marshamo, Chyniladani Successor, anno [orig: ann˘] Aerae Nabonass. 123. ann. 4. Iehoiakimi, Rex bellicosissimus, quae Rex Aegypti in Syria obtinuerat, recuperaturus, sub initiis regni Pharao Nechonem ad Euphratem vicit, totam Syriam Pelusio tenus subegit, Iehoiaktimum tributarium sibi fecit, rebellantem occidit, Iechoniam fil. eius deportavit anno [orig: ann˘] regni 8. per filium cognominem, Regis titulo [orig: titul˘], patre adhuc vivo [orig: viv˘], insignem, Hierosolymam expugnavit, Zedekiam ultimum Iudaeorum Regem cum populo Babylonem abduxit, anno [orig: ann˘] regni 19. Tyrum veterem excidit, obsidionis anno [orig: ann˘] 13. Aegyptum subiugavit, obiit anno [orig: ann˘] Nabon. 144. regni 21. successore filio Nabuchodonosore II. Vide praefatum Marschamum Canone Chron. Sec. XVIII. ubi plurima de illo.

NABUCHODONOSOR [2] II. Magnus, ab Hebraeis Nabucadnezer dictus fil. prioris, imperare coepit Babyloniis; patrevivente, an. 4. regni Eliacim, Regis Iudae: qui erat annus mundi 3423. ante Christum natum 625. Hic bellum cum Assyriis primum, dein cum Pharaone Necho sive Nechaone, gessit, eum vicit, et totam Syriam usque Pelusium, Iudaea [orig: IudaeÔ] adempra [orig: ademprÔ], suae ditioni adiecit: Ioachim seu Eliacim, Regem, quod cum Nechaone foedus pepigerat, sibi tributarium fecit. Dein, patre mortuo [orig: mortu˘], domum redux, thronum solus conscendit: postea Ioiakimum tributum recusantem cepit et ligavit, ut Babylonem duceret, attamen interim curavit interfici. Iterum Ioachimum, seu Iechoniam, Ioiachimos suffectum, epit, Babylonemque cum uxore, liberis, et thesauro sacro, deduxit. Idem Ierusalem, tempore Sedechiae, obsedit, habens principem militiae Nabusardan. Filios Sedechlae, urbe capta [orig: captÔ], A. M. 3446. occidit coram eo, ipsumque patrem exoculavit, vinctumque catenis abduxit Babylonem: templum succendit, civitate capta [orig: captÔ] ac direpta [orig: direptÔ]. Post haec, Aethiopibus, Arabibus, Idumaeis, Philistaeis, Syris, Persis, Medis, Assyriisque victis, et tota [orig: totÔ] ferme Asia [orig: AsiÔ] perdomita [orig: perdomitÔ], elatus, aureum Colossum erigi eumque adorari iussit, tribus Iuvenibus, sociis Danielis, qui id facere constantissime renuentes, in fornacem ardentem coniecti erant, miraculo [orig: miracul˘] illaesis. Postea somnio [orig: somni˘] mystico [orig: mystic˘] duplici territus, a Daniele interpretationem utriusque accepit: Tandem regno [orig: regn˘], ob insaniam, pulus, cum feris septem annis in agro egit. Quibus exactis menti et potentiae redditus, annum supervixit, quem adeo bene, in Danielis conversatione, collocasse [orig: collocÔsse] videtur, Augustino, Hieronumo, Epiphanio, Theodoreto, etc. ut de eius salute non dubitent. Obiit A. M. 3471. Imperii 43. Quinto [orig: Quint˘] eius regni anno [orig: ann˘], 125. Nabonassaris, an. 3433. Mundi, Ecclipsis illa Lunae contigit, cuius Ptolemaeus facit mentionem, quaeque Chronologiae Imperii illius optimum fundamentum est, Ioseph. l. 10. Antiq. Iud. Gernler. et Pererius, in Danielem. Gordonus, Mercator, Scaliger, Petavius, etc. Vide apud Danielem huius somnia, de quatuor regnis mundi. Item de aurea statua, quam adorari iussit. Vide et Ioseph. l. 10. c. 7. et seqq. Hic (inquit Origenes) gentibus innumeris propinavit maeroris potum, superbe ac crudeliter, quod Domini fiebat virtute, sibi arrogantius asscribens etc. Iuxta Marshamum, Nabuchodonosor hic solus regnare coepit, anno [orig: ann˘] Nabonass. 144. quo pater obiit, ut vidimus, cum iam, post excidium Hierosolymorum, ille in Phoenicia et Aegypto biennium victoriose transegisset, auspicio [orig: auspici˘] paterno [orig: patern˘], annor regni 2. Cyaxari I. Medorum Regi in expugnanda Nino (quae a Babyloniissub Saosduchino seu Chyniladano, ignavis Principibus, descivisse videtur, proprio [orig: propri˘] Rege electo [orig: elect˘] ) auxilio [orig: auxili˘] fuit, utpote ob Nitocrim Medam, uxorem suam, ei affinitate iunctus. Rebus dein Aegypti aliarumque gentium constitutis, ad pacis opera se contulit, in quibus impense magnificus erat: de quibus, praeter Berosum Iosepho d. l. et Megasthenem, eidem contra Apion. laudatos, vide Abydeni Fragm. apud Eusebium Praep. Euang. l. 9. c. 41. et plura hanc in rem, apud Ioh. Marshammum d. l. ubi Nabocol-assarum hunc Regem in Canone Babylon. Regum vocari addit. Ei successit fil. Evilmerodachus, de quo supra. Vide voce Nebucadnezar.

NABUCHODONOSOR [3] Rex Ninives, cuius in libroapocrypho Iudithae mentio, a Chronologis frustra quaeritur.

NABUS fluv. Nariscorum, per mediam Nortgoiam, in Danubium paulo supra Ratisbonam fluens. Hinc Nabburgum Oppid. 3. leuc. a Vidonio urbe Ratisbonam versus.

NABUSEZBAZ nomen viri, Ier. c. 39. v. 13.

NABUZARADAN princeps exercitus [orig: exercitűs] regis Babyloniorum, 2. Reg. c. 25. v. 8. Is reliquias Iudaeorum in Mesopotamiam abduxit: Ieremiam vero e carcere extractum, benigne habuit. Ier. c. 39. et seqq.

NACURA seu NACHARA apud Sanutum l. 2. part. 4. c. 20. et 21. Sint quatuor Tubatores, tibicines, tibiatores, et qui sciant pulsare Nacharas, Tympana seu Tamburla: crotalum est vel tympani species, qua [orig: quÔ] equitatum militarem per Alemanniam, Septentrionalem praesertim, uti solere, tradit Petrus de Valle Ep. 6. Gallis Tymbale. Turcis et Saracenis tribuitur, in Gestis Ludovici VII. Regis Francorum c. 8. Tympanis et Nacariis et aliis similibus instrumentis resonabant. Vide quoque Ioinvillam in S. Ludovico p. 28. Froissardum Vol. 1. c. 147. et Orronvillam in Hist. Ludovici Ducis Bonon. c. 76. apud quos huiusmodi tympana Nacarires dicuntur, sicut Nacres Raimundo Montanerio in Chron. Aragon. c. 19. 139. et 220. A Turcis ea Franciae cepere [orig: cepŕre], quibus non semel tribuitur, a Scriptoribus laudatis Car. du Fresne Not. ad Ioinvillam: ubi idem observat, ab iis Anacaires appellari, ut et apud Graecos *)ana/kara, Codino de Offic. c. 6. num. 15. et *)anaka/rada, Nicetae. Hinc certe *)anakaristai\ Tympanistae dicti eidem Codino l. cit. et Nicetae in Manuele l. 5. num. 7. qui videl. eius. modi tympana pulsabant, Id. Gloss. Vide quoque Anacaria.

