December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 229, image: s0229b

MULHUSIA [1] vulgo MULHAUSEN, urbs Alsatiae superioris ad Hellelum fluv. Imperialis, munita, et Helvetiis aggregata, ab A. C. 1515. in Sundgovia inserta. Arialbinum veterib. quibusdam. Eius Advocatiam olim habuit Episcopus Argentoratensis, sicut et Argentuariae, quae Colmaria hodie dicitur. Coeterum bello [orig: bell˘], inter Waltherum Geroltzeggium Episcopum et urbem Argentoratum, A. C. 1261. exorto [orig: exort˘], Rodolphus Comes Habspurgensis qui postea Imperator cum Argentinensibus foedere inito [orig: init˘], Mulhusium occupavit, arcemque ibi Episcopi diruit: a quo tempore rursus in numero Civitatum Imperialium fuit. Captum iterum ab Alberto, Alberti Imperatoris filio, A. C. 1327. ad Imperium postea rediit, egregiaque privilegia impetravit, unde vicinae Nobilitatis invida, quae randem A. C. 1468. ex occasione 6. assium, in atrox bellum, der Plappert-Krieg dictum, erupit. Quod praevidentes Mulhusini eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], ut Stumpfius: vel prius A. C. 1464. ut Simlerus habet, cum Bernatibus, Friburgiis et Solodoriis foedus in 15. annos iniere [orig: iniŕre]: mox, Bernatum intercessione, in reliquorum etiam Pagorum tutelam recepti. Qui anno [orig: ann˘] praefato [orig: praefat˘] 68. communibus armis Nobilitatem, in Campo bovillo Ochsenfeld, ivere [orig: ivŕre] quaesitum, sed illa panico [orig: panic˘] metu percussa aufugit. Anno [orig: Ann˘] dein 1506. a Basiliensibus Mulhusini in civium numerum adscripti, nonoque [orig: non˘que] post anno [orig: ann˘] omnibus XIII. Pagis Helvetiorum foedere iunctrsunt d. 19. Ian. cuius eadem fere, quae Rotevillani, conditio est. Hodie Reformatorum 4. Cantonum, eiusdem Confessionis socia, foedere potissimum urbs gaudet. Horribili seditione ea laboravit, subfinem praeteriti saeculi auctoribus Iacobo [orig: Iacob˘] et Matthia [orig: MatthiÔ] Finningeris civibus, ac Doctore Schrecken fuchsio Physico [orig: Physic˘] urbis, exule: quorum ope coniuratio inita d. 21. Novemb. A. C. 1586. in tantum vires sumpsit, ut Magistratum mutare, Consulem, Petrum Zieglerum, et Hoseam Schillingerum urbis Scribam, in carcerem raptos, tormentis excruciare, omnia denique pro lubitu agere, ausi sint. Sed oppresso gregi parvo, hoc [orig: h˘c] enim nomine, cives bonos seditiosis appellare mos erat, auxilio [orig: auxili˘] advenientes ex 4. Cantonibus Euangelicis, quibus Glaronenses se iunxere [orig: iunxŕre], copiae, Duce Ludov. Erlachio [orig: Erlachi˘] Bernensi, urbe expugnata [orig: expugnatÔ], pulsis punitisque tanti facinoris reis, pacem urbi d. 14. sunI A. C. 1587. claves Magistratui die 7. August. eiusdem anni, custodiam tandem portarum civibus restituere [orig: restituŕre] d. 25. Novemb. A. C. 1588. David zuingerus Ecclesiastes Mulhusinus, in hist. Sedit. huius MSCR. Religioni Reformatae, ut dictum, cives constanter adhaerent, quae ut apud se purius [orig: puriűs] doceretur, et superstites quaedam veteris fermenti reliquiae penitus abolerentur, a Magistratu Basiliensi, Theologum clarissimum Wolphgangum Meierum, ad semestre, eum in finem impetrarunt [orig: impetrÔrunt] circa A. C. 1621. Vide in voce Meierus: ITEM sTUMPF. L. 12. de Raur. c. 35. Simler. descr. Helv. etc. Distat 3. leuc. a Ferreta in Boream, uti a Basilea in Circium et a Neoburgo in Occaium. Arx eius diruta a Rodolpho comite Habspurgico, dein Imperatore, ut dictum.

MULHUSIA [2] urbs Thuringiae Imperialis, satis culta, ad radices montium, iuxta amnem Unstrum Unstrutt. 7. fere millier. German. ab Erfordia in Occasum, 4. ab Isenaco, in Septentrionem, Northusiam versus, vulgo Mulhausen. Dicta quasi Domus molaris. Ab Henrico Leone Saxoniae Duce olim direpta est. Inclaruit dein Comitiis Imperialibus et bello [orig: bell˘] rusticano [orig: rustican˘], A. C. 1525. quo [orig: qu˘] obsessa et capta est a Principibus, Pfeifero [orig: Pfeifer˘] una cum socio et duce suo Muncero, Francusii posteo capto [orig: capt˘] et capite mulctato [orig: mulctat˘]. Sub protectione Electoris Saxoniae hodie degit. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 37.

MULI insititii nempe illi, qui hominum opera [orig: operÔ] procreantur, asino [orig: asin˘] equae admisso [orig: admiss˘], quando et ubi primum coeperint, incertum. Id vero liquet, illorum iam in antiquissimis Graecorum Fabulis fieri mentionem. Sic Homeri Il. a. v. 50. pestis ab Apolline immissa,

*ou)rh=as2 me\n prw=ton e)pw/|xeto kai\ ku/nas2 a)rgou/s2.
Graecorum primum invasit mulosque canesque.

Et apud eund. muli vehunt Priami currum, Il. w et Nausicaae Od. c. et ad Patrocli pyram materiam convehunt, Il. y. Ut de Iphito taceam, qui cum Tiryntha venisset, equas abactas duodecim quaerens, quibus lactentes suberant muli totidem, ab Hercule est interemptus, Od. o. Apud Hebraeos, (quibus uti quidem, non vero generationi eorum incumbere, permissum) circa Davidis demum tempora Mulorum meminere [orig: meminŕre] sacri Scriptores. Ipse primum Psalmo 32. v. 9. et 1. Regum c. 1. v. 33. ubi Salomonem iubet, ut in Regem inauguretur, mulae Regiae insidentem ad gihonem deduci. Sed et reliqui Davidis filii mulis vehuntur, 2. Sam. c. 13. v. 29. Et mulo insidebat Absolon, cum haesit inter arborum ramos, 2. Sam. c. 18. v. 9. Et inter coetera donaria, Muli quotannis Salomoni offerebantur. 1. Regum. c. 10. v. 25. Mulis denique plebeii cibos Davidi afferunt, 1. Paral. c. 12. v. 40., Nempe, praeter mulos, qui equitabantur, uti mox latius videbimus, quales muli Davidis ac filiorum, alii fuere a)xqofo/roi, seu sagmarii. ut loc. cit. alii item ceugi=tai seu curules. Unde LXX. Esaiae c. 66. v. 20. *)en lamph/nais2 h(mio/nwn in rhedis mularum, pro, quod in Hebraeo est, in rhedis et in mulis; tamquam hic agnoscentes figuram e(\n dia duoi=n, ut in his Pindari, Pythia [orig: PythiÔ] quarta [orig: quartÔ],

------ *)ana\ d' h(mio/nois2
*eesta=| t' a)ph/na|, protropa/dan *peli/as2
*(/iketo speu/dwn --?----
------ Mulis autem.
Et Plita [orig: PlitÔ] rheda [orig: rhedÔ], alacriter Pelias
Venit properans;

I. e. rhada [orig: rhadÔ] mulari. Cuiusmodi rhedae vel bigae erant, 2. Regum c. 5. v. 17. vel trigae, ut in Ionathane Exod. c. 14. v. 7. vel quadrigae, hebraeis voce hybrida Tetramulim dictae; quibus volunt Deum vectum esse, cum descenderet legem daturus in monte


page 230, image: s0230a

Sinai. Imo et a)rot/hres2, aratores Muli: quod arationis genus reliquis anteponit Homer. Il. k. ex prosesso tamen singulari opusculo reprehendit Arietha Hispanus, bubulam reliquis praeferens, Delrius ad Hippolyt. Senecae v. 536. Vide quoque supra ubi de Aratro. Ut ad Mulos equitationi idoneos redeam, uti praestantissimos esse supra diximus, qui ex equa et asino generantur, quique ex parvis auribus cognoscuntur; ita tales Persarum Regis angari equitasse [orig: equitÔsse] dicuntur, Estherae c. 8. v. 10. *)/agan enim dromikou\s2, ad cursum praestantissimos esse, Aelian ait. Itaque in Olympicis non equis inodo, sed et mulis certabatur. Pollux, *)agw\n de/ tis2 h(mio/nwn h(/geto pa/lai e)n *)olumpi/a, kai\ tu\ me\n tw=n nwte/wn h(mio/nwn a)gw/nisma e)kalei=to ka/lph, to\ de tw=n zugi/wn a)ph/nhtos2, Olim certamen quoddam mulorum Olympiae celebrabatur: et dorsuariorum mulorum certamen calpe, iugalium vero rhedarium (seu curule) vocabatur. Quod certamen licet neget Pausan. esse tw=| a)neurh/mati a)rxai=on, inventione priscum, tamen meminere [orig: meminŕre] eius vetustissimi Scriptores, Simonides, Pindarus, Aristoteles, locis cit. Heraclides: Et Anaxilas Rheginus, Psaumis Camarinaeus, Agesias Syracusanus, atque alii mulis vicere [orig: vicŕre]. Quin et inter animalia publico cursui destinata, Romani mulos habuerunt: Atque Episcopis, ad Concilium Nicenum delegatis permisit Constantinus dhmosi/ois2 o)reu=si kai\ i(/ppois2 krh/sasqai, publicis mulis et equis uti, ut auctor est Theodoretus Histor. l. 1. c. 16. etc. Vide iterum Bochart. l. 2. Hieroz. c. 19. ubi de Mulorum origine.

MULIADAS fluv. Hispaniae post Tagum fluens. Strabo l. 3. ubi Casaubonus *mou/ndas2 legit.

MULIEBRIS Mundus Ulpiano in l. argumento ff. de aur. et arg. leg. est, quo [orig: qu˘] mulier mundior fit. Continentur eo [orig: ] speculu, matulae, unguenta, vasa unguentaria, et siqua similia dici possunt, velut la. vatio, riscus. Ubi nomine lavationis, omnem intelligit Io. Laurentius ICtus supellectilem balnearem, ut strigiles, guttos, urceolos, et id genus. Eunuchos addit Phaedrus l. 4. Fab. 5. forte ut delicias dicerent, flabello [orig: flabell˘] ventulum facerent. etc. aliud vero Vestis, et Ornamenta muliebria, quae proin a Mundo distinguit l. 25. ff. de auro et arg. leg. Et Terentius Heautontimor. Actu 5. Sc. 1.

---- ------ Scilicet
Sponsae vestem, aurum atque ancillas opus esse; argentum ut dares.

Nempe ornamenta, vestes, monilia, annuli, Mundo mulierbri non continentur, l. 32. ž. Titia ff. de aur. et arg. leg. leg. 100. ž. uxori. ff. de leg. 3. Unde Tertullian, de Hab. Mul. Habitus, inquit, feminae duplicem speciem circumfert, Cultum et Ornatum. Cultum dicimus, quem immundum muliebrem convernit dici. Iste, in auro et argento, et gemmis deputatur. Ille, in cura capilli et cutis et earum partium corporis, quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis. Atque ita Muliebris mundus accipitur l. 39. ff. de usu et usufr. l. 39. ff. de aur. et arg. leg. apud Varronem de L. L. l. 4. alibique passim. Vide praefatum Laurentium ad Phaedrum d. l. ubi commentatur in versus hos.

Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, Eunuchos glabros.

Solebat autem mundus hic Sponsae olim praeferri ritu Graeco [orig: Graec˘]. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Antecedebant autem Sponsam ad lectum usque da|dofo/roi --- -duoqise praeterea, qui colum --- cum lana et fusum ferrent --- -Ad haec alli mundum muliebrem, aurum, spintheres, stalagmia: praeter pelves, pectines, speculum, sandalia atque id genus alia, quae praeter dotem dicuntur ab Iureconsultis parapherna. Eam luxuriam ad trium tantum vestium modum, ac modici pretii vasa aliquot a Solone reductam, memoriae proditum est. Ubi tamen voce mundi, paulo laxius utitur. De luxu vero muliebri sui temporis ita Plin. l. 9. c. 35. ubi de margaritis: Et procerioribus sua gratia est, Elenchos appellant fastigiata [orig: fastigiatÔ] longitudine, alabastrorum figura [orig: figurÔ] in pleniorem orbem desinentes. Hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus, feminarum gloria est. Subeunt luxuriae eius nomina et taedia exquisita perditiore portatu. Siquidem, cum id fecere [orig: fecŕre], crotalia appellant, ceu sono [orig: son˘] quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum. Affectantque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictantes. Quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, sed totis socculis addrunt. Neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent, ac per uniones etiam ambulent, satis est. Vide eundem ubi de Argento, Auro, Purpura, etc. it. infra Mundus Nugivendi, Oppia lex, Sarcinator.

MULIER [1] a MOLLITIEI, Isidoro l. 12. c. 2. unde mollior turba, apud Stat. Theb. l. 6. c. 131.

------ ------ cinxere [orig: cinxŕre] Lycurgum
Lernaei Proceres, genitricem mollior ambit
Turba ------

Muliebris sexus exponitur veteri Scholiastae. Vide Varronem, laudatum Lactantio de Opificio Dei c. 12. Cum pileo, imago libertatis, in variis nummis Caesarum, ut testantur Pancirollus Var. Lect. Iuris l. 1. c. 17. et Picrius l. 4. c. de Pileo. In cenis non accumbebant antiquitus Mulieres, sed viri tantum, ut Vitruvius, Val. Max. l. 2. c. 1. et Isidorus l. 20. c. 11. ex Varrone testantur, nec cum ipsis lavabantur, (etsi Tyrrhenos una cum Mulieribus u(po\ tw=| au)tw=| i(mati/w| accubuisse legatur, apud Athenaeum: ) usque ad Pompeii Magni, atque hinc ad Galeni et Constantini M. aetatem, qua [orig: quÔ], cum in frequentissimo usu balnea essent apud quoscumque, omnes fere, atque etiam Mulieres cenantes simul accumbebant. Ut hisce versibus Ovid. l. 1. Art. innuit:

Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
Atque erit in socii femina parte tori.

Interim non eodem cum Viris situ accumbere solitae sunt, unde in Romanis lapidibus, in quibus mulieres cum viris accumbentes repraesentantur, illae quasi sedentes, et nulli alteri rei cubitis annixae accumbentes ac edentes conspiciuntur: Viri vero in principio cenae cubito [orig: cubit˘] sinistro [orig: sinistr˘] innixi pectoribus, mensam ut plurimum tetigere [orig: tetigŕre], quo [orig: qu˘] sola [orig: solÔ] dextra [orig: dextrÔ] manu illam circumire


image: s0230b

possent; in fine vero se ipsos in latus ita, ut acutam corporis figuram redderent, verterunt. Apud Graecos vero Mulieres munquam accubuisse, testatur Cicero 1. Verr. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 11. Dempsterus tamen, Mulieres eadem [orig: eÔdem] cum Viris accumbendi ratione vias fuisse, et gremiis maritorum inhaesisse, apud Romanos docet ex Cicer. ad Atticum l. 1. Ep. 1. et Val. Max. l. 2. c. 1. ubi tamen hic Mercuriali potius favet. cum ait: Feminae cum Viris cubantibus sedentes cenitabant. Nisi forte ita utrum que concilies, ut in gremiis maritorum Mulieres sedentes potius, quam accumbentes, cibum ceperint. Certe enim uxores suas Romani gremiis impositas et velut in se reclinatas habuisse leguntur, apud Ciceronem iterum 2. Catilin. Apuleium Met. l. 6. Suetonium in Calig. c. 25. etc. quem sedendiritum Ovid. non uno in loco respicit, inprimis Amor. l. 2. El. 18.

Saepe meae dixi, tandem discede, puellae,
In gremio sedit protinus illa meo.

Et l. 3. Eleg. 2. Vide quoque Iuvenal. Sat. 2. v. 120. ubi voce iacendi utitur:

In gremio iacuit nova nupta mariti.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 28. Calvas quondam Mulieres Veneri pectines, velut inutiles, dedicasse [orig: dedicÔsse] legimus, apud Georgium Codinum Constantinop. *th=s2 *)afrodi/ths2 to\ a)/galma pla/ptousi kte/na fe/ron, e)peidh\ sune/bh poti\ tai=s2 *r(wmai/wn genaizi\ knh/fhn loimw/dh gene/sqai kai\ zuroume/nwn pasw=n gego/nasin au)tai=s2 oi( kte/nes2 a)krei=oi, Rigaltius, Notis in Phoedrum l. 5. fab. 6. Custodes porro Eunuchos habuerunt, quod hodieque in Oriente usitatum est: qua de re vide supra in voce Eunuchi. Genas radere, in suorum funeribus, prohibitae sunt Legg. XII. Tabb. Vino [orig: Vin˘] abstinere Romuli lege, sub gravissima [orig: gravissimÔ] poena [orig: poenÔ], iussae, loream solum passam, murinam et quae id genus sapiant potu dulcia, bibendi potestatem habuerunt; quoque certius a temeto sibitemperarent, osculum ferre cognatis coactae, neque cellae vinariae iis commissae sunt, A. Gellius l. 10. c. 23. etc. De earum apud Graecos sclerogagia, opificiis et oecuria, vide Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 4. c. 12. 13. et 14. nec non infra: devestitu aliisque supra in voce Femina.

MULIERUM OLIM PERSONAE TRAGICAE XI.

Prima, in qua maxima dignitas et aetas grandissima; cana coma, frontis tumor modicus, subpallida, hinc para/xrwmos2 dicta. Secundum hanc anicula libera, qua [orig: quÔ] calamitosam exprimebant. cutis subrufa, sufflava canicies, frons modice exstans, crines passi ad claviculas usque pectoris. Post hanc, famula anicula, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] coeterae frontis tumorem expressum habebant, ex agninis pellibus vittam gerebat, cutis rugosa fuit. Altera famula, meso/kouros2, quia in medio rasa erat. Frontis summitas tumore castigato [orig: castigat˘], candor subpallidus, mediocris canicies. Hac [orig: HÔc] iunior erat ea, quam *difqeri/thn vocabant, frons tumore vacua. Duae praeterea, capillorum forma [orig: formÔ] diversa [orig: diversÔ], comatam *kata/komon nuncupabant, coma [orig: comÔ] nigra [orig: nigrÔ], pallidam, maesto [orig: maest˘] vultu. Altera, quae non esset coma [orig: comÔ] pleniore, sed meso/kouros2. Similis tonsura ei, quam dicebant pro/sfaton: quidam recens violatam, alii recens tonsam malunt. nonnulli iuvenculam admodum intelligunt: sicuti mox *nearo\n pro/swpon. ab hoc significatu esset nitida, succi plena. *nearo\n pro/swpon est in primo flore: qualis Danae fuit repraesentata. Duae adhuc, quarum utraque *kou/rimos2 virgo dicebatur, carebat frontis ea [orig: ] exporrectione, quae in aliis notata. Sed eius loco [orig: loc˘] capillum applanatum, bipartitum, modice cir cumattonsum et cincinnatum, unde et nomen quidam attributum arbitrantur: namque alii kou/rimon potius iuvenculam interpretantur, color subpallidus. Altera eodem [orig: e˘dem] nomine et facie: Coeterum in capillo neque discriminatio, neque cincinnus. Vide I. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 16. Huiusmodi virginis personam manu sustinebat Bacchi statua, in Sophoclis sepulchro sculpta, ut infra videbimus ubi de illo.

MULIER [2] in Iure Anglico, dicitur filius ex uxore legitima quidem, sed quam ante nuptias maritus in concubinatu agnoverat, bastardoque [orig: bastard˘que] ex illa suscepto [orig: suscept˘], eam demum matrimonio sibi copulaverat, natus. Littleton Sect. 399. Apud veteres Scriptores non raro a virgine separatur. Arnob. adv. Gent. l. 5. Ad Mulier is nomen properavit Europa. Infra, nondum Mulier et adhuc virgo Proserpina Vide quoque Tertullian. de Veland. Virginibus, et Optatum Milevit. l. 2. Sic genh\ et parqe/nos2 distin guuntur Graecis. Theocritus depuella vitiata:

*parqe/nos2 e)/nqa be/bhka, genh\ d' ei)s2 oi)=kon a)fe/ryw.

Quod et in aliis linguis observari notat Desid. Heraldus ad Arnobii locum.

MULIERUM Communio vide infra ubi de Haereticorum Nocturnis Coetibus.

MULIONES Publici vide supra Muli et infra Superazemularius Eorum Idolum apud Gentiles Epona fuit memorata Iuvenali Sat. 8. v. 157.

------ ------ iurat
Solam Eponam, et facies olida ad prasepia pictas.

Ubi Scholiast. Epona, inquit, Dea mulionum est. Vide voce Epona.

MULIONICA Paenula apud Cicer. pro Sextio, c. 38. Initio enim paenulam apud Romanos tenuissimi quique tantum gestabant, puta servi, aut his conditione proximi, eratque propria iter faceintium vestis. Casaubon. ad Spartian, in Hadriano. c. 3.

MULLEI Calcei a mullando, id est, suendo, Festo: a rubro colore, qualis est Mulli piscis, Isidoro l. 19. c. 14. quamquam nomen Mullis a colore Mulleorum calceamentorum impositum, potius velit Plin. l. 9. c. 17. genus calceanmenti erat rubei, sive purpurei, seu coccinei, ex aluta, multis elegantibusque suturis, quae


image: s0231a

sugrei, seu coccinei, ex aluta, multis elegantibusque suturis, quae suggerente in brevibus ad Plin. notis Pineto [orig: Pinet˘], filum sericum ut plurimum, atque alterius a rubro coloris punctuatim eminens, in diversis partibus osten tabant; altitudine insuper insignis; quod postremum non obscure indicat Dio, cum sic de Caesare l. 43. circa fin. Deliciis fluxioris vestis ubique luxuriabatur et calceamentorum, quibus etiam postea interdum usus est, altiorbus et rubri coloris, more Regum, qui Albae quondam regnarunt [orig: regnÔrunt] ut qui propter Iulum ipsos genere contingeret. Et primo quidem albanorum Reges Mulleis, ut a coeteris etiam augustiore pedum calceatu dignoscerentur, usi sunt: a quibus ad Reges Romanorum mos fluxit; Namque et Romulus pedi/lois2 e)ke/xrhto e)ruqroi=, calceis utebatur rubis, ait Zonaras Annal. l. 2. Expulsis postea Regibus, et Reip. forma [orig: formÔ] mutata [orig: mutatÔ], Mulleorum usus perstitit, penes Senatores eos, qui Magistratum Curulem gesserant; quibus solis calceos ex aluta, et quidem rubros aut puniceos, gerere licuisse, cum reliqui perones portarent; docet Cato Orig. l. 7. Nec tamen et Magistratus illi semper iis calceis usi videntur, sed diebus solum sollemnibus, ut quando ludos celebrabant aut thensas ducebant. Tunc enim etiam palmatam et coeteratriumphantium portabant insignia: inter quae Mulleos fuisse, patet tum ex cultu, quo [orig: qu˘] cum priscis Romae Regibus eodem [orig: e˘dem] utebantur, tum ex veteri lapide Arimini, in quo de C. Mario haec exstant: De Manubieis. Cimbricis. et Teutonicies. aedem. Honori victor fecit. veste. triumphali. talceis puniceis. Proin Iul. Caesar in eo insolens visus est, quod, ut se ab Regibus Albae oriundum testaretur, diebus etiam non festis Mulleos gereret, apud Dionem loco [orig: loc˘] Laudato [orig: Laudat˘]. Posterior aevo [orig: aev˘] qui summae rerum praefuerunt Imperatores eosdem usurpasse [orig: usurpÔsse], ex Ael. Lamprid. in Alexand. c. 40. discimus, ubi not at praeter morem fecisse eum, quod baxeis albis uteretur, non coccineis. Inprimis id Imperatorib. Constantinopolitanis peculiare fuit, ut ex verbis P. Diaconi l. 16. Ut agnosceretur Imperator ex rubris calceis, patet: quibus aquilas aureas intextas gemmasque insertas fuisse, vide in voce Tzancae. Transiit ab Imperatoribus rubeorum horum calceorum, quos passim Graeci u(podh/mata seu pe/dila e)ruqra\ et e)ruqro/xoa et foiniko/xroa appellant, ad Pontifices Romanos, uti docemur ex Ceremoniali Pontificum l. 1. c. de indum. elect. Imo et sequior sexus, albo [orig: alb˘] colore non amplius contentus, istiusmodi calceatum sibi aptavit. Unde Tertullian. de Pallio c. 4. balneorum Antistitem suas lupas ornantem depingens: Impuro, inquit, cruri purum aut Mulleium inducit calceum, etc. B. Balduinus de Calceo antique c. 10. Salmas. hos Mulleos eosdem fuisse cum Tuscis aut Tyrrhenicis calceis contendit: quos ex sandaliorum sive crepidarum genere fuisse, Pollax ac Hesych. testantur. Sane Mulleos similes esse cothurnorum, Isidorus ait Etymol l. 19. c. 34. qui eidem crepidarum fuere [orig: fuŕre] genus. Et certe utrique punicei erant, et tibiatim calceabantur. Virg. l. 1. Aen. v. 341.

Purpureoque [orig: Purpure˘que] alte suras vincire cothurno [orig: cothurn˘].

Imo calceos Imperatorum Byzantinorum rubros, qui similes cothurnis mulleis Albanorum Regum fuere [orig: fuŕre], crepidas puniceas vocat Nicephorus Gregoras, l. 3. c. 8. et mediam usque ad tibiam pervenisse testatur Procopius de Aedis. l. 3. Unde facile colligitur discrmen Mulleorum et Patriciorum calceorum, quorum hi quamvis a plebe corrigiarum numero [orig: numer˘] ac Lunae insigni differrent, non minus tamen ac illi cavi fuerunt, totumque pedem texerunt. Habuisse autem Mulleos porro in superiori parte osseos et aereos malleolos, ad quos lora deligabantur, addit idem Isidorus praefatus: Plura vide apud Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 36. et Alb. Rubenium de re Vestiar. l. 2. c. 1. et 2.

MULLERASIUM vulgo MULLERAS, oppidul. mediae Marchiae Brandeburgensis in limite Lusatiae inferioris, vix 2. milliar. German. a Francofurto, ad Oderam, et dimidio a Spreha fluv. Hic [orig: Hţc] A. C. 1669. ductum est iussu Electoris Brandenburgensis incile, inter Oderam et Spreham, quo [orig: qu˘] lintres ex illa in hanc ducuntur, dein per Havelam in Albim descendere possunt et vicissim.

MULLERUS [1] Iohannes Theol. et Philolog. Tigurinus insignis. Post Ecclesias exteras, Galliae, Angliae, Belgii, Germaniae feliciter lustratas, in Patria Ministerio sacro primum, dein quoque Professioni Theol. admotus, multiiugam eruditionem egre. giis speciminbus hactenus edidit testatam. Eius exstant, praeter Homilias plurimas. Disputationes variae Historico Philologico-Theologicae. Historia Christi et Apostolorum: Ianua Antiquitatis Eccl. Tomus variarum Orationum, Tomus Epistolarum, etc. Alia ad praelum parata sunt. Vide ipsiusmet Tubam Ioelis, p. 86. et seqq.

MULLERUS [2] vide Regiomontanus.

MULLINUS Scriba Alexandri M. Curt. l. 8. c. 11.

MULLUS piscis albo [orig: alb˘] ventre, aureas habet lineas, sed dorso [orig: dors˘] et capite rubet: quae res et nomen illi dedit. Plin. l. 9. c. 17. Nomen his Fenestella, a colore mulleorum calciamentorum datum putat. Graece *tri/glh, quod ter pariat quotannis, uti Aristoteles habet Histor. Animal. l. 5. c. 9. et Oppianus Halieutic. l. 1. v. 590.

*tri/glais2 de\ trigo/noisin e)pw/numoi ei)si\ gonij=si.
A triplici triglae capiunt sua nomina partu.

Ob quam nominis convenientiam hecatae olim hic piscis fuit sacer; nisi ratio magis placeat, quam suggerit Athenaeus l. 7. Eundem tertia [orig: tertiÔ] Mysteriorum die, quae incidebat in 16. Kal. Octobr. Athenis sacrificatum esse, dicemus infra ubi de mense Septembri, Sed et Pythagoraeis in honore fuisse, discas ex Plutarcho Symposiac. l. 4. Qu. 5. Ceterum Mullus, obsoniorum praestantissimum, stomachoque aptum, boni succi, sapore gratus, concoctu haud facilis, sed qui non difficulter admodum excernatur, Xenocrati in luculento illo apud Oribasium fragmento. Et quidem Archestratus commendabat mullos ad Tichtunta, urbem Milesii agri: Cratinus ac Nausicrates Comici, quos Aexonis dedisset, pagus Atticus: Iuvenal. Sat. 5. Romanis fuisse in pretio indicat, quos


page 231, image: s0231b

misisset Corsica, vel Taurominitana Siciliae rupes. Sed nihil aeque arguit, quanti fieret piscis, quam pretium: quod immane temporibus Tiberii Caesaris erat, uti legimus apud Senecam Ep. 95. ubi mullum 4. et ad selibram ponderis, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat, quinque milibus HS. ab Octavio emptum refert. Postmodum vero et decem milibus unum venisse, apud Sueronium reperias in Tiber. c. 34. Expetiti vero tantopere hi pisces, ob iecur et caput, Galen. de Alim. Facult. l. 3. c. 27. In capite porro cerebrum placuit, Aetius l. 2. c. 79. et gemina barba, qua [orig: quÔ] insigniuntur inferiori labro [orig: labr˘], Plin. d. l. Unde magnificentiae, vel luxus potius, insigne specimen Mullorum barbae, magna [orig: magnÔ] copia [orig: copiÔ] exhibitae convivis, ab Antonino Heliogabalo, apud Ael. Lamprid. in Vita eius, c. 19. Barbas sane mullorum tantas (pro tot) iubebat exhiberi ut pro nasturtiis, apiastris et facelaribus, et foeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis; quod praecipue stupendum est. Quam ingenti enim mullorum copia [orig: copiÔ] fuit opus, ut de illorum barbis disci, atque capacissimi, implerentur? Cum praesertim non omnes mulli binos illos cirros habeant; quos barbam Lamprid. ge/neion Graeci vocant. Sophron apud Athenaeum l. 7. tri/glai ai( to\ ge/neion e)/xousai h(di/one/s2 ei)si, ma=llon tw=n a)/llwn, Mulli barbati suaviores alits. Casaubon. ad Lamprid. Adde quod in unius mulli pretium integra latifundia impensa leguntur, apud Plut. Symposiae. l. 4. qu. 4. quanti ergo tantam copiam constitisse necesse? etc. At hepar non solum per se edi solebat, sed etiam imponebatur eleo et garo cum vini paulo: inque his eousque comminuebatur, donec ex iis, quae dicta, sucus fieret unicus, in quo mulli carnes, quas ederant, tingebant. Cuiusmodi sucum halecem dixere [orig: dixŕre], teste Plinio [orig: Plini˘]: qui auctor etiam est, ut in sociorum garo mullum necarint. Plato Comicus apud Athenaeum l. 2. *)en saprw=| ga/rw| ba/ptontes2 a)popni/zousi/ me In putrido garo submer gentes suffocabunt me. Nec satis erat sic necare, nisi vitreamini inclusus moriens spectaretur. Unde Seneca ubi supra, In cubili natant pisces et sub ipsa mensa capitur, qui statim transferatur in mensam. Paum videtur recens mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Vitreis olli inclusi offeruntur et observatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctanti spiritu vertit. Vide plura ibi, quibus hunc morem eleganter describit et exagitat. Etiam illud ad luxum pertinebat, quod tanti pretii piscem in mensam vasis deferrent aureis, quibus illigarentur gemmae. Martial. l. 2. Epigr. 43.

Immodicis tibi flava tegunt chrysendeta mullti etc.

Vide Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idolatriae passim, inprimis l. 4. c. 25. Salmas. ad Tertullian. de Pallio p. 301. Auctor. Anonymum Sinae et Europae, c. de Piscibus, Alios.

MULONA Aethiopiae oppid. Plin. l. 6. c. 29.

MULSUM Graece oi)no/meli, potus est ex vino et melle; cuius conficiendi rationem accurate docent Dioscor. l. 5. c. 8. Palladius l. 11. c. 17. et Auctores Geoponican l. 8. c. 25. Plin. quoque obiter l. 22. c. 24. Nec Talmudicos id praeteriit; in Tract. de Idolol. c. 2. fol. 30. autem ubi ad quaestionem; Quid sit oi)no/meli? respondent, esse vinum et mel et piper, simul mixta et temperata: quae tamen descriptio potius ad conditum pertinet; cum mulsum per se bibatur, absque aliorum odorum conditura. Quaerit denique Macrob. Saturnal. l. 7. c. 12. cur ex recenti melle et vetusto vino mulsum optime temperetur? Sed et mulsi poetae frequenter meminerunt, Plautus in Persa Actu 1. Sc. 3. in Sticho Actu 2. Sc. 1. Horatius l. 2. Sat. 2. et 4. Virg. Georgie. l. 4. Martial. l. 14. Epigr. 97. et l. 13. Epigr. 108. Alii, quibus Homerum praeivisse volunt, Iliad. x. v. 234. ubi Circe,

------ ------ me/li xlwro\n
*oi)/nw| *pramnei\w| e)ku/ka, ------
------ ------ Mel recens
Vino Pramnio miscuit.