NACCAE Varroni, Festo et Paulo vulgo F ullones dicti, quod omnia fere opera ex lana, nacae dicantur a Graecis. *na/kh enim et


page 266, image: s0266a

na/kos2, pro caprae pelle, palam usurpatur Homero Odyss. c. v. 530. et Theocrito Idyll. 5. pro ovillo vellere, Simonidi. Quo [orig: Qu˘] quidem nomine apud Suidam ita capitur, *na/kh, to\ ai)/geion derma kw/dion, to\ proba/tion ou)k a)/ra to\ e)n *ko/lxois2 na/kos2 r)hte/on kakw=s2 ou)=n *simwni/dhs2 na/kos2 fhsi\. Caprina pellis est na/kh, ut ovilia kw/dion. Itaque Colehicum vellus non dicendum est na/kos2. Male igitur Simonides na/kos2 appellat. Simonidis tamen exemplo [orig: exempl˘] na/kos2 pro vellere ab iis usurpari videmus, qui prissime loquuti sunt. Sic apud Herodorum l. 2. c. 42. Thebani Iovem fabulantur, ariete caeso [orig: caes˘], et endu/ta to\ na/kos2, vellere illius assumpto [orig: assumpt˘], Herculi apparuisse. Et, in Syria Luciani Dea, quisquis illi sacra facit, ove mactata [orig: mactatÔ], to\ na/kos2 xamai qe/menos2 e)pi\ tou/tou ei)s2 go/nu e(/zetai, vellus humi sternens, super hoc in genua procumbit etc. Et Archippo, nakotiltei=n est, vellera tondere, aut vellicare. Et Philemoni nakoti/lths2, vellerum evulsor. Et Cratino, nako/tiltos2 w(/sper ei) kwda/rion, qui velleris instar vulsus est: quae omnia apud Pollucem l. 7. c. 9. Suidae etiam et Cyrillo, apud Bochartum, manuscripto, oi( tw=n proba/twn kourei=s2, ovium tonsores, Et na/kos2 huic kw/dion, vellus; illi dora\ proba/tou, ovilla pellis: et Glossatori veteri Pellis lanata, na/kh. Unde Nacca, ut vidimus. Imo. ut de caprae pelle, et de ovillo vellere, reperitur: sic de vellere primo videtur dicta vox, inde ad caprinam pellem translata Sam. Bocharto modo laudato, quem vide hieroz. Part. prior. l. 2. c. 42. Salmas. tamen Nactas dici Varroni Fuilones mavult, a)po\ tou= na/ssein, a premendo et densando: unde Nactina, fullonis uxor, apud Appuleium, et ta\ nakta\, coactilia. Vide eum ad Solin. p. 193. Sic Nactum vel Nactus, legit Car. du Fresne, apud Iac. Stephanesium Cardin. de Coronatione Bonifacii VIII. c. 9.

Post ipsum quadratus equus, detextus ad ante,
Velatusqu rubro scarleti tergora nacto,
Cycneus ad dextram vehitur.

Et infra,

Cornipedemque sedem niveum sub tegmine nacti.

Et apud Innocentium III. l. 1. Ep. p. 34. Denique ut Pisana civitas amplius honoretur, equoalb [orig: equ˘alb] ˘, cum nacto albo, in processionibus utendi tibi licentiam damus; ubi Voss. nachus retinet, et a na/kos2 i. e. vellus vel lana, deducit: Stragulumque intelligit, quo totus equus insternitur. Vide eum in Glossario et Dominic. Macrum in Hierolexico. NACHABA urbs Arabiae desertae Ptol. Banacha Interpret.

Rabbi NACHMAN praeses Academiae Nahardeae: quae cum Sorana et Pombeditana, initium sumpsit, sub initium Millenarii V. iuxta calculum Rabbi Ganz. Vide quoque Rabbi Iehuda, et Rabbi Ione, quorum ille Soronam, hic Pombeditanam, primi rexere [orig: rexŕre].

R. NACHMAN Fil. Isaaci, praeses Pumbeditae, post mortem Rabae, floruit, ann. 4113. iuxta eund.

NACHOR fil. Sarug, Avi Abrahami, natus A. M. 1880. An. aetat. 30. genuit Tharam, obiit A. M. 2027. Gen. c. 11. v. 22. fil. item Thara, frater Abrahami et Arani, cuius fil. Milcham duxit, Gen. c. 11. v. 27.

NACHORAGAS dux exercitus Persarum sub rege Cosroe.

NACO frater minimus natu Micislai, Regis Herulorum, fil. Billungi seu Mistaevoii, quem a Vistula ad Visurgim imperitasse dicunt; Ottonis I. hostis, cum fratribus, paganam superstitionem tutatus est: postquam Avus, ducta [orig: ductÔ] Vagonis Episcopi Oldenburgi Vagriae sorore Christianam fidem amplexus, sed iterum eam desertam persecutus esset. Phil. Iac. Spenerus in Fam. Vandal.

NACOLAE urbs Phrygiae magnae, a Nacole Nympha, vel e Nacolo Dascyli filio. Nacolia Steph. Einagiol Turcis Leunclavio. Episcopalis sub Archiepiscopo Synnadiensi.

NACONE urbs Siciliae, Steph.

NACRASA Lyciae urbs; Ptol.

NACRI Campi Stab. Liv. l. 41. c. 18. seu (ut alii legunt) Macri, locus Galliae Togatae inter Mutinam, et Ferrariam Valdi Montirone, Leandro, a Mirandula 5. mill. pass. Ferraria [orig: FerrariÔ] distaus.

NACRIA Tusciae urbs. Vide Nucria.

NADAB [1] fil. Aaron, Exod. c. 6. v. 23. cum fratre Abihu; negligentius sacra tractantes, occulto [orig: occult˘] igne exustisunt, corporis supersicie et vestibus illaesis, Levit. c. 10. v. 1. Torniel. A. M. 2545. num. 4. Fil. item Semei, 1. Paral. c. 2. v. 28. Fil. Iahiel, 1. Paral. c. 9. v. 36.

NADAB [2] fil. Ieroboam, successit patri in regno Israel, anno [orig: ann˘] secundo [orig: secund˘] regni Asa, Regis Iudae: Hic impius, genuina patris proles, non diu imperavit: occisus est a Basa, annoterti [orig: ann˘terti] ˘ Asa, regis Iudae: et regnum eius occupavit homicida ille Basa. Vide 1. Regum, c. 14. et 15. Regnavit anno [orig: ann˘] a condito mundo 3081. Torniel. A. M. 3081. 3082.

NADABIA fil. Iechoniae, filii Ioacim, 1. Paral. c. 3. v. 18.

NADDAVER urbs Aethiopiae ubi Matthaeus Apostolus martyrio [orig: martyri˘] affectus. Eius meminit Venant. Fortunatus. l. 8.

NADIES Babylonis Rex II. Nabonasseri Assyrio, qui homines skhni/tas2 eo [orig: ] deduxit, urbem munivit, arces excitavit, palatia condidit, Esai. c. 33. v. 13. ex interpretatione Marshami, successit, tempore Ezechiae adhuc cum patre in Iuda regnantis; praefuit ann. 2. successoribus Chinziro [orig: Chinzir˘] et Poro [orig: Por˘]. Ioh. Marshamus Canone Chronico Sec. XVIII.

NADRAVIS provinc. Prussiae Ducalis inter Demam et Instrum, ad Gorgenburgum, Metel. Mercat.

NAEBIS Strab. Neiva, Iac. Vasconcello, fluv. cum pago cognomine in finibus Bracarum, in Portugall. apud Vianam oppid. mari exceptus, 6. leuc. a Bracara urbe in Occasum.

NAEFELIUS NAVALIUS vicus, Helvetiae, in agro Glaronensi, dimidio infra Glaronam milliari, in planicie vallis, undique montibus altissimis cinctae, situs, aliter ad Navalia dictus est, eo quod olim navigia Lindemago [orig: Lindemag˘] eousque subveherentur,


image: s0266b

German. Nńsels. Hic [orig: Hţc] vallem, quia prope hunc vicum liber in illam aditus patebat, ob belli Austriaci metum, muro [orig: mur˘] fossaque [orig: fossÔque] clausere [orig: clausŕre] Glaronenses, statim a quo Helvetiis sacramentum dixere [orig: dixŕre]. Celebris est in hodiernum usque diem insigni Glaronensium de Austriacis victoria [orig: victoriÔ], parta [orig: partÔ] tertia [orig: tertiÔ] feria [orig: feriÔ] Aprilis A. C. 1387, Postquam enim Leopoldus ad Sempachium victus esset A. C. 1386. capto [orig: capt˘] ab Helvetiis oppido [orig: oppid˘] Vesena [orig: VesenÔ], induciae usque ad initium carnisprivii sequentis anni factae sunt. Quibus finitis, Glaronenses praesidium misere [orig: misŕre] Veseniis, qui sacramenti side violata [orig: violatÔ] hostibus noctu portis apertis, e praesidio plerosque caeciderunt. Aprili dein mense, die dicta [orig: dictÔ], Austrii exercitum 15000. ad Navalia duxere, vallumque perrupere [orig: perrupŕre]: quibus sese 350. hominese Glaronensibus, et 30. e Suitiis, opponentes; hostem memorabili praelio [orig: praeli˘] vicere [orig: vicŕre], captis 11. signis primariis, caesis autem bis mille quingentis, praeter eos qui in aquis perierunt. Memoria victoriae quotannis celebratur a Glaronensibus magna [orig: magnÔ] sollennitate, feria [orig: feriÔ] quarta [orig: quartÔ] primae septimanae Mensis Aprilis, nisi illam Pascha proxime antecedat, tum enim in septimanae, Pascha sequentis, feriam quartam differtur: quem ritum prolixe describentem vide sis Ios. Simler. desc. Helvetiae, cui adde Stumpfium Chr.

NAENIA [1] Dea funerum, cui veteres Romani sacellum, auctore Festo [orig: Fest˘], extra portam Viminalem, dedicarunt [orig: dedicÔrunt]. Vide Vossium in Etymolog. voce Nenia sic enim scribendum: ut et hic [orig: hţc] infra.

NAENIA [2] an ex sono vocis, quem flentes emittunt: an quod eam vocem flendo [orig: flend˘] efferimus; an quod chordarum ultimas Graeci *nh/tas2 dicunt, extrema cantionis vox sic appellata est? Scaliger ex Hebr. [gap: Hebrew word(s)] plange, plange, Ezech. c. 32. v. 18. ducit, ut Phryges et post eos Graeci veteres nhniato\n vocarunt: Carmen erat, quod ad rogum dicebatur. Unde Nonius Marcellus, Naenia, inquit, est carmen ineptum ac inconditum, quod a conducta muliere, quae Praefica diceretur, in quibus propinqui non essent, mortuis exhiberetur. Et Quintil. l. 8. c. 2. Carmen funebre proprie Naenia dicitur. Aliter *nh/niton i. e. extremum: quemadmodum tibiam, quae in funeribus adhibebatur, *nhnido/na vocavit Pratinas Phliasius. Phrygum inventum esse, suggerit Hipponax. Et quiae hoc ultimum erat quod defunctis canebatur, Plautus vocabulum pro fine usurpavit in Pseud. Actu 5. sc. 1. Id, aiens, fuit Naenia ludo. Improprie dein et propter nugas, quae in mortuorum laudem, praecipue in funere infantium, canebantur, pro ineptia cuiuslibet cantus aut sermonis sumitur. Sic Horat. Carm. l. 2. Od. 1. v. 37.

Sed ne relictis Musa procax iocis
Caeae retractes munera Naeniae.

Similiter fabulas suas Naenias per modestiam appellat Phaedrus Fab. l. 3. Prologo ad Eutych. v. 10. Hinc et Iovianus Pontanus vocem ad Nutricias cantilenas traduxit: propterea quod vulgus alicubi in Italia Nenas dicunt, ut opinatur Scaliger, a cantiunculis, quae sint similes cantibus Praeficarum: Cuius carminis angustiis divinus ille vir ita clausit lasciviam immensi sui ingenii, ut aliorum excluserit audaciam. Imo iam Horat. sic usurpavit l. 1. Ep. 1. v. 62.

Roscia, dic sedes, melior lex, an puerorum Naenia, quae recte regnum facientibus affert.

Et Arnob. l. 7. Somno [orig: Somn˘] occupari ut possint, leves audiendae sunt naeniae. Nec katabaukalh/seis2 solum veteres Nutricum cantiones, sed et *nu/nnia, Graecos appellasse [orig: appellÔsse], testis est Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 5. c. 7. Quale illud apud Theocritum. Id. 5.

*(eu/det' e)ma\ bre/fea glukero\n kai\ e)ge/rsimon u(/pnon,
*(eu/det' e)ma\ yuxa\, du) a)delfe/w eu)/soa te/kna,
*)/olbioi eu)na/zoisqe, kai\ o)/lbioi a)w\ i(/koisqe.
Infantes placido [orig: placid˘] componite lumina somno [orig: somn˘],
Dormite o [orig: ˘] animae dulces, dormite gemelli,
Crastina dum vobis laetis affulserit Eos etc.

Vide quoque infra Nenia, it. Praefica.

NAEOMAGUS oppid. Delphinatus, ad Aegam amnem, in confinio Provinciae, cuius arx diruta; Nions 6. leuc. a Fano S. Pauli Tricastinensis in Ortum, Segusteronem versus, 3. a Vasione in Caeciam.

NAEVIA [1] nomen mulieris. Martial. l. 1. Epigr. 72.

Naevia sex cyathis, septem Iustina bibatur.

NAEVIA [2] porta urbis Romae, extra quam ad 4. mill. pass. silva Naevia occurrit, teste Festo [orig: Fest˘]: a Naevio cive cuius erat, dicta. Ea inter Esquilinam, et Tiburtinam sita est a Basiliea [orig: BasilieÔ] S. Mariae maioris propriore hodie nomen habens. Baudrando nunc Porta Maggiore; quia maior aliis et quasi arcus triumphalis. Longe a Basilica S. Mariae Mai. Famianus Nardinus tamen credit, fuisse inter Portas Caelimontanam et Latinam.