Quin olim ante Circen, Aristaeum primum omnium (aiunt) mel miscuisse vino, ita Plin. l. 14. c. 4. Cum tamen Plutarchus oi)no/meli inter ea censeat, quae nuper inventa sunt, Symposiac. l. 8. quaest. 9. *polla\ ga\r tw=n a)geu/stwn kai\ a)brw/twn pro/teron, h(/dista nu=n ge/gonen, w/sper oi)no/meli kai\ mh/tra, Multa enim, quaegustariolim et comedi non solebant, nunc pro suavissimis habentur, ut mulsum et vulva. Sed forte Veterum inventis tam multa addidit gula recentiorum, ut res nova potuerit haberi. Itaque ne nomen quidem oi)no/meli uspiam exstat ante Dioscoridem. Et in Nehemia, c. 8. v. 40. Hebraea solum habent, [gap: Hebrew word(s)] Bibite dulcia: Graeca vero versio, *pi/ete gluka/smata. Vide quoque 3. Esdr. c. 9. v. 52. At quam salubris Mulsi usus, Plin. enarrat. l. 22. c. 24. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleraverunt, neque alio [orig: ali˘] ullo [orig: ull˘] cibo [orig: cib˘], celebri Pollionis Romul; exemplo [orig: exempl˘]. Centesimum annum excedentem eum divus Augustus hospes interrogavit, quanam [orig: quÔnam] ratione maxime vigorem illum animi corporisque custodisset [orig: custodţsset], At ille respondit, Intus mulso [orig: muls˘], foris eleo [orig: ele˘]. Quod apophthegma ex Diphane petitum, *dhmo/kritos2 de e)rwthsqei\s2, *pw=s2 a)/n anosoi kai\ makrai/wnes2 gi/gnointo oi( a)/nsqrwpoi; ei)=pen, *ei) ta\ me\n e)/zwsqen e)lai/w| tou/ sw/matos2, ta\ de e)/ndosqen me/liti xri/sainto. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 11. et 12. Et quidem apud Romanos, ex vinis id hisce fortibus et austeris, etat Falernum et Massicum: cuiusmodi vino miscebant inprimis mel Atticum, vel etiam Siculum, quod bonitate erat proximum, ut est apud Martialem. l. 13. Epigr. 104. et 105. Idem Epigr. 108. cui lemma, Mulsum.

Attica nectareum turbatis mella Falernum,
Misceri decet hoc a Ganymide merum.

In antecoenio tamen minus id laudabatur, quod ex vino esset Falerno; eoque nomine Aufidium damnat Horatius l. 2. Sat. 4. quod primis etiam poculis hoc [orig: h˘c] uteretur, cum lene mulsum tum sit conventientius. A Mulso differt vinum melitites, quod illud ex austero et vetere fiebat vino, ac melle exiguo: istud adiecto [orig: adiect˘] ad quinque austeri congio [orig: congi˘] mellis uno [orig: un˘] et salis cyatho [orig: cyath˘], Dioscor. l. 5.


page 232, image: s0232a

c. 15. Item meli/kraton, in quo recens aqua miscebatur melli ad usum repentinum: *u(dro/meli quoque, quod ex veteri fiebat mistura; cuiusmodi potu, vini loco [orig: loc˘], Celtiberi olim usi, apud Diodorum l. 5. Taulanrii Illyridis populi, ac Epidamno vicini, apud Thucydidem; et Graeci, ante vinuminventum, apud Plutarchum Symposiac. Quaestion. l. 4. Quaest. 5. Quam in rem vide plura apud G. I. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 4. c. 79. ut et supra in Conditum, Medo et Mellita. Addam saltem, de Mulsi pocillo Iovi voto, locum Livii l. 10. c. 42. Bello Samnitico [orig: Samnitic˘] Consul Romanus in ipso discrimine, quo [orig: qu˘] Templa Diis immortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum, id votum Diis cordi fuit: et auspicia in bonum verterunt etc. Vide quoque supra December, ubi de Angeronalibus, et infra Sitis prima, ubi de Mulsi divisione, Natali die, apud Romanos, nonnumquam fieri solita [orig: solitÔ], itidem supra, voce Divisio.

MULTA [1] proprie in auctionibus, quod addebatur ad priorem licitationem, cum ementes inter se contenderent et alii alios multarent pecunia [orig: pecuniÔ], Graece e)piti/mion, pro/stimon, ti/mhma, chmi/a. Hinc pro pecuniaria poena vox sumi coepit; quia multa, Graece pollh\, imponebatur, quae numeranda erat, i. e. multanda. Ita enim Plautus Stich. Act. 3. sc. 1. multavi. i. numeravi, e\zhrisqmhsa/mhn. Inde Mulctaticia pecunia, apud Livium, loc. supra in voce Mulcta cit. Nonnullis vero verbum multare frequentativum est, ex mulcere. Ita enim ad Arnobium l. 7. Heraldus, Mulcere, inquit, est pra/ws2 a(/ptessqai, ut interpretatur in Camillo Plutarchus: unde et multare dictum; nempe mollire aliquem pugnis; aut fustibus, quomodo ludunt Comici --- Sic enim, a supino mulsum fit multo; ut a confusum sit confuto, et similia. Certe et qui pecunia [orig: pecuniÔ] multatur, non male multari seu molliri ab eodem themate dicatur etc.

MULTA [2] Professae apud Ovid. Fastor. l. 4. Vide supra Illae res.

MULTANUM vulgo MULTAN, caput provinciae cognominis ad Indum fluv. media fere inter Lahorium ad Ortum et Candaharium ad Occasum, sub M. Mogole. Alias perampla et probe culta, nunc deficit.

MULTICIA Synthesis apud Tertullian. de Pallio, est serica synthesis, et nimia subteminum tenuitate, ut loquitur Ammianus, perflabilis. Quod enim Multicias tunicas nonnulli apud Vopisc. in Aureliano c. 12. ab subsericis distinguunt et polumi/tous2 interpretantur, errant: quod ex Iuvenali liquet, Sat. 2. v. 65.

------ ------ Sed quid Nonfacient alii, cum tu Multicia Sumas, Cretice?

Paulo post, v. 69.

Damnetur, si vis etiam, Carfinia: talem
Non sumet damnata togam.

Ubi omnino intelligit togam sericam, quae tunc erat ad usum mollium et delicatorum. Quintilian. l. 12. c. 10. Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra. do tempori, ne toga crassa sit, non serica. Sericam igitur togam Multicia Iuvenalis vocat, quod etiam sequentia ostendunt, ubi Creticum pellucere ait: pellucidae autem vestes sericae, h. e. subsericae, non aliae enim tunc in usu. Ideo vetus interpres Iuvenalis recte eo loco exponit Multicia vestes molli intextas subtemine. Vitreae togae Varroni dicuntur, quae ita pellucerent, ut tunicae clavos ostenderent etc. Erant autem Multiciae aliae viriles, quarum mentio apud praefatum Satyricum ac. Vopicum d. l. aliae muliebres, de quibus idem Iuvenal. Sat. 11. v. 185.

---- Ne tacito bilem tibi contrahat uxor
Humida suspectis referens Multicia rugis.

Nominis etymon quod spectat, alii Multicium, quasi Multilci ium dictum arbitrantur, ut sit quod Graeci polu/miton vocant. Sed aliud longe est Multicium vestimmentum, apud Latinos, et illud, quod Graecis, a varietate et multitudine liciorum polu/miton dicitur: Sic enim vestes vocant varias et animalium figuris pictas, uti infra videbimus. Totum aliud Multicium est, quod pronin dictum mavult Salmas. a multum et icio, ut sit to\ poluspa/sqhton i(ma/tion, vestis serica bene desata et radio [orig: radi˘] bene percussa; nam id tenuitatem levitatem que vestibus conciliat. Hesych. spasqhto\n, gunaikei=on, ubi spasqhto\n est ad verbum, Multicium muliebre, vel tunica multicia muliebris. Idem malo/xion, spasqhto\n: unde fortasse Veterib. molochina vestis etc. Salmas. ad Vopisc. d. l. Vide quoque infra Multitia.

MULTIFORMIS Calceus dicitur Tertulliano l. de velandis Virgin. c. 12. is, qui dispunctionibus incisurisque varie ac artificiose distinctus erat: quod genus, Epicteti in Enchiridio testimonio [orig: testimoni˘], auratis et purpureis antistabat: Sic enim illc, e)pi\ tou= u(podh/matos2 e)a\n u(te\r to\n po/da u(perbh=s2, gi/netai kata/xruson u(po/dhma, ei)=ta porfurou=n, ei)=ta kenthto\n, In calceo, si ultra pedem progressus fueris, fit auratus caleus, dein purpureus, postea interpunctus. Qualia Sicyonia fuisse, ostendit B. Balduinus l. de Calceo antiquo, c. 19. Vide quoque infra, in voce Sicyona.

MULTIFORMIS Corona apud Appuleium Met. l. 11. qui ea [orig: ] Deam, quocun [orig: qu˘cun] que eam nomine vocari fas fuerit, quod se e bruto humanae maiestati reddidisset, ornavit, a diversitate rerum, quae illi insculptae, nomen habuit. Sic in corona, Vulcani manibus elaborata [orig: elaboratÔ], iussu Iovis, apud Hesiodum Theogon. v. 575. caelata fuere [orig: fuŕre] multa artificiosa ex iis animantibus, quae terra [orig: terrÔ] marique continentur:

*th= d' e)ni\ dai/dala polla\ teteu/xato, qau=ma i)de/ssqai,
*knw/dai) o(/d' h(/peiros2 polla\ tre/fei, h)de\ qa/lassa.

Fuit autem illa Pandorae imposita; ut hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] indigitaretur, nihil neque mari, neque terra [orig: terrÔ], contineri, quod non illius imperio subiecerit Iuppiter. Corona Nemesis similiter multiformis fuit, ut in qua cervi et sigilla victoriae; quorum illi, animalia fugacia,


image: s0232b

signarunt fugientes Persas; ista robur et felicitatem universae Graeciae, apud car. Paschalium Coronarum l. 9. c. 10. quem pluribus hanc in rem disserentem vide.

MULTILOQUIUM in Sacris, vide supra Litania.

MULTIMAMMIA cognomen Dianae, apud Hieronymum Proeom. epist. ad Ephes. Dianam colentes non hanc venatricem, quae arcum tenet, atque succincta est, sed illam multimammiam, quam Graci polu/maston vocant, ut scilicet ex ipsa quoque effigie mentiretur, omnium eam bestiarum et viventium esse nutricem. Et Minucium Fel. Diana --- Ephesia mammis multis et uberibus exstructa. Qualis etiam in nummis antiquis conspicitur, ubi sunt exstructa seu disposita ubera et mammae, tamquam caementa et lapides in modum columnae Diana [orig: DianÔ] sive Cerere mammis et pectore tenus super imposita [orig: impositÔ]. Nempe Diana et Ceres idem Numen, quarum haec proin mammosa Lucretio l. 4. v. 1161. Isis item, cuius et corpus continuatis uberibus densari, Macrob. l. 3. Saturn. tradit. Sane Diana virgo quidem, invocata tamen parturientibus, et Horatio in Carm. Saecul. v. 14. tunc Ilithyia et Genitalis, quod matres parturientes tueatur et in educandis fetibus iuveti indidem *)/amnias2 quoque cognominata, a membrana, cuifetus involvitur, a)/mnion Empedocli dicta [orig: dictÔ], ut scribit Ruffus Ephes. de Partibus Hom. c. 37. Vide Io. a Wower et Nic. Rigaltium ad Minucium Fel. supra. Isis et infra Trivia.

MULTIMANA eadem cernitur in veteri numismate apud Io. Bapt. Altinum. Unde idem Minucius multis manrbus honorificam eam vocat, ibid. Convenienter certe Numini, quod est omnia. Vetus Inscr. e)n th=| *sa/ei apud Plut. *e*g*w *e*i*m*i *t*o *p*a*n. Alia Capuae TIBI. UNA, QUAE. ES. OMNIA. DEA. ISIS. Ipsa in Appuleii Metam. Cuius nomen unicum, multiforoni specie, ritu vario [orig: vari˘], nomine multi iugo totus veneratur orbis. Vide Io. Wowerium et Nic. Rigaltium ad Minucium Fel.

MULTINUBA vide Hieronym. Ep. 11. ad Ageruch. et infra ubi de Polygamia.

MULTITIA vel MULTICIA, vestis Muliebris: Cuius meminit Iuvenal. Sat. 11. v. 186.

Humida suspectis referens Multitia ruges.

Quam vis enim Multitiarum virilium quoque mentionem Vopisc. in Aurelian. c. 12. faciat, tamen quia addit, Virilium, denotat proprie Multitia muliebria vestimenta fuisse, et secutis temporibus a Viris usurpata, ut et vestes holosericae. Vocis originem quod attinet, factetur eam seignorare Ferrarius. Nam quod alii, quasi Multicilia dicunt, et polymita intelligunt, praeter verbi novitatem, apud Iuvenal. sermo est de toga, quam albam fuisse constat, non filorum varietate intextam. Qui autem Multicia, a multum iciendo deducunt, quasi vestimenta multum icta et percussa, praeter idem novitatis vitium, potius rei ipsi contrarium inducere videntur. Vestes etenim multum ictae, et bene textoris pectine percussae, densiores sunt minusque pellucent: Cum Multitia contra Poeta vocet vestem sericam, seu bombycinam, quae adeo tenuis, ut transluceret, hominesque non absconderet, sed nudaret. De Cretico enim ibi sermo est, qui togam sericam et quidem muliebrem, praeter sexus [orig: sexűs] sui decorum, gerebat, ut verba illa ostendunt:

Acer et indomitus liberatisque Magister,
Cretice, pelluces.

Vide Octav. Ferrar. de Re Vestiaria l. 1. c. 20. et supra in Multicia.

MULTITUDO Laureata in publicis olim gratulationibus conspecta legitur, velut circumplaudens ei qui rem prospere gessisset, ut particeps felicitatis huius. Sic Vitellio, in quit Tacit. Histor. l. 2. c. 55. plausere [orig: plausŕre] Populus cum laura ac floribus, Galbae imagines circum Templa tulit, congestis in modum tumuli coronis, quam quisque scilicet capite tulisset. Et exercitum triumphantis laureatum habemus apud Livium. Militum quidem propria est causa, inquit apud eum l. 25. M. Servilius, qui et ipsi laureati, et quisque donis, quibus donati sunt, insignes triumphum nomine cient. Apud Plutarchum quoque Alexander Macedonibus militibus nunc modestes incusatis, nunc comiter appellatis, complures bello in utiles exautoravit, magnificen tissimeque donatos dimisit: inprimis, scribens ad Antipatrum Macedoniae praefectum, eis ad spectanda certamina priores in Theatro partes assignari, coronatosque sedere iussit. in Vita eius. Qui mos porissimum a Romanis usurpatus fuit. Namque, apud eundem Plutarchum in Aemilio Paulo, in huius Aemilii triumpho, laureatus Ducem sequebatur universus exercitus, per cohortes et ordines. Quae species triumphi servabatur in spectaculis aliisque diebus sollennibus, non solum a primoribus, sed ab ipso Populo. Et quidem de Populo exstat locus Livii l. 25. c. 12. ubi postquam egit de origine ludorum Apollinarium, addit, Haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum. Factosque populus coronatus spectavit. Quod Antiochus Epiphanes imilatus est, cum pompam in celeberrimo Graecorum Conventu exhibcret, apud Athenaeum l. 5. Quippe inibi primus ordo fuit hominum quinque millium, instar agminis Romani, cum hamatis loricis. Sequebantur Mysi totidem. Dein Cilicum tria milia levis armaturae, cum aureis coronis. Sed et alias tota cohors aliqua, populus, publici Ordines, totae Urbes, coronatae leguntur, uti infra paucis videbimus, in voce Populus: pluribus vero hac de re agit Car. Paschalius, Coronarum. l. 7. c. 6. et l. 8. c. 11. Hactenus de Multitudine unitati opposita [orig: oppositÔ], quatenus vero infimam plebem denotat, qua [orig: quÔ] notione vocem polloi\ et plh=sqos2 frequenter usurpant Graeci, vide illa infra ubi de Plebe, item Vulgo. Addam hic [orig: hţc] saltem, Multitudinem Agrestem, ut stupidam, credulam, timidam, pervicacem, indocilem, sui confidentem, contemptus suspicacem simul atque detestatricem; Urbanam, supinam, pavidam, tumidam, mollem, ignavam, verbis quam


image: s0233a

factis promptiorem, luxu, atque otio [orig: oti˘] feram, superbam non resistentibus, demissam instantibus, crocodili natura [orig: naturÔ]; Militarem malesicam, intentam motibus, exprobratricem operum suroum, gloriosam, vanam, otium quaerentem, quaesitum rumpentem: In universum, Multitudinem omnem insidam, invidam, indulgentem genio rebus secundis, fractam in adversis, subitae paenitentiae, Ducis appetentem, appetiti recusantem, facientem ut non faciat, satagentem ut nihil agat, servientem ut ne pareat, non sine ratione describi Poetis, ut videre est, apud Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 3. c. 13. Sic Parrhasius Multitudinem Atheniensium, Demi, Graec. tou= *dh/mou, nomine, argumento ingenioso, pinxisse legitur. Volebat namque varium, iracundum, iniustum, inconstantem, eundem exorabilem, clementem, misericordem, excelsum, gloriosum, humilem, ferocem, fugacemque et omnia pariter ostendere, Plin. l. 35. c. 10.

MULTO seu Muto, apud recentiores, vervex dicitur, Gallis Mouton. Unde Multones seu Mutones, moneta aurea Franciae Regum, in quibus efficti, Agnus Dei, uti vulgo vocant, seu agnus lanatus cum crucicula, quosque inde Denarios vel Florenos ad Agnum, appellabant Galli, Deniers, Florins a l'aignel vel Moutons. Cuiusmodi nummos post praelium demum Pictavense, primum cusos vult Froissardus Vol. 1. c. 171. Verum longe prius id factum esse, inde patet, quod legitur Parlamentum Parisiense erga Regem Philippum Pulchrum potissimum in stituisse, ut monetae Francicae ad probitatem et valorem reducerentur, quibus erant sub S. Ludovico, atque adeo Mutones aurei, ad 5. solidorum pretium, uti sub eodem Rege erant. Imo altius eorum originem Peirescius arcessit, qui a Regibus cusos existimat, vigentibus contra Albigenses bellis, in quibus praecipua Crucesignatorum vexilla eo ipso Agno [orig: Agn˘] Dei insignita erant, qui inde pro insignibus toti Franciae Clero et compluribus Ecclesiis Cathedralibus ac Collegialibus mansit, atque adeo ipsi urbi Tolosanae, ex quo in eorundem Crucesignatorum potestatem devenit, servata [orig: servatÔ] tamen eius, quam in insignibus gestabant Comites Tolosani, figura [orig: figurÔ]. Hinc itaque colligit Vir magnus, cusas hac [orig: hÔc] imagine monetas, quibus militum stipendia exsolverentur etc. Idem vero monetae in Flandria quoque obtinuisse, docet Tillius de Pactis inter Francos et Anglos, sub A. C. 1351. et 1361. ubi Mutonum Flandrensium meminit. Sed et Hispanis suos fuisse Agnos Dei, refert Covarruvias et Mariana: quorum is de Veterum nummis collatione c. 5. num. 9. Ante eundem, inquit, Henricum III. hisce in regnis habuit cursum moneta nuncupata Agnus Dei, quae initio valebat Maravedinum: deinde percussa fuit ex tam infima materia, ut saltem valuerit unum coronatum vulgo Conrade etc. apud Car. du Fresne in Glossar, Vide quoque supra in voce Agnus Dei et infra in Muto.

MULUCHA Africae fluv. Numidiam a Mauritania [orig: MauritaniÔ] dividens, Strabo, Plin. l. 5. c. 2. Cum oppido cognomine in Mauritania Tingitana.

MULVELLUS in veteri Charta Spelmanno laudata, Dedit --- quibuslibet leprosis Eborum venientibus, in vigilia diei S. Ioannis Baptistae, mulvellum, butyrum, panem, cerevisiam etc. piscis est, qui in mari Angliae Boreali copiose capitur in aestate, Londoniensibus Greenfleh, Lancastrensibus Milwin. Vide eund.

MULVIA vulgo quoque Mulvia, fluv. Barbariae, oritur ex Atlante, et auctus aliis, regna Fezzae et Telensini separat, dein in mare Mediterraneum abit.

MULVIUS Gallicanus Praefectus Praetorii, sub Valeriano, cuius ad eum Epistola exstat apud Vopisc. in Probo c. 4. Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praefecto praetorii. Miraris fortassis, quod ego imberbem Tribunum fecerim, contra constitutum divi Adriani. Sed non multum miraberis, si Probum cogitas adolescentem vere probum: Numquam enim aliud mihi, quum eum cogito, nomen occurrit. Quod nisinomen haberet, potuit habere cognomen. Huic igitur dari iubebis etc. Reliqua vide apud Auctorem; quae epistola eo [orig: ] lectu dignior, quod, quidquid tum temporis salarii nomine Tribunis militum ab Imperatorib. dari consuevit, ea [orig: ] continetur, eruditis Casauboni, Gruteri, Salmasiique Notis illustratum.

MULVIUS Pons apud Martialem l. 3. Epigr. 14.

Romam petebat esuritor Tuccius,
Profectus ex Hispania,
Occurrit illi sportularum fabula:
A ponte rediit Mulvio.

In via Flaminia etat, mill. pass. ab urbe distaris. Aliis Milvius, vide ibi.

MULUS Centuriatus apud Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 7. Mulum Centuriatum comiter curet. Soluta enim veteris militiae disci plina [orig: plinÔ], coeperant singulis centuriis muli deputari ad sarcinas vehendas, uti observat Hadr. Turnebus. Cum prius mulas et mulos Praefides solum provin ciarum de publico acciperent. et mulos quidem, uti coniectat Salmas. ad impedimenta vectanda, mulas vero ad ducendam rhedam aut carrucam. Semper enim mulae rhedis ducendis adplicitae, at muli ad sagman ut plurimum habebantur. Meminit moris huius Ael. Lamprid. in Alexandro Sec. c. 42. Iudices --- et argento et necessariis instruebat, ita ut Praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena: mulas senas, mulos binos, equos binos --- reddituri deposita [orig: depositÔ] administratione etc. Vide Casaubon. et Salmas. ad d. l. et plura de Mulis supra: de Mulo vero Palladis Attico, quem ob aetatem vacatione donatum, libere vagari sine capistro sine labore, consuevisse, tradit Plut. de Animal. compar. Vide infra aliquid voce Servi.

MUM vox Persica, ceram notat, qua [orig: quÔ] non minus, quam melle, cadavera condiri olim consuevisse, discimus ex Herodoto Musa [orig: MusÔ] 4. ubi Scythas refert Regis mortui corpus katakekhrwme/non per


page 233, image: s0233b

totam Scythiam circumtulisse, antequam terra [orig: terrÔ] conderent: et Muisa [orig: MuisÔ] 1. ubi de Persis, katakhrw/santes2, inquit, to\n nekro\n gh= kru/ptousin. Unde Cicero Tusculan. l. 1. Persae iam cera [orig: cerÔ] circumlitos condiunt, ut quam maxime corpora permaneant. Et Strabo l. 15. qa/ptousi de\ khrw=| peripla/ssontes2 ta\ sw/mata, Sepeliunt autem cera [orig: cerÔ] circumlinentes cadavera etc. Hinc itaque Mumiae vox notissima, qua [orig: quÔ] quid notetur, infra videbimus. Addam hic [orig: hţc] saltem, sine ratione statuere nonnullos, in Iudaea quoque Mumias effodi, non minusac in Aegypto. Constat enim Iudaeos non condiisse corpora mortuorum, qui mos Aegyptiis peculiaris. At Iudaei, cum plurimis unguentis et aromaribus defunctos suos sepeliebant, eodem [orig: e˘dem] prorsus more, qui apud Graecos et Romanos viguit; Lavabant cadavera, ungebant pretiosis unguentis et fasciis involuta condebant sepulchro: Aegyptii insuper exenterabant et condiebant, ut servari possent et in saecula durare. Unde hodieque mumiae sepulchrorum in Aegypto reperiuntur et eruuntur. Nec hoc omittendum, gentem hanc cadavera primitus domit subrecta in loculo ad parietes statuisse, sed postmodum imposuisse lectulis, uti docet Athanasius. Sil. l. 13. v. 474.

------ Aegyptia tellus
Claudit odorato [orig: odorat˘] post funus stantia saxo [orig: sax˘]
Corpora, et a mensis exsanguem hand separat umbram etc.

Vide S. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 13. Salmas. ad Solin. passim, ubi inter alia mumias et momias dictas contendit, a ture, quod a)/mwmon vocabant, Leonardum Fuchsium ad Myrepsum sect. 1. c. 13. Alios. Gabbara Aegyptiis mumiam dici, tradit Dominicus Macer in Hierolexico. Hinc igitur Mumiae, vulgo dicuntur medicata corpora, i. e. cadavera defunctorum, quae aromatum exquisitissimis generibus ex more gentis condita, aevum perdurant, et post multa annorum milia, integra penitus, sed in ligni duritiem rigida, in Cryptis locisque subterraneis Aegypti, subinde magno [orig: magn˘] labore eruuntur, in antiquitatis ostentationem, et Medicum insuper usum. Sunt autem hae Cryptae e vivo alabastro excisae ac variis concamerationibus, velut ingentibus aulis distinctae, ut Labyrinthus aliquis videri possint: Quarum nobilissimam, iuxta Memphim hodiernam, vulgo Cairo, describit Petrus a Valle Itiner. tom. I. et ex eo Kircherus Iesuita t. 3. Synt. 13. c. 4. Aliam eiusmodi ichnographiam delineavit, qui coram Cryptas illas lustravit, Tit. Livius Burratinus, Poloniae Regis Architectus, apud eundem Kircheum cit. Synt. 13. de Mumiis.

MUMASTIS urbs Cariae. Steph.

L. MUMMIUS homo novus, et ad Consulatum an. 608. Urb. Cond. evectus contra Achaeos, iam a Q. Metello ad Thermopylas victos missus est. Cum quibus, duce Diaeo [orig: Diae˘], motus eius et belliauctore ad Isthmon conflixit, vicitque. Mox omni Achaia [orig: AchaiÔ] in deditionem accepta [orig: acceptÔ], Corinthum ex Senatus Consulto diruit, quoniam legatos violassent [orig: violÔssent] Thebae quoque et Chalcis, quae auxilio [orig: auxili˘] fuerant, dirutae sunt. Ipse Mummius se abstinentissimum virum gessit, nec quicquam ex iis opibus, ornamentisque, quae praedives Corinthus habuit, in domum eius pervenit. Sic fere Liv. Epit. l. 52. Item Plin. de Viris illustribus c. 60. Acto [orig: Act˘] triumpho [orig: triumph˘], qui signis et picturis variis spectatissimus fuit, Achaici nomen tulit. Gessit postea Censuram cum p. Scipione Aemiliano; in quo honore cum lenior visus esset, non dubitavit Scipio pro Rostris dicere, se omnia ex maiestate Reip. gesturum fuisse, si sibi cives collegam vel dedissent, vel non dedissent. Val. Max. l. 6. c. 4. ex. 2. Paterculus l. 1. c. 13. tam rudem et indoctum fuisse tradit, ut capa [orig: capÔ] Corintho [orig: Corinth˘], quum maximorum artificum perfectas manibus tabulas, ac statuas in Italiam portandas locaret, iuberet praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas eos reddituros. Scitum est quod scripsit Strabo l. 8. Lucullum cum Aedem Fortunae construxisset, atque item porticum quandam, statuas, quas Mummius complures habebat, petivisse in eum usum. Nihil minus autem cogitantem statuas concessisse Mummium, Lucullum vero eas omnes Deae consecrasse [orig: consecrÔsse], quod sciret tum auferri non licere, et tamen ministris repetentibus, ut inde tollerent, iussisse, adiecto [orig: adiect˘], etiam sibi iam nullum illarum usum esse. Quam illius improbitatem et stropham quum Mummius aequo [orig: aequ˘] animo [orig: anim˘] ferret, omni prorsus amissarum statuarum abiecta [orig: abiectÔ] cura [orig: curÔ], populum longe maiore laude et gloria [orig: gloriÔ] Mummium, quam qui eas Deae posuerat, Lucullum celebrasse [orig: celebrÔsse]. Decessit, cum aere Corinthio [orig: Corinthi˘] et signis urbem replevisset, non relicta [orig: relictÔ] dote filiae. Plin. l. 34. c. 7. et l. 37. c. 1. Florus l. 2. c. 6. Pausan. in Ach. Vellei. l. 1. c. 13. Appian. in Lib. Aur. Victor. c. 60. de Viris Ill. etc.

P. MUMMIUS dexteritate morum valde commendatus est, quem C. Publicius ob id dicere solebat, cuivis tempori hominem esse. Refert id apud Cicer. l. 2. de Orat. Caesar. Ubi quod adicit sumptum ex Catone, priorem illo, vel certe synchronum fuisse arguit. Item Poeta Latinus. Macrob. Saturn. l. 1. c. 10.

MUMMIUS [1] Lupercus Legatus duarum legionum hibernis, sub Hordeonio Flacco. Tacit. l. 4. Histor. c. 18. a militibus cinctus, Civilique traditus, interdona Velledae, c. 61. in itinere occisus est.

MUMMIUS [2] Quadratus Antonini pii, ex sorore, nepos, apud Capitolin. in Vita huius, c. 7. Bonorum maternorum partem Mummio Quatlrato sororis filio (quia illa iam mortua erat) tradidit. Salmas. legi iubet Numidius aut Numius.

MUMMIUS [3] Secundinus inter Nobiles Rom. a Severo sine causae dictione occisos, memoratur Spartiano in Vita huius. c. 13.

MUMMOLIUS Patricius, Comes Antissiodorensis, victoriis celebris: Duxerat exercituum Guntrani, Burgundiae Regis, filii Clotarii I. Turones et Pictones Chilperico eripuit. qui illis Sigebertum exuerat. Dein Amato [orig: Amat˘], duce copiarum Guntrani a


page 234, image: s0234a

Longobardis in Delphinatu victo [orig: vict˘], Mummolius hos saepius fuidit, et Provinciae Praefectus Saxones fortiter repulit. Paulo post cum Rege suo collisus, ad Gombaldum transiit, sed Convenis captus, occisus, A. C. 585. et uxor eius excruciata tormentis, confessa est, ingentem thesaurum Avenione maritum recondidisse. Gregor. Turonens. l. 5. 6. 7. Paul. Diac. l. 3. et 4. Aimoin. l. 3.

MUNATIUS [1] Garatus Eques Roman. particeps Pisoni coniurationis in Neronem. Tacit. l. 15. Annal. c. 50.

MUNATIUS [2] Plancus, Consul fuit cum C. Silio, postea ad seditionsum Germanicum exercitum legatus, ac suspectus, quod auctoritate eius Senatus consultum factum esset, quo [orig: qu˘] irrita redderentur, quae per seditionem expresserant. Idcirco obvii milites cum invadunt, atque in castris primae legionis signa et aquilam amplexum trucidare parant, ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset. Fuit et alius Munatius, qui censura [orig: censurÔ] an. Urb. Cond. 732. functus fuerat. Vide infra.

L. MUNATIUS Plancus, patrem, avum, et proavum eodem [orig: e˘dem] praenomine habuit, Orator ac discipulus Ciceronis. Militavit sub Caesare in Gallia, cui et in bello civili quum adhaesisset, post Praeturam designatus ab illo Consul, cum D. Bruto Galliam Comatam administravit. Bello [orig: Bell˘] Mutinensi summa de se Reip. et Ciceroni pollicitus, ad extremum iis desertis, cum Antonio et Lepido se coniunxit, quoque magis eisdem et Caesari gratificaretur, fratrem proscribi passus est, Lepidi, qui et ipse fratrem prodiderat, studiosus imitator. Unde mox illis trium phantibus milites per iocum hunc versum iactarunt, De Germanis, non de Gallis triumphant Consules. Post bellum Perusinum profectus ad Antonium, quum diu illi et reginae Cleopatrae servilibus obsequiis et assentationibus se comprobasset [orig: comprobÔsset], inter apparatum Actiaci belli transfugit ad Caesarem, a quo post aliquot annos ad Censuram evectus est, pluribus etiam honoribus decoratus. Ceterum Plan cusidem aliquando in Mevia Galla [orig: GallÔ] nupta [orig: nuptÔ] male audivit. Unde sutor rogatus ab illo in iudicio, quo [orig: qu˘] se artificio [orig: artifici˘] tueretur, urbane respondit, Gallam se subigere, adulterium per ambiguitatem exprobrans. Illud scitum est, quod refert Plin. in Praefatione, quum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, sed post mortem primum edendas, ne respondere posset, dixisse Plancum, Cum mortuis non nisi larvas luctari. Quo [orig: Qu˘] dicto [orig: dict˘] sic repercussit adversarios, ut apud eruditos nihil impudentius iudicaretur. Deduxit colonias Lugdunum et Rauricam, ut inscriptio habet Caietae: Eius statua visitur Basileae in Curia, cum inscr. a B. Rhenano concepta. Meminit quoque aedis Saturni ab ipso erectae an refectae Sueton. in Aug. c. 29. Vide Plancus; it. Lucius.

MUNDA [1] oppid. Hispan. Baeticae, nunc excisum, adhuc Munda, memorabili illo [orig: ill˘] praelio [orig: praeli˘] inter Caesarem, et Pompeii liberos gesto [orig: gest˘] nobilitatum, quo quidem in praelio tanta utrin que edita est strages, an. 709. Urb. Cond. ut Caesar victor hostes, qui fuga [orig: fugÔ] sese in urbem receperant, obsidens, congestis corporibus vallum construxerit. Ceciderunt ex Pompeianis ad 30000. peditum et 5000. equitum. Lucan. l. 1.

Ultima funesta [orig: funestÔ] concurrunt praelia Munda [orig: MundÔ].

Sil. l. 3. v. 400.

Et Munda Aemathios Italis paritura dolores.

MUNDA [2] vel VVEISSELMUNDA, fortalitium Prussiae regiae valde munitum, in apice dextro ostii, per quod Vistula in mare Balticum se effundit; unde et dicitur. Impedit, quo minus hostiles naves Vistulam in grediantur. Prope et infra Gedanum.

MUNDA [3] fluv. Lusitaniae. Vide MONDA.

MUNDAE Annonae apud Lamprid. in Alexandro Severo c. 42. Medicus sub eo unus Palatinus salarium accepit: coeteri omnes, qui usque ad sex fuerunt, annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias aliter: sunt mundi panes, oppositi sordidis et furfuraceis, quibus utebantur elegantiores. Itaque cum Archiatris istis annonae exhiberentur binae aut ternae, singulae tamen erant ex illis mundae, h. e. aptae lautioribus mensis; coeterae in usum familiae. In epistola Valeriani Aug. de praemiis Aureliani, quam refert Vopiscus, mundi panes opponuntur panibus castrensibus et parcius illi, quam hi exhibentur. Sic autem iterum dicti sunt, panes de prima nota seu siliginei, cuiusmodi panes postea Aurelianus idem, Imperator factus, Populo distribui iussit, loco [orig: loc˘] frumenti, quod illi prius erogabatur. Quorum in locum cum temporis successu panes secundi ac sordidi irrepsissent, uti docet lex 5. Cod. Theodos. de pane gradili, mutavit id Valentinianus, vel potius in antiquum statum redegit, et ut populo mundi iterum e fisco panes distribuerentur instituit. Casaubon. ad Lamprid. et Salmas. ad Vopisc. c. 48. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, inprimis in voce Annonae.

MUNDIALIS vide infra Mundus.