Cn. NAEVIUS poeta, qui bello [orig: bell˘] punico [orig: punic˘] primo [orig: prim˘] militavit, et eius belli historiam reliquit: varias item fabulas docuit, ac primum quidem, an. Urb. Cond. 519. Stylus eius Satyricus, familiam Metellorum, Romaetum potentissimam, adeo [orig: ade˘] irritavit, ut Roma [orig: RomÔ] pelleretur. Uticam ergo se recepit, ubi obiit, An. 551. Urb. Cond. Praeter Gell. l. 7. c. 21. Hieronym. in Chron. Vide Vossium de Poetis Latinis, c. 1. et Orat. Inst. l. 4. c. 10. ž. 3. itemque Historicis Latinis, l. 1. c. 2. Propter maledicentiam Scipioni Africano et Metello (ut dictum) invisus, in carcerem compactus est a Triumviris Capitalibus, ubi duas fabulas, Hartolum et Leontem conscripsit, in quibus quum delicta sua et petulantias dictorum, ut ait A. Gellius l. 3. c. 3. diluisset, a Tribunis plebei vinculis exemptus est. Meminit eius incarcerati Plautus Milite Glorioso Actu 2. so. 2. cum ait,

Nam os columnatum Poetae inesse audivi barbare,
Cui bini custodes semper totis horis accubant.

Naevium enim hic [orig: hţc] innuit, quem Graeco [orig: Graec˘] more barbarum, i. e. Latinum Poetam vocat. Huic columnatum os tribuit, an quia brachium velut columnam suffulserit mento, dum fabulas


image: s0267a

scribebat: An quia vincula columnae simul et capiti eius annexa fuere [orig: fuŕre]: An potius ad Maeniam columnam respexit, ubi iudicia a Triumviris exercebantur, teste Cicerone in Cluentiana. Descripsit bellum Punicum. cuius ipse pars fuit, versibus Saturniss, ut Festus testatur: quod carmen postea Caius Octavius Lampadio divisit in libros septem, ut Suetonius inquit de Illustr. Gramm. c. 2. Hoc cum vitio ipsi vertisset Ennius.

------ Scripsere [orig: Scripsŕre] alii rem
Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,
Cum neque Muiarum scopulos quisquam suprerarat,
Nec dicti studiosus erat.

Ipse tamen eum imitatus est, teste Cicerone in Bruto. Inter Comicos tertio [orig: terti˘] loco [orig: loc˘] illum ponit Sedigitus, apud A: Gellium l. 15. c. 24. post Caecilium Statium et Plautum, his verbis,

Dein Naevius, qui fervet, pretium tertium est.

Ipse superbo sibi Epigrammate, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset, sententia [orig: sententiÔ] A Gellii l. 1. c. 24. parentavit:

Mortalis immortalis flere si foret fas;
Flerent divae Camena Naevium Poetam.
Itaque postquam est Orcino traditus thesauro;
Oblitei sunt Romae loquier Latina [orig: LatinÔ] lingua [orig: linguÔ].

Campanum eum fuisse, ibidem loci innuere Gellius videtur, cum Epigramma hoc plenum superbiae Campanae vocat. Vide Ant. Thysium et Iac. Oiselium Notis in A. Gelii loca citata.

NAEVIUS Tribunus plebis una cum Collegis Petilliis, P. Corn. Scipionem Africanum repetundarum postulavit. NAFFUS, arca lignea seu sarcophagus, in quo conduntur corpora Sanctorum, pallis exornata, Gregor. Turonens. de Glor. Confess.

NAGADITA urbs Taprobanae. Ptol.

NAGARA urbs Arabiae Felicis mediterranea. Negron ex tabulis recentiorib Item urbs parva, Hispaniae Tarraconensis vulgo Naia, in Rivogia provinc. cum titulo Ducatus inter Logronium in Caeciam, et Dominicopolim seu Calceatam in Africum, ubi alias acriter dimicatum, inter Petrum Crudelem et Henricum, Castellae Reges.

NAGARURIS civitas Indiae, intra Gangem. Ptol.

NAGIA oppid. Gebanitarum, in Arabia Felice. Plin. l. 6. c. 28.

NAGIDOS seu NATIDOSM elae l. 1. c. 13. urbs Pamphyliae in Ciliciae confinio, Nigde in colis, et Nigidia Turcis, teste Leunclavio [orig: Leunclavi˘], contra quam Nagidusa insula. Sed Stephano Iconio finitima est. Aliis urbs est Ciliciae asperae, ad ostia fluv. Orymagdi, 40. milliar. ab Antiochia ad Tragum in Ortum, 50. a Corycio in Occasum, in ora maris Cilicii; prope quam Insul. parva Nagidusa. Steph.

NAGNATA urbs Hiberniae, Ptolom. apud quem situs loci (inquit Waraeus ) locum aliquem designare videtur non procul a Sligoa urbe.

NAGOLDIA oppid. Ducatus Wirtemberg. ad amnem cognominem, cum castro sat munito, 8. milliar. Germanic. ab Argentina in Ortum. 3. a Tubinga in Occasum.

NAHABI filius Vapsi, Numer. c. 13. v. 15.

NAHALIEL locus ubi castra fixerunt Israelitae, Numer. c. 21. v. 19.

NAHAM frater Odaiae mulieris, et fil. Caleb, filii Iephone, 1. Paral. c. 4. v. 19.

NAHAMANI nomen viri, Nehem: c. 7. v. 7.

NAHAR vel NOHAR animal est fabulosum, apud Arabes Scriptores, de quo sic Ibnosaida: Animal est nohar in quarto caelo, quod quottidie introducit Angelus, ut nubes ineo colligantur, deinde edueit. Et excutiuntur excussioneseius: inde exeunt septuaginta guttarum milia. Ex his tetidem Angelos creat Deus, quibus imperat, ut circumstent domum Mamur; quod illi faciunt, nec revertuntur ad Deum amplius. Sed inter. caelum et terram iugiter manent Deum laudaturi, usque ad diem resurrectionis. Ubi Domus Mamur illi est domuscaeli, cui subesse Mechanum templum et ad eius exemplar factum esse, fabulantur Arabes. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. v. 14.

NAHARAI armiger Ioabi, 2. Sam. c. 23. v. 37.

NAHARVALI Tacito in Germ c. 43. Germaniae populi: quem reliqui sequuntur. Maharvani forte legendum: qui postea appellati Maravani, in Annalibus Ludovici. Marahabitae, in Annalibus Fuldensibus. Apud nonnullos etiam recentiores Marahenses et Margenses. Maharvali tamen si apud Tacitum retinendi, erunt dicti ut Westuali, Taiuvali, qui vulgo Westfali et Taifali.

NAHASSON filius Aminadab, Exod. c. 6. v. 23.

NAHATH filius Rahuel filii Esau, Gen. c. 36. v. 13.

NAHOR vide NACHOR.

NAHUM nomen Prophetae, Nehem. c. 7. v. 7. unius ex 12. minorib. Sub Ezechia Rege prophetasse [orig: prophetÔsse] videtur: Tribus Capitib. Ioseph. Iud. Ant. l. 9. c. 11. Hieronym Praef. in Nah. Epiph. in vit. Proph. Salian. A. M. 3315. n. 19. Torniel. 3321. n. 3. et 4. etc. IN Prophetiam eius prostant: Bibliandri Versio secundum Hebr. Verit. cum Exegesi. in 8. Tiguri, 1543. Crocii Commentar. in 8. Bremae, 1624. 12. Lugduni Batav. 1620. Chytraeus. Danaei Comment. Dieterici 63. Conc. Germ. in 4. Ulmae, 1658. Gesneri in 8. Hamb. 1618. et Hafenrefferi Comment. Iuliani Scripta Tom. 2. Vide Bibliothec. PP. Ianssonii Comment. 8. Heidelbergae, 1599. Pintus, in 8. Coloniae 1583. De Quiros. Tarnovius. Theophylacti Commentar. in fol. Graec. et Lat. Parisiis 1631. Winckelmanni in 6. ult. Min. Proph. Commentarius, in 8. Francof. ad Moenum. 1603. 1621. Vide Prophetae Minores.

NAJA memorata A Gellio l. 13. c. 22. cum ait: Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Curitum Quiritii, Naiam Volcani, Heriem Iunonis etc. Sic Stephanus primus edidit. Cod. Tornaes. et Veteres Editiones habent, Maiam: MS. lectio ad marginem Vossianicodicis notata, Manum. Quae quid sibi velint, in


page 267, image: s0267b

obscuro est. Ad Maiam quod attinet, illustratur loco [orig: loc˘] Macrobii Saturn. l. 1. c. 12. Cincius mensem (Maium) nominatum putat a Maia, quam Vulcani dixit uxorem; argumentoque utitur quod Flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic Deae rem divinam facit: sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam dicit vocari. Interim Cincius cum Maiam Vulcani uxorem appellarit [orig: appellÔrit], ex Pontificalibus indigitamentis, e quibus verba sua deprompsit Gellius, id haud dubie hausit: unde firmari potest Maiam pro Naiam legendum. Vide Iac. Oiselium Notis in locum.

NAJACUM oppid. Provic. Ruthenensis, ad Veronium fluv. 6. leuc. ab Albiga in Boream, Cadurcum versus, 9. a Ruthenis in Occasum, versus montem Albanum. In Aquitania.

NAJADES vel NAIDES Nymphae fontium et fluv. a)po\ tou= na/ein, quod est fluere. Naiada Tibullus posuit pro lympha [orig: lymphÔ], l. 3. Eleg. 7. v. 25.

Naiada Bacchus amat, cessas, o [orig: ˘] lente minister,
Temperet annosum Martia lympha merum.

Inde Naicus. Propert. l. 2. Eleg. 32. v. 40.

Supposita accipiens Naica dona manu.

Ubi tamen Scaliger Nai caduca. Nic. Lloyd. Coeterum illas Bacchi sacerdores fuisse, testatur ex Strabone, l. 5. c. 13. Natalis Mythologus; Sunt autem verba Strabonis l. 10. haec: Administri porro Musarum sunt, cum docti omnes, tum peculiariter Musici: Apollinis, et hi et divinatores: Cereris, mystae fatigert, sacrorum enarratores: Bacchi, Sileni, Satyri, Lenae, Thyiae, Mimallones, Naiades, Nymphae, Tityri. Unde Naiades, Tritones et conchas marinas rectissime poni ad ornamentum lucernae Bacchi, qui multae navigationis Deus ab Ethnicis colitur, marique praeclara facinora gessit, censet Fortun. Licetus de reconditis Antiqq. Lucernis, l. 6. c. 27. ubi Lucernam, Bacchi Aegoboli historiam priscam referentem, explicat. Vide quoque Ianum Parrhasium, ad illud Claudiani, de Raptu l. 2. v. 77.

-------- Quales referunt Baccho sollennia Nymphae.

NAJAGENSES horda Tartarorum celebris, emersere [orig: emersŕre] circa A. C. 1440. Postquam enim Mogoles Tartaria [orig: TartariÔ] potiti sunt, A. C. 1187. Schinguis Khani auspiciis; hic, quatuor filiorum pater, primogenitum Magnum Chanum appellari voluit, eius successores Hodieque titulo [orig: titul˘] isto [orig: ist˘] insignes sunt. Regliquis tribus Imperii aliquam partem concessit, sed hac [orig: hÔc] lege, ut omnes primogenito subessent: Itaque Tuksi, omnes provincias Occidentales ad fluv. Volgam accepit: nimir. Deschts sive Tartariam Desertam, Russiam, Cumaniam, Bulgariam, Gothiam, Alaniam, aliasque. Schagadai filiorum tertius, Orientalem Tartariae partem nactus, provincias Mawaranachar, Corasmiam aliasque, Schagadat nomine ab ipso postea dictas, tenuit. Septentrionales Regiones ultimus accepit. Sed cum horum posteri varie inter se colliderentur, non mansit diu divisio ista, verum procedente aevo [orig: aev˘] alia atque alia Regna inde emersere [orig: emersŕre]. Et Occidentalis quidem Tartaria, circa A. C. 1400. discerpta est, in Regnum Zavolhense et Crimense sive Praecopense occasione expeditionis a Tamerlane in Tartariam Desthensem seu Occidentalem susceptae. Cum enim is Tuktamischum Imperatorem Tartariae desertae evertisset, Crimenses, peculiari sibi Rege creato [orig: creat˘], Zavolhensibus ab illo tempore subesse noluerunt. Mox ex Zavolhensi Imperio alia tria Regna orta sunt, hordarum variarum defectione: nimirum Casanense, Astracanense et Naiagense, quod postremum, circa A. C. 1440. ut dictum, hac [orig: hÔc] occasione originem nactum est. Cum Imperator Zavelhensium interfecisset Okkahum, virum quendam Magnatem et fortitudinis laude inclitum: huius triginta, quos reliquerat, filii secessione facta [orig: factÔ], iuxta castrum Sarai, defecerungt et brevi tempore adeo creverunt, ut hodie pro numerosissima et maxima Horda habeantur. Dividuntur autem in tres provincias. Cassunensem, Schichmamaiensem et Schidaiensem; hodieque subsunt Russorum Imperatori, a tempore Iohannis Basilidis, sed a tributo immunes Hornius Orb. Imp. p. 295.

NAID seu NAIDA terra, in qua Cain habitavit. In tractu Isaschar. Urbem contra vim exterorum munitam, quam primus condiderit Cainus, quamque Hanochiam sacer vocat Codex, ita appellat Ioseph. Ant. Iud. l. 1. c. 3. dubio procul ex LXX. versione, qui illud [gap: Hebrew] verterunt, e)n gh=| *nai\d, Georg. Hornius Hist. Philos. l. 1. c. 9.

NAJERA nomenillustris in Hispania Familiae, cum titulo Ducatus, quae Manriciae (Manriquez ) stirpis ramus est. Cum enim haec in duas praecipue lineas, Castannedensem et Trebinnensem dividatur; in hac posteriore. quae cognomen de Lara assumpsit, celebris fuit Petrus Manricius Iudex Legionis, Dn. de Trevinno et Hamusco, qui ex Leonora Castellana plures filios suscepit. e quibus primogenitus Didacus Gomesius Manricius primus Comes Trebennensis, Petrum genuit primum de Naiera Ducem et reliquorum satorem; cuius abneptis Luisa Ducatum Bernardino de Cardenas Cuci Maquedensi attulit. Frater minor Didaci, Rodericus. Comes de Parades de Nava nuncupatus est, beneficio [orig: benefici˘] Iohannis II. Regis: e cuius promogenitis orta Agnes, Gom. de Paredes, ad maritum Henricum Manricium, ex Naierensi linea agnatum, successionem transtulit. E reliquis vero eius filiis aliae lineae oriundae sun? Naierenses autem quod attinet, series eorum haec est. Didacus Gomesius de Lare Comes de Trebinno, ex Maria (seu Iohanna [orig: IohannÔ] filia Didaci Gomesii de Sandeval Comit. de Cast. ) pater fuit Petri Manricii de Lara Ducis de Naiera: quo [orig: qu˘] et Guiomara [orig: GuiomarÔ] de Castro (filia Alvari Perezii de CASTRO Comit. de Monsanto ) genitus Antonius Manricius de Larae Dux de Naiera, iunxit sibi Iohannam de Cardona (filiam Ioannis Raimundi Folch, Ducis de Cardona ) atque ex ea suscepit Iohannem I. Manricium de Lara Ducem de Naiera; maritum Luisae de Acugna et Portugal Comit. de Valencia, et ex ea patrem Iohannis II. Manricii de Lara Ducis de Naiera; cuius ex Maria Girona de la Cueva (filia Ioh. Tellesiii Gironi Comitis Urennae, qui obiit A. C. 1558.)