MUNDIBURDIA apud Ughellum passim, Diplomata sunt Regum ac Imperatorum, quibus Ecclesiae ac Monasteria, in eorum mundiburdio ponuntur. Est autem mundiburdium, apud medii aevi Scriptores, defensio, tutela, protectio. a Saxonico mundius, seu mundio, vulgo mond-boor, mond-baer et mom boor, i. e. Patronus, defensor, tutor. Spelmannus Glossar. Radix, mund, i. e. pax. securitas, tutela, tuitio, patrocinium, defensio. Et quidem apud Longobardos, quaevis feminae in mundio erant; puellae nempe in mundio ac tutela parentum, vel si deessent, agnatorum: feminae vero nuptialia iugo devinctae, in mundio maritorum, L. Longob. l. 2. tit. 10. etc. Vide quoque in voce Manburnus.

MUNDITIES Ceremonialis varia in Vet. Testam. a Deo fuit requisita. Praeter amictus enim et edulia, quae certis limitibus circumscripsit, cautum etiam voluit Deus populo suo, de Munditie; ut ita omni ex parte eos ornaret amplissime. Erat autem omnis immundities, pro vario hominis statu, quatuor generum: Vel in ipso eius ortu, circa generationem; vel in naturali eius constitutione, circa esculenta; vel affecta [orig: affectÔ] valetudine, circa


image: s0234b

morbos, vel in fine eius, circa mortem. Circa Generationem immundus erat I. Gonorrhaeus, Levit. c. 15. v. 2. II. Contaminabat omne sperma, etiam coniugale, Levit. c. 15. v. 16. III. Mulier menstruata, v. 19. IV. Mulier fluxum patiens, extra tempus statum, v. 25. V. Puerpera, Levit. c. 12. v. 2. quae impura erat diebus septem, ut menstruata; tum diebus 33. manebat in purgatione sanguinis, si edidisset partum masculum, v. 4. quod tempus geminabatur, si peperisset foemellam, v. 5. unde et Circumcisionis ad octavum diem exactae ratio patet. Vide Levit. c. 12. v. 2. coll. cum v. 3. Qua [orig: QuÔ] generationis impuritate externa [orig: externÔ], peccati originalis turpitudinem internam generationi adhaerentem Deus exprimere voluit. Quoad Edulia, non tantum esui et esculentis immunda erant animalia quaedam; sed et ipso contactu quibusdam, licet non adeo certo, immunda alia videntur, ut sus etc. praecipue vero contaminabant mortua. Morborum praecipua impuritas in lepra fuit, quasi in summam hanc subducta, ut quae scabiei omne genus aliasque lues comprehenderet, Levit. c. 13. Inficiebat autem illa vel homines, v. 3. vel vestes, v. 47. vel domos v. 34. Quam omnem lepram gravis alicuius peccati, nominatim calumniae, poenam esse arbitrabantur Iudaei. Verius, corporis lepram non semper peccati particularis poenam fuisse, ut colligitur, ex 2. Regum c. 5. coll. Lucae c. 4. v. 27. lepram vero vestium ac domorum, ut quae minus vulgaris esset, propter peccatum specialius immissam videri. Iudicium vero leprae soli Sacerdoti competebat, ita ut ne peritissimo quidem Medico illud esset concessum, Levit. c. 13. v. 2. coll. Matt. c. 8. v. 4. etc. Atque ita per omnem aetatem, in omni statu, ab ipsis iisque incunabulis, immunditiei multiplici obnoxius erat Iudaeus, ne quidem ipsa Morte eximia [orig: eximiÔ]; a qua quae proficiscebatur contaminatio, reliquas omnes sere superabat. Erat illa vel in brutis vel in homnie, quorum illa mortua, tam immunda, quam munda, solo contactu inquinabant. Et quidem immunda animalia, ex quorum tactis cadvaeribus impuritas contrahebatur, enumerantur Levit. c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, v. 29. 30. 31. quinimo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver attigisset, v. 32. 33. Munda vero tacta contaminabant, si morticina, Graece *kene/bria aut qnhsimai=a, essent, i.e e. sua [orig: suÔ] sponte, nulla [orig: nullÔ] vi exstincta; vel suffocata, absque amissione sanguinis, Levit, c. 11. v. 39. 40. At spisius hominis cadavere nihil erat contagiosius; illud enim vel ex praesentia sola, non tantum ex contactu suo, contagione afficiebat omnem, qui in eodem erat loco, Numer. c. 19. v. 14. eaque [orig: eÔque] immunditie, quae nonnisi cinere vaccae rufae erat tollenda, Ibid. Quibus omnibus Deus, cuius regnum est vitae, mortem, ut o)yw/nia peccati horrere se et abominari, operumque mortuorum cummunionem vitandam esse, lueulenter voluit testatum. Pro harum autem immunditiarum varia ratione, vario item modo, immundi a castris arcebantur, Numer. c. 5. v. 2. Deuter. c. 23. v. 10. et 2. Chron. c. 23. 19. donec ab immunditie sua essent purgati, et violata ceremoniarum religio expiata: quod fiebat tum in sacrificiis, tum in lotionibus et aspersionibus. Puerperae sacrificium, habes Levit. c. 12. v. 6. 7. 8. Gonorrhaei, Levit. c. 15. v. 14. Mulieris fluentis, v. 29. Leprosi c. 14. v. 10. quod omnes offerebant, postquam probe purgati et abluti essent. Communis enim purificationum omnium ratio et quasi caput consistebat in balneis, Levit. c. 15. v. 16. in quibus saqua [orig: saquÔ] viva [orig: vivÔ] totum corpus abluebatur, quem ritum Hebraei [gap: Hebrew] dixere [orig: dixŕre]. Sollennior erat Leprosi purificatio, ut videre est Levit. c. 14. et seqq. Prae coeteris vero omnibus singularis erat purificatio polluti e morticinio; quae aqua [orig: aquÔ] separationis, seu aqua [orig: aquÔ] cinere vaccae rufae conspersa [orig: conspersÔ], peragebatur, Numer. c. 19. v. 19. etc. Vacca autem haec erat I. tota rufa. II. Comburens eam erat Princeps Sacerdotum, a Pontifice secundus, qui per septem dies eum in finem separabatur ab uxore. III. Educebatur vacca e Templo ad montem Olivarum, in quo comburebatur et sanguis eius ad spergebatur. Tandem IV. aquae ita respersae cineres huius vaccae servabantur et valebant ad purgandam immunditiem ex tacto cadavere contractam. Quae omnia quid significaverint, apud Theologos reperies. Vide inprimis Franc. Burmannum Synopsi Theol. Part. 1. l. 4. c. 22. Has vero ceremonias quomodo Gentiles in sacris suis fuerint imitati, diximus alibi. Vide ubi de Heterogeneis Purgatione, Purificatione etc.

a MUNDO muliebri vide infra Mundus muliebris it. Sarcinator.

MUNDUS [1] vide Paulina.

MUNDUS [2] per ovum mystice repraesentatus, in Zoroastris Schola apud Plut. de Iside et Osir. Ei enim figuram ovalem antiquissimi tribuerunt; Sanchuniathon praecipue, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Unde Thebaidos incolae, Deum Mundi opificem exprimere volentes, efformabant eum ore ovum effundentem: e(rmhneu/ousi de\ to\ w)o\n ko/smon, ovum autem interpretantur mundum, uti ait Por. phyrius alicubi. Etiam in Orgiis Liberi Patris, quae ab Orpheo instituta, ovum Mundi erat symbolum, ut docet Plut. Sympos. l. 2. quaest. 3. et Macrob. Saturnal. l. 7. c. 16. Quare Proculs in Timaeum, eadem esse ait, to\ *)orfiko\n w)o\n kai\ to\ tou= *pla/twnos2 o)/n, Orphei ovum et Platonis Quod est. Varro quoque cum ovo Mundum comparat, in Logistorico, qui Tubero, sive de Origine humana, inscribitur, apud Probum in Eclog. 6. Caelum est testa, item vitellum terra; inter illa duo humor, quasi in sinum clusus aeri, in quo calor etc. Hoc ovum itaque, ab Oromasde, Principio bono, factum; Arimanius, Principium malum, Geniis malis conditis, perforasse [orig: perforÔsse], atque ita bona permiscuisse malis, mala bonis, delirarunt [orig: delirÔrunt] olim Zoroastris sectatores. Quae fabulosa esse nemo non videt: interim non obscurae in iis apparent reliquiae doctrinae Noachicae, tum de Deo, habitante lucem inaccessam, Mundique oppifice; tum de Satana, aeris ac caliginis Principe, mali omnis fonte et auctore. Vide quae infra de Ovo, et plura hanc in rem, apud Ger. Io. Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 1. c. 5. Sed et ovi hieroglyphicum,


image: s0235a

aeternitatem Mundi, nonnullis olim creditam, indigitasse [orig: indigitÔsse] videtur. Certe circa originem Mundi varie dubitatum veteribus Philosophis: Quorum alii, magnifici adeo operis admiratione perculsi, Mundum atque immensum hoc quod videmus et palpamus, ipsum esse Dcum dixerunt, ut Plin. l. 1. c. 1. Alii, etsi Auctorem aliquem eius faterentur, non recte tamen ad eum assurgere valuerunt: sed cum ex nihilo nihil posse fieri arbitrarentur, isto [orig: ist˘] axiomate decepti, Mundum hunc docuerunt esse aeternum, quae Aristotelis fuit sententia. Cum autem inde sequeretur, posita [orig: positÔ] hac [orig: hÔc] Mundi dispositione, insinitus atque aeternus Animarum numerus; Pythagoras, ista [orig: istÔ] difficultate victus, animarum metemyu/xwsin commentus est, quem plures Philosophi secuti, Reliqui, contraria [orig: contrariÔ] via [orig: viÔ], cum Epicuro Mundum nec aeternum, nec eundem semper esse dixerunt, sed eum ex atomis saepius construxerunt, atque in eosdem rursus dissolverunt; et non Deum, sed casum Mundi architectum fecerunt: unde neque Dei, neque etiam proprie hominum causa [orig: causÔ] eum factum voluerunt. Cum tamen opus adeo magnum et elegans longe aliis, quam Fortunae manibus, exstructum esse, vel caecutienti pateat; ipsa [orig: ipsÔ] ratione Mundi conditorem haud obscure loquente. Sed tutius et compendiosius Moses qui sine ullis ambagibus creati Mundi originem atque natales initio [orig: initi˘] sacrae suae Historiae pandit, brevibusque verbis infinitas ac molestissimas hominum cogitationes et quaestiones in hace materia praescindit; cuius rudera ac reliquiae quaedam in Philosophorum atque Poetarum ipsorummet scriptis hodieque exstant. Etsi autem ipsum Mundi conditi initium atque annus eius veluti natalis, exacte inveniri non possit, atque ea res a Chronologis pro desperata habeatur; satis tamen e sacro Mosis, et Prophetarum calculo constat, Mundum non adeo antiquum esse, ut eius ortus ab immenso saeculorum intervallo repetendus sit, sed esse recentiorem, ut iuxta Chronologorum communem calculum, necdum sex mille annorum aetatem attigerit etc. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Chr. Part. I. l. 1. c. 41. Vide et infra Tubarum Festum, ubi de natali Mundi aliquid, ex Hebraeorum sententia. Effigiem Mundi, in diademate suo Imperator gerit. In illo enim bractea aurea et gemmata conspicitur, incipiens a media lamina, qua [orig: quÔ] tegit mediam frontem undeque incipit ambire vacuum illud diadematis intervallum, quod in speciem lunae sinuatur. Haec bractea desinit in aliam laminae partem, quae in occipitio media est: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] fit: ut habeatad latera utrumque cornu, quae sunt culmina diadematis, unum dextrorsum, alterum sinistrorsum. Summitas huius bracteae globum sustinet, Mundi effigiem, quo [orig: qu˘] nihil Maiestati Imperatoriae repraesentandae aptius; ut videre est apud Car. Paschalium, qui in hoc hieroglyphico explicando multus est, Coronar. l. 9. c. 21. Apud medii aevi Scriptores Mundus pro saeculo ponitur. Unde Mundialis, Graece *kosmiko\s2, h. e. saecularis, ut vocant: quo [orig: qu˘] nomine inprimis, apud Tolosanos, in Gallia, veniunt praecipui e civitate adolescentes delicate ac munde vestiti, Moundi vulgo, uti habet Car. du Fresne in Glossar.

MUNDUS Muliebris quid proprie sit, discimus ex Livio l. 34. c. 7. Mundiciae et ornatus et cultus haec feminarum insignia sunt: his gaudent et gloriantur, hunc Mundum muliebrem appellarunt [orig: appellÔrunt] Maiores nostri. Quem cum C. Oppius Trib. Pleb. in medio ardore Punici belli, lege lata [orig: latÔ], admodum circumcidisset; eamque postmodum legem M. et P. Iunius Bruti Tribuni Pleb. tuerentur, matronae Romanae, concursu, ex oppidis quo que conciliabulisque, facto [orig: fact˘], omnes vias urbis aditusque in Forum obsederunt, iamque et Consules Praetoresque et alios Magistratus adire et rogare ausae, non abstiterunt ante, quam abrogata [orig: abrogatÔ] lege pristinus illis redditus ornatus esset. Vide digna somnino lectu Orationes, M. Porcii Catonis pro lege, et contraeam L. Valerii ibid. ut et supra, in voce Socalia, item Muliebris Mundus.

MUNDUS Parvus vide supra Homo.

MUNDUS Subterraneus in quo universae Naturae Maiestas et divitiae, summa [orig: summÔ] rerum varietate, exponitur, abditorumque effectuum causae, in totius Naturae ambiru elucescentes, duobus Tomis demonstrantur; prodiit, Auctore Athan. Kirchero [orig: Kircher˘], Amstelodami 1664. in fol. et denuo multo [orig: mult˘] auctior, 1678. ex Officina Ianssenio -- Waesbergiana.

MUNERALIS lex Cincia dicta est, quam de donis ac muneribus, in haec verba tulit M. Cincius Tribunus Pleb. M. Corn. Cethego [orig: Cetheg˘] et P. Sempronio [orig: Semproni˘] Tuditano [orig: Tuditan˘] Consulib. an. Urb. Cond. 559. Nequis ob causam orandam domum, munusque caperet. Liv. l. 34. c. 34. Tacitus. l. 13. Annal. c. 42. Cicer. ad Atticum l. 1. Ep. 20. de Orat. l. 2. et in Caton. Plautus, in Fragm.

Ne quam Muneralem legem, neque lenoniam,
Rogata fuerit nec ne, flocci aestimo.

Eiusdem legis et alia quaedam capita memorantur: Ne quis plus ducentis aureis donare liceret: extra quam si coniunctis personis donaretur, quod eo amplius donatum esset, ratum non esset, argumento l. sancimus C. de donat. Ulpianus Institut. c. 1. l. 4. et leg. 6. C. Theod. de donat. Item, ut in donatione quibuscumque personis facta, mancipatio traditione adhiberetur, ff. l. 4. et l. 5. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 8. c. 22.

MUNERARII apud Romanos dicti sunt, qui populo Munus, i. e. spectaculum exhiberent: Hoc [orig: H˘c] enim nomine veniebant Ludi honorarii, qui ad populi favorem captandum instituebantur, Gladiatura inprimis, ac Ludi scenici. Funebres item, a quibus moris origo, ut vidimus. Unde ad verba Martialis de Spectac. Epigr. 6.

Prisca fides taceta: nam post tua munera Caesar,
Haec iam feminea [orig: femineÔ] vidimus acta manu:

Munera, inquit Vir eruditus, proprie ad gladiatorios Ludos spectant; sed et includunt naumachias et venationes: quae vel pugnae, eaeque bestiarum inter se commissarum, aut bestiariorum, qhrioma/xwn, qui


page 235, image: s0235b

cum feris congrediebantur; aut ubi vincti obiectabantur feris capitis rei, malefici et miselli Christiani: vel direptiones missilium per tesseras, vel sine tessera. De naumachiis, intelligit vocem idem apud eundem Poetam l. 4. Epigr. 2.

Spectabat modo solus inter omnes
Nigris munus Horatius lacernis etc.

Exhibebantur enim inter magnos imbres naumachiae, unde in lacernis spectari solebant, quae non nisi pluviali tempore sumebantur. Sed et Spectaculum quodvis hoc [orig: h˘c] nomine non raro [orig: rar˘] occurrit. lidem et Editores dicti sunt. Vide Lipsium Saturnal. l. 1. c. 7.

MUNGERE in Theatris nefas, vide suprae Emunctio, item Excreare.

MUNGHOA vulgo MUNGHOA, urbs Iunnaniae, in Sina. prope lacum. M. Martinius.

MUNICHIATES Arabiae Petraeae urbs. Ptol.

MUNICIPES Crispini apud Iuvenal. Sat. 4. de Crispino Alexandrino, v. 32.

Nunc princeps equitum, magna [orig: magnÔ] qui voce solebat
Vendere municipes Pharia de merce siluros:

Siluri sunt, qui piscis, Nili amnis proprius: Crispinus autem Alexandrinus fuit. Cuius proin patriam quoque papyrum idem ibidem vocat, h. e. municipem: v. 24.

Succinctus patria [orig: patriÔ] quondam Crispine papyro.

Et alibi Creticas lagenas, municipes Iovis appellat, Satyra [orig: SatyrÔ] 14. v. 270.

---- -- de littore Cretae
Passum, et municipes Iovis advexisse lagenas.

Ita itaque plane d. l. de Faria merce Siluri, municipes Crispini. Sic Martial. l. 10. Epigr. 87.

Cadmi municipes ferat lacernas,

ubi Tyrias intelligit etc. Vide Salmas. Exerc. ad Solinum p. 1314.

MUNICIPIUM Latinis quid sit, et quid a Colonia differat. et quid sint Municipes, quaeve vocabuli huius ratio ac proprietas, integro c. 13. l. 16. exponit A. Gellius, ubi inter alia docet, non meliore conditione fuisse Colonias, ut vulgo creditum, quam municipia; quo de errore D. Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus in Senatu habuit, peritissime disseruerit: mirari se ostendens, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia Municipia antiqua, quum suis moribus legibusque uti possent, in ius Coloniarum mutari gestvuerint: cum contra Praenestini maximo [orig: maxim˘] opere a Tiberio Imperatore petierint, ut ex Colonia in Municipii statum redigerentur. Pergit dein, Municipes ergo sunt cives Romani ex Municipiis, legibus suis et suo [orig: su˘] iure utentes, muneris tantum cum Populo Romano honorarii participes, a quo munere capessendo appellari, videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla [orig: ullÔ] Populi Rom. lege adstricti, ni populus eorum fundus factus est. I. e. nisi tota civita iuri Quiritium se subiecisset, ac secundum id se victuram in posterum recepisset, ut phrasin hanc explicat Cicer. pro Corn. Balbo. Addit Gellius, Primos autem Municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus: concessumque illis, ut Civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent. Subnectit tandem, Sed Coloniarum alia necessitudo est: non enim veniunt extrinsecus in Civitatem, nec suis radicibus nituntur (uti municipia): sed ex civitate quasi propagatae sunt, et iura institutaque omnia populi Romani non sui arbitrii, habent etc. Paulus aliter Festus, e cuius verbis constat, Municipes non semper eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] acceptos esse: Illud interim constat, Municipes ex eo nominatos, quod ius adepti essent cum Populo Romano munere capiendi. Unde et Ulpianus, Municipes proprie dictos ait, qui in civitatem Romanam accepti, munerum participes fierent. Munera vero nil aliud sunt, quam officiorum civilium iura. Municipes itaque fuere [orig: fuŕre] homines iuris civium Romanorum participes, et Municipiam, oppidum iure civium Romanor. donatum. Coeterum non eiusdem semper iuris Municipes fuere [orig: fuŕre]: Nam primis temporibus civitas aliis cum suffragio, aliis vero sine suffragii iure data fuit; quorum illi Romanis vivebant legibus, ac ius habebant Romae petendi Magistratum, isti suis viventes legibus, ad dignitates non admittebantur; quod enim Muneris honorarii participes facti dicuntur, nil aliud erat, quam quod honoris causa [orig: causÔ] in civitatem Romanam recepti, cives Romani dicebantur, et in Legione, tamquam tales, non in auxiliis, ut socii, militabant. Vide Iac. Oiselium ICtum Notis in A Gellium loco [orig: loc˘] supra laudato [orig: laudat˘]: Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 22. etc. Fuere [orig: Fuŕre] autem Municipia Romana quaedam in Italia; quaedam extra Italiam, de quibus infra. Hinc Municipalis Vita, apud Martialem, l. 4. Epigr. 66.

Egisti vitam semper, Line, municipalem,
Qua [orig: QuÔ] nihil omnino vilius esse potest etc.

H. e. frugalis, utpoterustica, quam degunt in Municipiis. Irridet enim hoc [orig: h˘c] Epigrammate Poeta Linum quendam, qui ingens patrimonium dilapidaverat eo [orig: ] victu et cultu, quo [orig: qu˘] alius potuisset id multum augere: docetque illum rem fecisse dissimilem; Nam parce vivendo, (quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] alii ditescunt) illum contra pauperrimum ex divite factum esse, Ramiresius ad l.

MUNICIPIA ROMANA IN ITALIA.? SIGNUM EST, INTERIISSE, EX FERRAR.

Acerrae, in Campania, Livio, l. 23. c. 17. Aletrium, in Latio, ex veter. inscr. Allifa, in Samnio, ex veter. inscr. Ameria, in Umbria, Ciceroni, pro Rosc. Anagnia, in Latio, Livio, l. 9. c. 41. et Ciceron. l. 16. Attic. Ep. 8. Aquinum, in Latio, iisdem. Liv. l. 26. c. 9. Cicer. 2. Phil. c. 41. Aretium, in Hetruria, vetus inscript. Aricia, in Latio, Livio, l. 42. c. 63. Velleio, l. 1. c. 14. Festo etc.


page 236, image: s0236a

Arpinum, in Latio, Livio l. 9. c. 44. Ciceroni, l. 2. Attic. Ep. 11. Asculum, in Piceno, Cicer. vin Bruto c. 46. Assisium, in Umbria, ex veter. Inscr. ? Atella, in Campania, ex veter. inscr. Blera, in Hetruria, ex veter. in script. Bononia, in Gallia Togata, ex Festo. Bovillae, in Latio, ex Cicer. l. 5. Attic. Ep. 13. Caere, in Hetruria, ex veter. inscr. et Gellio. l. 16. c. 13. Calenum, in Campania, Ciceroni, 2. Agrar. c. 31. Capena, in Hetruria, ex veter. inscr. Capua, in Campania, ex veter. Inscr. ? Casinum, in Samnio, ex veter, inscr. ? Casventum, in Umbria, ex veter. inscr. Clusium, in Hetruria ex veter. Inscr. Cora, in Latio, ex veter. inscr. ? Cumae, in Campania, Livio l. 25. c. 7. et ex veter. inscr. Eporedia, in Salassis, ex Tacito, l. 1. Histor. c. 70. Ferentinum, in Latio, Livio, l. 25. c. 9. Forentum, in Latio, Plinio, l. 3. c. 5.? Formiae, in Latio novo, Livio, l. 35. c. 21.? Forum Flaminii, in Umbria, ex veter. inscr. Forum Sempronii, in Umbris, ex veter. inscr. Fundi, in Latio, Livio. ? Gabii, in Latio, Ciceroni. Hispellum, in Umbris, ex veter. inscr. Hydruntum, in Salentinis, ex veter. inscr. Interamna, in Latio, ex veter. inscr. ? Lanuvium, in Latio, Livio l. 21. c. 62. Cicer. 2. Agrar. c. 25. Larinum, in Frentanis, Ciceroni, pro Cluent. c. 63. Lavici, in Latio, Cicernoi, 2. Agrar. c. 35. Luca, in Hetruria, Festo. Mediolanum, in Insubria, Tacito, l. 1. Histor. c. 70. Mevania, in Umbria, vetus inscr. ? Mevoniola. ibidem. ? Nahattes, in Umbria, vetus inscr. Nepet, in Hetruria, Festo. Nola, in Campania, Festo. ? Nomentum, Sabinis, Livio, l. 4. c. 22. Movaria, in Insubria, Tacito, l. 1. Histor. c. 70.? Numana, in Piceno, ex veter. inscr. Ocriculum, in Umbria, ex veter. Inscr. ? Pedum, in Latio, Livio, l. 2. c. 39. Pisae, in Hetruria, Festo. Placentia, in Gallia Togata Festo. Praeneste, in Latio, Festo. Privernum, in Latio, Livio l. 7. c. 16. et veter. Inscr. Rhegium, in Brutiis, vetus inscr. Saepinum, in Samnio, vetus inscr. Sarsina, in Aemilia, vetus inscr. ? Scaptia, in Latio, Plinio, l. 3. c. 4. Segusium, in Taurinis, ex veter. inscr. ? Sinuessa, in Campania, ex veter. inscr. Suessa, in Campania, similiter.? Suessula, in Campania, itidem. Surrentum, in Picentibus, ex veter. inscr. Sutrium, in Hetruria, Festo. ? Tarquinii, in Thuscia, Ciceroni, l. 2. Divinat. Tibur, in Latio, Festo. Tifernum, in Umbria, ex veter inscr. ? Trebula, in Latio, Livio, l. 10. c. 1.? Tusculum, in Latio, Sexto Pompeio, Livio l. 3. c. 18. Vercellae, in Insubria, Tacito l. 1. Histor. c. 70.? Vindinum, in Umbria, ex veter. inscr. Urbinum, in Umbria, ex veter. inscr.

MUNICIPIORUM ALIQUOT ITALIAE, APUD VETERES ALIUS CATALOGUS.

Acerrae, Campaniae. Aletrium, Latii. Allifa, Samnii. Ameria, Umbriae. Anagnia, Latii. Aretium, Hetruriae. Aricia, Latii. Arpinum, Latii. Asculum, Piceni. Assisium, Umbriae.? Atella, Campaniae. Blera, Hetruriae. Caere, Hetruriae. Capena, Hetruriae.? Cassinum, Samnii. Clusium, Hetruriae.? Cora, Latii.? Cumae, Campaniae. Eporedia, Galliae Subalpinae.? Formiae, Latii novi.? Forum Flaminii, Umbriae. Forum Sempronii, Umbriae. Fundi, Latii novi.? Gabii, Latii. Hispellum, Umbriae. Hydruntum, Salentinorum. Interamna, Umbriae, vel Latii. Labici, Latii.? Lanuvium, Latii. Larinum, Apuliae.? Maecia, Latii. Mediolanum, Insubriae. Mevania, Umbriae. Nepet, Hetruriae. Nola, Campaniae.? Nomentum, Sabinorum. Novaria, Insubriae.? Numana, Piceni.? Pedum, Latii. Privernum, Latii. Rhegium, Brutiorum. Saepinum, Samnii.? Scaptia, Latii. Segusium, Galliae Subalpinae. Suessa, Campaniae.? Suessula, Campaniae. Surrentum Picentinorum. Tifernum, Umbriae.? Trebula, Latii.? Tusculum, Latii. Vercellae, Insubriae, in confinio Galliae Sabalpinae. Urbinum Umbriae. Et quia eaedem aliquando Urbes Coloniae fuere [orig: fuŕre], et Municipia et Praefecturae; conditionemque alias mutarunt [orig: mutÔrunt], ut ex Praefecturis Coloniae, vel Municipia; vel ex Coloniis Municipia factae sint: seriem Municipiorum, quae Praefecturae fuere [orig: fuŕre], subiungam.



image: s0236b

MUNICIPIA, QUAE PRAEFECTURAE ROMANAE, IN ITALIA, FUERE.

Acerrae in Campania, Sexto Pompeio. Alliphae, in Samnio. Anagnia, in Latio. Arpinum, in Latio.? Atella, in Campania. Atina, in Latio, Ciceroni, pro Planceo c. 12. Caere, in Thuscia.? Calatia, in Campania. Calenum, ibidem, Ciceroni. 2. Agrar. c. 31. Capua, ibidem. Casilinum, ibidem.? Casinum, ibidem, Ciceroni loc. cit. Cora, in Latio, Ciceroni, Stra. boni. ? Cossa, in Thuscia, Ciceroni. ? Cumae, in Campania.? Formiae, in Latio novo. Frusino, in Latio. Fundi, in Latio.? Linternum, in Campania. Neapolis, ibidem, Ciceroni, 2, Agrar. c. 31. Nursia, in Umbria. Placentia, in Aemilia, Ciceroni, in Pison c. 1. Praeneste, in Latio, Ciceroni, pro Planco c. 26. Puteoli, in Campania. Reate, in Sabinis, Ciceroni, l. 2. de Nat. Deor. c. 2.? Saturnia, in Tuscia. Sora, in Latio, Ciceroni, pro Planco. Suessa, in Campania, Ciceroni, 3 Philipp. c. 4.? Suessula, ibidem. Tibur, in Latio, Ciceroni, 6. Philipp. c. 4. Venafrum, in Samnio. Vulturnum in Campania etc. Municipia extra Italiam plurima fuere [orig: fuŕre], quae Colonias numero [orig: numer˘] superabant. Quaenam autem dictae fuerint Praefecturae olim apud Roman. Vide in voce Praefectura.

MUNIFICES quinam in militia Romana dicti, vide infra Tyro.

MUNIM nomen viri. Esdr. 2. v. 50.

MUNITIUM urbs German. Ptol. G÷ttingen, teste Villanovano [orig: Villanovan˘], in Hassiae, Saxoniaeque confiniis, media inter Mundam ad Meridiem, et Eimbecam ad Boream. Baudrando oppid. fuit Cattorum. Quibusdam est Gottinga, urbs Ducatus Brunsvicensis ad Leinam fluv. in confinio Hassiae, 3. milliar. German. a Visurgi in Ortum, 4. ab Embeca in Austrum, 8. a Northusia in Occidentem.

MUNSTERBERGA urbs Silesiae, sub Duce proprio, cum arce splendida, ad Olavum amnem. 7. milliar. German. ab Vratislavia in Meridiem 7. ab Oppolia in Occasum, Bohemiam versus. Vide etiam Monsterberga. Familiae caput Gerhardus fuit, ex Comitibus de Nidda et Berneck, Bosconis filius, qui Cunstadium in Bohemia condidit, et titulum ad posteros transmisit. Eius pronepos Bosco dein Podiebradii nomen assumpsit, ac iterum pronepotem habuit Georgium, qui Regnum Bohemiae gessit. Huius filii, Victorinus et Hinco, Munsterbergenses, Oelsnenses et Volavienses Duces creati sunt. E quibus Principatibus, postquam alienatus esset Munsterbergicus, cum huius titulo Oelsnensis et Bernstadius ad posteritatem transiere [orig: transiŕre]. Eam terminarunt [orig: terminÔrunt] ex masculis Henricus Wenceslaus A. C. 1639. et Carolus Fridericus A. C. 1647. mortui, quorum sic habent Progenitores; Victorinus de Cunstad et Podiebrad Comes de Berneck, Nidda et Glaz, ex Anna de Wartenberg, pater fuit Georgii Dn. de Podiebrad, Regis Bohemiae, exstincti A. C. 1471. Hoc [orig: H˘c] et Cungunda [orig: CungundÔ] de Sternberg (filia [orig: filiÔ] Smilonis Liberi Baron. de Sternberg ) genitus Henricus (post obitum Iohannis ultimi Munsterbergensium Ducum, ex familia Piastea) de ducatus hoc, cum fratre, a Friderico III. Imperatore investitus est A. C. 1463. obiitque A. C. 1498. Pater, ex Ursula Brandeburgica (filia Alberti Electoris) Caroli Duci Munsterbergae et Oelsae, defuncti A. C. 1536. Huic Anna Saganensis (filia Iohannis Ducis Glogoviae et Sagani) peperit Henricum. qui decessit A. C. 1617. relicto [orig: relict˘] ex Margaretha Megapolitana (Henrici Ducis filia [orig: filiÔ] ) Carolo [orig: Carol˘], qui eodem [orig: e˘dem], quo [orig: qu˘] Pater anno [orig: ann˘], fato [orig: fat˘] functus est. Suscepit vero hic, ex Elisabetha Magdalena Lignicia, Georgium (natum et denatum 1590.) Henricum Wenceslaum (natum 1592. denatum 1639. postquam Annam primo Magdalenam Palatinam; exin Annam Ursulam Reibnizam, uxores duxisset) Carolum Fridericum, ultimum ex Podiebradiis masculum, A. C. 1593. maritum primo Annae, dein Sophiae Magdalenae Ligniciae defunctae A. C. 1647.) Barbaram Margaretham (natam A. C. 1595. denatam 1652.) Georgium Ioachimum (natum 1597. denatum 1598.) Elisabetham Magdalenam (natam 1599. uxorem Georgii Rudolfi Ducis Lignicii, denatam, 1631.) et Sophiam Catharinam (natam 1601. nuptam Georgio Duci Lignicio, defunctam...) omnes Duces Silesiae, in Monsterberg et Oels etc. e quibus Caroli Friderici filia Elisabetha Maria (nata A. C. 1625. ex priore eius uxore) Sylvio Nimrodo e Ducibus Wirtenbergicis, marito, hereditatem attulit: impetrata a Ferdinando III. Imperator investitura [orig: investiturÔ] (qua [orig: quÔ] ipsa Coniux simul investitia, et Beneficium ad secundum, si iniret, coniugium protensum est.) Quibus coniugibus nati sunt, Ferdinandus Carolus (natus 1650. denatus 1668.) Sylvius Fridericus (natus 1651. et ab A. C. 1672. Eleonorae Carolae agnatae maritus) Christianus Ulricus (natus 1652. maritus Annae Elisabethae filiae Christiani Principis Anhaltini, et ex ea Pater Christiani Ulrici et Leopoldi Victoris) et Iulius Sigismundus (natus 1653.) omnes Dues Olsenses, lineae Iulianae Wirtenbergicae. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Part. 2. p. 17.

MUNSTERUS Sebastianus Ingelheimensis, Theologus ac Cosmographus praestantissimus, linguae Hebraeae Chaldaeaeque palingenesia [orig: palingenesiÔ], eius industria [orig: industriÔ] promota [orig: promotÔ], immortale nomen meruit. Hic anno aetat. 14. ingenii causa [orig: causÔ] Heidelbergam missus, biennio [orig: bienni˘] post Ordinem Minorum de Observantia professus est. Conradi


image: s0237a

dein Pellicani fama [orig: famÔ] permotus, obtinuit, ut A. C. 1509. illius in Hebraica eruditione, quae tum rara admodum ac insolens, audiendi causa [orig: causÔ], ad conventum Rubeaquen sem mitteretur. Dein A. C. 1515. ad Tubingenses Franciscanos concedens, Mathematicas artes, sub Ioh. Stoflero Iustingensi, perdidicit. Hinc reversus Heidelbergim, aulicum Ludovici Electoris egit Contionatorem: ibique Lexicon Chaldaicum concinnavit, cum Dictionario Talmudico, et primus Grammaticam Chaldaicam annotavit. Inde Basileam perveniens, Pellicano in Hebraea cathedra successit, et in Schola quoque Theologorum aliquandiu docuit. Obiit tandem A. C. 552. aetat. limacterico Germanus Esdras Straboque in Epitaphico dictus. Scripsit, praeter iam memorata, Cosmographiam, opus insigne: Annotationes item in V. T. inter Criticos sacros: Annotationes Gramm. in Proverbia, Matthaei versionem cum Annotat. etc. De hoc Verheiden: Qui cum variarum scientiarum cognitione, tum vero Mathematicis praeclare imbutu fuit. Plura vide in Elogiis Anton. Teissier. Part. 1. et. 2.

MUNTZENBERGICA Familia inter Germaniae illustres, Hanovicae stirpis ramus fuit: haec enim, cuius inter Wetteravicos Comites a pluribus saeculis memoria floruit, postquam plurium deficientium in sitione crevisset, inde Munzenbergicus, Rheineccius, Ziegenhainensis (qui iterum domo [orig: dom˘] exiit) Liechtenbergius, Bipontinus, tituli, A. C. 1451. Reinhardus obiit, pater Reinhardi I. et Philippi, quorum hic ab uxore Lichtenbergium dominium nactus, novae lineae, adhuc supersitis, auctor fuit: Ille Hanovicum ramum propagavit, cuius extremos palmites, Hanovicum Philippus Ludovicus A. C. 1641. Schwartzenfelsium Ioh. Ernestus A. C. 1642. terminarunt [orig: terminÔrunt]. Ita autem Ioh. huius Ernesti progenitores habent: Praefati Reinhardi I. fil. Philippus I. Comes Hanoviae in Muntzenberg, obiit A. C. 1500. ex Adriana (filia Engelberti Nassoviae Comite) pater Reinhardi II. defuncti A. C. 1512. Hoc [orig: H˘c] et Catharina [orig: CatharinÔ] Schwartzenburgica [orig: SchwartzenburgicÔ] (filia [orig: filiÔ] Guntheri Comitis) genitus Philippus II. decessit A. C. 1519. superstite, ex Iuliana [orig: IulianÔ] Stolbergia (filia Botonis Comitis, exstincta A. C. 1580.) filio [orig: fili˘] Philippo [orig: Philipp˘] III. qui fato [orig: fat˘] functus est A. C. 1561. Huic Helena Palatina, (filia Iohannis II. Comitis Palatini Rheni, lineae Simmerensis) peperit Philippum Ludovicum, Comitem Hanoviensem in Munzenberg, exstinctum A. C. 1580. et ex Lucia Magdalena Waldeccia patrem Alberti comitis Hanoviae in Schwartzenfels, qui demortuus A. C. 1636. ex Irmgardi Isenburgica (silia Philippi Comitis de Isenburg et Budingen ) pater fuit, Iohannis Ernesti, totius lineae Muntzenbergicae ultimi, denati, A. C. 1642. Catharinae Elisabethae (quae nupta Wilhelmo Ottoni Comiti Isenburgico, obiit A. C. 1647.) Iohannae (quae primis nuptiis Wolfgango Friderico Rheingravio; alteris Emanueli Principi Portugalliae iuncta fuit) Elisabethae, Mariae Iulianae (uxoris Iohannis Ludoviei Comitis Isenburgici) et Magdalenae Elisabethae (quam Georg. Fridericus Dn. et Pincerna de Limpurg uxorem habuit) etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 16.

MUNUS [1] inter alia pro dono, quod inter pares mutui officii causa datur; sed et quod ab inferioribus exhibetur, superioribus item. Romae olim Regia munera dicta sunt, insignia Regia, quae Sociis Populi Romanisubinde conferri solebant. Quemcumque enim priscus ille Senatus, aut etiam Princeps postmodum Romanus, regnare iussisset, aut pateretur, hunc honorifica [orig: honorificÔ] appellatione Socium Regem vocabat; cui Senatus Consultum, quo [orig: qu˘] universum Ius regium continebatur, pro diplomate erat. Sicque talis hoc [orig: h˘c] permissu Regem se, et nomine et cultu Regio [orig: Regi˘] ferebat. Erant autem insignia illa, Aurea corona, h. e. diadema, regii capitis insigne; aurea patera; qua [orig: quÔ] Rex sacrificans Diis munera offerret; sella Curulis, qua [orig: quÔ] sederet Regio muneri iutentus; scipio eburneus, h. e. ex ebore sceptrum; Tota picta, qua [orig: quÔ] domi uteretur; Sagulum purpureum, quomilitiae [orig: qu˘militiae]. Ac praeter haec Tunica palmata, Latus clavus, Equi phalerati, Arma equestria et Supellex militaris, qualis Consulibus praeberi solita. Qui sane mos dandi et accipiendi munera usque eo invaluit, ut illi ipsi Reges, ad quos legitima [orig: legitimÔ] successione Regnum pervenisset, non aliter regiam dignitatem usurparent, muneraque obirent regia, quam Senatus aut Principis concessu: uti legimus de Archelao Rege Iudaeorum, Tigrane Rege Armeniae, Tiridate eiusdem Rege, Vologese, et Parthamaspe Parthorum, Decebalo Dacorum, Zato Laziorum etc. Regibus, apud Livium l. 10. Suetonium Tiberio c. 9. Suetonium et Xiphilinum Nerone, Tacitum Annalium l. 15. Nicephorum l. 1. c. 9. Eusebium Histor. Eccles. l. 2. c. 4. dionem Eclog. de Legat. Agathiam l. 3. Alios. Et quidem haec munera sunt, quibus Principes magnificentiam suam testantur, cuius nullum illustrius specimen, quam larga [orig: largÔ] manu dia demata aliis ac Regna conferre. Sed et illos vicissim accipere a subditis munera, prisci iam moris fuit. Et quidem provinciae integrae, urbiumque ac municipiorum primores id frequentes egere [orig: egŕre], ut Reges suos magnis pretiosisque muneribus venerarentur: in quibus potissimum coronae ac diademata. Exhibebantur illa in pompis inprimis, ad quas magnus hominum fiebat concursus, osetentandis opibus et potentiae. E qua tot divitiarum ostentatione, in hominum animis, ingens oriebatur regii cultus admiratio, veneratio, forte et metus. Hinc Indicae pompae meminit Strabo l. 15. in qua conspiciebantur lebetes, crateres, mensae, sellae, pocula, labra, singula magnam partem smaragdis, beryllis, carbunculis, in crustata, praeter vestes aliaque. Qui mos non solum in Oriente olim hodieque, sed et in Occidente, invaluit. Unde in funere Sullae, translatas coronas aureas bis mille, dona civitatum, amicorum, ducumque, qui sub ipso militaverant; praeter illas, quae sepulchro eius iniectae sunt, incredibili luxu memorandae, refert Appian. Alexandrin. Bell. Civil. l. 1. Fiebat id vero inprimis dienatali, sicut hodie in Persia primo [orig: prim˘] anni die, et in India, die illo [orig: ill˘], quo [orig: qu˘] Magni Mogoris pondus in statera exploratur. Unde priscum


page 237, image: s0237b

illum Amasin, ob munus coronae contextae e floribus, Regi Aegypti, die eius natali missum, e plebeio in amicitiam Regis, inde in Regnum, adsumptum esse, testis est Athenaeus l. 15. Porro propinqui et affines, amici, hospites, aliique, munera sibi invicem mittendi morem semper habuere [orig: habuŕre], ut inprimis ex Romanorum Saturnalibus Strenisque notum. Vide quoque supra Feriae. Amantium praesertim munera coronae fuere [orig: fuŕre], quas frequentes sibi missitabant. Unde Simaetha apud Theocritum Idyll. 2. Delphidem non amare solum, sed et redamari, hinc probat, quod illi domus referta coronis esset:

*kai/ fato oi( stefa/noisi ta\ dw/mata th=na puka/sden.

De muneribus, infantibus recens natis offerri solitis, vide ubi de Infantibus et Puerperio. De iis vero, quae Deo vero, Diisque, ubi de Anathematis Doins, Donariis, Sacrificiis etc. Nec omittenda Munera, quae ad integras panegyres mitti consueverunt. Ita legitur in decreto Byzantiorum facto, in honorem populi Atheniensis, in publicis gratulationibus, dona ad Ludorum celebritates missa, apud Demosthenem de Cor. Ubi inter alia, kai\ a)nakhru/zai to\ ste/fanon w(=| sustefa/nwtai o( *da=mos2 o( *)aqhnai/wn u(f' h(mw=n, et renuntiari coronam, qua [orig: quÔ] concoronatur populus Atheniensium a nobis. Nempe ibi proclamabatur corona, qua [orig: quÔ] haec aut illa civitas ab alia donata fuisset etc. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium de Coronis passim, ut et hic [orig: hţc] non uno in loco: inter alia infra, voce Novena, aliquid etiam voce. Rhoxolani it. Sporta. De ingenti Munerum copia voce Vitiligo.

MUNUS [2] apud Scriptores Ecclesiasticos per excellentiam, pro Spiritu S. Ambros. in Symbolum Apostol. Aeternitas est in Patre, species in Imagine, virtus est in Munere. Unde Pafchasius de Corp. et Sang. Domini, malos Corpus Christi vere accipere negat, quia non accipiant Munus seu Donum, i. e. Spiritum S. Graec to\ *dw=ron. Sed et in Liturgiis antiquis et apud Patres, ta\ *dw=ra, item ta\ *(/agia dw=ra, appellantur oblationes panis et vini, ad S. Communionem in Ecclesia solitae offerri. Hinc ipsum Corpus Christi mysticum, vel propter iam factam consecrationem, vel propter futuram: Sicque factum, ut pro ipsa Cena Domini vox acciperetur. Certe locis sexcentis apud Patres, metalamba/nein tw=n a(gi/wn dw/rwn, est participare S. Cenae. Quae locutio ita in Ecclesia Graeca fuit usu trita, ut Balsamon ad Can. 19. Concilii Carthagin. vocem et pueris fidelium notam, Eucharistia, per istam interpretetur: di/dotai, inquiens, h( eu)xaristi/a, h)/goun ta\ a(/gia dw=ra. Accedit, quod to\ *dw=ron, Munus, aliquando idem est ac gratia, proprie accepta, pro virtute Sacramenti. Itaque regeneratio, quae est Baptismi fructus, et quo tota vis illius Sacramenti spectat, appellatur h( *dwrea\, vel to\ *dw=ron, Chrysostomo in Matthaeum Hom. 83. Unde ad ipsum Baptismum; vox traussata, a Gregorio Naz. Or 40. quae est in Baptism. et Basilio in eund. Similiter itaque Eucharistia *dw=ron, Munus seu Donum appellatur, nempe Spiritus [orig: Spiritűs] S. cuius efficacia [orig: efficaciÔ] illa communio perficitur, in qua divini huius Sacramenti fructus positus est. Sed et aliquando sic dicitur, eandem ob causam, propter quam et Sacrificium vocatur: quia videl. est commenoratio Sacrificii semel a Christo oblati, ut videre est in Liturgia, quae habetur in Clementis Constitutionibus l. 8 c. 13. Hinc *dw/ron e)zith/rion, donum a discedente donatum, apud Basilium Hom. de Charitate; est enim velut pignus praesentiae Christi post corpus eius sideribus illatum etc. Is. Casaubon. Exercit. XVI. num. 51. Vide quoque Car. du Fresne in voce Munus, et hic [orig: hţc] in vocibus, Dona, Oblatio.

MUNUS [3] pro feudo militari, apud Marculfum Formular. l. 1. c. 12. et Bignonium in Notis. Gunterus Poeta Ligurinus:

Si Patris dominum vassalli filius asri
Laeserit offensa [orig: offensÔ]: festinet providus illum
Conciliare pater: quod si contemnet agendum,
Munere privetus. Si vero audire monentem
Filius indomita [orig: indomitÔ] neglexerit aure parentem,
Non erit in feudo successor idoneus illo:
Ni prius accensam Domini placaverit iram.

MUNYCHIA portus Atticae Piraeeo proximus, inter illum ad Occidentem et Sunium promont. ad Ortum, apud Ilissi fluv. ostium, antiquum nomen retinens Ovid. Met. l. 2. Fab. 12. v. 709.

Munychiosque volans agros, gratamque Minervae
Despectabat humum.

A Munycho principe nomen habet, qui ibi templum Dianae exstruxit, quae propterea Mynichia, et festa eius eodem [orig: e˘dem] nomine, appellata. Strab. et Plut. Lloydius. Ibidem castrum erat cognomine. Hodie vero utriusque vix supersunt vestigia, et de Templo Dianae hinc cognominatae nil, nisi rudera quaedam in agro proximo visuntur. Coeterum portus hic a Piraeco terra [orig: terrÔ] non multum abest, mari vero, ob excurrentes in mare litoris lacinias 2. milliar. circuitu opus est, uti docet Iac. Sponius Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 230.

MUNYCHIATIS regio Arabiae Petraeae. Ptol.

MUNZIUS Iohannes, vide Iohannes.

de MUR Conradus, vide Conradu.

MURA [1] vulgo MURY, locus in Helvetiorum finibus, qui dioecesi Constantiensi pagoque Argoviae et Comitatui Rorae attribuitur, cum veter. Coenobio Abbatiali, vulgo Mury. Hadr. Vales. Notit. Gall. Nomen loco a reliquiis aedificiorum Romanorum et muris semirutis haesit, uti ex Chronico Murensi discimus. Coenobii historia paucis haec est: Cuonzelinus Comes Altenburgensis, Guntrami cognomine Divitis, fil. postquam loca vico cognomini Murensi vicina cum hoc ipso, praetextu Patrocinii, in potestatem suam redegisset: eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘], priores possessores cum armis suas res repetitum irent; a Cuonzelini filio Rapatone repressi sunt; qui hic locorum late dominatus est, circa A. C. 1006. Verum postea uxor eius Ita, Dietherici Lotharingici filia, et Wernheri


page 238, image: s0238a

Episcopi Argentinensis soror, quidquid miseris ereptum erat, consensu mariti aegre tandem obtento [orig: obtent˘] in Cunonis Comitis Rinfeldii manus consignavit, sedi Romanae consecrandum. Quod cum ille utcumque fecisset, (non enim ipsemet Romam advit, sed ea Talvislae, ad lacum Tigurinum, B. Mariae, ac Sancto Petro omnibusque reliquis Sanctis, sollemni ceremonia [orig: ceremoniÔ], muneri dedit:) Rapato Embricium Abbatem Eremitanum ad se accersitum rogavit, ut Murae Coenobium conderet: quod hic minime cunctatus fecit, et Reginboldum Soloduranum Praepositum constituit, circa A. C. 1030. qui obiit A. c. 1054. intra quod tempus, desunctus Rapato, in Monasterio recens exstructo sepultus est. Huius mox fil. Wernerus Cussenacensia sua bona Coenobio donavit: cui sub Burcardo, Reginboldi successore, qui illud ad umbilicum perduxerat, accessere [orig: accessŕre] alia, in locis Alikon, Brunnwyl, Utinhusen et Rheinfridschveil. Inauguratum dein templum est a Rumoldo Episcopo Constantiensi A. C. 1064. et loco [orig: loc˘] Praepositi, Abbas electus est Burcardus, qui vita [orig: vitÔ] excessit A. C. 1073. Ei Ulricus successit, sub quo omni iure, quod in Monasterium habebat Wernerus Comes Monachis cessit illisque Advocatum sibi eligendi veniam dedit; qui proin Comitem Regensbergium elegere [orig: elegŕre] A. C. 1083 donec varias ob causas, Wernerus sibi et primogenito semper in posteris suis id iuris conciliavit: donato [orig: donat˘] Sedi Romanae et in Pontificis potestatem consignato [orig: consignat˘] Coenobio [orig: Coenobi˘] A. C. 1089. In Romani Imperii protectionem illud recepit, Henricus V. Imperatur, cum Basileae esset, A. c. 1114. illique donata hactenus literis suis confirmavit; quarum literarum inter alia hic tenor est: In regno nostro Regulare quoddam Monasterium, situm est in provinc. Burgundia, in Episcopatu Constantiensi, in pago Aergow, in Comitatu Rore, quod Mure nuncupatum est etc. Quomodo porro locus creverit, et quae circa Monasterium hoc gesta, vide apud Ioh. Stumpfium Chron. Helv. l. 7. de Argovia c. 9.

MURA [2] fluv. Germ. Muer. Oritur in ditione Salisburgensi dein per Stiriam fluens, ibi Iudenburgum, Pontem ad Muram dictum, et Graecium Racelpurgumque rigat; ac tandem Dravo miscetur, in ipso Hungariae limite.

MURAENA [1] vide Licinius, Lucius, Murena.

MURAENA [2] piscis, priscis Romanis in delitiis, unde et Licinio Muraenae cognomen placuit. et apud Baulos, in parte Balana piscinam habuit Hortensius Orator, in qua Muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flevisse credatur. In eadem villa, Antonia Drusi Muraenae, quam diligebat, inaures addidit: cuius propter famam nonnulli Baulos videre concupiverunt, Plin. l. 9. c. 55. Crassus quoque Muraenam, quae, inauribus et gemmis distincto [orig: distinct˘] monili exornata, apellantis vocem agnoscebat, atque ad eum adnatans escam e manibus eius capiebat, postquam vita [orig: vitÔ] excessit, flevit uberius atque honore sepulturae affecit, Aelian. l. 8. c. 4. Inprimis vero, quemadmodum pavus e Samo, attagena Phrygia, grues ex Melo, haedus ex Ambracia, pelamis e Chalcedone, aselli Pessinuntii, ostrea Tarentina, pectunculus Chius, elops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Iberica, sic Muraena Tartessia ingeniosae gulae placuit, teste A. Gellio l. 7. c. 16. et meminit istiusmodi Muraenae iam in *batra/xois2 Aristophanes. Siculas tamen Muraenas quoque Varro laudat, apud Macrob. Saturn. l. 3. c. 15. de quibus ita Iuvenal Sat. 5. v. 98.

Virroni Muraena datur, quae maxima venit
Gurgite de Siculo.

Quin et ex ipso hoc freto ad piscinas Magnatum traducebantur alebanturue: quorum primus Muraenarum vivarium excogitavit C. Hirrius ante alios, qui cenis triumphalibus Caesaris Dictatoris 6000. earum mutua appendit. Nam permutare quidem pretio [orig: preti˘] noluit aliave [orig: aliÔve] merce. Huius proin villam (intra quam modicum) quadragies piseinae vendiderunt, referente iterum Plinio [orig: Plini˘], loco [orig: loc˘] praefato [orig: praefat˘]. Quae summa, Budeo [orig: Bude˘] teste, fuitcentenum millium Philippeum [orig: Philippeűm] vel scutatorum. De eodem Varro R. R. l. 3. c. ult. Hirtius, inquit, circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia HS. capiebat; eam omnem mercedem escis, quam dabat piscibus, consumebat. Vide Vegetium cum Annotat. Stewechii, Polybium l. 6. Livium l. 7. Tertullianum de Cor. Militis etc. Coeterum Muraenae aliae dentatae sunt, aliae edentulae; non seux solum, ut quidam voluere [orig: voluŕre]; sed et genere diversae. Sane Aristoteles de Animal. l. 5. mu/ron, quem marem muraenam nonnulli exponunt, quemque Philosophus karxoro/donta vocat, quod dentes habeat, e)/zwsen kai\ e)/swsqen; non eundem esse scribit, quod mu/rainan: nam muraenam variam et infirmiorem, myrum unicolorem et robustum esse dentibusque praeditum; sexus [orig: sexűs] discrimine perinde atque in coeteris. Et quidem edentulas fuisse Vedii Pollionis Equitis Romani muraenas, ad quas ille servum damnaverat, crystallini fracti reum, legimus apud Plinium l. 9. c. 23. Veniebant illae ex gurgite Siculo, ubi capiebantur optimae, et Flutae vocabantur; quod, prae vitium imbecillitate, ubi in summo aequore natantes cutem Sole torrefecerant, pessum redire amplius non possent, nec fundum maris repetere, sed in summo aequore velut exanimes ferrentur. Graeci antiqui *plwta\s2 eas vocabant, recentiores vero e)yormistw=nas2, ab eadem causa. Vide in vocibus Exormistones, Flutae, Myrus, Plocae, et Plura hanc in rem, apud Ger. Io. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 4. c. 14. 16. 18. 20. 21. 27. et Salmas. ad Tertulian. de Pallio c. 5. qui locus sic habet: Immergo aeque scalpellum acerbitati ei, qua [orig: quÔ] Vedius Pollio servos murenis invadendos obiectabat: nova silicet delectatio terrenae bestiae, et edentulae, et exsanguis et excornis: de piscibus placuit feras cogere. Ubi muraenam piscina [orig: piscinÔ] conclusam, bestiam terrenam vocat, ad discrimen marinae, quae in alto mari degit et aqua [orig: aquÔ] sua [orig: suÔ], i. e. marina [orig: marinÔ] fruitur. Miratur itaque novam saevitiam Vedii, aut novum potius saevitiae ingenium, qui non solum de pisce piscinario, feram per vim facere volebat; sed de eo etiam pisce, qui per naturam ferus esse non potest: imo


image: s0238b

qui terrenus, h. e. lacu et piscina [orig: piscinÔ] inclusus ac paene mansuefactus. Quomodo autem hi pisces appararentur, docet Apicius l. 10. Rei Culin. c. 2. De Muraenis quoque ex Theophrasto egit, et cum anguillis ac viperis cognationem earum ostendit, Athenaeus l. 7. etc.

MURALIS Corona docente A. Gellio l. 5. c. 6. donabatur ab Imperatore ei, qui primus murum subiisset, inque oppidum hostium per vim ascendisset: quae proin quasi muri pinnis (aut turribus) decorata fuit, Harum tres meruit Achilles ille Romanus Siccius Dentatus, eodem teste l. 2. c. 12. etc. Fuit autem aurea haec corona, et proponebatur ab Imperatore ille, qui murum obsessae urbis primus ac per vim ascendisset. Liv. l. 26. c. 48. Itaque quamquam omnibus omnia deberent, praecipuum tamen Muralis coronae decus eius esse, qui primus murum ascendisset. Profiteretur, qui se dignum duceret eo [orig: ] dono [orig: don˘]. Duo professi sunt. Dabatur autem, sicut et Vallaris (quod duae hae coronae dona militaria reliqua anteirent) nonnisi praecedenti inquisitione fastidiosa [orig: fastidiosÔ]: idque in omnium oculis. Quam proin, ne ulla fraus obreperet, petere, atque adeo profiteri id, cogebantur, qui hoc decus ambibant: nisi in ipsuius Imperatoris conspectu res gesta esset. Cuius moris exemplum illustre apud Silium Italicum est l. 13. v. 361. ubi de Milone, ab Q. Fulvio Proconsule, huiusmodi corona [orig: coronÔ] donato:

Fulvius et finem spoliandis aedibus aere
Belligero revocante dedit, sublimis ab alto
Suggestu, magnis auctor non futilis ausis.
Lavino generate, inquit, quem sospita Iuno
Dat nobis, Milo, Gradivi eape victor honorem,
Tempora murali cinctus turrita corona.

Ubi turritam vocat, quod pinnae muri, quae coronae huius insigne erant, turrim referrent. Qualis alias corona Cybeli, Deum [orig: Deűm] Matri, tribuitur: quam et ipsam inde muralem vocat Lucretius l. 2. v. 608.

Muralique caput summum cinxere corona [orig: coronÔ],
Et imis munita locis, quod sustinet urbes etc.

Neque vero Centuriones tantum, sed et ipsos caligatos milites ad id decus admissos esse, ex Suetonii Augusto c. 25. discimus, Has (nempe vallares ac murales coronas) quam parcissime: et sine ambitione; ac saepe etiam caligatis tribuit. Coeterum Civica saltem corona potior habebautr. Plin. l. 16. c. 4. Civicae coronae, militum virtutis insignae clarissimum -- Cedunt his murales vallaresque -- quamquam pretio [orig: preti˘] antecedentes. Sed et gramineam idem antefert, l. 22. c. 3. Corona quidem nulla fuit graminea [orig: gramineÔ] nobilior - Gemmatae et aureae, vallares, murales, rostratae, civicae, triumphales, post hanc fuere [orig: fuŕre] etc. Vide plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coronar. l. 7. c. 3.

MURANUM [1] oppid. Lucaniae, nunc Morano, castrum Calabriae citerioris, in confinio Basilicatae. Infra Appenninum, 40. mill. pass. a Cosentia in Boream, medium inter Sinum Tarentinum ad Ortum et mare Tyrrhenum ad Occasum, 16. utrinque milliar.

MURANUM [2] vulgo MOURAON, quibusdam Moro. Vide ibi.

MURATUM vulgo MURAT, oppid. Alverniae superioris ad radices Cantalii montis, iuxta Alagnonem amnem. 3. leuc. a Floriopoli in Circium, vide etiam Moratum.

MURAVIA vulgo MURAW, oppid. Stiriae superioris ad Muram fluv. in confinio ditionis Salisburgiensis, 6. milliar. German. a Iudenburgo in Occasum, 4. a limite Austriae.

MURBACUM vulgo MURBACH, oppid. Alsatiae superioris cum Monasterio, cuius Abbas Imperii Princeps est, fundato a Comite Eberhardo, tempore Theodorici Franciae Regis circa A. C. 724. 2. leuc. a Vogeso in Ortum, 3. a Colmaria, in Africum, uti a Mulhusia in Circium.

MURBOGI Ptol. populi Hispaniae Tarraconensis quorum urbs Burgi. Vide ibi.

MURCI et Murcidi, ioculariter olim dicti sunt, qui munus Martium pertimescentes pollicem sibi praescindebant, Amm. Marcellinus l. 15. Vide infra Pollex.

MURCIA [1] Dea, quam ita appellabant, quod praeter modum faceret hominem murcidum, i. e. desidiosum; Cui contraria erat Dea Strenua, quae faciebat homines strenuos. Vide Murtia.

MURCIA [2] vulgo quoque sic, alias Vergilia; urbs ampla Hispan. ad Seguram fluv. in planitie peramoena, 3. leuc. ab Oriola in Occasum, 6. a Carthagine nova in Boream, A. C. 1265. Mauris, qui regnum fundaverant, eiectis, recepta. Caput regni Murciae, vulgo Regno de Murcia, quod, provinc. satis parva, ad Meridiem, Castellae novae annexum est, a qua terminatur a Septentrione, uti regno [orig: regn˘] Valentino [orig: Valentin˘] ab Orut, Granatensi ab Occasu, et mari Mediterraneo [orig: Mediterrane˘] sinque Virgitano [orig: Virgitan˘] a Meridie. In illo et Carthago nova. Fuerunt hic [orig: hţc] alias Bastitani ex parte. Tam abundans hoc regnum omnis generis frugum est, ut hortus Hispaniae dicatur. Urbs sedes Episcopi, qui titulum Carthagenae sibi vindicat. Mariana, Surita, etc.

MURCIAE Metae in Circo, eaedem cum primis. Varro de L. l. l. 4. Intimus Circus ad Murciam vocatus, ut procilius aiebat, ab urceis quod is locus esset inter figulos: a qua Murcia, metis primis nomen; Melius a Murciae aede, quae in illa parte erat. Has inepte cum ultimis metis alicubi confundit Auctor libri de Circo c. 4. qui ibid. tres quoque Circi maximi partes fuisse, sine ratione asserit: Circum primum ubi primae metae: medium, ubi Medianae: Intimum, ubui metae Murciae. Sic namque intimum idem foret, quod ultimum, praeterea nullae medianae metae, ut supra vidimus. Inter utrasque vero metas obeliscus fuit in medio Circi centro positus, ut praeter alios Veteris Epigrammatis auctor id testatur de Circensibus.



image: s0239a

Et medius centri summus obliscus abit, etc.

Metis iisdem Murciis primum ostium, quod et intimum, proximum fuit: quo, cum omnibus ostiis subita [orig: subitÔ] aequalitate apertis eodem [orig: e˘dem] tempore prosilirent ex omnibus carceribus equi, qui missus erat, sortis ac loci beneficio [orig: benefici˘], coeteros antevertebat et occupare dicebatur. Cui si nihil adversi accideret, atque inoffensum teneret ad finem cursum i. e. ad ultimum usque spatium flexumque rnetae septimum, haud dubie vincebat. Sed plerumque eveniebat, ut prae studio obtinendi ac servandi primatus, quem ab initio sortis adeptus erat, praelassatis et consumptis viribus equorum, ante septimum curriculum deficeret, palmamque sequentibus traderet, qui in eius locum succedentes metam septimam, in qua fuit victoria, circumire anticipabant. Unde cauti agitatores in primis spatiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integri et indefecti praegressos iam defessos opprimerent et in flexu metae septimae praeverterent, ut dicemus infra, ubi de Circi Ostiis. Vide Salmas. ad Solinum p. 904. et seqq.

MURCIUS Collis dictus est Aventinus, a Veneris Murciae sacello ibi sito.

MURCUS alio [orig: ali˘] nomine Statius, Speculator, qui cum Sulpicio Floro Pisonem aede Vestae protractum, in foribus templi, trucidavit. Tacit. Histor. l. 1. c. 43. Alius est apud Caesarem l. 3. de Bell. Civ. c. 15. legatus, qui in argenteo denario STATIUS. MURCUS IMP. descriptus est.

MURDRUM apud Anglos olim caedem dolo [orig: dol˘] et clam commissam significabat; item mulctam, eo [orig: ] nomine inflictam. Quoties enim cadaver aliquod reperiebatur, nec interfector erat cognitus, nec occius ipse post vulnera eatenus superstes fuisset, ut eloqui potuisset tum intersectorem, tum genus suum, nec satis probaretur, idque et agnatorum et cognatorum utriusque generis propaginis testimonio [orig: testimoni˘], occisum fuisse Anglicum, aut non casu seu infortunio [orig: infortuni˘] occisum, pro alienigena habebatur, atque inde pagus seu Comitatus, in quo repertus est, Murdri nomine mulctabatur. Alias, si Anglicum fuisse adsereretur, multa huiusmodi non irrogabatur. Cuius moris originem Canuto Regi tribuit Henr. de Bractona de Corona l. 3. c. 15. non m inus ipso [orig: ips˘] iure miram: Causa vero inventionis Murdrorum talis fuit, quod in diebus Canuti Regis Danorum, qui post Angliam acquisitam et pacificatam, rogatu Baronum Anglorum, remisit ad Daciam (Daniam) exercitum suum, et ipsi Barones Angliae erga ipsum Regem Canutum fideiussores exstiterunt, quod quotquot Rex in Anglia secum retineret, firmam pacem per omnia haberent, ita quod, si quis Anglorum aliquem hominum, quos Rex secum adduxit, interficeret, si se super hoc defendere non posset iudicto [orig: iudict˘] Dei, Aqua [orig: AquÔ] vel Ferro [orig: Ferr˘] (Ordaliorum tunc purgatione sollenni) fieret de eo iustitia; si autem aufugeret et capi non posset, solverentur pro eo sexaginta sex Marcae, et colligerentur in villa, ubi quis esset interfestus, et ideo, quia interfectorem non habuerunt, et si in tali villa, propaupertate, colligi non possent, colligerentur in Hundredo (Centuria, intra quam Villa sita) in Thesauro Regis deponendae. Ubi certam habet mulctae summam: cum alii de mulcta in genere loquantur, incolis, intra quorum territroium caedes facta, irroganda, eo quod homicidam eiusmodi aufugere permisissent. Sic in Archivo arcis dLondinensis, inter Placita Coronae saepius occurrit: Villata N. Occisus repertus est N. Nulla Englisheria praesentata, ideo murdrum super Villatam in Misericorida. Cui vetus Ius Cambrobritannorum seu Wallorum, simile erat, Wallesheria dictum. Sed tandem in Comitiis Edwardi III. Parlamentariis, A. C. 1339. utrumque, cum Englisheriae, tum Wallesheriae ius, in desuetudinem abiit, penitusque abolitum est. A quo tempore pro quolibet homicidio, ex malitia patrato, vox Murdri sumi coepit. Vide Io. Seldenum de Synedriis l. 3. c. 7. ž. 8. et supra in voce Caedes.

MURELLUM castrum Galliae, prope Tolosam, hinc 3. leuc. ad Garumnam, vulgo Muret. Portio habetur iam pridem Comitatus Convenarum. Hic Petrus Aragonensium Rex cum Tolosano, Convenico et Fuxensi Comitibus ac Gastone de Bearno, Albigensium hyperaspistis, a Simone Monfortio victus est, A. C. 1213. Est et e regione Mellenti, interfluente Sequana [orig: SequanÔ], vicus Murelli, vulgo les Mureaux. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MURENA vel MURAENA, cognomen viri Romani, abeo posce deductum, qui Muraena dicitur, pro quo etiam exstat Ciceronis oratio. Consul, renovaverat bellum Mithridaticum, an. 672. Urb. Cond. sed a Sylla sequenti anno [orig: ann˘], revocatus, accusatusque coram Senatu, defensorem Tullium nactus. Appian. de bello Mithrid. Licinius Varro Murena, amicus Augusti, eiusdemque insidiator, et eo [orig: ] nomine oppressus. Vide et Muraena.

MURENAE seu MURENULAE mulierum sunt ornamenta aurea, quibus metallo [orig: metall˘] in virgulas lentescente, quadam [orig: quÔdam] ordinis flexuosi catena [orig: catenÔ] collum cingebatur, ut scribit Hieronym. Ep. 15. Oblonga fuisse, murenarum instar, ait Bulengerus. Meminit eorum etiam Willeramus Abbas in Cant. Cantic. apud Car. du Fresne, in Glossar.

Auri murenas argento [orig: argent˘] vermiculatas
Nos tibi nectemus.

MURENTIUS ad Aegyptum destinatus, sub Aureliano Imperatore, apud Capitolin. in Vita huius c. 13.

MURES inter animalia, Lege veteri immunca, quod, praeter causas, quae cuivis sese offerunt, inutile et noxium est hoc animal, ac typus eorum, qui dicunt.

Nos numerus sumus et fruges consumere nati.

Cyrillus contra Iul. l. 9. galh= kai\ mu=s2 gra/fousi pw=s2 e)f' e(autoi=s2 ta\ deila\, kai\ a)/nandra, kai\ yofodeh= tw=n kleptw=n ge/nh, Mustela et mus furum referunt timiditatem et imbellia genera atque ad omnem strepiium metuentia. Quod muri quam conveniat, Horat. Poeta


page 239, image: s0239b

eximius sic docet in Apologo, de mure rustico et urbano, Sat. 6. l. 2.

Valvarum strepitus lectis excussit utrumque:
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta molossis
Insonuit.