page 268, image: s0268a

filia unica Luisa Manricia de Lara Manuel, nupta Bernardino de Cardenas: Duci de Maqueda Marchioni d' Elche paternam successionem attulit, ex eo Mater Bernardini Marchionis d'Elche, Georgii Ducis de Maqueda, Iacobi Manuel, Iohannis, Petri, Mariae (quae nupsit Ioh. Andreae de Mendoza Marchioni de Cannete ) et Annae Mariae. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 41. cuius tit. de Cardonas Duc. de Maqueda et Manrique Duc. de Naiera: ut et in Indic. ubi familiae dispositionem exhibet, in voce Manrique.

NAIM civitas pulchra Galilaeae 2. milliaribus distans a monte Thabor. Hic [orig: Hţc] Iesus Christus puerum viduae unigenitum, ex mortuisad vitam, excitavit, Luc. c. 7. v. 11. Hodie paucae Aethiopum hic [orig: hţc] familiae. Item, vicus Idumaeae, muro cinctus.

NAJOTH nomen loci, 1. Sam. c. 19. v. 18. in Ramatha, tractu Beniamin, 6. milliar. a Ieusalem ad Septentrionem versus Bethel.

NAIPI nomen officii, apud Turcas, de quo vide supra voce Mustimi.

NAIS [1] et SINAIS vicus Samariae in via Ierusalem, in campo magno situs, in tribu Manasse, in quo Samaritae multos occiderunt Galilaeos, accedentes Hierosolymam ad festum, unde magna seditio orta est inter Iudaeos et Samaritanos, Ioseph. l. 20. Iud. Ant. c. 7.

NAIS [2] fluv. qui ex Tauro monte nascens in Pontum mergitur. Item meretrix insignis. Steph. in Eucarpia.

NAISSUS urbs Thraciae, Steph. Quibusdam Nissava, ex praecipuis Serviae.

NALCUS urbs Britanniae, Ptol.

NALDIUS Matthias vide Matthias.

NALGODUS vel NAGOLDUS Monachus Cluniacensis, sub Henrico Aucupe. Scripsit vitam S. Odonis, secundi Abbatis Cluniac. Possevin. in Appar. sacro. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 5.

NAMADOS Indiae intra Gangem fluv. Ptol. Lamnaeus Arriano in Indicls teste Stuckio [orig: Stucki˘] .

NAMBIPAYA vocantur Brasiliensibus ligneaeseu osseae potius inaures, de quibus ita Georgius Marcgravius de vestitu et ornatu Brasiliensium l. 8. c. 6. Anriculas, inquit, perforant in tantum, ut digitum immittere possint foramini. Huic immittunt vel os aliquod cercopithecorum et vocant Nambipaya: vel lignum aliquod digiti humani magnitudine, filis gossypinis circumvolutum. Istiusmodi ornamenta viris Ineti eiusdem regionis incolas etiam in labro inferiori ab adolescentia perforato usitata, e magno Purchasi Itinerario, refert Ioh. Laetius Nov. Orb. deser. l. 12. c. 16. et 20. Mulieribus neutiquam, quibus magis volupe foratis auribus ligneos globulos suspendisse. Coeterum et olim osseas atque ligneas inaures vel pauperioribus quibusvis vel tantum Orientalib. Gentibus usitatas, credit Caspar. Bartholin. de Inauribus Veter. p. 68.

NAMMANTIA Valeriae Ripensis urbs, Lib. Notit.

NAMNES fil. Galatae 2. ex vetustissimis Galliae Regibus, creditus. Dupleix. l. 2. mem. Gall. c. 22. An Nannetum conditor?

NAMNETES memorati in Histor. Miscellae MS. l. 6. Ptolemaeo *namnh=tai Namnetae; Straboni *namni=tai, Namnitae; Iul. Caesari Comm. bell. Gall. l. 3. c. 9. Nannetes, ut et Plinio l. 4. c. 18. vulgo Nantois, populi sunt Galliae Celticae, in ora maritima, quorum urbs a Ptolemaeo appellatur *kondioui/knon, Condivicum, Gallico [orig: Gallic˘] nomine, composito ex Condate, quod confluentes designat, et Vicnum vel Iuicnum. Est enim posita ad confluentes Ardrae interfluentis et Ligeris alluentis: contra ostium Separis Namnetici cognominati, hodieque Namnetae, nomine Gentis, appellatur, incolis Nantes. In Tab. Theodos. Portus Namnetum nuncupatur, quod ex provinciis locisque maritimis eo merces adverso [orig: advers˘] Ligere Important maiora quaeque navigia, aestu Oceani sublata: et in veterib. Notitiis Provinc. Civitatumque Galliae plerisque, in provinc. Lugdunensi tertia quintoo [orig: quinto˘] loco [orig: loc˘] ponitur. Caput est agri cognominis, vulgo le Nantois, qui totus fere cis Ligerim est: Interim Scobritum seu S. Vitalis, Monasterium Deae vel S. Filiberti de Grandi lacu in pago Herbatilico et Machicollium, locuspagi Ratensis trans Ligerim, in eius sunt dioecesi. A pago Comitatuque hoc Namnetico solo nomine videtur differre Media sive Comitatus Mediae, quem cum urbe Regiredditum esse, tradit Robertus de Monte in Chronico ad A. C. 1158. Sed iam ante, regnante Carolo [orig: Carol˘] Calvo [orig: Calv˘], Redonae ac Namnetae, cum Ratensi pago Britanniae accessere: quas urbes Nomen opus Britannorum Regulus armis occupavit et Carolus Herispoio eius filio successorique condonavit. Nihilominus tamen pagus Namneticus, postea a Britannia distingui non desiit. Hinc in literis Alani Britannorum Comitis et Ermengardis eius uxoris, Britannicus et Nanneticus Consulatus: inque Fulconis Comitis Andegavensis opere de Consulib. Andegav. Hoellus Comes Nannetensis, a Britannorum Comitibus, circa A. C. 1080. aperte distinguuntur, hodieque suus est Namnetis totique eius pago Rector, a Britanniae Rectore distinctus. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque Namnitae.

NAMNITAE vide NAMNETES et NANNETES.

NAMSI vel NIMPHSHI pater Iehu regis Israel, 1. Reg. c. 19. v. 16.

NAMUCUM locus est ad Mosam, inter Deonantum et Hoium, Comitatus ac novi Episcopatus titulo [orig: titul˘] insignis, vulgo Namur: cuius incolae Namurois. Olim Mamucum castrum dictum est, prope quod Gislemarum, Praefectum Palatii, Pipini Ducis copias fraude ac periurio deceptas oppressisse, ac plurimos Austrasiorum nobiles viros interfecisse, legimus in Gestis Regum Fran. eorum. Postea transpositis literis Namucum dici coepit: donec corrupto [orig: corrupt˘] nomine et inserto [orig: insert˘] r. Namurcum et Namurum appellatum est: quod ante annos 500. iam in vulgari usu fuisse, patet ex literis Comitis Suessionensis, ad Ludovicum Fran eorum Regem eius nominis septimum, ubi Comitem de Namur commemorat.


image: s0268b

Castrum hoc muniisse quendam Rotbertum, ex hostibus Bruno nis, refert Frodoardus in Chron. ad A. C. 960. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et in voce Namurcum.

NAMUEL fil. Simeonis patriarchae, 1. Paral. c. 4. v. 24. qui Gen. c. 46. v. 10. Iamuel dicitur.

NAMURCENSIS Comitatus satis parva Belgii provinc sub Hispanis inter Leodicensem ditionem, Hannoniam et Brabantiam. Ibi Namurcum, caput; Carolomontium, arx munita ad Mosam, et Caroloregium (Charleroy ) arx recens, sub Gallis. Montuosa, sed utilis, et ferri fodinis scatens. Ibi alias Aduatici populi.

MAMURCUM urbs munita, in Comitatu cognomine cum arce validissima, in colle. Alias oppid. Aduaticorum. Inter duos montes, ad laevam Mosae ripam; a Sabi fluv. bifariam secatur, 8. milliar. Belgic. a Lovanio. Dicta vel a Nano, cuius oraculum, sub adventum Christi, hic obmutit, vel a novo muro illic Romanorum opera exstructo. Hodie Namur, Merc. Baudrand. Ecclesia Cathedral. S. Albino sacra, ibi erecta fuit, A. C. 1569. primumque Praesulem accepit Anton. Havetum Atrebatensem, Dominicanum. Urbs sedes est Consilii Regii Provincialis. Gazeius, hist. Eccl. Belg. Miraeus, etc.

NANA Sangarii Regis filia ex malo punico gravida, memoratur Arnobio adv. Gent. l. 5.

NANAEUS Ptol. Navaeus, Baetho Glas, fluv. Scotiae. Camdeno in inscr. Brit. est Strath-navern.

NANAGUNA Indiae intra Gangem fluv. Ptol.

NANCANGUM urbs Chiamsiae praecipua alias ampla et elegans, sub qua 6. urbes ad lacum Poiangum; Sed in censa a Tartaris, ultimis temporibus, Mart. Martinius.

NANCHINENSIS vide NANOQUINENSIS.

NANCIANUM urbs provinc. Chiamsei, versus partem Australem regni Sinae.

NANCIUM oppid. caput Lotharingiae, ad Murtam fluv. Estque vel antiqua urbs, la haute Ville, ubi sedes Ducis; vel nova seu la basse; 5. fere leuc. a Tullo in Ortum paulo amplius a Marsalio in Occasum, 10. a Divoduro in Meridiem, estque elegans et culta. Longe a Nasio antiquo in Ortum. Antea permunita erat, cum 15. maioribus propugnaculis aedificari coeptis, A. C. 1587. quo [orig: qu˘] Gallia in testinis bellis flagrabat. Verum capta a Gallis est A. C. 1633. eiusque munitiones disiectae, A. C. 1661. sed haud pridem reparatae sunt. Antea pluries obsessa et capta fuerat, praesertim A. C. 1476. quo [orig: qu˘] Renatus Dux illam a Carolo Burgundo anno priore captam recepit, unde hic urbedenuo obsidione cincta [orig: cinctÔ], ibi occisus, et a Duce Lotharingiae praelio [orig: praeli˘] commisso [orig: commiss˘] superatus est, Gall. Nancy. Valesio melius Nanceium. Caput est Lotharingiae Mosellanae seu superioris, Ducumque eius sedes, Cameriaco, capite Ducatus [orig: Ducatűs] Sabaudiae haud multo clarius ac vetustius. Facit mentionem eius Iohannes Parisiensis, Memorial Histor. Philippi IV. Reg. ante annos 370. composito, et Lotharingiam Mosellanam Ducatum Lotharingiae seu Nanceii semel atque iterum appellat; non quod Mettis, Veroduno ac Tullo urbibus, quas eidem Ltharingiae attribuit, Nanceium praeferri deberet, sed quod Ducum esset sedes: Hadr. Vales. Notit. Gall. Id male cum Nasio confundi, videinfra in voce Nasium.

NANDI Peritia Heroicae olim adolescentiae a teneris unguiculis cordi fuit. Unde Literarum iungebatur scientiae. Aristides Platonica [orig: PlatonicÔ] 2. *kai\ tou= *perikle/ous2 peira=tai ka)|kei/nw| th\n au)th\n ai)ti/an peria/ptein, ou(de\n prokalupto/menos2 a)ll' w(s2 to\ lego/menon dh\ tou=to, ou)/te gra/mmata, ou)/te nei=n ei)do/ta e)le/gxein a)ciw=n. Quibusverbis, Proverbium contentum Graecorum, ou)/te gra/mmata, ou)/te nei=n ei)dw\s2, Neque literas neque natare didicit, in hominem dicitur omnis eruditionis expertem ac rudem. Quae causa, quod Necessarios suos ipsummet natare docuisse Augustum, legimus apud Suetonium in eo c. 64. Idem vero pro mira re, Caligulam, ad alia omnia docilem, natare nescivisse, scribit, in Vita eius c. 54. Inprimis enim exercitium hoc apud Romanos viguit; more a Graecis accepto [orig: accept˘]. Apud quos Spartana maxime Iuventus eidem mature assuefiebat. Unde rigidi natator Europae, inter Oebali elogia, occurrit apud Papinium Stat. l. 10. Theb. v. 496.

---- eaesique ruunt in limine primo
Incola Taygeti Panopeus, rigidique natator
Oebalus Eurotae ------

De Taygeto autem monte, et Eurota flumine Laconum notissimum negotium. Uti vero inter natandi rudimenta suber erat seu cortex, quo [orig: qu˘] nixi tyrones animosiusaquas sulcabaut: Sic cum iam exercitatiaquas subituri erant, ungi prius consuevere [orig: consuevŕre], contra frigus aquae et torporem mem brorum; quo remigium crurum et brachiorum agilius esset. Imitatione luctatorum, qui similiter adversus articulorum luxationes, fracturas membrorum et antipalorum apprehensiones, oleo [orig: ole˘] se muniebant. Ante saecula aliquot inprimis celebris fuit natator, seu colymbeta, in Sicilia, Nicolaus nomine, qui contracte Colas, et addito [orig: addit˘] piscis nomine, quod piscem potius, quam hominem, sua [orig: suÔ] in aquis frequenti mora [orig: morÔ] referebat, Pisce-Colas indigenis dictus, in ipsam charybdim seimmergere solebat, ubi et andem periit. Hic tanta [orig: tantÔ] a puero natandi consuetudine mari diu noctuque immoratus est, ut, si aliqua elaberetur dies, qua [orig: quÔ] natando non fuisset exercitatus, corde animoque [orig: anim˘que] angeretur quamplurimum. Hoc [orig: H˘c] itaque quottidiano [orig: quottidian˘] exercitamento [orig: exercitament˘] tantam vim robutque fuerat assecutus, ut quingenta et amplius stadia perpetuo [orig: perpetu˘] natatu praeterlaberetur, dies noctesque integras; inter maritimos indesinenter fluctus, nullo procellarum respectu, versatus. Occursabat non raro navibus, ibique perbenigne ac comiter convivatus, in fluctus resiliit: tandem ab Alfonso Rege, aureo [orig: aure˘] cratere invitatus, ut denuo in charybdim se demergeret, unde iam semel feliciter eluctatus fuerat, inde non iterum reversus est: an voragine absorptus, an a monstris marinis discerptus. Auctor Anonymus Sinae et Europ. c. 4. Similes


image: s0269a

Ichthyophagos, natantes, ceu maris animalia Plinius memorat l. 6. c. 29. Vide quoque infra in voce Natandi, item ubi de Urmatoribus, et voce Uter. In Honorio, Claudiani ore, de 4. Consulatu Honorii v. 346. artem bis verbis laudat Theodosius Imperator

Calcatur si pigra palus, tuus ante profundum
Praetentet sonipes; fluvios tu protere curru
Horrentes glacie, liquidos tu scinde natatu.