Nihilominus, uti Hierosolymitani eorum caro in esum cessit, cum obsessi summa cum fame conflictarentur; sicii Cretensibus, qui ad Hamaxitum castra posuerant, cl peorum rosere ansas et arcuum nervos exederunt, apud Aelian. Histor. l. 12. c. 5. quod idem de populis Troadi vicinis, Polemo apud Clementem in Protrept. et de Polycratis popularibus, Aristoteles Rhetor. l. 2. c. 24. narrant. Quorum is proin Troadis incolas, mures indigenas smi/nqous2 illis dictos colere solitos, et Apollinem ab iis Sminthium nuncupari, addit; Strabone, ex Callino et Heraclide Pontico rem aliter narrante l. 13. erat autem Mus sub pede Apollinis, ibid. quemadmodum contra Sethonis Aegyptii, Murem manu tenentis (quod Pelusii a Senaxheribo obsessus opemurium liberatus esset) statuam se vidisse, Herodotus narrat l. 20. ubi cum alias Aegyptiis a)fanismou= destructionis, fuerit hieroglyphicum mus. pietatem vero Regis imago suadeat, mysterium aliquod prae se ferre videtur Ioh. Marshamo Can. Chron. Sc. XVII. Imo integros populos, Abderitas, apud Iustinum l. 15. c. 2. Troes apud Plinium l. 10. c. 65. quasdam Italiae gentes, apud Aelian. in Histor. Anim. Megarenses et Chalcidenses, apud Heraclidem in Politiis: Gyariunius e Cycladibus, incolas, apud eundem Plinium l. 8. c. 29. Alios, sedibus suis pepulisse leguntur. Nec adeo mirum, si, quod Antigonus habet Mirabilium c. 21. in Gyaro mures ferrum peredunt; *th=s2 de\ *karusti/as2 kai\ th=s2 *)andri/as2 xw/ras2 e)sti\ plhsi/on nh=sos2 h( kaloume/nh *gu/aros2 e)ntau=sqa oi( mu/es2 diatrw/gousi to\n si/dhron, Prope Carystiam et Andriam insula est, nomine Gyarus, inqua mures ferrum corrodunt. Sed et quod Magicis artibus adhibiti; idque antiquissimis temporibus, immundi habiti sunt. Namque Myomantia omnium divinationis specierum prima fuisse legitur. Unde apud Esaiam c. 66. v. 17. inter res Gentium abominabiles, etiam Mures recensentur: Qui sanctificant se et qui mundant se in hortis, sequentes alter alterum palam, qui comedunt carnem porci, et rei abominabilis, murisque: pariter consumentur, dictum Iehovae. Quae superstitio ex Oriente transiit in Occidentem, et post Christi quoque tempora satis diu inextincta mansit; ut Murositarum patet exemplo [orig: exempl˘], qui, quod mures colerent, inde nomen accepere [orig: accepŕre]. An eadem [orig: eÔdem] ratione, propitiando Israelis Deo et averruncandae agrorum suorum calamitati, Murium imagines aurea, inter coetera dona, a Philistaeis adhibitae sint, non liquet. Legimus certe 1. Sam. c. 6. v. 5. a Sacerdotibus et divinis eorum id consilium darum esse, ut facerent imagines murium, qui corruperant eam terram et darent gloriam Deo Israelis: sic fortasse fore, ut allevaretur manus Dei ab ipsis, et a Diis eorum et a terra eorum. Ad quem locum vide Fran. Burmannum in Exegesi et Meditat. suis, vernaculo idiomate scriptis: Plura vero hanc in rem, apud S. Bochartum Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 33. et seqq. ubi alia plurima erudite congesta, reperies, de Mure aliarbuo, Arabibus prolixe descripto, qui idem videtur cum Graecorum Arctomye, de Mure item Montano et Pontico. Nec omittendum, quod Murium decem milia, mille mustelas, mille sorices, sibi exhiberi iussisse Heliogabalum, apud Lamprid. c. 27. legimus. Vide quoque hic [orig: hţc] infra: uti de Muribus, ad homines torquendos adhiberi solitis, supra ubi de Gliribus; de tinearum Muriumque die supra itid. voce Dies.

MURES Moscovitici animalcula sunt, a Moscovia, ubi magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] reperiuntur, vix vero alibi occurrentia: abietum, terrae et radicum latebras incolentes, a muribus nostratibus forma [orig: formÔ] parum absunt; sed tanta [orig: tantÔ] odoris fragrantia [orig: fragrantiÔ], ut ex musco compacta et musco feta videantur. Hinc exuviae eorum Magnatibus expetitae, qui eas maximo [orig: maxim˘] pretio [orig: preti˘] coemunt, ut indumentis subsutae et adversus brumam clypei loricaeque vices subeant, et graves ac tetre olentes auras, odoris sui fragrantia [orig: fragrantiÔ] expugnent. Cuiusinodi murium binae exuviae prostant in Musaeo Kircheriano, Auctori e Polonia muneri missae, Georg de Sepibus in Collegii Romani Societ. Iesu Musaeo, p. 29. Similiter in pretio pellis fuit Ponticorum, uti veteres vocarunt [orig: vocÔrunt], quos ruminare, Aristoeles Histor. Animal. l. 9. in sin. et in arborum fastigio nidificare fetusque fovere, Bochartus, scribunt. Sciuri Getulici dicuntur nonnullis Scriptoribus; namque, ut in frigidis locis fere nascantur, tamen in calidis non desunt. Unde Arabs Geogr. Clim. 1. part. 1 in censu animalium, quae in intima Africa nutriunt Nigrorum silvae, etiam Finnicos mures seu Ponticos habet. Venetos Hermolaus vocat, sicut Finnicos Agricola, a Venetis et Finnis, populis ad Vistulam in Borussia, a quibus ad nos deferuntur in pellicearum usum. Unde Arabice phenec hic mus, qui a statura et colore Gallis dicitur petigirs. Sed et Sungi ab Arabib. Golio sciurus est, animal cinerei coloris, eiusque pellis, qua [orig: quÔ] suffulciuntur vestes, seu potius minium (forte, herminium. ) Hermellina enim, Gallisquoque Hermine, mus Ponticus Thwroczio dicitur in Salomone Hungar. Reg. c. 52. Aliisque: ab Armenia, ut censet Car. du Fresne, qui de hoc animali illiusque pellibus multis agit Dissertat. 1. ad Ioinvill. Damir, animal esse dicit, ad formam talpae, mure maius, degens in summis arboribus, pellis caeruleae mollissimae, qua [orig: quÔ] delicati vestiuntur. Eorundem pellem calidam, boni odoris, in omnibus pelliciorum speciebus odoratissimam, scribit Abenbitar Arabs; qui e regione Sclavorum, in Scythia Europaea, versus Oceanum Occidentalem sita, magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] illas afferri, addit. Eandem murinam vocat Alcuinus, in Poemate de Carolo M.

Lactea quippe ferunt pretiosam colla murinam.

Cuiusmodi pellem collum ambientem etiam Roberto Regi tribuit Helgaudus. Vide de Electorum Romani Imperii vestitu


page 240, image: s0240a

Limnaeum de Iure Publ. Est et Simur Arabib.genus muris, cuius non absimilis usus. Hesych. *simw\r para\ *pa/rsqois2 kalei=tai/ ti muo\s2 a)gri/ou ei)=dos2, ou(= tai=s2 dorai=s2 xrw=ntai pro\s2 xitw=nas2 Simor apud Parthos vocatur quaedam agresiis muris species, cuius pelles cedunt in vestium usum. Aliis tamen martes est: Damiri est animal feli simile-cuius pellis mollitie, levitate, calore et pulchritudine ita excellit, ut ea [orig: ] Reges et Magnates induantur: apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 33. quem vide. Adde quae infra dicemus voce Mus, Sorex.

MURETUM [1] vulgo MURET oppid. tractus Convenarum, in Aquitania ad Garumnam. Ibi A. C. 1313. caesi Albigenses a Simone Montsortio, cum Aragonum Rege, Pet. Valcernaeus Hist. Albig. Vide Murellum.

MURETUM [2] locus Aquitaniae, provinc. Lemovicensis, haud procul a Ratiasto Lemovicum in Ortum. Ubi primi fundamenta iacta Ordinis Grandmontii.

MURETUS vide Marcus Antonius Muretus.

MUREX apud Martial. l. 5. Epigr. 24.

Non nisi vel cocci madida [orig: madidÔ], vel murice tincta [orig: tinctÔ]
Veste nites ---- --

Et l. 13. Epigr. 87. cuius titul. Murices,

Sanguine de nostro tinctas ingrate lacernas
Induis, et, non est hoc satis, esca sumus.

piscis seu conchae genus est, cuius sanguine seu flore, quem ore habet, moriensque exspuit, vestes olim tingebantur. Alias buccinum, et a purpura proprie dicta diversum. Plin. l. 9. c. 25. Mutianus muricem esse latiorem purpura [orig: purpurÔ], neque aspero [orig: asper˘], neque rotundo [orig: rotund˘] ore, neque in angulos prodeunte rostro [orig: rostr˘] sed simplice concha [orig: conchÔ] utroque latere se colligente. Et c. 36. Clavatum est (purpurae rostrum) ad iurbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt buccino. Sed utriusque orbes totidem, quot habeant annos. Quamvis Poetis ea non raro confundantur, qui et conchylium (tertium conchae seu ostreae genus, e quibus purpura elici solita) non raro pro purpura, per excellentiam sic dicta, sumunt. Neque vero vestibus solum tingendis, sed et libris ornandis, cruoreius adhibitus. Martial. idem l. 8. Epigr. 72.

Nondum murice cultus, asperoque
Morsu pumicis ardidi politus etc.

In escam porro Murex cessit, ut ex eiusdem d. l. patet. Hinc a Metello in indice cenae Pontificialis, apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. Murices quoque ac purpurae recensentur. Et quidem Murex Baianus celebris crat, uti colligimus ex Horatio l. 2. Sat. 4.

Murice Baiano melior Lucrina peloris etc.

Etiam castrandis nobilibus pueris adhibitus est, Plin. ubi supra c. 25. Quibus inhaerentibus, plenam stetisse ventis navem portantem nuntios a Periandro, ut castrarentur nobiles pueri; conchasque quae id praestiterunt, apud Gnidiorum Venerem coli. Ubi Venereas conchas se Murices indigitari, ex praecedentib. docet Voss. Cytheriacas vocat Martial. l. 2. Epigr. 47.

Laevior et conchis, Galle, Cytheriacis.

Porcellanas hodie appellari, a porcello; ut *xoiri/nas2 Graecis, quia *xoi=ros2 et xoiri/on, porcus et porcellus, id in muliere sit, quo [orig: qu˘] mulier est, (quam partem conchae istae referant) idem tradit Gerh. Io. Voss. de Orig. et Progressu Idolol. l. 4. c. 35. Sed de Porcellanis vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. De Muricibus sic Georg. de Sepib. in Collegii Romanis Societat. Iesu Musaeo p. 28. Murices, complures purpuris non absimiles excellentissimorum e conchyliorum specie, ex quorum humore seu sanguine praestantissimus ad tingendum sucus elicitur, exhibentur in Musaeo, sunt plerumque turbinati et longos forinsecus habent aculeos; interius vero ex albo purpurascunt. Testam habent gravem, solidam, duram, multisque cuspidibus horrentem. Quidam leves sunt et in marmoris modum striati ac maculosi, labio [orig: labi˘] patulo [orig: patul˘] et in modum canalis aperti diducto [orig: diduct˘]. Quae ex praecedentibus facile corrigas. Hinc Murileguli de quibus infra.

MURGANTIA Samnii oppid. Liv. l. 24. c. 27. hodie Mercone. Oppid. amplum, inter Beneventum 16. et Bovianum 11. mill. pass. in Comitatu Molisio.

MURGENTIA vide MORGANTIUM.

MURGIS vel MURGI, Antonin. oppid. Hispan. geminum, unum Maritimum in Hispania Tarraconensi et Baeticae confinio, in ora regni Granatensis, Muxacra hodie, testibus Floriano [orig: Florian˘] et Mariana [orig: MarianÔ]. Alterum oppid. Baeticae, nunc vicus regni Granatensis, Murga, teste Mariana [orig: MarianÔ]. Sed Clusio est Murcia, urbs regni Murciensis caput. Baudrando Murgis oppid. est Turdulorum, in Hispania Baetica nunc Muxacra; in ora maris Mediterranei fere 3. leuc. 1 limite regni Murciae, 6. a. Charidemo promontor. in Caeciam, cum castro satis munito.

MURI Cespititii Valli proprie Latinis; unde plerique Auctores murum Severi, quo [orig: qu˘] transverso [orig: transvers˘] Britanniam munivit, imitatus exemplum Antonini Pii, de quo vide Capitolin. c. 5. et ante Pium, Hadriani, de quo Spartian. c. 11. vallum vocarunt [orig: vocÔrunt]. Idem in Severo, c. 22. quasi dubitans, utrum vallum appellaret, an murum, utrumque posuit: Post murum, inquiens, aut vallum missum in Britannia. Cuiusmodi vallos aut cespiticios muros, Graeci recentiores bwlerou\s2 appellarunt [orig: appellÔrunt]; bw=los2 autem, ut notum, cespes est, vide Salmas. ad Histor. Aug. passim, et in voce Murus.

MURIA titulus Epigr. 103. l. 13. Martial.

Antipolitani fateor sum filia thynni:
Essem si scombri, non tibi missa forem.

Liquamen est sale thynni soluti. Cum enim tria apud Veteres huiusmodi liquaminum genera essent; primum, quod a scombro, garum; alterum, quod ex thnno piscefactum, muria, tertium, quod ex quovis minutiore, adeo que deterrimum erat, alec dicebatur. Ubi autem optima muria, exponit Plin. l. 31. c. 8.


image: s0240b

Muria [orig: MuriÔ] (laudantur) Antipolis et Thurii, iam vero et Dalmatia. Ibidem salsuginem eam appellat, salem durum Servius; cuius in sacris etiam Veterum aliquem fuisse usum, notat Scaliger ad Festum: Virginies tres Vestales maximae, ex Nonis Maiis ad pridie Idus Maias, alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt, easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt: atque ita molitum condunt. Ex eo farre Virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, Idibus Septembribus, adiecto [orig: adiect˘] sale cocto [orig: coct˘] et sale duro [orig: dur˘], Dalechampius Not. ad Plinium ubi supra etc. Modum vero Muriae consiciendae hunc tradit Columella l. 12. c. 6. Sporta nempe iuncea vel spartea sale candido [orig: candid˘] repleta, demittebatur in doium aquae pluvialis aut fontanae plenum et soli expositum, ore patenti: quae tandiu ibi relinquebatur, donce sal liquescaret. Tum alium atque alium subinde salem ingerebant, donec in sporta permaneret integer; ex eo intelligebatur, maturam esse muraim. Postea eam in vasa picata diffundebant, et opertam in Sole habebant. Atque haec erat dura muria; acerrima videl. et salsissima, atque etiam liquidissima, drimei=a inde a(/lmh Graecis Scriptoribus dicta. Qua de re videplura, atque Salmas. ad Solin. p. 345. et infra Salgama uti de muriaepoculo, inter poenas conviviales, supra voce Colloquia; item Gryphus. Adde, quod Guil. Bukeldius Belga muria [orig: muriÔ] condiendi halecem sicque efficiendi ut durare et longinqua in loca asportari possit artem invenit primus, circa A. C. 1416. ut diximus supra voce Alec.

MURICES alio [orig: ali˘] nomine triboli, seu tribuli dicti, machinulae ferreae tetragonae erant, aculeis exstantibus infestae quae spargi solebant adversus eruptiones hostiles. Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. Hos in terram defodit Darius, qua Alexandrum hostem equites emissurum esse credebat, apud Curtium l. 4. c. 13. Quemadmodum Phocenses, iuxta urbem Hyampolim, depressaingenti [orig: depressÔingenti] fossa [orig: fossÔ], amphoras illic inanes deposuerunt; in quas Thessalorum equi incidentes, fregere crura, apud Herodot. l. 8. Cui simile Dio de Gallis ad Alexiam l. 40. Conati noctu per munitiones Rom. in urbem pervenire, magnum detrimentum passi sunt. In iis enim locis, quae equitatu accedi poterant, occultas fossas Romaniduxerant: defixisque in eas stipitibus, superficie tenus texerant, ut aequales reliquo circumposito solo essent: in eas fossas equi virique imprudentes delaspsi peribant. Salvianus l. 6. haec omnia coniungens, Exercitus pugnaturi, inquit, ea loca, per quae venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercidere, aut sudibus praesigere, aut tribulis infestare dicuntur. Quorum loco [orig: loc˘], fortissimus Bohemorum Dux Zisca, hostilem equitatum mulierum, quarum maxima in exercitu copia erat, peplis impediit. Vide Lipsium Poliorcet. l. 5. c. 3. et l. 2. c. 2. de stylis caecis: item Rittershusium ad Salviani verba citata, Stewechium ad Vegetium l. 3. c. 24. etc.

MURILEGULI Graeci *kogxuleutai\ in tit. Cod. Theod. et Iustiniani, quoque Conchylioleguli, dicebantur, qui legendis conchyliis secu murici, vel purpurae, ad fucationem seu ad colorandam et tingendam lattam sericam et metaxam, in usum Principis, operam dabant, de quibus copiose d. tit. ad quem vide Cuiacium et Iac. Gothofredum. Erant ii, ut et praefecti baphiorum, textrinorum, magistrilineae vestis, Magistri privatae, Gynaeciarii, alii, sub Praefecto sacri Aerarii, seu, uti postea dici coepit, sub dispositione Comitis sacrarum Largitionum; salmas. ad Lamprid. in Diadumeno. c. 4.

MURILEGUS apud Guil. Britonem Philippidos l. 1.

Cratibus interea, pluteis et robore crudo [orig: crud˘]
Murilegus struitur, sub quo secura lateret,
Dum studet instanter fossas implere iuventus:

Machniae bellicae species est, quae alias Catus, seu Cattus: Ita etiam vocavere [orig: vocavŕre] felem recentiores, unde Murileginae pelles, in Statutis Abbatum nigri Ordinis A. C. 1249. aliter tamen sentiente Scaligero Exercit. 215. In Foris Oscae Iacobi I. Aragon. Regis A. C. 1247. fol. 34. murilegus de collo suspensus rei, poenae genus: Est tradendus Curiae loci, quaeipsumnudum cum murilego suspenso in collo, ex parte posteriori duci faciat, ab uno ostio civitatis usque ad aliud et caedi corrigiis isto [orig: ist˘] modo [orig: mod˘], quod latro et murilegus aequaliter feriantur, Car. du Fresne in Addition.

MURINA [1] seu MURINES (quod vide) inter potus [orig: potűs] genera matronis permissa, quorum A. Gellius memeinit l. 10. c. 23. Graecis muri/nhs2 o)=inos2, vinum erat unguento [orig: unguent˘] temperatum, vel cur superinfundebant unguentum, tw=| mu/rw| kekrame/non. Scribebant quoque *mur(ri/nhs2, geminatione sollenni caninae literae, ut Salmas. in quit, qua de re etiam videndus Hadr. Iunius Animadvers. l. 5. c. 19. unde Oiselius Plinium, Murrinum quasi murra [orig: murrÔ] conditum, interpretantem, reprehendit, cum sic vinum amarum esset: Potio enim haec dulcis, ideopque nectar Graecis dicta est, teste Festo [orig: Fest˘], qui Murratum tamen vinum cum Myrrino confundit. Plautus in Pseudolo, Actu 2. sc. 4.

Quod si opus ut dulce promat, id ex se, ecquid dabit? Ch. Rogas?
Murrhinam passum, defrutum, melinam mel cuiusmodi.

Quibus versibus subicit Plin. l. 14. c. 13. Quibus apparet, non inter vina modo murrhinam, sed inter dulcia quoque nominatum. Exstat quidem mentio, apud Dioscoridem vini murra [orig: murrÔ] conditi, cum pipere, iride et anetho, sed medicamentum illud potius ducendum dicendumque, quam vinum. Neque vero mustum sci condiebatur, sed vinum. At in aromatitem vel mur(ri/nhn, nihil myrrhae addebatur, et mustum, non vinum, sic condiebatur. Unde semper dulce manebat, speciebus aromaticis dulcedinem ei suam servantibus. Scaliger in Theophr. de causis plantarum l. 6. c. 9. ex myrti baccis confectum voluit. Sed Hesych et Pollux mu/rw| kekrame/non oi)=non, fuisse itidem docent. Addit Festus, Quidam id dici putant, ex genere uvae, Murrinae nomine. Meminit quoque Murrhinae Fabius Doslenus, antiquus Poeta,

Mittedum vinum pultem, Murrhinam etc.

Et certe unguentorum oblectatio in vino olim quaesita, non solum in capitibus ungendis, sed et in factitio vino, cui


image: s0241a

admixtum unguentum, ut testatur Catullus Epigr. 67. v. 82.

Quam iucunda mihi munera liber onyx.
Vester onyx, casto [orig: cast˘] colitis quae iura cubili.

Et Horat. l. 4. Od. 12. v. 16.

------ Nardo uma mereber.
Nardi parvus onyx eliciet cadum, etc.

Vide Iac. Oiselium ICtum in Gellii locum. Thom. tamen Dempster. aliique Murinam seu Murinum vinum, cum Murrhata potione, de qua cautum XII. Tabb. ne mortuo indatur, idem saciunt. In quae verba scribit Festus, Murrhata [orig: MurrhatÔ] potione usos antiquos fuisse, eiusque rei indiciumesse, quod etiam Aedilesper supplitationes Diis addant ad pulvinaria. Sed nec Hier. Mercurialis, Medicus Patavinus celebris, in variis Lect. de Murrhina, quam cum Murrhata similiter eandem habet, quid potionis id fuerit, satis explicat, saltem addit, fuisse artificialem quandam potionem, veterum tempestate vulgatissimam, a posterisautem intermissam, unde vix eius nomen remanserit. Interim magno [orig: magn˘] sumptu confectam fuisse, ex Lege paret. Meminit prisci ritus Augustin. Confessl. l. 6. c. 2. Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panes et merum attulisset. Paucisque interiectis, Quia illic parentalia superstitioni gentilium essent similima. Et in sequenti versu apud Plinium loci, nempe l. 14. c. 13.

Panem et polentam, vinum, Murrhinam:

eodem [orig: c˘dem] respici, credit Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Fr. Gouldmannus Murinam, ule ut alii scribunt Murrhinam, item Myrinam et Myrrhinum, interpretatur Angl. a Princely Kind of wine mixt with myrrhand spices, wine worth the asking for, Nectar. Item Sweet meats as Hippocras or spiced wine, Diction. Lat. Angl. Aliud omnino erat Vinum murratum, e)smurnisme/non, quod e more Iudaeorum, ducendis ad supplicium, vel in loco supplicii iam consistentibus, propinabatur, uti ex historia Passionis Dominicae novimus. Vide infra in ea voce; et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 709. et seqq.

MURINA [2] apud Alcuinum Poem. de Carolo M. muris Pontici exuviae, vide supra Mures Moscovitici.

MURISSIMUS ex familiaribus Heliogabali, apud Lamprid. ibi c. 15 In castris vero milites precanti Praefecto dixerunt, se parsuros esse Helsogabalo, si impuroshomines -- a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret --- Remoti sunt denique ab eo Hierocles, Gordus et Murissimus. Legi vult Mirissimus Salmas. quod nomen agitatori multarum palmarum quadrat: Notum enim aurigis et histrionibus, qualim hic fuit unus, ridicula et peregrina ac nova nomina plerunqueimponi consuevisse. Sed et lapis exstat Lugduni, in Batilica irenaei, C. VAL. MIRISMUS: quae vulgata lectio ab hoc cognomine neutiquam abludit. Vide Salmas. et Casaubon. Not. ad l.

MURITTUM castrum Galliae ad fluv. Lupam Loin, in pago Wastinensi, dioecesique Senonica, vulgo Moret. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MURIS Herodot, Moeris Ptol. vide ibi.

MURMELIUS Iohannis vide ibi.

MURMUR apud Stat. Theb. l. 4. v. 414. ubi Infera Sacra describuntur.

------ Lethaeaque sacra,
Et mersum Ismeni subter confinia ponto
Miscentis, parat ante ducem circumque bidentum
Visceribus laceris, et odori sulfuris aura,
Graminibusque novis et longo [orig: long˘] murmure purgat.

Vox est Magorum Incantatorumque propria, de qua vide supra in Canere, item Genitus.

MUROBRECTARII [note of the transcriber: in the print: MUROBRECTARIS] seu potius Murobractarii Plauto Aulul. Actu 3. sc. 5. qui *murobre/ktai Graecis. Ita enim bractare verbum, a)po\ tou= brektou= finxerunt, quod humectare et madefacere significat et idem plane est, quod bre/xein. Inde bractamentum, pro humore vel aqua posuit Fulgentius de Contin. Virgil. nam ecce etiam ad me ipse Ascraei fontis bractamento saturior advenit. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 46. et in voce Myrobrecharii.

MUROCINCTA oppid. munitum, Comiti Princip. Auriaco parens, ditioni Coloniensi infertum: Moers incolis, Meurs Gallis: Vix 1. leuc. a Rheno, 9. a Colonia Agrippina in Boream, 3. a Geldria urbe in Eurum, 1. a limite Ducatus Clivensis

MUROELA urbs Pannoniae superioris. Ptol. Muera Lazio. Aliis est Mureck oppid. Stiriae inferioris ad Muram fluv. 3. leuc. a Graecio in Eurum Rackelburgum versus, a quo 4. leuc. abest.

MUROSITAE Haeretici murium cultores, vide Mures.

MUROTRIGES vide DUROTRIGES.

MURRA Graece mo/r)r(a, unde pocula murrhina, illa adeo apud Antiquos celebria, melius murrea et murrina; Graece mo/r)r(ina; occurrit apud Martialem, l. 10. Epigr. 80. v. 1.

------ maculosae pocula murrae,

Et Statium in Corona Earini, l. 3. Sylv. 4. v. 57.

------ hic pocula magno
Prima Duci murrasque graves, crystallaque portat
Candidiore manu ------

Est autem Veterum quibusdam lapis, aliis humor densatus. Plinio l. 37. c. 2. lapidis pretiosi genus, odoris praestantia [orig: praestantiÔ] commendabile et colorum varietate insigne, subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque et tertium ex utroque ignescentem, veluti per transitum coloris purpura rubescente, aut lacte candescente. Baronio A. C. 34. ex Mich. Mercato, idem olim fuit, quod hodie Benxui vel Benivinum, materia scil. ex myrrhae arbore incisa fluens, ex qua in massam coagmentata, coloribus ad speciem inductis, arte inde potoria vasa fuerint efficta. Sed myrrha, Graecis smu/rnh, non mo/r)r(a est, uti murram appellari videmus, etiam qui disertissime scribunt, atque Atticissant. Pausan. in Arcad. *)allws2 me/n ge kai\ kru/stallos2 kai\ mu/r)r(a, kai\ o(/sa e)sti\n a)nqrw/pois2 a)/lla li/qou poiou/mena,


page 241, image: s0241b

kai\ tw=n skeuw=n ta\ kera/mea. Nec confundenda murrina nativa, cum factitiis. Petro Bellonio murra murex piscis est, qui Concha Veneria alias dicitur. Antonio Nebrissensi agathes; Nic Guiberto Medico Mussipontano Assertione de Murrhinis, edita [orig: editÔ] Francof. A. C. 1597. onyx, et quidem ea onychis species, quam Corneolam albam vocant, zonis tamen versicoloribus et aliquam similitudinem habentibus ad arcum caelestem (quas quidem venas madratas, a vulgo appellari annotat c. 6. unde Car. du Fresne Mazerina seu Madrina medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] dicta, cum murrhinis Veterib. eadem esse conicit) constantem etc. E qua sententiarum diversitate patet, non recentiores solum, sed et Veteres ignorasse [orig: ignorÔsse], quid essent, aut quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] fierent murrina. Quod et de serico factum; quo [orig: qu˘] licet antiqui passim usi fuerint: nemotamen, quomodo illud proveniret, et qua [orig: quÔ] fieret arte, habuit perspectum, usque ad tempora Iustiniani, sub quo demum cognitum est, vermes sericum apud Seres nere, non ex foliis arborum lanuginosis depecti, quae Veterum sententia fuit. Qui vero tandem circa murram proxime ad veritatem accedant, videbimus infra, in voce Murrhina.

MURRANUS priscus latinorum Rex, a quo postea omnes latini Reges Murrani dicti.

MURRATUM Vinum e)smurnisme/nos2 oi(=nos2, memoratur in Historia Passionis Domini nostri, Marci c. 15. v. 23. *kai\ e)di/doun au)tw=| piei=n e)smurnisme/non oi)=non, Et dederunt ipsi bibendum vinum myrrhatum seu murratum. In ipso nempe crucifixionis articulo, ex hebraeorum consuetudine, poculum Servatori nostro vini e)smurnisme/nou propinatum est, uti Paulus Fagius aliiq ve Viri eruditi, e libris Talmudicis, et scriptis Rabbinorum, ostenderunt iamdudum. Cuiusmodi humanitatis genus apud Athenienses etiam in usufuit olim. Cum enim, qui damnati capitis erant, e loco iudicii apud illos exirent, ad supplicium ducendi, cibum vinumque largius sumendi facultatem habebant, atque simul tria quae vellent cumque proloquendi. Dein demum ubi edendi bibendique finem fecerant. ore obthurato [orig: obthurat˘] ad poenam rapiebantur. Finis erat, ut vino [orig: vin˘] potuque obruti tales horrorem supplicii minus attenderent. Quem eundem in finem Hebraei granum thuris aut myrrhae vino miscebant. Et Rabbini quidem tus in eam rem nominant; fortasse pro myrrha, cuius meminisse Marcum vidimus. Saepe enim hae species confundi solent: sed utraque forte in hanc potionem adhibita est. Atque hic communis Iudaeorum fuit mos: qui tamen in Domino nostro integre servatus non est. Namque propinatum illi quidem vinum est, idque murraetum, in quo humanitatis erat specimen, sed illud dirum et crudele fuit, quod fel poculo infuderunt, uti legimus apud Matth. c. 27. v. 34. Nempe sanctae mulieres, quae Christo praeparaverant id vinum (id enim officii puniendis praestari solebat ab honestis et nobilibus matronis) cum ad Dominum accedere non possent: vinum praeparatum militibus tradidisse Domino porrigendum, hi vero, ut proni erant ad omne scelus, felle immixto [orig: immixt˘], illud corrupisse videntur. Alia potio, quae praeter morem, Domino sitienti, cum iam animam acturus esset, porrecta legitur, apud eundem Marcum, ubi supra v. 63. de qua vide aliquid ubi de Aceto, plura vero hanc in rem, apud Is. Casaubon. Exercitat. 16. num. 80. 87. et seqq.

MURRETUS seu MURETUS apud Anglicos Scriptores nonnullos xerampelinus color est, pulsus et ater, ex Anglico Murrey, uti docet Car. du Fresne in Glossar.

MURRHANUS fuit quispiam, qui de generis nobilitate apud Virg. Aen. l. 12. v. 529. gloriabatur,

Murrhanum hic atavos, et avorum antiqua sonantem
Nomina, per regesque actum genus omne Latinos,
Praecipitem scopulo, atque ingentis turbine saxi
Excutit. --------

MURRHINA Vasa , ac praecipue Pocula, adhibita olim luxuriosis nepotum conviviis, memorantur Martiali l. 14. Epigr. 113. cui titul. Murrina, ita enim melius scribitur:

Si calidum potas ardenti murra Falerno
Convenit, et melior fit sapor inde mero.

In quae verba inquit Schrevelius: China dishes. Ita sane videntur ex descriptione Plinii l. 37. c. 2. Oriens, inquit myrrina mittit, ex humore sub terra calore densata. In pretio sunt ob nitorem et coloris varietatem, purpurei, candidi et tertiii ignescentis. Aliqua et in odore commendatio est, etc. Ios. Scaliger ad Propert. l. 4. Eleg. 5. v. 26.

Murreaque in Parthis pocula cocta focis.

adversatus Plinio, asserit Murrina pocula ex signino cocto apud Sinas facta esse, quae nos Porcellana vocamus, Vide Pancirollum et ad eum Salmuthum. Lapidem, unde pocula Murrea ac Murrina, Salmas. Graecis *mo/r)ran: Latinis Murram, appellatum esse, monet. Unde non tantum hic Murrae meminit Poeta, sed et alibi, Martial. l. 10. Epigr. 80.

-------- Maculosae poculae murrae:

reprehendit proin Vir Eruditus, qui Myrrham et Myrrhina scribunt: ac supra omnes turpissime labi Baronium, qui Myrrhina pocula a myrrha aromate deducit et de myrrha facta interpretatur, contendit. Certe mo/r)rina Graecis appellari, supra vidimus. Unde Arriano lisqi/a mor)ri/nh, a mo/r)ra, murra, quam vocem variis varie acceptam esse diximus. Salmasio modo dicto nihil videtur vero propius, quam antiqua murrinia, nostra porcellana esse, secutus sic Scaligerum d. l. Quod enim ex luto quodam albo et in fornacibus cocto apud Chinas porcellanea vasa fieri contendunt, nil prohibet, quin Veter. murrhina f verint. Id saltem ex diversitate sententiarum inter priscos sequitur, modum illos quo [orig: qu˘] murrina fierent, ignorasse [orig: ignorÔsse]: Uti et de Serico vidimus. quamvis enim Arvianus th=s2 mor)ri/nhs2 meminerit, quae in Diospoli fiebat; at non de illa pretiosa murra, quae ex Carmania et India advehebatur, sed devitro murrhino id accipiendum, quod in Diospoli Aegypti, ad


page 242, image: s0242a

imitationem murrinorum fiebat. Cuiusmodi vitri etiam Plinius meminit, ut et opsidiani, quod etiam imitabatur lapidem Opsidianum, in Aethiopia inventum etc. Dignationem autem ac immodicam eorum aestimationem colligas, ex Seneca de Benefic. l. 7. c. 9. Video illic crystallina, querum accendit fragilitas pretium: Video Murrina pocula, parum scilicet luxuria magno furit, nisi quod vomunt capacibus gemmis inter se propinarent. Primum Romam inducta sunt, tertio [orig: terti˘] triumpho [orig: triumph˘], quem de piratis, Asia, Ponto, gentibusque et Regibus variis M. Pisone, M. Messala [orig: MessalÔ] Consulib. die Natalis sui egit Pompeius, qui sex pocula ex eo triumpho Iovi Capitolino dedicavit, quae protinus ad hominum usum transiere [orig: transiŕre], abacis etiam escariisque vasis inde expetitis, excrevitque indies eius rei luxus, Murrino octoginta sestertiis empto capaci plane ad sextarios tres calice, teste Plinio l. 37. c. 2. Heliogabalus etiam in Murrinis et onychinis minxit, apud Lamprid. c. 32. Vide plura apud Thom. Dempsterum Paralipomenis in Ioh. Rosini Antiq. Rom. l. 5. c. 30. Inprimis autem Plinium, qui de iis prolixe agit, loco [orig: loc˘] praefato [orig: praefat˘], nec non Salmas. ad Solm. p. 203. et 204. a quo tamen in eo dissentit Casp. Barthius, quod porcellanas hodiernas murrinorum veterum genus esse contendit, uti vidimus: Ipse vero sententiam hac de re non promit, Animadv. ad Stat. l. 1. p. 333. Vide quoque infra Myrrha.