NANEA appellabatur Diana lingua [orig: linguÔ] Persica [orig: PersicÔ], 2. Machab. c. 1. v. 13.

NANGANUM urbs Chiamsiae; in ipso limite Cantoniae, iuxta fluv. Chang, cum suburbio peramplo Martinius.

NANGATUM oppid. in parte Occidentali Niphoniae, caput regiunculae cognominis, vix 60. milliar. a Ximoa Insul. in Boream.

NANGAZACHUM urbs ampla et emporium celebre, in Iaponia, cum portu ab Europaeis frequentato, in Ximoa Insula et ora Occidentali provinciae Figen, in sinu amplissimo, 120. mill. pass. ab ora proximiori Coreae regni in Ortum. Plurimi ibi Christiani, et sedes ibi olim Episcopalis sub Sixto quinto.

NANGIUS Guilielmus vide Guilielmus.

NANHIUNGA urbs Sinensis ex praecipuis Quantoniae, ad radices montium, in limite Chiamsiae, prope Chin fluv. Alias dicta Hiungchen. Martinius.

NANIA locus 60. mill. pass. a Tarento, Antonin. Barium substituit Simlerus.

NANIGERIS Indici maris insula. Ptol. Zeilan Germanis, teste Mercatore, cuius incolae Chingale appellantur. Sed Zeilan Taprobana veter.

NANKANGA urbs Chiamsiae, ad oram Occidentalem lacus Poiani; sub qua 3. urbes. Ad radices montium, Martin.

NANNACUS Rex ante Deucalionem fuisse narratur, qui diluvium futurum praevidit. Unde ob eius antiquitatem natum est proverbium, a Nannaco.

NANNES Rex Galliae, sub annum ante Romam conditam quingentesimum, Maneth. in Supp. et Annius in comm. Beros.

NANNETES populi Gall. Celticae ad Ligeris fluminis ostia, quorum civitas Condivicum, Ptol. l. 2. c. 8. Episcopalis cum titulo Comitatus magni nominis, iam Caesaris tempore. Oculus Aremoricae merito, Betrando Argentraeo dicta. Olim sub ComItibus propriis, dein sedes Ducum, nunc Episcopi, qui Senator natus est Parlementi Rhedonensis, Univerntate insuper aliisque ornamentis clara. Vulgo Naantes en Bretaigne. Emporium celebre et amplum ad Ligerim, 15. leuc. ab eius ostio in Ortum, 22. a Rhedonibus in Meridiem, totidem a Venetis in Ortum, 16. ab Andegavo in Occidentem cum Castro munito, Hinc le Comte Nantois, pars Australis Britanniae minoris. Hic [orig: Hţc] Concil. a VItaliano Papa, celebratum, A. C. 658. Flodoard. l. 2. c. 8. Item A. C. 1127. sub Honorio 2. etc. Vide Moret. Diction. Hist. Duchesnium Amiq. Urb. Argentraeum et Augustin. du Pas. Hist. Britann. nec non supra Namnetes.

NANNINGA urbs ampla et probe culta Quamsiae, ad confluentes fluv. Puon et Ly, versus confinia regni Tunchinensis. Sub qua 5. urbes, Martinius.

NANNIUM meretricula, Proscenium, teste Athenaeo [orig: Athenae˘], dicta, quod vestium et auri cultu plurimo [orig: plurim˘] speciosa videbatur, quum exuta foret vel turpissima; Haec item, si Suidae credimus, facete dicta est capra, quod Thalli cuiusdam cauponam facientis bona deglutisset. Caprae enim thallis, hoc est, germinibus delectantur, et iis vescuntur.

NANNIUS Petrus Alcmaria [orig: AlcmariÔ] -Batavus, primum studiis se dedit, inde his relictis Pingendi artem exercuit; post studiis repetitis, Latinam literaturam docuit Lovvanir, Canonicatu in Eccles. Atrebatensi auctus. Eruditus omnibusque bonis gratissimus, Granvellano imprimis Cardinali. Obiit A. C. 1557. aetat. 57. a Sigism. Frid. Fuggero magnifico [orig: magnific˘] elogio [orig: elogi˘] honoratus. Opera eius, in quibus Dialogismi Lucretiae apud Livium, Gammae apud Plutarchum, Susannae et Iudithae in Vet. Test. Agathae et Luciae, eminent; ut et Versiones variorum Auctorum, habes, apud Anton. Teissier Elog. part. 1. ex Val. Andrea Biblioth. Belg. Auberto Miraeo, Hadriano Iunio Batav. etc. Vide quoque aliquid voce Petrus, et adde praedictis P. Freherum Theatro Viror. eruditione claror.

NANQUINENSIS [1] Provinc una ex 16. partibus regni Sinarum, versus Ortum et Sinum cognommem, antea provinciarum prima, Aliter dicitur Kianguang. In ea 14. urbes praecipuae, sub quibus totidem provinciae parvae, et in his 110. urbes minores. Sunt autem hae 14. urbes, Kiangaing, seu Nanguing, Fungiang, Suchen, Sunkiang, Changceu, Chinkiang, Yangchen, Hoiagan, Lucheu, Gauking, Taiping, Ningque, Cuichen, et Hoeicheu. Terminatur a Septentrione Xantonia [orig: XantoniÔ], ab Occasu Honania [orig: HonaniÔ], et Huquania [orig: HuquaniÔ]: a Meridie Chechiana [orig: ChechianÔ]; ab Ortu alluitur Oceano [orig: Ocean˘] Eoo [orig: Eo˘], seu Sinico [orig: Sinic˘], mire fertilis et rigua. Caput totius provinciae est Nanquinum. Vide ibi.

NANQUINENSIS [2] Sinus amplissimus, per Sinas longe extensus; a Nanquino, ei adiacente. Estque inter proviuc. Nan. quinensem, Xantoniam et Pechinensem ad Occasum, et regnum Coreae ad Ortum. Aliter Gangus Sinus. Vide ibi.

NANQUINUM urbs ampla, iuxta Sinum cognominem, alias totius Imperii sedes, et nunc supra modum extensa, emporiumque celeberrimum longe a Pechino in Meridiem in Insula. Populosissima est, aliter Kianguing. Alias vocata Ingtien; Sub Regibus tunc e domo Taiminga, per aliquot saecula regia sedes, a quibus postea Pechinum sedes regia effecta est, contra irruptiones Tartarorum. A Gueio Rege condita: in planitie fertilissima, iuxta fluv. Kiang. Antea habuit palatium regium, nuper destructum a Tartaris, cum ipsam urbem devastarent. Nunc indies pulchrior eradit, et subsunt ei 7. minores urbes, Mart. Martinius.