MURRHO Sebastianus, vide Sebastianus.

MURSA [1] urbs Ioniae, ab Adriano condita. Steph. Item urbs Pannoniae inferioris, Mursia Ptol. nunc oppid. Episcopale Hungariae, Esseck, sive Ezeck Lazio, ad Draum fluv.

MURSA [2] Galliae castellum, 3. dier. itinere a Lugduno, ubi Magnentius a Constantino victus est, postquam apud Mursam prius, Pannoniae inferioris civitatem, atroci iam praelio [orig: praeli˘] superatus esset. Eutrop. Socr. Sozom. Quid nunc sit non constat. Baudrand. Valesio videtur locus la Mure, in Delphinatu, 25. leuc. ab urbe Lugduno, Notit. Gall.

MURSELLA oppid. erat Pannoniae superioris inter Sabariam 22. et Arbonem 10. mill. pass. Antonin. Itiner.

MURTA [1] vulgo la MURTA, celebre Monasterium Hieronymitanorum, in Catalonia, haud procul a Barcinone.

MURTA [2] fluv. Lotharingiae, la Meurte. Oritur ex Vogeso Nanteiumque rigat, et in Mosellam se exonerat, 3. leuc. supra Mussipontem.

MURTENA castrum Burgundiae, quod Odo Princeps Gallicae Campaniae, captum, praesidio [orig: praesidi˘] firmasse [orig: firmÔsse], A. C. 1032. legitur apud Hermannum Contract. in Chron. Frustra sequenteanno [orig: sequenteann˘] obsessum a Conrado Imperatore, cum Geneva et pleraque Burgundia recepta esset. Vulgo Murte, Gall. Morat, hodie oppid. Helvetiae, non longe a Friburgo et Berna, Caroli Burgundi clade nobilis. Hinc lacui nomen. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in voce Moratum.

MURTHLACUM vulgo MURTHLAY, urbs Episcopalis Marriae, nunc excisa, in Scotia.

MURTIA Veneris cognomentum, a Myrto, arbuscul illi sacra, impositum, unde primum Myrtia dicta est, et deinde corrupto [orig: corrupt˘] nomine Murtia. Plin. l. 15. c. 29. Murcea Festo. Vide Varr. de L. L. l. 4. Dempstero Paral. ad l. 2. Antiq. Roman. Rosini male confunditur cum Venere; diciturque illi a murcis, i. e. ignavis. Dicti autem veterib. sunt murci, i. e. mutili, qui pollicem sibi praescindebant, ut ad militiam essent inepri. Ei sacellum erat sub monte Aventino, qui antea Murcus: Consulantur Tertullian. de Spectac. et Ios. Scaliger Castig. in Festum. Nic. Lloyd.

MURTIPHLO cognomen Alexii Ducae Imperatoris Constantionopolitani, Graece *mourtzou=flos2, flos cordis, Gunthero in Hist. Constantinopolit. c. 8. Consilio [orig: Consili˘] cuiusdam cognati sui, nobilis quidem viri, sed perfidi, qui Murtiphlo, i. e. Flos cordis in illa gente dicebatur. At Nicetas in Isaac, et Alex. num. 4. sic Alexium scribit appellatum, e)n tou= sunespa=sqai ta\s2 o)fru=s2 kai\ oi(=on toi=s2 o)fsqalmoi=s2 e)pikre/masqai, quod contracta supercilia et quasi oculis impendentia haberet. Villharduino dicitur Morcuflex, num. 16. Vide Car. du Fresne in Glossario, ut et in voce Alexius Ducas.

MUROIS oppid. Africae propriae. Ptol.

MURUM Antonin. Mur Tschudo, Castel Mur. Simlero, vicus Rhaetorum, inter Clavennam ad Meridiem 12. et tinnetionem in Caeciam ac Boream. 16. mil. pass. Curiam versus. Sed Mur Tschudo in Bregentz tractu est.

MURUS [1] urbecula Basilicatae, in confinio Principatus citerioris prope Apenninum, Episcopalis sub Archiepiscopo Compsano, 12. mill. pass. a Compsa in Eurum, 24. a Marsico in Boream, 20. ab Acheruntia in Occasum. Deficit in dies. Muro.

MURUS [2] pro carcere, in Concilio Tolosano A. C. 1229. can. 11. Unde immurare, Gallice mettre entre quatre murailles, in Concilio Narbon. A. C. 1235. can. 9. Quia tamen intelleximus, vos de his tantum in pluribus partibus multitudinem (Albigensium pro Haereticis tum habitorum) invenisse, ut nedum expensae, sed vix etiam lapides aut caementa, sufficere possint, ad carceres construendos, consulimus ut eorum immurationes, ubi expedire videbitur, disseratis, apud eund. Quo pertinent, quae de Parietibus includendi more, infra dicemus. Coeterum de ratione muris obducendi cerae loricam, in eaque pingendi, vide supra ubi de Encaustica.

MURUS Adriani et Antonini : Item Murus Britannicus, vide Murus Picticus.

MURUS Caesaris . A Lacu Lemanno, quem Rhodanus influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, mill. pass. 10. (ita legi vult Cluverius) murum in altitudinem pedum sedecim Fossamque se perduxisse, memorat Casesar. l. 1. Bell. Gall. c. 8. Hunc, prope Genevam, non longe ab Rhodani e lacu effluxu ad montem Iuram, quidam: Gaudardus, inter ipsam urbem, Genevam, et ipsos Helvetios, incipiendo paulo supra urbem versus locum in radice montis, ubi vicus Iornan, et


image: s0242b

pergendo per Gayensis territorii medium, exstructum fuisse autumat, ad Helvetios intra suos fines coercendos. Nonnulli murum usque ad Virginis Castrum extendunt. In hoc tria miratur Plantinus, longitudinem, firmitatem (fossa [orig: fossÔ] enim variisque castellis egregie munitus erat) et temporis in eo exstruendo brevitatem, in Helvetia Antiqua et Nova. Eius non obstructa se vidisse vestigia, refert Merula part. 2. l. 3. c. 43.

MURUS Hexamitus 5. milliarium, in Isthmo Corinthiaco excitatus, ut Moream ab invasione securam praestaret, destructus est ab Amurathe Turcico Imperatore. Hunc dein repararunt [orig: reparÔrunt] Veneti A. C. 1453. Sed iterum postea a Turcis occupatus ac destructus est. Becmannus Hist. Orbis Terr. c. 6. sect. 6. ž. 6.

MURUS Picticus antiquus ultimusque Imperii Romani limes. Primo ex cespitibus et stipitibus ab Hadriano factus, per 80000. passuum, quo sic Barbaros a Romanis discluderet, circa. A. C. 117. Vulgo The Picts Wall. Post hunc Antoninus Pius, Britannis per Lollium Urbicum legatum devictis, alio [orig: ali˘] Muro [orig: Mur˘] cespititio [orig: cespititi˘] ducto [orig: duct˘] Barbaros Caledonios submovit, circa A. C. 144. Post a Severo Imperatore, 3. ante obitum anno [orig: ann˘], qui Christianae aerae 208. fuit, ubi Murus Adriani erat, e lapide multo iam munitior constructus, per Continentem, a mari Germanicoad mare Hibernicum perductus fuit; longitud. 60000. pass. Carausius, qui A. C. 285. sub Diocletiano et Maximiano Hercule, insulae Imperium nactus est, aliquibus in locis collapsum, inter fretum Dunbritannicum atque Edenburgicum reaedificavit, opus adeo celebre, ut inde Britannnicus dictus sit. Tandem Imperio [orig: Imperi˘] iam devergente, a Valentiniano III. circa A. C. 426. e solido saxo 8. pedum latitudine et 12. altitudine, a Boulnesse prope Itunae sinum in Occidentem inchoatus, perpetuo [orig: perpetu˘] tractu ad Tinae ostium in Crientem ductus est, et linea [orig: lineÔ] maxima ex parte directa [orig: directÔ] per montes vastos ascensu et descensu, super praeruptas rupes et excelso colles procurrens, 100. mill. pass. fere longitudine collegit: Cuius ductus multis in locis etiamnum exstat, in Cumbria et Northumbria, suis tantum pinnis nudatus. In eo crebrae turres speculatoriae 1000. passib. inter se distantes exstructae erant, in quibus milites, ad tutandos ab hostilibus excursionibus fines, excubarent. I. Speedus. Hunc Scoti Pictique, circa A. C. 431. custodibus deturbatis perrupere [orig: perrupŕre], horribili intra murum habitantium strage edita [orig: editÔ]: qua [orig: quÔ] in re Scotorum albiensium Historici strenuam Grimi cuiusdam operam praedicant, a quo perfossus ille murus Grahamsdike vel Grimesdike appellationem hodieque retinet. Vide etiam Bedam, Buchananum l. 4. etc.

MURUS Sinicus audax industriae opulentiaeque humanae miraculum, a Xio Imperatore Cinae familiae auctore, exstructus. Hic [orig: Hţc], tota [orig: totÔ] Sina [orig: SinÔ] subacta [orig: subactÔ] Tartaros graviter afflixit, quorum in posterum irruptiones repressurus, murum hunc condere aggressus est, anno [orig: ann˘] Imperii 22. ante Christum Natum 215. absolvitque annis 5. tanta [orig: tantÔ] operis soliditate et firmitate, ex meris scil. silicibus lapidibusque, compactum, ut sicubi clavus infigi per lapipidum commissuras posset, morte luerent, qui illam partem fabricassent [orig: fabricÔssent]. Navibus, quae crudi ferri massis plenae, demersis fundamenti loco [orig: loc˘], innixus, quatuor provincias ambitu suo [orig: su˘] cingit, 300. milliar. longus a sinu maris, in quem Yalo fluv. ex Tartaria Orientali influit, usque ad Kin civitatis montes, prope Crocei ripas, nusquam interrupta [orig: interruptÔ] serie, praeterquam ad Boreales partes urbis Siven provinciae Pekingiae, ubi exiguum spatium tenent horridi et inaccessi montes, qui fir missimum murum nectunt. Ibidem Croceum fluv. ad Se fauces, uti et reliqua flumina minora alicubi, arcubus hinc inde fornicibusque superstructis, ad instar pontis admittit: Coetera totus sibi constans ac fere uniformis, non per planitiem modo, quae in his partibus rarior est, sed et qua [orig: quÔ] ipsos montes transcendit: Certis intervallis turres habet et portas, illisque vicina castella munitissima, tum ad muri custodiam, tum ad militum habitationem apte disposita: Habuit enim ibi aluitque, qua [orig: quÔ] longe ab Ortu in Occasum patet, ad eius custodiam Sinicus Imperator decies centena milia militum. Altitudo 30. Sinensium cubitorum est, latitudo 12. et saepius 15. Ad sinum maris, in regionis Leaotung ultimis finibus, qua [orig: quÔ] in Septentrionem vergit Corea peninsul. ubi illius initium per aliquot stadia aquas subit, assurgens Occidentem versus et Leaotung regionem, mox excurrit ad Peking, inde Xansiam et Xensiam provincias munit, non recta semper progrediens, sed quandoque, pro vario locorum situ, deflectens; reliqua ad Oceanum usque montes Damasii claudunt. Dignum omni admiratione muri robur est, fere sine labe aut noxa, contratot temporum iniurias persistentis. Sed negligentior eius custodia, tandem ex causis fuit Sinici Imperii a Tartaris nostro [orig: nostr˘] saeculo [orig: saecul˘] eversi. Vide Adam. Preyelium Sinae et Europae c. 3. et infra in voce Sinarum regio.

MUS Graece mu=s2, Hebr. [gap: Hebrew word(s)] achbar, h. e. agri comsumptor et vastator (quae tamen appellatio agresti inprimis muri convenit) inter domuum incolas recensetur, Plinio l. 8. c. 57. haud spernendum in ostentis etiam publicis animal. Arrosis Lavinii clypeis argenteis, Marsicum portendere [orig: portendŕre] bellum: Carboni Imperatori, apud Clusium, fasciis, quibus in calceatu utebatur, exitium. Hinc Plautus in Persa, Actu 1. sc. 2.

Pater, avos, proavos, abaves, tritavos,
Quasi mures edere [orig: edŕre] semper alienum cibum.

Ipsos vero nemo est qui in cibum expetat, cum aliae escae suppetunt. In Historia tamen Hebraica Templi Secundi p. 241. cum Hierosolymitani a Romanis obsessi essent, comedisse cadavera canum et mures. extrema [orig: extremÔ] videl. fameurgente, legimus. Quo in casu, vaenisse murem CC. nummis, Casilinum obsidente Annibale: eumque qui vendiderat, fame interiisse; emptorem vixisse, legas apud Plinium loc. cit. At apud priscos Romanos sorices in delitiis, quos proin Censoriae leges, princepsque M. Scaurus in Consulatu, non alio [orig: ali˘] modo [orig: mod˘]


image: s0243a

cenis ademere [orig: ademŕre], quaem conchylia, aut ex alio orbe convectas aves. Semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem, qui apris, instituit, Ibid. Colores eorum tres, niger, rufus et albus; in quibus albus rarissimus, non tamen ignotus Graecis. Aelian. Historiae l. 12. c. 5. ubi de Templo Sminthii Apollinis, in Troadis urbe Hamaxito, *u(po\ de\ tw=| bwmw=| fwleu/ousi leukoi\ mu=es2, Sub altari nidificant albi mures. Atque hi putantur omnium salacissimi, unde in Proverbium abiit, *mu=s2 leuko\s2, e)pi\ tw=n a)kratw=n peri\ ta\ *afrodi/sia. Vide Suidam, et quid ex Philemone habeat Aelian. Historia l. 12. c. 10. Laetum tamen ostentum priscis fecere [orig: fecŕre], Plinius ubi supra. Plura vide supra, in voce Mures. Addam saltem hic [orig: hţc] de Sennacheribi notissima clade, quam Angelo tribuunt Sacri Scriptores; illam Iosephum ex Beroso pesti divinitus immissae, Muribus vero agrestibus Aegyptios in Herodot. l. 2. c. 142. ascribere. Quod an inde ortum, quia loimo\s2, lues et loima\s2, mus, in Hesychio sunt voces ita vicinae, ut una potuerit proaltera usurpari, atque sic tribui muribus clades a lue accepta. Utut sit, Cretensibus illis, qui Hamaxitum Troadis urbem praedictam condiderunt, tale quidpiam accidisse memoratur. apud Aelian. loc. cit. Veterem Homeri Scholiastem ad ll a. Aristotelem Rhetoric. l. 2. c. 24. et Polemonem laudatum Clementi in Protrept. Quae cum iis similia sint, quae de Assyriis referunt Aegyptii; illos Creticam hanc, aut Troicam, si mavis, histroiam interpolasse [orig: interpolÔsse], putat Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 34. Vide et supra Mures.

MUS Aquatilis Magis Zoroastris sectatoribus exosus maxime, sicut contra echinum terrestrem in veneratione habuere [orig: habuŕre], memoratur Plutarcho Symposiac. l. 4. qu. 5.

MUS Araneus apud Interpretes Strabonis est quem ille muga/lhn vocat, adhibitus olim in veneratione, l. 10. Vide infra Mygale.

MUS Arboreus vide supra Glires.

MUS Peregrinus apud Hieronym. adv. Iovinianum l. 2. Odoris autem suavitas et diversa thymiamata --- et muscus peregrini muris pellicula: nonnuliis est moschus seu muscus animal, qui proin legunt, et muscus e peregrini muris pellicula. Videtur enim illis muscum dictum existimasse [orig: existimÔsse], quod e muris pellicula sudaretur: ut mus sit, unde corraditur, et inde muscus. Atqui mus non est, sed animal gazsellae simile, e cuius sanguine muscus extrahitur, ut infra videbimus. Putant itaque iidem, muscum cum zibetio confudisse, quod etiam odoramentum est, ex sudore animalis, similis feli. Cattum zibetticum vulgo nominant: murem appellasse videntur Veteres, qui et sic passim vocarunt [orig: vocÔrunt] silvestres huiusmodi bestias, quarum pellis ad vestitum commendabatur. melius muscum et peregrini muris pelliculam iunxisse videtur Hieronym. uti mo/xon et cape/tion sive galai=on Graeci inferioris aevi. Hicetas in Isacio, *kai\ h)lei/fato muri/smata r(odostumma/twn pantoi=a, mo/xon, zape/tia, a)/mbar. Achmes in Onirocritico, h)lei/yato mo/xw| kai\ galai/w| pro\s2 to\ eu)w|dei=n. Ubi per galai=on intelligit zibetticum odorem; e muris vel mustelae peregrinae pelle per sudorem emanantem; Alii. Sic nihil in Hieronymi loco fuerit mutandum. Ubi pelliculam vocat, quia odoris illa suavitas ex pellicula emanat huius animalis, multis plagis ad sudorem coacta: cum muscus e vomica moschi emanet etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 335. et infra ubi de Zibettico Catto.

MUS Pharaonis vide supra Ichneumon.

MUS Ponticus [1] seu Finnicus, seu Venetus, vide ibidem supra, ubi de Muribus Moscovititis.

MUS Ponticus [1] Gall. Hermine, Ordo Equestris de Britannia, institutus an restauratus a Iohanne V. Britanniae Duce, circa A. C. 1365. His torques aureus maculis distinctus, Symbolum A ma vie. Sammarthanus.

MUS Ursinus vide Saphan.

MUSA [1] Latine vestigatio, seu inquisitio dicitur. Sic enim Phornuturs in l. de Nat. Deorum. *kalou=ntai de\ *mou=sai a)po\ tou= mw=sqai o(/ e)sti chtei=n. Eo quoque alludit Theognis, ubt ait,

*xrh\ *mousw=n sqera/ponta kai\ a)/ggelon ei)/ti perisso\n
*ei)dei/h sofi/hs2, mh\ fqonero\n tele/sqein,
*)alla\ ta\ me\n mw=sqai, ta\ de\ deiknu/sai. ------

Sunt qui a convenientia, seu nexu disciplinarum, et ency clopaedia [orig: clopaediÔ] Musas quasi o(moiou/sas2 dictas putent. Euseb. de Praep. Euang. a mue/w Musae nomen deducit, id significat instituo, instruo. Scal. Poet. l. 1. c. 2. a)po\ tou= maiw=sqai, quod iis inventio tribuatur, Platonem secutus deducit. Dan. heinsius in Aristarcho sacro, ab Ebraeo Musar, quod disciplinam significat, derivat. Musas autem Poetae Iovis, i. e. intellectus, et Memoriae filias fecerunt. His enim rebus eruditio constat. Musarum autem nomine omnes artes liberales continentur; quippe quae ab iis inventae creditae sunt. Plut. Symp. l. 8. c. 14. Hinc Cicero Musas humanitatem, et literas, interpretatur in Tusscul. Qu. et Orat. pro Archia [orig: ArchiÔ]. Gell. l. 9. c. 3. A liberali tamen Musa [orig: MusÔ], et a studiis humanitatis numquam abfuit. Idem. Eiusdem Musae, i. e. studii seu disciplinae. Musam Platonis pro Philosophia Baethius dixit l. 3. Metr. 11. et l. Prosa [orig: ProsÔ] 1. Poeticas Musas ad differentiam aliarum dixit, de quo et Barthius Advers. l. 6. c. 20. Praecipue tamen Musarum voce Poesis et Musica designabantur. His enim artibus primum omnium pueri imbuebantur. Hinc Amusos, i. e. imperitus Musicae apud Vitruvium, l. 1. c. 1. et amusia pro imperitia [orig: imperitiÔ] canendi Varroni apud Nonium in Lactare dicitur. Vulgo sedem Musarum Helicona, Parnassumque montes constituunt. Virg. Georg. l. 3. v. 11.

Aonio [orig: Aoni˘] rediens deducam vertice Musas.

Sed in caelo Hesiodus locat, itemque Horatius l. 3. Od. 4. v. 1.

Descende caelo [orig: cael˘] et dic age tibia [orig: tibiÔ],
Regina longum Calliope melos.

Vide Macrob. in Somn. Scip. l. 2. c. 3. ubi et Sirenas appellat. Lesbo autem, si Myrsilum Lesbium audimus, novem Musas debemus; ita quidem ex eo refert Clem. Alex. in Protreptico; vide Megaclo.


page 243, image: s0243b

Cicero l. 3. De Nat. Deor. de Musis scribit: Iam Musae primae quatuor, natae Iove altero [orig: alter˘], Thelxiope, Mneme, Aoede, melete, Secundae Iove tertio [orig: terti˘] et Mnemosyne procreatae novem. Tertiae Iove tertio [orig: terti˘] Pierio [orig: Pieri˘] natae et Antiopa, quas Pieridas poetae [orig: poŕtae] vocant, eodem [orig: e˘dem] numero [orig: numer˘], quo [orig: qu˘] proxime superiores. Aliqui tamen Caeli et Terrae filias dixerunt, ut Alcmaeon et Phornutus, unde et Pindarus alicubi Musam ou)ranou= squgate/ra vocat. Musarum epitheta sunt Camenae, Heliconiades, Parnass des, Aonides, Pierides, Pegasides, Aganippides, Thespiades, Libethrides, Castalides, etc. Vide Lilium Gyrald. Syntag. de Musis. Nic. Lloydius. Coeterum Corona earum ex pinnis alarum fuit. Quippe memorant, Acheloi filias, suasu Iunonis ausas esse provocare Musas in certamen cantus: At Musas victrices iis victis, pinnas ex alis convulsas, et in speciem coronae coactas, suis capitibus imposuisse argumentum victoriae, et quodammodo in tropaei speciem. quemadmodum Indos et bactrianos, quod sagittando valerent, sagittis redimiri solitos legimus, apud Prudenrium Hamartigen. Sed et Calliopen, omnium Musarum praestantissimam, hecera [orig: hecerÔ] coronat Ovid. Fastor. l. 5. v. 79.

Tunc sic neglectos hedera [orig: hederÔ] redimita capillos,
Prima sui coepit Calliopaea chori.

Quod coronamenti genus ab ipsis Poetis propterea usurpatum. Palma [orig: PalmÔ] porro Musas coronatas, legimus apud Phornutum, propter to\ trufero\n kai\ energe\s2 kai\ ai)/cwon, kai\ dusana/baton kai\ gluku/karpon tou= futou=, mollitiem, efficaciam, virorem perpetuum, ascensum difficilem et fructus dulcedmem, uti loquitur, peri\ tw=n *mous2. Sappho quoque rosis incingit, apud Clementem Alex. Paedagog. l. 2. c. 8. Imo et diadematas illas facit Fulgentius Mytholog. ubi de Polymnia etc. Quam in rem vide C. Paschalium in Coronarum libris passim. Nomina earum, Romanis temporibus, palam mulierculis imposita, quod de masculis Diis, dempto [orig: dempt˘] quidem Apolline, nondum compertum, observat Barthius. Sic Musa nomen est in Inscriptionibus, p. DCCCCXX. 15. quod virile etiam fuisse, nemini ignotum. Calliope, legitur ibidem DCCXL. 2. et DCCLXXXII. 5. Terpsichore, DCCCCXLII. 14. Euterpe, MCSSV. 8. Melpomene, XXV. 9. etc. Vide Casp. Barthium Animadversion ad Stat. Theb. l. 4. v. 34. Princeps Chori Calliope notatur a Scholiaste quoque Hesiodi, Ioanne Galeno Diacono, sine Allegor. in Theogoniam Comment. productis priscis his versibus,

*kleiw/ t), *eu)te/rph te, *qaleia/ te, *melpome/nh te.
*teryixo/rh t), *)eratw/ te, *polu/mnia/ t), *ou)rani/h te.
*kallio/ph q), h( kai\ proferesta/th e)sti\n a(pase/wn
Clioque Euterpeque, Thaliaque, Melpomeneque,
Terpsichoreque, Eratoque, Polymniaque, Uranieque,
Calliopeque, illas inter quae maxima Musa est etc.

Vide quoque Ger. Io. Vossium de Orlg. et Progr. Idolol. l. 1. c. 27. ubi Osiridi, novem Virgines fuisse, Musices intelligentissimas; iisque praefuisse Apollinem, inde *mousage/thn dictum, inter alia, refert. E qua historia Poetis forte fabulae occasio; uti in aliis accidisse novimus.

MUSA [2] Medicus Augusti, post Camelium, qui cum lactuca. tum esum aegrotanti Augusto negasset [orig: negÔsset], Musa contra eum Imperatori suasit sicque valetudini illum restituit: a [orig: Ô] quo tempore lactuca in pretio Romanis. Vide Artorius.

MUSA [3] vide Aemilia.

MUSA [4] Arbor Aegypto familiaris, Graecis veterib. mu/za, de qua multa commentatur ad Solin. Salmas. p. 1310. et seqq. Sed et Musae, mitabile genus fructuum, quod Baruthi sive Berythi Phoeniciae quondam non ignobili urbe provenit, de quo Baumgartnerus Itinerar suo [orig: su˘] ita: Musae il ic in ianta crescunt copia, ut inde deferantur Tripolim, Damascum, Damiatam et usque in Aegypti Alexandriam. Fructus est colore fabis haud dissimilis, nisi quod mul. to sit grandior, gustu sapidi ssimo [orig: ssim˘], odore admodum et suavi et salubri, et quasi sinudem cum melle saporem habens. Crescit botratim, i. e. plures in uno botro, aliquando decem, plerumque viginti, nonnumquam etiam supra: qui, ubicumque et quotiescumque inciduntur, in utraque parte incisa, crucis effigiem clare ostendunt. Folia sunt decempedalis longisudinis, latitudinis vero palmaris et semis, in quibus ante papyri usum Veteres dicuntur scriptitasse [orig: scriptitÔsse]. Etiam in Sinenli Imperio in provinc. quantonia Musae eaeque singulares reperiuntur, uti adnotat Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 36. de Fructibus. Apud Graecosi inferioris aevi, Musa inter ministeria sacra, occurrit, de qua vocis notione vide Meursium in Gloss. et Leonem Allatium de Recentiorum Graecorum Templis p. 149. nec non de Concordia utriusque Ecclesiae p. 1604. Instrumentum quoque Musicum, hoc nomine occurrit, in l. 3. Miraculor. S. Dionysii c. 7. Gallis Cornemuse; cuiusmodi instrumento pro tuba in bellis praeliisque uti Hibernos, testatur Richardus Stanihurstius de Rebus Hibern. ubi illud sic describit: utuntur etiam Hibernici, loco [orig: loc˘] tubae, lignea [orig: ligneÔ] quadam fistula [orig: fistulÔ], callidissimo [orig: callidissim˘] artificio [orig: artifici˘] fahricata [orig: fahricatÔ]: cui saccus ex corio compositus et cingulis arctissime complicatus adharescit. Ex pellis latere dimanat fistula, per quam quasi per tubum fistulator, inflato [orig: inflat˘] collo [orig: coll˘], et buccis fluentibus, inflat. Tum pellicula aere farcta, turgescit: intumescentem rursus premlt brachio [orig: brachi˘]. Hac [orig: HÔc] impressione duo alia ligna excavata, brevius scilicet ac longius, sonum emittunt grandem et acutum. Adest item quarta fistula, distinctis locis perforata, quam buccinator ita articulorum volubilitate, qua claudendo, qua aperienod foramina, moderatur: ut ex superioribus fistulis sonitum sen. grandem, seu remissum, quemadmodum ei visum fuerit, facile eliciat. Totius tamen rei prora et puppis est, ut. aer per nullam aliam folliculi particulam, praeter fistularum introitus, pervadat. Nam si quis vel acu punctum in culeo rimaretur, actum esset de sito instrumento, quandoquidem follis subito flaccesseret. Hoc genus sistri apud Hibernos bellicae virtutis cotem esse constat et. Apud Germanos idem instrumentum in usu, sed pastoribus agricolisque, qui eius modulamine gregem demulcent otiumque fallunt, vernaculo ser


page 244, image: s0244a

mone, Sackpfeiffe. Excogitasse [orig: ExcogitÔsse] id Lydos, habet Scholiastes Pindari Olymp. Od. 5. Car. du Fresne Glossar. Vide quoqueinfra, in voce Musarabes, Saccomusa, it. Utriculus.

MUSA [5] Antonius, aliis Artorius, vide ibi.

MUSACH vox Hebraica, quae occurrit 2. Regum c. 16. v. 15. unum notat ex tribus in Templo Hierosolymitano locis, quibus oblationes in ferebantur. Uti enim Gazophylacium, oblationibus Populi et Corbona, eleemosynis Sacerdotum et Templi Ministrorum, erant destinata: Sic Musach, a Rege Achazo aedificatum, aerarium erat, ubi Principum Magnatumque dona reponebantur. Inprimis ibi Reges ingredientes quovis Sabbathi die Templum donaria sua in ferebant. Macer Hierolexico.

MUSAEUM locus circa Olympum in Macedonia. Steph.

MUSAEUS [1] tres eius nominis commemorat Suidas, unum Eleusinium, Antiphemi filium, e)popoio\n, versificatorem, discipulum Orphei, qui scripsit *u(posqh/kas2, i. e. vitae praecepta, ad Eumolpum filium, versuum fere 4. milibus, et alia plurima. Alterum Thebanum Thamyrae filium, Philammonis nepotem, Troiani belli tempore, qui poeta etiam fuit, *melopoio\s2, scripsitque Lyricos versus, et cantica. Tertium Ephesium item versificatorem, qui tempore fuit Eumenis et Attali Pergami Regum, scripsitque res Pergamenses, praeterea Perseidos libros decem. Musaeum vero, qui amores Leandri et Herus [orig: Herűs] conscripsit, Caesar Scaliger (at quantus vir!) in suis de Poetica libris Homero praemisit, quia hunc putaret esse illum, cuius a Virgilio fit mentio Aen. 6. v. 667.

Musaeum ante omnes.

Sed nihil manifestius, quam hunc vixisse sub Augustis, et quidem post quartum saeculum. Itaque in veterib. libris dicitur *mousai=os2 o( grammatiko\s2. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 4. p. 519. et Ioh. Marschmum Canone Chron. Sec. XV.

MUSAEUS [2] fil. Lunae et Eumolpi, scripsit de remediis morborum et Oraculis, Aristoph. in Ran. Act. 4. sc. 2.

MUSAEUS [3] Auctor Graecus, de Isthmis scripsit. Suid. Item Poeta Latinus, impudicus. Vide Mar ial l. 12. epigr. 96.

Musaei pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis, etc.

MUSAEUS [4] Presbyter Massiliensis, saecul. 5. a Venerio et Eustathio Episcopis magni habitus: illius suasu composuit lectiones, quae Festis annui convenientes, in Ecclesia cantarentur: huius vero hortatu, tractatum de Sacramentis elaboravit. In Scripturis sacris versatissimus, obiit sub Leone et Maiorano Imperatorib. circa A. C. 459. Gennad. de Viris Ill.

MUSAES fluv. Mysiae inferioris, in quo S. Sabas submersus est.

MUSAGETES inter cognomina herculis, de quo supra.

MUSAGORES Plin. l. 4. c. 12. Melae l. 2. c. 7. tres scopuli, in ora Australi Cretae, ante Criumetopon promontor.

MUSANDINUS Petrus, Medicus insignis, memoratus Egidio Corboliensi, qui vixit sub Philippo August. de Medicam. l. 2. MS. apud Car. du Fresne in Glossar.

Dulcia Threicii resonans modulamina vatis
Tange cheli, digitisque fides percurre sonoras,
Largo Cirrei libamine pota fluenti,
Diva Musandinas evolve et dissere leges.

Et libro de Pulsibus,

Verba Musandino maneant condita sapore.

Ubi Gentilis de Fulginco [orig: Fulginc˘], i.e. sapidis et sententiosis auctoritatibus Petri Musandini, qui fuit patronus et supremus opifex husius facultatis, qui alium non habuit parem, nec habiturus est sequentem.

MUSANUS Scriptor Ecclesiastic. sub Antonino Vero, scripsit contra fideles quosdam, qui Encraritarum opiniones amplexi erant. Qui liber commendatur, ab Hieron. l. 1. de Scriptor. Eccl.

MUSARABES Christiani in Hispania, sub Arabum iugo viventes, dicti sunt; an a Muza Arabum Duce, qui Hispaniam domuit, an a voce Arabica Musa qua [orig: quÔ] Christianum notant. In illorum Divino officio seu Missa, Tom. VI. Biblioth. Patr. prisa/gion sic pronuntiatur: Agios, Agios, Agios, Domine Deus Rex aeterne tibi laudes et gratias. Vide supra in vocibus Mosarabes et Mixtarabes.

MUSARDUS cognomen Guilielmi Divionensis Abbatis, sic dicti, quod Musarum studio sedulo in cumberet: quin et Musardi, in genere bonarum literarum studiosi ab Adelberone vocantur, Dominic. Macer in Hierolexico, ubi eius hunc versum laudat,

Si Musas celebres clamant Musarde Sacerdos.

At Car. du Fresne otiosum, pigrum, stupidum hac voce denotari contendit, eius originem ar cessens ex Germanico muss, i. e. otium. Unde et Gallis muser, otiari vel rebus frivolis immorari est: et Musare Florentinis, est stare otiosum, stupidi hominis instar. Vide Menagii et Octavii Origines Italicas.

MUSARNI populi Italiae antiquissimi, a Libyco Hercule conditi.

MUSCA Poetria lyrica, quae epigrammata et odas conscripsit. Cael. Rhodig. l. 14. c. 1.

MUSCA Canina seu Cynomyia, una ex decem Aegypti plagis. Cum enim certum sit, muscas saepenumero immensum multiplicari, ut olim apud Eleos, ubi muscarum copia pestilentiam attulit, Plin. l. 10. c. 28. et in Cantabria Romani, pretio [orig: preti˘] dato [orig: dat˘], muosqhrou=ntes2 pro\s2 me/tron a)podeixsqe\n diesw/conto mo/lis2, muscas ad certam mensuram venantes vix servabantur: id inprimis in Musca Canina fieri voluit Deus, cum quia magis noxium hoc animal, tum quia canibus maxime infestum, atque ob id ipsum magis odiosum Aegyptiis, a quibus colebantur canes:

Omnigenumque Deum [orig: Deűm] monstra et latrator Anubis.

Itaque hac [orig: hÔc] clade gravissime afflixit Aegyptios, permovitque Pharaonem, ut, quod hactenus vetitum fuerat, concederet Israelitis publice sacrificandi facultatem. Cui cum regereret Moses, id


image: s0244b

non posse fieri, quia a suis sacrificiis Aegyptii maximopere abhorrerent, ac proin ut sibi longius, tridui videl. itinere, recedere liceret, petiisset, timens sibi Rex suisque ab importunis illis muscis, quibus Aegyptus infestabatur, tandem et hoc concessit. Sic Deus has mucas ex tota Aegypto amovit, ut neuna quidem superfuerit. Sive Angelus, vel ventus a Deo excitatus, illas in mare demerserit, aut in vicina Libyae deserta, propulsaverit: quod miraculum priore maius: Nam Aegyptum scatere muscis, ex Bellonio notum Observation. l. 2. c. 47. ubi circa pyramides tantam earum esse frequentiam asserit, ut illis volantibus aer resonet, Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 16. Contra, non intrabant Muscae, aedem Beel-Sebub seu Dei Muscae, Accarone Philistaeorum; neque aedem Herculis Romae in Foro Boario, uti Plin. testatur l. 10. c. 29. imitante etiam hac [orig: hÔc] parte verum Deum infernali simia [orig: simiÔ], in cuius templum muscis nullus aditus, si Talmudicis creditur, inquientibus, in domo mactationis non est Musca, Pirke Aboth cap. 5. 6. 7. et 8. Vide plura hanc in rem, ut et de Muscarum septem speciebus in Scriptura aut Versionibus memoratis, Musca nempe proprie dicta, ape, vespa, oestro, cynomyia, culice et sciniphe, apud eundem Bochartum Part. 2. passim: de Sacrificio vero Muscis Olympiae facto, infra Myiodes: ac earundem supplicio, voce Scaphismus. Hinc Muscarium Flabellum, ad abigendas muscas, quod e pavonis cauda delicatioribus. Martial. l. 14. Epigr. 67. cui titulus, Muscaria pavonina.

Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
Alitis eximiae cauda superba fuite.

Vide supra Cauda pavonis, it. ubi de Eunuchis, hoc enim apud feminas Veteres eorum officium fuit, et voce Flabelliferae. Ad eius imitationem, Muscarium Bubulum, apud eundem Epigr. 71. loc. cit. Appellata est cauda bovis, ad tergendas et excutiendas vestes; de qua is:

Sordida fi flavo fuerit tibi pulvere vestis,
Colligat hunc tenui verbere cauda levis etc.

MUSCA in Cerebro cognomen Conradi de Luzelinhart, cui [orig: cuţ] Principatum Ravennae tribuit Fridericus I. Imperator apud Conradum Urspergensem, ad A. C. 1167. Musca in cervello in Actis Innocentii III. p. 5. eo quod plerumque quasi demens videretur, ut idem Urspergensisait, apud Car. du Fresne in Glossar.

MUSCAE [1] dicti Plauto in Mercat. Actu. 2. sc. 3. qui Horatio l. 2. Sat. 8. Umbrae, convivae non invitati, et qra/sos2 verarum Muscarum, Homero iam notatum, imitantes: Hae, quia a templis Bacchi Cererisque non aeque aberant ac ab aede Herculis, in Foro Boario, abfuisse memoriae traditum est, ideo minister, qui Muscas fugaret, in triclinio apud Romanos praesto fuit. Hinc Martial. l. 3. Epigr. 82.

Et aestuanti tenue ventilat frigus
Supina prasino concubina flagello,
Fugatque Muscas myrtea [orig: myrteÔ] puer virga [orig: virgÔ].

Seneca de Ira l. 2. c. 25. Quid enim est, cur tussis alicuius, cur sternutamentum aut Musca parum curiose fugata, nos in rabietm agat? A Musca Muscarius Hercules, Graece *)apo/mijos2 dictus est, de quo vide in voce Baal Sebub. Plura vero hanc in rem supra.

MUSCAE [2] inter Inquisitionis in Ecclesia Romana ministros, quorum ope e captivis confessio clicitur. Cum enim humana [orig: humanÔ] tractatione, et blandis pollicitationibus, nihil efficitur, permittit Inquisitor aliquem ad captivum intrare, illi non ingratum, qui cum ipso loquatur, et, si opus fuerit, fingat se de secta ipsius esse, sed prae metu abiurasse [orig: abiurÔsse] ac veritatem Inquisitori prodidisse. Cum captivus illi confidit, denno ad illum venit sera [orig: serÔ] vespera [orig: vesperÔ] et sermones cum eo protrahit; tandem fingit, serius esse quam ut abire possit; tota [orig: totÔ] ergo nocte cum eo in carcere manet, ut simul colloquantur et captivus inducatur alloquio [orig: alloqui˘] alterius, ut sibi mutuo confiteantur, quae commiserint. Interea extra carcerem loco [orig: loc˘] congruo [orig: congru˘] aliqui stant, auscultantes et verba eorum colligentes, ac si opus fuerit, cum iisdem Notarius. Atque ita quidem suo [orig: su˘] tempore faciendum docuit Eymericus. Nunc vero qui ita insidiose quippiam eius, quod concupierat, e concaptiv is collegit, custodem carceris vinctos pro more invisentem orat, ut audientiam sibi dari petat, ut moris quoque est vinctos agere, atque ita e carcere egressus muneris sui rationem redditurus, non indicat modo quod inter vinctos audivit, verum etiam, quo [orig: qu˘] vultu vincti exceperint quae eis de doctrina proposuit, hilarine an subiracundo [orig: subiracund˘]? etc. ersi nullum ab eis tulerit responsum; quidve de ipsis sentiat: atque istius demum delationes probatissimi testimonii vim habent, cuiuscumque fidei vel existimationis alioqui homo is sit. Huiusmodi vero Muscas, uti vocantur isti, inde facile agnosci ad deprehendi, ait Regin. Gonsalvius Montanus, quod ut plurimum ipsi ad eiusmodi colloquia sese ingerant, haud a quoquam provocati, incipiantque velintempestive eiusmodi sermones de doctrina excitare, quibus proin nullum responsum dari consultissimum iudicat. Miratur porro, homines tales, ut fiant voti compotes, duorum vel trium etiam mensium carcerem non morari vinctos cum vinctis, atque molestias illas omnes libenter ferre, etiam ex uno carcere egressos e vestigio alium ingredi, atque inde tertium, bis, ter quater, easdem usque molestias repetituros ac in eo demum delitiarum orbevitam transacturos, S. Inquisit. Art. det. p. 95. plura apud Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 4. c. 14. ubi de alio quoque in Hispania horum hominum expiscandi more.

MUSCANDA urbs Antiochianae, in Cappadocia. Ptol.

MUSCARIA urbs Hispaniae Tarraconensis in Vasconibus. Id.

MUSCARIUM Flabellum vide supra Musea.

MUSCARIUS Graece *)apo/muos2, Herculis epitheton, quod muscas ab aede sua abigeret, Plin. l. 10. c. 29. et Solin. c. 1. Imo et Iovis, Clemens in Protrept. *)apomui/w| *dii\+ qu/ousin *)hlei=oi; *r(wmai=oi de\ *)apomui/w| *(hraklei=, Muscario Iovi litant Elienses, Roman vero


image: s0245a

Muscario Herculi. Quod nempe ex Elide Olympia muscas abegisset, uti habet Pausan. Eliacis prior. Eum ipsum Deum Myodem vocat Plin. l. 29. c. 6. Sed muiw=n *di/a, Muscarum Iovem, legi vult Salmas. etc. vide infra in voce Myacores, it. Myiagrus et Myiodes.

MUSCELLINUM unguentum de quo Fuchsius ad Myrepsum, Graecorum recentium mosxe/laion et Veter. bala/ninon est, ex myrobalano nempe factum, quam et moxo/kokkon Recentiores vocarunt [orig: vocÔrunt]. Sic nucem myristicam iidem mosxoka/guon dixere [orig: dixŕre] et ka/ruon muristiko\n et moureyiko\n et a)rwmatiko\n, quae vulgo muscuta nux. Unde et muscata glans dici potuit Veter. muroba/lanos2, ex quo mosxe/laion; a quo mouse/laion diversum. Vide Salmas. ad Solin. p. 1325. et 1328.

MUSCHIANUS Consul cum Paulo, an. Urb. Cond. 1320.

MUSCIACUM vetus Galliae locus, ad fluv. Tarnim in Cadurcis, prisco [orig: prisc˘] Monasterio [orig: Monasteri˘] illustris, vulgo Moissac. Castrum fuit, ad Comitem olim Tolosae pertinens: Monasterium vero aut reparatum est, aut recens exstructum a Ludovico Pio, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MUSCULI dicuntur Vegetio l. 4. c. 16. machinae quaedam militares, quibus tecti milites apportatis lapidibus, lignis et terra [orig: terrÔ] sossas complebant, utturri ambulatoriae munirent viam. At Caesar Musculorum tecto usum tribuit, non viae aggere supportato muniendae, sed muri subruendi, lapidesque vectibus subducendi, qui etiam interdum subiectis rotulis impellebantur; cuiusmodi Musculi descriptio apud eum exstat Belli Civ. l. 2. c. 10.

MUSCULUS Wolfgangus Dusanus, fil. vietoris, Theologus Bernensis. Est Dusa oppid. Lotharingiae, salinis per celebre. Eius exstant Commentarii in Genesin, Psalmos, Esaiam, Matthaeum, Iohannem, ad Romanos, Utramque ad Corinthios, ad Galatas, Ephesios, Philippenses, Colossenses, utramque ad Thess. In prior ad Timotheum, 9. tomis fol. Basileae variis vicibus editi. Obiit Bernae, A. C. 1563. aetat. 66. Vide Melch. Adami in vitis Theol. German. De eo Iac. Verheiden, in Effig. Profess. Labore, inquit, studio [orig: studi˘] ac industria [orig: industriÔ], sacrarum item literarum cognitione clarissimus evasit. Plura vide apud Anton. Teissier in Elogiis.

MUSCUS apud Hieronym. ad Iovinian. l. 2. Odoris autem suavitas et diversa thymiamata et amomum et cyphi et oenanthe et Muscus et peregrini muris pellicula: est Graecorum mo/sxos2, Latine etiam hinc moschus, qui per se odoramentum facit idque fragrantissimum; unde et muscum pro qualibet fragrantia et odoris suavitate, iam Arnobius et Appuleius posuere [orig: posuŕre]: Hunc e peregrini muris pellicula sudari, adeo que hinc dictum esse, idem Hieronym. existimasse [orig: existimÔsse] videtur. Atqui, mus non est, sed animal gazellae simile in Regno Pegu et in Regno Ava Indiae ultra Gangem, e cuius sanguine (qui in umbilico eius se vomica coit) muscus extrahitur. Paulus Venetus ita de eo l. 1. c. 62. Invenitur in hac provincia muschum optimum, et quo melius in mundo non invenitur. Est enim animal quoddam pulcherrimum in hac provincia, catti habens magnitudinem et pilos grossos, ut cervus, pedes quoque habens ungulatos et dentes quatuor, duos supra et duos infra, longitudine trium digitorum: iuxta umbilicum vero inter cutem et carnem vesicam habet sanguine plenam et sanguis is est muscum, a quo tam suavissimus exhalat odor. Adde l. 2. c. 34. 37. et 38. Gazelam vocat Iul. Scaliger Exercit. in Cardan. 211. ž. 3. 4. 5. 6. Simeon Sethi, *tou= mo/sxou facit dia/fora ei)/dh) w(=n o( krei/ttwn ge/netai e)n po/lei tini\ polu\ tou= *xora/sou a)natoli/kwte/ga|, le/gomenh| tou= *pa/ta e)/sti de\ thn xroi/an u)po/zansqon tou/tou de\ htton o( a)po\ th=s2 *)indi/as2 metakomico/menos2. re/pei de\ e)pi\ to\ mela/nteron kai\ tou/tou pa/lin u)podee/steros2 o( u(po\ tw=n *si/nwn a)go/menos2 pa/ntes2 d' e)n o)mfalw=| a)pogennw(ntai cw/ou tino\s2 monoke/rwtos2 megi/stou o(moi/ou dorka/dos2, Musci variae sunt species. Optimus nascitur in urbe quadam Tupata dicta [orig: dictÔ], quae multo magis est Orientalis, quam Chorase. Colore autem est subflavus. Et isto [orig: ist˘] deterior est, qui ex India advehitur, ad nigrum vergens. Quo [orig: Qu˘] rursus imbecillior, qui defertur ex Sinis. Omnes autem generantur in umbilico animalis unicornis maximi caprae similis. Uti Tupata est Tubet, urbs et regio notissima (ultra Chorasan) ex qua moschum optimum advehi, magno [orig: magn˘] consensu scribunt Arabes: unde in ipsam Indiam et Sinas advehitur, quorum muscus cur sit Tibethiensi deterior, docet Masudius Scriptor Arabs, apud Bochartum, his verbis: Muscus Tubetiensis Sinensi praestat duabus de causis: quarum una est, quod capreae Tubetienses pascuntur spica [orig: spicÔ] odorata [orig: odoratÔ] (nardo [orig: nard˘] ) et aliis aromatibus, cum Sinenses capreae herbis pascantur, quae sunt inferiores herbis illis aromaticis, quibus pasci diximus Tubetienses. Altera causa est, quod Tubetienses muscum non solent e folliculis suis educere, sed eum relinquunt super id, quod est. Contra Sinenses eum educunt e folliculis etc. Quod vero Musci capreolum monocerotem facit Sethi, falsum est, cum constanter tradant Arabes, hunc a reliquis capreolis in eo solum differre, quod duos dentes habet exsertos, ut apridentes, quos Plin. sicas appellat. Vide iconem animalis apud Ioann. Baptist. Tavernier Itinerar. Indic. Nomen quod attinet, quare aut unde mo/sxos2 dicatur, non liquet. Alias Pollux *mosxi/wn lagww=n, meminit, qui acerrimum et odoratissimum vestigiorum habeant odorem, adeo ut canes maxime proritent et incendant: cum paulo ante tw=n *)elumai/wn quoque mentionem facisset, qui vulpibus minores non sint, a gente, quam inter Hyrcaniam et Bactros collocat. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] et *mosxi/oi vel *mo/sxoi lepores, a gente fuerint appellati. Et sunt *mo/sxoi, populi Armeniae, Matienis vicini, a quibus et Moschici montes. Latini certe muscum vocant, cuius vetustior appellatio est, quam vulgo putatur, cum et Arnobius eius meminerit et Appuleius; ut vett. Glossarum Auctorem omittam, qui et mou=sxon appellat Graece, quum alias omnibus Graecis mo/sxos2 dicatur. Unde et mo/sxata Aetio thymiamata, quibus additur muscus, et mosxe/laia et mosxo/mnra Paulo Aeginetae unguenta, quibus is similiter additur. Sinensibus animal Xe, et odor eius Xehiung appellatur; ut apud quos frequens est, inprimis in provinc.


page 245, image: s0245b

Suchvena, in montibus urbis Paoningae; nec non in Regno Lu, unde si in vicinum Laos transseratur, instar piscis extra aquam detenti, emoritur. Maxime autem eo [orig: ] nobilitatur Sanyvena civitas, uti diximus, supra in voce Moschus. Vide plura hanc in rem apud Bochart. Hieroz. Parte prior l. 3. c. 26. et Salmas. ad Solin. p. 379. et seqq. ubi de hoc animali fuse.

MUSEA inter aedificiorum genera, memorantur Plinio l. 36. c. 21. Non praetermittenda est et pumicum natura. Appellantur quidem ita et erosa saxa, in aedificiis, quae Musae vocant, dependentia, ad imaginem specus arte reddendam. Idem Musei ex margaritis meminit, in cuius fastigio horologium erat, a Pompeio translati triumpho [orig: triumph˘] tertio [orig: terti˘], quem de piratis, Asia, Ponto, aliisque regionibus egerat. l. 37. c. 2 Alexandriae olim sie appellabantur Collegia Doctorum, qui publico [orig: public˘] sumptu alebantur. Ibi enim Marcum Euangelistam coetus atque agmina Philosophantium, lectionibus, disputationibus, meditationibus et interpretationibus S. Scripturae totos dies incumbentium coegisse, memorant Eusebius et Hieronym. e qua Schola Pantaenus, Clemens, Origenes. Trypho, Heraclas, Dionysius, Anatolius, Pierius, Theo, Athanasius, Didymus, Ambrosius, Maximus Philosophus, aliique innumeri prodierunt, Fr. Burmannus Orat. Inaug. de Collegiis. Ibidem benemeritos epuli perpetui ius, quod si/thsin dixere [orig: dixŕre] Graeci, habuisse, sicut Athenis olim in Prytaneo videbimus infra voce Pancrates. Cuius appellationis origo, an a Musis, an a loco cognomine, seu colle, Athenis proximo, in quo Musaeus, Orphei discipulus, carmina sua recitare consuevisse legitur. Ibidem quoque sepultum, habet Pausan. l. 1. sed in portu Phalereo tumulum eius fuisse, docet vetus marmor. Hodie to Steggio is collis appellatur vulgo: in quo etiamnum conspicitur [orig: conspicţtur] monumentum ex marmore Caii Iulii Antiochi Philopappi Consulis Romani sub Traiano, currutriumphali vecti, praecedentibus iconibus aliquot et sequente Victoria. Supra imago eius vilitur, sub cuius pedibus haec Inscr. *f*i*l*o*p*a*p*p*o*s *e*p*i*f*a*n*o*g*e *b*h*s*a*i*e*g*s. Ex Bisa namque, Atticae oppido oriundus erat: quamvis Syrus gente esset, uti ex columnae ibidem, Inscriptione, in qua dotes et munera huius Philopappi commemorantur; docet Iac. Sponius, nec non ex Antiochi Syriae Regis statua a latere ei adposita, Itinerar. Graec. part. 2. p. 204. et seqq. Pedum Musei huius Ilissus lambit, de quo supra. Vide quoque supra Bruchium et infra Musivum.

MUSEJARIUS in veteri Inscr. Romae, C. Iulius Aug. lib. Nicephor. museiar fecit sibi et libertis libertabusque eor. idem qui Musivarius alibi, Graecis *mousia/twr, vide infra.

MUSEJUM vulgo Mussy sur Aure, locus est Galliae memoratus in literis Gaufridi Episcopi Carnutensis, ubi ait: In loco qui dicitur Strata, distanti per unam leucam a nobili et fanoso castello Drocis, iuxta Museium super fluvium, qui dicitur Arva, Raherus de Donion vir nobilis dedit Monachis in eo loco (Strata) habit aturis locum congruum piscationi, quam homines in vulgarisuo Gort appellant; Situs est ad dextram Arvae ripam, Stratae Abbatiae, l'Estree, ad alteram ripam conditae oppositus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MUSI fil. Merari filii Levi, Exod, c. 6. v. 19.

MUSICA [1] ars nobilis, cuius inventionem, quidam adaves oscines: nonnulli ad Pythagoram, quem aiunt numeros primum observasse [orig: observÔsse] ex alternis fabrorum ictibus: Poetae ad Mercurium Apollinemque referunt. Sed multo Pythagora [orig: PythagorÔ] antiquior Homerus est, apud quem crebra Musices mentio. At Homero [orig: Homer˘] longe vetustior Ars est, cum ea fuerit iam ante diluvium. Trinepos enim Adami Iubal cithara [orig: citharÔ] et tibia [orig: tibiÔ] canendi Artem reperit, Gen. c. 4. v. 21. Non dubium autem, quin ore prius, quam organis cecinerint. Unde bene Fabius l, 1. c. 17. Timagenes, inquit, auctor est, omnium in literis studiorum antiquissimam Musicem exstitisse. Interim, quod eius inventionem Aegyptii *mane/rwti Aegyptio, quem in conviviis suis cantabant, ut Auctor est Plut. de Is. et Osir. quod Graeci Pythagorae adscripserunt, sic defendi potest, ut intelligatur Musica, quatenus disciplina est sonos acutos et graves non sensu modo, sed subtiliori etiam ratione perpendens. At notae sex, quibus vulgo utimur, nec dum fuere [orig: fuŕre] ante annos 600. Namque primus eas invenit. Guido Abbas Aretinus, qui adversus Berengarium scripsit, temporibus Conradi Iunioris. Earum nomina in Sapphicis istis Pauli Diaconi sic habent:

UT queant laxis REsonare fibris
MIra gestorum FAmuli tuorum,
SOLve pollutis LAbiis reatum.

Cuius hymni occasione nomina isthaec notis fuerunt imposita, extrahendo tum initialem syllabam versus: tum eam, quae est post pentemimerim. Aliis hodieque Graeci signis vocem variare solent, de quibus vide Grusium Turcogr. l. 2. annot. in Malaxi historiam Patr. 6. Finem honestam habet aurium atque animi voluptatem: idem enim dulcedine sua [orig: suÔ] praestat, ac somnus et vinum liberalius haustum, quae tria me/rimnan pau/ei, curas graves sedant, ut Aristoteles ait. Hinc Lacedaemonii ad vitae austeritatem modulorum temperandam dulcedine, Musica [orig: MusicÔ] usi sunt, Athen. l. 14. eadem [orig: eÔdem] infantes permulceri, opifices ac mulieres (quemadmodum apud Homer. Circe) laborem solari, bruta quoque moveri videmus. Sic Pytocharis tibicen luporum impetum concitato [orig: concitat˘] ac vehementi tibiae cantu cohibuisse, apud Aelian. Hist. An. l. 11. c. 18. elephanti Musica [orig: MusicÔ] capti mansuescere, apud eundem l. 12. c. 44. Equae Libycae in Venerem incitari, c. 45. delphines canendo oblectari, apud Plin. l. 9. c. 8. apri et cervi Artis vim persentiscere, apud eundam Aelian. l. 12. c. 46. piscium etiam nonnulli, demulceri tibiis ac fistulis, apud Porphyrium de abstin. ab esu animal. c. 3. leguntur. Vide etiam Mart. Capellam l. 9. et Gyraldum dial. 1. Histor. Poetarum. nec non infra voce Pecus. Nec


page 246, image: s0246a

parum valetudini confert. Multos enim sua [orig: suÔ] aetate, ac potissimum Thebanos, tibiae cantu mederi morbis consuevisse, tradit Athen. l. 1. Ischiadicis Musicam mederi, a Theophrasto est proditum: morsibus hominum pluribus Medicinam fuisse incentiones tibiarum, A Gellius auctor est l. 4. c. 13. Febrem curasse [orig: curÔsse] vulneraque cantione Veteres: tuba surdissimis Asclepiadem succurrisse, Xenocratem lymphaticos organicis modulis liberasse [orig: liberÔsse], Thaletem Cretensem citharae suavitare pestem fugasse [orig: fugÔsse], aegrorum venas Herophilum rhythmorum collatione pensasse [orig: pensÔsse], literis tradidit Mart. Capella l. 9. Hinc Medicorum Musicorum meminisse legimus A Gellium l. 3. c. 10. In animum ipsum quantam Musica vim habeat, non tam Amphionis Orpheique fabulae, quam ipsa humana docet vita. Lyrae cantu Pythagoram ac Sectatores eius, animum tum ad laborem accendisse, tum ad tranquillitatem traduxisse, testantur Plut. l. de Is. et Osiride, Porphyrius in vita Pythag. Iamblichus in eadem c. 25. et 32. Cicero Tusc. Quaest. l. 4. in praem. Seneca de Ira l. 3. c. 9. et Quintilian. l. 9. c. 4. quorum ultimus, Pythagoram concitatos ad vim pudicae domui afferendam iuvenes, iussa [orig: iussÔ] mutare in Spondeum modos tibicina [orig: tibicinÔ], composuisse, quoque tradit l. 1. c. 10. Empedocles Agrigentinus iuvenem citharae cantu a parricidio cohibuit, teste Interprete Hermogenis in l peri\ *)idew=n: Lacedaemonii tibiae cantu ad arma concessere [orig: concessŕre]: iidem seditione laborantes audito [orig: audit˘] Terpandro [orig: Terpandr˘] in sussiti/ois2 canente, ad concordiam redierunt, ut docet Plut. l. de Musica: Achillem citharae cantu mitigatum, exhibet, Homerus: Getarum quoque Legati, si pacis vel induciarum ergo mitterenrur, ubi pacato [orig: pacat˘] esset opus animo [orig: anim˘], citharam pulsantes adveniebant, Athen. l. 14. Vocabantur autem Cantica quibus animi a motibus purgarentur, *me/lh kasqartika\, ut discimus ex Aristotele Polit. l. 8. cuiusmodi ka/sqarsin sacra praecipue faciunt cantica, quale inprimis Davidis fuit, quo [orig: qu˘] daemonem quoque e Saule fugavit, 1. Sam. c. 16. v. 23. Hinc non mirum, si soli Arcadum Cinaethenses usque adeo fuerint efferi ac crudeles, quando soli eorum a Musicis fuere [orig: fuŕre] alieni. Sed et Aegyptii Musicam, w)s2 a\n e)ksqhlu/nousan ta\s2 tw=n a)ndrw=n yuxa\s2, aspernati sunt, teste Diod. Sic. l. 1. et Cynici omnem damnarunt [orig: damnÔrunt], auctore Laertio [orig: Laerti˘] l. 6. c. 104. nec non Ephorus, Isocratis una cum Theopompo discipulus, foedissime de ea scripsit, Polyb. l. 4. At vulgo longe alia opinio atque consuetudo erat Graecis, qui cum Grammatistice et Gymnastice Musica [orig: MusicÔ] sociata [orig: sociatÔ], etiam servitia his im buebant. Vide Quintilianum l. 1. c. 17. Nusquam vero maior in Graecia Musicis, quam apud Arcadas, honor fuit, Polyb. l. 4. Unde satis liquet, cur Maro in Bucolicis dicat Ecl. 7. v. 4.

Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.

Sed Romanorum hac parte longe aliud iudicium fuit, ut patet ex Corn. Nepote praefat. nec tamen Romana gravitas adeo ab hac arte abhorruit, ut non adolescentulae primariae discerent lyra [orig: lyrÔ] canere: Sic Cornelia, filia Metelli Scipionis, Musicis exculta fuit, Plut. in Pompeio. Imo et Masurius ICtus Ulpiano aequalis, Musicis assiduam operam navavit. Athen. l. 14. etc. Distingui autem potest Ars haec, vel pro sono et instrumentis, vel pro modis harmoniae universis, Sonus vel fractione aquae fit, circa quem Hydraulice versatur: vel aeris, qui iterum vel ore fit, et Harmonicem exercet: vel organis, unde Organica orta est. Quibus tribus Musices formis *)orxhstikh\n seu Saltatoriam, adicere videtur Iul. Pollux l. 4. c. 13. Modi, pro fine diverso, aliter atque aliter vocem flectunt: variant autem fines illi, pro moribus gentium, quarum praecipue in considerationem veniunt Aeoles, Dores, ac Iones. Quibus addi praecipue solent Cantus Lydius et Phrygius; quos tamen Heraclides ad eos facile revocari posse statuit. Innotuerunt autem haec duo Musices genera Graecis demum, quando utraque gens cum Pelope in Peloponnesum descendit. Sic cum minime par omnis cantus ratio sit; ac ille masculum inspiret animum; alius vero emolliat: plane opus est dispicere, cuiusmodi cantus pro tempore quoque alicui con veniat, ne pro Medicina quis inferat damnum: Hinc tubae usus in bello, dulcium canticorum in Theatris, Ammon. in Isagogen Porphyr. Pulchrum rursus in bello Orthion: in convivio Paroemion: Lacedaemoniis Embaterion: Atheniensibus Cyclion: insequenti hostem Enceleusticon: fugienti Anacleticon, Maxim. Tyrius Orat. 7. Porro Dorius tonus pudicitiae largitor est: Phrygius pugnas excitat: Aeolius animi tempestates tranquillat: Iasius intellectum obtusis acuit: Lydius contra remissione reparat, fessos curis animos, Cassiodor. Varior. l. 2. Ep. 40. ad Baethium, etc. Nihil vero aeque disparem arguit Musices vim, quam quod ea [orig: ] immutata [orig: immutatÔ] immutari etiam Reip. forma solita sit. Quapropter Timotheus Milesius, tempore Philippi Macedonis; cum in magade plures adhibuisset nervos, quam antea solerent, in iudicium vocatus est, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 14. Vide quoque Ciceronem de LL. l. 2. Nec non Terpandro, cum chordam unam in cithara intendisset, praeter necessitatem, mulcta fuit ab Ephoris indicta, ac paxillo cithara eius in rei memoriam suspensa: quod et Phrynidi contigit, apud Plut. peri\ prokoph=s2. Apud Romanos quidem ut parvum fuit Musices decus, ita immutatio eius, Ciceronis aetate, vel exigua fuit vel nulla: Dispar ratio apud Graecos, ubi magnus eius Artis honos; et pluribus Viris cordatis observatum, vel cum Musica immutatos fuisse mores, ut voluit Plato de Rep. l. 4. vel cum moribus Musicam, ut maluit Tullius de Legg. l. 2. Vide infra Musurgia, it. Odeum, Plasma. etc. Haec de Musica antiqua, quae iam diu degeneravit. Si enim exceperis, quaefiunt, tum secundum S. Scripturam, ubi praecipitur, ut Deum Psalmis sacrisque Canticis celebremus: tum ex Medicorum praescripto qui Musicem ad melancholiae morbum proclivibus magno cum fructu commendant: pauci omnino hac Arte utuntur ad perturbationes animi sedandas; plurimi ad voluptatem; nec non raro etiam luxuriem ac proterviam, quo [orig: qu˘] nomine et de suo iam olim


image: s0246b

aevo, conquestus est Athenaeus libro [orig: libr˘] saepius laudato. Vide Gerh. Ioh. Vossium tract. de quatuor Artibus Popular. c. 4. et supra Hymnorum genera; de Musica vero in conviviis apud Romanos et Musicis utriusque sexus, Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. ac Laur. Pignorium Com. de Servis, ut et infra in voce Symphoniaci. VARIAE MUSICAE SPECIES, EARUMQUE EFFECTUS. Aeolicus modus superbus fuit ac tumidus; uti elata ipsa gens, equorum studiis ac conviviis amplis, gaudens. Idem et Hypodorius dictus, quod proxime ad Dorium accederet. Aeolios modos etiam Thessali, ut ab Aeolibus orti et eandem vitae rationem tenentes, sequuti sunt. Animi tempestates hoc Musicae genus tranquillare, sonumque iam placatis attribuere, Cassiodorus dixit supra. Canonica, dicta olim Musica est, non a canone instrumento, sed a rectitudine. Siquidem ratio id, quod est rectum, reperit utendo canonibus sive regulis harmonicis, Porphyrius in Harmon. Vide quoque A. Gellium l. 16. c. 18. et supra Metrica. Dithyrambica, in Bacchi sacris usitata animos ad furorem concitandum tibiis accendit. Doricus modus, pro natura gentis, non diffusus aut hilaris: non varius, aut multiplex, sed vehemens, severus ac tetricus fuit: castitatis largitor Cassiodoro, loc. cit. dictus. Hic Lacedaemoniis in usu fuit, animum inspirans bellicum: et ab Aristotele quoque commendatur, ut cui insit stasimo/ths2 kai\ a)ndrei=o/n ti, stabile quid et masculum. Harmonice, proprie dirigit sonum, qui ore fit: sic kat' e)zoxh\n dicta. Hydraulice, a Ctesibio inventa, occupatur circa sonum, qui fractione aquae fit. Vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Iasius modus, intellectum obtusis acuit et terreno [orig: terren˘] desiderio [orig: desideri˘] gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Cassiodorus ubi supra. Ionum cantus hilaris ac mollis erat: propterea quod illis dominati sunt barbari Asiae Reges, qui mollitie diffluebant. In Ionibus vero Milesiorum ingenium relucebat, qui mollitie reliquos multum anteibant. Quo factum ut Aegyptii forte ac Cynici, de quibus supra, aversiore in Musicam animo [orig: anim˘] fuerint. Lydia Musica querula erat: Haec secundum Cassiodorum loc. cit. contra nimias curas, animaeque taedia reperta, remissione reparabat et oblectatione animos corroborabat. Metrica, tertia Musices pars, memorata A. Gellio l. 16. c. 18. circa syllabarum quantitates versabatur, dispiciebatque, utrum breves an longae essent. Agebat vero de quinque hisce. 1. de Elementis sive literis. 2. de Syllabis. 3. de Pedibus. 4. de Metris. 5. de Poematis. Organica, instrumentis fiebat, quorum alia spiritu inflabantur, ut Buccinae, Tuba, Lituus etc. Alia nervis intendebantur ut Cithara, Barbitus, Nablia etc. Alia pusabantur, ut Tympanum, Cymbalum; Sistrum etc. Phrygia, Hyagnidis Phrygis inventum, gravis erat ac vehemens: et ut Dorica animum inspirabat bellicum, sic ipsa ciebat religionem sive superstitionem potius. In sacris in primis Magnae Matris usitata, ubi idcirco non tibiis solum, sed et tympanis ac cymbalis, ad animos in furorem concitandos, locus erat; quam ob causam in conviviis Graeci lyram potius, quam tibiam, quod ibi sedatis animis opus esset, adhibuere [orig: adhibuŕre], aliter iudicanibus Latinis, qui ad tibiam; clarorum virorum laudes atque virtutes, accumbentes canebant, teste Cicer. l. 4. Tuscul. initio [orig: initi˘]. Rhythmica. Musicae pars est, quae in voce considerat cleritatem ac tarditatem, numerans syllabas, easque ad aurium iudicium examinans non habita [orig: habitÔ] ratione quantitatis. Agit itaque 1. de primis temporibus, sive quae primo [orig: prim˘] sensu apprehenduntur. 2. de Generibus rhythmicis pedumque differentiis. 3. Celeritate ac tarditate temporum. 4. de Mutatione rhythmorum. 5. de facultate rhythmos efficiendi Oiselius in Gell. loc. cit. Saltatoria, Graece *)orxhstikh\, Musica dicta est, quae pedibus fiebat. Hac [orig: HÔc] non solum populus Dei in eo celebrando usus est, sed et Gentiles hyporchemata canebant in suorum Deorum sacrificiis, nec absque tripudiis poterant initiari. Vide infra in voce Saltatoria. Possent et alia addi: Nam de Citharaedo et Erico, Daniae Rege miram historiam refert Saxo Gramm. l. 12. de Hippolyto Medic. Cardinali, in Pannonia apud exercitum agente, Hier. Magius Var. Lect. l. 4. c. 13. de Parthis, qui non cornibus, aut tubis classicum canentes, sed pul santes ligna cavata et corio [orig: cori˘] obducta, quibus aerea circumposuere [orig: circumposuŕre] tintinnabula ac ad terrendum hostem, fuscum et dirum edentes clangorem, qui asperitatem tonitrus [orig: tonitrűs] habebat, M. Crassi cum Parthis pugnaturi exercitum perculere [orig: perculŕre], Plut. etc. Sed in praesens satis. MUSICORUM SECTAE, ET QUI DE MUSICA SCRIPSERE. Musicorum veterum tria fuere [orig: fuŕre] genera; Pythagorici, qui omnem concentum ratione diiudicabant: Aristoxenii, qui Aristoxenum secuti, sensum attendebant, et Ptolemaici, qui Ptolemaeo praeeunte, utrumque coniunxere [orig: coniunxŕre]. Vide Porphyrium in Harmoniaen Ptolemaei: ubi et aliarum sectarum, sed minus nobilium, meminit. Nempe Epigoniae, Daemoniae, Eratocliae, Agenoriae et aliarum quarundam, ante Aristoxenum: Archestratiae, Agoniae, Philisciae, Hermippiae etc. post ipsum. De


image: s0247a

Musicorum discrimine egit quoque Theo Smyrneus Mathem. l. 1. c. 1. et ad eum in Notis Ismael Bullialdus. Pythagoras in Fabrorum ferrariorum officinis, ex malleorum ictibus, primus observavit diatessaron [orig: diatessar˘n], diapente et diapason [orig: diapas˘n]. Etiam Lyrae chordam addidit octavam. Reliqua instrumenta a quibus inventa sint, vide infra in voce Organice. Lasus Hermionensis, primus de Musica scripsit, Suid. et Aristoph. in Vespis. Vixit autem Olymp. 70. temporibus Darii Hystaspidae. Democritus Abderita, scripsit de Concentu et Harmonia, Olymp. 80. Postea alii atque alii de hac Arte egerunt. In quibus etiam fuit Aristoteles, ac Theophrastus, qui praeter 3. de Musica libros, etiam unum de Musicis reliquit, Laert. l. 5. c. 47. Thrasyllus, Tiberii Caesaris temporibus claruit, qui et ipse de Musica et Harmonia, opus edidit. Plut. l. de Musica, Laertius in Democrito, Porphyrius in vita Plotini, Tacitus in Annal. l. 6. c. 20. et 22. Sueton. in Tiberio c. 14. et 62. B. Augustinus, e Latinis, post Varronem et alios, qui deperiere [orig: deperiŕre], 6. de Musica libros composuit, Retractat. l. 1. c. 6. Mart. Capella et Aur. Cassiodorus similiter. Severinus Baethius inprimis: qui tamen, ut et Veterum alii tantum maioribus tonis usi fuere [orig: fuŕre], non repertis adhuc minoribus et semitoniis nostris. Vide Mersennium Harmon. l. 4. mon. 4. Venerabilis Beda. Herm. Contractus, scripsit de Musica et Monochordo, A. C. 1050. Gudo seu Guidmundus Aretinus, 2. libros de Musica scripsit, A. C. 1070. notarum quoque Musicarum, quibus hodie utimur, auctor. Albertus Magnus, Episcopus Ratisbonensis, de Musica librum condidit A. C. 1240. Iac. Faber Stapulensis, 4. de Arte hac libros reliquit, A. C. 1503. A quibus auspicari iubet Ios. Blancardus: his lectis accedere ad Baethium; tum ad Aristoxenum, Ptolemaeum, Euclidem, appar. ad Mathem. Franc. Gafurius Laudensis, de Harmonia Instrumentorum Mus. scripsit A. C. 1518. Lud. Florianus Mediol. Musicae qewri/an edidit, A. C. 1529. Henr. Loritus Glareanus Helvetius, eruditos de Musicis libros divulgavit, circa A. C. 1549. Orlandus Lassus praxi inclaruit: sacello Musico praepositus ab Alberto Bavariae Duce A. C. 1557. Musicus toto orbe tum clarissimus, etiam Nobilitatis insignia adeptus est, a Maximiliano II. Imperatore. Vinc. Galilaeus, post aliquot alios, inclaruit, hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] libro [orig: libr˘] de nova et antiqua Musica: e quo iucundum fuerit, inter coetera, videre veterum Musicorum notas, additas Dionysii in Musicam iambis. Marinus Mersennius Harmoniae libros 4. Parisiis edidit A. C. 1644. etc. Reliquos partim editos, partim ineditos, et in Bibliothecis adhuc latentes, vide apud Gerh. Ioh. Vossium de Scientiis Mathemat. cap. 19. 20. 21. et 22.

MUSICA [2] inter Minervae epitheta, vide supra in voce Minerva.

MUSICA Ecclesiastica in V. T. et cantu et organis peragebatur, uti ex Levitico, libris Regum, Psalmis etc. patet. In N. T. Cantus sacer diu in primaeva simplicitate stetit; concinente tota [orig: totÔ] Ecclesia [orig: EcclesiÔ], tum virorum, tum mulierum, puerisque et innuptis puellis; nec Davidicos modo numeros, sed et alios Hymnos Ecclesiasticos, resonante: Quamquam non una eius in omnibus Ecclesiis ratio fuerit. Alexandrini enim, auctore Athanasio [orig: Athanasi˘], longo [orig: long˘] illo [orig: ill˘] vocis tractu sermonem magis, quam cantum, referebant. Graecae autem Ecclesiae modulos in sacris admiserunt, ciendis affectibus. Quorum suavitate ductus Ambrosius, illos in Mediolanensi sua Ecclesia quoque instituit: unde reliquas Latinorum Ecclesias pervenerunt. Erat autem cantus ille simplex ac intelligibilis, nec nimio [orig: nimi˘] artificio [orig: artifici˘] a Templorum usu alienus. Postmodum introductae sunt Antiphonae, duobus Chrois simul concinentibus; quas itidem Ambrosius, a Graecis haustas, Latinis tradidisse dicitur. Quibus accesserunt Responsoria; in quibus alternis cantantes, alter alteri respondebat. Quod Latinorum aiunt inventum. Ecclesiasticum vero cantum, ita multiplicatum, ordinasse [orig: ordinÔsse] fertur Gregorius M. instituto [orig: institut˘] certo [orig: cert˘] tempore, horisque, quas vocant, Canonicis. Cumque operosior foret haec Musica, ac Latina [orig: LatinÔ] lingua [orig: linguÔ] constaret, paulatim populus ab ea exclusus est, constitutis certis hominibus, quibus Cantorum officium est impositum. Additusdenique et organorum concentus; quae fractis aumeris vel choris cantantium interludebant, vel artificiosis modulis vacua Templa personabant. Quod Vitaliani Papae institutum ferunt, A. C. 657. sed perperam, cum serius illud obtinuisse constet. Docet enim Bellarminus, Ecclesiam octingentos ac viginti annos Musicae Organicae usu caruisse, usque ad Ludovici Pii tempora, iuxta Aimoinum. Vide eum de Bonis Oper. l. 1. c. 17. et Aimoinum de Gestis Francorum l. 4. c. 114. nec non hic, ubi de Cantu Gregoriano, voce Occidens, et Penuma; it. Puncta, Tractus, Usus. Cum autem musaea ista mele ac voluptuariae cantillationes in Templis, plurimis viris probis displicuissent, factum saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘], ut Templorum quoque Musica passim ad veram et iustam rationem reduceretur, et Organa eatenus in posterum adhiberentur, quatenus in Cantu sacro dirigendo inflammandoque operam conferunt haud exiguam: conformiter praecepto Apostolorum, 1. Corinth. c. 14. v. 26. Ephesior. c. 5. v. 18, 19. Coloss. c. 3. v. 16. et Iacobi c. 5. v. 13. Franc. Burmannus Synopsi Theolog. Christ. Part. 1. l. 7. c. 17. et. 10. 11. 12. et 13. Addam de usu Organorum in Ecclesia, verba Caietani, ad Thomam Summ. lib. quaest. 91. Artic. 2. Notandum, tempore Thomae Ecclesiam non usam organis: unde hodie, in eius rei signum, Romana Ecclesia, coram Pontifice non utitur. Et quidem--apparebit, quod in Ecclesiasticis officiis, ad


page 247, image: s0247b

quae suscipiendae divinae interioris disciplinae gratia convenimus, non sunt admittenda instrumenta Musica, tantoque magis excludenda sunt, quanto divina disciplina interior, excellentior est omnibus disciplinis humanis, huiusmodi instrumenta repellentibus. Quae tamen moderatum eorum usum, de quo dictum, non tollunt etc.

MUSICANI Terra quam Strabo totius Indiae Australissimam ponit. Erit ergo ea quae hodie Malaca vocatur. At idem eam paulo inferius ad Pantalenam insulam (haec ad Indi ostia est) ponit. Cui sententiae etiam Arrianus l. 5. et Diodor. Sic. l. 17. subscribunt. Meminit eorum Qu. Curtius l. 9. c. 8.

MUSICARIUS qui voce caneret, medii aevi Scriptoribus dictus est: Musica enim magis proprie de vocis cantu dicitur. Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 5. Apud eundem Musicam pulsans est, qui Musicam pulsu temperat ac moderatur: Symphoniaci enim in Choro, pulsu pedis vocem suam moderabantur olim, quod Musici nostri hodie manu faciunt, et mensuram percutere se dicunt. Vide supra in hac phrasi, item in voce Mesochorus alibique passim.

MUSICI Medicorum genus, de quibus supra vide.

MUSILENENSES apud Ditmarum l. 5. p. 54. pro Mosellanenses, populi sunt ad Mosellam, Car. du Fresne.

MUSIO primus est amnis post Cumerum promuntorium, ut scribit Blondus, qui eum ad ostia Aspidum vocari addit, utrumque forte recens est.

MUSISTRATUM Polybio l. 1. aut potius Myttistratum, Mutustratum Plin. scribit l. 3. c. 8. Siciliae urbs est, quam Fazellas et Aretius Mistretsa vocant. Hos eosdem esse cum Amestratinis, quorum Cicer. in Verrem meminit, ait Aretius, sed negat Hermolaus. Mytiserata habet Steph. urbs Siciliae.

MUSIVARIA Ars cuius opus Mosaicum, vide ibi, Museum seu Musivum: a Byzantinis Graecis transiit, in coeteras Europae provincias, uti scribit Manuel Chrysoloras Ep. de vet. ac nov. Romae comparatione p. 122. quod Constantinopoli omnes pene publicae ac sacrae aedes musivo [orig: musiv˘] exornatae essent; hincque Musivarii seu Musici artifices (de quibus leg. 1. Cod. Iustinian. de Excusat. Artific l. 10. et Iul. Firmicus l. 3.) Graecis poikiltai\, item *mousia/tores2 peti solerent: id quod testatur Leo Ostiensis l. 3. c. 27. Edit. Brolii, hisce verbis: Legatos praeterea Constantinopolim ad conducendos Musaei et quadratarii operis peritos artifices mittit: ut alii absidam et arcum atque vestibulum maioris Ecclesiae musivo componerent: alii Ecclesiae totius pavimentum palora [orig: palorÔ] varietate consternerent. Quam vero periti ipsi artifices fuerint, ex opere ipsorum facile conici potest: cum et in musivo animatas fere effigies et virentia quaeque te putares aspicere, et in marmoribus omnigeni coloris flores pulchra [orig: pulchrÔ] varietate vernare videantur. Et quoniam huiusmodi artes quingentis iam ferme annis omiserat magistra Latinitas, eas huius industria [orig: industriÔ] recuperare promeruit aetate nostra [orig: nostrÔ]. E quibus clare liquet, Musivarios a Quadratariis fuisse distinctos, et Musivariam parietes, Quadratariam vero artem sola spectasse, quod supra ex Salmasio statuimus: Fiebat autem utrumque opus parvis tessellis h. e. calculis quadratis, in varios colores tinctis, ad exprimendam aliquam imaginem, aut avis aut piscis aut hominis aut aliam quamcumque, cum Lithostrota sectis parvulis marmorum crustis, ex diversigeneris et coloris marmoribus sternerentur. Et quidem, cum pavimenta primitus ex tessellato istiusmodi opere solum fierent, ea lithostrotis expulsa sunt, quae sub Sulla originem sump sere [orig: sŕre], ac deinde pavimenta ex humo mota in cameras transiere [orig: transiŕre] ac musivi operis nomine appellata sunt. Hinc Musivo ornatas cameras passim apud Auctores legere est; quod in solo pavimentum dicebatur, et tessellatum opus, uti dictum. Plin. l. 36. c. 25. Celeberrimus fuit in eo genere Sosus, qui Pergami stravit, quem vocant Asarotonaecon, quoniam purgamenta cenae in pavimento, quaeque everri solent, veluti relicta fecerat, parvisque etesserulis, tinctisque in varios colores. Verbo [orig: Verb˘] Lucillii usus est, cuius et versum ibidem citavit,

---- lex is compostae, et tesserulae omnes,
Arte pavimento, atque emblemate vermiculato.

i. e. tincto vel miniato. Coccum enim et vermiculum, Graecis skwlh/kion, iam tum Romanis notum erat. Postea vero vitro [orig: vitr˘] ornari camerae coepere [orig: coepŕre], quod proxime aetatem suam incepisse, idem Plinius refert. Nempe camerae signino [orig: signin˘] primum opere inducebantur, deinde aut tectorio [orig: tectori˘] poliebantur aut musivo [orig: musiv˘] ornabantur, aut vitro [orig: vitr˘] decorabantur, aut encausto [orig: encaust˘] pingebantur aut etiam deaurabantur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1214. et 1215. ut et hic [orig: hţc] passim.

MUSIUM ex Graeco mousei=on, quomodo apud Spartianum in Adriano c. 20. legi vult Salmas. pro Musivum, vide supra: item Musea.

MUSIVUM seu MUSEACUM, Plin. loc. cit. picturae genus, qua [orig: quÔ] extare alias videntur formae et imagines, alias autem deprimi. Gregor. Turonens. l. 5. c. 45. Ecclesiam, inquit, fabricavit, quam columnis fulcivit, variavit marmore, Musivo [orig: Musiv˘] depinxit. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

MUSLIMI seu MUSULMANNI, h. e. Credentes, sic dicti sunt, qui perniciabilem Muhammedis sectam amplectuntur. Ricoldus vocem explicat, Salvati: de qua is sic in Confut. legis Muhamm. c. 7. Dixit Muhammed, mandavit mihi Dominus, ense gentes expugnare quousque confiteantur, quod non est Deus praeter Deum, et quod ego sum Apostolus Dei. Quod qui confessi sunt, eorum argentum eo conservaverunt et sanguinem. Hinc et Saraceni salvati dicuntur, qui enim Muhammedis mandata suscipiebant, servabantur, et ab es et ab eis, qui sub illo erant: neque interimebant eos, neque spoliabant: unde et Saraceni non vocantur Saraceni, sed Musulmani, i. e. Salvati. Eius radicem Schindlerus arcessit ab Arabico [gap: Hebrew] , pacificus fuit, salvus evasit, pacem habuit. Unde nomen [gap: Hebrew] , pax, et [gap: Hebrew] , musallam, i. e. salvus seu salvatus a periculo: indeque [gap: Hebrew word(s)] Musulman, h. e. salvatus per professionem doctrinae


page 248, image: s0248a

Muhammedicae. Qui namque tum symbolum, illud amplectebatur, eo [orig: ] ipso [orig: ips˘] liber erat a gladio et spoliatione, dictusque est Musulman. Hodie vero pueri inter Turcos, quamprimum fuerint circumcisi, Musulmanni dicuntur, et puella Musulman, ubi verba illa sollenniter confessa fuerit, Non est Deus, nisi Deus etc. Ab eadem radice Islamos iidem sese vocant, i. e. unanimes, concordes, pacificos, ut narrat Io. Leunclavius Histor. Musulmanae l. 1. quo [orig: qu˘] iure videbimus infra. Dixi perniciabilem sectam; Longe enim immanior Hunnorum e Scythia effusione, Saracenorum Arabum eruptio, velut Oceanus quidam, non Imperio modo, verum etiam Christianae Religioni, interitum et excidium ex vastis solitudinibus suis attulit: de quorum antiquis Tobbais sive Imperatoribus Regibusque, eruditissimus Pocockius ex professo scripsit. Secta autem Muslimorum coepit primum levibus, ut videbatur, initiis, a Muhammede, qui genus suum ad Keidarem, Ismaelis filium, referebat; a Successoribus dein eius, arroganti Calipharum nomine tanto [orig: tant˘] successu propagata est, ut ab ultimis Sinarum oris, ad Hispaniae et Orbis tum cogniti fines, Herculis columnas, cuncta terrarum gentiumque in Saracenorum ritus, mores, linguam, corrumperentur. Ac ni insuperabilis Karoli Martelli virtus obstitisset, raptae impetu Galliae totusque fuisset Occidens et Christianum nomen penitus deletum; cum iam cis Pyrenaeos innumeris copiis effusi, usque ad Ligerim et Turonum Urbem, cuncta Francorum occupaverint. Donec et ipsi inter se discordes et attritis interno [orig: intern˘] bello [orig: bell˘] viribus, in V. Imperia sive Califatus, Bagdadi, Kairawani, Aegypti, Andalusiae et Fezzae, scinderentur: quorum tres priores Persarum Turcarumque potentia absorpsit. Andalusiam succrescens in Asturiae et Suprarbiae montibus, Gothorum fortitudo ita debilitavit, ut, novis Christianorum in Hispania Regnis Legionis, Navarrae, Aragoniae, Castellae et Portugalliae emergentibus, Maurorum reliquiae, in Baeticae angulum compulsae, Granata [orig: GranatÔ] capta [orig: captÔ], penitus tandem exscinderentur. Sic ut solus in Mauritania Fezzae Califatus hodie supersit, vicissitudine imperantium et continuis motibus famosus. Mansit tamen interea, hodieque amplissimas Regiones et innumerabiles Gentes Muslimorum superstitio occupat, in omnibus tribus Mundi veteris partibus, Europa, Asia et Africa; nondum enim in Novum Orbem pedem intulisse legitur. Hi omnes, quamvis circa explicationem Legis, ut vocant, discordes, et in duas praecipue sectas generales, quarum unam a Muhammede ipso, alteram ab Hali, uno e primariis eius successoribus, arcessunt, subdivisi, in fundamentalibus Muhammedismi articulis conveniunt. Inter quos, preces inprimis sunt quottidie quinis vicibus fundendae et peregrinatio Mecham semel ad minimum in vita obeunda etc. Sunt tamen, qui discrimen Muslimorum inter se non tam a diversa Alcorani interpretatione, quam a diversis circa primos Muhammedis successores sententiis, arcessant, nomen primariis duabussectis, Sunnis et Schiais imponentes. Prior enim, quam Turcae sequuntur, contendit, Abu - bakerum immediate Mahometi, utpote Vicarium eius successisse; hunc excepisse Omarum, post Omarum fuisse Osmanem, Osmani tandem Mortuz Ali, nepotem et generum Humamedis, fuisse surrogatum. Additque, Osmanem Muhammedi fuisse a secretis, et ingenio [orig: ingeni˘] non minus acri, ac tres reliquos, praeditum; insuper omnes illos, armorum gloria [orig: gloriÔ] insignes, Legem horum potius ope, quam argumentorum pondere, propagasse [orig: propagÔsse]. Quo fit, ut in Secta hac Sunniorum omnis disputatio de Lege prohibita, neque aliter quam armis Religionem defendendam esse, constans opinio sit. Posterioris sectae cultores, inter quos Persae praecipui, tres primos Muhammedis successores, Abukaerum, Omarum et Osmanem abominati, eos Muhammedis successionem Ali, nepoti eius ac genero, iure debitam, viusurpasse [orig: viusurpÔsse] asserunt: successionemque hanc XII. his Pontificibus, quorum caput ac genitor Alifuerit, constituisse aiunt, I. erat Ali, fil. Aboutalebi. II. Hocen. fil. Ali. III. Hussein, alter eius fil. quorum duorum memoriam quotannis Persae ingenti festivitate celebrant. IV. Iman-Zin el Abedin. V. Mehemet-el-Baker. VI. Iafer-el-Scadek, quo [orig: qu˘] auctore consuetudo introducta in Persia est, ut, quicumque Muhammedanum se fecisset, hoc [orig: h˘c] ipso ex asse totius familiae haeres fieret, omnibus eius sororibus fratribusque exclusis. VII. Moussa-Katzem. VIII. Ali el Rezza, cuius sepulchrum, quod in urbe Meched est in provinc. Corasana, non multo minori, ac Muhammedis, veneratione excolitur. IX. Maham met-el-Iovad. X. Ali el Hadi XI. Hocen el Askeri. XII. Mouhemmet el Mohadi Saheb-Zaman: de quo Persae idem, quod Christianorum quidam de Enocho et Elia sentientes, non raro, morituri ei domus omni suppellectile instructas, equos aliaque necessaria ad ministerium eius, cum redierit, legare solent. Quae vero gentes alterutri sectae addictae porro sint, infra videbimus, unde simul patebit, quam late pestis haec fuerit hactenus grassata. In Turcica secta, Moufti per totum Imperium Legis habetur caput et Alcorani Interpres, qui Constantinopoli residens Magni cognomine distinguitur, a reliquis in Turcia Moufti nomine insignitis, in quos tamen illi nihil iuris est, cum quisque eorum non nisi a loci Magistratu dependeat et inter Turcas nulla toleretur hierarchia, aut superioritas Ecclesiastica. Interim Magnus ille Musti a reliquis omnibus maximi aestimatur et praecipua in veneratione apud Turcas est: eiusdem consilio [orig: consili˘], in gravioris momenti rebus, Imperator utitur illique soli advenienti assurgit. Muftos sequuntur Cadilesci, qui causas militares disceptant, Iudices proin exercituum dicti. Hos excipiunt Mollae vel Mulae-Cadi, qui in maioribus oppidis ius dicunt, Cadilescis subdelegati, ad quos proin ab iis provocatio est in civilibus negotiis: cum enim de capite agitur, quisque etiam infimorum Iudicum fert sententiam irrevocabiliter. Cadi post Mollas sunt, et legum municipalium cuiusque loci periti esse student. His inferiores Naipi, iustitiam per vicos administrant. Apud Turcas


image: s0248b

namque Leges civiles, Religionis pars habentur, Theologique eorum illorum quoque Iurisconfulti sunt; ut qui firmiter credant, Leges has, a Muhammede ipsis datas, ipsum Deum auctorem habere, et proin caecam poscere oboedientiam, neque tam poenae metu, quam ex devotione, illis parendum esse. Imani porro seu Emauni Sacerdotes eorum sunt, et veluti Parochi Moschearum: Hogiae, sunt Doctores Legis et Iuventutis Praeceptores; Scheiki, contionatores sunt et publice sermonem ad populum habent, Muezimi, in Molchearum fastigiis vociferantes clamore suo [orig: su˘] populum ad preces convocant, campanarum enim nullus apud eos usus est. Dervisii tandem, Turcarum sunt Monachi, qui paupertatem professi, mire vestiti incedunt et plerumque magni impostores sunt. Apud Persas, sicut in Politicis primus Minister est Athemat-doulet, ita sacrorum primarius administer, et Legis Caput Sedre vocatur, qui in consilio vel pompa publica Athemat douletum sequitur. Inter hunc autem Sedre Persarum et Turcarum Moufti, ut et inter reliquos utriusque gentis sacrorum ministros id discriminis est, quod apud Turcas, sacrorum Ministris ad functiones dignitatesque civiles omnis aditus praeclusus sit, non item apud Persas, apud quos non rato Sedre ad dignitatem primi Status Ministri evehitur. Habet is sub se duos magnae auctoritatis Ministros, quorum unus Scheik el Selom, alter Cadi dicitur: qui ambo controversias circa Religionis aliquem articulum obortas decidunt, de repudio iudicium ferunt, contractibus aliisque actis publicis praesident. Ad horum exemplum, in quavis primaria Persiae urbe, duo sunt Iudices Ecclesiastici, qui omnia negotia causasque Legem spectantes expediunt. In qualibet praeterea Moschea est quidam Pichnamaz (sicut apud Turcas Iman ) qui primus ibi semper compareat, et preces populo praeeat. Mollae Persis idem sunt, quod Turcis Hogiae, Doctores nempe Legis; qui magnis stipendiis conducti, singulis diebus Veneris Alcoranum legunt et populo interpretantur; scientias item harum rerum avidos docent: Ingenti turbante candido, in signum eximiae sanctitatis et vestitu simplici eiusdem coloris, ex camelinis pilis confecto, insignes. Quaevis quoque Moschea suum habet Monteveli, qui operam dat, ut illa sarta tecta conservetur, Muazenumque suum, qui singulis diebus mane ac vesperi, ex alta turre inclamat, Unus Deus est, et Muhammed Propheta eius. Collegia sacra Persarum Medrese appellantur, in quibus Iuventus a Magistris rationem sacrorum addiscit: Rector Collegii Mouderes dicitur, ut alia omittam. Addam saltem, apud Indos Muhammedanos alius genus Monachorum reperiri, Fakiros nominatos, quorum ultra octies centena milia numerantur, in diversos ordines sectasque divisa. Supra hos omnes coeterosque cuiuscumque sectae Muhammedanos Chekus est, qui Meccae residet. Hic summus Legis Sacerdos et omnium Muslimorum Pontifex Maximus in illa Urbe, velut in sacerrimorum horum sacrorum Metropoli, Hummedicae superstitioni prae est et sacra curat, sub adventum inprimis Caravanarum (quo [orig: qu˘] nomine appellari notum agmina eorum, qui religionis ergo ex variis Mundi partibus quotannis Meccam commeant) quae peregrinatio cum praecipuum Musulmannicae superstitionis caput sit, praeter eaquae supra in voce Methymna Talnabi in rem diximus, pauca haec visum est subiungere. Eam obire vel per se, vel per alium, quisque Muslimorum in vita semel ad minimum tenetur, cuiuscunque is demum conditionis valetudinisque sit, uti docet Ioh. Baptista Tavernier Relat. du Serrail sub. fin. quamvis idem in praecedentibus, c. nempe 12. ad pauperes et manuum quottidiana [orig: quottidianÔ] solum opera [orig: operÔ] victitantes Legis huius rigorem non extendere videatur. Sunt tamen, quiex voto, vel ut maiorem sanctitatis opinionem sibi concilient, saepius iter hoc ingrediantur. Principes inprimis recens in solium evecti, aliquos ex Magnatibus suis eo [orig: ] mittunt, cum amplissimis muneribus, qui partim pro defuncti Antecessoris anima, partim pro Successoris felicibus auspiciis, ibi preces concipiant, et summi Pontificis suffragio [orig: suffragi˘] adiuventur. Numerus eorum, qui quotannis sollenni pompa [orig: pompÔ] ad sepulchrum hic [orig: hţc] Muhammedis veniunt (quamvis nihil ibi reliquiarum eius, praeter unum sandaliorum, praefatus Tavernier asservari affirmet) ingens est, persuadetque miseris Chekus, singulis annis utriusque sexus peregrinorum eo ad septem myriadas confluere, qui numerus si forte completus non sit, e caelo totidem Angelos descendere, quot eorum sint qui deficiant. Per varias autem vias Caravanae commeant: Legati Regum, qui in Insulis Orientis rerum potiuntur, ut et qui cis Gangem habitant, maritimo [orig: maritim˘] itinere Mocham, urbem Arabiae Felicis, perveniunt, indeque Meccam pergunt. Persae, ad mare habitantes, Ormuzium se conferunt vel Bandaram, et Persico [orig: Persic˘] sinu traiecto [orig: traiect˘] ad urbem Pseudo-Prophetae perveniunt. Qui vero superiora Persiae incolunt, Caspium mare versus, ut et Tartari omnes Taurisium commeant, inde Aleppum, atque sic cum numerosioribus Caravanis, quae Aleppi congregantur, per Desertum, Meccam tendunt. Similiter Muslimi Europaei per Aleppum in destinatum locum veniunt: Afri vero Cairum primo, inde in desertum delati, 18. dierum itinere Mecea [orig: MeceÔ] procul Aleppensi Caravanae se iungunt, hicque aquam primo, quam per occultum canalem Meccam usque Muhammedes miraculose deduxisse fingitur, reperiunt, atque sic eam sequentes Meccam appellunt. Et liaec quae Cairo [orig: Cair˘] venit Caravana reliquis omnibus numerosior est, cuius Praefectus non raro ad 200 000. Imperiales lucratur. Cum itaque Caravanae omnes Meccam convenerunt, munera quisque. Principes inprimis atque in his praecipue Turcarum Imperatormagnificentissima offerunt, et sacra, quae 17. durant dies, incipiunt. Hic diebus Summus Sacerdos, omnibus sacrorum Ministris stipatus, noctu ac interdiu preces fundit et ceremoniis consuetis defungitur. Interea peregrinantes, postquam aliquot dies Meccae fuere [orig: fuŕre], Gebel-Araffam, urbem biduo [orig: bidu˘] inde distantem et in montanis sitam (ubi Turcae Evam ab Adamo quingentis


image: s0249a

annis, postquam creata esset, inventam fabulantur) se conferunt, et quibus ex eorum numero media suppetunt, arietem quisque sacrificant, carne inter pauperes distributa, exceptis duabus libris, quas prose quivis retinere potest. Quod facere qui neglexerit, ei nec caput in posterum radendi, nec ungues amplius resecandi, venia est. Inde Meccam revertuntur, ubi ratio temporis, quo [orig: qu˘] Caravana appulit, initur; namque terrestri itinere eo delati 17. illos dies, de quibus dictum, Pontificis sumptibus aluntur; qui vero mari eodem [orig: e˘dem] pervenerunt, gratis ibi, quamdiu volunt, vivunt. Decimo [orig: Decim˘] ergo septimo [orig: septim˘] die exorto [orig: exort˘] omnes conveniunt ad tentorium Cheki, qui in eius aditu stans, nix usque scabello, ut ab omnibus conspici possit, preces fundit, et sermone ad coetum habito [orig: habit˘] ei benedicit, dimitique his verbis: Deus vos in pace ad vestros Lares reducat, quemadmodum in pace huc venistis. A quo quisque suis impensis iterum vivit, et in patriam reditum parat. Ne vero damnosam hanc pompam Cheko, qui tantam hominum multitudinem septendecim dierum spatio [orig: spati˘] alere tenetur, existimes, notandum Principem illum esse, uti summa [orig: summÔ] apud omnes Muslimos veneratione, ita potentia [orig: potentiÔ] et opibus maximum: quod vel ex muneribus colligas, quae, quotannis a Principibus Muhammedicis eo [orig: ] mittantur magnificentissima, durante quidem anno [orig: ann˘] sepulchrum Pseudo-Prophetae exornant, eo [orig: ] autem exacto [orig: exact˘], recentibusque summissis. Cheko unice cedunt: item ex donis reliquorum peregrinantium et immensis argenti summis, quas undique accipit, pro abitrio suo, inter egenos distribuendam. Solus Turcarum Imperator quotannis ingentis pretii tentorium et tapetem Meccam mittit, ut hoc [orig: h˘c] Muhammedis tumulus obtegatur, illud vero Pontifici inserviat, qui ex hoc tentorio, quod e regione sepulchri erigitur, totis his 17. diebus ne latum quidem unguem recedit. Quae ambo, cum, anno [orig: ann˘] finito [orig: finit˘], Pontificis sint, ille eadem porro sibi lucrosa hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] reddit. Post novum Turcici Imperatoris donarium allatum, Chekus veteris tentorii frusta, velut ingens sacrarium, Principibus suae sectae mittit, illis persuadens, contra infideles numquam non victores illos fore, si istiusmodi frustum tentorio quisque suo affixisset: qui proin tam grande donum mira [orig: mirÔ] veneratione excipientes, magnifice ipsum remunerantur. Maios consequitur praemium, cum integrum tentorium alicui muneri mittit, quod tamen nemini contingit, nisi Magno Chamo, vel Magno Mogoli, idque singulis tantum decenniis aut duodecenniis, modo huic, modo illi; ut alia omittam: e quibus facile videre est, Caput hoc Muhammedicae sectae, quod speciem quandam dominii in omnia eius membra obtinet, cum Principum gentiumque omnium Muhammedicarum dispendio immensum ditescere. Adiciendum aliquid, de horribili sacrae huius, si Diis placet, peregrinationis effectu; in plurimis eorum, qui inde domum redierunt [orig: rediŕrunt]. Nempe hi, sacerrimo [orig: sacerrim˘] non raro furore, ac cruento [orig: cruent˘] pro Lege zelo [orig: zel˘], corripi solent, Indiae Fakiri inprimis, arque tum stricto [orig: strict˘] venenato [orig: venenat˘] pugione, quem Cric vocant, (cuiusque figuram Tavernier exhibet Itiner. Ind. l. 3. c. 24.) insanorum more per vicos ruentes quemque obvium, qui Muslimus non sit, confodiunt, rem gratam Deo et Muhammedi se facere, talibusque viam sic ad salutem se pandere, rati. Quifuror durat eousque, donec ipsimet ab aliis occisi fuerint, quod si factum, a reliquis suae sectae talis magna [orig: magnÔ] ceremonia [orig: ceremoniÔ] tumulatur, pro Sancto habetur, atque ad eius sepulchrum largae distribuuntur eleemosynae, ut pluribus docet aliquoties laudatus Tsavernier loc. cit. Vide quoque eius Itinerar. Persic. etRelat. du Serrail passim, etc. ut et infra in voce Musus, it. Musulmannus, et seus, nec non ubi de Iezidaeis.

GENTES PRINCIPESQUE MUHAMMEDICAE SECTAE ADDICTI. IN EUROPA.

Imperator Turcarum, et Kamus parvae Tartariae. IN ASIA. Imperator Turcarum, quiusque ad fontes atque ostia Tigris; ut et, Septentrionem versus Mengreliam usque, in Asia, dominatione sua [orig: suÔ] omnia complectitur. Triplicis Arabiae Principes, aliique. Rex Persarum. Magnus Mogol. Reges Visaporae, Golcondae, Malabarum, quorum praecipuus est Rex Comorinus. Magnus Kamus Tartariae. Reges Montanorum, ad Septentrionem eiusdem Tartariae, usque ad Imperium Sinicum: imo et hodiernus Sinensium Imperator postquam Tartari hic [orig: hţc] rerum potiti. In Insulis Orientis, Rex Maldivarum, Rex Acemi, vel Sumatrae, Imperator Iavae, Rex Bantami in eadem Insul. et Rex Macassariae. IN AFRICA. Rex, maritimae orae dominus, d'Abex Gallis dictae, quae Arabiae Felici opposita est, usque ad Promontorium Guardafu; cuius potentia ad Mare Rubrum et Oceanum longe lateque patet. Praefecti Turcarum Imperatorum in Aegypto, Insulis Maris Rubri, et Barbariae ora, Tripoli, Tuneti et Algerii, qui Regio [orig: Regi˘] titulo [orig: titul˘] insignes sunt. Fezzae porro et Marocci Reges. E quibus omnibus Reges Persiae, Visaporae, et Golcondae, sectam Hali, alias Sciais dictam, amplexantur, Reges Montanorum Tartariae aliique quidam peculiares habent sectas. Sectae vero a Muhammede kat' e)zoxh\n dictae, sunt Imperator Turcarum et reliqui supra nominati, qui proin Persas pro haer eticis habent. Sed et hoc notandum, praeter Turcarum Imperatores, Persarum Reges, Principes Arabiae et Tartarorum Kamum, reliquos omnes praedictos non nisi Idololatras habere subditos, solosque Magnates, Principes ac Milites Muhammedismum sequi.

MUSLUBIUM urbs Mauritaniae Caesariensis inter Salden et Chobata. Antonin.